PSEUDO-AUGUSTINI QUAESTIONES VETERIS ET NOVI TESTAMENTI CXXVII (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Ambrosiaster · 4th century Source: Open Greek and Latin project, stoa0022a.stoa001.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LIBER QUAESTIONUM [SANCTI AUGUSTINI] UETERIS ET NOUI TESTAMENTI QUAESTIONES NUMERO CXXVII — I. QVID EST DEUS? (PART 1) [main.1.1] Deus hoc est quod nulla attingit opinio. plus est enim quam quicquid dici poterit aut cogitari. sed dicamus aliquid, quod licet impar sit, tamen ex aliqua conueniat ratione his quae de deo digna uidentur. nam una quaeque natura pro capacitate sui suspicatur de deo, ut quantum natura distat a natura, tantum distet sententia a sententia quid deus sit. quia enim super omnia est, necesse est ut omnium mentes excedat. homines enim, quantum possunt aciem mentis extendere, aspiciunt quid deus sit opinione, non definitione; angeli autem qui superiores hominibus sunt, quia plus aliquid de deo sentiunt, non est dubium; archangeli uero eo ipso amplius; cherubin autem et seraphin, quae potentiae iuxta deum esse dicuntur, maiora de deo sentiunt, non tamen conprehendunt penitus quid deus sit, quia nemo nouit patrem nisi filius, nec filium quis nisi pater. [main.1.2] Igitur est deus, sicut hominibus uidetur, spiritus natura simplex, lux inaccessibilis, inuisibilis, inaestimabilis, infinitus, perfectus, nullius egens, aeternus, inmortalis omni modo, a quo omnia initium consecuta sunt; uenerandus, diligendus, metuendus, extra quem nihil est, immo in quo sunt omnia quaequae sunt sursum, deorsum, summa et ima; omnipotens, omnitenens, uere in omnibus diues, quia nihil est quod non eius sit; bonus, iustus, misericors: bonus, quia fecit existere quae non erant; iustus, quia quae fecit, ut proficerent, proprio libertatis arbitrio dimissa sunt — quia non tam perfecta sunt ut labi non possint, semina his legis inesse decreuit naturaliter addens auxilium manifestatae legis, ut auctoritas eius profectus esset hominibus —; misericors uero, quia peccantibus non facile reddit, sed sustinet ut conuersis ignoscat. est et seuerus, ut terrore quae ab eo bene condita sunt conseruentur, ne neglegentia pareret uitae praecipitium, et, ne quod mirabilius est praetermittam, tanta est eius clementia, ut contumelias passus ab his quos fecit sufferat et prior uocet eos ad pacem. numquid non maioris uirtutis hoc est, quam condidisse creaturam? in quo si permaneret, nimia bonitas eius obesset creaturae. unde aliquando diligi, aliquando timeri se uult, ne aberrantes ab eo depereant. hinc est unde, ne patientia eius non utique ad damnum ipsius, sed ad nostrum omnino contemnenda putaretur, ait: tacui; numquid semper tacebo? [main.1.3] Itaque deus bonus omnia quae fecit bona sunt. unde ergo malum? nihil est malum nisi praeuaricatio boni, dum inconcessa praesumuntur aut concessa inordinate fiunt, ut alibi mandatum alibi fiat: quando quod in uxore concessum est fit in meretrice; et quod deo offerendum erat offertur diabolo; et cum quia non tollit suum, sed alienum; et cum praeuaricatorem occidi liceat, occiditur innocens. nulla igitur natura probatur malum. uoluntas autem est accidens naturae concepta ex causis, quae male mouetur, dum excedit modum, ut illa gerat quae naturae suae non sunt. causae autem praeuaricationis oriuntur ex sensibus, quando aliquid male uidemus aut audimus. quem errorem haec res facit, quia homo non est deus, qui solus errare non potest. [main.1.4] Natura ergo hominum proprio arbitrio remissa est, ut possit facere quod uult, ut si bonum naturae suae exercitatio melioret, honoris sit, si autem infirmet uigorem suum, contumelia dignus habeatur huius modi. facit enim quod contra se sit. non est minimum quod concessum est homini, ut cum recta sequitur, gaudeat in sese per id, quod opere suo uidet se meliorem, aut certe sibi inputet, qui cum potuit, non dedit operam ut melioraret se bonis. si autem homo potestatis suae non esset, subiectus fuerat necessitati, ut neque boni operis haberet gloriam neque mali poenam, sed fuisset unus ex pecoribus. [main.1.5] Quoniam ergo ad utrumque facti sumus possibiles, ut per neglegentiam delinquamus, si quod bene audire et uidere debemus, male, id est extra naturam audiamus et rationem, per uigilantiam autem naturae bonum custodiamus, et cauti esse semper non possumus, quia, sicut dixi, ad utrumque facti sumus possibiles, si peccamus, non iam condemnamur, nisi iterum delinquamus, iam quasi perditores. qui enim semel peccauerit, reparare se debet ne denuo peccet, ne par sit ei qui se uicerat, ut iterum si non peccet, iam superior habeatur, quia semel elisus bis triumphauit. haec iustitia est ut, quia conluctatio in mundo est, qui propensior est in non peccando coronetur. [main.1.6–7] Nihil ergo in dei opere malum ac, si a quibusdam mala quaedam dicantur, ut uenenum, ut tenebrae — quia enim corpora nostra uim ueneni ferre non possunt, malum dicatur, quasi ferant ignem aut aquam —, et ferrum uel plumbum. quia multum ab auro distat, malum dicetur. ad comparationem enim lucis tenebras condemnant, cum sciant pro loco suo necessarias, sicut plumbum aut testam. nam utique requiem dant post laborem. Igitur omnis qui conluctatur in mundo sic eniti debet, ne in re aspera uictus abscedat et fiat reus, uix aut tarde se reparans, et forte inter haec proueniat exitus, et exeat hinc cum peccato. qui enim omni uirtute renititur, si elisus forte fuerit, quasi uir cadit, nec suscenset ei quis, sed hortatu quodam animum eius reparat. uidit enim eum propositum habuisse uincendi et sperat talem posse proficere ad uictoriam, quem non sine fatigatione sui hostis elisit. qui enim facile uincitur non habet animum resistendi nec uincitur, sed consentit. hic acerbius peccat, huius modi uix ad ueniam admittendus est, qui uotum habet delinquendi. qui enim id meditatur ne peccet, etiam si peccauerit, non aspere peccat. diligentibus enim aliquando minora peccata subrepunt. quanto enim minora sunt, tanto magis subtiliora, et dum contemnuntur, non uitantur. maiora enim longe apparent, ac per hoc qui in maioribus peccat, uoluntatis eius est crimen. [main.1.8] Sane quoniam superius peccata ex sensibus ortum capere diximus, dum contra legis imperium uel rationem aliquid aspicimus aut audimus, id est si solem uidentes adorandum eum putemus propter pulchritudinem eius, tunc male uidemus, quia ad iniuriam pertinet creatoris communis, ut quod illi soli debitum est deputetur creaturae, quippe cum ab eo prohibitum sit per legem. aut cum corpora bene conposita et decora uidemus aut, aliquid proximi si concupiscamus, aliter ea aspicimus, quam mandat lex, tunc fit peccatum quod uocatur malum. sed forte dicatur: nihil formonsum debuit fieri, ne nos peccaremus\', ut tutela nostra ex aliorum deformitate constaret, nec ferrum esset, ne de eo fierent homicidia, neque lucerna in usu esset, ne fures lumine eius ad effringendum uterentur, ut quod magnopere omnibus utile est deesset propter quorundam uaniloquia, cum constet semper nos omnia aspicere et non tamen semper concupiscere, quia non illorum uitium, sed nostrum est cum sumus neglegentes. quod constat ex interuallo creari, quia non sumus quod deus est. sic autem male audimus, si audientes idola deos esse consentiamus, ant si turpia cantantibus aurem commodemus. tunc autem bene audimus, si audientes de deo quod unus sit oblectemur. si quis autem contra legem aliquid audiens adsentiat, peccat: hoc erit male audire. II. CUR DEUS MUNDUM FECERIT [main.2.1] Fecit, quia est opifex; aut negetur, si non est. sed esse ipsa opera manifestant. fecit ergo ut esset quod ante non erat, quia sine dubio melius est esse, quam non esse. sed dicitur: appellauit. simili modo et in duabus tabulis decem uerba scripta dicuntur, qui decem sensus sunt. denique dicit: nou sint tibi dii alii praeter me — primum uerbum hoc est — et subiecit: non facies tibi ullam similitudinem, quae sunt in caelo sursum et in terra deorsum, neque in aqua quae est sub terra. deinde adiecit tertio: non sumes nomen domini dei tui in uacuo; non enim mundabit dominus, qui sumit nomen eius in uanum, hoc est non in mendacio nomen domini dei tui adsumes, ut perieres per illud\\ dehinc quarto loco dicit: sabbata domini dei tui seruabis et non facies in illo ullum opus seruile. haec quattuor uerba sunt de decem; ista ad dominum proprie pertinent; haec sunt in prima tabula scripta. [main.7.2] Deinde in secunda tabula haec continentur: primum uerbum est: honora patrem tuum et matrem; secundum: non occides; tertium: non fornicaberis; quartum: non furaberis; quintum: non falsum testimonium dices; sextum: non concupisces quicquam proximi tui, et talia. haec in secunda tabula scripta probat apostolus Paulus dicens: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum in promissione. quo modo esset primum, nisi in secunda tabula ab ipso coepisset? \'in promissione) autem ideo dixit, quia statim subiecit: ut sis longaeuus super terram et bene tibi sit. haec est promissio facta his qui mandata custodiunt. itaque habes et mandata distincta et numerum eorum consummatum et quae et quanta in singulis tabulis scripta sunt. VIII. UT QVID MOVSES DESCENDENS DE MONTE CUM TABULIS UULTUM SPLENDIDUM HABUIT ET INTOLERABILE? [main.8.1] Accepta potestate in peccatoies cum honorificentia descendit de monte facie gloriosa. lex enim contra peccatores data est. Moyses ergo quia non peccauerat, gloriosus apparuit in tantum ut a peccatoribus uideri non posset. ostensum enim in eo est, quia peccatores gloriam dei non merentur aspicere. post simulacrum enim uituli fusilis et confractionem tabularum, in quibus data lex fuerat, rursus ascendens Moyses in montem cum tabulis, in quibus accepta lege cum descenderet. gloriosa facta est facies eius, ut non possent aspicere filii Israhel uultum eius, neque Aaron, quia et ipse peccauerat; sed interposito uelamine loquebatur ad illos, ut tam diu indigni essent gloria dei, quam diu in peccatis uerterentur. [main.8.2–main.9] Unde dicit apostolus: cum conuersus fuerit ad dominum, auferetur uelamen, ut dono dei abluti digni fierent intendere gloriam dei. in confractione enim tabularum, quas ante acceperat, Iudaeorum populum reprobum significauit, eo quod peccatis studentes promissione dei indigni futuri erant. quod autem reiterata lex est, alter populus futurus significatus est, cui proficeret lex data in monte. VIIII. SI OMNIA DEUS BONA FECIT ET BONA UALDE, QVID EST UT DICAT AD NOE: \'DE MUNDIS ET INMUNDIS INDUC TECUM IN ARCAM,\' CUM IN ABSOLUTO SIT INMUNDUM BONUM DICI NON POSSE? [main.9.1] Per id quod multimodam rationem habent uerba, faciunt quaestiones. nam si ad causam de qua agitur referantur, nulla erit quaestio, quia per ordinem res ipsae se prodent. nam aliquando (commune dicimus quod indiuisum est, aliquando quod inmundum est; duobus enim modis appellatur (commune). denique Petrus apostolus: commune, inquit, et inmundum numquam intrauit in os meum, et apostolus Paulus: omne, inquit, quod non est ex fide peccatum est, et alibi: lex, ait, non est ex fide, et non tamen peccatum est. uides ergo, quia unus adque idem sermo non eadem semper significat. [main.9.2] Ideo et cum dicitur (inmundum), considerandum est qua ex causa dicatur, quia aliquando ad conparationem meliorum inmundum dicitur, aliquando ad opera sordida refertur, ut malum intellegatur. nulla igitur substantia malum, quia quae per substantiam inmunda putantur ad conparationem pulcherrimarum rerum inmunda sunt. nam et panis inmundus dicitur . et oleum et plumbum ad conparationem auri inmundum est et coruus ad pauum et, cum unius corporis membra sint, alia honesta, alia inhonesta uocantur, cum sciantur mala non esse. itaque omnia in sua natura bona sunt, quia utilia. [main.10.2–1] X. CUM DEUS DICAT AD ABRAHAM DE FILIIS ISRAHEL, QVOD QVARTA PROGENIE EXITURI ESSENT DE POTESTATE AEGVPTIORUM, QVID EST UT E CONTRA LEX DICAT: \'QVINTA PROGENIE EXIERUNT FILII ISRAHEL DE TERRA AEGVPT\'? UALDE UIDETUR CONTRARIUM. Quantum ad uerba pertinet, uidetur esse contrarium; si autem sensus requiratur, inuenietur esse non dispar. sic enim lex loquitur, ut a diligentibus ac sedulis possit intellegi, ut ratio ueritatis non incuriosis, sed sollicitis se reuelet. nam utique deus dixit: quarta progenie, et Moyses scripsit: quinta progenie, quamuis utrumque Moyses retulerit et fallere eum inpossibile sit, in quo tanta uirtus operata sit. ac per hoc inuestigandus est sensus, quia non otiose aliquid aut inprouide diuina loquitur scriptura. itaque duae partes sunt, quas singuli memorauerunt. deus enim quattuor generationes significauit, quae natae sunt in Aegypto; Moyses autem addens his unam, ex qua hae ortum acceperunt, cum intrassent in Aegyptum: quinta, inquit, generatione exierunt filii Israhel. generationem enim quae intrauit in Aegyptum, et quattuor quae illic natae sunt, simul conplexus est. nam Abraham usque ad exitum filiorum Israhel de Aegypto generationes sunt octo. ducentis enim quindecim annis a promissione facta Abrahae habitauerunt in Chanaan et ducentis quindecim in Aegypto. [main.10.2] Hi sunt anni quos conprehendit apostolus ad Galatas dicens: post quadringentos et triginta annos facta est lex. igitur hae quattuor generationes natae sunt in Chanaan, id est in Isaac una, altera in Iacob, tertia in Leui, quarta in Gedson et Caath et Merari. cum intrassent autem filii Israhel in Aegyptum, Caath genuit Ambram — haec est prima generatio facta in Aegypto —; Ambram autem genuit Aaron et Moysen et Mariam, quae est secunda facta generatio in Aegypto; et Aaron genuit Eleazer et fratres eius, quae est generatio tertia; Eleazer autem genuit Finees quarta generatione. hae sunt quattuor generationes procreatae in Aegypto. unde ait deus ad Abraham: peregrinum erit semen tuum, et seruitio oppriment eos; ego autem liberabo eos, quarta generatione exient inde. uide si non apertum est, quia non aliud significauit deus, quam quod gestum est in Aegypto. Moyses autem ut etiam illam generationem poneret, quae cum Iacob patre suo intrauit in Aegyptum, ex qua istae quattuor originem habent, dixit: quinta progenie exierunt filii Israhel de terra Aegypti. XI. SI UIRI IUSTI UOLUNTAS BONA EST, QVID EST UT ISAAC NON ESAU QVEM UOLUIT, SED IACOB QVEM NOLUIT BENEDIXERIT? [main.11.1] Iusti hominis, quantum ad conscientiam eius pertinet, uoluntas bona est; quantum autem ad praescientiam, inmunis est ab aduersis. deus enim solus est, qui de futuris iudicat. ac per hoc Isaac iustus, quantum ad praesentem humanitatem dignum est, maiorem filium suum benedicendum magis putabat. sed deus, qui occultorum cognitor est, minorem benedictionem mereri ostendit, ut in benedictione non hominis ostenderet esse beneficium, sed dei esse, et quia officii dignitas est, non hominis meritum, quam dei sequitur benedictio. denique dictum est a deo in Numeris ad Moysen et Aaron sacerdotes: uos autem ponite nomen meum super filios Israhel; ego dominus benedicam eos, ut gratiam traditio per ministerium ordinati transfundat hominibus nec uoluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis. [main.11.2] Quanta autem dignitas sit ordinis sacerdotalis, hinc aduertamus. dictum est autem de nequissimo Caipha, interfectore saluatoris, inter cetera: hoc autem a semet ipso non dixit, sed cum esset princeps sacerdotum anni illius, profetauit. per quod ostenditur spiritum gratiarum non personam sequi aut digni aut indigni, sed ordinationem traditionis, ut quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat. dei autem est effectum tribuere benedictionis. XII. QVARE ABRAHAM FIDEI SUAE SIGNUM CIRCUMCISIONEM ACCEPIT? [main.12.1] Si uelis aduertere, non incongruum uidebis quod putas diuersum esse a ratione. credens enim filium se habiturum, in quo omnes gentes benedicerentur et a quo sanctimonium exortandum erat, illa in parte signum accepit, per quam generatio fit filiorum et cessat, ut sanctior sit. sed si aliquibus deformatio uidetur, animaduertant Abraham in eo gauisum et filios eius hoc testimonio fuisse gloriosos. nam Achior utique unus ex principibus gentilium uidens tantam uirtutem esse in deo Abrahae, ut Olofernem ducem exercitus Assyriorum, cuius potentiam tota terra tremebat, proprio gladio manu feminae decollaret, sponte se circumcidit, arbitratus ex eo ipso dignitatem sibi quaesitam. nonne prae se fert, si quis pro nomine Christi oculum aut aliquod membrum amiserit? nonne partem ipsam humanis uultibus ingerit, ut appareat gloriosus? pro fide enim aliquid ad tempus amittere lucrum est facere. [main.12.2] Ita et Abraham fidei suae signum accipiens non deformatus est, sed melioratus. spiritaliter uero hoc significauit, quia nebula carnis circumcidi haberet a cordibus hominum per fidem Christi, quia carnalis error obstabat caliginem praestans humanis cordibus, ne cognoscerent creatorem. Abraham autem, quia promissus est ex semine eius futurus Christus, qui hanc caliginem abstergeret, ideo circumcisus est, quia filium credidit se habiturum, qui errorem hunc amputaret. iam uide, si non congrue illa in parte uel tale signum accepit. XIII. SI IUDICIUM DEI IUSTUM EST, QVARE INFANTES IN SODOMIS SIMUL CUM PARENTIBUS CREMATI SUNT? [main.13.1] Ut nimis impium facinus Sodomitarum possit aduerti, peccatum eorum peruenit usque ad necem filiorum ipsorum, ne de origine illorum signum aliquod remaneret. nonne prouisum est in illis, ne diu uiuentes exempla sequerentur patrum? a gehenna enim liberi sunt in aliena causa occisi. parentes enim tam pro se quam pro his rei sunt, quia, ut illorum opera oblitterarentur, omnis progenies ipsorum erasa est. nam si bonis parentum laeti sunt filii et quod commendentur praerogatiua eorum, sic et de morte, quae pro malis illorum infertur, queri non possunt, ut, quem ad modum participes in lucro sunt, sint et in damno. similiter et in Aegypto pro noxiis patrum plexi sunt filii, sed ut ad emendationem eorum proficeret, ut quia ex aliis causis dominum credere et uenerari, qui in Moyse erat, noluerunt, hac plaga territi confiterentur cum satisfactione, ne grauius hunc iratum sentirent. [main.13.2] Haec ergo mors filiorum crimen est patrum. quoquo enim modo filii debitum spiritum reddiderunt, futuri accusatores parentum, quia perfidiam suam nec sanguine filiorum uincere potuerunt, non ergo in futurum, sed ad praesens tempus mala parentum filios inuenerunt. nec qualecumque beneficium est gloriosum non esse, nec tamen reum? nam si quidam cum precibus enituntur in postremis positi ad fidem ueri accedere, ut, si non coronam, uel ueniam mereantur, quo modo poterunt hinc aliqui queri, cum quibus ita actum est, ut neque esset unde ignosci sibi precarentur, neque sublimes haberentur qui minime laborauerant? confers nunc unius momenti cruciatum ad multi temporis poenam; arbitrare etiam multos laborare et, quia perseuerare non possunt, non solum effectum laboris amittere, sed et poena multari; adde etiam, quia difficile de malis nati et inter nequissimos educati uel conuersati mentem suam temperant ad disciplinam dei sequendam: uide ergo, si non magis bene actum est cum filiis perditorum. XIIII. QVID EST UT DEUS, QVI IUSTUS PRAEDICATUR, PECCATA PATRUM FILIIS. SE REDDERE PROMISERIT IN TERTIAM ET QVARTAM PROGENIEM? [main.14.1] Nihil iniuste dominum facere aut dicere qui dubitat insanus est. itaque si uerba domini non subprimantur, sed omnia quae ad eandem quaestionem pertinent, proponantur, lucebit quod obscurum uidetur et pium aestimabitur quod minime iustum putatur. qui enim uerba subprimit quaestionis aut inperitus est aut tergiuersator, qui calumniae magis studet quam doctrinae. porro autem repromisit quidem deus reddere se peccata patrum filiis, sed qui oderint eum, hoc est qui in paternis malis uersati seruiunt idolis, sicut et patres illorum. iste enim inimicus dei est, qui honorem nominis eius uindicat creaturae. sicut enim iustorum filii et ipsi iusti nobilitant in se genus iustitiae, dum et patrum et sua iustitia sublimantur, ita et nequissimorum et ipsi filii nequissimi crementum faciunt malitiae, quia et malorum filii sunt et nequitiam illorum exemplarunt ad perditionem multorum. [main.14.2] Cum terrore ergo locutus uidetur deus, sed uerum est, et hoc habet ratio. quis enim malum et mali hominis filium non duplici genere exsecretur, quo modo bonum et boni filium duplici merito censet honorandum? idcirco autem in tertiam et quartam progeniem reddere se promisit, ut si post patrem malum filius non sequatur perfidiam patris, nepos autem aui in malis imitator existens sciat se non inmunem futurum a seueritate sententiae, aut si et nepos forte non aui, sed patris secutus uestigia testamentum diligat dei, non ignoret pronepos ad se usque peruenire sententiam, si aemulus sit proaui perfidiae. [main.14.3] Hac legis manifestatione deterreri uoluit deus impios patres, ut agnoscentes quantum mali pareret sectatio idolatriae uel adfectu filiorum reuocarentur ad reuerentiam creatoris, aut filii timentes, ne incurrerent peccata patrum, dei legi obtemperarent. illi autem adtendentes ad nequitiam aliter hoc interpretari coeperunt dicentes: patres manducauerunt uuam acerbam et dentes filiorum stupuerunt, ut securi de inpunitate, eo quod filiis ipsorum redderentur peccata, illi tamen neque spiritus neque carnis haberent pietatem — hinc dicitur eis, non (morietur filius pro patre\' neque \'pater pro filio\', sed: anima quae peccat ipsa morietur — et addiscerent non inpune sibi futurum, sed sic reddi peccata patrum filiis, ut, quia impietatem parentum secuti mala, quae oblitteranda erant, exemplauerunt, acerbius puniantur. [main.14.4] Postquam ostendit deus quid mali pariat idolatria, addidit statim quae bona diligentes se sequantur dicens: et faciens misericordiam in milia milium his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea, ut bonum patris non usque ad pronepotem, sed usque in milia milium reddat. ut puta, si quis ex semine Dauid diligat dominum, quem constat utique porro ante mille annos fuisse, huic additur misericordia dei, ut in necessitate duabus suffragantibus causis misericordiam accipere mereatur, quia et ipse dei cultor est et ex eius semine est, qui amauerit deum. et in hoc clementia dei laudabilis est, ut odio habentibus se usque in tertiam et quartam reddat progeniem et non in milia milium, ut si in quintam progeniem tractum fuerit malum, inde iterum caput habere incipiat, ut ex eo numeretur usque ad tertiam et quartam progeniem. [main.14.5] Sed dicet quis: \'auctori magis amplius reddendum iustum uidetur, quam imitatori.\' in auctorem congrua datur uindicta, filiis autem quod plus dicit reddi, poena est patrum. et si quaeras, accessu legis peccatores plus fiunt rei, sicut et Lamech et post Lamech. quibusdam tamen uidetur sic reddita esse peccata patrum in filios, dum in captiuitatem ducti sunt causa patrum et fuerunt ibi usque ad quartam generationem. quod si uerum est, non solum odio habentibus se deus reddidit peccata patrum, sed et diligentibus nomen suum, quia et Danihel abductus est et tres pueri et Baruch et Ezechihel et Hesdra illic natus est. liquido ergo apparet illud conuenire propositae quaestioni, quod supra diximus. XV. CUM IUSTUM PRAEDICET LEX ET HIC UERE IUSTUS SIT, QVI PLENAM HABET IUSTITIAM, CONTRA SOLOMON: \'NOLI,\' AIT, \'ESSE IUSTUS MULTUM.\' [main.15.1] Nimia iustitia incurrit peccatum, temperata uero iustitia facit perfectos. non enim sine malitia est qui multum est iustus, quia peccantibus ad singula si respondeas, non deerit ubi pecces. denique dei temperata iustitia est. peccantibus enim aliquando ignoscit, aliquando irascitur, aliquando reddit non quantum digni sunt; suffert enim eos, ut sint qui proficiant. lex enim, quia se ipsam mollire non potest, a nobis mitiganda est, ut possit prodesse sub se agentibus. hic ergo iustus non est multum, qui dei imitator est. XVI. QVARE ANGELUS, QVI IN UIA OCCIDERE UOLEBAT MOVSEN, CIRCUMCISIONE INFANTIS PACATUS EST? [main.16.1] Quod sine consilio Moyses fecerat apparentia comminantis angeli emendauit. denique uidens, quod per neglegentiam fuerat praetermissum, cessauit ab ira. idcirco ergo sic infestum angelum in se uidit Moyses et paratum ad uindictam, quia uiri sublimis culpa graue peccatum est. quanto enim persona eius suspicabilis est, tanto magis leue delictum eius acerbissimum est peccatum. pergebat itaque ad filios Israhel missus a deo Abra- I hae et signum iustitiae Abrahae non ferebat, in quo gloriari sciebat Iudaeos, ut aut ipse sollicitator diceretur aut non ab eodem deo missus, qui Abraham elegerat. in Madia enim habitans filios suos minime circumcidit, quos aut ducere secum ad Aegyptum non debuit, qui ceteros ibat inde educere, aut certe circumcisos adsumere, propter quae supra diximus. [main.16.2] Seffora ergo uxor Moysi, quod conpendio loquitur scriptura, non ignorans qua causa uiro suo infestus angelus uidebatur, accipiens circumcidit filium suum, et recessit angelus. ea enim ratione mitigata est ira, qua fuerat et accensa. nam aliquanta conpendio loquitur scriptura, quae subintellegi uult ex proposita ratione, sicut et illud, quod saluator dicit inter cetera ad Iudaeos: quare et uos praeteritis mandatum dei, ut traditionem uestram statuatis? nam dixit deus: \'honora patrem et matrem\' et: (qui male dixerit patri aut matri, morte moriatur*. uos autem dicitis: \'quicumque dixerit patri aut matri: "omne munus quodcumque fuerit ex me, tibi proderit", et non honorauit patrem aut matrem suam). sine dubio per conpendium hoc dixit saluator, ut subintellegatur sacerdotes Iudaeorum, dum auaritiae studerent, dei legem spreuisse; impia enim conspiratione consilium dederunt filiis, ut male dicentes patrem aut matrem quodcumque offerrent quasi donum deo, per quod data sententia in maledicos solueretur, unde securi facti filii contra dei praeceptum contemnebant parentes. ita et Moyses, cum infestum sibi uideret angelum, intellegens causam quid fieri deberet ostendit uxori, ut recederet ab eo angelus, qui eum quaerebat occidere. hoc subintellegitur in hac causa, sicut et illud quod supra diximus in sacerdotes. XVII. QVID EST UT MALEDICTOS DICAT QVI NON RELIQVERINT SEMEN IN ISRAHEL, PER ESEIAM AUTEM NIHIL OBESSE DICAT SPADONIBUS, QVIA GENERARE NON POSSUNT? [main.17.1] Quoniam aliter quam datum erat intellegi coeperat, idcirco Eseias profeta ostendit postea quo sensu dictum esset. cum enim hoc ex causa offensi dei sententiae loco positum esset, quia deserentes deum in eo percutiebantur, ne ducentes uxores semen relinquerent, sic hoc arripuit error humanus, ut putarent reos esse apud deum, si qui aut uxores nollent aut accipientes, ut adsolet, generare non possent, quasi nihil aliud quam semen quaereret deus, sicut arguuntur per Malachiam profetam. Eseias ergo, ut consolaretur eos quos mala intellegentia contristauerat, docuit nihil obesse, si quis aut non posset habere filios aut nollet, dum modo dei legem seruaret. maledictum enim illis conpetebat, qui cum possent ac uellent, diuino obstante iudicio steriles erant, ne fructum haberent creationis dei, quem spernebant, ut cum uiderent aut generare se non posse aut genitos minime possidere, cognoscerent indignantis dei iram esse et conuersi satis facerent. [main.17.2] Nam et sancti uiri, cum cupidi essent filiorum et non id obtinerent, aestimabant peccata obstare et dolebant ignorantes dei esse prouidentiam, cui seruabantur. denique ad dei procurationem et Anna concepit et peperit Samuhelem et Helisabeth Iohannem et uxor Manoe Sampson. spiritalis tamen intellegentia in hac causa ista est, ut maledicti habeantur qui non reliquerint semen, quod uideat dominum, id est (qui non inbuerit aut filium aut seruum aut proximum, qui dei timorem doceat super terram\'. XVIII. QVARE SAUL PECCANS PETIT ORARI PRO SE, UT IGNOSCERETUR EI, ET INPETRARE NON POTUIT, DAUID AUTEM PECCANS POSTULAUIT ET UENIAM CONSECUTUS EST? [main.18.1] Dei iudicium retractari non conuenit; nam humana inbecillitas adque inperitia dei se debet iudicio erudire, in quo non sapit, ut ex sententia dei intellegat ueritatem et nihil aliud fieri debuisse, quam quod uidet fecisse dominum, quem scit acceptorem personarum non esse. si enim Dauid precem suscepit et Saul refutauit, nihil aduersum sentiendum est dominum fecisse. sciens enim qua mente locutus uterque est, eius petitionem accepit, quem uidit tribulato corde ueniam postulare; illum autem despexit, quia animum eius paenitentiae non tetigerat dolor, quia deus cordis auditor est magis quam uocis. hinc dictum est:homo uidet in facie, deus autem in corde. ideo et fallimur, quia simulatio in uerbis et uultu circumuenit nos; in corde enim quid sit, uidere non possumus. [main.18.2] Quam ob rem dei iudicium sequi nos oportet, qui secundum cor, in quo unius cuiusque sententia est, examinat singulos. hoc etiam inuenimus et saluatorem fecisse. scribam enim se offerentem non suscepit, sedentem autem Leui ad teloneum ciebat, quia uerba scribae non secutum est cor, Leui autem tacens hoc in corde habebat, quod scriba in uerbis. Iesus autem, qui iuxta quod scriptum est sciebat quid esset in homine, Leui elegit. praeterea Dauid non alium pro se uoluit humiliari sicut Saul, sed ipse supplex tribulato corde ueniam precabatur. XVIIII. QVAERENDUM SI ADAM FACTUS CORPUS INMORTALE HABUIT AN MORTALE [main.19.1] Deus hominem fecit, qui quam diu non peccaret inmortalitate uigeret, ut ipse sibi auctor esset aut ad uitam aut ad mortem, ut custodiens se a peccato labore suo gauderet esse se inmortalem, neglegens uero factus ipse sibi inputaret, quia coeperat esse mortalis. quam diu enim in creatoris lege durauit, dignus fuit edere de arbore uitae, ut mori non posset. nec enim corpus tale erat, quod dissolui inpossibile uideretur, sed gustus arboris uitae corruptionem corporis inhibebat. denique etiam post peccatum potuit insolubilis manere, si modo permissum esset illi edere de arbore uitae. nam quo modo inmortale corpus habebat, quod cibo sustentabatur? inmortalis enim non eget esca nec potu. cibus enim uires praestabat, uitae autem arbor medicinae modo corruptionem omnem prohibebat. sic enim homini erat quasi inexpugnabilis murus. XX. QVID EST QVOD DICIT: \'PANEM ANGELORUM MANDUCAVIT HOMO\', CUM ANGELI NON EGEANT CIBO, QVIPPE CUM SINT NATURA SIMPLICES ET POTENTIA SPIRITALI UIGENTES? [main.20.1] Panem quem angelorum appellat manna est. manna autem interpretatur quid est hoc?\' uidentes autem filii Israhel quasi semen coriandri cadere super terram candidum dixerunt ad inuicem: quid est hoc? quod in Hebrea lingua dicitur (manni?\' hic ergo panis aut cibus non mundi lege creatus est conmixtione elementorum, sed desuper uenit spiritali ratione prouisus. nec quidem in supernis haberetur, quia corporibus alendis ad momentum dei uirtute creatus est. ideo autem angelorum panis dictus est, quia ea uirtute creatus est, qua angelica natura subsistit et uiuit. sine deo enim nulli uita est. per id quod ergo de caelo uenisse dicitur, angelorum dictus est panis. ut enim quanta et qualia beneficia dei circa hominem sunt memoraret, sic locutus est, ut cognoscentes se deo gratias referant, qui tanta cura seruos suos gubernat, ut haec eis in carne adhuc positis, si necesse fuerit, exhibeat, per quae uiuunt angeli. [main.20.2] Dixit apostolus inter cetera: petra autem erat Christus, ut, quia Christi uirtute aqua fluxit de petra, petra appellatus sit Christus. simili modo et, quia manna potestate eius uenit de caelo, manna, id est panis, Christus dicatur, quod tunc factum eius rei, quae nunc in ecclesia offertur, figura fuisse existimetur, ut Christiani populi, quos in angelos significauit scriptura, panem manducauerint homines, id est Iudaei. et quia maior gratia est nunc, quam fuit in profetis, et libertas data per Christum, quia ubi spiritus domini ibi libertas, ad conparationem temporum et gratiarum Christiani angeli dicti sunt, quorum pane, qui est Christus, satiati sunt Iudaei, quos homines dixit. horum magis Christus est, quibus et reuelatus est et qui hoc nomine uocari censentur. duplici ergo genere potest intellegi supra dicta quaestio, ut et panis angelorum caelestium dici possit et Christianorum secundum ea quae dicta sunt. XXI. QVID SIT AD IMAGINEM ET SIMILITUDINEM DEI FECISSE HOMINEM, ET AN MULIER IMAGO DEI SIT [main.21.1] Hoc est ad imaginem dei factum esse hominem, quia unus unum fecit, ut sicut ab uno deo sunt omnia, ita et ab uno homine omne genus humanum. similitudo autem haec est, ut quem ad modum de patre est filius, sic et de uiro mulier, ut unius principii auctoritas conseruetur. sed filius ineffabiliter inconprehensibiliter natus est de deo patre, mulier autem corporaliter, sicut legimus, facta de uiro est, ut per eam natiuitas oreretur. filius uero dei ideo natus est, ut per ipsum fieret creatura. in eo ergo dissimile est; nam et de deo deus natus est, de uiro autem femina, quia illic simplicitas est et non potuit nisi de simplici simplex nasci, spiritus de spiritu, deus de deo. igitur uir imago dei est. sic etenim scriptum est: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum. unde et apostolus: uir quidem, inquit, non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei; \'mulier autem,) inquit, \'uelet caput! quare? quia non est imago dei. unde denuo dicit apostolus: mulieri autem docere non permittitur neque dominari in uirum. XXII. QVID EST UT DICAT SOLOMON: \'IUSTIFICA ANIMAM TUAM ANTE OBITUM TUUM\', ET IN PSALMO: \'NON IUSTIFICABITUR,\' AIT, \'IN CONSPECTU DEI OMNIS HOMO UIUENS\'? [main.22.1] Hic iustificat animam suam ante mortem, qui spe futurae uitae consequitur fidem, ne moriatur impius. sed Solomon de eo dicit, qui sub lege uiuit et non conuertitur iuste. huiusmodi ergo, si corrigat animum ut iustitiae uias ambulet, iustificat animam suam ante mortem. Solomon enim propter iudicium futurum consilium dedit, ne quis indiligens circa se in peccatis moriatur; Dauid uero de perfectione iustitiae locutus est, quia nemo iustificabitur apud dominum, dignus promissione sit, nisi fuerit mortuus cum iustitia. quam diu enim uiuit, adhuc futurorum meritum non habet plenum. unde dicit saluator: qui perseuerauerit usque ad finem, hic saluus erit. XXIII. AN EX TRADUCE SINT ANIMAE SICUT CORPORA [main.23.1] Inhonestum puto, si dicantur animae cum corporibus generari, ut anima nascatur ex anima, quod nec animae ipsi conpetit. aut si certe singulae caelestes potestates factae sunt et ex ipsis ceterae natae sunt, potest et ex una Adae anima credibile uideri ceteras nasci? sed non conuenit, quia soli deo hoc possibile fuit, ut simplex generaret, nec ceteris concederetur. quod tam mysticum est in causa saluatoris, ut non solum a solis gentilibus uel ludaeis, uerum etiam ab ipsis, qui Christianos se dicunt, incredibile putetur; et Fotiniani enim et Arriani hanc fidem spernunt. [main.23.2] Nam si eo tempore, quo seminatur corpus, et anima generatur ex anima, de Adam costam sublatam legimus, non tamen animam natam ex anima; sed si costa secum habuit animam, iam non nata est, sed detracta in partem. sed nec hoc scriptum est. profeta enim Zacharias inter cetera: qui plasmas, inquit, animam hominis in eum. nec Eseias ab his dissentiens ait: sic dicit dominus deus qui fecit te et finxit te in utero. si ergo in utero fingitur, iam formato corpori tribuitur. cum enim omnia membra implet corporis, figurata dicitur in corpore et sicut aqua, cum sit sine effigie, missa tamen in uas figurata uidetur, ita et anima, cum sit natura incorporea et simplex, quasi formatur in corpus singula membra uiuificans. quod quidem Moyses manifestius tradidit dicens: si quis percusserit mulierem in utero habentem et abortierit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum fuerit, multetur pecunia, ut probaret non esse animam ante formam. itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine deriuata. nam si cum semine et anima existit ex anima, multae animae cottidie pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati. [main.23.3] Sed si propius respiciamus, uidebimus quid sequi debeamus. contemplemur facturam Adae; in Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intellegatur, quia iam formatum corpus accepit animam. nam potuerat animam limo terrae admiscere et sic formare corpus. sed ratione informabatur, quia primum oportebat domum conpaginari et sic habitatorem induci. anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest; ideo in sanguine fertur. cum ergo corporis liniamenta conpacta non fuerint, ubi erit anima? aut foris uagatur, quam diu inmittatur, cum ratio tradat sic dari eam ut animet corpus, non ut otiosa uagetur? sed ex quo detur, dicant qui aliud putant; ex mare an ex femina? si ex femina, non conuenit, quia aliud in exemplo est. proponunt enim ex uiro cum costa datam et animam, quod multis rationibus infirmari docuimus. unde forte uideatur dari ex femina maxime propter saluatorem, quem scimus sine conplexu carnis de sancto spiritu natum ex femina. quod si arbitrantur, plus dant feminis; auctoritatem enim uiri inmutant in feminam. cum enim tam corporis quam animae originem ex uiro dicunt, conuertunt se, ut id, quod potius est, ex muliere dicant, id est animam, quod uero minus, ex masculo, id est corpus, cum manifestum sit ordinem exempli a deo traditi inmutari non posse. XXIIII. QVID EST UT, CUM UIR ET MULIER UNA SINT CARO, UIR IMAGO DEI SIT, NON ET FEMINA? [main.24.1] Unius substantiae quidem sunt uir et mulier, et in anima et in carne, sed gradu maior est uir, quia ex eo est femina, sicut dicit apostolus: caput mulieris uir. causa enim maiorem feeit uirum, non substantia. nam et in uno corpore maiora membra sunt et minora non natura, sed ordine. XXV. UT QVID IOSEPH POST