DE JOSEPH (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Ambrose of Milan · c. AD 339–397 Source: Open Greek and Latin project, stoa0022.stoa035.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTIONS 1 TO 34 [1] Sanctorum uita ceteris norma uiuendi est, ideoque digestam plenius accipimus seriem scripturarum, ut dum Abraham, Isaac et Iacob ceterosque iustos legendo cognoscimus, uelut quendam nobis innocentiae tramitem eorum uirtute reseratum enitentibus uestigiis persequamur. de quibus mihi cum frequens tractatus fuerit, hodie sancti Ioseph historia occurrit. in quo cum plurima fuerint genera uirtutum, tum praecipue insigne effulsit castimoniae. iustum est igitur ut, cum in Abraham didiceritis inpigram fidei deuotionem, in Isaac sincerae mentis puritatem, in Iacob singularem animi laborumque patientiam, ex illa generalitate uirtutum in ipsas species disciplinarum intendatis animum. nam licet illa diffusiora, tamen ista expressiora sunt eoque facilius mentem penetrant quo magis circumscripta ac determinata sunt. [2–3] Sit igitur nobis propositus sanctus Ioseph tamquam speculum castitatis. in eius enim moribus, in eius actibus lucet pudicitia et quidam splendet castimoniae comes nitor gratiae. unde etiam a parentibus plus quam ceteri filii diligebatur. sed ea res inuidiae fuit, quod silentio praetereundum non fuit. hinc ergo argumentum totius historiae processit, simul ut cognoscamus perfectum uirum non moueri ulciscendi doloris iniuria nec malorum rependere uicem. unde et Dauid ait: si reddidi retribuentibus mihi mala. quid autem esset quo praeferri Ioseph mereretur ceteris, si aut laedentes laesisset aut diligentes dilexisset? hoc enim plerique faciunt. sed illud mirabile, si diligas inimicum tuum, quod saluator docet. iure ergo mirandus qui hoc fecit ante euangelium, ut laesus parceret, adpetitus ignosceret, uenditus non referret iniuriam, sed gratiam pro contumelia solueret, quod post euangelium omnes didicimus et seruare non possumus. [4–5] discamus ergo et sanctorum inuidiam, ut imitemur patientiam, et cognoscamus illos non naturae praestantioris fuisse, sed obseruationis nec uitia nescisse, sed emendasse. quodsi inuidia etiam sanctos adussit, quanto magis cauendum est ne inflammet peccatores? Instruimur igitur qualis esse debeat affectus parentum filiorumque gratia. amare liberos dulce et inpensius amare praedulce, sed frequenter amor ipse patrius, nisi moderationem teneat, nocet liberis, si aut nimia indulgentia dilectum resoluat aut praelatione unius ceteros ab adfectu germanitatis auertat. plus adquiritur filio, cui fratrum adquiritur amor. haec praeclarior munificentia patrum. haec ditior hereditas filiorum. iungat liberos aequalis gratia, quos iuncxit aequalis natura. lucrum pietas nescit pecuniae, in quo pietatis dispendium est. quid miraris si propter fundum aut domum oriuntur inter fratres iurgia, quando propter tunicam inter Iacob sancti filios exarsit inuidia ? [6–7] quid ergo ? reprehendendus Iacob, quia praeferebat unum ceteris ? sed nec libertatem possumus auferre parentibus, ne eos plus diligant quos plus credant mereri. nec filiis resecare debemus studium plus placendi. denique et Iacob illum plus amabat, in quo maiora uirtutum insignia praeuidebat, ut non tam filium pater praetulisse uideatur quam propheta mysterium, meritoque uariam tunicam fecit ei, quo significaret eum diuersarum uirtutum amictu fratribus praeferendum. Denique in puero adhuc refulsit diuina gratia, siquidem somniauit quod, cum alligasset, ut sibi uidebatur per uisum, manipulos cum fratribus suis, surrexerit manipulus eius et steterit erectus, conuersi autem fratrum manipuli adorauerint manipulum suum. in quo utique futura domini Iesu resurrectio reuelata est. quem et Hierosolymis cum uidissent, undecim adorauere discipuli et omnes sancti, cum resurrexerint, adorabunt fructus honorum operum praeferentes, sicut scriptum est: uenientes autem ueni ent cum exultatione tollentes manipulos suos. unde fratres, licet somnii fidem per inuidiam derogarent, interpretationem tamen eius propriis sermonibus exprimentes responderunt ei: numquid regnando regnaturus es nobis aut dominando dominaturus es nobis? regem