PROFETIAM ADIURAT FILIOS ISRAHEL UT, CUM A DEO LIBERARENTUR, CINERES EIUS DE AEGVPTO TRANSFERRENT? [main.25.1] Non otiose istud mandasse Ioseph filiis Israhel in absoluto est. qui enim profetare potuit, non inprouide locutus esse credendus est. cum enim esset in dei creatoris deuotione propensior, sciens autem ab Aegyptiis se coli causa administrationis, qua in magna egestate Aegyptum gubernauit, post exitum suum errorem petit auferri certus uanitatem uulgi mortuos magis ut deos uenerari quam uiuos, ne ei deferretur debitus honor creatori. hic ergo ostendit se liberum fuisse uana superstitione Aegyptiorum, quando, ne ad dei iniuriam proficeret, cineres suos transferri mandauit. quod quidem et apostolos inuenimus secutos. Paulus enim et Barnabas, cum sacrificari sibi uelle uidissent, scientes exosum hoc deo sciderunt uestimenta sua dicentes: quid facitis? et nos homines sumus uobis similes, et sic conpescuerunt turbas. XXVI. REQVIRENDUM DE HELISEO AN ID, QVOD DURE PETISSE AB HELIA DICTUS EST, CONSECUTUS SIT [main.26.1] Cupidus sanctus Heliseus faciendarum uirtutum inlectus exemplo magistri accepta facultate poscendi quodcumque uoluisset auarus ad bonum dupliciter spiritum sibi inesse. quam in magistro erat, postulauit cui homo dei Helias ait: dure petisti. auiditate enim non considerauit discipulum non esse super magistrum. Helias tamen sciens illum non ambitione praesentis gloriae hoc postulasse respondit: tamen si uideris me absumi abs te, erit tibi sic. sensus hic ponderandus est. subindignatus autem cum dixisset: dure petisti, subiecit: si me uideris tamen absumi, erit tibi sic. ne, quia negasse illi uisus fuerat, ostendit sic illi futurum sicut dignum erat, non sicut ipse postulauerat? multa enim subintellegi uult scriptura, ut collectus sensus ex uerbis non sit rationi religionis aduersus. nam utique dura petitio etiam meritum debebat amittere; sed quia cupidus boni sic postulauit, deus qui scit, quid uni cuique dandum sit doni, priuari illum non passus est meritis suis. [main.26.2] Uideamus itaque si Heliae meritum admitteret, ut Heliseus duplum donum eius mereretur accipere. dictum namque est ab spiritu sancto per Zachariam, cuius meriti futurus esset Iohannes: ueniet, inquit, in spiritu et uirtute Heliae — parem ergo Iohannem Heliae ostendit — et dominus dicit: nemo maior in natis mulierum profeta lohanne baptista. non dixit \'omnium maior est\', sed nemo illo maior est\', hoc est \'aequalem habet, maiorem non habet\'. Helias ergo par illi. est, nullo utique minor; quo modo Heliseus maior illo est, cum Iohannes, quo nemo maior est, par Heliae sit? nam ueniens ad aquarum transitum non accepit honorem ab eis, ut potuisset transire, nisi nominasset deum Heliae, ut per hoc dura petitio correpta uideretur, dum non nisi nomine Heliae auditus est, ne id quod dure petierat accepisse putaretur, quasi non sufficeret pro temporis merito dispensatio spiritus concessa Heliae. XXVII. AN PITHONISSA SAMUHEL EXCITAUERIT ET IPSE AB EA UISUS SIT ET LOCUTUS SIT AD SAUL, QVAE HISTORIA REFERT IN LIBRO REGNORUM [main.27.1] Indignum facinus aestimo, si secundum uerba historiae commodetur adsensus. qui enim fieri poterat, ut arte magica adtraheretur uir et natiuitate sanctus et uitae operibus iustus? aut, si non adtractus est, consensit? quod utrumque de uiro iusto credere aduersum est. si enim inuitus adductus est, nullum suffragium habet iustitia; si uoluntarius autem, amisit meritum spiritalis, quod positus in carne quaesiuerat quod ualde absurdum est, quia hinc qui iustus recedit permanet iustus. porro autem hoc est praestigium satanae, quo ut plurimos fallat, etiam bonos in potestate se habere confingit. quod apostolus inter cetera ait: ipse satanas transfigurat se in angelum lucis. ut enim errorem faceret, in quo gloriatur, in habitu uiri iusti et nomine se subornauit, ut nihil proficere spem, quam praedicabant, dei cultoribus mentiretur, quando hinc exeuntes iustos finxit in sua esse potestate. [main.27.2] Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saul et filii eius non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante diem occasum corporis praeuidere, cum signa quaedam soleant apparere morituris, quippe a quibus dei protectio amota uidetur. quanto magis diabolus, quem angelica maiestate sublimem profetica oracula fuisse testantur, de cuius magnitudine apostolus ait: an ignoratis altitudinem satanae? quid mirum ergo si inminentem prope mortem potuit praeuidere, cum hoc sit unde fallit et se in dei potestate uult adorari? nam tanta hebetudine demens effectus est Saul, ut ad pithonissam confugeret. deprauatus enim causa peccati ad haec se contulit quae damnauerat. [main.27.3] Sed si quis propter historiam et ea quae uerbis expressa sunt putet non praetermittenda, ne ratio historiae inanis sit, recte faciet quidem, si tamen minime istud ad ueri rapiat rationem, sed ad uisum et intellectum Saul. neque enim reprobus factus poterat bonum intellectum habere. historicus enim mentem Saul et habitum Samuhelis descripsit ea quae dicta et uisa sunt exprimens, praetermittens si uera an falsa sint. quid enim ait? audiens in quo habitu esset excitatus: intellexit, inquit, hunc esse Samuhel. quid intellexerit rettulit et, quia non bene intellexit, contra scripturam alium adorauit quam dominum et putans Samuhelem adorauit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet satanas. hoc enim nititur, ut adoretur quasi deus. si enim uere Samuhel illi apparuisset, non utique uir iustus permisisset se adorari, qui praedicauerat dominum solum esse adorandum. et quo modo homo dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad uirum pestilentiae dignum ardore gehennae: \'cras mecum eris\'? [main.27.4] His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae prodidit inprouidus satanas, quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuhelis contra legem et uirum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et iustorum sit, cum Samuhele iustissimo futurum mentitus est. uerum potest uideri si de Samuhelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat. ad eum enim transmigrauit, quem adorauit. semper ergo diabolus sub uelamine latens prodit se, dum ea confingit quae horreant personis, per quas fallere nititur. XXVIII. QVID CONTRADICENDUM HIS SIT, QVI MUNDUM ISTUM EX AETERNO NATURALITER MOUERI INQVIUNT NEQVE INITIO NEQVE ABOLITIONI OBNOXIUM [main.28.1] Mundum ex aeterno constare et nulli debere subiectionem inprobabile et inpossibile est, quem uidemus tanta diuersitate exstare corporeum, cum nihil diuinum et aeternum possit esse nisi simplex, in quo nulla diuersitas uideatur, sed sit unitas. nam et uices ipsas temporum non seruat, ut non solum in temporibus uarius sit et contrariis constet substantiis, sed et in ipsis uicibus temporum, cum res aeterna diuersitatem abhorreat et nec tactu nec uisu capienda, utpote incorporalis. hic autem passioni obnoxius est, quia et aqua repugnat igni et ignis, si amplius fuerit, superat aquam et. terra, cum sit natura arida et frigida, patitur incendium quasi res corporalis. itaque inconueniens est mundum aeternum dicere, quem cum uidemus passioni subiectum et per singula senectute deficere, credimus et finiri. [main.28.2] Quid censet de homine, qui mundum aeternum putat? certe homo coepit in mundo: sine homine ergo cui proficiebat annua fecunditas mundi? aut sine aliqua prouidentia generabat? et quo modo aeternus corruptibilia et mortalia generabat, cum de aeterno debeat aeternum existere? et quod uisibile est et sentitur et tangitur qua audacia uocatur aeternum? et quod uicibus temporum ministratur, ita ut ipsa tempora aliquando non seruent officia sua, quo modo appellatur aeternum ? aeternitas enim non corrumpitur, non inmutatur. XXVIIII. QVARE OCTAVO DIE CIRCUMCIDI MANDATUM EST? [main.29.1] Octauo die a natiuitate idcirco praeceptum est circumcidi, quia iuxta numerum et curricula dierum septem ipse rursum primus inuenitur quasi post sabbatum, ut iam non octauus habeatur, sed primus. quia enim salus futura per Christum in primo die erat praedestinata, qui dominicus ideo dicitur, quia in eo resurrexit dominus, qui est post sabbatum, propterea salutis huius figura in circumcisione data est, ut quasi renouatio futura in circumcisionis lege dinosceretur. et- quia per fidem saluari haberent homines, quae primo die resurrectione domini firmata est, figura huius rei in circumcisione primo die data est, quae etiam esset signum fidei Abrahae. integra ergo causa est, quia signum praeteritae fidei primo die significatae figura fuit futurae fidei primo die constabilitae. XXX. IN PROUERBIIS: \'IUSTUS,\' AIT, \'SUI ACCUSATOR EST IN PRIMORDIO SERMONIS\': QVO MODO IUSTUS, SI PECCATOR? [main.30.1] Omnis ueritas iustitia est. qui enim confitetur quod est, iustus est — ueritatem enim loquitur —, peccatores autem uindicantes sua delicta iustificari non possunt. unde huius modi digne iustus dicitur, quia pronuntians peccatum suum remitti utique sibi postulat misericordiam dei inplorans. scit enim dictum in lege: confitere peccata tua, ut iustificeris. quid est autem in primordio sermonis confiteri, nisi non coactum fateri, sed uoluntarium? quis enim, etiam timens deum, sine peccato est, cum et in cogitatione admisceantur delicta et aliquotiens peccemus inuiti? potest tamen et de eo dici uel sentiri, quia catechumenus dicitur, ut accedens ad fidem iustificetur. cum enim petit inmutari se, sine dubio peccatorem se confitetur, ut iustificetur. XXXI. AN CUM MULIERE NATURA SERPENS LOCUTUS SIT, AN ACTU DICTUS SERPENS DIABOLUS SEDUXERIT EAM [main.31.1] Quantum ad historiam pertinet, serpens natura dictus est, qui sapientior esset ceteris bestiis, quas fecerat dominus deus super terram. denique et sententiam deus in serpentem dedit. nam quid mirum si diabolus sapientior erit bestiis, de quo dicit apostolus inter cetera: an ignoratis altitudinem satanae? usque adeo autem natura serpens fuit, ut diceretur illi: supra pectus et uentrem tuum repes et terram edes omnibus diebus uitae tuae. haec longe sunt a conditione satanae, quia neque corporeus est neque mortalis. et si propius aspiciatur, uidebitur sententia data nihil obfuisse serpenti, sed in eo, in quo factus est, iussus est permanere. quia enim minister factus est satanae ad hominem subiugandum, cui omnia deus subiecerat, idcirco deus in ea subiectione, qua omnia homini subiecit, repressit elationem serpentis, quia coeperat minister esse superbiae. uidebatur enim homo factus sub serpente, per quem accepto consilio legem datam contemsit. quoniam autem serpentes prudentes sunt, confirmat in euangelio dominus dicens: estote astuti ut serpentes. [main.31.2] Igitur quia claruit uere serpentem locutum esse cum Eua, illud superest ut discernatur, an potuerit tam prudens esse et astutus, ut dolo falleret eam. si enim ceteris bestiis prudentior erat, non tamen hominibus, quippe cum nullum animal rationabile sit nisi homo. itaque serpentem subtilitatem istam conposuisse inpossibile est. quamuis enim prudens dicatur, sed non ultra naturam suam; nec enim deliberat aut excogitat aut consilium capit. idcirco diabolum esse, qui per serpentem mulierem circumuenit, dubium non est. admiscens enim se serpenti egit per illum quasi per organum, ut nec mulier occulti diaboli intellegeret dolum sciens prudentem esse serpentem. ac per hoc corporaliter data sententia spiritaliter cecidit in satanan, quia sententia reum tenet. non enim ab homine data sententia est, ut innocentem forte perimeret per errorem aut maliuolentiam, sed a deo, qui falli utique non potest, ut sententia eius non illum teneat, qui reus est. quia enim, cum sit inuisibilis satanae, dolum corporaliter egit, corporalis uidetur data sententia, ut illum spiritaliter teneat, cuius factum elicuit dari sententiam. nam proiectus de sacratissimis caelorum sedibus inpudentissimus satanas in terram uolutatur gemens semper. [main.31.3] Sed forte dicatur: et qua, putas, lingua serpens locutus est ad mulierem?\' serpentis utique ore. si enim hodie de non sunt, qui latratus canum intellegant et luporum ululatum et uarritum elephantorum et cantum pullorum, quare non magis rudis adhuc mulier scire potuit et intellegere sibilum serpentum, cum multos sciamus auium uoces discernere? nam et constat diabolum eius lingua uti, cuius corpus intrauerit; nec aliter falleret mulierem. ac per hoc serpentis ore locutus est per serpentem. XXXII. LEGIMUS APUD SOLOMONEM: \'DIUES ET PAUPER OBUIAUERUNT; FECIT AUTEM AMBOS DEUS\': QVO MODO ERGO TERSONARUM ACCEPTIO NON EST APUD DEUM\'? [main.32.1] Longe absit a fidelium mentibus haec impietatis adsertio. nam scriptura, ne pauperem contemnendum doceret et diuitem honorificandum, ostendit amborum opificem esse deum, non utique in paupertate et diuitiis, sed in id quod sunt. si enim facultatibus ab inuicem discrepant, non tamen naturae substantia. nec enim quia occasiones prouentus quosdam faciunt in mundo aut prosperos in diuitiis aut infaustos in paupertate, idcirco despiciendi sunt quos non deus humiliauit, aut suspiciendi quibus ueritas non dedit testimonium. contemnendi plane sunt, sed corruptores morum et sacrilegi in legem dei, honorandi uero diligentes deum et disciplinae cultores. [main.32.2] Hi enim diuites apud deum habentur, qui bonae conuersationis sunt, et quanto in mundo contemptibiles sunt, tanto magis honorificentiores in caelo. nam qui beneficium temporis habent in ampliandis facultatibus, si se cognoscant et dei intellegant uoluntatem, - quia terram omnibus dedit et solem suum cunctis oriri iubet et pluuias indiscretas effundit, iniquitas autem temporis aut fortuitae occasiones aut indigentia quibusdam abnegat quae deus omnibus dedit — ipsi ministrent eis, ut perspicientes dei uoluntatem non solum in mundo, sed et in caelo diuites sint, ne pauci temporis diuitiae excludant aeternas, illi uero quos paupertatis causa despiciendos putant, si futurum dei iudicium contemplantur, illic semper diuites erunt, ubi diuites saeculi egebunt paenitentes se pauperes non fuisse.\' XXXIII. SOLOMON: \'ANNI,\' INQVIT, \'IMPIORUM MINUENTUR.\' CUM UIDEAMUS IMPIOS ALIQVANTOS LONGAEUOS [main.33.1] Dignum erat quidem omnes impios non solum citius hac luce carere, uerum etiam nec unius momenti temporis uita frui, qui conditoris sui inmemores uitae totius auctoritatem inputant creaturae. sed scriptura hos impios loquitur, qui, cum sub dei lege agerent, propensiores in idolis erant. peiores enim sunt ceteris impiis; scientes enim dominum et contemnentes eum obtemperant seruis. et quia de his dictum est probat apostolus dicens: scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur. gentiles autem non habentur in numero uiuorum. XXXIIII. APUD SOLOMONEM: \'DEUS,\' INQVIT, \'MORTEM NON FECIT\', ET ALIO LOCO: \'BONA ET MALA, UITA ET MORS, PAUPERTAS ET HONESTAS A DEO SUNT\' [main.34.1] Nulli dubium est bona omnia a deo esse, mala autem quae dixit nobis mala sunt, dum uindicatur de nobis. poena enim quamuis iuste inferatur, patienti tamen mala uidetur. nam et per profetam ad peccatores loquitur deus dicens: faciam uobis mala, id est \'poenis uos agam\'. uita autem et mors sic a deo est, quia legem dedit, quae seruantibus se uitam promittit, contemptoribus uero mortem, sed illam quae secunda dicitur. dum enim unum quemque adiudicat quid mereatur, ab ipso est siue absolutio ad uitam siue reatus ad mortem. non ergo inuentor mortis est, sed iudex, quia mortis auctor peccatum est. quo modo ergo deus poterat facere mortem, qui nescit peccare? sed cum peccatis retribuit, ab ipso dicta est esse mors, cum non ex ipso sit, sed ex hoc qui peccauit. [main.34.2] Eadem ratione paupertas et diuitiae a deo sunt. quidam enim habentes timorem dei luxuriam spernunt, uitam prodigam fugiunt, ab egeno uel paupere - oculum non auertunt: huius modi crementum faciunt bonorum. scriptum est enim in Prouerbiis: paupertatem et ignobilitatem aufert disciplina. at hi autem qui timorem dei non habent, solutius uiuentes et egenum despicientes, sicut scriptum est, in inopia erunt, non solum neclegentes et inprouidi circa se, uerum etiam contemptores datae legis. hoc modo facit deus pauperes et diuites, quia, dum offensio legis parit egestatem, a deo fieri dicitur auctore legis et, cum aliqui terrore disciplinam legis custodiunt, a deo auctore legis diuites fiunt. XXXV. QVA RATIONE DAUID SAUL, POSTQVAM DEUS AB EO RECESSIT, CHRISTUM DOMINI UOCAT ET DEFERT EI? [main.35.1] Non nescius Dauid diuinam esse traditionem in officio ordinis regalis idcirco Saul in eadem adhuc traditione positum honorificat, ne deo iniuriam facere uideretur, qui his ordinibus honorem decreuit. dei enim imaginem habet rex, sicut et episcopus Christi. quam diu ergo in ea traditione est, honorandus est, si non propter se, uel propter ordinem. unde apostolus: omnibus, inquit, potestatibus sublimioribus subditi estote. non est enim potestas nisi a deo; quae enim sunt, a deo ordinatae sunt. hinc est unde gentilem, in potestate tamen positum, honorificamus, licet ipse indignus sit, qui dei ordinem tenens gratias agit diabolo. potestas enim exigit, quia meretur honorem. nam ideo Pharaoni futurae famis somnium reuelatum est et Nabuchodonosor aliis secum adstantibus solus filium dei uidit in camino ignis non utique merito suo, qui in idolo se adorari uoluit, sed merito ordinis regalis.. XXXVI. SI \'ANIMA QVAE PECCAT IPSA MORIETUE\', QVID EST UT ACHAB FILIUS CHARMI PECCAUERIT ET XXXVI UIRI OCCISI SUNT IN CAUSA EIUS? [main.36.1] Alio sensu scriptura locuta est quam propositum est. non enim de hac morte quae communis utique omnibus est dixit, sed de illa quae appellatur secunda. haec enim peccatores suscipit, illis autem qui in pugna mortui sunt non peccatum Achar redditum est, sed obfuit illis, ne protectione diuina adiuti inualescerent hostibus. nec enim causa Achar infirmati sunt, sed dei auxilio minime muniti, ut, dum fortiter facere nequeunt, occiderentur. nam pauci fuerunt contra multos, unde et superati noscuntur. nulla ergo iniustitia in uoluntate dei est. in potestate enim habet, si adiutare uult, ut si adfuerit, misericors sit, si noluerit, iustus; nec enim talibus debitor est, ut teneatur obnoxius. hinc est enim quod Iesu Naue contristatus scidit uestimenta sua intellegens non sine causa dominum auxilium suum subtraxisse. XXXVII. QVID EST UT MISSA MORS IN IACOB UENERIT IN ISRAHEL, CUM IACOB IPSE DICTUS SIT ISRAHEL? [main.37.1] Unius populi duo nomina posuit, ut ex nominibus merita eorum possint intellegi. nam utique qui Israhel cognominatus est prius Iacob dicebatur. conluctans enim cum saluatore intellexit deum esse, quem in specie corporis uidebat, ideoque appellatus est (homo uidens deum\'. populum ergo, quem Iacob nuncupat, hoc loco et in hac causa carnalem significat, quo modo nomina quae natis a parentibus inponuntur. sed hi, id est Iudaei, propter mala opera non Israhelitae dicti sunt, quia uaccis et lucis sacrificabant in Samaria studio et imperio Hieroboam regis. ille autem populus, qui in Hierosolymis in templo domini hostias offerebant per sacerdotes dei, Israhel appellatus est. Samaria ergo propter impietatem suam tradita est captiuitati et morti, Hierusalem autem reseruata est, propter quod habuerit reges diligentes deum. adubi autem et ipsa Hierusalem impietatem secuta est Samariae, sententia illam conprehendit data in Samariam. [main.37.2] Ideo ergo dictum est: misit deus mortem in Iacob — id est in populum Samariae, qui carnaliter conuersatus est. sicut supra diximus — et uenit in Israhel, hoc est in populum Hierusalem, quia idolatriam secuta est imitata Samariam. ut simili modo abduceretur in captiuitatem a Nabuchodonossor, sicut et Samaria a Salmanassar rege Assyriorum. hoc est aperte: sententia data malis inuenit et bonos, dum desierunt esse iusti. missa enim mors in Iacob, sicut supra ostensum est, peruenit in Israhel non praetermittens Samariam; sed dum causa, qua missa est in Samariam, inuenta est et in Hierusalem, missa illuc uenit etiam in eum locum, in quo eadem reserat. quia nindicta causam sequitur, non discernens personam. XXXVIII. SI EQVUS ET MULUS NON HABENT INTELLECTUM, QVANTO MAGIS TERRA RES SINE SENSU? QVID EST ERGO UT DICATUR TERRA BENEDICERE DEUM? [main.38.1] Non est sic intellegendum ut sonant uerba. opus est enim. quod licet mutum sit. clamare dicitur laudem creatoris; hortatur enim aspicientes se benedicere opificem, sicut et omne uas bene conpositum laudat artificem, quippe cum legatur in Psalmis: numquid confitebitur tibi, ait, puluis aut adnuntiabit ueritatem tuam? in omni ergo insensata substantia non uoluntas, quae utique nulla est, sed opera benedicunt auctorem. si autem spiritaliter uis hoc accipere, terram hominem significatum intellege secundum dictum profetae — memento, enim ait, domine, quoniam terra sumus -, quem opera creaturae in laudem conditoris sui prorumpere exhortatur. XXXVIIII. QVID EST QVOD LEGITUR IN SOLOMONE: \'SPES EST\'. INQVIT, \'IN TENEBRIS; MELIOR EST CANIS LEONE MORTUO\'? [main.39.1] Tenebrae gentilitatem et ignorantiam significant. spem ergo in gentili esse quam in apostata, uult intellegi per id quod subiecit dicens: melior est canis leone mortuo, quia sicut leo omnibus feris fortior est, ita et Christianitas omnibus sectis. si quis ergo ab hac destiterit, amittit salutem, ita ut deterior gentili sit. potest enim fieri ut credat gentilis et adquirat salutem, quam perdidit apostata. ac, si non credat, peior est apostata. quia deterius est amisisse salutem, quam non habuisse. \'canem\' autem \'gentilem\' significatum saluator ostendit dicens: non licet accipere panem filiorum et mittere canibus. [main.40.3–1] XL. QVID EST QVOD DICIT PROFETA: \'LAETARE STERILIS. QVAE NON PARIS, ABRUMPE ET EXCLAMA, QVAE NON PARTURIS, QVIA MULTI FILII DESERTAE MAGIS QVAM EIUS QVAE HABET UIRUM\'? Quoniam filii Hierusalem terrenae apostatarunt a deo, non potest huic gaudium adscribi, sed maeror. ad obprobrium ergo huius Hierusalem profeta illam superiorem Hierusalem laetari debere dicit, quam apostolus matrem nostram appellat, quia sine gemitu et doloribus multo plures filios habet, quam haec quae cum lacrimis generat carnaliter — Iudaeos utique —, illa autem Christianos per fidem spiritaliter, quam ideo desertam dicit, quia ipsa est uita, quam deseruit Adam primus et secutus est mortem. cum regenerantur ergo homines, reuertuntur ad eam, quam deseruerant, uitam. haec uita Christus est, quia ipse dixit: ego sum uita. est et deus pater uita, quia ait dominus: sicut habet pater uitam, ita dedit filio uitam. sine dubio et spiritus sanctus uita est dicente domino: qui. de Meo, inquit, accipiet. de uita itaque qui accepit, uita est tres ergo sunt una uita. haec est uita, per cuius fidem regeneramur. ipsa est mater nostra, sicut et in Genesi legimus: quia ipsa est, inquit, — id est uita — mater omnium uiuorum. qui sunt qui uiuunt, nisi qui credunt? XLI. AN SPIRITUS, QVI SUPER AQVAS FEREBATUR, SANCTUS SPIRITUS INTELLEGATUR, QVIA DICTUM EST: \'SPIRITUS DEI FEREBATUR SUPER AQVAM\' [main.41.1] Si ideo a quibusdam sanctus spiritus putatur, quia dei sphitus esse legitur, inualida et inanis adsertio est. non solum enim ordo hoc non patitur et ratio abnuet, sed et uerba ipsa infirma probantur ad causam istam adstruendam. nam his uerbis frequenter aliud inuenimus significatum in lege; inter cetera enim ait dominus deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro. et in subiectis: sed deleam, inquit, omnia ab homine usque ad pecus, propterea quia diluuium facturus erat super terram. numquid hic spiritus sanctus potest intellegi? nonne de animabus locutus est? nam non solum nostrae animae spiritus dicuntur, sed et pecorum. sic enim scriptum est: et mortua est omnis caro in aqua, in qua erat spiritus uitae et in Ezechiel profeta sic dictum est, dum de reformatione hominum pro-, mittit dicens deus: haec dicit dominus ossibus istis: extendam super uos cutem et dabo in uobis spiritum meum, et uiuetis. numquid de sancto spiritu locutus est et non de anima? [main.41.2] Omnia quidem caelestia spiritus sunt, sed differunt ab inuicem, et deus spiritus est, sed longe aliter. omnis itaque spiritus dei est; non tamen deus est, nisi spiritus qui de ipso est, cuius significatio haec est ut \'sanctus\' dicatur. nam et homines filii dei uocantur et Christus dicitur filius dei; sed interuallum est, quia hic uerus est, illi adoptiui. sic et inter spiritum dei diuersitas est. spiritus enim sanctus de deo est, consubstantiuus ei; reliqui uero spiritus dei esse dicuntur, sed creatura sunt. sed nec ordinis est ut spiritus sanctus ferri super aquas intellegatur, cum super aquas spiritalem creaturam esse tradat ratio, et quae super se habeat potiorem alteram creaturam, quia creatura a creatura differt claritate. quicquid enim prope sedem dei acceditur, clariora sunt ministeria. unde dicit Raphahel angelus inter cetera: ego sum, inquit, unus ex septem angelis sanctis, qui adstamus et conuersamur ante maiestatem dei. XLII. CUR ANGELUS MISSUS LOQVI AD MOVSEN IN IGNE ET RUBO APPARUIT IN MONTE? [main.42.1] Deus excelsus est; dignum ergo fuit ut in alto appareret, in loco qui uicinus est caelo. et quia ignis semper superiora adpetit sursum crescendo ad caelum, in eo debuit caelorum dominus adparere, qui de humo ad superna contendit. in rubo uero causa fecit ut appareret delictorum. quia enim peccatorum causa legem descenderat dare, spinae autem in peccatis significantur — quia sustinui, inquit, ut faceret uuam, fecit autem spinas-et lex non statim uindicare uenerat, sed prius ostendere, ideo ignis rubum non conbussit, id est data lex non fecit reos de praeterito peccatores. nam quia et peccata non sunt de natura, sed ex accidenti, rubi, id est spinarum materia non habet radicem spinis armatam. ratione ergo factum est, ut ita dominus appareret Moysi. [main.43.4–2] XLIII. CUM SCIAMUS ABRAHAM PROHIBITUM A DEO NE FILIUM SUUM IMMOLARET, QVARE IEPTHAE, CUM FILIAM SUAM LIBARET, NON EST PROHIBITUS, SED HUMANO SANGUINE DEO UOTUM EXSOLUIT? Multum interuallum est inter causam Abrahae et Iepthae. primum quidem Abraham legitime natus est, Iepthae uero spurius; erat enim filius meretricis. deinde Abraham conuersationis optimae, Iepthae autem princeps latronum. Abraham uir iustus et in temptatione probatus; in Iepthae enim nullum iustitiae testimonium. Abrahae itaque praeceptum est, ut filium suum deo offerret et ut ostenderet hominibus quantum deo crederet Abraham, qui nec filium suum iubente eo dubitauit occidere. qui enim contra mundi spem nasci eum potuit facere de sterili et anicula, non fuit ambiguum quod contra mundi rationem posset eum resuscitare a mortuis. hoc facto cumulatus est iustitia Abraham. ostendit enim deus, quia non sanguinem pueri poposcerat, sed ut famulus suus Abraham hoc facto auctior fieret. diligentes enim se aliquid pati uult, ut iuste illos promouere uideatur [main.43.3] Nam Iepthae homo facinerosus et inprouidus stulta deuotione munus deo promisit dicens: quicquid mihi redeunti a caede occurrerit ante ostia domus meae, hoc offeram deo. numquid coactus deuouit aut numquid intellexit quo modo deberet uotum facere? quid enim si canis illi aut asinus occurrisset, quod deus offerri prohibuit. aut si filius alienus, aut si uxor, ut in dolore alieno: exultans redderet uotum? idcirco inprouidae mepii quod in alienam perniciem deuouerat, in illum ipsum iudicio diuino retortum est. et usque adeo insensatus fuit Iepthae, ut nec postea stulte se deuouisse cognosceret, ut error eius, qui ab ipso coeperat, per ipsum et emendaretur. intellegere enim debuit deum non tali sacrificio delectari et rogare pro stultitia sua et aliud offerre quod contra legem non esset. sed fidelem se praestitit fatuus parricidam, cum constet fidem stultam non solum minime prodesse, sed obesse. in casu itaque filiae suae ipse mactatus est, unde et deus a tali sacrificio dissimulauit. si enim hoc prohibuisset, aliud offerre sibi illum uoluisse uideretur, cum sciret ut indignum non debere illum offerre. filia autem eius lucrum fecit, quia innocens in malis patris mortua poena caruit inferi, quod diu forte uiuendo adipisci nequisset. [main.43.4] Ut autem triumphus uictoriae Iepthae prosequeretur, non meritum eius fecit neque populi; nec enim legitur supplices illos fuisse deo, ut daret eis defensorem. aut numquid ipsum Iepthae deus misit aut adlocutus est? sed quia allofili deos suos laudabant, quasi qui subiectos illis facerent filios Israhel, uituperantes deum Abrahae, idcirco propter honorem nominis sui deus uindicauit in allofilos, si non propter istos, uel propter meritum Abrahae et suum culmen. aut numquid, quia spiritus domini insiluit in Sampson meretricantem, dignus dicetur, cum hoc factum intellegatur ad allofilorum perniciem? XLIIII. ADUERSUS IUDAEOS [main.44.1] Scriptum est in Eseia profeta: domus mea domus orationis uocabitur omnibus gentibus. sed forte dicant . Iudaei: \'domus dei, id est synagoga, omnibus patet.\' nec renitimur, ita tamen ut, sicut semper, circumcisi applicentur ad legem. lex enim eorum est qui iussi sunt more Abrahae circumcidi. nihil ergo nouum hoc exemplo profetae poterit uideri, quia ex quacumque gente quis ueniens non est prohibitus adiungere se legi ab exordio Iudaismi. nihil nouum a profeta dictum poterit aestimari; immo snperflue. si semper admissi sunt seruire gentiles deo Abrahae nec aliquando prohibiti inueniuntur. et uerum est, quia subicientes se legi numquam non suscepti probantur. si igitur haec ita sunt, superflue uidetur admonuisse profeta, quod semel traditum custoditum est semper. [main.44.2] Et aliquis tam hebes poterit inueniri. qui dicat tantum profetam rem superfluam et inanem locutum? nescio cui hoc tutum sit uel audire et non prohibere. nam cum Iudaicus utique populus propter peccata, quae in dominum delinquebant ab idolis suffragia requirentes, a profetis saepe correpti paenitentiae iter ingredi nollent, ut reuerterentur ad deum, ad exprobrationem illorum domum suam deus aperturum se omnibus gentibus ad orandum significauit, ut abdicatis Iudaeis alios in loco illorum positurum se ostenderet. nam si semper admissae sunt gentes ad legem, sicut supra dictum est, quo modo hoc profeta dicebat futurum, nisi quia aliud significauit quam praeceptum erat prius? non enim posset dicere de re quae cottidie fiebat. quia futura erat. unde manifestum est istud ad necem proficere Iudaeorum. quibus ostendit profeta, quod alii his amotis uocandi essent ad recepturum donum gratiae dei, quod promissum fuerat ludaeis. [main.44.3] Quid sit autem promissum, Eseias profeta docet dicens: ueniet ex Sion qui eripiet et auertat impietatem ab Iacob; et hoc illis a me testamentum. igitur hoc testamentum abolitio peccatorum est. hoc est enim testamentum nouum. quod promissum est per Hieremiam dicentem: ecce uenient dies. dicit dominus. et consummabo domui Israhel et domui Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum quod disposui patribus illorum in die. qua adprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quia ipsi non permanserunt in testamento meo. et ego neglexi eos, dicit dominus. haec est praeuaricatio illorum: quando simulacrum uituli fecerunt, tunc testamentum corruperunt. unde et tabulae in quibus data lex fuerat, sub monte confractae sunt ex eo quod grauia praecepta meruerunt accipere. [main.44.4] Sed quia clemens et misericors deus est, promisit per profetas mutare se legem, ut aliud testamentum daret, quod differret ab eo quod dederat prius. ut non solum quod graue erat mutaretur, sed et illa quae in figura data erant, id est sabbatum et circumcisio, ut, quia diu pressi erant, per omnia releuati supplices deo gratias agerent. et quia in praeuaricatione paterna durantes animos ab idolis auertere noluerunt, gentes cum residuis, qui fidem seruauerunt, testamento frui, quod futurum dixerat. contestatur, ut duplici modo grauati excruciarentur perfidi Iudaei; et ad tempus enim grauati sunt praeceptis et in futurum congruas poenas exsoluent, quia neque in ueteri neque in nouo testamento fideles inuenti sunt. [main.44.5] Nouum ergo testamentum dare se dixit, ut cessaret uetus, quod datum erat patribus. ac per hoc qui in hoc testamento seruit deo, neque sabbatum neque neumenias neque circumcisionem custodit nec escarum discretiones, sed tantum dei habet timorem in fide, quia non ex lege iustificatur. sed ex fide dicente Abacuc profeta: quia iustus ex fide mea uiuet, ut non utique iam multis utatur praeceptis ad deum promerendum, sed paucis, Eseia iterum de hoc sensu eadem dicente; ait enim: si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris, reliqui eorum salui fient. uerbum enim consummans et breuians in aequitatem. quia uerbum breuiatum faciet deus in uniuerso orbe. reliquis, qui in fide promissionis perseuerauerunt ceteris diffidentibus, breuiatum legis uerbum ostendit, hoc est nouum testamentum quod promisit. quod non aliter testamentum diceretur. nisi simili modo etiam hoc sanguinis testimonio firmaretur. sicut et testamentum uetus, ut nomen unum utriusque. sed in ueteri multa, in nouo autem pauca sint praecepta. sicut promisit, ut, quia Abraham patrem multarum gentium futurum dixerat, eodem modo iustificarentur filii. sicut fuerat iustificatus et pater, ut cessantibus quae post fidem Abrahae coeperant suscipientes fidem, per quam iustificatus est idem Abraham, filii essent Abrahae, sicut dictum est a domino. quod quidem nec mirum nec inauditum est, ut sine cura sabbati et circumcisione et reliquis huius modi mandatis iustificentur homines. [main.44.6] Nec enim per hoc placuit deo Enoch, ut transferretur, neque Noe haec seruando in diluuio solus inuentus est iustus neque ipse Abraham, postquam circumcisus est, iustificatus est: credidit, enim inquit, Abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. tunc circumcisus est, ut signum esset in eo, quia credidit, cum senior esset, filium se habiturum. non ergo circumcisio commendat Abraham, sed fides. ideoque credentibus sufficit fides ad iustificationem, ut filii sint Abrahae in fide, non in circumcisione, quia his non est opus circumcisione. non enim hoc creditur, quod credidit Abraham. Iudaei autem idcirco iussi sunt circumcidi, ut fidei Abrahae signum haberent, non suae fidei, sed ut filii eius secundum carnem scirentur: si autem credant, erunt filii eius et in iustificationem. [main.44.7] Quid enim prodest dici filium potentis eum qui inpotens sit. . nisi quia magis obest? dedecus est enim dignitosi filium esse sine honore. nam in tantum circumcisio carnis nullius meriti est, ut uindicaturum se dicat deus per Hieremiam profetam in omnes circumcisos praeputia, si non fuerint circumcisi corde. illis autem non indignatur, qui circumcisi corde praeputiati sunt carne, quia nemo sine cordis circumcisione placuit deo. quicumque ergo circumcisi sunt carne, genus significant Abrahae iuxta carnem; nam qui circumcisi sunt corde, genus significant dei secundum fidem, quia circumcisi omni mundano errore deum profitentur parentem. quid ergo prodest carnis circumcisio, quando, si fides defuerit in Iudaeo, ad meritum Abrahae peruenire non poterit? aut quid obest praeputium, cum nemo, nisi qui aemulus fuerit fidei Abrahae. peruenit ad iustitiam eius? [main.44.8] Superflue igitur gloriantur de carnis circumcisione, cum uideant illam apud deum meritum non habere. et si, sicut est ostensum, melius est fidem habere quam circumcisionem. meliores sunt gentes Iudaeis, quia isti fidem habent, Iudaei circumcisionem. et quos, putas, magis agnoscat filios Abraham: qui iuxta carnem similes illi sunt, aut qui in fide? sed Abrahae fides testimonium perhibet, ac per hoc non in carne, sed in fide gloriatur. ideoque istos in filios suscipit, quos uidet imitatores esse gloriae suae. quo modo enim illos potest filios appellare, quibus uidet abhorrere unde placuit deo et iustificatus est? non ergo filios hos, sed inimicos poterit iudicare. inuidi enim eius uidentur spernentes fidem, per quam glorificatus est. [main.44.9] Nec mirum si Iudaei diffidentes deprehendantur minime suscipientes nouum testamentum, cum sciamus illos nec in ueteri fuisse fideles. semper enim contra deum rebelles et contumeliosi fuerunt, unde talia praecepta acceperunt, per quae ceruices illorum, quae inflexibiles erant, premerentur. numquam enim bona de deo sperare uoluerunt, cuius tanta beneficia et uirtutes tam mirandas agnouerant. hinc est unde inter cetera dicit Ezechihel profeta: leuaui manum meam inter eos in deserto, ut dispergerentur inter gentes et disseminarentur in regionibus, eo quod iustificationes meas non fecerunt et praecepta mea reppulerunt; et in subiectis: et ego dedi illis praecepta non bona et iustificationes, in quibus non uiuent in eis. ostendit qua causa data sint illis praecepta tanta et tam aspera, ut, quia ingrati tantis bonis exstiterunt dictante iustitia. praeceptis seuerioribus premerentur. idcirco enim non bona* ea dixit, cum iusta sint, quia non illis ad iustificationem proficiebant, sed ad exitum, et poena, licet digne inlata, patienti tamen bona non est. post haec tamen, quia pius est deus. nouum testamentum daturum se promisit, in quo adbreuiatio facta legis iustificaret credentes, sicut iustificatus est Abraham, ut cessantibus neumeniis et sabbato et circumcisione et ceteris praeceptis — non quae naturalis legis sunt, id est homicidium. adulterium et talia — ita iustificarentur, sicut et Abraham. renouata enim fide Abrahae omnia uoluit cessare, ut tale tempus esset, quale fuerat quando credidit Abraham. [main.44.10] Sed forte dicantIudaei: csi ea, quae a Moyse data sunt, cessare dicta sunt per adbreuiationem legis, numquid circumcisio a Moyse data est ut cesset? ac per hoc signum patris nostri habemus, quia sumus filii Abrahae, quod propter testimonium generis cessare non debet\'. tempore quidem suo seruanda fuit circumcisio, id est, antequam nouum testamentum daretur. quod promissum erat. adubi autem dei gratia praestante onera legis cessare iussa sunt, quid opus est circumcidi? idcirco autem noua lex data est, id est spiritalis, ut cessarent carnalia et suscipientes eam signum eius acciperent, ut, sicut in ueteri Abrahae signum habuerunt, ex quo coepit testamentum uetus. ita et in nouo signum habeant saluatoris, qui noui testamenti constitutor est. quem ad modum enim ex Habraham Hebrei dicti sunt, sic et ex Christo Christiani dicuntur. quicumque ergo adhuc Hebrei dicuntur, nouum testamentum quod promisit deus non receperunt beneficium et misericordiam dei in irritum deducentes, qui populum suum iam hominis nomine nolens censeri sub filii sui nomine constituere illos dignatus est. [main.44.11] Qua igitur audacia dicunt Iudaei non nostra nos lege uti, sed sua, cum dicat Dauid: confitebor tibi in gentibus et iterum: epulamini, gentes, cum populo eius? et ad Hieremiam profetam dicit dominus: prius quam te formarem in utero, noui te; et ante quam exires de uulua, sanctificaui te et profetam in gentibus posui te. Iudaismus certe proprias habet significationes; aut enim populus iste in Iacob significatur aut in Samaria aut in Hierusalem aut in Iuda aut in Israhel. de gentibus autem apertum est quia aliter illos significat, quam sunt Iudaei. [main.44.12] Noster ergo profeta est Hieremias. quamuis enim in omnibus profetis gentes participes doni sui ostenderit deus, ad Hieremiam tamen specialiter dicit, quia nobis illum dedit profetam. hic enim nouum testamentum futurum significauit. quod plus gentibus proficeret quam Iudaeis, quod nunc declaratum uidetur. cum enim in uniuersa terra noui testamenti sit praedicatio, tam raro et difficile Iudaeus fidelis inuenitur, ut omnes ecclesiae noui testamenti gentium nominentur, sicut dictum erat in Osee profeta: uocabo non plebem meam plebem meam et non dilectam dilectam. repulsis ergo Iudaeis conuocat gentes ea misericordiae gratia. qua dignatus est uocare et Abraham. nec enim Abraham non uocatus cognouit dominum. itaque qui dignatus est Abraham, idem ipse dignatus et gentes. [main.44.13] Cur ergo dicunt: \'nostra est lex,\' cum manifestum sit , donum dei omnium esse uolentium? cesset itaque ista usurpationis temeritas, quia gratia dei communis est omnibus. quo namque pudore negant Christum nostrum in lege promissum, cum uideant omnia signa in eo, quae lex futura praedixit? quia et secundum Abrahae promissionem omnes gentes iustificantur in eum credentes et secundum Eseiae profetiam de uirgine natus est in Bethleem ex tribu Iuda. sicut fuit promissum, ex semine Dauid et, iuxta quod Hieremias profetauit, nouum testamentum, quod deus futurum promiserat, praedicauit et post omnia signa uirtutum ostensa humiliauit se ł secundum dicta profetarum et omnia, quae praedicta sunt, passus tertia die resurrexit, quem ad modum scriptum est in profeta. [main.44.14] Et si tempus promissionis requirant, sicut Danihelo profetae ostensum est, inuenient inpletum tempore quo natus et passus est Christus, quia a tempore primi anni Darii regis Persarum usque ad natiuitatem et passionem domini et excidium Hierusalem, quod factum est per Uespasianum imperii Romani principem, inpletae sunt ebdomadae LXX, qui sunt anni CCCCXC. qui conputus per regna et per successores imperii manifestus est, quo modo etiam a Tertulliano conputatum inuenitur in Iibro, quem scripsit aduersus Iudaeos, quod ne ad iniuriam eius proficeret, quia recte conputauit, praetermisimus. [main.44.15] Et quis ambigat de hoc numero, cum trecenti circiter anni nunc super hunc numerum inueniantur? inpudentis ergo.) est post tantum superadditum numerum aduentui saluatoris dicere: non uenit\'; sub apostolis enim aut tempore ipso, quo agebat dominus inter homines, se poterat occultare malitia contradicens ueritati, ut, cum omnia signa promissi Christi uideret in saluatorem, de tempore tamen ambigere se diceret, ut perfidiam suam celaret. post autem, cum super promissum numerum supercrescere multi anni coeperunt, quae inpudentia est negare uenisse, quod etiam et signis et temporibus adinpletum scitur! nam quando aliquid plenum est et non superabundat, potest contentiosus aliquis dicere non esse plenum; nam si superabundet, clauditur os contentioso. [main.44.16] Ita et Iudaei tempore saluatoris potuerunt dicere, licet per fallaciam, non bene conputatum a Darii tempore usque ad dominum Christum, ut ipse dicatur esse qui promissus est. fallimur enim in annis et mensibus et diebus imperatorum et ad liquidum non collegimus. adubi autem creuerunt tempora super numerum praescriptum annorum promissi Christi, nulla potest praetendi excusatio, ut non ipse esse Christus dicatur, qui uenit, nisi, quod absit. mentitus dicatur esse qui promisit. quando enim tempus promissionis emensum est et negatur uenisse qui promissus est, quid aliud quam mendacii arguitur qui promisit? sed ueracem esse qui promisit signa omnia docent, quae praedicta sunt et reperta in Christo noscuntur. Iudae autem, dum emendare erubescunt, non cogitant futurum iudicium. nihil enim peius est, quam si neget quis uerum esse. quod intellegit non esse mendacium. XLV. DE IMAGINE [main.45.1] Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hoc quibusdam ex alia parte lectionis intellegendum esse uidetur, ex hac uidelicet, in qua legimus dixisse deum: uenite, descendamus et confundamus linguas eorum, quia, quantum in superficie uidetur, simile est: unius enim uox est plurali numero loquentis, sed discrepat sensu, quia et dissimilis ratio est. illic enim de creando homine dicit, quem ad imaginem et similitudinem suam deus uult creari. illud autem quod dicit: uenite, descendamus et confundamus linguas eorum, ad hoc pertinet, ne se intellegerent homines; unde ad angelos potest uideri locutus deus, quasi imperator ad exercitum. communiter enim dixit, quia facturus erat per illos, utpote creator illorum, ac per hoc: confundamus, inquit, linguas eorum. nam cum dicit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, non potest dici angelis locutus, quia non potest dici una esse imago dei et angelorum, sicut imperatoris et comitum, quia quorum imago una est, non potest dissimilis esse dignitas uel natura. denique adiecit: et fecit, inquit, deus hominem; ad imaginem dei fecit eum, ut deus dixerit et deus fecerit, non alter deus aut differens, sed idem deus. [main.45.2] Quod enim unus ad unum dixit, non aliam naturam significauit, sed personam. cum enim deus unus sit, tres tamen personae sunt; et ideo unus est deus, quia, siue in filio siue in sancto spiritu, dei unius substantia est, quia non potest non hoc esse, quod de ipso est, quod ipse est. dei ergo patris persona est dicentis: faciamus; filii uero facientis hominem ad imaginem dei: siue ad patris siue ad suam, nihil interest, quia utriusque una imago est. fecit ergo filius per spiritum sanctum. sicut enim pater per filium dicitur facere, ita et filius per sanctum spiritum ipso dicente: quia ego in spiritu dei eicio daemonia. igitur una trium imago est, quia, siue pater siue filius siue sanctus spiritus, unus est deus. ac per hoc unus factus est homo ad unius dei imaginem. in eo autem imago dei est homo, ut, sicut unus est deus in caelis, ex quo omnia subsistunt spiritalia, ita unus esset in terris homo, ex quo ceteri haberent carnalem originem. [main.45.3] Aliquibus tamen uidetur, quia in dominatione imago dei factus est homo, quia dixit: et dominetur piscium maris et uolatilium caeli et totius terrae, cum non solum uiro, sed et mulieri ista cernantur subiecta, quam constat dei imaginem non habere. quod quidem duplici modo caret ratione; per hoc enim neque ad filium dixisse deus adseritur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sed ad dominationes caelestes, quas apostolus memorat, si imaginem dei homo in dominatione habet, et mulieri datur, ut et ipsa imago dei sit, quod absurdum est. quo modo enim potest de muliere dici, quia imago dei est, quam constat dominio uiri subiectam et nullam auctoritatem habere? nec docere enim potest nec testis esse neque fidem dicere nec iudicare: quanto magis imperare! XLVI. DE SAMUHELE [main.46.1] Sunt quidam inter nos, qui partim negotiis saecularibus occupati, partim minus studiosi circa sacras scripturas, errorem patiuntur putantes Samuhelem sacerdotem fuisse, id est, ex Aaron habere originem, ex cuius progenie constituit dominus deus nasci, non fieri sacerdotes. nec alicui praeter filios eius concessum est, ut poneret in altare incensum. ex quibus aliqui plus errantes negant quidem Samuhelem de genere fuisse Aaron, hoc est, non illum dicunt natum sacerdotem, et nihilo minus sacerdotio illum adserunt functum. quibus prius respondendum est. peius est enim negare Samuhelem natum fuisse sacerdotem et tamen adserere functum illum esse sacerdotio, quam dicere sacerdotem illum fuisse ex filiis Aaron. hic enim ignorantia est, illic stultitia. cum enim didicerint, qui illum putant natum sacerdotem, ex filiis Aaron non esse, manifestum habebunt non illum fuisse sacerdotem ignari, quia non licuit agere alicui sacerdotium, nisi ei qui esset ex semine Aaron. conpertum enim habent; manifestum est enim, quia Chore, cum non esset ex filiis Aaron et uoluisset super altare inponere incensum, hiatu terrae absumptus est cum sociis suis. et Ozias rex, cum non utique esset ex semine Aaron, sed ex tribu Iuda, et praesumpsisset agere sacerdotium, stans ante altare percussus lepra in fronte est et sic exspirauit. [main.46.2] Illi autem, qui dicunt Samuhelem non natum esse sacerdotem et nihilo minus egisse illum adserunt sacerdotium. satis stultum est quod dicunt. et stulto suadere quod bonum est, laboris est maximi. quanta enim hebetudine ducuntur, ut sole apparente super terram dicant quia nox est! cum enim legant et non uno loco legant hoc a deo esse decretum, ut nemo auderet sacerdotium agere praeter Aaron et filios eius. obstinata mente contendunt sacerdotem fuisse Samuhelem. non enim intellegunt, quia si natus sacerdos non est Samuhel et sacerdotium egit, praesumptor dicitur, quia hoc deus statuit. ut nascerentur, non fierent sacerdotes. et de Samuhele hoc sentire puto tutum non esse. quo modo enim posset fieri, ut uir laudabilis et dei testimonio commendatus hoc ageret, quod inconcessum sciebat? cuius etiam praesumptionis uindictam pro certo habebat semel et iterum factam. nec enim dei iudicio poterat ad hoc adspirare, quem inmutabilem sciebat; a quo, si forte hoc audisset, temptari se potius credidisset sciendo deum nullo modo sententiam suam posse, rescindere. posset enim magis sub dei apparentia et nomine id agi secum credere, ut circumueniretur a parte aduersa, quam iudicium suum deum posse mutare. [main.46.3] Denique cum Balaam prohibitus esset a deo, ne iret ad Balac. et postea iterum requisisset, an iret, indignatus ei deus exemplo asinae corripuit eum, quia prohibentem angelum uidens asina coeptum iter implere nolebat. Balaam uero prohibente deo, ne iret, iterum interrogans, an ire illum uellet, sic de deo quasi de homine iudicauit, qui per id, quod inpraescius est, uarius et mutabilis est. sed Balaam nullo diuino testimonio commendatur — erat enim ariolus —, Samuhel aų.tem uir deo carus et iudiciorum eius sciens fixam esse sententiam, quo modo aliud fieri debere crederet. quam sciebat a deo esse constitutum? [main.46.4] \'Sed Heli\', inquiunt, (mortuo et filiis eius sacerdotibus Samuhel coepit agere sacerdotium\': quod nec lectio docet nec ratio ammittit. hoc enim dicentes nullum putant tunc fuisse, qui ageret sacerdotium, ut his tribus mortuis, nisi Samuhel populi munera obtulisset, sacerdotium agi desisset; quae adseueratio dei est inimica. his enim deus inprouidus iudicatur; quasi nescius enim id statuit, quod permanere non possit. ut quid enim nulli alii quam filiis Aaron sacerdotium agere usque in saeculum statuit, hoc est usque ad tempora aduentus Christi. st hoc deficere sciebat? si autem nescit — quod absit! — iuprouidus fuit; et ideo potest, ut Samuhel fuerit illis deficientibus sacerdos. si autem prouidus et praescius deus est, permansit quod statuit; et si permansit quod statuit, Sfł.muhel non egit sacerdotium, quia de non erant sacerdotes. in ueteri lege nasci decreuit deus sacerdotes, in noua uero fieri dominus iussit sacerdotes. [main.46.5–6] Eligant nunc unum e duobus: aut natum probent Samuhelem sacerdotem aut factum. sed consentiunt non illum natum esse sacerdotem, quia sciunt illum non esse ex filiis Aaron. si ergo natus non est sacerdos Samuhel, factus autem non legitur nec probatur, quia nec statuerat deus fieri sacerdotes. in absoluto est Samuhelem minime sacerdotem fuisse. Sed contradictores clausis oculis: (si sacerdos\', inquiunt. \'non fuit, uicem tamen egit sacerdotis, quoniam legitur deo sacrificium obtulisse! quis audeat negare quod scriptum probatur? obtulit enim deo sacrificium Samuhel, sed non inde uicem sacerdotis egisse cognoscitur. ipse enim semper dicitur offerre, cuius oblationes sunt, quas super altare inponit sacerdos. et Saul obtulit hoc utique genere, id est per sacerdotem, sicut et nunc offertur, et Dauid obtulit et Solomon obtulit et ceteri similiter obtulerunt. numquid omnes uicem sacerdotis egerunt? quamuis enim proprio sacerdos fungatur officio. ille tamen offerre dicitur, cuius nomine agit sacerdos; ipsi enim inputatur. cuius munera offeruntur. et qui non fuit sacerdos, quo modo uicem agere poterat sacerdotis? numquid diaconus potest uicem agere sacerdotis? praefectus etenim potest agere uicem praefecti et praetor praetoris, non tamen priuatus potest agere uicem potestatis alicuius: quanto magis sacerdotis uicem agere non potest, qui non est sacerdos! [main.46.7] Quo enim consilio ad hoc adspirare audet, quod sibi scit non licere? nam si sacerdos alicubi desit, potest alterius loci sacerdos rogatus uenire et uicem eius agere, non tamen profeta, quamuis sanctae uitae sit, agere potest quod sibi scit minime esse concessum. aliud est enim bene uiuere et aliud potestatem alicuius officii accipere. sicut enim, qui sacerdos est, non ex eo uitam suam commendatam putare debet, ita et, qui sanctae conuersationis et uitae est, non iam ex eo sibi sacerdotium uindicare debebit. quamuis enim bonum sit sacerdotium, tamen malum erit ei, cui concessum non est et praesumit. nam si respiciamus quod scriptum est de sancto Samuhele, uidebimus quale testimonium det ei scriptura dicens: et innotuit. inquit, omni populo, quoniam fidelis est Samuhel in profetam domino; et in psalmo: fiant, inquit. Moyses et Aaron in sacerdotes eius et Samuhel inter eos qui inuocant nomen eius. quis non aduertat ex hac distinctione diuisas esse personas dignitatum causa, ut Moyses et Aaron sacerdotalem dignitatem adepti noscantur, Samuhel uero inter profetas deo dignus exstitisse habeatur, qui precibus deum inuocabant ad protegendum populum suum, sicut legitur? in tantum autem sacerdotes minime defuisse probantur. ut reuocata arca baiulis Leuitis uiri Bethsamys obtulerint deo sacrificia absente Samuhele. rege autem facto Saul Achimas erat pronepos Heli sacerdotis, qui portabat efut. [main.46.8] \'Sed hinc\\ inquiunt, \'uidetur sacerdos fuisse Samuhel. quia uestitus erat efut.\' quasi non hodie diaconi dalmaticis induantur, sicut episcopus. efut autem etiam Dauid legimus fuisse indutum, et duplicem efut. Samuhel autem adhuc puerulus. succinctus erat efut: numquid puerulus deo potuit populi munera offerre? uides ergo, quia efut unum quidem nomen est, sed non unam rem semper significat. sacerdotes enim portabant, non uestiebantur efut; reges uero et Leuita Samuhel induebantur efut. aliquando ergo uestis, aliquando quasi armariolum, quod portabant sacerdotes ad interrogandum dominum, significatur efut. [main.46.9] Quantum apparet, probatum est Samuhelem non sacerdotem, sed profetam fuisse. nunc his respondemus, qui ignorantes quia Samuhel non est de filiis Aaron sacerdotis, aestimant illum sacerdotem fuisse; nec enim fas erat, ut de origine Aaron descendens sacerdos non esset. quos primum uolo cognoscere quia, si sacerdos erat Samuhel, sine dubio et Helcana pater eius sacerdos fuit. congruum quoque fuerat et filios eius sacerdotes fuisse, quos, quia sacerdotes non erant, iudices illos constituit filiis Israhel, sicuti et idem ipse erat Samuhel. sic enim legimus: quia iudicauit filios Israhel. Helcana autem pater Samuhelis, propter quod sacerdos non erat: ascendebat, inquit, ex diebus in dies de ciuitate sua Armathen adorare et sacrificare deo omnipotenti sabaoth. et ibi erat Heli et duo filii eius, t)fni et Finees sacerdotes domini. [main.46.10] Quid tam apertum, quia ueniebat Helcana offerre munera sua ante dominum per sacerdotes tempore conpetenti, secundum quod statuerat Moyses, ut tribus temporibus anni offerrent munera et decimas suas, ubi fuisset arca domini et sacerdotes, quippe cum et duas uxores habuerit tempore uno, quod inlicitum est sacerdotibus? erat enim Helcana ex Leuitis, sicut generationum ordo se continet in libro Paralipomenon. adhuc enim Leuitae non erant habentes ordinem constitutum ministerii circa sacerdotes et arcam domini. Dauid enim in regno suo disposuit uices sacerdotibus et Leuitis, ut a uiginti annis et supra, in lege. autem a uiginti quinque annis et supra, inciperent exhibere seruitia dominicis caerimoniis, ut essent ex filiis Aaron, id est de Finees et Ithamar traduce, classes sacerdotum uiginti \'quattuor, quae uices suas agerent certis temporibus. Leuitae autem constituti sunt, qui essent tabernaculi ianitores et qui baiuli arcae domini et qui. excubias obseruarent et qui uasorum essent custodes et qui promiscuas susciperent oblationes. et uiginti quattuor classes institutae sunt cantantium et citharizantium et musicorum ceterorum, ita ut etiam hi, id est omnes Leuitae, haberent temporum uices, quia necesse erat eos et otium habere, ut et domorum suarum agerent curam. [main.46.11] Et non solum haec proficiunt ad causam supra dictam, \'quoniam Samuhel non fuit de filiis Aaron, sed et illud quod dicit mater eius ad dominum: quia si mihi, inquit, dederis filium, commodo eum domino omnibus diebus uitae suae. non hoc diceret, si esset natus sacerdos — oportebat enim illum seruire altari —, sed quia Leuita erat et adhuc lex Leuitis non erat posita, sed unus quisque pro uoluntate sua agebat, ita ut oberrantes inlicita praesumerent. Ionatham enim filius filii Moysi, cum inter Leuitas deputatus esset, sacerdotium agere praesumpsit tribui Dan. ac per hoc legimus in libro Iudicum, quia unus quisque, inquit, placita sibi faciebat, eo quod non esset rex in Israhel. idcirco uouit Anna dicens: commodo eum domino, ne cum ceteris oberraret. [main.46.12] Et ut plenius quaestio discuti possit, etiam illud tractemus, quod dictum est de Helcana, quia ueniebat ei diebus in dies offerre munera sua et decimas. quo modo decimas offerebat, qui nihil possidebat? Leuitae enim non acceperunt agros, quia de decimis, quae a plebe dabantur, uictum quaerebant. sed potest fieri et sic datur intellegi. quia potuit habere possessionem uxoris suae aut emptam, quia de aliis tribubus accipiebant uxores non solum hi, sed et ceteri, ita ut et sacerdotes acciperent sibi de aliis tribubus uxores. nam Ioadae sacerdos magnus uxorem duxit de tribu Iuda filiam regis Ioram. [main.47.5–1] XLVII. DE ESEIAE LECTIONE PROFETAE: \'ET ADPREHENDERUNT SEPTEM MULIERES UNUM HOMINEM DICENTES: PANEM NOSTRUM MANDUCABIMUS ET UESTIMENTIS NOSTRIS OPERIEMUR, UERUM TAMEN INUOCETUR SUPER NOS NOMEN TUUM. AUFERS OBPROBRIUM NOSTRUM.\' In absoluto est septem mulieres septem ecclesias esse significatas; quamuis enim una sit, sed septiformis dicitur, ut corpus unum septemplici numero constet membrorum. non solum enim nos, sed et superni caelestes ecclesiae membra sunt, cuius caput Christus est. siue igitur una siue septem dicantur ecclesiae, non discrepat. una enim dicitur, quia unum habet caput, quod est Christus; septem autem ideo, quia, sicut membra diuersa sunt, ita et potentiae spiritales. inter quas et nos deputamur, diuersae sunt uirtutes, propter quod et egere dicuntur. idcirco enim diuersae sunt, ut non omnia singulae possint, sed simul omnes corpus sint Christi, quia ipse est caput corporis ecclesiae, ex quo totum corpus subsistit, id est ex quo omnia in caelis et in terra habent originem. [main.47.2] In hac ergo quae in terris est ecclesia omnium ecclesiarum facta est mentio, quia, cum huic sacramentum creatoris praedicatur, etiam caelestibus huius modi intimatur doctrina. inferioribus enim . cum insinuatur, necesse est ut audiant et superni. unde apostolus: mihi. inquit, minimo omnium sanctorum data est haec gratia inter gentes euangelizare inconprehensibiles diuitias Christi et inluminare omnes, quae sit dispositio mysterii absconditi a saeculis in deo, qui uniuersa creauit, et innotescere principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientiae dei. per hanc ergo ecclesiam superni docentur, quia ueritas, ait, de terra orta est. ut enim mentio superiorum fiat, hic septem ecclesiae nuncupantur in una plebe, quas septem ecclesias supplices profeta inducit saluatori facto homini. intellexerunt enim ad hoc natum esse Christum, ut auferret obprobrium, primum quidem sub lege sua agentium, deinde ceterorum. habebant autem in memoria scriptum esse: ueniet ex Sion qui eripiat et auertat impietatem ab Iacob. [main.47.3] Hae ergo septem ecclesiae adprehenderunt hominem unum, id est natum Christum, dicentes: panem nostrum manducabimus et uestimentis nostris operiemur. uerum tamen inuocetur nomen tuum super nos, aufer obprobrium nostrum. quid est hoc quod precautur si enim pane proprio utuntur et uestimentis suis induuntur, id est, et uiuunt et nudae non sunt, quid eis deest? si enim panis ad uitam significatur et uestitus ad dei deuotionem — quia qui sine deo est, nudus dicitur; unde apostolus: qui in Christo, ait, baptizati estis, Christum induistis et iterum: si expoliati, inquit, non nudi inueniamur —, quid est quod poscunt ut auferatur ab eis obprobrium, nisi quia hic populus signatur in septem ecclesiarum numero, qui sub lege agens Christum expectabat promissum ad abolenda peccata? ideo dicunt: panem nostrum manducabimus — hoc est, uerbis legis, quae unum tradunt deum, pascemur, quia non in pane tantum uiuit homo sed in omni uerbo dei — et uestimentis nostris operiemur, id est, creatoris nostri nomine censemur, quia hoc unus quisque indutus dicitur, quod et est et profitetur. [main.47.4] Denique senatores uel officiales ex uestibus intelleguntur quid sint. sed quia haec satis non faciunt ad deum pi\'omerendum, hoc etiam statuit, ut per sacramentum cognitionis unius dei heres esset homo regni caelomm. per fidem enim peccatis ablutus et a morte secunda, quae ex sententia data in Adam homines apud inferos detinebat, alienus nullo detinente pergit in paradisum dei patris, in quo dixit dominus latroni, quod secum esset futurus. quamuis enim populus supra dictus, qui in septem ecclesias significatus est, sub dei lege esset et deuotione a mundi ipsius origine, indigebat tamen purificatione tam proprii quam paterni delicti, quia omnes, inquit, peccauerunt et egent gloria dei. idcirco orant supra memoratae ecclesiae, ut auferatur obprobrium earum inuocatione nominis Christi, quia qui signum eius habent, quo uicit mortem, ab inimico teneri non possunt. et non solum istae ecclesiae Christi nomen super se inuocari precantur, sed et supernae spiritales in caelestibus degentes. quamquam enim spiritales sint et caelestes potentiae, obprobrio tamen subiacent, si a creatore suo fuerint alienae, et nec membra erunt corporis, quae caput suum non cognoscentes oberrant. QVAESTIONES NOUI TESTAMENTI. \T [main.47.5] Et quia aliud non est quam explanauimus, in subiectis profeta testatur dicens: in illa autem die inluminabit deus in consilio super terram et adiecit: quoniam abluet dominus, inquit, sordes filiorum et filiarum et sanguinem purgabit de medio eorum. quid tam euidens, quia in illo die, id est quo promissum dei impletum est et fidei sacramentum declaratum est hominibus, inluminati sunt, ut per creatoris cognitionem purificati, qui rei fuerant mortis, fierent aeternae uitae heredes? promiscue igitur profeta locutus est, ut omnes dono dei indigere significaret, ut. siue peccatores siue iusti, dei misericordiam expectasse noscerentur, peccatores propter delicta propria, ut de faucibus mortis eriperentur, iusti uero paterno absoluti peccato deleta sententia data in Adam, per quam cuncti tenebantur a morte, libertate accepta in dei regnum intrarent, iam non serui, sed filii dei. XLVIII. DEUS CERTE PERFECTIO EST ET NULLIUS EGENS: QVID ERGO OPUS FUIT CHRISTO SALUATORE UT NASCERETUR DE DEO ET FILIUM HABERET DEUS PER QVEM OMNIA FACERET? [main.48.1] Cum ea quae non erant deus uoluisset existere et maiestati suae minime opus hoc condignum sciret, prius de se, cum sit natura simplex et incorporeus, filium generauit, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suae congruus responderet effectus. quid enim ultra posset facere, quam ut se alterum, qui perfectus est, generaret? hoc ergo perfectum opus est, quo nihil possit uideri praestantius. cetera enim omnia minora sunt; quanto enim excellentior his omnibus Christus est, tanto magis creatio illorum inferior est generatione eius. est et aliud. deus enim. ex quo sunt omnia, uolens condere creaturam uerbum prius, quod in mysterio apud se habebat, generauit, hoc est fecit exsistere. quod uerbum idcirco filium nuncupauit, ut ostenderet de se illum exstitisse et esse sibi consubstantiuum, ut lex, qua filii de parentibus sunt, hoc credibile faceret, per quod manifestaret creaturae mysterium, quod latuit in eo ex aeterno. [main.49.6–1] XLVIIII. CUR SALUATOR, CUM SANCTUS NATUS SIT ET CHRISTUS DOMINUS IN IPSA NATIUITATE APPELLATUS, BAPTIZATUS EST, CUM BAPTISMUM PURIFICATIONIS CAUSA SIT ET PECCATI? Uerum et manifestum est saluatorem baptismo non eguisse, quia Christus non factus sed natus est dicente angelo pastoribus: ecce natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus. denique sciens Iohannes sanctitatem eius prohibebat eum a baptismo, saluator uero institit fieri oportere, non utique propter peccatum, sed propter implendam iustitiam. dignum enim erat, ut ipse exemplo esset futuris filiis dei, qui per baptismum filios dei fieri docebat; et qui credentibus spiritum sanctum dari promittebat, debuit istud in semet ipso uisibiliter demonstrare, quo conperto credentes inuisibiliter accipere se spiritum sanctum in spe haberent. nam saluator utique, cum de spiritu sancto nascitur, purificatum corpus habuit. unctio enim carni eius spiritaliter in utero data est; spiritus enim sanctus purificauit quod de Maria uirgine in corpus saluatoris profecit. et haec est unctio carnis corporis saluatoris, quare et natus \'Christus\' est appellatus. quod enim per olei unctionem praestabat deus ministerio profetarum his, qui in reges unguebantur, hoc praestitit. spiritus sanctus homini Christo addita expiatione, quia anteriores christi solam potestatem imperii accipiebant per unctionem. saluator autem et potestatem accepit homo natus et purificatus est natus. incongruum enim erat. ut dei filius in corpore peccatis subdito nasceretur. [main.49.2] Hominis ergo causam suscipiens et per regenerationem filios dei fieri docens baptizari debuit, ut in se hoc ostenderet ratum. facile enim probatum habetur et suadetur quod dicitur. si a magistro fieri uideatur. sic utique et uirtutum insignia oportuit fieri, ut iam filius dei apparens per mysterium regenerationis medellam daret corporeis passionibus, ut exemplo esset futuris fratribus, quia per regenerationem accipit unus quisque potestatem uirtutis. L. SI IDEO SALUATOR BAPTIZATUS EST, UT EXEMPLO ESSET, QVARE CIRCUMCISUS CETEROS PROHIBUIT CIRCUMCIDI? [main.50.1] Circumcisio praeteriti temporis mandatum est, quam usque ad Christum oportuit habere auctoritatem, ut tam diu curreret, quam diu Christus nasceretur promissus Abrahae, ut de cetero cessaret circumcisio promissione impleta. in figura enim Christi Isaac promissus est. dixit enim ei deus: i n semine tuo benedicentur omnes gentes, quod est Christus. fides enim, quam Abraham acceperat, restaurata a Christo est, ut in semine Abrahae, quod est Christus, omnes gentes benedicerentur, sicut promissum fuerat Abrahae. circumcisio itaque signum fuit promissi filii, id est Christi, quo nato cessare oportuit signum promissionis, ita tamen ut ipse promissus adueniens signum patris acciperet. ut sciretur is esse, qui promissus fuerat omnes gentes iustificare per fidem in circumcisione cordis. quia enim patri Abrahae carnaliter nascentis filii signaculum circumcisionis corporale fuit, ita et eorum, qui spiritaliter nascuntur, spiritale signum est circumcisio cordis, ideoque rectius post Christum non adhuc oportuit carnaliter circumcidi. [main.51.7–1] LI. QVO MODO INTELLEGATUR, QVOD DICENTI MARIAE AD ANGELUM: \'ET UNDE HOC SCIAM, QVIA UIRUM NON COGNOUI?\' RESPONDIT GABRIHEL ANGELUS: \'SPIRIITUS SANCTUS SUPERUENIET IN TE ET UIRTUS ALTISSIMI OBUMBRABIT TIBI.\' Ambigenti Mariae de conceptu possibilitatem angelus praedicat dicens: spiritus sanctus superueniet in te, hoc est: \'ne dubites, quia uirum nescis; quod enim dixi\', ait, \'quia concipies, spiritus sanctus superueniens in te operabitur, ut concipias sine uiro.\' et uirtus altissimi, inquit, obumbrabit tibi. \'altissimi uirtus\' sine dubio Christus est; hoc enim ad ipsius personam pertinet. superueniens ergo spiritus sanctus in uirginem sanctificauit eam opere suo efficiens corpus sanctum ex ea, in quo uirtus quae dicitur dei filius nasceretur. cuius obumbratio in uirginem haec est, ut de inmensitate diuinitatis aliquid esset in utero uirginis, quantum posset capere natura humana, quod quasi ex splendore obumbratio diceretur uirtutis dei essetque dei uirtus nec non et deus: nihil enim de deo est, quod non dicatur deus. nam hoc corporeum est, ut sit in carne aliquid et caro dici non possit, ut pili et ossa et cetera. [main.52.8–1] LII. SI DE SPIRITU SANCTO NATUS EST CHRISTUS, ID EST EFFECTU EIUS EX MARIA CARO FACTUS, CUR DICTUM EST: \'SAPIENTIA\', QVAE UTIQVE CHRISTUS EST, \'AEDIFICAUIT SIBI DOMUM\'? Quaestio ista gemina ratione debet intellegi. primum enim domus Christi ecclesia est, quam aedificauit sibi sanguine suo. deinde potest et corpus eius dici domus ipsius, sicut dicitur et templum eius. si enim propter habitationem dieitur templum dei, non absurde dicetur et domus, sicut legimus in lege. sed si effectu spiritus sancti factum est corpus, quod et domum posse dici arbitramur, quare ad personam Christi relatum est, quaeritur. factum filii factum patris est, quia utriusque una uirtus est. simili modo etiam factum spiritus sancti factum filii dei est propter naturae et uoluntatis unitatem. siue enim pater faciat siue filius siue spiritus sanctus, trinitas est quae operatur; et quicquid tres fecerint, dei unius est operatio. LIII. SI OMNIA RATIONE FACTA SUNT, QVID EST UT OCTAUO KL IANUARIAS SALUATOR NATUS DICATUR? [main.53.1] Nemo sic poterit hebetari, ut neget omnia facere deum cum ratione. ideo ergo Christus descendens de sacris sedibus ad salutem mundo tribuendam, ut etiam mundum ipsum et tempora a se instituta doceret, tum nasci homo uoluit ad deminutionem humani generis augmentandam in deum, quando ex magna deminutione lux, quae dies est, crementum incipit accipere, ut tempus natiuitatis eius rationi congruat doctrinae diuinae, quae ex umbra mortis homines coepit multiplicare ad uitam. [main.54.9–1] LIIII. SI EX SEMINE DAUID CHRISTUS FILIUS DEO FACTUS EST SECUNDUM CARNEM, HOC EST, NATUS IAM FILIUS DEI EST IN UTROQVE, QVIA SANCTUS NATUS EST, QVO MODO ERGO, POSTQVAM BAPTIZATUS EST, DICTUM EI A DOMINO DEO EST: \'TU ES FILIUS MEUS, EGO HODIE GENUI TE\'? Christus dei filius ex aeterno est secundum spiritum sanctitatis, iuxta carnem uero ex semine Dauid natus est filius deo, ut in utroque non factus deo filius habeatur, sed natus. illud autem quod in baptismo audit, mysterii, non sua causa est. nam hoc omnibus audit qui baptizantur. ipse autem demonstratur tantum modo, ut ex hoc appareat in homine uirtutibus deus, ceteri uero firmantur, quia ex hoc incipiunt esse filii dei, cum sanctum accipiunt spiritum. quamuis enim sanctum natum sit corpus domini, non tamen sacramento regenerationis firmatus fuerat homo Christus esse filius dei, nisi spiritum sanctum accepisset, iuxta decretum renascibilitatis donum. nam et Iudaei filii dei dicti sunt in deuotione, non in sacramento quod nunc operatur, ut accepta remissione peccatorum superueniente sancto spiritu dicantur filii dei. saluator ergo et natus est secundum carnem filius dei et post in mysterio firmatus. nec enim poterat quod de sancto sanctum natum est non deo nasci, sed ut propositum mysterii impleretur, superueniente spiritu non deminutum est, sed auctum. LV. QVID CAUSAE FUIT UT ILLO TEMPORE CRUCI SE PERMITTERET DOMINUS, QVO OCTAUO KL APRILES PASCHA EGERUNT IUDAEI? [main.55.1] Omnia propriis locis et temporibus gessit saluator. ut enim omnia se nutu patris recte condidisse doceret, tunc uoluit passione sua mundum redimere et reformare, quando eum et creauerat, id est in aequinoctio, unde mundus initium cepit et dies super noctem increscere. in regno itaque agens Romano non nisi octauo Kl Apriles pati debuit, quando aequinoctium habent Romani. tunc enim utique primum haec pars mundi inluminata est et ex eo dies coepit crementum accipere ideoque et passione saluatoris tunc a tenebris ad lucem perducta. nulla itaque uituperatio auctoris poterit uideri, quando lapsam creaturam tunc reformauit, quando et fecerat. nec enim reprehendi poterit rei lapsae initium creationis, cum ad id redeat instauratio. eadem enim die uoluit esse renouationis gaudium, quo fuerat et dedicationis. [main.56.10–1] LVI. QVARE IN MATHEO PATER IOSEF IACOB SCRIBITURET IN LUCA HELI, UT AUT DUOS PATRES HABERE INPERITE DESCRIPTUS SIT AUT CERTE, QVI UERE PATER EIUS SIT, NESCIATUR? Non est ambiguum patrem Iosef Iacob fuisse. ordo enim a Dauid per Solomonem tramitem suum tenens recto cursu peruenit ad Iacob. cuius filius est Iosef: Heli autem filius Matthiae, qui a Dauid per Nathan. filium eiusdem Dauid, ordinem tenet usque ad tempus, quo saluator aduenit. unde singuli euangelistae a Dauid singulorum fratrum generationum ordines prosecuti quasi furcam fecerunt. ut Matheus a Dauid per Solomonem descenderet ad "Iosef;" Lucas uero ab Heli, qui tempore fuit saluatoris, ascendit per traducem Nathan filii Dauid et Heli et Iosef utriusque iunxit tribum ostendens unius generis esse utrumque, ut, cum Heli sociat Iosef, non - discrepare eos in generatione, sed fratres ostendat, ac per hoc non solum Iosef filium esse saluatorem, sed et Heli. ipsa enim -ratione, qua Iosef filius dicitur saluator, ipsa est et Heli filius et ceterorum omnium, qui de eadem tribu sunt. hinc est quod dicit apostolus: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem. diuino etenim nutu permotus Lucas est, ut ab Heli per traducem Nathan ascenderet ad Dauid et per Tharam patrem eius ascenderet ad Sem filium Noe et adhuc super diluuium perueniret ad Seth filium Adae, qui redditus est pro Abel, et eadem ratione faceret filium Adae saluatorem, qua dicebatur filius esse Iosef et Heli, super Adam autem transcendens adsignaret ante omnem carnem Christum filium esse dei. [main.56.2–3] Illud autem, quod quibusdam uidetur, quia Heli acceperit uxorem Iacob, quo modo lex mandauit, ut, si quis mortuus fuisset sine filiis, acciperet frater aut propinquus uxorem eius et resuscitaret semen fratris sui, et ita factum, ut Heli generasset Iosef Iacob, cuius uxorem acceperat, et per hoc iungi generationem, ut non inmerito Iosef patrem habere Heli dicatur, hoc nec probabile est et ad nullam rem proficit. Illud autem, quod supra dictum est, et [per] generationem iungit per duos fratres filios unius et Christum ostendit filium dei esse ante omnem generationem. euangelista enim cum refert dicens: et ipse Iesus erat incipiens fere annorum triginta, filius sicut putabatur Iosef. qui fuit Heli, id est, Iesus filius aestimabatur Iosef et non solum Iosef erat filius, sed et Heli. non quia Iosef filium dicit Heli, sed eodem genere, quo Iosef uocabatur filius esse Iesus, ita erat etiam filius Heli, propter quod fratrum filii erant Iosef et Heli, id est Solomonis et Nathan filiorum Dauid, ut per Dauid ascendens ad Abraham et Noe et Seth et ad ipsum Adam et super Adam doceat esse Christum filium dei. cum enim dicit: qui fuit filius Seth. q.ni fuit filius Adae, qui fuit filius dei, Christum utique ita dicit Adae filium, sicut dicebatur filius Iosef. ait enim Maria ad Iesum: fili, quid fecisti nobis? etenim ego et pater tuus maesti et tristes ambulantes quaerebamus te. super Adam autem iungit Christum patri deo, ut qui horum, id est ab Adam usque ad Iosef et Heli, filius dicebatur, ante istos omnes dei uerus filius intellegeretur, ad confusionem Fotini, qui Christum non nisi ex Maria nec ante fuisse contendit. quorum enim non erat, filius dicebatur et dei, cuius uere filius erat, negabatur. [main.56.4] Si enim, quod inprobabile est et ad nullam rem proficit, Iosef Heli filius dicatur secundum quod supra diximus, non dixisse uidebitur de Christo, quia fuit filius dei, sed de Adam. per ordinem enim singulorum filiorum patres subiciendo uenit ad Enos, cuius patrem dicit Seth, patrem autem Seth dicit Adam, Adae uero patrem dicit deum. nescio qune utilitas sit sic adseuerare. si autem per ordinem, sicut diximus, singuli patres Christi dicantur, sicut et filius dicebatur Iosef — quia dictum est: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem —, ipso ordine legitur filius esse Seth et filius Adae et super hos omnes adsignatur filius dei, ut ante ipsos dicatur esse, quorum filius nuncupatur. [main.57.11–1] LVII. QVID EST HOC UT, CUM IN MALACHIA PROFETA SCRIPTUM SIT: \'ECCE MITTO ANGELUM MEUM ANTE FACIEM TUAM, QVI PRAEPARET UIAM TUAM\', MARCUS HOC EUANGELISTA IN ESEIA PROFETA SCRTPTUM ADSERAT? Non potuit latere Marcum, quid scriberet; nec enim expers erat lectionis, qui ab infantia diuinis litteris imbutus exercitatus erat in lege, maxime cum apostolos sit secutus. sciens autem omnia ad auctorem referenda dicta, haec ad Eseiam reuocauit, qui sensum istum prior intimauerat dicens: uox clamantis in deserto: parate uiam domino, rectas facite semitas dei nostri. denique post uerba Malachiae statim subiecit euangelista dicens: uox clamantis in deserto, ut iungeret uerba utriusque profetae ad unum sensum pertinentia sub prioris profetae persona. [main.58.12–1] LVIII. QVA RATIONE NEGAT SE IOHANNES CHRISTUM SCISSE ANTE BAPTISMUM, CUM UENIENTI EI AD BAPTISMUM DICAT: \'EGO A TE DEBEO BAPTIZARI, ET TU UENIS AD ME?