enim uenturum uisio illa significabat, quem omnis caro generis humani inflexo adoraret genu. [8] uidit autem aliud somnium et narrauit illud patri suo et fratribus, eo quod sol et luna et undecim stellae adorarent eum. unde obiurgauit illum pater eius dicens: quid ergo erit hoc uisum, quod somniasti? numquid uenientes ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram? quis est ille quem parentes et fratres adorauerunt super terram nisi Christus Iesus, quando eum Ioseph et mater. cum discipulis adorabant, deum uerum in illo corpore confitentes, de quo solo dictum est: laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen? obiurgatio autem patris quid significat nisi duritiam populi Istrahel, ex quibus Christus secundum carnem, quem hodieque deum esse non credunt nec uolunt adorare quasi dominum, quia ex se, natum esse cognoscunt? audiunt itaque responsa eius, et non intellegunt: legunt ipsi quod eum sol et luna laudant, sed nolunt credere dictum esse de Christo. itaque Iacob typo fallitur alieno, sed suo amore non fallitur. pietas in eo paterna non deerrat, sed erraturae plebis adfectus exprimitur. [9] Non ergo tanto somnio patriarcha non credidit, qui utrumque pariter gemino prophetabat oraculo, ut et personam iusti repraesentaret et populi, quod dei filius uenturus esset in terras, qui et diligeretur a iustis et negaretur a perfidis. uidebat igitur futurae incarnationis mysteria, qui filium mittebat ad fratres, ut uideret si recte sunt oues. quas oues deus in illo iam tunc patriarchae studio requirebat nisi eas, de quibus ipse dominus Iesus in euangelio dixit: non ueni nisi ad oues perditas domus Istrahel? et misit inquit in Sychem, quod interpretatione dicitur umerus siue dorsum, hoc est ad eos qui non conuerterentur ad dominum, sed fugientes a facie eius se auerterent, quod est proprie peccatoris; exiit enim Cain a facie dei, et propheta dicit: pones eos dorsum. iustus autem non se auertit a domino, sed occurrit dicens: oculi mei semper ad dominum. et Esaias dicenti domino: quem mittam? sponte se obtulit dicens: ecce ego. et Symeon expectauit, ut uideret Christum dominum, et, posteaquam uidit, quoniam remissorem peccatorum et totius mundi uiderat redemptorem, quasi leuatus a peccato poposcit usu carnis huius absolui dicens: nunc dimitte, domine, seruum tuum, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. et Zacchaeus hinc primum suae praerogatiuam commendationis inuenit, quod in arborem, ut Christum uideret. ascendit. ergo Ioseph a patre est missus ad fratres, ab illo magis patre, qui filio proprio non pepercit, sed E pro nobis omnibus tradidit eum, ab illo patre, de quo scriptum est: deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati. [10] Et errabat, inquit, Joseph, quia fratres suos inuenire non poterat. non inmerito errabat, qui quaerebat errantes; eos enim agnoscit dominus qui sunt ipsius. denique et Iesus fatigatus ex itenere sedebat super puteum. fatigabatur, qui non inueniebat dei populum, quem quaerebat; exierat enim a facie domini. qui enim culpam sequitur exit a Christo. peccator exit. iustus intrat. denique Adam se peccator abscondit, iustus autem dicit: intret ratio mea in conspectu tuo. [11] inuenit autem fratres suos Ioseph in Dothaim, quod significat defectionem. ubi est enim nisi in defectione qui deum deserit? nec mirum si deficiebant qui non audiebant dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. uenit igitur Ioseph in Dothaim, et praeuiderunt illum de longe uenientem, antequam adpropiaret ad illos. et insaeuiebant, ut occiderent eum. mento longe erant qui erant in defectione et ideo insaeuiebant, quia iis non adpropiauerat Christus. nam si adpropiasset iis typus Christi, fratrem utique dilexissent; sed prope esse non poterant qui parricidium cogitabant. ecce inquit somniator ille uenit. nunc ergo uenite occidamus illum. nonne haec uerba dicebant qui de parricidiali sacrilegio cogitabant, sicut Solomon de ipsis ait: [12] tollamus iustum, quia inu- ] tilis est nobis? et addiderunt in Genesi: et uidebimus quid erunt somnia eius. hoc scriptum est de Ioseph, conpletum est de Christo, quando Iudaei in eius passione dixerunt: sirex