\' QVO MODO IGNORABAT EUM, QVEM PROHIBUIT, HUMILIANS SE EI? Tanta sanctitate praeditus est etiam ab ipsis cunabulis Iohannes, ut nec falli nec fallere credatur nec dominum suum, qui eum in utero per spiritum sanctum inluminauerat, nescire. ac per hoc uerum est, quia et descendente in eum spiritu agnouit eum et, priusquam ad baptismum ueniret, non ignorauit eum. sciebat enim eum, sed an ipse esset, qui donum dei patribus repromissum ministraturus esset, nesciebat, hoc est, quod tunc se didicisse profitetur, cum uidit in eum spiritum descendisse. sic enim se a deo instructum dicit Iohannes: super quem uideris, ait, spiritum descendentem et manentem super eum, ipse est qui baptizat in spiritu sancto. hoc etiam apostolus contestatur: dico enim, inquit. Christum ministrum fuisse circumcisionis pro ueritate dei ad confirmandas promissiones patrum. hoc est in quo nesciebat dominum Iohannes; quamuis enim magnificentiam eius non ignoraret, hoc tamen latuit eum, quia per ipsum fides Abrahae implenda erat. [main.59.13–1] LVIIII. SI BAPTISMUM CAELESTE MVSTERIUM EST, CUR NICODEMO, CUM DE BAPTISMO DUBITANTI LOQVITUR DOMINUS: \'SI TERRESTRIA,\' INQVIT, \'DIXI UOBIS ET NON CREDITIS, QVO MODO, SI DIXERO CAELESTIA, \'CREDETIS?\' Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritalis; nec donum caeleste poterit consequi, qui se non per aquam, sed per fidem inmutari non credat. aqua enim cernitur, sed qui non uidetur spiritus operatur, ut fides in eo sit. quia sicut sordes corporeas . aqua, ita spiritus animam abluit a peccatis, ut quo modo uisibilia uisibilibus, ita et spiritalibus prosit spiritus. ac per hoc spiritalis ratio uertitur in baptismo. plus est enim ibi quod auditur quam uidetur. [main.59.2] Cum hinc ergo Nicodemus carnali constrictus ratione dubitaret, saluator, ut eum ad fidem adtraheret, exemplo usus est congruo. ut ad rem inuisibilem firmandam uisibile daret exemplum, quod solo auditu consistit, non uisu; et non negatur, et est tamen terrenum, quia mundi rem operatur. ait ergo dominus ad Nicodemum suadendo illi: spiritus ubi uult spirat. et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat uel quo eat; sic est omnis qui renascitur ex aqua et spiritu sancto, ut quo modo uox uenientis spiritus. id est uenti, auditur quidem, non autem uidetur, sicut dictum est, sic et ratio baptismi auditur quod dicatur, non tamen quo modo per spiritum fit uidetur; auditur tamen cum quid futurum est ab eo, qui uerba insinuat, praedicatur, ut fieri credatur quod auditur, non tamen ratio facti reddatur. [main.59.3] Cum autem nec per exemplum Nicodemus duceretur ad fidem, tunc audit a saluatore: si terrestria, inquit, dixi uobis. et non creditis, quo modo, si dixero caelestia, credetis? ista uerba terrena dixit, quae ad exemplum protulit. hoc est: (si per rationem terrenam\', inquit, \'exempli dati, spiritus uenti, non creditis posse fieri, quia quo modo fiat non uidetur. qui fieri poterat, ut, caelestia si darem exempla. quae utique nescitis, crederetis?\' potest enim homini suadi quod nescit, per id quod scit; ut puta, deus dicit de Christo, quod filius eius sit uerus, quod quo modo sit, conprehendi non potest; per id quod autem scimus secundum carnem quo modo sint filii. credimus ideo deum dixisse: \'Christus filius meus uerus est\', ut de semet ipso illum esse significaret. hoc modo et saluator rem, quae nec uerbis nec animo explicari potest, per id quod sensibile est et auribus auditur, uoluit commendare, hoc est. per exemplum spiritus, qui est uentus, quem et sensibilitas capit et auris audit, sed unde ueniat nescit, factum spiritus sancti, quod capi non potest, uoluit facere credibile. [main.59.4] Sed et in Actibus Apostolorum eodem modo legitur: et factus est, inquit, subito de caelo sonus tamquam aduenientis spiritus ualidi et repleuit totam domum et cetera. ecce aperte exemplo uenti spiritum sanctum insinuat ita de caelo aduenisse et sonuisse, quem ad modum ualidus uentus super terram. nam et Hieremias uentum spiritum uocat dicens: uentus spirat in omni regione. qui propterea quod in hoc mundo est et per diuersa circumfertur loca, unde ueniat uel quo eat, nescimus. spiritus autem sanctus de caelo uenit, sicut legimus, ut credentes inluminet. [main.59.5] Quo modo ergo quibusdam uidetur de spiritu sancto saluatorem dixisse: spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat uel quo eat. cum constet exempli causa locutum haec saluatorem? denique subiecit: sic est, inquit, omnis qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quid tam apertum, quia spiritum uentum significauit? sed ideo putant non uentum significatum, quia ait: ubi uult spirat, quasi non omnis creatura e lege sibi posita arbitrio remissa sit proprio. et nos enim imus et facimus, quod uolumus, agentes sub lege. quare et rationem praestabimus aut possibile putatur et nec stultum uidetur, ut effectum uolens sancti spiritus insinuare illum ipsum daret exemplum. igitur omni genere quaestionem solutam arbitror. LX. SI \'LEX ET PROFETAE USQVE AD IOHANNEM\', QVO MODO SALUATOR AD SACERDOTES MITTIT OFFERRI MUNERA PRO EMUNDATIONE LEPRAE? [main.60.1] Hoc quidem non fuit temporis, sed ad condemnationem factum est Iudaeorum, ut, cum ueritatis culmen meliorati temporis non intellegerent ad lucrum salutis suae factum. inclinaret se ueritas ad accusationem eorum. cum enim uelut inimicum legis haberent saluatorem, quia misericordiae causa ab onere illos legis uolebat liberare, sicut praedictum erat ab Hieremia profeta — ait enim inter cetera: et dabo illistestamentum nouum, non quale dedi patribus eorum-, tunc saluator, ne inimicus, sicut putabant, appareret noua praedicans, eum, qui mundatus fuerat a lepra, ad sacerdotes misit offerre munera pro emundatione sua, sicut praeceperat Moyses. et ut ad accusationem eorum hoc proficere testaretur, in testimonium, inquit, illis, ut in iudicio haec res contra illos testis esset, qui saluatorem inimicum legis dicebant. hoc secutus est et apostolus Paulus. cum enim praedicaret iam non oportere circumcidi, ipse Timotheum circumcidit propter scandalum Iudaeorum — maluit enim rem superduam facere, quam tumultum excitari a falsis fratribus —, quod quidem errori profecit Iudaeorum. satis enim eis factum est ad horam, per quod in perpetuum errarent. [main.61.14–1] LXI. QVID EST UT IUDAEIS DISCIPULOS ACCUSANTIBUS, EO QVOD SABBATUM UIOLARENT. SPICAS MANIBUS CONFRICANTES ET COMEDENTES, SALUATOR EXEMPLUM DAUID PROFERRET, QVIA MANDUCAUIT PANES, QVOS NON LICEBAT EI MANDUCARE NISI SOLIS SACERDOTIBUS, PER QVOD NON UIDENTUR EXCUSARI. SED SIMUL CUM DAUID REI FIERI, QVIPPE CUM NEC SABBATIS FECERIT HOC DAUID? Saluator hypocrisin Iudaeorum multis uult exemplis arguere maiora ostendens admissa in lege et nullum ausum fuisse accusare, ut non solum semel et iterum sabbatum in lege uiolatum monstraret, uerum etiam sacerdotalem panem ipso sacerdote concedente praesumptum inlicite et, quod maius est, a sublimi auctoritate uiris. primus enim Iesus Naue diuino praecepto sabbatum non seruauit, quo facto muri Hiericho ultro ceciderunt. quantum profuit sabbatum non custodisse, sed fidem! et Machabaei, cum prius caesi fuissent. sabbatis dimicarunt et de hostibus triumpharunt et sacerdotes, ut dominicis caerimoniis inseruirent, in templo sabbatum contemnebant. Dauid autem iam unctus in regem. postquam dei uirtute interfectum armis spoliauit allofilum in itinere positus, necessitatem famis passus a sacerdote panem accepit. quem non illi licebat manducare - sed excepta necessitate non licebat; licitum autem erat, si necessitas exegisset -; denique sacerdos uidens necessitatem non negauit et Dauid a deo electus sine cunctatione accepit. [main.61.2] Talis causa est et sabbati, quare et circumcidi in sabbato non prohibetur. haec enim, quae periculosa non sunt, sic seruanda mandata sunt, ut non obsit, si ex necessitate fuerint admissa, quia non ad salutem, sed ad reuerentiam mandata sunt, illud autem quod omnino non licet semper non licet nec aliqua necessitate mitigatur, ut admissum non obsit. est enim semper inlicitum quod legibus, quia criminosum est, prohibetur. superiora autem illa, quae diximus aliquando licere, talia sunt, qualia ieiunia legitima, quae in necessitate soluta non faciunt reos, si stomachi fuerit causa aut infirmitas febrium. haec igitur scientes dolosi Iudaei discipulos accusabant, quasi sabbatum uiolarent, sicut supra dictum est. saluator autem noluit illis de tempore impletae legis praeiudicare, ne plus ad insaniam prosilirent, sed de praeterito, unde sabbatum uindicandum magis putabant, calumniosos illos ostendit, et non solum in sabbati causa, sed et in sacerdotali pane confusi sunt, sicut supra ostensum est. LXII. QVID EST UT OCCISIS FILIIS LIAE, QVI ERANT EX TRIBU IUDA, RACHEL FILIOS SUOS PLANGERE DICATUR? [main.62.1] Quantum ad historiam pertinet, Rachel filii tribus Beniamin porro olim pro maleficiis propriis, operibus scilicet Sodomitarum, et stupro, quod in concubinam uiri Leuitae gesserant, a reliquis tribubus extincti et erasi sunt. quam ob rem consolationem recipere uelle negatur sciens nullam spem eorum qui perisse noscuntur. filii autem Liae in primaeuis annis in saluatoris causa occisi sunt, unde horum causae planctum non uult adscribi, quia et innocentes occisi sunt et propter deum, a quo sine dubio mercedis gi*atia aeterna uita donati sunt. quapropter planctum Rachel filiis conpetere, qui et in praesenti et in futuro erasi sunt, illi autem carnaliter plancti spiritaliter consolati sunt; filii autem Rachel carnaliter conuersati flammis spiritalibus consumentur. idcirco autem Liae filiis occisis adimpletum planctum Rachelis euangelista testatur, quia tunc plangere filios suos coepit, quando filios sororis suae in tali causa uidit occisos, ut aeternae uitae heredes exsisterent. cui enim aliquid aduersum euenit ex felicitate alterius, infausta sua miserius luget. LXIII. QVA RATIONE MAGI CHALDEI PER STELLAE APPARENTIAM CHRISTUM REGEM IUDAEORUM NATUM INTELLEXERUNT, CUM STELLA INDICE TEMPOBAUS REX SOLEAT DESIGNARI? [main.63.1] Hi magi Chaldei non maliuolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur. sicut enim datur intellegi. traditionem Balaam sequebantur, qui cum arcessitus esset a Balaac ad maledicendum populum dei, diuino nutu benedicere coepit. ex huius ergo relatione conpertum habebant futurum dei prouidentia ex Iacob qui regnaret. hic enim, quod non est occultum, profetauit dicens: orietur stella ex Iacob et cetera. istam ergo traditionem magi secuti uidentes stellam extra ordinem mundi hanc esse intellexerunt, quam Balaam futuram indicem regis Iudaeorum profetauerat, quod quidem factum contra inimicos religionis est. inde enim testimonium accepit unde solet inprobari; astrologi enim inimici sunt ueritatis. LXIIII. QVO MODO PROBATUR POST TRES DIES ET NOCTES RESURREXISSE EX MORTUIS SALUATOREM? [main.64.1] In hac causa si numerum per ordinem dierum et noctium requiris, effectum intellegentiae non habebis, quia et Moyses XL diebus et XL noctibus ieiunauit et non tamen integer numerus inuenitur. quando enim per diem ascendit et per diem descendit, omnem utique numerum non impleuit, sed quia, ubi dies est, conputatur et nox et, ubi nox est, conputatur et dies, ut a parte ad totum XL dies et XL noctes dicuntur. ita est et quod dixit saluator, ut, quia tres noctes sunt, tres accipiantur et dies. est enim nox, ne nouum aut contra rationem forte uideatur, ut cum nox ex die pendeat. nam ante lucem factam, ex qua appellatus est dies, quam uesperum, quem sequitur nox, institutum minime dubitatur. [main.64.2] Quod passio dominica a nocte sumere adseueratur initium, non absurdum est; nam sicut lux, id est dies, imago uitae est, ita nox similitudo mortis est, id est tenebrae, sicut in scripturis euidenter ostenditur, id est: filii lucis et e contra: tenebrarum. nec mirum si, cum ubique dies nocti et lumen tenebris, hic solum quae sunt sequentia anterioribus praeponantur, uel quod in tali causa rerum ordo confunditur et mutatur, ut antesignana mortis nox magis quam dies esse uideatur — ideo etenim a nocte initium sumitur —, qui non aliter principi tenebrarum nisi per noctem potuit subintrari, et ut aliquatenus dominus lucis, id est aeternae uitae, principi tenebrarum siue mortis subiectus esset ad tempus, quatenus et praeteritos et post futuros a morte liberaret. nam non esset mors penitus uacuata nec umquam tenebrarum caligo discussa, si dominum non uidisset. subintrante etenim tanta luce secretum mortis, in quo dominabatur, euanuit, nec penitus uinci potest, nisi qui uel per sua uel in suis capitur. recte igitur in tali negotio tantum modo nox optinet principatum, ita ut amitteret potestatem. et ut Iudaei in perpetua non credentes nocte remanerent nec auctor dies tanti sceleris, immo sacrilegii, sed nox fieret, praecedenti nocti contra rerum seriem subditur dies, sicut deus et dominus omnium rerum principi nefariae mortis, ut omnes a mortis laqueis explicaret. [main.64.3] Quod si cui adhuc forte uidetur esse contrarium, diligenter aduertat, ne incipiat illud durius aestimare, quod deus se personam induens serui, non dicam hominis, morti dederit. quid ergo hic ordinem quaeris, ubi omnia uideas esse contraria? quae est enim lux, quae fuit in tenebris, et tenebrae eam non conprehenderunt, qua conprehensus est? qui enim scit se ad hoc conprehendi ut feriatur, tempus illud in mortem conputat. est et dies sequens- qua auditus et cruci fixus est; est et nox quae cadit in sabbatum; est et ipsum sabbatum; est etiam uesper post sabbatum — hoc est quod Iudaeis a Moyse praeceptum est in figura, ut uespere intrarent in sabbatum —, in quo dominus resurrexit, qui conplectitur diem dominicum, quia nox non inputatur sine die neque dies sine nocte. hac ratione post tres dies et tres noctes dominus resurrexit. [main.65.15–1] LXV. SI UNO ORE ET RATIONE EUANGELISTAE LOCCTI SUNT, QVO MODO FACTUM EST UT TRIBUS DICENTIBUS, ID EST MATHEO, LUCA ET IOHANNE, QVIA SEXTA HORA CRUCI FIXUS EST DOMINUS, MARCUS E DIUERSO TERTIA HORA CRUCI FIXUM DICAT SALUATOREM? Obscuris uera inuoluere non est bonum. nam tres euangelistae unum sensum habuerunt, Marcus autem rem, quae ab istis praetermissa fuerat, uoluit intimare sciens necessariam. nec enim falli posset, qui auctorum exempla secutus ea quae scripsit magna deuotione et industria didicit et nec sine sancto spiritu fuit. quid ergo ex hoc ostendere uoluit, debet absolui. contuendum itaque est, quia non a Pilato, sed a Iudaeis saluator cruci fixus est. quantum autem ad leges Romanas pertinuit, innocentem pronuntiauerunt saluatorem. ait enim Pilatus Iudaeis: ego nullam inuenio causam in eo et dicentibus eis: cruci fige eum, respondit: quid enim mali fecit? denique persistens et uolens educere eum de manibus eorum, calumniam passus est dicentibus eis: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. sic factum est ut traderet eum iudicio illorum. sententiam ergo non dedit Pilatus, sed Iudaei. [main.65.2] Denique praemoniti sunt, inquit, a principibus sacerdotum, ut dicerent: cruci figatur. hanc sententiam tertia hora datam uult intellegi, in qua assiduis uocibus perdurantes, interuallo tamen horarum fere trium, quibus itum et reditum est ab Herode, cruci fixerunt saluatorem. omnis enim qui addicitur, ex eo iam mortuus conputatur, quo sententiam excipit. manifestauit igitur Marcus, quia non iudicis sententia cruci fixus saluator est. difficile est enim innocentem probare eum, qui sententia iudicis punitur. discordare ergo se passus in uerbo est, ut doceret tertia hora coeptum esse, quod sexta hora impletum est, non legibus, sed persistente maliuolentia Iudaeorum. [main.66.16–1] LXVI. MARCUS EUANGELISTA DAEMONIA COGNOUISSE AIT ET PROFESSA ESSE IESUM, E CONTRA AUTEM APOSTOLUS PRINCIPES ET POTESTATES HUIUS SAECULI NEGAT COGNOUISSE DIUINITATEM DOMINI IESU. DICIT ENIM INTER CETERA MARCUS: \'SCIEBANT ENIM IPSUM ESSE\'; APOSTOLUS UERO: \'QVEM NEMO\', INQVIT, \'PRINCIPUM HUIUS SAECULI COGNOUIT; SI ENIM COGNOUISSENT, NUMQVAM DOMINUM MAIESTATIS CRUCI FIXISSENT.\' SI DAEMONIA SCIEBANT, QVO MODO PRINCIPES IGNORABANT? Quibusdam uidetur \'principes huius saeculi\' maiores Iudaeorum significasse, quasi iuxta quod Petrus apostolus dixit: scitis enim, inquit, fratres, quia per ignorantiam gessistis hoc malum, sicut et principes uestri. ergo Iudaeorum erant principes, non tamen huius saeculi. \'principes\' enim, ait, \'uestri\', non saeculi, quippe cum dixerint regem se habere Caesarem, sub cuius fuerant redacti potestatem. sunt autem isti hi principes, quos alio loco significauit apostolus dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus huius mundi tenebrarum harum rectores. recte ergo quaeritur. si enim isti non cognouerunt Iesum, quo modo poterat fieri ut daemonia agnoscerent eum? [main.66.2] Sed aliud est quod cognouisse in Christo daemones dicit, et aliud quod huius saeculi principes negat agnouisse. nam daemonia sciebant quidem ipsum esse, sed qui per legem fuerat promissus. omnia enim signa uidebant in eo, quae dixerant futura profetae, et quod ex semine Dauid de uirgine uenturus esset redemptor Israhel: mysterium autem diuinitatis eius ignorabant, sicut et principes eorum. denique quaerit. quamuis captiose, diabolus a saluatore dicens: si tu es filius dei et cetera. uidens enim aliquando diuinam uirtutem, aliquando hominis infirmitatem ambigens quid uerum esset. torquebatur. concordant igitur scripturae secundum ea quae reuelata sunt. inpossibile est enim discordare unius spiritus uiros. [main.67.17–1] LXVII. QVID EST QVOD IN CRUCE POSITUS SALCATOB AIT: \'PATER, IGNOSCE ILLIS; NON ENIM SCIUNT QVID FACIUNT\'? SI NESCIUNT, QVID EST QVOD IGNOSCITUR, MAXIME CUM DICAT REX ABIMELEC AD DEUM: \'NUMQVID GENTEM IGNORANTEM PERDES?\' Non omnis ignorans inmunis a poena est. ille enim ignorans potest excusari a poena, qui a quo disceret non inuenit; istis autem hoc ignosci petit, quia habentes a quo discerent operam non dederunt. huius modi non licet ignorare: accipient ergo ueniam si conuertantur. LXVIII. ORANDUM UTIQVE PRO INIMICIS DOMINUS DOCUIT: QVID EST UT CONTRA ANIMAE OCCISORUM ULCISCI SE PETANT DE DEO POSTULANTES UINDICTAM? [main.68.1] Sic animae occisorum clamant uindicari se postulantes, sicut sanguis Abel clamauit de terra. causae ergo sunt quae clamare dicuntur, cum loqui non possint. sanguis enim effusus quid aliud quam uindicari se postulat, clamans non uoce, sed ratione? nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod uidentem se oblectat. non enim tam inpatientes sunt sancti, ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum, quod nec anticipari potest nec differri. sed hoc dicto ostendere uoluit uindicaturum deum sanguinem sanctorum suorum, ne, quia tam patiens nunc uidetur, inultum putaretur impium bellum, quod contra sanctos geritur, ut et terrorem incutiat persequentibus dei seruos et exhortaretur pro se patientes. releuatur enim anima patientis, quando uindicari se audit a potente. prae se enim fert, si mortem suam audiat iudici displicere; tunc enim pro certo habet innocentem se esse. et deus quidem misericors et patiens est, sed moderate. expectat enim ut impii credant et peccatores emendent; si quo minus, plectentur, quia dei longam patientiam contemserunt. [main.68.2] Cuius rei exemplum etiam tempore misericordiae praedicatae ostendit, ne non patiens, sed insensibilis, et quem neque dolor alicuius neque pietas commouere uideretur. hinc est unde ait per profetam: tacui; numquid semper tacebo? et dominus: numquid non faciet, inquit, deus uindictam seruorum suorum clamantium die ac nocte? sic utique clamant, sicut supra diximus. si quis ergo Christianus ad tempus uindicet non acerbe neque cum sanguine, non peccat; melius tamen fecerit, si dimiserit iudici deo. [main.69.18–1] LXVIIII. SI IAM PRAEDICANTE IOHANNE AUT SALUATORE LEX CESSAUIT, QVO MODO SALUATOR AIT: \'NON UENI SOLUERE LEGEM AUT PROFETAS, SED ADIMPLERE\'? SI ENIM PROHIBITA EST, QVO MODO NON SOLUTA EST, QVAE AGENDI AMISIT AUCTORITATEM? Omnia quae de Christo dicta sunt, adimpleta sunt. et ipse dominus sic adimpleuit legem et profetas, cum omnia, quaeque de se scripta sunt, fecit nec dissoluit aliquid, sed confirmauit. lex enim et profetae usque ad ipsum. profetae enim de ipso locuti sunt; ideo ultra illum quae ab his de hoc dicta sunt tendi non possunt neque post ipsum aliqui huius modi profetae repperiri potuerunt, quia neque habent de quo dicant, et de quo dicebant iam uenit. omnia etenim uoluminibus suis complexi sunt, et incarnationem et conuersationem et passionem et resurrectionem et diuinitatis manifestationem et futurum eius iudicium reuelarunt, ac per hoc cessauerunt profetae impleto opere dispensationis. [main.69.2] Lex autem duplici modo cessauit, nec quidem tota; nam et id quod cessauit poterit manere, si seruetur condicio. aliud enim cessauit in sententia, aliud in ipsa lege. praedicante Iohanne baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum cessauit sententia legis, quae reos tenebat peccatores, cessa. uerunt etiam onera legis, quae ad duritiam cordis Iudaici fuerant data in escis, neumeniis, mustelis. misericordia enim adueniente cessauit uindicta. sed onera legis in perpetuum cessauerunt, sententia uero his cessat et aboletur, qui permanent in benebeneficio consecuto. his autem qui redeunt ad hominem ueterem refricatur legis auctoritas, quia inmemores beneficiorum redeunt sub sententiam legis.- [main.69.3] Circumcisio uero et sabbatum usque ad id tempus ualuit, quo nouae legis praedicaretur mandatum. sic enim data sunt, ut adueniente lege fidei cessarent. unde dicit apostolus: finis legis Christus. nam et Danihel hoc significat, cum de aduentu domini et temporibus ebdomadum profetat, quia et crisma et iudicium et sacrificium et ipsa ciuitas cessatura . erat. spiritale enim adueniente lege necesse erat cessare carnalia. tunc enim ei parte corporis seruiebatur deo, nunc ex parte animae; pridem uisibiliter, modo inuisibiliter; tunc in carne, nunc in animo, quia deo utique, qui spiritus est, in spiritu seruiendum est. non ergo soluta lex est, quia cessauit, sed successum illi est impleto tempore. nec enim administratio eius accusatur aut iudicium, si peccatoribus indulgentia datur, cum hinc magis recte data et iusta probetur, quia quibus dominabatur, peccatores fuisse non negantur: quia iustis, inquit, lex non est posita. [main.69.4] Non ergo quia misericordia praeferenda est, condemnanda putetur iustitia, cuius reuerentia si non esset, ipsa misericordia fructum non haberet. nisi enim hanc seruauerint post acceptam misericordiam, nihil illis proderit indulgentia. nam dixit lex: non facies tibi idolum neque adoraueris, quae in caelo sursum sunt et quae in terra deorsum, et: non peierabi.s, et: honora patrem et matrem, et: non occides, neque fornicaberis, neque furtum facies, non dices falsum testimonium, neque concupisces quicquam proximi tui. numquid haec cessasse dicenda sunt? absit. sine his enim quis poterit uel in hac uita idoneus iudicari? ac per hoc cetera cessauerunt quae supra diximus, neumeniae, sabbata, lex escarum, sacrificia, circumcisio et cetera. hinc est unde dicit apostolus inter alia: principes non sunt timori operi bono, sed malo. uis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa. haec seruata bonos faciunt, non tamen perfectos. unde saluator: nisi abundauerit, inquit, iustitia uestra plus quam scribarum et Farisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. addens enim istis potiora saluator non soluit utique legem, sed adimpleuit. sensus enim legis ad salutem hominis pertinet, ut puta: oculum pro oculo, dentem pro dente, I ut timens, ne pateretur quod alii facere prohibitus est, cohiberet se a nequitia. saluator autem superiorem in hunc sensum addens iustitiam: ego autem, inquit, dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit index tram maxillam tuam, praebe illi et sinistram, ut, dum uicem non reddit malo, perfectus sit. reddere enim uicem iustum est, sed non plenum; si uero dissimulet ab iniuria, plena iustitia est et abundans. retribuere enim gaudere ad tempus est; remittere autem in futurum praestat laetitiam. [main.69.5–main.70.19] Sic ergo adimpleuit legem saluator, dum, quos illa iustitiam docuit, hic iustiores effecit, quod illa non potuit quam ob rem gaudium legis est, quia discipuli eius peritiores effecti sunt. destruxisset plane legem, si impune peccari docuisset. porro autem suspendit sententiam, ut hic qui male facit habeat spatium paenitendi; si quo minus, redit in illum sententia cumulata, quia non cognouit ad hoc se remissum, ut emendaret se. LXX. DOMINUS CERTE INIMICOS NOS DIABOLO FIERI PRAECEPIT; QVID ERGO EST UT IN EUANGELIO DICAT: \'ESTO CONSENTIENS ADUERSARIO TUO CITO\'? QVIS EST ADUERSARIUS HOMINIS NISI DIABOLUS? [main.70.1] Nulli dubium est diabolum esse hominis inimicum, maxime fidelis; uehementiora enim tela sua contra dei seruos exacuit. sicut ergo iste bonorum inimicus est, ita et lex malis aduersa est. quis enim contemnenti se non aduersetur? dominus ergo peccatorem adloquitur, ut consentiat mandatis, quae illum inoboedientem condemnant, ut subiciat se uoluntati eorum et fiat ex inimico amicus, quia et contemptor legis inimicus est eius; uoluntati enim eius resistit. ideoque hortatur dominus peccatorem, ut bene agendo reconciliet sibi legem, ne in die iudicii accuset eum apud iudicem et condemnatus poenas det spretae legis. omni etenim, qui male uult agere, disciplina dominica inimica uidetur, cui nisi consenserit, mittetur in gehennam diabolo, qui uere inimicus humani generis est, praeparatam. [main.71.20–1] LXXI. IACOB APPELLATUS EST HOMO UIDENS DEUM ET MOVSES UIDIT DEUM FACIEM AD FACIEM NEC NON ET ESEIAS: \'UIDI\', AIT, \'DEUM SABAOTH OCULIS MEIS\': CONTRA AUTEM IOHANNES EUANGELISTA: \'DEUM\', INQVIT, \'NEMO UIDIT UMQVAM\'. HOC, QVANTUM UIDETUR, CONTRARIUM EST. Quantum ad fidem ueri pertinet, deum omnino nemo uidit umquam, neque patrem neque filium. quod enim uisus dicitur, ad intellegentiam refertur; uisus est enim uelut in imagine. ueluti nos, cum imperatores nesciamus, uidemus eos in figura, non in ueritate, ita et deus uisus est, ut intellegeretur deus esse qui apparebat, per rationem, non per substantiam, quia in natura sua uideri deus non potest. et ut uerius propositae quaestionis secreta pandamus, sensum euangelistae explicare nitamur. Iohannes enim occultum aliquid prodere uoluit, quod sciuit ad salutarem doctrinam pertinere. idcirco: deum, inquit, nemo uidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu patris. ipse enarrauit. [main.71.2] Animaduertamus sensum euangelistae. ut enim uerum esse, quia nemo uidit deum umquam, ostenderet, filium hoc enarrasse docet, quem falli utique inpossibile est, quia in sinu patris est. sinus autem patris quid est, nisi adfectus in caritate ueri patris per naturae unitatem in filium? quam ob rem nemo uidit deum, nisi unicus filius. hoc Iohannes apostolus filium dei audiuit dicentem inter alia: non quia patrem uidit quisquam, nisi qui est a deo, hic uidit patrem. ut ergo ad condemnationem proficeret Iudaeorum, qui Christum dei filium audire nolebant uel credere, ostendit euangelista hunc esse Christum qui patribus apparuisset in deum; illum autem qui pater est, numquam uideri nisi a filio. quando enim deum patrem negat uisum et deum apparuisse patribus profitetur, manifestare se uult dei filius, quia ipse semper in deum uisus a patribus est. hinc est unde inter cetera dicit ludaeis de patre: neque uocem eius audistis aliquando neque figuram eius uidistis. ecce non est contrarium et uisum et inuisum esse deum. [main.72.21–1] LXXII. (LXXVI). IN EUANGELIO IOHANNES: \'LEX,\' AIT. \'PER MOVSEN DATA EST, GRATIA AUTEM ET UERITAS PER IESUM CHRISTUM FACTA EST\': ERGO ANTE NON FUIT. QVO MODO ERGO LEX A DEO DATA DICETUR. IN QVA UERITAS NON FUIT? Non sic passim praetereundum est, sed considerandum quid sit \'lex per Moysen data est.\' per Moysen enim lex data manifesta habet praecepta, sed scripsit et historiam, quae et ipsa lex appellatur. et uideamus, quid in praeceptis eius non erit uerum. forte quod dicit: non occides, non fornicaberis, non furtum facies; talia sunt et cetera. nam historia eius quia ante aduentum Christi ueritas non erat, hoc manifestum est. ea enim quae sub uelamine erant, quid significarent, incertum erat. cum autem per Christum manifestatur, cuius persona sit quae dicit in Genesi: faciamus, et quae est quae facit, et quis fuerit qui in rubo aut patriarchis uisus sit, et qui in petra operatus sit, quae dedit in deserto aquas — quia petra, inquit, erat Christus -, sic fit ueritas per Christum. quando ea, quae latebant aut in dubium ueniebant, quid significarent, a Christo ostensum est. nam inter cetera dominus ait: de me scripsit Moyses. hoc prius latuit; error enim erat. putabatur enim pater deus, qui erat filius, et qui aestimabatur angelus, cognitus est esse dei filius. et promissio facta fuerat Abrahae, quae, quamdiu non reddebatur, in ambiguo erat. cum autem ueniente Christo reddita est, facta est ueritas, quando et quod promissum est redditum est et coepit sciri quid erat promissum. promittentis enim fides tunc uera probatur, cum exsoluit promissum. [main.73.22–1] LXXIII. (LXXVII). QVID EST QVOD INTER CETERA DICIT MARCUS EUANGELISTA DE CHRISTO: \'INTRANS\', INQVIT, \'IN DOMUM UOLUIT NEMINEM SCIRE ET NON POTUIT LATERE\'? SI ERGO UOLUIT ET NON POTUIT, INFIRMATA UOLUNTAS EIUS UIDETUR. Inpossibile prorsus est ut saluatoris uoluntas non impleatur, nec potest uelle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc uoluisse dicendus est. nam uoluntas eius numquam extra naturam eius est. sicut ergo natura eius in reprehensionem non cadit, nec uoluntas. nam quod propositum est, factum legitur in finibus Tyri. tunc intrauit in domum et neminem uoluit scire. nunc requiritur quo modo uel quare neminem uoluit scire. animaduertendum est enim, quia istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. denique mittens discipulos suos praecepit dicens: in uiam gentium ne abieritis et ia ciuitatem Samaritanorum ne introie-ritis, sed ite potius ad oues quae perierunt domus Israhel. [main.73.2] Idcirco noluit se prodi, quod esset in domo; requiri autem se non noluit, sed libenter accepit. quamuis enim tempus non esset praedicandi gentilibus, ultro tamen uenientes ad fidem non suscipere inuidiae erat. sic factum est, ut saluator, dum a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen, qui eum ingredientem domum uiderant, proditus est, et coepit sciri quod esset in domo, ut intrarent ad illum qui uellent consequi beneficia. a suis ergo noluit se praedicari, quod esset in domo. requiri enim se uoluit et ita factum est. non enim latuit ab aliis demonstratus quod esset in domo. denique mulier Chananaea audiens de illo intrauit ad eum deprecans, ut expelleret daemonium a filia eius, quae nisi prius subiecisset se deo Iudaeorum, beneficium consecuta non esset. impleta igitur uoluntas saluatoris est secundum quae explanauimus: ea enim quae conpendio breuitatis studens euangelista complexus est discutientes inuenimus quod latebat. LXXIIII. (LXXVIII). LEGITUR IN EUANGELIO IOHANNIS. QVOD CUM NEGASSET SE SALUATOR ASCENDERE AD DIEM FESTUM, ASCENDIT. HOC INCONSTANTIS ESSE UIDETUR [main.74.1] Semper breuiata propositione sensum occultas. nam hoc quod in quaestionem uocas tunc factum est, quando in Galilea positus propter tumultum Iudaeorum a fratribus suis adhuc non credentibus sibi conpellebatur ascendere in Iudaeam, quia futurus erat dies festus Iudaeorum, ut seditionem pateretur. ipse autem respondit eis dicens: uos ascendite ad diem festum, quia mundus uos non odit; me autem odit, quoniam arguo opera eius. ego non ascendo ad diem festum hunc, quia tempus meum nondum impletum est. tunc fratres eius ascenderunt ad diem festum, ipse uero mansit in Galilea. post autem et ipse ascendit ad diem festum. [main.74.2] Quid uidetur contrarium, quando non tunc ascendit quando negauit, sed ascendit postea, et ascendit non quasi ad diem festum, sed quasi ad litem? illi enim omnes laeti ascenderunt, quasi ad perfruendas delicias diei festi. certum est ergo, quia non ascendit ad diem festum. saluatoris autem ille fuit dies festus, quo passione sua redemit mundum. denique dicit: nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo. hic dies festus eius est, quo uicit mortem. [main.75.23–1] LXXV. (LXXIX). SI PROPRIO ARBITRIO UIUIMUS, QVARE SALUATOR DIXIT: \'NEMO UENIT\', INQVIT, \'AD ME, NISI PATER QVI MISIT ME ADTRAXERIT EUM,\' ET CONSENTIENS HIS APOSTOLUS: \'NEQVE UOLENTIS\', INQVIT, \'NEQVE CURRENTIS, SED MISERENTIS EST DEI\', ET: \'CUIUS UULT MISERETUR ET QVEM UULT INDURAT\'? QVO MODO UOLUNTATIS ARBITRIUM LIBERUM EST, QVANDO ALTERIUS NUTU AUT AD BONUM DUCITUR AUT AD MALUM? Aliter causa se habet quam proposita est; non enim hic quaestionis huius sensus est quem obtendis. nam nullo genere ex his liberi arbitrii poterit causa turbari, quia si penitus sensum dictorum aduertas, scies hinc magis arbitrii liberi firmari sententiam. haec enim contra maliuolos Iudaeos prolata sunt. cum enim dolo simulationis ortae ex inuidia Iosef patrem proprium et filios eius fratres adsererent saluatoris, ne dei esse filius crederetur, tunc saluator ait: nemo uenit ad me, nisi pater qui misit me adtraxerit eum. quo modo autem adtrahebat pater ad filium, nisi per opera quae faciebat per illum? sic enim dixit: pater manens in me ipse operatur. ut opera haec adtraherent ad fidem Christi. uirtutes enim, quas faciebat saluator, ipsae suadebant deum esse patrem Christi, ut qui alium patrem habere illum diceret, non adtraheretur a deo ad Christum. ideo ergo deus operabatur per Christum, ut uerbis eius fides commodaretur, quibus dicebat se filium dei. [main.75.2] Haec est adtractio, non uiolentia, sed testimonium dei in Christo, cui qui credidit, adtractus dicitur ab eo ad Christum. nemo enim saluatori credit, nisi qui patrem illius proprium dicit deum. nam apostolus, non ut arbitrium pulsaret, haec fatus est quae in quaestionem redegisti, sed ut iudicium dei retractare prohiberet, haec dixit iustum praedicans deum; scit enim cuius debeat misereri. cordis autem inspector peruidet postulantis mentem, an mereatur accipere. denique dicit per profetam: plebs haec labiis me honorat, cor autem illorum longe est a me. nam simulatoris animum iustum est ut obduret. qui enim non per errorem uerum uocat falsum, sed per maliuolentiam, ut intellegens bonum fingat se nescire quia bonum est, ut conuertat illud in malum, hoc utique debet illi praestari, ut uere non intellegat bonum, ne saluetur, quod non uult. nec enim iustum est, ut inuitus saluetur, qui non per ignorantiam salutem spernit, sed per malitiam uel inuidiam. his igitur confirmatur magis liberum arbitrium quam destruitur, ut uni cuique pro uoto suo respondeatur. [main.76.24–1] LXXVI. (LXXII). LEGITUR IN APOCALVPSI IOHANNIS: \'UA.DE\', INQVIT, (ET ACCIPE LIBRUM DE MANU ANGELI ET DEUORA ILLUM, ET AMARICABIT UENTREM TUUM, SED IN ORE TUO ERIT DULCE TAMQVAM MEL). QVIS ISTE LIBER EST, QVI AMARUM FACIT UENTREM. CUM SIT DULCIS? Omnia diuina uolumina amara sunt, sed perfidis adque carnalibus. idolatris enim insuaue est, cum audiunt unum deum praedicari in Christo. et Fotinus simul pertimescit horrore correptus, erubescit etiam Sabellius audiens patrem patrem esse qui filius dici non possit, quia ab ipso sunt omnia; filium autem idcirco filium appellari, quia non utique ipse pater est, sed de patre, nec a quo, sed per quem sunt omnia. confutatur et . Arrius, cum legit Christum uerum esse filium dei; sine dubio enim uerus dici non posset, nisi proprie esset de deo. conuincitur et Marcion addiscens quia uerbum caro factum est, qui putat Christo carnem negandam. arguitur etiam inprobus Manicheus uidens scriptum ab euangelista, quia saluator non solum praesentia sui nuptiarum uota decorauit, uerum etiam poculis honestauit, qui nuptiarum aditus intercludit et promiscue conuenire hortatur. [main.76.2] Haec continentur in libro, quem accepit apostolus deuorandum. hic liber euangelium est quod CATA IOHANNEN titulatur, quod non solum male sentientibus amarum est, uerum etiam indiseiplinatis, qui nolunt corripi, ut in peius proficiant. ista reuelatio eo tempore facta est, quo apostolus Iohannes in insula erat Pathmos, relegatus a Domitiano imperatore fidei causa. tunc fuit in spiritu, ut posset uidere caelestia, et dum haec ei ostenduntur, quae futura sunt causa impietatis et stupri et ceterorum. datus est illi liber qui dulcis quidem esset in ore, sed ama rum faceret uentrem, ut ox his qui uidentur unius corporis esse homines, istis dulcis esset. qui propter quod integrae professionis sunt, in ore significati sunt — hoc enim dulce in ore est, quod uerum est —, illis autem qui heretica prauitate carnaliter uiuunt uel sentiunt, propter quod et in uentre significati sunt, amarus. accusabit enim eos in die iudicii dei. post reuelationem ergo euangelium iussus est scribere propter haec quae supra diximus. et Ezechieli profetae similiter dictum est, ut acciperet librum qui esset dulcis in ore eius, quando perfidiam populi missus est increpare. [main.77.25–1] LXXVII. (LXXIII). QVID EST QVOD SVMEON DICIT AD MARIAM MATREM DOMINI INTER CETERA: \'POSITVS EST,\' INQVIT, \'HIC IN RUINAM ET RESURRECTIONEM MULTORUM IN ISRAHEL; ET TUAM IPSIUS ANIMAM PERTRANSIBIT GLADIUS, UT REUELENTUR MULTORUM CORDIUM COGITATIONES\'? Symeon uir sanctus et diuinis oraculis commendatus per spiritum sanctum locutus est quid futurum esset hominibus ex causa Christi, ut ruina his esset, qui cum sibi uiderentur stare per obseruantiam et peritiam legis, diffidentia . tamen operum Christi caderent dissoluti a promissione patrum, illis autem qui nullius prope dignitatis essent in lege, credentibus uero in Christum, resurrectio in Israhel, ut digni deo fierent qui prius indigni et inutiles erant, et reprobarentur qui aliquid putabantur. hoc. est quod alio loco dicit dominus: iniudicio ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. denique non legis doctores. non Farisei, non scribae secuti sunt Christum, sed piscatores, homines inperiti et rusticani. hinc est unde dicit dominus: pater, gratias ago tibi, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis. [main.77.2] Quod autem adiecit dicens: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes, hoc utique significauit, quia etiam Maria, per quam gestum mysterium est incarnationis saluatoris, in morte domini dubitaret, ita tamen, ut resurrectione firmaretur. omnes enim stupore quodam in morte domini dubitarunt. quis enim non ambigeret uidens eum, qui se filium dei dicebat, sic humiliatum, ut usque ad mortem descenderet? et quia, ut dixi, omnis ambiguitas resurrectione domini recessura erat, \'pertransire\' dixit gladium, non supercadere aut contingere transeuntem membrum aliquod. ut sicut gladius missus pertransiens iuxta hominem timorem facit, non tamen percutit, ita et dubitatio maestitiam fecit, non tamen occidit, quia non sedit in animo, sed pertransiit, quasi per umbram contingens corda discipulorum. denique Cleopas et Amaus euntes in uir tristes dicunt inter cetera ipsi domino nescientes quia domi nus est: nos putabamus, quia ipse erat qui incipiebat liberare Israhel. dubitauerunt, sed statim agnito domino transiit dubitatio. similiter dictum est et de Iosef, quia ferrum pertransiuit animam eius. hoc est mortem euadere, quia dubitare de deo uel Christo mors est ac per hoc qui desinit dubitare, euadit mortem. [main.78.26–1] LXXVIII. (LXXIV). QVID SIBI UULT UT ESEIAS PROFETA DICAT DE CHRISTO: \'QVI PECCATUM NON FECIT\'. CONTRA AUTEM APOSTOLUS: \'EUM QVI PECCATUM\'. INQVIT, \'NESCIEBAT, PRO NOBIS PECCATUM FECIT\'? Quantum ad sensum pertinet, quaestiones diuersae sunt. sed uerba similia ex parte quidem, ex parte uero discrepantia. (fecit) enim et \'non fecit\' contrarium est; \'nesciebat\' et \'non fecit. simile est. profeta ergo ex persona Christi locutus est: quia peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore eius, apostolus uero de persona loquitur dei patris: quia eum — id est Christum —, qui peccatum nesciebat, pro nobis peccatum fecit. quod duplici modo intellegendum est. primum enim fecit illum peccatum, dum incarnari illum uoluit, ut quem sors non tangebat, de peccatrice carne corpus acciperet, per quod dicitur factus peccatum. deinde dum offerret illum pro peccatis, fecit illum peccatum. hostia enim in lege pro peccatis oblata peccatum nuncupabatur. [main.78.2] Non ergo Christus peccatum fecit, sicut dicit profeta, sed aperte ipse peccatum factus est, sicut ostensum est. offerre autem Christum pro nobis quid est, nisi dare potestatem uolentibus eum occidere? quod idcirco concessum est, quia profuturum erat, ut esset causa descendendi ad inferos expoliare tartarum animabus. superabundans\' enim et inauditum peccatum est occidisse eum, qui non solum nullo genere peccauerat, sed et multis uitam donauerat. hoc peccato reus factus diabolus contradicendi audaciam perdidit. nam simile aliud ad Galatas in epistula legitur; inter cetera enim: factus, inquit, pro nobis maledictum. a quo factus, nisi a patre? iudicio enim dei crux Christi maledictum est Iudaeorum; peccatum enim illorum exclamat mors saluatoris. cruci figi ergo se permisit. ut passio eius proficeret nobis, ut hinc cum signo eius exeuntes a secunda morte minime teneremur. metuit enim mors etiam seruos eius, a quo uicta est. LXXVIIII. (LXXV). CUR SALUATOR PRO SE TANTUM ET PETRO DIDRAGMAM SOLUIT, NON ET PRO CETERIS APOSTOLIS, QVIPPE CUM OMNES EUM SECUTI SUNT DERELICTIS OMNIBUS SUIS? [main.79.1] Didragma capitum exactio intellegitur, non praediorum. uec enim saluator aliquid possidebat in mundo, cum sit dominus mundi, mortuus autem alienis inpendiis sepelitur; et nos a quibus mundus extraneus est, facultates augere cupimus, ut morientes mundum a nobis inuasum non tantum uoce, sed et litteris contestemur, ut professione nostra ab eo, cuius mundus est, condemnemur. hinc dominus: qui non. inquit, reliquerit omnia et secutus me fuerit, non potest meus discipulus esse. quicumque ergo sic habet facultates suas, ut spem in illis non habeat, paratus autem sit pro fide illas abicere, uiam ambulat qua itur ad Christum dominum nostrum., [main.79.2] Didragma igitur ab his exigenda erat, qui aliquid negotii gerebant aut artibus operam dabant. saluator autem, qui nihil horum curabat, neque discipuli eius, exigendus utique non erat. sed quia inimicus diabolus semper in insidiis erat occasionem quaerens, si posset inclinare saluatorem, exactorum didragmae animos occupauit, ut eius facerent uoluntatem, ut accedentes ad Petrum, qui primus inter apostolos erat, solui debere ab eorum magistro dicerent didragmam, qui ab his oneribus liberi erant — nihil enim agebant in mundo quod esset mundi —, ut, quia non erat unde solueret, aut his scandalo esset aut certe humilitate suffragii quaereret a quo solueretur. tunc dominus, ut inprouidum diabolum et aduersus semet ipsum semper machinari ostenderet, ad mare ire Petrum apostolum iubet et capti piscis os aperire et illic inuenire modum exactioni debitum, quo soluto non solum scandalo non esset exactoribus neque inclinaretur requisito auxilio ad soluendum. uerum etiam signum uirtutis maximae demonstraret, per quod captos a diabolo ad se traheret, ut argumento et astutia sua diabolus torqueretur. dicunt ergo exactores didragmae ad Petrum apostolum: magister uester non soluit didragmam? quo dicto magistrum, ut pro omnibus discipulis solueret, conuenerunt. [main.79.3] Saluator autem cum pro se et Petro dari iubet, pro omnibus soluisse uidetur, quia, sicut in saluatore erant omnes causa magisterii, ita et post saluatorem in Petro omnes continentur. ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esset gregis dominici. nam inter cetera dicit discipulis: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et Petro dicit: ecce satanas expostulauit, ut uos uentilet uelut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua, et tu tandem conuersus confirma fratres tuos. quid ambigitur? pro Petro rogabat, et pro Iacobo et Iohanne non rogabat, ut de ceteris taceam? manifestum est in Petro omnes contineri, quia et alio loco dicit: ego pro his rogo quos mihi dedisti, et: uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum. [main.79.4] Nunc uideamus quid sit didragma, hoc est, qui modus sit ponderis uel quantitatis aut in qua substantia * * * * * * * * LXXX. CERTE AUT FILIUS DEI QVIS EST AUT DIABOLI: SEMPER ERGO FILIUS EST, SED ALIQVANDO DEI, ALIQVANDO DIABOLI. QVID ERGO NASCIMUR REQVIRENDUM EST [main.80.1] Dominus, cum filii Israhel saepe delinquerent educti de Aegypto, iratus sententiam dedit dicens nullum illorum intraturum in terram promissionis excepto Caleb et Iesu filio Naue, qui prius Auses dicebatur. eos autem qui nati fuerant in deserto, ipsos dixit intraturos, eo quod nescirent bonum aut malum. nescire autem bonum uel malum simplicitas quaedam est naturalis, quae neque ad bonum neque ad malum erudita est, hoc est ignorantia sine malitia. sine sensu enim nascimur, sed natura nostra hoc bonum habet, quia capax est ediscere ueritatem. filius autem diaboli hic est, qui natus malis rebus imbuitur, ut his studeat, quae inimica sunt creatori, multos adserens deos et his immolandum quasi mundi rectoribus. hic si resipiscat et iuxta naturam suam sentiat ad creatorem se conferens, filius erit dei.. [main.80.2] Ac per hoc neque filii dei sunt qui nascuntur neque diaboli. quid enim dicit saluator Iudaeis: uos de patre diabolo estis et concupiscentias patris uestri uultis facere? uides ergo operibus et professione filios creari diabolo; hos autem esse filios dei, qui confitentes proprium esse deum patrem Christi recte uersantur. sic enim deus instituit genus nostrum, ut sine sensu nati possibilitatem tamen habeamus discendi siue bona siue mala, ut ipsi nobis aut mala adquiramus aut bona, ut laetemur in nobis, cum recte agentes remuneramur, aut ipsi nobis inputemus, si praua sequentes condemnemur. [main.81.27] LXXXI. APOSTOLUS AIT: "NOS NATURA IUDAEI". DE IUDAEIS ERGO NASCI IUDAEOS OSTENDIT - NON DE PKOSELITIS DICO, QVOS CONSTAT FIERI IUDAEOS. DENIQVE QVI IN HEREMO NATI SUNT, NON SUNT CIRCUMCISI —: SI ERGO DE IUDAEIS IUDAEI NASCUNTUR, QVARE NON ET DE CHRISTIANIS CHRISTIANI? NAM ET DE PAGANIS PAGANI NASCUNTUR. [main.81.1] Non omne quod nascitur hoc est, quod et unde nascitur. nam et aurum de terra nascitur, et non tamen terra est, et gemmae et alia multa, et de ligno esca nascitur et de pullo ouum. de paganis autem ut pagani nascantur, haec facit causa: quia enim omnis paganus in ignorantia est et qui nascitur ex eo sine sensu est, ambo ignorantes sunt. sed hoc interest inter utrumque, quia generator sine dubio blasfemus est ac per hoc filius diaboli est; natus autem infans nescit blasfemare, sicut nescit benedicere; paganus tamen est, quia sine sensu est. de Iudaeo autem idcirco Iudaeus nascitur, quia sub creatoris deuotione generatur, sicut dixit Adam de Cain: procreaui hominem per deum. sicut enim pagani indeuoti creatori daemoniis gratias agunt in omnibus quae agunt, ita et Iudaei deo creatori supplices laudant eum in omni actu suo, in eo despiciendi quia non cognoscunt Christum, per quem sunt omnia. hoc etiam modo de Iudaeo Iudaeus nascitur, non enim, sicut quibusdam uidetur, quia circumcisio facit Iudaeum. circumcisio enim signum Iudaismi est, non Iudaismus, quia non in Abraham circumcisio iustitia est. sed signum iustitiae, ut nati ex Abraham signum haberent. per quod probarentur filii esse Abrahae, quippe cum ex Iuda Machabeo hoc nomine sint appellati, ut non solum ex Iuda. sed et ceteri ex omnibus filiis Iacob Iudaei uocarentur, propter quod ludas dux fuerit eis. ideoque nati Iudaei signum accipiunt, ut qui sunt intellegantur. . 2. De Christiano autem ideo non nascitur Christianus, quia ipse qui generat non natus, sed factus est Christianus. quam 01, rem et istum qui nascitur fieri oportet, ut sit. nec enim per substantiam nascitur, sed per fidem quae iam natis accedit. ignorantia enim cum carne nascitur, fides autem postea spiritali ratione inseritur. sed dicitur e contra: \'si factus utique est qui generat, hoc iam debet generare, quod ipse est, ut accepta dignitas traducem faceret. nam senatores generant senatores.\' sed senatorum dignitas non habet apud deum meritum, neque ipsa natura, hoc est substantia, consequitur beneficium, sed in sola fama et sermone dignitas uertitur. ac per hoc currit quidem sermo per traducem carnis, sed nihil aliud praestat, quam opinionem dignitatis, sicut et hi, qui consules sunt aut statuis honestantur, gaudent in uano. Christiani autem cum fiunt, ipsi naturae accedit dignitas, ut essentia ipsa hominis aeternum habeat incorruptibilitatis beneficium, ut non opinione sola, sed et j-e sit in effectum apud deum. tale est istud, ut si qui disertus pauper in laude sit et egeat pane aut reliquis necessariis. haec enim uera laus est, si sic illi proficiat quaesita dignitas, ut nullius egeat, dum hoc naturae eius praestatur, ut per se ipsa uiuat et bene uiuat nullo requisito suffragio; hoc est uere diuitem fieri et gloriosum. [main.82.28–1] LXXXII. PAGANOS ELEMENTIS ESSE SUBIECTOS NULLI DUBIUM EST: QVID EST ERGO QVOD APOSTOLUS DICIT: \'ERAMUS ET NOS SUB ELEMENTIS HUIUS MUNDI SERUIENTES\'? SI ITAQVE ET IUDAEI ELEMENTIS ERANT SERUIENTES, QVID DIFFEREBANT A PAGANIS? Manifestum est adiectione aut deminutione siue inmutatione syllabae sensum peruerti. idcirco paganos elementa colere omnibus cognitum est, Iudaeos autem non elementis, sed \'sub elementis\' deo seruisse propter neumenias et sabbata et circumcisionem et cetera talia. haec enim carnalia sunt; quidquid enim uisibile est, carnale est et de elementis est. sed quia ei praecepto dei erat, deo seruiebatur, ut ex uisibilibus ad inuisibilia ueniretur et ex hac cura profectus fieret ad maiora capienda, ut in his meditati digni fierent promissis spiritalibus. ei ea igitur parte, quam supra dixi, sub elementis seruiebant Iudaei, ex alia parte legem habebant spiritalem, quae et peccari prohibet et exhortatur ad dilectionem domini dei, qui uenturus eis fuerat promissus ad remittenda peccata. [main.83.29–1] LXXXIII. SI PER CHRISTUM SALUS ET UERA ET PERFECTA COGNITIO, CUR NON ANTE UENIT, UT ET ANTERIORES NOSTRI, QVI IN IGNORANTIA FUERUNT, ADDISCERENT UERITATEM? DENIQVE POST ADUENTUM CHRISTI MULTI SUNT SALVATI MAGIS QVAM PRIUS. UNDE, SI ANTE UENISSET, MULTO PLURES SALUATI FUISSENT. SI ERGO ITA EST, REPREHENSIBILE UIDETUR. Nulli misericordiam facienti calumniam fieri oportet. in potestate enim dantis est, quando uel quantum uelit misereri. exhortandus est enim huius modi et precibus prouocandus. non contentione a bono opere reuocandus. forte non contradiceretur, si pro hac misericordia uices illi aliqua redderetur. aliquis medicum arguat, qui medicamenta sua et officium gratis inpendet, aut accusabitur tarditas eius ab eis, a quibus non est requisitus? [main.83.2] Haec quidem diximus secundum rationem, sed saluatoris bonitas ista non curat propter inbecillitatem humanam; suam enim sequitur naturam ad faciendam misericordiam. idcirco tunc uenit, quando debuit uenire, uoluntatis suae rationem secutus, non meritorum nostrorum. nam si merita perpendas, uenire non debuit. uenit ergo quando et subueniri debere sciuit et futurum gratum beneficium. si enim ei cui necessitas inminet ante subueniatur, erit quidem gratum, non tamen ualde poterit scire quid sibi praestitum est; si autem in ipsa necessitate posito auxilium feras, sciet quale beneficium consecutus sit. de tribulatione enim ereptus maiores gratias referet, quo modo si esurienti offeras panem; si autem offeras cum non esurit, non utique tam gratum erit. [main.83.3] Idcirco recte factum est, ut non ante ueniret dominus. primum enim dimisit genus hominum uti uoluntate sua, non sine testimonio sui, quia ex ipsa mundi fabrica et annua munera, quae elementorum ministerio humanis usibus exhiberi decreuit, intellegi et timeri diuinitatem suam uoluit, quippe cum etiam ex traduce primi hominis, deinde Enoch, Noe, notitia eius esset in terris. sed cum languore quodam humani generis obsolescere coepisset cognitio dei inter homines et mores inmutarentur, eligere dignatus est Abraham, in quo forma esset renouatae notitiae dei et morum. et cum adhuc reuerentia segnior esset, postea per Moysen legem litteris dedit, quae neque obsolesceret et magis metum incuteret. maior enim timor est, ubi auctoritas manifesta est. et quia accepta lege gentes spreuerunt non se subicientes ei neque hi qui acceperunt seruauerunt eam, motus dominus misericordia misit filium suum, qui se pro illis offerens et mortem destruens data omnibus remissione peccatorum deo patri illos iustificatos offerret non enim posset descendi ad inferos, nisi per mortem. nec ordo enim nec ratio poscebat eum, qui mortuus non fuisset, intrare ianuas tartari. [main.83.4] Nonne si quis uult in terra sua barbaros decipere, inmutat se in habitu illorum, ut putetur unus ex his, et sic explorat quo modo illos subuertat? ita factum est et diabolo. quoniam malo more hominem subuerterat. ut in morte remaneret, inuentum est remedium, quo modo quos male tenebat amitteret. ut subintraretur ei et, quem putabat se uelut hominem occidisse, repperiret illum apud inferos deum. quo facto reus inuentus omnes quos tenebat amisit et de cetero aperta est ad caelum uia. [main.83.5] Ecce quantum profuit aduentus saluatoris, ut scientes homines, de quo periculo liberati sunt, sine cessatione gratias illi referant! sed forte e contra dicatur: \'si multi ante legem et post legem peccatis pressi totos se carni dederunt et digni fuerunt in tartaro remanere, sine dubio fuerunt qui deuotione et reuerentia creatoris uitam suam naturae lege frenarunt. numquid non etiam hi detenti sunt apud inferos expuncti hac uita? si autem ante uenisset post mortem Adae, liberato Adam qui prior peccauerat ceteris ad caelum aperuerat uiam, ut. quia bene uixerant, agnito creatore defuncti reciperentur in caelum. damnum ergo est, quia non ante uenit Christus.\' damnum esse manifestum est, sed quaere iustum an iniustum sit. solent enim damna iusta esse, de quibus queri non liceat. numquid fur deprehensus et iuxta legem in quadruplum condemnatus ausus est queri? ac per hoc damnum, quod genus hominum passum est, iuste factum est, unde et permissum est. [main.83.6] Quare et saluator inter ipsa primordia uenire non debuit. citui enim diabolus superbiret, homo factus a deo positus est illi inimicus, ut auxiliis dei munitus, quia inpar erat, resiste- ret ei accepto mandato. diabolus autem solita subtilitate simulauit se ignorare, quid praeceptum esset a deo, et inuenit Euam instabilem; postea autem promittens illi, quod, si interdictum contigissent, praestaret illis deitatem, circumuenit eos. tunc diabolus superato homine triumfauit, hic uictus genus suum subiecit peccato. quam ob rem iniustum erat uictori uiolenter auferre spolia, quia deus quod facit iuste facit, praeterea cum acerbe peccauerit homo. adsentiens enim contra mandatum creatoris fieri se deum idolatriam admisit, per quod in deum peccauit; ideoque non illi statim debuit subueniri, quippe cum nec paenituerit. nec grata enim fuisset misericordia, si non scisset quid mereretur. quamquam enim omnia possit deus, sed illud facit quod conuenit rationi, ut inreprehensibilis perseueret. LXXXIIII. QVARE LUNAE CURSUM IN KATIONE PASCHAE CUSTODIENTES PAGANOS REPREHENDIMUS, QVIA DIES LUNARES ET MODUM CUSTODIANT? [main.84.1] Absit a Christianis ne sidera uenerari dicantur, quibus indulta est spiritalis cultura, ut despicientes quae uidentur his, quae inuisibilia et supercaelestia sunt, copulentur, ut haec omnia transcendant futuri cum angelis dei. nam siderum cultores aut cum ipsis erunt aut intra ista. qui enim fieri potest, ut aliquis super haec sit quae colit? pagani itaque non conputum lunae obseruant, sed lunam ipsam uelut deam uenerantur et effectus curriculorum eius adprehendisse se arbitrantes, quid certis diebus agendum quidue cauendum sit. decreuerunt imperio huius uitam et conuersationem suam ordine quodam subicientes, quos, quia extra dei ordinationem haec ausi sunt usurpare, falli frequenter deprehendimus. haec enim luminaria in signa temporum deus constituit, unde et nos numerum lunae custodimus, non illam ipsam excolimus. ut a quarta decima luna, quae nobis secundum legem prima est. rationem paschae obseruemus. omnia enim plena deus instituit; ideoque a decima quarta usque in uigensimam primam, his septem diebus pascha nobis celebrare concessum est, ut de his septem aliqui dies a parasceue usque ad resurrectionem domini concludantur, ut neque tertia decima in passione sit neque quarta decima in resurrectione aut quinta decima ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit neque resurrectio eius non primo die, quo coeptus mundus est. [main.84.2] Omnia enim mundi tempora unius ebdomadae curriculis numerantur, qua deus mundi membra et ornamenta conposuit. sex enim diebus mundum aptauit et septima cessauit, quam sabbatum appellauit. his enim septem diebus totius mundi ratio et numerus continetur. semper enim in se redeuntes multiplicant numerum temporum. post sabbatum enim a primo die repetit semper usque in diem septimum, id est sabbatum, ut resurrectio domini primo die inchoati mundi facta discatur, qui dies dominicus dicitur. ipsum enim fecit dominus unum, qui uespere in septenarium numerum euolutus incipit iterum, ut sit post ebdomadam primus. quod ita decretum ab initio est propter sacramentum incarnationis domini et passionis et resurrectionis. in corpore enim domini totus prope mundus resurrexit et instauratus est. [main.84.3] Absolutum est non nos lunam colere, sed numerum, qui per lunae cursum institutus est, custodire. diabolus autem, qui est satanas, ut fallaciae suae auctoritatem aliquam posset adhibere et mendacia sua commenticia ueritate colorare, primo mense quo sacramenta dominica scit celebranda, quia non mediocris potentiae est, paganis quae obseruarent instituit mysteria, ut animas eorum duabus ex causis in errore detineret: ut, quia praeuenit ueritatem fallacia, ueritas fallacia uideretur, quasi antiquitate praeiudicans ueritati; et quia in primo mense, in quo aequinoctium habent Romani, sicuti et nos, ea ipsa obseruatio ab his custoditur, ita ut et per sanguinem dicant expiationem fieri, sicut et nos per crucem. hac uersutia paganos detinet in errore, ut putent ueritatem nostram imitationem potius uideri quam ueritatem, quasi per aemulationem superstitione quadam inuentam. \'nec enim uerum potest\', inquiunt, \'aestimari quod postea est inuentum\'. sed quia apud nos pro certo ueritas est et ab initio haec est, uirtutum adque prodigiorum signa perhibent testimonium, ut teste uirtute diaboli inprobitas innotescat. quoniam enim sola est, quae facile suadeat haec, contra uersutiam et praeuentum diaboli posita est, ut simulationem eius reuelet. nemo enim etiam inimicorum negare audeat illic esse ueritatem, ubi uirtus apparet. [main.85.30–1] LXXXV. QVID EST UT, CUM CONSTET A DAUID USQVE, AD TRANSMIGRATIONEM BABVLONIS SEPTEM ET DECEM ESSE GENERATIONES, EUANGELISTA QVATTUORDECIM DICAT PRAETERMISSO OCHODIA, QVI POST IORAM EST FILIUM IOSAFAT, ET IOAS FILIO OCHODIAE ET AMESSIA FILIO IOAS? Nihil euangelistam quam sensum legis secutum credibile debet uideri, ideoque non inmerito hi ab euangelista sublati sunt de numero ceterorum. sic enim horum continuauit impietas, ut malignum illorum nullum interuallum haberet. a Ioram autem coeptum malignum sic perambulauit usque ad Oziam filium Amessiae, ut nullius lateris esset suffragium, quo ex parte merito patris aliquis horum remaneret in numero regum. nam Ioram maligne agens merito Iosafat remissus in numero est et Ozias merito Ioatham reseruatus in numero est; illorum autem trium continuata malignitas in deum est. Solomon quoque merito patris remissus in regno est et Roboam filius Solomonis maligne agens merito Asaf relictus est in numero regum. illi autem tres in medio malorum conclusi sunt maligne agentes; ideo erasi sunt. peius enim ad perditionem generis exemplum est, quando se iugiter malignitas pandit. et ut proprie dicam: propter quod ex traduce eorum non est Iosef, praetermissi sunt. ab Abraham enim horum generationem secutus est euangelista, ex quibus originem trahit Iosef, cui desponsata Maria genuit Christum. LXXXVI. QVID EST QVOD PROBET MARIAM MATREM DOMINI EX TRIBU ET SEMINE ESSE DAUID? [main.86.1] Idonei testis proferimus sermonem. dicit enim angelus ad Mariam inter cetera: et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris sui, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. quo modo diceretur ab idoneo teste pater eius Dauid, si non esset Maria ex semine Dauid? LXXXVII. SI UNUS EST DEUS, CUR IN TRIBUS SPES SALUTIS EST, ET NON IN DUOBUS AUT QVATTUOR AUT CERTE IN IPSO UNO? ET QVARE NON EST AB INITIO TRINITAS PRAEDICATA? [main.87.1] Nihil paene nouum; sic enim trinitas praedicatur, ut unus deus credatur. non ergo additum est aliquid, sed sacramentum dei unius reuelatum. inter ipsa autem primordia manifestari non oportuit, quia prius praedicandum est et postea id quod praedicatum est reuelandum, ut scias patrem esse, a quo cuncta sunt, filium uero dici, per quem sunt omnia, spiritum autem sanctum appellari, per quem omnia, quae a patre quidem, sed per filium sunt, regenerantur ad fidem dei unius. h ergo tres sunt quidem, sed una diuinitas. ratio igitur facit ut tres sint, non plures aut infra. omnis enim numerus usque ad nouem peruenit, quia tres, dum inuicem in se sunt, faciunt numero nouem, quia in uno tres sunt et tres in unum. qui enim uidet unum, uidet tres, dum nihil differt alter ab altero. tres ergo unum et ter tres unum; hoc est, in nono numero perfectio est, quantum ad numerum pertinet, quia de uno sunt omnia. addito enim uno, ex quo uel in quo tres qui numerantur nouem, fiunt decem aut XX. semper tamen usque ad nouem uenitur et unus additur, quia nouem unum sunt, ut plena perfectio sit unitatis. [main.88.31] LXXXVIII. SI MAIOR GRATIA ET MANIFESTIOR INTELLEGENTIA IN NOUO EST QVAM IN UETERI, QVARE ESEIAS PROFETA SEDENTEM IN THRONO MAIESTATIS UIDIT DOMINUM SABAOTH, QVI EST CHRISTUS, IUXTA INTERPRETATIONEM IOHANNIS EUANGELISTAE — DIXIT ENIM INTER CETERA: (HAEC LOCUTUS EST ESEIAS. QVANDO UIDIT MAIESTATEM EIUS ET LOCUTUS EST DE EO\' —, IN NOUO AUTEM STEPHANUS PRIMUS MARTVR STANTEM UIDISSE SE DICIT IESUM A DEXTRIS DEI? QVID EST ISTUD UT HIC QVASI SUBIECTCS UIDEATUR POST TRIUMPHOS ET ILLIC QVASI DOMINUS, ANTEQVAM UINCERET? [main.88.1] Prout causa se fecit, ita et dominus se ostendit. profetae enim uisus est quasi rex corripiens plebem et hoc se ostendit quod erat; in pace enim erat causa deitatis eius. Stephano autem ut stans appareret, fecit calumnia Iudaeorum. in Stephano autem saluatoris causa uim patiebatur; ideo sedente iudice deo stans apparuit, quasi qui causam diceret, et quia bona causa eius est, ad dexteram iudicis erat. omnis enim qui causam dicit, stet necesse est. LXXXVIIII [main.89.32–1] SALUATOR INTER CETERA DICIT DE SPIRITU SANCTO, QVOD \'UENIENS,\' INQVIT, \'ILLE ARGUET MUNDUM DE PECCATO ET DE IUSTITIA ET DE IUDICIO: DE PECCATO QVIDEM, QVIA NON CREDUNT IN ME; DE IUSTITIA UERO, QVIA EO AD PATREM ET IAM NON HDEBITIS ME; DE IUDICIO AUTEM, QVIA PRINCEPS MUNDI HUIUS IUDICATUS EST.\' CAUSAM QVIDEM UIDETUR DIXISSE ARGUENDI MUNDI, SED INDIGET EXPLANATIONE. Cum saluatori non crederent Iudaei neque mundanae potestates — quia non solum hominibus se manifestari uoluit, sed et principibus et potestatibus in caelestibus, sicut docet apostolus in epistula ad Efesios —, post passionem suam uera se locutum spiritum sanctum probaturum ostendit. et hoc est \'arguere mundum\', ostendere illi uera esse quae credere noluit. credere enim noluit a deo uenisse saluatorem. saluator autem seruata iustitia non trepidauit reuerti ad eum qui se miserat, et per id quod regressus est, probauit se inde uenisse, quia nemo ascendit ad deum, nisi qui descendit a deo. uidentes ergo potestates ascendere eum confusae sunt, uidentes uerum esse quod uelut falsum spreuerant. itaque ista iustitia arguit eos, qua iustum probatum est, quia regressus est unde uenerat. sic autem arguit eos de peccato, quia non solum credere ei noluerunt, sed et occiderunt eum. de iudicio uero sic eos corripuit, dum ostendit principem mundi reum factum et conpressum ab eo, cuius fidei non communicarunt. uidentes enim animas de inferis ire in caelos cognouerunt adiudicatum esse principem huius mundi, ut reus factus in causa saluatoris quae tenebat amitteret. [main.89.2] Haec quidem ascendente saluatore uisa sunt, sed superueniente in discipulos spiritu sancto palam aperteque manifestata sunt. uera enim correptio tunc fuit, quando post passionem ad testimonium saluatoris publice a perfidis uidebantur resurgentes mortui, claudi currentes, leprosi mundati, paralytici confirmati, caeci aspicere, surdi audire, muti eloqui, daemoniatici purgati, infirmi recuperata sanitate gratias agere. hoc modo spiritus sanctus arguit mundum, quia in nomine saluatoris, qui reprobatus est a mundo, omnium curationum uirtutes operatus est. [main.90.33–1] XC. SI DIABOLUS IPSE EST SATANAS, QVID EST UT INTER CETERA DICAT AD IUDAEOS SALUATOR: \'UOS DE PATRE DIABOLO ESTIS ET CONCUPISCENTIAS PATRIS UESTRI UULTIS FACERE. ILLE HOMICIDA FUIT AB INITIO ET IN UERITATE NON STETIT, QVIA UERITAS NON EST IN EO. CUM LOQVITUR MENDACIUM, EX SUIS PROPRIIS LOQVITUR, QVIA MENDAX EST, SICUT ET PATER EIUS\'? Diabolus non speciale nomen est, sed commune. in quocumque enim opera diaboli fuerint inuenta, sine dubio diabolus appellandus est. operis enim nomen est, non naturae. itaque hoc in loco patrem Iudaeorum Cain significat, cuius imitatores uolentes esse saluatorem peremerunt Iudaei. hunc dicit, quia se parricidio maculauit et reum fecit mortis, in ueritate non stetisse. ab ipso autem forma data est fratricidii. istum ipsum dicit, cum loquitur mendacium, de suis propriis loqui, ut ostenderet unum quemque non nisi propria uoluntate peccare. sed quia imitator diaboli est, adiecit: quia mendax eat, sicut et pater eius. hic enim ut primum hominem morte condemnaret, simulauit se nescisse quid praeceptum fuisset a deo. similiter et Cain interrogatus finxit se nescire, ubi esset frater suus Abel, quem occiderat. hoc ergo in loco diabolum Cain esse dixit, patrem autem eius diabolum, cuius opera secutus est; diaboli enim filius diabolus est. sed diabolus ille, qui et satanas, patrem in malitia sua nullum habet; ipse enim sibi in malo auctor est. prior enim ipse peccauit, ac per hoc quicumque imitati illum fuerint filii eius dicentur, et ille pater eorum. etenim nos in fide Abraham patrem habemus, quia prior ipse credidit deo, ac per hoc nomine eius censemur; fideles enim dicimur sicut et ille. XCI. QVAERENDUM QVO MODO CONTRADICENDUM SINE ARGUMENTIS FOTINO SIT CHRISTUM ANTE MARIAM ESSE [main.91.1] A Iohanne prius quaeramus baptista, quem ipse saluator testem suum esse professus est. ait enim inter cetera de domino: qui de sursum uenit, super omnes est; qui autem de terra est, de terra et loquitur; qui uero de caelo uenit, quod uidit et audiuit, testificatur et testimonium eius nemo accipit. ecce Iohannes omnes secum pariter ad conparationem domini terrestres appellat, quia illum de caelis testatur uenisse, ceteros uero omnes de terra esse, hoc est de inferioribus. et ipse dominus inter cetera eadem loquitur dicens: non enim descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. patris. et iterum dominus inter alia hoc sensu loquitur dicens: et nunc dico uobis, quia ego rogabo patrem. ipse enim pater diligit uos, quia uos me diligitis et creditis quia ego a deo exiui patre et ueni in hunc mundum; iterum relinquo mundum et uado ad patrem. tunc uidentes discipuli manifeste illum esse locutum dicunt ei: ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quoniam scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi. haec interpretatione non indigent, quippe cum ista summa sit religionis nostrae, ut Christum ante carnem in caelis cum deo fuisse credamus ut filium apud patrem. [main.91.2] Nam si propter iustam conuersationem et caelestem doctrinam de caelo et a deo se dixit exisse et uenisse in mundum, eadem debuerant dicere de se omnes profetae et apostoli. et quia dixit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, hoc forte dicatur significasse, quia doctrina, quae uenerat a deo, relicto mundo ad deum est regressa. aliud enim quod dicant non habent. si enim de caelo uenisse et a deo exisse et uenisse in hunc mundum ad uirtutis et doctrinae pertinet causam, non ad saluatoris personam, cum dicit: iterum relinquo mundum et uado ad patrem, illo autem redit unde uenerat, sed uidemus post abscessum domini et uirtutem in mundo fuisse et doctrinam, uides ergo non de uirtute dictum esse a domino et doctrina, sed specialiter de se dominum locutum. [main.91.3] Quod si uirtutis, quae in Christo operata est, dicis esse uerba, haec ipsa uirtus deum patrem suum appellat. ecce incurris quod times, quia si uirtus dei filius dei est, ipsa utique uirtus est, de qua dicit apostolus: Christum dei uirtutem et dei sapientiam; haec exiuit a deo et iterum ad deum regressa est. itaque haec ipsa uirtus, quae Christus est, in spiritu dei daemonia se testatur eicere. qui spiritus per apostolos operatus est, ut scias sanctum spiritum, per quem dominus operatus est, post abscessum domini hic in mundo in apostolos operatum, ut plenius appareat dominum de sua persona locutum, quia relicto mundo regressus est ad deum. aut si putas uirtutem hanc non esse Christum, duae erunt uirtutes et duo filii dei; et ubi est illud quod legitur: unigenitus filius dei, qui est in sinu patris, et iterum: sic enim, inquit, dilexit deus mundum hunc, ut filium suum unicum daret pro eo? animaduertis iam uirtutem dei, quae operata est corporata in mundo, ipsam unam esse. quae et dei uirtus dicatur et filius. et uideamus quid crediderint aut cui apostoli audientes a domino: ecce iterum relinquo mundum et uado ad patrem responderunt ei: ecce nunc palam loqueris et prouerbium nullum dicis; nunc scimus quoniam nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi. [main.91.4] Nunc uideamus si de uirtutibus ambigerent discipuli. utrum ex deo essent, cum uiderent Lazarum iam fetidum quarta die resuscitatum, caeco a natiuitate oculos reformatos. tactu fimbriae mulierem a profluuio liberatam, aquae naturam inmutatam in uinum, an de persona domini. nemo plane dubitauit de uirtutibus, quippe cum dicerent illum alii esse Heliam. alii Hieremiam aut unum ex profetis. nam cum lapidare uellent illum Iudaei, respondit eis Iesus: multa opera bona ostendi uobis a patre meo; propter quod eorum opus lapida. tis me? dixerunt ei Iudaei: nos de bono opere non lapidamus te, sed propter blasfemiam, quia, cum sis homo, facis te deum. si igitur Iudaei quod dei opera essent non ambigebant, apostoli ambigebant? [main.91.5] Quoniam ergo omnis dubitatio de saluatoris persona erat — res enim inaudita et quae in sensum humanum non ruerat stuporem hominibus faciebat, cum audiebant dicentem illum se a deo exisse et proprium sibi patrem esse deum —, idcirco discipuli satis sibi factum confitentes manifestatione uerborum domini dixerunt ad eum: nunc scimus quoniam nosti omnia, et non opus est ut quis te interroget; in hoc credimus, quoniam a deo existi. si enim non uere a deo exiuit, fides apostolorum exinanitur; sed non potest, quia a saluatore probata est. respondit enim eis; modo creditis, id est (tanta signa uidentes non credebatis\'. itaque probatum est apostolis Christum a deo exisse et uenisse, ut per hanc eiitionem filium istum dei credere non esset ambiguum. si enim nemo uidit deum, nisi qui est a deo hie uidit deum, et si nemo nouit patrem nisi filius - hoc est uere apud deum fuisse et ab eo exisse et uenisse; nemo enim alius poterat a deo exire, nisi hic qui in principio erat apud deum, quia et nec quisquam alius sciebat aut uiderat deum —, ideo non incredibile nobis est uerum filium hunc dei credere, sicut dixit Iohannes in epistula prima: et sumus, inquit, in uero filio eius Iesu Christo. hic est uerus et uita aeterna, et apostolus: qui proprio, inquit, filio non pepercit, et euangelista: quia proprium, ait, sibi patrem dicebat deum. [main.91.6] Si uerus ergo filius dei est Christus, quo modo homo tantum est? uerus enim non diceretur, nisi proprie ab eo esset genitus. aut dicat Fotinus, quare uere filius dei creditur, si non est uerus. aut quod opus erat hunc credere filium dei, si unus esset de ceteris sanctis, qui filii dei digni sunt appellari? aut numquid aliqua indignitas in hoc est, per quam filius dei, sicut ceteri sunt, credi non posset, et idcirco dicitur, ut hic, de quo incredulum uidetur, credatur esse filius dei? si enim potior est ceteris, quod opus est ut dicatur: \'crede Christum filium esse dei\', nisi quia, ut aliter de hoc credatur, praecipitur quam de ceteris, ut, quia multi sunt qui filii dei sanctitatis causa appellantur, hic solus uerus dei filius credatur, unde et unicus dicitur? nam quis sanctorum ausus fuit filium dei se dicere, non dicam et uerum, nisi saluator conscius natiuitatis suae a deo profectae? quo modo autem pateretur se adorari, si nesciret se esse de deo, cum scriptum sit: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies, quippe cum Iohannem angelus corripuerit, eo quod adorare se uellet, dicens ei: ne feceris, quia conseruus tuus sum; deum adora, et, cum soli deo seruiendum scriptura testetur, apostolus: qui seruit, inquit, Christo, placet deo? quare? quia unum sunt deus et Christus, pater et filius. [main.91.7] Apostolus se Christi seruum fatetur et dicit Corinthiis: nolite fieri serui hominum, et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis. ostendit aperte Christum deum esse et hominem, ut apostolatum suum non ab homine sed a Christo, iuxta quod deus est, et a patre deo esse monstraret. denique in subiectis ait: neque enim ego ab homine accepi illud neque didici, sed per reuelationem Iesu Christi. quid tam apertum ? dei enim doctrinam non per hominem dicit se adsecutum, sed ab ipso deo doctum. nam nos dei doctrinam per homines accepimus, uas autem electionis nihil se probat ab apostolis adsecutum, hoc est ab hominibus. nam si, quia dei doctrina est, ideo non per hominem discitur, quam laudem suam testatur apostolus, si sic didicit, sicut ceteri populi? [main.91.8] Ut quid et dicit: neque ego ab homine accepi illud neque edoctus sum, sed per reuelationem Iesu Christi? quis ambigat hoc loco Christum deum significatum? sed quid mirum, cum inter cetera dicat ad Romanos: quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus, benedictus in saecula? quid est \'et ei quibus Christus secundum carnem\'? non enim hoc diceret, nisi esset et secundum deum, ut secundum carnem ex patribus, secundum diuinitatem uero ex deo Christus sit super omnia deus. \'sed forte ad patris personam pertinere dicatur.