Istrahel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. confidit in deum: liberet nunc eum, si uult eum. numquid et ipsi fratres tam impii, ut fratrem occiderent? et unde tantorum merita patriarcharum, ut lex tribus totius plebis eorum uocabulis designaret ? quomodo conueniunt pietatis nomina et sceleris insignia ? sic etiam isti typo populi, non animi sui uitio laborabant. inde omnis inuidia, inde parricidii meditatio: inuidia per figuram, pietas per adfectum. [13] Denique Ruben et ludas germanitatis pia iura seruantes de manibus eorum liberare eum cupiebant, meritoque ludas paterna benedictione praefertur, cum dicitur ei: adorabunt te filii patris tui. catulus leonis Iuda et ipse expectatio gentium. quod utique soli conuenit Christo, cui repositum fuit ut adoraretur a fratribus et expectaretur a gentibus, lauaret in uino stolam suam proprii corporis passione, quia carnem suam nulla peccati labe maculauit. Aser quoque non utique sibi conuenire credebat Aser, pinguis eius panis et ipse Aser cum principibus. quid uero ipse Ioseph, cui dictum est: filius ampliandus meus Ioseph, filius ampliandus meus, zelatus filius meus, filius meus adulescentior, ad me reuertere, in quem consilium conferentes maledicebant, in quo benedictio praeualuit super benedictiones montium manentium et desideriis collium aeternorum, quem significari in se intellegebat nisi illum qui omnium merita supereminens supra omnium desideria sanctorum inmensae teneret apicem potestatis, quem uoto nullus aequaret? conpensatur ergo in patriarchis inuidia per gratiam, qui et excusantur a culpa et reuelationis munere consecrantur. non enim tam culpabile est dixisse quae plebis sunt quam beatum uidisse quae Christi sunt. subierunt personam peccatoris populi, ut acciperent gratiam domini redemptoris. certe culpam aboleuit gratia, gratiam culpa non minuit. [14] et ut agnoscamus omne hoc de populo et de domino Iesu esse mysterium, uenite inquit uendamus Ioseph Ismahelitis. quid interpretationis habet nomen Ioseph nisi quod diuinam gratiam significet et expressionem dei summi? quis igitur uenditur nisi ille qui, cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? neque enim nos eum emissemus, nisi uendidissent eum sui. male uendiderunt, peius emerunt. uendiderunt negotiatoribus, bonum odorem emerunt a proditoribus; uendidit enim Iudas, emerunt Ismahelitae, qui significantur Latina interpretatione odio habentes deum suum. ideo alibi uiginti, alibi uiginti et quinque aureis, alibi triginta inuenimus emptum Ioseph, quia non omnibus unius aestimatione pretii ualet Christus. aliis minus, aliis amplius. fides ementis incrementum est mercis. religiosiori pretiosior deus, peccatori pretiosior est redemptor. pluris et illi ualet qui plus habet gratiae. sed etiam cui multa donata sunt pluris ualet, quia cui plus remissum est plus diligit, sicut ipse dominus in euangelio pronuntiauit de illa muliere, quae super eius pedes effudit unguentum et lacrimis lauit et capillis suis tersit et osculis siccauit, de qua ait ad Simonem: propter quod dico tibi: remissa sunt ei peccata eius multa, quoniam dilexit multum. cui autem minus dimittitur minus diligit. interdum diuersitates pretii non solum quantitatis habent, sed etiam numeri expressionem, sicut habes de unguento, quod ad sepeliendum se dominus fusum esse memorauit, (ut) scriptum dicente Iuda: potuit hoc ueniri denariis trecentis, quo numero non quantitatis, sed significatio crucis uidetur expressa. ita hic quoque diuersitas uel uiginti uel triginta. aureorum uel argenteorum habet uel geminatae uel trinitae perfectionis indicium. nam uiginti quinque aurei iubelaei, qui est remissionis numerus, significant pretiosissimam portionem. hic quoque, ut dominicae figuram passionis aduertas, ait ludas patriarcha: tradamus Ioseph Ismahelitis; manus autem nostrae non sint iniectae super eum. et bene superius dixerat: manus autem nolite inferre ei, quod Iudaei in domini passione dixerunt: nobis non licet interficere quemquam, ut sermo Iesu inpleretur significans qua morte moriturus esset. [15–16] iam tunc ergo crucis futurae figurabatur insigne, simul et quod exutus est tunica, id est carne, quam adsumpsit, exutus