\' sed hoc loco nulla est paterni nominis mentio ideoque, si de Christo dictum negatur, persona cui conpetat detur. quare autem Christo non conpetat, cuius nomini caelestia et terrestria et inferna genu flectunt? hoc est super omnia esse deum; praeter haec enim alia nulla sunt. dicat nunc Fotinus, si haec homini genu flectunt aut si deus potentias illas caelestes et sanctos angelos, ut hominem adorent, decreuit. sed absit, quia deus nihil stultum decernit, maxime cum non liceat nisi deum adorari; quanto magis in caelis! rex enim adoratur in terris quasi uicarius dei, Christus autem post uicariam impleta dispensatione adoratur in caelis et in terra. [main.91.9] Legimus namque quia uerbum caro factum est, hoc est ministro sancto spiritu incarnatum esse ex Maria, hoc uerbum in principio apud deum fuisse et deum esse, hoc quoque filium dei appellari. quo modo ergo non ante Mariam est, quod et in principio erat et deus erat? etiam si obcaecatus deum hoc esse neges uerbum, tamen non negas neque ignoras hoc uerbum filium dei appellatum et hoc apud deum fuisse in principio. qua ergo ratione post Mariam dicis esse, quod in principio legis fuisse? in Apocalypsi enim legimus de Christo: et nomen eius est uerbum dei, quod uerbum multas habet interpretationes. nam nihil de deo est quod non deus dicatur, sed propter auctoritatem unius dei quod de ipso natum est uerbum appellauit, ut hac ratione ducti, qua scimus uerba nostra non nisi ex nobis esse, Christum de deo esse crederemus. [main.91.10–11] Nec aliter quidem oportuit dici, \'ut de ipso et non extra eum crederetur. nam simili modo et uirtus et sapientia dei uocatur, ut eadem ratione de ipso intellegatur. si enim dixisset (deus et deus\\ non illum de se esse significauerat, sed duos deos fecerat, quod unitati aduersum est. haec ratio in diuinis libris est, ut significatus deus Christus modum non excedat dei unius. Quam autem illud tuum stultum est, Fotine, quod sic distinguis in capite euangelii Iohannis, ne uerbum deus dicatur? sic enim legis: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat. uerbum hoc in principio erat apud deum quid sibi uult haec distinctio? quem indicat sensum? quam significat pietatis rationem, nisi solam aduersus dei filium inimicitiam? quae enim significatio est pronuntiantis: et uerbum erat apud deum et deus erat? haec ergo legis nostrae sapientia est, ut doceat quia est deus? quae lingua est, quae gens, quae terra, quae secta, quae neget deum esse? et ut quid insinuet dicit: et uerbum erat apud deum? aut uerbum hoc quid uult intellegi, nisi rationem eius ostendat? non enim propter deum euangelium scribitur, de quo nemo dubitat, sed propter uerbum de quo quaestiones fiunt. mysterium enim dei est, quod ideo creditur, quia non est omnibus manifestum. ideoque scriptura contendit docere quid sit uerbum dicens: et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. istud et rationi conuenit et pronuntiatio integra est. ostendit enim quia uerbum hoc, quod in principio apud deum erat, deus erat, ut in sacramento mysterii aeterni dei, quod ignotum erat a saeculis et generationibus, deus uerbum apud deum patrem fuisse credatur. [main.91.12] Et quia carnalibus in dubium uenit, qui uolunt scripturam pro sensus sui loqui capacitate, fides posita est, quae sensum scripturae secuta praemium mereatur. Solomoni, cum sapientiam a deo postulasset, responsum a domino est: ecce dedi tibi, inquit, cor sapiens et prudens, quale non fuit ante te, et post te non exsurget uir similis tibi. quid dicemus? uerum est quod promisit deus? immo uero. nemo ergo hominum similis erit Solomoni. et quid uidebitur de Christo, qui inter cetera: regina, inquit, austri uenit ab ultimis terrae audire sapientiam Solomonis: et ecce plus Solomone hic? nunc elige cui credas, Fotine, deo aut Christo, patri an filio. si patri credis, arguis filium; si filio credis, accusas patrem. si enim homo tantum est Christus, frustra se praeposuit Solomoni contra promissum dei; si autem intellegitur esse et deus, digne se anteposuit Solomoni et promissum intaminatum est dei, quia non exsurrexit homo similis Solomoni. Christus enim idcirco se potiorem ostendit, quia deus est. [main.91.13] 0 dementia Fotini, qui Christum ante Mariam non fateri uult, quem uoce sua audit testantem quod ante Abraham sit! cum enim de tempore agerent cum eo Iudaei dicentes: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham uidisti? respondit eis: amen dice uobis, ante Abraham ego sum. non dixit: \'melior sum\', sed ad interrogata respondit, quia ante erat quam putabant Iudaei. maledictum plane legis Fotinus euadere non potest, quia spem habet in Christo, quem tantum hominem dicit, cum legat: maledictus homo qui spem habet in homine. apostolus autem sciens Christum deum et ideo et in praesenti et in futuro spem esse in eo ait: si in hac tantum uita sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. non ergo homo tantum est, in quo spem habere docemur, quia uana spes in homine. haec diximus pauca de multis; sufficeret enim, si bonae mentis Fotino hoc solum postremum posuimus. XCII. QVO MODO INTELLEGITUR QVOD DICIT SALUATOR: \'PACEM DO UOBIS, PACEM MEAM RELINQVO UOBIS; NON SICUT HIC MUNDUS DAT, EGO DO UOBIS\'? [main.92.1] Qui pacem suscipit saluatoris inimicitiam contrahet mundi. nisi enim discordauerit a diabolo, pacem non habebit cum Christo. nemo enim potest duobus dominis seruire. hic ergo a mundo discordat, qui legi dei fideliter seruit; Christi pace munitus omnium aduersariorum conprimit tela. quis enim audeat aduersus eum quem scit regis amicum? aliter tamen mundus pacem dat, quam se saluator dare promisit. mundus enim aut metu pacem dat aut prece; saluator uero, cum sit fortior omnium nullum utique metuens, non rogatus dat pacem. salutaris ergo haec pax est, quae idcirco datur, ut munimentum sit contra hostes. pax quidem uno nomine appellatur, sed longo interuallo discernitur dei et mundi. haec enim fragilis est, illa fortis; haec carnea, illa spiritalis; haec terrena, illa caelestis; haec de necessitate est, illa de uoluntate. Christus enim nullius egens pacem offeret inualidis et inermibus, dominus semis, bonus malis, deus hominibus. [main.92.2] Recte ergo ait: non sicut hic mundus dat, ego do uobis; hoc enim dicens intellegi uoluit clementiam bonae uoluntatis suae. cum enim omnis idcirco det pacem ut proSciat sibi, hic ad hoc dat, ut prosit non sibi sed eis quibus dat aliter ergo mundus dat pacem, quam dedit saluator, et mundi pax non docet bonam uitam, non suadet ad patientiam, non prouocat ad iustitiam, non hortatur ad misericordiam, non promittit aeternam uitam. quicumque enim acceperit pacem Christi, alienus erit a uitiis huius mundi, quae militant aduersus animam. [main.93.34] XCIII. QVAERENDUM AN SPIRITUM SANCTUM HABUERINT APOSTOLI TEMPORE ILLO QVO FUERINT CUM DOMINO, QVIA INTER MULTA DICIT EUANGELISTA: \'SPIRITUS\', INQVIT, \'NONDUM ERAT DATUS, QVIA IESUS NONDUM FUERAT HONORIFICATUS,\' ET ALIO IN LOCO: \'SI DILIGITIS ME,\' AIT, \'PRAECEPTA MEA SERUATE, ET EGO ROGABO PATREM, ET ALIUM PARA. CLETUM DABIT UOBIS, UT UOBISCUM SIT IN AETERNUM, SPIRITUM UERITATIS, QVEM MUNDUS NUN POTEST ACCIPERE, QVIA NON UIDET NEC COGNOSCIT EUM; UOS UIDETIS EUM ET COGNOSCITIS, QVIA APUD UOS MANET ET UOBISCUM EST.\' QVID EST HOC? NEGAT DATUM SPIRITUM ANTE PASSIONEM, ROGATURUM AUTEM SE PROMITTIT PATREM, UT MITTAT EUM. ITEM SUBICIT, QVIA CUM IPSIS ERAT ET MANEBAT APUD EOS, POST RESURRECTIONEM AUTEM LEGITUR INSUFFLASSE ET DIXISSE EIS: \'ACCIPITE SPIRITUM SANCTUM\', IN PENTECOSTE AUTEM DESCENDISSE LEGITUR SPIRITUS SANCTUSIN APOSTOLOS. TANTAS UIDEO IN HAC CAUSA PERTURBATIONES, UT QVID TENENDUM SIT NESCIAM. [main.93.1] In his omnibus quae proposita sunt non una est causa. breuiter enim singularum causarum significatae sunt formae, quia unus quidem est spiritus, sed dona habet multa. cum ergo legitur spiritus sanctus, intellegi debet et eius officium. in quo sit significatus. nam quia et cum eis erat et uenturus erat, non est falsum, sed si non istud ad personam trahas, sed ad naturam. alterum enim se uenturum a patre. promisit Christus, ut, quia indifferens est eorum diuinitas, in praesentia Christi non absens putetur spiritus sanctus et in aduentu et in apparentia spiritus sancti praesens aestimetur et Christus. ideo cum uenturum eum promittat, dicit: uos uidetis eum, quia apud uos manet et uobiscum est, ut securi essent apostoli, quia post ascensum domini non minorem aut degenerem ad tuitionem habituri essent pastorem aut regem. nam non est dubium non datum esse credentibus spiritum nisi, sicut euangelista testatur, postquam deuicta morte resurgens clariificatus est dominus. ipsius enim triumfantis domini uerba sunt et dicentis: quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos hos dies. hoc tempore quo ascendere ad patrem disposuit, interfatus uidetur. [main.93.2] Illud autem quod insufflasse in discipulos dominus legitur post dies paucos resurrectionis suae et dixisse: accipite spiritum sanctum, ecclesiastica potestas intellegitur esse. quia enim omnia in traditione dominica per spiritum sanctum aguntur, idcirco, cum regula eis et forma traditur huius modi disciplinae, dicitur eis: accipite spiritum sanctum. et quia uere ad ius ecclesiasticum pertinet, statim subiecit dicens: cuius tenueritis peccata, tenebuntur; si cuius remiseritis, remittentur eis. inspiratio ergo haec gratia quaedam est quae per traditionem infunditur ordinatis, per quam commendatiores habeantur. unde apostolus dicit ad Timotheum: noli, inquit, neglegere gratiam quae est in te, quae data est tibi per inpositionem manuum presbiterii. semel ergo fieri oportuit, ut de cetero traditio ista non sine dono spiritus sancti esse crederetur. sicut enim in saluatore forma data est uisibiliter, ut post baptismum spiritus sanctus credentibus de cetero inuisibiliter dari non ambigeretur, ita et in supra dicta causa forma data est in principio, ut ex eo traditioni ecclesiasticae spiritus sanctus infusus credatur. ut autem apostoli praesente domino uirtutes facerent, potestas data est, sicut et prius profetis. .3. Trium ergo officiorum formae donis spiritus sancti in apostolis sunt ostensae, quarum prima haec est, quae ad ius ecclesiasticum pertinet in regenerandis uel ceteris officiis; secunda, quae in pentecoste data est, quae est generalis — non solum enim in apostolos, uerum etiam in omnes decidit spiritus sanctus credentes —; tertia forma est, quae solis apostolis uel ordinatis initio est concessa in signis ac uirtutibus faciendis, usque dum fidei semina iacerentur ad crementum. semina enim fidei sunt uirtutes per apostolos factae. ipsi enim antistites positi sunt huius modi ueritatis, qui per signa et prodigia non inrationabilem esse fidem nostram s testarentur. nulla enim maior probatio est ueritatis quam uirtus. haec est enim quae omnem terrenam filosofiam accusat, quia semper solis uerbis studuit non habens testimonium uirtutis, qua stabile esse, quod uerbis adstructum erat. demonstraret. igitur spiritus sanctus generaliter semel datur omnibus credentibus, per quem filii dei esse probentur, dum; manet in eis. in signis uero et prodigiis faciendis non manet in homine, sed uocatus aduenit aut suggerit necessaria et recedit similiter et in traditione uel ordinatione de foris. gratiam praestat, tuitionem etiam deferens deuotis fidei. XCIIII. QVAERENDUM, SI IUDAS SCARIOTES PRODITOR DOMINI ANTE PASSIONEM SALUATORIS LAQVEO UITAM FINIIT [main.94.1] Tradito saluatore inlucescente parasceue omnes principes sacerdotum et scribae et seniores conuenerunt in domum Caiphae pontificis, quo perducendum sciebant esse Iesum, ut audirent eum. hoc et Matheus et Marcus euangelistae testantur et nullum ex his ante perfectum impium opus a domo praesidis abscessisse, quippe cum omnis instantia eorum et. deuotio ad agendum pascha mors esset saluatoris. occupatis ergo eis ad necem domini a mane usque ad horam nonam quomodo ludas eis retulisse pretium sanguinis. quod acceperat, ante crucem domini probatur et dixisse illis in templo: peccaui, quod tradiderim sanguinem iustum, cum constet utique omnes principes et seniores ante passionem domini non fuisse in templo, quippe cum et in cruce posito insultarent ei? [main.94.2] Nec enim inde potest probari, quia ante passionem relatum est, cum sint multa, quae, cum ante facta probentur, nouissima ordinantur. est iterum, quando locus admittit, ut, quod post factum est, ante ponatur. nam manifestum utique est quinquagensimum psalmum anteriorem esse quam tertium. sic ergo aliquando euenit, ut anticipentur quae posteriora sunt. unde et Maria cum post resurrectionem fratris sui Lazari ante sex dies paschae in cena ungento pedes domini unxisse probetur, propter significationem eius anticipatum est ab euangelista dicente inter cetera: Maria autem erat, inquit, quae unxit dominum ungento. hoc referet antequam Lazarus moreretur; quod nisi postea factum inueniremus, nesciremus quo tempore factum esset. [main.94.3] Sed ne forte post nonam horam factum sit ut uidens impius et crudelissimus ludas occisum saluatorem et ob hoc uelum templi scissum, terram tremuisse, saxa fissa, elementa conterrita, ipso metu correptus doluerit, non nescius iustum se tradidisse, in cuius passione sic indignatus sit iudex deus? sed et post nonam horam occupati erant, sicut aestimo, seniores et principes sacerdotum. uespere enim eadem die pascham acturi erant; sabbato autem nummos portare non licebat secundum legem: ac per hoc inprobabile est apud me, quo die, immo tempore laqueo uitam finierit ludas Scariotes. XCV. UNDE ORTA SIT OBSERUATIO PENTECOSTES UEL QVA RATIONE [main.95.1] Non est ambiguum cuncta religionis nostrae ueri testimonio roborari et legis ueteris praerogatiua signari. omnia enim in praeteritum in figura futurae fidei nostrae gesta et designata noscuntur, ut uerum nos tenere non ambigeremus, quando ea, quae nunc et audimus et credimus, ante saecula praedestinata uidemus, non solum uocibus, sed etiam signorum uirtutibus commendata. sed nunc illud est, si eodem modo ut designata sunt a nobis intellegantur, ut dies pentecostes unde et qua ratione tractus sit congrue dinoscamus. scripturae etenim dominicae sensus suos sollicitis et deuotis aperiunt, indiligentibus claudunt. nec enim par erat, ut res, quae meritis ac dignis reseruatae sunt, passim ab omnibus uiderentur. [main.95.2] Pentecoste ergo, qui quinquagensimus a pascha conputatur dies, hanc habet rationem: ut sicut post ebdomadam dominicus dies primus est, in quo adimpletum est paschae mysterium in redemptionem salutis humanae — quia semper post curricula dierum septem ad primum reuerti necesse est, ut ostendatur aetatem mundi septenario numero consummari —, ita et post ebdomadas septem primus dies est pentecostes. denique numquam alio die quam dominico pentecostes est, ut totum quod ad salutem humanam pertinet, dominico die et inchoatum et adimpletum noscatur. dominico enim die factus est mundus et post lapsum rursus dominico die reformatus, cuius reformationis figura data est primum in circumcisione, in qua futurae fidei signum fuit. post ebdomadam enim qui octauus dictus est primus est in mysterio. haec est enim dies quam fecit dominus. unum enim diem fecit, ex quo ceteri curricula sortirentur. ac per hoc ipsa die resurrexit quam fecit et secundum numerum supra dictae rationis ipsa die et in monte Sina legem dedit per famulum suum Moysen. ut sicut agnus figura passionis domini fuit in sacramento paschae, ita et legis datio euangelicae praedicationis, quia eodem die, id est pentecosten, lex data est, quo et spiritus sanctus decidit in discipulos, ut auctoritatem caperent ac scirent euangelicum ius praedicare. quod factum duplici testimonio confirmatur, quia et praedestinatum ostenditur et manitesta spiritus sancti infusione diuinum et supercaeleste probatur; inperiti enim diuersis linguis magnalia dei loquebantur.- [main.95.3] Filiis ergo Israhel tertio die mensis tertii data est lex per Moysen, sicut in libro Exodi continetur, qui dies a quarta decima mensis primi, quo die factum est pascha in Aegypto, quinquagensimus est, hoc est pentecosten. unde factum est, ut ad legem fidei praedicandam in pentecosten spiritus sanctus descenderet in apostolos, ut gesta ueterum futurorum imagines haberentur ad securitatem fidei nostrae, quia falsum uideri non potest quod ab initio praedicatum est. ideo remissionis et reformationis tempus in quinquagensimo psalmo describitur, -ut eadem prouidentia quinquagensimi diei, quae et primi est, sciretur. hinc factum est ut et manna primo die, qui est dominicus, de caelo daretur populo Iudaeorum, quod ita esse sex dierum continuatio probat, quibus collegerunt, et septima die, id est sabbato, quieuerunt. manna autem typus est escae spiritalis, quae resurrectione domini ueritas facta est in eucharistiae mysterio. [main.95.4] Nunc superest ut probemus, si ita intellegenda sunt quae diximus, ut supra memorauimus. mensis primus quo pascha quarta decima die celebratum est in Aegypto, haec dies quarta feria fuit; unde et lex quarta feria data est. quod hinc datur intellegi, quia quinto decimo die mensis secundi profectionis filiorum Israhel sabbatum uidetur fuisse; idcirco non in die grex illis missus est.coturnicum, sed uespere. mane autem manna; illis pluit de caelo, id est die dominico, qui primus post ebdomadem in repetitione inuenitur. denique sex diebus continuis manna collegerunt, septimo autem die, qui est sabbatum, quieuerunt. ab hoc ergo die usque ad tertii mensis diem tertium, quo lex data est, quaere et inuenies quartam feriam fuisse quando. lex data est. sunt enim a quinto decimo die mensis secundi, quando sabbatum fuit, usque ad tertii mensis diem tertium, quo lex data est, dies decem et nouem. tene ergo hos decem et nouem et redi super quintum decimum diem secundi mensis, quo sabbatum fuit, qui a primo conputatur quartus decimus, et perueni usque ad diem primum secundi mensis et habebis alios XIIII; quos superiunge ad decem et nouem supra memoratos et inuenies primum diem secundi mensis sabbatum fuisse. superadde adhuc ad caput primi mensis dies septem et decem, quia primi mensis tredecim dies retrahendi sunt, qui ante pascha fuerunt; quarta decima enim die primi mensis pascha factum est. retractis ergo tredecim et additis septem et decem inuenies quarta decima mensis primi quartam feriam fuisse. [main.95.5] Et ne legendi fastidium patiaris aut quaestionis singula membra curiose inspicere, do conpendium, ut et de numero dierum, qui a pascha usque ad datam legem sunt, certus sis et ab ipso facilius discas, quota feria factum est pascha. tertio die post secundum mensem lex data est; sunt ergo menses duo et dies tres. retrahe de his tredecim dies, qui ante pascha fuerunt, et reliqui erunt dies quinquaginta. quoniam autem quarta feria lex data est, hinc facile uidetur. manna prima feria data est, quia continuis sex diebus collegerunt, quae prima feria sexto decimo die fuit mensis secundi. ab hac itaque prima feria in octauum decimum diem, quo lex data est, quartam feriam inuenies. a feria uero quarta, siue ante siue retro conputes in quinquagensimum diem, quarta feria est. idcirco quia quarta feria pascha egerunt in Aegypto Iudaei et quarta feria legem acceperunt, quinta autem feria profecti sunt de Aegypto, igitur dedicatio legis est pentecoste. XCVI. QVAERENDUM SI PASCHA TRANSITUS INTERPRETETUR, SICUT GRAECIS UIDETUR [main.96.1] Apostolus falli non potuit, qui ait: pascha nostrum immolatus est Christus, quod non suum utique, sed legis est uerbum dicente Moyse: et erit cum dicent uobis filii uestri: quae est deseruitio haec? et dicetis: immolatio pascha hoc domini est. quid amplius est necessarium ad testimonium? lex loquitur, apostolus probat; hoc superest, ut contradictor abiciatur ut peruicax. manifestum est enim transitum post pascham fuisse. de sanguine enim immolati agni supra postes ostii et supra limen posuerunt, ut transiens nocte angelus non percuteret domum, in qua signum sanguinis esset. sanguis igitur salutem praestitit, non transitus, quia, ut transitus non noceret, obstitit sanguis. XCVII. QVA RATIONE RESPONDERI POSSIT ARRII IMPIETATI SIMPLICITER EX LEGE [main.97.1] Si rationi fides commodetur, ipsa nominum ratio patris et filii ostenderet unitatem fysico modo. non enim uerus dei filius diceretur, nisi exstitisset de substantia dei patris; nec enim pateretur ueritas et iustitia dei uerum dicere filium, si de ipso non esset. non est enim uerus, si de ipso non est. sed scriptura dicit: \'uerus est\': ergo de ipso est. qui enim negat de deo natum Christum, scripturae calumniam facit, quae ideo illum dicit uerum filium, ut significet de deo hunc natum, si enim non est de deo et uerus filius dei dicitur, fallax est scriptura. quod si scriptura non fallit, qui Christum non fatetur exstitisse de deo, et scripturam euacuat et Christum negat uerum filium dei. non enim uoluntas uerum filium facit, sed natiuitas. (sed potentiae\', inquiunt, (dei hoc subest, ut falsa faciat uera\'. immo potentia dei haec est, unde et omni laude dignus est, quia uerum apud illum uerum Est et falsum falsum. nam istud mendacis est, ut falsum dicat uerum, quod deo non conpetit. nam omnia quidem potest deus, sed non facit nisi quod conueniat ueritati eius adque iustitiae. [main.97.2] Manifestum igitur est idcirco uerum dici filium dei Christum, ut proprius, id est de substantia eius natus intellegatur. unde et apostolus: qui proprio, inquit, filio non pepercit, et in alia epistula: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se parem deo. si ergo non rapinam arbitratus est dicens se parem deo, uerum se filium dei demonstrauit. deo enim par esse non poterat, nisi esset de ipso. pares enim hi sunt, qui aut ambo ueri sunt aut ambo falsi. nec enim parilitatem recipit coeptum (et) aeternum aut unitatem. unum enim se esse dicendo Christus cum patre parem se deo fecit. non solum enim, inquit, soluebat sabbatum, sed et patrem proprium sibi dicebat deum, aequalem se faciens deo, hoc est parem. nonne manifestum est aequalitatem hanc de proprietate natiuitatis descendere? proprium enim se, id est uerum, dicens dei filium aequalem se faciebat deo. [main.97.3] Hinc est unde dicit: qui me uidit, uidit et patrem. per id quod enim consubstantiui sunt, qui unum uidet ambos uidet. sicut enim habet pater uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam, hoc est aequalem sibi genuit filium pater; et omnia quae patris sunt filii sunt et quae sunt filii patris sunt: et nemo potest quicquam rapere de manu patris neque de manu filii. et subiecit: ego et pater unum sumus, et: uerba quae, inquit, loquor uobis, a me ipso non loquor, pater autem manens in me ipse loquitur; et opera quae facio ipse facit. credite mihi, quod ego in patre et pater in me; alioquin uel propter opera ipsa credite. quia enim generatio non a semet ipsa est, sed ab eo qui genuit, idcirco quicquid facit, factum dicit patris, ut per haec omnia illud firmetur, quia ideo uerus dicitur filius dei Christus, ut de ipso natus credatur, ne et essentia eius extra unius dei naturam existimaretur. humilitas ergo eius maxima exaltatio est. cum enim uidetur se subicere dicens: uerba quae loquor uobis, a me ipso non loquor, pater autem manens in me ipse loquitur; et opera quae facio ipse facit, probat se originem a deo habere et uirtutem eius se esse, dum non quod est a semet ipso esse se dicit, sed ab ipso. per haec enim commendatur Christus, non inclinatur. qui enim a se loquitur, uerus filius non est. [main.97.4] Uides ergo quia Arrii inde male intellegunt Christum unde bene intellegendus est, et inde illum inprobant et falsum dicunt, unde uerus dei esse filius approbatur. nam clarificandum se a patre postulat et clarificare se patrem quem petit promittit, ut ubi se humiliare uidetur exaltet. pater enim cum testimonium dat filio, laudem suam testatur; filius uero cum praedicat patrem, gloriam suam manifestat. magnificentia enim et nobilitas patris generositas est ueri filii. ideoque quicquid patris dicitur esse, est et filii sine dubio; et quod filii esse dicitur, est et patris. nam spiritus dicitur dei, idem spiritus dicitur et Christi; ecclesia dicitur dei, dicitur et Christi; adoratur deus, adoratur et Christus; seruitur deo, seruitur et Christo; sancti dicuntur sacerdotes dei, dicuntur et sacerdotes Christ; templum ciuitatis sanctae dicitur deus, similiter Christus; lumine dei inlustrari dicitur ciuitas sancta, eodem modo -et Christi; sedes dei est, nec non et Christi; iudex deus est, -est et Christus, quia Eseias profeta in throno maiestatis Christum uidit sedentem dominum sabaoth, quod Arrii non negant. de deo patre legitur, quod rex regum sit et dominus dominorum, eadem et de Christo filio dei uero. sic ubique diuinitate exaequantur pater et filius, ut unius dei modum non egrediatur numerus personarum. [main.97.5] Inter patrem autem et filium nihil interest, nisi hoc solum, quia pater ingenitus est, filius uero genitus; id est, pater a nullo est, filius autem de patre; quod quidem sublime est in filio. hinc enim addiscitur nobilitatis eius aeternitas et quia uerus filius est ueri patris. unde est enim illud quod legitur in Genesi dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? itaque si imago eorum et similitudo una est, quo modo non unum sunt et natura? in spiritalibus enim ubi utique non sunt figurae, simile non erit aliquid nisi per substantiam, ut ubi duorum imago una est, quo modo non eorum una erit et substantia? idcirco enim imaginem eorum et similitudinem unam esse legimus, ut unum eorum nihil differre ab altero crederemus, hoc est, uerum dei filium esse Christum, quia non est dispar a generante natiuitas. denique Iudaei intellegentes, quia proprium sibi patrem dicebat deum, dicunt ad Pilatum: nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. Iudaei intellexerunt, et Christiani se dicunt non intellegere? qui non credebant, intellegebant; et qui se dicunt credere, faciunt ne intellegant? uel hoc saltim admitterent, quod profeta Eseias, ut Christum non a semet ipso quidem, sed de deo deum esse significaret, inter cetera ait: post te sequentur alligati uinculis et adorabunt te et in te deprecabuntur, quoniam in te est deus et non est deus praeter te. tu enim es deus, et nesciebamus, deus Israhel saluator. [main.97.6] Quantum ad bonam mentem pertinet, haec manifesta sunt. his enim et pater in filio esse probatur et filius deus eiusdem substantiae, qua pater est, significatur. in quo enim deus est et praeter ipsum deus non est et ipse deus est, quid aliud poterit esse dici, quam hoc quod est pater deus, et nec differre in aliquo? hoc est enim duo esse unum. in ipso enim deus est, quia quamuis deus sit, non tamen ex se deus est. est enim a patre, quia filius est. praeter ipsum autem non est deus, quia unicus patris filius est. ipse autem deus est, quia una adque eadem substantia dei et Christi est. nihil igitur ambiguitatis relinquitur, ut patris et filii una esse credatur substantia. uerus enim filius et ueri patris est. [main.97.7] Tale etiam illud Hieremiae profetae est; dicit enim inter alia: hicdeus noster: non aestimabitur alter ad eum. hic adinuenit omnem uiamscientiae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. post haec in terra uisus est et inter homines conuersatus est. numquid degener potest dici, ad quem alius non potest aestimari? aut alius deus quam pater est poterit dici, ut deo proficiat ad iniuriam patri? si enim aestimari ad eum alter deus non potest et absque deo patre est, uidete an debeat dici quod sequitur; periculosum est enim. maior enim patre dicetur. putantes enim deo se patri deferre, si ab eo filium segregent, derogant ei, ut quem minorem uolunt facere impie obcaecati mente proponant eum illi, cuius auctoritati inclinandum hunc putant. scriptura autem, ut nihil filium a patre differre doceret — differret autem, si non esset uerus — nullum alium dixit aestimandum ad eum, quia nulla alia substantia poterit similis repperiri substantiae dei, quae est et Christi. aliter enim Christum de deo esse doceri non poterat, quam ut nullum diceret alium aestimandum ut eum. sciens enim deum patrem nullo modo dici posse subiectum, filium eius ut huic parem esse ostenderet: non aestimabitur, inquit, alter ad e u m, quia patri deo, qui omnium deus est, aequalis est; uerus enim eius filius est. igitur profeta ait: hic est deus noster, hoc est deus Israhel. si hic est, ipse est deus unus; de isto enim dicit scriptura: audi, Israhel, dominus deus tuus deus unus est, et certe non hie est pater, sed est filius eius. [main.97.8] Uides ergo non praeiudicare uni deo personam filii, si et ipse unus deus dicatur, quippe cum hoc scriptura testetur. unde hoc, nisi quia unum sunt pater et filius, quia non personis significatur unitas, sed natura, ut non substantia duo sint, sed unum, neque duo diuinitate sed deus unus, ut, siue loquatur pater siue loquatur filius, unus deus locutus dicatur? nam si ipse dominus inter cetera de mare et femina: iam non sunt, inquit, duo, sed una caro, quanto magis pater et filius non duo dii sunt, sed una substantia! ut autem duo dicantur pater et filius, causa est natiuitatis; ne autem iterum duo dii sint, causa est unius diuinitatis. qua tamen hebetudine Christum creatum, id est factum, praedicant, cum legant nihil deum sine Christo fecisse ? si ergo sine illo nihil factum est, non erit ipse factura. si enim factura est, factum est aliquid sine ipso. sed absit, quia nihil sine illo. natus enim de deo non coepit, sed extitit natiuitas enim nihil est aliud quam exitio; exitio autem manifestatio est: itaque non factus, sed editus est. ut enim Christus de essentia dei extitisse uel processisse significaretur, exitio eius natiuitas appellata est ut, quia non dispar est a genitore natiuitas, consubstantiuus esse deo Christus non ambigeretur et mens illa quae ait: \'erat, quando non erat\', damnaretur, quia non potest aliquando non fuisse qui, ut apud deum semper fuisse significaretur, de deo legitur processisse. nemo enim de eo processit ubi non fuit. [main.97.9] Solent quidem Arrii sic interpretari de filio dei dicentes: (ideo uerus dicitur Christus filius dei, quia sic illum fecit ut uerus sit.\' quasi sit aliquid quod falsum faciat deus. et illa omnia quae supra diximus de unitate patris et filii quid erunt, cum sic roborata sint et firmata? si hic aliter sentiendum putatur, multa poterunt diuinis solidata oraculis unius conuelli degeneris testimonio.. amputandum est tamen, ne sibi uel de eo ipso blandiatur iniquitas. igitur \'sic\', inquit, illum fecit ut uerus sit, ut uoluntas cesserit pro natiuitate et factura pro generatione. tantum enim dandum est./ inquiunt, \'potentiae dei, ut possit facere quae non sunt tamquam quae sunt\'. [main.97.10] Quoniam ergo hac astutiae calliditate utuntur contra filium dei, ex his ipsis de quibus praesumunt, quia in reliquis sunt conuicti, respondendum est eis, ut in tota summa conuicti appareant. propositio enim haec, quantum ad sensum pertinet, nullius momenti est; quantum autem ad uerba, caliginem facit ne cito appareat. sic est enim ac si Aegyptius positus in obscuro, quia causa mala bono sensu defendi non potest. ad impietatem ergo defendendam sacrilegis uerbis utuntur. si itaque haec est potentia dei, ut uerum faceret Christum esse filium sibi, cum de ipso non esset natus, ergo talem illum fecit qualis ipse est, ut hoc praestiterit factura, quod datura erat generatio. si ergo nihil interesse dicitis inter deum et Christum, poterit forte putari, quia non hoc malitiose a uobis asseritur, ut quod in uoce dicitur hoc sit et in sensu, ut, quia uerus dicitur filius, uerus sentiatur, per id quod unius substantiae est cum patre, licet non per generationem, sed per facturam, quia totum potest deus, sicut dicitis, ut factum sic sit quasi infectum. [main.97.11] Si autem rationis lineam sequentes non posse dicitis, quod initio continetur, aequale esse et consubstantiuum cum id quod aeternum est, reuelatis dolum malitiae uestrae, quia ut sensum uerbi eludatis, falsa uoce Christum uerum esse filium dei dicitis negantes ei quia aequalis est deo patri. non enim uerus est, si inaequalis est. poteritnum uerus dici filius, si non uerus dicatur et pater? si enim uerus est filius, erit uerus et pater; quam ueritatem aequalitas probat. quod si dispares sunt, neuter eorum uerus est sed quoniam scripturarum testimonium inritum fieri non potest, quo Christus uerus dei filius adprobatur, de deo patre natus credendus est, quia, ut ueritas haec firmaretur, et par deo et aequalis legitur. [main.97.12] At tu qui potentiam dei inaestimabilem praedicas, ais: \'deus generare non potest, quia simplex natura est\'; per quod etiam ipsi deo patri contumeliam facis. mendacem enim istum dicis, ut filium, quem ille suum et uerum asserit, deneges et tuam hypocrisin detegas, quia falso potentem deum praedicas. si enim potentiam dei in id quod uerum ex falso factum asseris, praedicas, ut quod uere uerum est inludas, quanto magis hoc amplecti deberes, si bonae mentis esses, per quod uerum quod dicitur uerum probatur et deus pater testimonium quod de filio suo dedit uerum firmatur! nam dominusait:apud deum autem, inquit, omnia possibilia, ut quidquid hominibus inpossibile uidetur deo possibile sit. nam si ratio carnis respicitur, nec uirgo peperit nec Ionas in uentre ceti uixit nec mortui resurgent nec deus filium genuit. quia simplex natura non potest generare, quia nihil sine commixtione generatur in mundo. haec omnia aut simul credenda sunt aut simul refellenda. si enim ratio mundi tenenda est. in his omnibus debet auctoritatem habere; quod si aliqua ratio spiritalium est, carnalis dicendus est, qui mundi ratione infectus negat aliter quid fieri quam nouit. [main.97.13] Aliud iterum adsolent sua tergiuersatione proponere. aiunt enim: \'uoluntate pater genuit filium aut non?) ut, cum audierint: utique uoluntate\', statim ut inimici filii dei respondeant: \'ergo uoluntas ante filium est, ut ex hoc non aeternus appareat, cum non utique per natiuitatem initium acceperit, sed extiterit\'. et tamen si hoc putant, non solum ante filium erit uoluntas, sed et ante patrem, quia causa generationis pater et filius est. infidelitas carnales sensus sequitur in omnibus. sic enim inducit causam dei quasi hominis, ut ante deliberauerit et cogitauerit ut generaret quasi infirmitati subiectus, cum in deo neque generatio sine uoluntate fuerit neque uoluntas sine generatione. ipsa enim uoluntas generatio est. nam utique commune dictum est: \'fecit deus., \'fecit homo.; sed aliter facit deus, aliter homo. ita et in ceteris causis; sic enim de deo dicendum est, ut dignum est ei. [main.97.14] Solent etiam ipsi deo patri aliam facere quaestionem dicentes: \'accessit illi, ut generaret, aut eius naturae est, ut semper generet?\' quod ideo afferunt, ut et deum mendacem asserant, qui se Christum generasse testatur, et Christum non uerum, sed adoptiuum faciant. (si enim generauit\', inquiunt, \'semper debet generare, ut, quia non semper generat, nec Christum genuisse credatur\', quasi mundum negetur fecisse, quia alios non facit. quae inreuerentia, quae indisciplinatio est legem deo ponere ut: \'si genuit, aut multos genuit aut unum generare non potuit,\' nec ipsi domino credentes, qui se unicum dei filium protestatus est! [main.97.15] Post haec quae supra ostensa sunt aequalia patri et filio, uideamus an his concordent ea quae de sancto spiritu scripta sunt, ut trinitas, quam in salutari professione retinemus, non recipiat discrepantiam naturae, quo modo non habet fidei diuersitatem. quando enim salus sine aliquo ex his non est, una eorum trium uidetur potestas, quae in se credentibus dat salutem. quoniam ad testimonium filii uerba patris protulimus, nunc ad testimonium spiritus sancti uerbis utamur filii, quibus non differre a se spiritum sanctum protestatur, ut, cum filio pater et filius spiritui sancto testis est, unius esse naturae trinitas intellegatur. dicit ergo inter cetera dominus: rogabo patrem et alium paracletum dabit uobis, ut uobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis. cum alium paracletum mittendum dicit, se utique paracletum probat. nam et legitur in epistula Iohannis; dicit enim: habemus aduocatum apud patrem, Iesum Christum, qui exorat pro peccatis nostris, et iterum dicit dominus: ego sum ueritas. ecce aperta unitas spiritus sancti et filii dei; quae de se enim filius, eadem loquitur et de sancto spiritu. [main.97.16] Nunc subicienda sunt, quae in hunc sensum ordinat scriptura. legitur in Eseia quia dominum sabaoth uiderit in throno maiestatis sedentem, quem Iohannes euangelista Christum esse intellexit dicens inter alia: haec dixit Eseias, quando uidit maiestatem eius et locutus est de eo. hunc apostolus sanctum dicit esse spiritum. ait enim in nouissima parte Actuum Apostolorum: bene locutus est spiritus sanctus ad patres uestros dicens: aure audietis et non intellegitis tis et cetera. haec uerba a domino sabaoth dicta sunt. hic est unus deus, qui siue pater intellegatur siue filius siue spiritus sanctus, non est contrarium. quia una eorum diuinitas et potestas est. nam si in unius praefecti praetorio programmate etiam ceteri praefecti iubere dicuntur propter auctoritatem unius potestatis, quanto magis in unius dei imperio, si locutus unus e tribus fuerit, non incongrue dicentur tres locuti! est enim eorum et natura et uoluntas una. [main.97.17] Solent iterum praeiudicare sancto spiritui, quod ideo degener intellegatur, quia in ordine tertius ponitur, cum tanta simplicitas sit in scripturis diuinis, ut aliquando inuenias tertium primum positum. ut enim causa se tulerit, sic et ponuntur. nullius enim iniuria est, quia una eorum diuinitas est. denique legimus in Eseia dicente domino: ego sum primus et ego in aeternum et manus mea fundauit terram, dextera mea solidauit caelum, et in subiectis: ego locutus sum, ego uocaui, ego adduxi eum et i prosperum iter eius feci. accedite ad me et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum; cum fierent, illic eram et nunc dominus misit me et spiritus eius. quem uis esse qui fundauit terram? ipse enim dicit missum se esse. numquid patrem? absit. filius ergo est qui se missum dicit a deo et spiritu sancto. ecce paria sunt ista inter filium et spiritum sanctum. sicut enim a patre et filio missus legitur spiritus sanctus, ita et a deo et spiritu sancto missus est Christus. hoc enim solius patris peculiare est, ne missus dicatur. [main.97.18] Accipe dicta apostoli, qui alio ordine conplectitur trinitatem; dicit enim inter cetera in epistula ad Thessalonicenses secunda: dominus dirigat corda uestra in caritate dei et patientia Christi, quem, putas, dicit dominum nisi spiritum sanctum? et quid mirum cum, quem in throno maiestatis sedentem Eseias uiderit, hic ipsum dicat spiritum sanctum dominum sabaoth, sicut supra ostendimus? et Iohannes apostolus deum intellegi in spiritu sancto significat inter cetera dicens: ex hoc cognoscimus quia deus in nobis manet et de spiritu suo quem dedit nobis. si ergo per spiritum suum ipse in nobis manet, non ambigitur de deo esse spiritum sanctum. et nec dubium est, quia quod de deo est deus est. hinc est unde dicit apostolus: nemo scit quae sunt in deo nisi spiritus dei. quo modo potest scire quae in deo sunt, nisi sit eiusdem diuinitatis? inferior enim natura non potest scire quid sit in potiore; quanto magis creatura quid in conditore suo esset scire non poterat! [main.97.19] Et ad Corinthios in epistula prima praeterito ordine, qui in traditione fidei est, ab spiritu sancto incipit gratiarum et ministeriorum memorare operationes et subiungit dominum Iesum et tertium ponit deum, quem et in spiritu sancto et in domino dicit operari, sicut ait et dominus: pater manens in me ipse operatur. per id quod enim de deo patre est et spiritus sanctus et Christus, operatio eorum opus est dei. denique sanctum spiritum idem dicit et dominum, et dominum idem dicit et deum - hoc propter unitatem naturae —; cum ergo hoc loco idem deum, qui est et dominus, dicat operari omnia in omnibus, inferius sic conclusit dicens: omnia autem haec operatur unus adque idem spiritus diuidens uni cuique prout uult. quid tam apertum tres unius esse operationis, quia operante uno operari dicuntur tres? quare, nisi quia unius sunt diuinitatis? nam non est ambiguum donum gratiarum proprie spiritum sanctum operari. sed ut deum et dominum et spiritum sanctum unum esse propter naturae indifferentiam doceret, opus spiritus sancti trium esse opus ostendit. et ut manifestaret quia solius, quantum ad personam pertinet, spiritus sancti opus est: haec autem omnia. inquit, operaturunus adque idem spiritus diuidens uni cuique prout uult. ideo \'prout uult), quia uoluntas eius uoluntas est dei. non enim dixit (prout uult deus,\' sed (prout uult spiritus). creatura enim cogit se, ut dei faciat uoluntatem; spiritus autem sanctus naturaliter hoc uult [main.97.20] Ut aperte luceat quia omnia spiritus sanctus operatur, dicit dominus inter cetera: si enim ego in digito dei eicio demonia et cetera. digitum dei appellat spiritum sanctum, ut probet hunc de deo esse. denique Iudaeos, qui eum in Belzebub eicere demonia dicebant, in sanctum spiritum blasfemasse testatus est. Moyses quoque quia per spiritum sanctum signa faciebat, confitentur magi dicentes: digitus dei est hic. nam et in Actis Apostolorum legimus: deseruientibus autem eis et ieiunantibus domino dixit spiritus sanctus: segregate mihi Barnaban et Saulum ad opus, quod uocaui eos. ecce seruitur domino, et hoc spiritus sanctus sibi uindicat - unde manifeste apparet hunc esse dominum sicut et deum patrem —; et Saulum Christus de caelo uocauit et misit praedicare, et hoc simili modo sibi defendit spiritus sanctus dicendo: ad opus quod uocaui eos. nam nemo ignorat episcopos saluatorem ecclesiis instituisse; ipse enim priusquam in caelos ascenderet, inponens manum apostolis ordinauit eos episcopos. hoc apostolus sancto spiritui deputat, cum dicat: adtendite uobis et omni gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam domini Iesu. et inter cetera dicit Petrus ad Ananiam: Ananias, cur repleuit satanas cor tuum, ut mentireris spiritui sancto? et infra: non es, inquit, hominibus mentitus, sed deo. apertum est spiritum sanctum dictum deum, cui mentitus Ananias deo mentitus dicitur. quod si spiritum sanctum minime uoluisset deum intellegi, dixisset: \'non es mentitus hominibus, sed spiritui sancto,\' ut neque deum hunc neque hominem signaret. et quid mirum? apostolus enim aliquando templum dei hominem appellat, aliquando uero templum spiritus sancti, propterea quia unum sunt natura. si enim minime deus intellegeretur spiritus sanctus, qua audacia diceret infra: templum enim dei sanctum est, quod estis uos? [main.97.21] Quoniam unus deus omnibus in scripturis praedicatur. mysterium autem eius in trinitate adoratur, idcirco sic agit scriptura, ut sub unius dei professione ea, quae de ipso sunt, id est filius et spiritus eius, in eodem honore intellegantur, in quo ipse deus est, quia ideo sacramentum reuelatum est dei, ut gloria eius in trinitate manere signaretur. quam ob rem : non plena auctoritate deus uocatur quod de deo est, ne alterum absque eo, qui unus est, facere credatur, sed intellectum dat, ut credamus ea ratione in trinitate creaturae salutem consistere, quia una est eorum diuinitas. neque enim possit simul iungi et in ordine poni creator et creatura, dominus et serui, aeternitas et quae sub initio sunt, quippe cum sine uno eorum salus nulli sit. ad iniuriam enim uocatur omne quod deus est, siue filius siue sanctus spiritus, si extra unius dei honorem deputetur et gloriam. scripturae igitur ostendunt Christum deum, ostendunt spiritum sanctum deum, ut uidentes sciant quid sit quod ostenditur. tale est si quis gemmam ostendat non clamans quia gemma est; numquid, quia ille non clamat, non erit gemma quae uidetur? ita et scripturae ostendunt per ea quae supra tractata sunt, quid credere debeamus, intra unius dei fidem sensum nostrum concludentes mysterio trinitatis. XCVIII. DE EUANGELIO IOHANNE [main.98.1] Audistis quae contestetur sacrosanctum euangelium dicente domino ad Iudaeos: uos de patre diabolo nati estis et desideria patris uestri uultis facere. ille homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit, quia ueritas non est in illo. cum loquitur mendacium, ex suis propriis loquitur, quia mendax est, sicut et pater eius. nemo fidelium dubitet diabolum apostasiae suae auctorem non habere. ipse enim totius erroris est princeps, qui uidens a deo factum se non mediocris potentiae ausus est praesumere deitatem, ut, quia ceteros uidit inferiores, se ipsum praeferret ut deum. denique nomina, quibus appellatur diabolus et satanas, ab actu eius conposita sunt, non ex natura. omne enim malum opere probatur, ut non subsistentia in crimine sit, sed uoluntas concepta ex causis. dum enim se uidit ceteris potiorem, inflatus est ad exercendam dominationem. [main.98.2] Quo modo ergo patrem habere dicetur, qui auctor sceleris eius habeatur? aut unde probatur ab initio homicida fuisse? sed scriptura illum, qui eius fuerit imitator, nomine eius appellat, ut, quia ab opere nomen accepit, omnis qui malum opus fecerit non inmerito diabolus nominetur. saluator ergo hoc loco Cain diabolum appellauit, quia operum eius aemulus. dum inuidet fratri, homicidium perpetrauit exemplum relinquens crudelitatis parricidii; sicut et diabolus, dum inuidet homini facto ad imaginem dei, malignitatem operis sui cumulauit typum praebens errori. hinc itaque etiam mendax extitit Cain dicente sibi deo: ubi est Abel frater tuus? qui patris sui imbutus malitia in mendacium prorumpens: nescio, inquit, ut, cui uitam extorserat, ubi esset nescire se simularet sic furore caecatus, ut deo sic responderet quasi homini, quem putaret se posse celare. [main.98.3] Igitur huius imitatores facti Iudaei etiam ipsum dominum occiderunt, Cain potius fratricidam patrem uolentes habere quam deum, ut totius sanguinis effusi rei fierent. auctorem enim uitae perimentes totius sceleris principes extiterunt, ita ut huic malo etiam filios suos obligarent dicentes: sanguis eius super nos et super filios nostros. ut enim Pilato suaderent nihil mali esse quod petebant, in filios suos retorqueri dixerunt, si esset iniustum, quia, ut furori suo satis facerent, nec filiis suis parcere uoluerunt. [main.98.4] Nam quia diabolus non natura malus est, hinc facilius discitur, quia poena non promitteretur ei qui non fecerat quod nescierat. iniquum est enim punire eum qui non facit aliud quam quod suae est naturae; et magis istud malum est, si hoc exigas ab aliquo, quod scias illum non posse. quam ob rem iuste plectendus est, quem cum constet scire ac facere posse bonum agit malum. hoc etiam ex uerbis saluatoris poterit aduerti; ait enim, sicut supra memoratum est: pater uester homicida fuit ab initio et in ueritate non stetit. igitur si per naturam mendax est, quo modo dicitur in ueritate non stetisse? hic enim in ueritate non stat, qui in ueritate non permanet. constat ergo diabolum in ueritate fuisse, sed non perseuerasse. denique legimus per profetam dicentem dominum: si stetissent, inquit, in substantia mea, id est \'in lege mea\', et apostolus ad Galatas: state, inquit, et nolite iterum seruitutis iugo cohiberi. quid tam apertum? hoc enim mandat, ut de cetero permaneant in mandatis eius. quod si diabolus seruasset, steterat in substantia et lege dei. fundamentum est enim lex seruantibus eam. [main.98.5] Quo modo ergo quibusdam uidetur diabolum aut malum a deo factum aut propriam habere originem, id est ex nullo ortum, quod utrumque deo uidetur contrarium? qui enim ad hoc illum dicit factum, ut esset malus, inperfectae putat deum bonitatis, quia perfectus bonus non facit malum; qui uero originis eius deum auctorem esse non credit, dominium deo abnegat. per hoc enim, cum omnia dei sint, aliquid esse arbitrantur quod minime ad deum pertineat, quos oportet poenas perpeti, cum uiderint cuncta a deo iudicari per Christum. XCVIIII. QVID SIT \'TEMTATIO UOS NON ADPREHENDAT NISI HUMANA.\' [main.99.1] Non sine prouidentia, ut arbitror, magister gentium, apostolus noster, temptatio ut nos adprehendat exoptat, sed humana dumtaxat, quia diuina temptatio perniciem parit. hac enim Iudaei adprehensi serpentibus perierunt; agentes enim sub lege dei de prouidentia eius dubitabant. ac per hoc ne diuina nos sed humana temptatio adprehendat, hortatur. hic enim deum temptare dicitur, qui sub nomine eius agens ab idolis sperat salutem, quia non habet deum probatum. omne enim quod probatum non est temptatur et quod temptatur in dubium uenit. ac per hoc diuina temptatio mortalis est, humana uero temptatio salutaris, quia, sicut de deo dubitare perniciosum est, ita de homine desperare propter dei legem saluberrimum est. quam ob rem prouidenter apostolus: temptatio uos, inquit, non adprehendat nisi humana, ut propter dei legem ab hominibus temptati fortes inueniamur dubitantibus de nobis hominibus carnalibus, deo autem probati simus, quia qui probati deo non sunt temptantur ut emendentur. [main.99.2] Duplex ergo temptatio est; aliquando enim quasi fideles, aliquando quasi diffidentes temptamurutfidelium temptatio humana sit. propter fidem enim ab hominibus tribulamur — temptant enim nos, si possint abducere nos a fide -, propter diffidentiam autem temptantur, ut angustiati paenitentes redeant in uiam, sicut factum est et Iudaeis. cum enim diffiderent de prouidentia dei, temptati sunt a serpentibus, ut dolore correpti emendarentur. deus enim sic temptat, ut corrigat huius modi homines. est et alia temptatio, qua temptatus est Abraham et Iob nec non et Tobias, famuli dei, ut Abraham per tribulationem oblati unici et dilectissimi filii uberiorem fructum iustitiae haberet ad aeternam gloriam, Iob autem amissione totius substantiae augmentaretur diuitiis locupletatus in caelis et in terra; Tobias uero caecitatem luminum passus sic prouectior extitit, ut et ad praesens gloriosus fieret receptis oculis et in futurum seruaretur ei claritas perpetua, quia ad hoc probantur iusti, ut proficiant. ideoque in temptatione robusto animo esse debemus scientes non ad deminutionem nostram hoc proficere, sed ad augmentum, si modo aequo animo toleremus per Christum. C. DE EUANGELIO MATHEO [main.100.1] Audistis, fratres carissimi, quae contestetur euangelium dicente domino: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruolis. ita, pater, quoniam sic fuit placitum ante te. igitur, si dictorum sensum inspiciamus, uidebimus ea, quae ad exhortationem credentium a domino dicta sunt, eorum qui, propter quod mundanam sapientiam spernunt, paruuli uidentur sapientibus mundi, qui nullo testimonio commendati sapientes uolunt dici. idcirco indignum uisum est deo his ostendere ueritatem, humilibus autem, qui nihil de se praesumentes dei se uoluntati inclinant, aequitate cogente salutaria reuelanda sunt hic enim prudens deo est et salutis suae memor, qui scientiae suae anteponit dei legem, quam utique uidet non uerborum strepitu fulciri, sed rerum uirtutibus. et sine dubio hic stultus et uanus est, qui huic rei se commendat, quae nulla munitur praerogatiua signorum. [main.100.2] Unde non litteratis saeculi regnum deus promisit, sed fidelibus; neque scrutatoribus siderum aeternitatem pollicetur, sed recte agentibus; nec dialecticis, qui fraude et minutis quibusdam uerum excludere nituntur, gloriam dat, sed bonae uoluntatis hominibus, qui accurati magis uita sunt quam sermone. istos enim reprobat deus, qui oratione clari sermonis uti uolunt quam bonis actibus. nam et gloriam dei in se uult conuertere, qui rem dei uerbis exornare se putat. res enim ipsae per se placere debent, ut non sermo, sed sensus laudetur. si enim sensus auctor est litterae et uerba propter res significandas inuenta sunt, cur non magis res ipsae puro sensu promendae sunt, ut facilius mentem incitent ad salutem? ideoque piscatores elegit dominus nostros apostolos, homines simplices et sine litteris, qui sine aliqua uersutia fidem seruando et bene uiuendo dei in se ostenderent ueritatem. unde et apostolus Paulus: et ego ueniens, inquit, ad uos, fratres, ueni non in sublimitate sermonis ant sapientiae, inter cetera: quia non, ait, in sermone eat regnum dei, sed in uirtute, ut, quia uerba contradictioni obnoxia sunt, dei legi uirtus testis existeret, cui omnis cedit sermonum sublimitas. [main.100.3] Itaque haec idcirco praemissa sunt, fratres carissimi, ut consuleretur simplicioribus, ne se forte indignos putarent gratia dei, quia minime sunt litteris forensibus eruditi, cum magis ad laudem proficiat simplicitas eorum, quando quod prudentes mundi non uident superbia litterarum, hi credunt, non uerbis sed consilio prudentes. sciunt enim in bonis operibus requiescere deum et fidem quaerere, non cultum sermonem. legunt enim dicentem dominum: in quo requiescam, nisi in humili et mansueto et tremente uerba mea? quam ob rem, ut digni efficiamur ad promissa praemia, ea quae a domino iubentur facere debemus, securi quia hos diligit dominus, qui uerba eius custodiunt. sic enim dixit discipulis suis: si diligitis me, praecepta mea seruate, ut in his domino seruientes regni eius heredes esse possimus per legum Christum dominum nostrum. CI. DE IACTANTIA ROMANORUM LEUITARUM [main.101.1] Dum iussis caritatis parere uolumus, in uituperationem forte cademus, qui de re, quae nulli aliquando in dubium uenit, scribimus, quia, cum amicitiam offendere nolumus, studium, quod ad aliquam rem occultam reuelandam proficere debuit, intricamus, quamuis propter nimiam stultitiam cuiusdam hoc adseuerantis, quod in subiectis pandemus, istud et nobis iniunxerit caritas memorata, ne. cum nemo ad haec diu responderet, in peius proficeret et diu in uano exercitatus emendari non possit. hoc enim caritatis studium est. quae non quaerit quae sua sunt. [main.101.2] Quidam igitur, qui nomen habet falsi dei, duce stultitia et ciuitatis Romanae iactantia leuitas sacerdotibus et diaconos presbiteris coaequare contendit, non dicam praeferre. quia stultius est et forte incredibile uideatur et nos non emendatores, sed calumniatores habeamur. qua igitur lege quaue consuetudine, quonam exemplo hoc adgredi audeat, nullum scire arbitror, ut istos, quibus consessus in ecclesia datus est minime, his coaequet qui. propter quod antistites dei sunt, in domo dei et in honore Christi cum dignitate considunt. quae audacia est presbiteris ministros ipsorum pares facere! quae temeritatis uana praesumptio sacerdotibus baiulos tabernaculi et omnium uasorum eius et lignorum concisores et portitores* aquae conferre! hoc enim officium fuit leuitarum. tale est, si praefectis officiales, dominis serui aequentur. hoc enim scriptum est dicente domino ad Moysen: accipe tribum Leui de medio filiorum Israhel et statue illos ante Aaron sacerdotem et deseruient ei. quid hoc exemplo apertius, quod etiam nunc in ecclesia custoditur? [main.101.3–4] Quamquam Romanae ecclesiae diaconi modice inuerecundiores uideantur, sedendi tamen dignitatem in ecclesia non praesumunt. ut autem non omnia ministeria obsequiorum per ordinem agant, multitudo facit clericorum. nam utique et altare portarent et uasa eius, et aquam in manus funderent sacerdoti, sicut uidemus per omnes ecclesias et sicut constitutum est a domino per Moysen. aut numquid meliores Heliseo sunt, qui aquam fundebat in manus Heliae? Sic autem diaconos aduersus presbiteros defendit, quasi ex presbyteris diaconi et non ex diaconibus presbiteri ordinentur. sed quia Romanae ecclesiae ministri sunt, idcirco honorabiliores putantur quam apud ceteras ecclesias propter magnificentiam urbis Romae, quae caput esse uidetur omnium ciuitatum. si ita est, hoc debent et sacerdotibus suis uindicare, quia, si hi qui inferiores sunt crescunt propter magnificentiam, ciuitatis, quanto magis qui potiores sunt sublimandi sunt! quicquid enim officialibus praestatur, augmentum fit potestati, sicut honor serui ad laudem proficit \'domini, quamquam apud iustum iudicem deum uni cuique hic honor maneat, qui creatus est singulis ecclesiarum officiis, ut qui diaconus est diaconii honorem per omnes ecclesias habeat - non enim qualiscumque honor est antistiti dei seruire, in ecclesia dumtaxat — et sacerdos totius honoris ecclesiastici dignus habeatur. maior enim ordo intra se et apud se habet et minorem; presbiter enim et diaconi agit officium et exorcistae et lectoris,. [main.101.5–6] Presbiterum autem intellegi episcopum probat Paulus apostolus, cum quando Timotheum. quem ordinauit presbiterum. instruit qualem debeat creare episcopum. quid est enim episcopus, nisi primus presbiter, hoc est summus sacerdos? denique non aliter quam conpresbiteros hos uocat et consacerdotes; numquid et ministros condiaconos suos dicit episcopus? non utique, quia multo inferiores sunt et turpe est iudici dicere primiscrinium. nam in Alexandria et per totam Aegyptum, si desit episcopus, consignat presbiter. Quanta autem sit dignitas ordinis sacerdotalis, causa ostendit Caiphae, qui, cum esset homo pessimus, profetauit. quare? inquit, (quia princeps erat sacerdotum\'. et iterum multum distare inter diaconum et sacerdotem liber adprobat, quem dicimus Actus Apostolorum. cum enim ex Samaria credidissent Philippo praedicanti, diacono ab apostolis ordinato: miserunt. inquit, ad Petrum et Iohannem ut uenirent et his. qui crediderant, darent spiritum sanctum per manus inpositionem. [main.101.7] Sed inscii, credo, scripturarum aut inmemores legis haec defendunt. recordari ergo debet qui ista putat asserenda, quid Leuitis acciderit cum taliter saperent. cum enim nihil inter sacerdotes et leuitas interesse praesumerent, deo iudice hiatu terrae absorti sunt Chore et consentientes ei, et CCL uiros torrens ignis simul consumsit, et Ozias rex, cum opus sacerdotale praesumeret, lepra perfusus est, ut hoc utique exemplo ceteri territi non auderent quod concessum non est praesumere. nunc enim uidemus diaconos temere quod sacerdotum est agere per conuiuia et in oratione id uelle, ut respondeatur illis, cum istud solis liceat sacerdotibus. diaconii enim ordo est accipere a sacerdote et sic dare plebi. [main.101.8] Uides quid pariat uana praesumptio? inmemores enim elatione mentis, eo quod uideant Romanae ecclesiae se esse ministros, non considerant quid illis a deo decretum sit et quid debeant custodire, sed tollunt hoc de memoria adsiduae stationes domesticae et officialitas, quae per suggestiones malas seu bonas nunc plurimum potest. aut timentur enim, ne male suggerant, aut emuntur, ut praestent. hi sunt qui faciunt eos ordinis sui non considerare rationem. dum enim per adulationem obsecuntur illis inlicite, praecipites illos faciunt, ut plus sibi putent licere, quippe cum uideant non sic deferri sacerdotibus, ac per hoc anteferri se putant. [main.101.9] \'Sed testimonio\', inquit, diaconi fit pre-sbiter\\ quasi istud ad praerogatiuam pertineat magnitudinis. legimus enim ad plebem dixisse Petrum apostolum: eligite, inquit, ex uobis quos constituamusdeseruire minsteriis ecclesiae, nolo dicere (mensis\'. ecce laicorum testimonio creati sunt diaconi. et apostolus eum, qui ordinandus dicitur episcopus, etiam testimonium uult habere gentilium; sic enim ait: oportet enim hunc et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. omnium est ergo testimonium dare et non tamen omnes hoc honore digni sunt. iudicare enim omnes possunt et non tamen omnes possunt esse quod iudicant. potest enim pictor bonus pictor iudicari ab illo, qui pingere nesciat, et coraula melior alio coraula adprobari ab eo. qui alterius sit artis; ita et testis potest esse creandi presbiteri qui inferior ordine est. Est iterum, quo inflentur et putent sibi multum deberi: 10 \'a nobis\' enim. inquiunt, \'perducuntur qui ordinandi sunt\'. ut. dum lateri illorum saepti sunt, honore digni uideantur. fac uerum esse; quasi officialis enim ab episcopo mittitur, ut obsequium praebeat ordinando. nam et imperator, ut imperator appareat, ordinatur obsequio militari; non tamen melior nec par exercitus imperatori. nam et Aman. cum esset clarus in honore militari, a rege missus est ut Mardocheo in obsequium iret. ut quantum dignus esset Mardocheus, ex huius obsequiis nosceretur; ita et diaconi creandis presbiteris in obsequium mittuntur, ut dignos eos fieri sacerdotes omnes intellegant. exceptis enim sacerdotibus, quibus obsequium debent, omnibus praeponuntur diaconi. CII. CONTRA NOUATIANUM [main.102.1] Dicunt discipuli sui ad Iesum: domine, uis dicimus, ut descendat ignis de caelo et consumat eos, sicut fecit Helias? et respondit illis dominus dicens: nescitis quali «piritn estis. filius enim hominis non uenit animas perdere. sed saluare. cum dignum utique esset uindicare in Samnritanos non suscipientes eum, dominus tamen. quia ad misericordiam dandam aduenit, sententiam amouit. ut de cetero corrigences emendarentur. et profeta Heliseus indignatus pueris, qui ei contumeliam faciebant. deo iudice uindicauit in eos. ut eo loco ab ursis comederentur, ubi silua esse negatur. dominus autem oblatae sibi meretrici pepercit. ei uidelicet, quam in adulterio se deprehendisse maiores Iudaeorum dixerunt, ut. quia pia praedicatio inciperet, non condemnandum, sed ignoscendum doceret. nam per Moysen data lex, quia iustitiam hahuit ad uindictam, in primordiis suis seueritatem exercuit, quia et in illum, qui sabbatis exiit ligna colligere, funebriter uindicauit et in filium Aegyptiae, qui blasphemauerat in deum, similiter ultionem dedit et in causa fusilis uituli percussit filios Israhel. [main.102.2] Una quaeque ergo lex inter ipsa primordia sensum suum plenum ostendit, ut uetus lex, quia ad uindicandum promptior erat, inter initia sua asperior nideretur, ut metu incusso diligentes et sollicitos faceret auditores suos. nona uero, propter quod pia et ad misericordiam facilis est, primordia sua mitissima et clementissima demonstrauit, ut ipsa oblectatione omnes ad indulgentiam prouocaret. postea autem et illa, quae asperior uisa est, propter fragilitatem humani generis non solum rigorem suum molliuit. sed et humanam et piam se praestitit et haec, quae clemens uisa est, aliquando uindicauit. Anania etenim cum Sapphira uxore sua diuinitus caesi sunt; et Etimas magus, incredulus et dei legi repugnans. domini iudicio et uirtute caecatus est; et Herodes rex, propter quod honorem non dedit deo, ab angelo dei percussus, scatens uermibus expirauit. ne, quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et inpune peccari, timorem posuit ostendens ad hoc dari ueniam delictorum, ut quasi ex mortuis uiuificati postea abstinerent se a contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc cum crimine exeat, quia ad iudicium uenietur. haec enim uni cuique sententia inputatur, in qua defungitur. quoniam igitur noua lex plenitudinem habet misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in supra dictos uindicauit. uetus uero lex, quamquam ad uindictam data sit, quibusdam tamen ignouit, ne omnino crudelis duceretur, sed in plures uindicauit, quia sensus eius ad ulciscendum promptus est. [main.102.3] Sine dubio igitur maior gratia nouae legis est quam fuit ueteris. si ergo maior gratia est, quo modo negatur hoc piaestare posse, quod praestitit illa, quae minorem gratiam habuit? erat enim propensior in seueritate. itaque si ista paenitentibus ignouisse probatur, qui fieri potest ut ista, quae clemens est, non recipiat paenitentes? nam et Iudaei filii dei appellati sunt, qui per Moysen et in nube et in mari baptizati apostoli Pauli auctoritate leguntur. legem enim accepturi procul dubio purificati noscuntur, ut de cetero acceptae legis redderent rationem et, si qui peccarent, per paenitentiam se reformarent dicente domino per Eseiam profetam: paenitentiam habete qui erratis et conuertimini. sed forte e contrario dicitur: \'paenitentia quidem praedicata est, non tamen remissio\'. si ergo paenitentia praedicata a deo est, est fructus agentibus paenitentiam; nec enim superuacue hoc dominus commoneret porro autem sciens dominus conuersis dari debere peccatorum remissa, hoc praecepit, quippe cum dixerit: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. itaque est fructus paenitentiae, sicut claruit, conuersis ad deum. exclusa est ergo Nouatiani impie conposita adsertio, qua uerborum domini sensum inuertit dicens: \'ait dominus: qui me negauerit, et ego negabo eum\', ut si aliquis Christianus, quacumque ex causa negauerit, iam redire non possit aut certe reuertens minime suscipiatur. [main.102.4] Et ubi erit demandata paenitentia, cum saluator post datam hanc sententiam negantem apostolum Petrum non negauerit? quare? quia paenitentia subsequente erratum suum amarissime fleuit scius utique conuersis ignosci et reformari eos per paenitentiam. sed Nouatianus fingit agendam paenitentiam. quia enim aperte negare non audet dandam paenitentiam. adstrictus lege subtiliter hanc frustrare contendit. quando enim dicit quia \'qui negauerit. nullo modo ueniam habebit, sed negabitur et ipse in conspectu angelorum dei.\' quo modo non cum dolo agendam paenitentiam profitetur? hinc autem manifeste fraus eius apparet. cum adiungit dicens: quicumque peccauerit in spiritum sanctum. non remittetur ei neque hic neque in futurum. quamuis alia causa sit, qua peccatum est in spiritum sanctum, et alia negare dominum Iesum, Nouatianus tamen. ut huic peccato ueniam deneget, unum sensum uult esse negantis dominum et peccantis in spiritum sanctum. ut hac tergiuersatione fructum amputet paenitentiae. si enim idem est negare dominum quod peccasse in spiritum sanctum. nulla uenia speranda est negantibus neque fructus aliquis paenitentiae, quia hoc peccatum neque hic neque in futuro remitti dominica oracula promiserunt. [main.102.5] Hinc ergo apparet cum dolo dicere Nouatianum agendam paenitentiam; ut quid enim paeniteat, si delictum aboleri negatur? paenitentiae enim gemitus, fletus et lamentatio hoc adquirit, ut et ueniam mereatur et reformationem. denique Dauid paenitens et coufitens peccatum et ueniam meruit et ad pristinum statum redditus est, quia et rex permansit et postea profetauit. quod liquido probatur; in quinquagensimo enim psalmo paenituit et postea persecutionem a filio passus profetauit; tertius enim psalmus iuxta historiam post quinquagensimum est. sed forte regi ignosci oportuit, humilibus autem ignosci non debet, cum magis potentioribus difficilius ignoscendum uideatur. deus enim personam hominis non accipit. quanto enim quis sublimior est, tanto magis, licet leue peccatum eius, graue est crimen. sicut enim humilitas in petente sublimis et magnifica est, ita et culpa eius pro crimine habenda est. exceptis enim peccatis, quae constat omnibus esse inlicita, non omnia licent potentibus, quae sunt concessa humilibus. dignitoso enim homini negotiari deforme est et popinam ingredi notabile est; senatoribus quoque fenus infamia est. si ergo in his leuibus inuenti notandi sunt, quanto magis rei constituendi sunt, si peccauerint! per haec ergo apparet Dauid grauissime peccasse, et quidem duplici modo: conuersus tamen et homicidii et adulterii ueniam consecutus est et, quod amplius est, deflens reformatus est. cum enim a profeta Nathan argueretur, peccatum celare non ausus est, sed confessus est dicens: peccaui domino. tunc respondit ei profeta et dixit: abstulit dominus peccatum tuum et non morieris, quoniam paenituisti; et quia inuenitur postea profetasse, dubium non est hunc reformatum. nam et Achab correptus a profeta propter mortem Nabuthe ibat plorans et conscidit uestimenta sua et praecinxit se cilicio et factum est uerbum domini in manu serui eius Heliae de Achab et dixit dominus: audisti quo modo motus est Achab a facie mea? non inducam mala in diebus eius. et Nineuitis peccata deflentibus inminente morte reparata est uita. ecce quantus profectus est paenitentiae! [main.102.6] Sed forte dicatur e contra: \'concessum quidem est, sed non crimen idolatriae; quamuis enim haec grauia sint, maius est tamen crimen idolatriae\'. recte tamen explosa est non ex modica parte Nouatiani adsertio, qua duo crimina grauia concessa paenitentiae uidentur, quia si fornicationi ignosci non debet, sicut Nouatiano uidetur, quanto magis homicidio aut adulterio! sed hinc uanitas eius apparet, quando haec quae grauiora sunt concessa probantur. quam ob rem nunc, an idololatris concedi posse promiserit deus, requirendum est. omne enim quod iure hic concessum non fuerit, nec in futurum poterit concedi. hic enim, sicut dixit dominus, ant ligantur aut soluuntur peccata; in futurum autem nihil aliud erit nisi remuneratio aut condemnatio. omnis enim qui hic iure reprobatur, non poterit eligi aut dignus in futurum iudicari. [main.102.7] Audiamus ergo quae dicat dominus de idololatris ad Hieremiam profetam: uade et dic, inquit, reuertimini ad me, commoratio Israhel, dicit dominus, et non firmabo faciem meam in uos, quia misericors ego sum, dicit dominus, nec irascor uobis in aeuum. uerum tamen cognosce delictum tuum; impie egisti et posuisti uias tuas in alienos subtus omne lignum nemorosum. ecce quid promittit deus eis, qui post lapsum conuertuntur ad eum, ut post apostasiam regressis remittat peccata. et iterum dicit deus per Hieremiam: delicati mei ambulauerunt uias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. constantes estote, filii, et proclamate ad deum; erit uestra in abductione memoria. nam sicut fuit mens uestra ut erraretis a deo, duplicabitis decies tantum conuersi quaerentes eum; qui enim induxit in uos mala, inducet in uos aeternam iucunditatem cum salute uestra. o clementia dei! quem ad modum lapsos prouocat ut se erigant! quo modo hortatur ut post errorem idolorum reuertantur ad eum! quasi pater beniuolus filiis suis iucunditatem perennem promittit salutis, si se corrigant. item apud eundem inter cetera: et restituam illos in terram istam et reaedificabo eos et non destituam; et replantabo eos et non euellam ut, quia comminatus dixerat: sacrificans dis eradicabitur, ne peccantes in deum desperarent de se, quasi iam, qui sacrificauerant idolis, eradicati replantari non possent, hortatur eos, quia, si paeniteant, poterunt ad statum suum pristinum reformari. sententia enim tunc manet, sinon emendetur delictum. [main.102.8] Denique Nineuitis praedicatum est, quia post triduum euerteretur ciuitas eorum. quare post triduum nisi ut aut paeniterent et auferretur sententia, aut in eo permanentes iustius deperirent? hoc est quod dixit per profetam: nolo mortem morientis, quantum ut reuertatur et uiuat. ita factum est ut morituris peccatorum causa Nineuitis ignosceretur paenitentiasubsequente. ut quid etenim centum annis sub Noe arcam inuenimus fabricatam, nisi ut uidentes et audientes quid inmineret emendarent se? neminem enim uult deus perire. hinc est unde in Solomone legimus: quoniam, inquit, altissimus misertus est paenitentibus, et iterum: misereris omnium, quia omnia potes. et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. hoc sensu etiam dominus dolens super perfidiam Iudaeorum ait: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis profetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui congregare filios tuos, quem ad modum gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluistis! [main.102.9] Igitur semper dominus per totam legem peccatores ad se conuerti hortatur nolens opus suum perditioni esse obnoxium, cum nec alia causa datae legis sit, quam ut ex errore homines conuertantur ad ueritatem, ita tamen, ut in nouo testamento auctor legis clementior uideatur, quia tempore quo sacramentum filii sui domini nostri manifestare dignatus est largior et uberior in misericordia esse uoluit, ut plus gratiae praedicante filio esset, quam fuerat praedicantibus seruis. nec inmerito: sic enim fuit dignum ut maiora dona per filium quam per tamulos largiretur. denique ad se conuersis credentibus omnia simul peccata concedit nulla interueniente lamentatione paenitentiae. unde dicit apostolus Paulus: sine paenitentia enim sunt dona et uocatio dei. post autem si peccauerint. per paenitentiam poterunt mereri ueniam, ut, quia post acceptam gratuitam misericordiam peccauerunt, non iam gratis, sed interueniente gemitu et fletu possint ad indulgentiam peruenire. [main.102.10] Inpossibile est enim homini ut non peccet. unde Iohannes apostolus: si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; si confitemur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniustitia. sic Dauid meruit ueniam et reformationem, cum confitetur peccatum. certe Christianis loquitur apostolus; ait enim in subiectis: filioli mei. haec scribo nobis ut non peccetis; et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum. hoc dicit, ut si post baptismum peccauerimus, aduocatum subplices deprecemur, ut exoret pro nobis patrem. si enim apud ueteres nostros paenitentia habuit locum, qui fieri potest ut hoc tempore locum non habeat, quando maior clementia praedicationis est? et qui inimicis misertus est uocando illos ad gratiam amicis factis non miserebitur cum mercede? tribulatio enim cordis merces est paenitentis. quod si esset uerum, dolerent homines ex inimicis factos se amicos. aut qualis aestimandus erat ille, si inimicis non paenitentibus misericordiam daret, amicis uero et precantibus non daret? praeterea cum sciat dominus diabolum aduersus amicos et seruos dei plus se extollere et saeuire, unde dicit Petrus apostolus: uigilate, sobrii estote, quia aduersarius noster diabolus fremens sicut leo circuit quaerens quem deuoret? [main.102.11] Quoniam ergo nouit dominus aduersarium nos habere horrendum et ualidum, si uicti ab eo fuerimus, uult nos ad auxilium suum confugere dolens elisos nos, ut uirtute eius reparati fortiter repugnemus. sicut enim nisi breuiati fuerint dies illi, quos dicit dominus, nulla fiet salua caro, ita et, si negetur hominibus paenitentia, nemo poterit saluus fieri. si enim nemo, inquit, gloriabitur mundum se habere cor. et alibi: nemo, ait, sine sorde, nec infans