est decora diuersitate uirtutum. ergo tunica eius, id est caro, non diuinitas cruentata est et indumentum ei carnis, non inmortalitatem uitae auferre potuerunt. hanc tunicam Iudaeicae bestiae cruentauerunt, illae de quibus dicit: ecce ego mitto uos sicut agnos inter 5 lupos. quod autem lacus siccus erat, quid mirum si Iudaeorum lacus aquam non habet, qui dereliquerunt fontem aquae uiuae et fecerunt sibi contritos lacus ? et ut scias uerum hoc esse mysterium, ipse de se dominus ait: posuerunt me in lacu inferiori, in tenebris et in umbra mortis. [17] Illi igitur emunt Christum, qui bonos odores deferunt, thymiama, quo adolent altaria piae mentis, unde et Dauid graece ait: ϰαευϑυνϑήω tj προσευχή μου ὡς OO(itajia evcoitt interrogantibus: tu es filius dei? responderet: uos dicitis quod ego sum, cum Pilato diceret: tu dicis quia rex sum; ego in hoc natus sum, cum principi sacerdotum dicenti: adiuro te per deum uiuum, ut dicas nobis si tu es Christus filius dei, referret: tu dixisti. amen dico uobis, amodo uidebitis filium hominis sedentem ad dexteram uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc est ergo quod ait: ego sum Ioseph, ego sum diuinae potentiae. adhuc pater meus uiuit? hoc est: ego patrem non nego, ego fratres agnosco, si aut uos fratrem aut pater filium recognoscat. adhuc ergo populus meus uiuit, de cuius populi familia fratrem mihi elegi ? [68–69] accedite ad me, quia ego ad uos adpropinquaui et eo usque, ut per carnis susceptionem facerem me uestrae consortem naturae. nolite uel participem fugere uestrae societatis, si non agnoscitis auctorem salutis. et accesserunt inquit ad illum, et dixit: ego sum Ioseph frater uester, quem uos tradidistis in Aegyptum. nunc ergo nolite maesti esse neque uobis durum uideatur, quoniam hic me uendidistis; ad uitam enim misit me deus ante uos. quam fraterna pietas, quam dulcis germanitas, ut etiam parricidale excusaret admissum dicens diuinae illud prouidentiae fuisse, non inpietatis humanae, quandoquidem non ab hominibus oblatus ad mortem, sed a domino missus ad uitam sit. quid aliud habet illa domini nostri Iesu Christi, qui fratres omnes pietate superauit, in cruce positi intercessio pro plebe dicentis: pater, dimitte illis; non enim sciunt quid faciunt? quid aliud illa appellatio sanctitatis in medio discipulorum dicentis: pax uobis: ego sum, nolite timere? et cum conturbati et conterriti existimarent spiritum uidere, iterum dixit ad illos: quid turbati estis et quare cogitationes ascendunt in corde uestro? uidete ecce manus meas et pedes meos, quia ego sum ipse. palpate et uidete quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. haec ergo iam tunc futura posterioribus temporibus mysteria reuelata sunt. [70] Denique ipsis exprimuntur sermonibus, ut ipsum esse intellegamus et qui ante in Ioseph et postea in suo locutus est corpore, quandoquidem nec uerba mutauit. ait enim tunc: nolite maesti esse et infra: ascendite ad patrem meum et dicite illi: haec dicit filius tuus Ioseph: fecit me deus dominum totius terrae Aegypti. et in euangelio ait: nolite timere. ite nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, et ibi me uidebunt. et infra ait: data est mihi omnis potestas in caelis et in terra, hoc est dicere: diuinae hoc fuit dispositionis, ut acciperem potestatem, non acerbitatis humanae. non obicit scelus qui enumerat praemium. [71–72] quod autem habet in Genesi: ad uitam enim misit me deus ante uos reddit in euangelio dicens: docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine patris et fili et spiritus sancti; haec enim est merces et uita sanctorum, quod etiam alios redemerunt. illud quoque aduerte non otiose scriptum in Genesi: et eris prope me, tu et fili tui et filii filiorum tuorum; hoc est enim quod dixit in euangelio: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. [73–74] quam euidens quoque illud mysterium, quod ueluti conpleto omni mandato fratrem suum Beniamin amplectitur Ioseph et cecidit super collum eius, sicut conpleto euangelio Paulum Christus amplectitur quibusdam misericordiae suae bracchiis, ut interna opinione curuatum uelut a collo in caelum erigat. unde et ille erectus a Christo ait: nostra autem conuersatio in caelis est. Et gauisus est Pharao, quod Ioseph agnouisset fratres suos. unde et uulgata est uox in domo Pharao et hortatus est sanctum Ioseph, ut fratres suos inuitet. ut ueniant cum patre, et mandat inpleri eorum sarcinas tritico et in uehicula dari. unde haec humanitas barbaro, nisi illud ostenderetur magnum mysterium, quod iam non inuidet ecclesia, cum redimuntur Iudaei, et populus Christianus hac adiunctione . laetatur et quibus potest subsidiis iuuat et mittit euangelizantes regnum dei, quo maturius euocentur? quibus dantur binae stolae. [75] et allegat Paulum, cum eius dicta depromit, cui trecenti aurei et quinque stolae diuersi coloris conferuntur a Christo. trecentos aureos habet qui crucem praedicat Christi, ideoque ait: neque enim iudicaui scire me aliquid inter uos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. et bene aureos accipit. quia non in suasoriis sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus praedicabat. quinque autem stolas accipit uel sapientiae multiplicis disciplinas uel quod nullis sensuum corporalium captus inlecebris ubi aliis periculum illic teneret uictoriam, qui omnes uoluptates carnis singulari continentia et uirtute superaret, cuius ingenium studiumque nulla corporis hebetaret infirmitas, qui, cum esset in corpore, corpus se habere nesciret. denique raptus in paradisum siue in corpore siue extra corpus nesciens audiuit uerba ineffabilia, quae loqui homini non liceret, qui postremo terrenum nihil oleret in terris, sicut ipse docet dicens: quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt. SECTIONS 76 TO 85 [76–77] praecellit igitur Paulus et eius exuberat portio, sed tamen habent et alii praedicatores gratiam suam. binas stolas accipiunt. quas? illas utique, de quibus dubitare non debes, quia legisti de Sapientia dictum: binas uestis fecit uiro suo. una est mystica, moralis altera. sed non omnes apostoli, non omnes prophetae. non omnes pastores, non omnes uirtutes, non omnes habent gratiam curationum, non omnes linguis loquuntur. ubi diuersa praemia, merita diuersa. et praemittuntur et patri munera. filius honorat patrem, Christus populum suum inuitat promissis, inuitat muneribus. portant haec munera illi asini inutiles et laboriosi ante, nunc utiles, portant in typo Christi munera portaturi in euangelio munerum largitorem. [78] Dimisit autem fratres suos et abierunt. et dixit illis Ioseph: nolite irasci in uia. quam bene docet ab iracundia praecauendum, quod ea possit etiam amantes sui separare germanos, et maxime in uia fugiendam esse discordiam, ubi ipse uiandi comitatus debet inuiolabilis gratiae habere consortium. quid aliud autem ait dominus noster Iesus ex hoc corpore recessurus, cum discipulos dimitteret suos, nisi ne irascerentur in uia, dicens: pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis? ubi enim pax est, iracundia locum non habet, ablegatur discordia, fugatur dissensio. hoc est ergo quod ait: pacem meam do uobis, id est nolite irasci in uia. et uide ne in hac uia dicat, hoc est in hoc cursu totius uitae indignationem cauendam, quod ira saepe etiam innocentes in crimen adducat, quia, dum iusto amplius irascimur et uolumus alienum coercere peccatum, grauiora peccata conmittimus. ideo apostolus non uos ipsos inquit uindicantes, carissimi, sed date locum irae, hoc est declinemus eam, ne nos illa corripiat. unde et dominus Iesus dimittens ad euangelizandum discipulos misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine uirga, id est ut et incentiua litis et instrumenta eriperet ultionis. [79] Et ascenderunt inquit de Aegypto et uenerunt in terram Chanaan ad Iacob patrem suum et nuntiauerunt illi dicentes quia Ioseph filius tuus uiuit et ipse est princeps totius terrae Aegypti. quae est terra Chanaan? quae nutabat. quid igitur tam euidens quam apostolorum tempora designari, quibus ingressi Iudaeorum synagogas nutantes Iesu domini potentiam praedicabant, sicut habemus in Actibus apostolorum dicente Petro: hunc ergo legum resuscitauit deus, cuius nos testes sumus. dextera igitur dei exaltatus repromissione spiritus sancti accepta a patre effudit hoc donum, quod uos uidetis? aduertimus certe quomodo et uiuere eum et terrae totius principem dicat, qui aperiens horrea sua spiritalis gratiae donet omnibus ubertatem. haec dicebant apostoli, sed Iudaei non credebant, sed iniciebant manus in eos et trudebant in custodiam praedicatores salutis. [80] unde et de Iacob scriptum est: expauit mente; non enim credebat eis. expauit adfectu plebis incredulae, sed posteaquam Christi gesta cognouit, tantis beneficiis et operibus delinitus resumpsit spiritum dicens: magnum mihi est, si adhuc filius meus Ioseph uiuit. ibo et uidebo illum, priusquam moriar. primum et maximum fidei fundamentum in resurrectionem Christi credere. quicumque enim crediderit resuscitatum festinus requirit, deuotus accedit et intima deum mente ueneratur; credit enim quod ipse non moriatur, si credat in resurrectionis auctorem. Et eleuans se Istrahel uenit ad puteum iuramenti et immolauit hostiam deo patris sui Isaac. [81–82] merito eleuatur qui festinat ad Christum. fides praecedit deuotionem. prius so eleuauit, postea immolauit: ille enim bene immolat qui cognitionem diuinitatis inuestigauerit. dixit autem deus ad Istrahel in uisu nocte dicens: Iacob, Iacob. qui dixit: quid est? dicens: ego sum deus patrum tuorum: noli timere, descende in Aegyptum; in gentem enim magnam te faciam ibi. ego descendam tecum in Aegyptum et ego deducam te in perpetuum. quemadmodum quae ipsi legunt non intellegunt et Moysen quem laudant abnegant, cum eius scriptis nolunt credere! quid euidentius quam quod hoc loco inuitantur, ut ad ecclesiam dei transeant et qui ante intra Iudaeae terminos coartabantur angustos ad populum dei migrent, qui ex toto orbe, ex omnibus nationibus et populis congregatus in magnam factus est gentem ? denique in omnem terram exiuit sonus eorum. uocatur ergo a filiis suis Iacob, id est a Petro Iohanne Paulo populus Iudaeorum inuitatur ad gratiam. [83] ipse quoque deus noster proprio eum hortatur oraculo, spondet ei profectum fidei muneris sui fructum dicens ei: Ioseph mittet manum super oculos tuos. non utique sanctus patriarcha. sollicitus erat a quo ei oculi clauderentur, licet etiam intellectu simplici moralis exprimatur adfectus. nam si eos quos diligimus cupimus frequenter amplecti, quanto magis recessuri ex hoc corpore ipso carorum pignorum tactu delectamur extremo et hoc mulcemur uiatico. tamen mystice licet nobis intellegere quod postea cogniturus deum sit populus Iudaeorum. hoc est enim mysterium, quod uerus Ioseph immittet manus super oculos eius, ut qui non uidebat ante iam uideat. ueni ad euangelium, lege quemadmodum caecus ille sanatus sit, cui lesus manum inposuit et eius abstulit caecitatem. non enim morituris manum Christus inponit, sed uicturis, aut si morituris, recte, quia prius morimur, ut reuiuiscamus; non enim possumus deo uiuere, nisi peccato ante moriamur. [84] Descendunt igitur in Aegyptum septuaginta quinque animae, sicut scriptum est, et hoc mystice numero remissionis, quia post tantam duritiam, post tanta peccata haberentur indigni, nisi donaretur his remissio peccatorum. occurrit illi ludas, hoc est confessio erroris. hunc sui uenturus Iudaeorum populus praenuntium mittit. ideo et Ioseph uerus, id est arbiter et interpres diuinitatis, occurrit, quia praecedit iam confessio quos ante perfidia possidebat. interpres est enim diuinitatis Christus, quia deum nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit. hic senilis iam aetatis et fessum suscipiet ultimis temporibus populum Iudaeorum, non secundum illius merita, sed secundum electionem suae gratiae et inponet manum super oculos eius, ut caecitatem auferat. cuius ideo distulit sanitatem, ut postremus crederet, qui ante non putauit esse credendum, et praerogatiuam superioris electionis amitteret. unde et apostolus ait: quia caecitas ex parte Istrahel contigit, donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Istrahel saluus fieret. [85] gesta igitur patriarcharum futurorum mysteria sunt. denique ipse Iacob sic ait ad filios suos: congregamini, ut adnuntiem uobis quae occursura sunt uobis in nouissimis diebus. congregamini et audite Istrahel patrem uestrum. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/ambrose-of-milan-de-joseph-latin/