unius diei. quis poterit euadere, si paenitentia denegetur? et ubi est quod dicit dominus, quia gaudium erit in caelo super peccatorem paenitentiam agentem? [main.102.12] Sed: \'maiora crimina,\' inquit, \'ignosci non debent, fornicatio et idolatria/ et ubi est dictum dominicum, quo omnia peccata et blasphemias promittit remitti hominibus, spiritus autem sancti blasphemia non remittetur hominibus? omnia penitus peccata dicit posse remitti excepto uno. nunc elige, Nouatiane, de quibus uis dictum: de adhuc non credentibus aut de iam credentibus? si de non credentibus, quo modo datur remissio peccatorum, cum constet omnes, antequam credant, in deum peccare et in spiritum sanctum? nam non nulli gesta dominica magias appellant opus spiritus sancti daemoniis adsignantes. si autem de credentibus uis dictum, exclusa est adseueratio tua, quia omnia peccata remittentur: et qui dixerit, inquit, uerbum contra filium hominis, remittetur ei. ergo siue in deum siue in Christum peccetur, remittetur hominibus; omnia enim peccata conplexus est praeter in spiritum sanctum. itaque non hoc peccatum uult intellegi, quod peccatur in deum, hoc esse et in spiritum sanctum; si enim hoc esset, non utique istud exciperet. quoniam ergo aliud peccatum significat, cum blasphematur in spiritum sanctum — ad personam enim pertinet hoc dictum, non ad naturam spiritus sancti —, siue iam credentibus per paenitentiam siue futuris credentibus per baptismum omnia remittentur peccata. [main.102.13] Quod autem in spiritum sanctum peccauerunt Iudaei, alia causa est et quae ad tempus illud pertinuit. unde non illis hoc remitti neque hic neque in futurum ostendit. non enim errore peccauerunt in spiritum sanctum, sed maliuolentia. scientes enim prudentesque opera quae uidebant in gestis saluatoris dei esse, ut populum a fide eius auerterent, haec simulabant esse principis daemoniorum. hinc est unde dicit eis dominus: uos habetis clauem scientiae et neque uos intratis neque alios sinitis introire. haec ergo sententia contra maliuolos prolata est, quibus remedium inueniri non potest ut saluentur. nihil est enim hoc crimine grauius; fingit enim falsum esse quod scit esse uerum. Iudaei enim qui sub dei lege esse uidebantur quibusque facta promissio Christi est. uidentes magnalia et intellegentes hoc esse quod promiserat deus, inuidia caecati sunt, ut hoc esse negarent et non solum negarent, sed et persequerentur usque ad mortem. non ergo dignum est istis peccatum hoc umquam debere remitti, qui conscientia sua teste deo, cui se deuotos dicebant. ausi sunt repugnare. [main.102.14] Ut autem uel in deum uel in Christum peccetur, diuersae sunt causae. aut enim aliquis, dum felicitati alterius inuidet, dolore humilitatis suae insurgit in creatorem aut aliquid repentinum passus, quod sit aduersum, iracundia excitatus in parentem iniuriosus existit. Christo autem incarnatio sua iniuriam prouocat. dum enim ignorant homines sacramentum incarnati Christi, blasphemant indignum ducentes, si filius dei, qui incorporalis et simplicis naturae est, hominum more natus dicatur. blasphemant ergo, quia ignorant mysterium. quam ob rem conuersis his porrigenda est manus, quia sic contra uerum existunt, dum pro uero se facere arbitrantur. tortus huius modi et exungulatus hoc uerum esse dicit, quod sequitur; supra memorati autem Iudaei aliud senserunt et aliud egerunt, qui sine iudice et carnifice conscientia sua teste semper torquentur. qui enim per errorem inimicus extitit uero, cum conuersus fuerit, gaudet cognouisse se ueritatem. maliuolus enim non habet quod emendet; si enim conuerterit se, incipiet uerum dicere quod prius falsum esse nesciebat. [main.102.15] Spiritui autem sancto ut fiat iniuria, causa nulla existit; officium enim eius offensionem non parit, quia in uirtute signorum et prodigiorum apparet. quis enim insilire audeat contra eum uidens mortuos excitatos? aut quis irascatur ei, cuius effectu uideat currentes paraliticos, caecos lumen admittere, surdos audire? aut quo modo non amabit eum, quem uidet spiritus inmundos eicere, leprosos mundare et simul omnes infirmitates curare? huic Iudaei maluerunt iniuriam facere opus eius dicentes opus esse daemoniorum, dum modo inuidiam adque odium, quod circa saluatorem exercebant, explerent. idcirco neque hic neque in futurum peccatum hoc remitti eis ostendit. [main.102.16] Sed Nouatianus: \'maiora\', inquit, \'crimina nominatim remitti probentur, id est idolatria et fornicatio post lauacrum. idcirco enim in baptismo\\ ait, (simul omnia remittuntur peccata, ut de cetero si quid graue commiserint, nullo modo ueniam consequantur, quia post acceptum spiritum sanctum quod contra spiritum sanctum est admitti non debet). quis neget peccari numquam debere, sed si esset possibile? porro autem sciens deus fragile genus humanum semper remediis salutaribus prosecutus est eos, ut post peccata haberent quo modo se repararent. si autem spiritus datus prohibet peccantibus dari paenitentiam, nulla prouidentia est in nouo testamento et melius uidebitur ueteribus prouisum, quibus medicina ista minime est denegata. et quo modo maior gratia in nouo est quam in ueteri? nam hoc inimici est, qui sciens aliter hominibus prouideri non posse, ut perueniant ad salutem, quam interuentu paenitentiae, spiritum sanctum det, cui si iniuria facta fuerit metu aliquo aut per errorem, iam satisfactio locum non habeat reformandi hominem; hoc est occasionem quaesisse perdendi hominis, non saluandi. sed absit, quia dominus ait: filius hominis non uenit animas perdere, se.d saluare. nam si nobis peccata, quae in nos peccamus inuicem, si conuertamur, septuagies septies remitti a nobis alterutrum praecepit deus, quanto magis ipse, si in illum peccetur, ignoscit conuersis! omnem enim peccatorem conuerti uult. [main.102.17] Unde apostolus fornicariis et inmundis remissum probat dicens: ne forte ueniens lugeam multos ex his, qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione, quam gesserunt. probat quosdam egisse paenitentiam, de quibus non dolet, sed gaudet: aliquos autem significat non egisse fornicationis suae paenitentiam, propter quod et lugere se eos dicit non pertinentes ad uitam, quia non egerunt paenitentiam. si enim huius criminis in hac uita semper agenda paenitentia esset, non diceret lugere se eos, quia non egerunt, sed quia non agunt. sciens autem hic et incipi et peragi paenitentiam, ait quia (non egerunt). hoc enim uolebat, ut ueniens ad eos pacem haberet cum communione eorum. ecce probatum est fornicariis post actam paenitentiam communicandum. non enim potest illis communicari quamdiu agunt; tunc autem communicandum est, cum desinunt agere iudicio ecclesiae. [main.102.18] Nunc superest an specialiter idololatris remitti posse probemus. legimus enim in Apocalipsi beati Iohanni apostoli paenitentiam super idolatria praedicari. commonentur enim episcopi, quos angelos uocat — id est nuntios, sicut et beatus apostolus Paulus ait: sicut angelum dei excepistis me —, ut peccantibus dent paenitentiam nec eos patiantur minime commoneri, qui scandala faciunt in ecclesia, cum sint et ipsi de ecclesia. dicit ergo: et angelo Pergami ecclesiae scribe: haec dicit qui habet gladium ex utraque parte acutum: scio ubi habitas, ubi sedes est satanae; et tenes nomen meum et non negasti fidem meam in diebus. quibus Antiphas testis meus fidelissimus, qui occisus est apud uos, ubi satanas habitat. sed habeo aduersus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balaac mittere scandalum sub oculis filiorum Israhel, manducare delibata et fornicari; ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum. similiter age paenitentiam. hanc dicit esse doctrinam Nicolaitarum quae fuit et Balaam, id est idolatriam et fornicationem, de qua iubetagi paenitentiam. et quia hominibus ecclesiae loquitur, ostendit dicens: haec dicit spiritus ecclesiis. [main.102.19] Quia autem fructus est paenitentiae, ita significat: uincenti, inquit, dabo manducare manna, quod est absconditum — ut per paenitentiam quis uincat peccata. quid est enim paeniteri, nisi dolere praeterita et de cetero temperare ab his quae admiserat? —■ et angelo Thyatirae ecclesiae scribe: haec dicit filius dei, qui habet oculos suos sicut flamma ignis, et pedes eius similes aeramento turino: scio opera tua et dilectionem et fidem et ministerium et patientiam et opera tua nouissima meliora priorum. sed habeo aduersum te, quod sinis mulierem Zezabel, quae se dicit profetam et docet et seducit seruos meos fornicari et manducare inmolata idolis. et dedi ei tempus ad paenitendum, et noluit agere paenitentiam a fornicatione sua. ecce mittam illam in lectum et adulteros eius cum illa in tribulationem magnam, nisi egerint paenitentiam factorum suorum, et natos eius occidam morte; et scient omnes ecclesiae, quia ego sum qui scrutor renes et corda, et dabo uni cuique uestrum secundum opera sua. uobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis, qui hanc doctrinam non habetis et ignoratis altitudinem satanae, sicut dicunt: non mitto in uos aliud pondus: uerum tamen tenete quod habetis, donec ueniam. uincenti autem et seruanti opera mea usque ad finem dabo ei potestatem super gentes. [main.102.20] Sub una epistula data ad ecclesiam Thyatiram duplicem Nouatianae heresis confundit et explodit errorem; et paenitentibus enim idolatriae causa fructum promittit et in una ecclesia malos non contaminare bonos ostendit, cum unius utique essent communionis. nec enim extra ecclesiam positis scribebat dicens: qui habet aures, inquit, audiat quid dicit spiritus ecclesiis. simili etenim modo apostolus Paulus: scimus autem, inquit, quia quaecumque lex loquitur his qui sub lege sunt loquitur; et alio loco: quo enim, inquit, mihi de his qui foris sunt iudicare? unius ergo ecclesiae homines partim ad paenitentiam prouocat, partim conlaudat dicens: uobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis, quicumque non habetis doctrinam istam — id est idolatriae —, tenete quod habetis, donec ueniam; hoc est est scribarum et Farisaeorum et principum Iudaeorum, quos profeta significauit in \'turres\'. [main.105.3] His ergo per incredulitatem ruentibus alii surrexerunt credendo, qui prius uidebantur infirmi et aegri per neclegentiam. unde saluator: in iudicio, ait, ego ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant, ut qui per legis culturam et peritiam lumina uiderentur per incredulitatem caecarentur, caeci uero, id est inperiti uel publicani, uiderent, dum crederent. quorum infirmitates profeta saluatorem portaturum praedixit. itaque hoc tempore saluatoris factum est, sicut legitur in euangelio, quia ipse infiimitates nostras accepit et uulnera nostra curauit. [main.105.4] Quae quidem omnia in passione saluatoris consummata et adimpleta sunt; sic enim salus humani generis tam apud superos quam apud inferos et redempta est et firmata, quia profetia Zachariae supra dicti utrumque conprehendit. et hic enim £ apud superos liberati sunt a contritione inimicorum interuentu misericordiae et illic apud inferos, cum erepti sunt de tartaro. cuncti enim, qui sperauerunt in promissum Christum, exspectabant aduentum eius, ut deuicta morte liberarentur de inferno. unde dixit: ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. si quis autem salutem hanc etiam in secundo aduentu contineri intellegat, in utroque tamen aduentu, maximesecundo, sol conuertetur in tenebras et luna non dabit fulgorem suum. quo modo ergo augeri solem et lunam die, quo uisitabit dominus populum suum, aduertemus, quando utroque in tempore, quo coepta liberatio populi et adimpleta est, solem et lunam non minui, sed contenebrari legamus? nisi plane solem et lunam sanctis conparatos intellegamus, sicut alio in loco legimus sanctos luminaribus exaequatos Paulo apostolo praedicante, quia inter ceteros homines sancti in hoc mundo uelut luminaria uideantur, et in euangelio: tunc iusti, inquit, fulgebunt sicut sol. dominus enim opera iusta lumen appellat; sic enim ait: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona magnificent patrem uestrum, qui in caelis est. [main.105.5] Hi ergo, qui omnibus suis derelictis dominum sequuntur iustitiae et sanctitatis causa soli et lunae conparantur septiens honorati, sicut dicit dominus: nemo est qui relinquat domum aut uxorem aut filios aut agros, qui non recipiat septiens tantum in hoc saeculo. qui ergo ad praesens septiens honorantur, potest intellegi, quia et in futuro septem partibus clariores ceteris futuri credantur, ut resurrectio eorum soli conparetur ac lunae; ceterorum uero sicut stellae sunt. claritas ergo sanctorum, quae hic septiens bono. ratur, in resurrectione aliud septiens consequitur. ut qui hic claritatem lunae habet in futuro solis accipiat claritatem et qui hic soli conparatur septiens tantum futurus credatur accipere. Profeta ergo Eseias solis et lunae conparatione sanc- s torum merita augeri praedixit, nec inmerito. si enim ipse dominus (801 iustitiae) dictus est, sancti autem similes ei erunt Iohanne apostolo dicente: cum enim apparuerit, inquit, similes ei erimus, conuenit sanctos in sole significatos. septem tamen partibus maiorem solem quam lunam profeta supra dictus ostendit. quando enim lunam sicut lumen solis futuram ostendit, solem autem septiens tantum, ad modum utique solis septiens lunam augeri significat, ut talis sit qualis sol. quamuis sanctorum ratio hic uertatur, sub hac tamen causa luminarium ex parte prodidit quantitatem, ut post crementum solis ac lunae tantum iterum maior sit, quantum erat sol, ut, quantum in praesenti distat sanctus a sancto, tantum distet et in futuro post remunerationem. CVI. DE LIBRO GENESIS [main.106.1] In principio fecit deus caelum et terram. si caelum in principio fecit et terram, caelum autem firmamentum est, sicut in subiectis apparet, non est uerum, quia prior lux facta est et sic firmamentum; aliud enim caelum significare non poterat, quia facturam mundi describit deo operante perfectam. propter quod enim diuersis opinionibus homines fallebantur in causa mundi, Moyses deo se inspirante ostendit quae esset ratio mundi. quibusdam enim uidebatur initium non habere; aliis initium quidem habere, sed ab angelis quibusdam fabricatus esse; nonnullis uero factus similiter, sed a Sacla quodam, qui esset deus potestatis aduersae; pauci autem de origine ueritatis traducem sequentes deum opificem eius adserebant. horum ergo causa diuersitatis, qui falsa opinione trahebantur,. coactus est Moyses quae esset causa huius uera ostendere, ne filii Israhel erepti de potestate Aegyptiorum, a falsa tamen intellegentia eorum liberati non essent. ipsi enim inter ceteros magis erroris studium sequebantur; hi enim antiquitus prae ceteris uanae filosofiae operam dabant. denique Moyses, per id quod a filia Faraonis adoptatiuus uidebatur, eruditus est omni sapientia Aegyptiorum. [main.106.2] Quid ergo est quod dicit: in principio fecit deus caelum et terram? si enim firmamentum) non significat secundum quod supra ostendimus, uideamus quid dicat. arbitramur, quia Moyses, ut omnem errorem inferioris creaturae auferret et inpensarum facti mundi, in principio substantias ipsas, quibus mundus constat, factas esse significauit, quia, si hoc tacuisset, aeternae forte putarentur esse substantiae deo iugabiles aestimatae, ut qui huius rei testimonium recipit ambigere non possit factum esse mundum, quando substantias, quae ad inpensam mundi profecerunt, initio subiectas fatetur. igitur in principio fecit deus caelum et terram, id est supernam et infernam substantiam. superna est, qua constat caelum; inferna autem concretio est quaedam faeculenta. quae profecit in aridam, quae dicitur terra, et tenebras. unde dicit in Eseia profeta: ego deus, qui feci lucem et creaui tenebras, hoc est aquam, tenebras et terram. [main.106.3] His ergo creatis simul substantiis ante tempora — tem pora enim sub firmamento sunt; firmamentum enim, sicut quibusdam uidetur, glacies est aquarum et ideo firmamentum dicitur, quia concretis diuinitus aquis firmatum est, quod ab occulendo uel celando appellatum est caelum. itaque propter quod aqua maius est elementum, prior est significata et quia pars eius profecit in cameram mundi; terra autem pauimentum est. quae quidem et Dauid per spiritum sanctum creata fatetur; aitenim:et aqua, quae super caelos eat, laudet nomen domini, quia ipse dixit et facta est, ipse mandauit et creata est —, post haec ergo elementa ante conpaginationem mundi fecit deus lucem, ut opera eius in luce procederent, quae lux modo disposito cursum diei expleuit. et facta est nox iuxta diei modum, quae similiter impleto modo spatii inluminata est aduentu luminis matutini, et sic impletus est primus dies, cum coepit secundus; nox enim diei deputata est, ut simul dicantur unus dies. propter quod enim subiectae sunt tenebrae lumini, auctoritate carent, ne possint numerum facere. triginta etenim dies una luna appellatur, cum secum habeant et noctes. itaque lucis ministerium, quo spatium consummat sibi decretum, dies nuncupatur; tenebrarum autem substantia, antequam inluminetur, nox appellatur. spatium autem illud, quod inter occasum et ortum est, nox est. non enim tenebrae faciunt noctem, sicut et lux diem, quia tenebrae manent in sua natura. lucis autem accessus facit diem et decessus noctem. non inmerito ergo subiecta est nox diei. - [main.106.4] Luce igitur facta et cursu duodecim horarum impleto totidemque et noctis spatio peracto aequinoctium fuit in primo die. et exinde coepit dies increscere super noctem tribus scilicet mensibus, qui sunt tempus ueris. ex eo deinde augmento BUO minuitur dies aliis mensibus tribus, qui sunt tempus aestatis. et iterum fit aequinoctium, ita ut ex eo nox increscat super diem aliis mensibus tribus, qui sunt tempus autumni. et incipit iterum nox de magnitudine, qua supergreditur diem, minorari usque ad finem quarti temporis, quod est hiemps. et fit aequinoctium primi temporis, quando deus mundum creauit, qui dies intellegitur esse XI Kl. Apr., quando primus dies paschae est, id est primus dies primi mensis. in lege enim mandatum est, ut decima die primi mensis uespere praepararent se ad pascha faciendum quarta decima mensis die. id est ab undecimo. iam enim uesper decimi diei in . undecimum lucet, ut ab XI Kl. Apr. initium esset primi mensis. in principio etenim facta luna fuit quarta decima, quia omnia plena sunt facta; adde et triduum a decima uespere, et hi sunt tres dies ante luminaria qui fuerunt, ut XI Kl. Apr. factus sit mundus, quia numerus lunae ab undecimo uenit ad quarto. decimum, cui paschae primus mensis integer est adtributus, ut in pascha die sollemni neque extra XI sit Kl. Apr. neque extra lunam quartodecimam, quia undecimo mundus factus est. quarta decima autem luna maiore lumine clarior factus est. [main.106.5–6] Inter principium ergo et claritatem, qua inluminatus est mundus, saluator noster et passus est et resurrexit. quia quarta decima luna passus est et primo die resurrexit, qui ideo \'dominicus\' dicitur, quia ipsum fecit, qui multiplicatus menses facit et tempora et annos. ut autem uno adque eodem modo minime celebretur, cursus facit lunae in detrimentis et crementis. Terra autem erat inuisibilis et inconposita. manifestum est, quia terra, postquam facta est, inuisibilis erat et inconposita. tegebatur enim aquis, ideo erat inuisibilis; inconposita autem ideo, quia, cum esset fluxa, non erat apta ad culturam. [main.106.7–8] Et tenebrae erant super abyssum. tenebras dicit fuisse super abyssum, id est super inmensam ex omni parte aquam. Et spiritus dei superferebatur super aquam. hanc aquam quasi summitatem significat, super quam spiritum dei, quia superferebatur, ostendit, ut tenebras super infinitam profunditatem fuisse significet, spiritum autem dei super aquas, quia, ubi spiritus erat dei, obscuritas non erat. quantum enim poterat, inluminabat aquam, abyssum autem, id est inmensam profunditatem, inluminare non poterat; hoc est, superiores. aquas inluminabat; subter erant et tenebrae super abyssum. [main.106.9] Idcirco autem hunc (dei spiritum\' dicit, non quia sanctum hunc intellegi uult spiritum, sed cum super creaturam hylicam spiritalia uult intellegi, totum autem dei esse significans dei hunc, qui super aquas ferebatur, spiritum uocat, ut prauam adseuerationem conuellat, qua quidam utuntur dicentes aliquid esse quod non sit dei. nam nec ordinis nec rationis est, ut super aquas spiritus sanctus fuisse dicatur, quia super omnem creaturam est. quod enim de deo est, super omnes potestates et principatus et simul super omnes potentias spiritales est. non moueat autem mentem alicuius, quia dei spiritus dicitur, cum constet omnia dei esse. ait enim deus inter cetera facturus diluuium: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro, et in Ezechihel inter alia: haec dicit dominus ossibus istis: extendam super uos cutem et dabo spiritum meum in uos et uiuetis. numquid haec ad officium spiritus sancti pertinent et non ad animam? spiritus ergo hic dei est quidem, sicut cetera, hylicarum tamen moderator est substantiarum; ipsius ordo est his. praeesse. [main.106.10] Luce igitur facta et cursu diei moderato et peracto secundo die fecit firmamentum, id est caelum, ut lux intra firmamentum. moderaretur diem, ut esset quasi lucerna in domo. hoc itaque firmamentum factum est ex supra dicta aquae substantia. nunc enim conpaginatur in specie mundus, ut de confusione rerum discretis substantiis singulae partes aptarentur, quae ad membra mundi proficerent. substantiae enim, quas primum factas diximus, inpensae sunt mundi et ideo mundus dicitur, quia res ab inuicem separatae, quae erant confusae et in speciem productae, mundum fecerunt uocari, cuius in fabricam profecerunt. firmamentum ergo, id est caelum, factum est in medio aquarum, ut diuideret inter aquam, quae erat supra firmamentum, et inter aquam, quae erat sub firmamento, ut dei uirtute in medio aquarum consisteret firmamentum sub se et intra se et supra et circa se habens aquam, ut esset concauum de foris et intra munitum, ne aquae siue exteriores siue interiores . penetrarent concauum eius, ut esset quasi domus munita adque firmata, ut securi essent habitantes in ea. [main.106.11] Tertio die iussit congregari aquam quae erat sub caelo, hoc est intra capacitatem firmamenti, in congregationem unam, ut appareret arida, quae est terra, et factum est sic. exhausta enim latitudine terrae factum est uelut alueum, in quod demergeretur omnis aqua, quae erat intra firmamentum, et tunc apparuit arida. recedente enim aqua necesse erat appareret terra facta uisibilis, quae prius fuerat inuisibilis. tunc arida appellata est terra et congregationes aquarum maria. et iussit producere terram herbam pabuli et ligna fructifera ad semen super terram. [main.106.12] Quarto iterum die iussit deus fieri luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram: luminare maius in inchoationem diei et luminare minus in inchoationem noctis et stellas. haec ad conceptum et natiuitatem et ad nutrimenta pertinent eorum, quae gignuntur in mundo, et ad signa temporum certis titulis necessaria nec non et ad ornatum totius mundi. sicut enim ad ornatum domus pertinet, si camera eius habeat auro distincta laquearia, ita et mundo ornatum praestant stellae diuersa luce fulgentes. luci itaque, quae facta est prior, est additus splendor solis, ita ut conexa sint haec et indiuidua; nocti autem, quae erat tenebrosa, datum est luminare. et quia quarta decima fuit luna, quando facta est, sic ait: luminare minus in inchoationem noctis; facta enim tota nocte luxit. a parte ergo ad totum dictum est: in inchoationem noctis, quia non semper uespere lucet. luminare autem maius, quod solem dicimus, manet in initia diei, quia simul cum luce priore concretus est. [main.106.13–14] Tribus igitur diebus sine luminaribus his fuit mundus; non enim erant adhuc quibus proficerent officia eorum. adubi autem produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera, necessaria fuerunt quae enutrirent uel conseruarent quae erant producta. quia ergo generatio omnis horum interuentu perficitur, non oportuit prius hoc fieri, ne eorum effectu, quae producta de terra sunt, orta putarentur, sed illa ante facere et sic haec, ut sine his facta non ambigantur. Quinto deinde die aquas iussit producere reptilia animarum uiuarum et uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli; et factum est sic. et inter cetera: et uidit, inquit, deus quia bona sunt et dixit: crescite et multiplicamini. ideo autem adiecit: et uidit deus quia bona sunt, quia a quibusdam dicuntur mala esse, ut uel sic erubescant. quando enim deo et conditori suo placent, nulli utique debent displicere. nam solent dicere stulti: (ideo,\' inquiunt, uidit et placuerunt ei, quia ante nesciebat.\' o hebetes, quo modo nesciuit, qui quod uoluit, productum est? aliquis uult quod nescit? et qui potest facere, potest dici quia nescit quid faciat? et quod amplius est, non ipse fecit, sed iussit ut fieret; et quam iussit, non est huius uirtutis ut faceret? sed quia huic omnia possibilia sunt, iubente hoc quae non poterat coepit posse, ut ad huius laudem proficeret duplex enim uirtus est, ut insensibilem iuberet sensibilia producere. [main.106.15–16] Sexto uero die praecepit, ut produceret terra animam uiuentem, quadripedia et bestias terrae; et factum est sic et producta sunt. et uidit deus quia bona sunt, et ualde bona, quia omnia necessaria sunt. Supra dicta igitur die dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat, inquit, potestatem super omnia quae facta sunt super terram. primum quidem fecit deus substantias ex quibus mundum conpaginaret, quo conpacto et omnibus ornatibus decorato et necessariis honestato post haec hominem fecit, qui frueretur eo et omnibus quae in illo sunt. nam cum omnia super terram ex aquis et terra produci iussisset, hominem tamen ut faceret, limum terrae manibus adprehendisse describitur, ut multum differre hominem ab his, quae fecerat, edoceret. ad honorem enim hominis pertinere uult, quando eum dei manibus factum describit et factum ad imaginem et similitudinem dei, id est ad patris et filii. [main.106.17] Quid sit autem (ad imaginem et similitudinem\', quamuis alibi dixerimus, hic tamen locus et causa postulat ut iterum dicamus. patris enim ad filium uerba sunt dicentis: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quamquam in omni opere utriusque intellegatur persona, dicentis et obaudientis. haec ergo imago dei est in homine, ut unus factus sit quasi dominus, ex quo ceteri orirentur, habens imperium dei quasi uicarius eius, quia omnis rex dei habet imaginem. ideoque mulier non est facta ad dei imaginem. sic etenim dicit: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit eum. hinc est unde apostolus: uir quidem, ait, non debet uelare caput, quia imago et gloria dei est; mulier autem ideo uelat, quia non est gloria aut imago dei. similitudo autem dei haec est in homine, ut, sicut ex patre filius, similiter ex homine mulier, in hoc plane dispar, quia haec facta, ille uero natus est. [main.106.18] Quibusdam tamen uidetur omnia simul dominum fecisse. (si enim uerbo\', inquiunt, \'fecit, quare non omnia simul fecisse dicatur? nam hic hominum mos est, si partibus fecisse credatur.\' ad potentiam ergo magis dei proficere dicunt, si uno die omnia ab eo facta credantur. porro autem magnam prouidentiam in hoc opere et ordine contuemur. nam potuit utique simul facere cuncta, sed ratio multiformis prohibuit et sepositis his omnibus scripturae diuinae fides habenda est, quae dicit et saepe dicit, quia in sex, inquit, diebus fecit dominus deus tuus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt. primo enim in loco sic debuerunt fieri, ut sentirent ac scirent quia facta sunt. quando enim non se omnia simul uiderunt sed unum hodie, cras alterum, cognouerunt initio se contineri nec posse aeternitatem suspicari, ubi se partibus inuicem recognoscunt. nam si omnia simul exstitissent, non esset eis sensus infirmitatis, sed putarent se non coepisse. quae enim uerbo dei subito simul existunt, non se fieri sentiunt, nisi aliud ante se aliud post se uidendo. et ne forte illud quod primum factum est putet se infectum maiora post se facta cernendo, hoc credit de se quod uidet in alterum potiorem. denique lumen, quod dies appellatur, ante se habet caelum et terram, id est aquam et aridam. cum autem ipsa aqua et arida et tenebrae confusa fuissent facta, aeternitatem sibi uindicare non poterant, quia nemo harum statum et proprietatem sibi ausa est uindicare. sol iterum et luna cum sint clarissima, ante se habent multa. ita ergo factum est, ut, potiora posteriora, anteriora autem inferiora cum se uident, nihil horum sibi uindicet aeternitatem. [main.106.19] Praeterea, quia sex diebus opus consummatum, totius mundi aetatem in se continet, ut sex dierum opera sex milium annorum haberent figuram, quia, quod uno quoque saeculo futurum erat, sex dierum per ordinem operibus continetur: ut — puto quia prioribus saeculis tanta cognitio dei in terris futura non erat —, sine splendore anteriores dies uiderentur; ut autem ante hominem pecora fierent, quia ueteres nostri inculti et agrestes pecorum more uicturi erant; sexto autem die homo fieret, haec res fecit, quia sexto millesimo anno aduentus Christi hominem fecit, ne morti esset obnoxius; ut autem imago dei esset homo, quia dono dei coimaginari haberet filio dei dicente Iohanne apostolo: scimus autem, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus. et uas electionis: coimaginati, ait, filio dei. arbor autem uitae, quae posita est in paradiso, imago fuit futurae gratiae dei, quae est corpus domini, quod qui edit, uiuet in aeternum. nam arbor scientiae boni et mali lex est data per Moysen, quae, cum cognitum fecisset peccatum quod prius latebat, dedit scientiam boni et mali. ostendit enim quid esset bonum, quidue malum. illud uero, quod septimo die requieuit ab operibus suis, hoc significauit, quia impleto sexto millesimo anno in septimo millesimo requiesceret cessante iam mundo ab omni opere saeculari. 20. Haec diximus pauca de multis, ut uiam panderemus intellegendi secundum ea quae supra ostendimus. CVII. DE ORDINE DIEI ET NOCTIS [main.107.1] Quantum ad mundi rationem pertinet, tenebras ante legimus quam lucem. ea enim, quae ad mundi fabricam profecerunt quaeque simul facta uidentur, lumine priuata fuisse considerantur, id est aqua terra tenebrae, ex quibus conpaginatus est mundus, sicut continetur in Sapientia, quae dicitur Solomonis: ex materia inuisa, hoc est tenebrosa. et tenebras enim et aquam factam sacra uolumina ipsius domini uoce testanturper Eseiamprofetam: ego enim, inquit, deusqui feci lucem et creaui tenebras. similiter et per Dauid et aquas factas et terram firmatam super aquas spiritus sanctus ostendit. quod conuenit et euangelicae auctoritati et apostolicae traditioni, in quibus omnia facta leguntur et, ut nihil exciperet, siue quae in caelis sunt, ait, siue quae in terris. [main.107.2] In hac ergo parte, quae ad terras pertinet, ante tenebras legimus quam lucem. hoc, quantum ad ordinem lectionis pertinet, non quantum ad dignitatem; nam utique multo melior lux quam tenebrae. in mundi tamen ratione lux accepit nomen, ut appellaretur dies et tenebrae nox, sed hac scilicet ratione, quia, dum inluminantur tenebrae et praeterit lux, illud tempus. quamdiu redeat lux, dicitur nox et illud tempus, quo inluminantur tenebrae, appellatur dies. nox ergo cum dicitur, speratur futurus dies et, cum dies dicitur, speratur fore nox. cum uero officia haec cessauerint transeunte mundo, tenebrae tantum dicentur et lumen. non enim potest dici nox, cum perpetuo sint tenebrae, neque dies, cum occidere cessauerit lumen. ubi enim aeternitas est, cessant haec nomina, quia cum mundo coeperunt. denique antequam lux fieret, quae appellata est dies, non nox legitur fuisse, sed tenebrae; quae postquam inluminatae sunt et praeteriit lux, uespera appellatae sunt et nox. [main.107.3] Igitur, quantum apparet, subiecta est nox diei. nec enim, quia ante tenebrae leguntur quam lux, idcirco anteponendae debent uideri, quia et caelum ante solem est et tamen claritate maior est sol et terra ante hominem et pecora et cetera animantia et tamen subiecta sunt homini. non ergo idcirco nox praeferri debet diei, quia ante leguntur tenebrae, cum appareat et dignitate lumen tenebris et tempore diem nocti anteponi. sicut enim supra ostensum est, cum essent tenebrae, facta est lux. [main.107.4] Et appellauit deus lucem diem et tenebras appellauit noctem; et factum est uespere et factum est mane dies unus. nam nisi dies fuisset, nec nox; tenebrae enim erant, quae cum inluminatae sunt et praeteriit dies cursu suo peracto, factus est uesper. et cum post uesperum inluxisset, factus est dies primus nocte transacta, ut diem sequeretur nox. hoc et dignum est et ratione commendatum, ut inferior natura per omnia subiecta sit potiori. [main.107.5] Quo modo ergo nox ante diem dicetur, cuius nomen post diem legis? non enim appellata fuisset nox neque uesper, nisi facta lux diem egisset, quo transacto factus est uesper, qui est nox: dies utique factus est uesper, ut scias noctem partem esse diei. tunc enim consummatur dies, cum transit et non denique sic dicimus: ne hanc inanire uideretur, sine qua uita haec gubernari non potest, dicit: scimus quia lex spiritalis est, ut illam, quam inanit. legem sabbati et circumcisionis et escarum et neomeniarum sciretur. illa enim idcirco spiritalis dicitur, quia omnia deponit peccata. LXXVI. SI PROPTER DIFFIDENTIAM ET DETRACTIONES DURA ACCEPERUNT IUDAEI MANDATA, QVID PECCAUERANT FILII EORUM, UT ETIAM IPSI HIS MANDATIS ADSTRINGERENTUR? [appendix2.76b.1–appendix2.77b.25] Patribus data est lex, quae filiis similibus oneri esset. nam postea non minus, sed forte amplius in deum peccauerunt quam patres illorum. praescius enim deus filiis magis hanc legem dedit, quia illi omnes in heremo obierunt. LXXVII. CUM SALUATOR DICAT: \'EGO PRO EIS ROGO. QVOS MIHI DEDISTI, NON PRO MUNDO ROGO\', IOHANNES APOSTOLUS CONTRA: \'HABEMUS\', INQVIT, \'ADUOCATUM APUD PATREM, DEPRECATOREM PRO PECCATIS NOSTRIS, ET NON SOLUM PRO NOSTRIS, SED PRO UNIUERSO MUNDO\': HOC CONTRARIUM UIDETUR. [appendix2.77b.1] Quamuis non longe discrepet sensus, tamen aliud est, quod dicit saluator, et aliud, quod adfirmat apostolus Iohannes. nam saluator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti praestentur. denique sic dicit: non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serues eos a malo. apostolus autem Iohannes aliud genus precationis inducit; ait namque: habemus aduocatum, qui postulat pro peccatis nostris et totius mundi. pro Christianis ergo duplici genere postulat, quia et pro peccatis illorum orat et ut tuti a diaboli infestatione praestentur. pro his autem, qui non credunt, haec sola deprecatio est, ut, cum pro peccatis suis et perfidia plecti merentur, bonitas et patientia dei expectet illos, si forte uelint corrigi. nec enim postulat ut ignoscantur illis peccata diffidentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut, si se emendauerint, dimittantur illis delicta. hoc ergo postulat pro illis saluator, quod diximus. [appendix2.78b.26–1] LXXVIII. IN EUANGELIO LEGIMUS ANGELUM DICERE AD MARIAM MATREM DOMINI, QVOD \'REGNI EIUS\', ID EST CHRISTI, \'NON ERIT FINIS\' ET DANIHEL EODEM SENSU DICIT DE HOC; AIT ENIM: TUNC EXURGET REGNUM AETERNUM, QVOD NUMQVAM CORRUMPETUR\' CONTRA APOSTOLUS DE DOMINO: \'CUM TRADIDIT\', INQVIT, \'REGNUM DEO ET PATRI. QVO MODO REGNUM AETERNUM HABEBIT, QVOD TRADITURUS DICITUR DEO ET PATRI? In causa patris et filii, id est dei et Christi, traditio, non abolitio intellegitur. considera enim quo modo pater tradiderit filio regnum ipso hoc domino protestante: omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a patre meo. si pater ergo desiit habere, cum tradidit, potest et de saluatore dici quia, cum tradidit, amisit. nam filius, postquam traditum sibi a patre regnum dixit, patrem adhuc praeferens ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum et uerum deum et quem misisti Iesum Christum. secundum hunc igitur sensum et filius non amittit regnum cum tradit, ut haec uera sint, et angelus et Danihel non discrepare ab hoc sensu dicuntur. qui enim horum testimonium detractandum putat, perfidia plenus est. [appendix2.78b.2] Sed nunc uideamus manentes in hac fide, quid sit tradere filium patri regnum; hoc est enim, quod inter cetera alio loco dicit apostolus: tunc et ipse filius subiectus erit ei, qui subiecit ei omnia, ut sit deus omnia in omnibus. subiectio ergo haec ipsa est traditio regni. itaque hoc loco interpretatio uidetur necessaria, ut et subiectus patri filius non negetur et nihilo minus aeternum regnum habere dicatur, hoc est regnum filii, quia in nomine eius omnia genua flectuntur, caelestia. terrestria et inferna. quod etiam adfirmat Petrus apostolus dicens: non est aliud nomen datum sub caelo, in quo oporteat nos saluos fieri. et ipse dominus discipulis ait: usque modo non petistis quicquam in nomine meo: petite et ego faciam. sic regnat filius, cum omnia in nomine eius saluantur et dantur quae postulantur usque ad finem mundi. [appendix2.78b.3] Postquam uero omnia Christum fuerint confessa, siue ui siue uoluntate, et substrata potentiae eius, cui restiterant, mysterium unius dei cunctis manifestabitur et omnis gratiarum actio referetur ad patrem, ex quo sunt omnia, ut cessante praedicatione unus deus sciatur in mysterio trinitatis. cum enim omnes potestates et principatus et dominationes Christo genu flexerint, tunc filius manifestabit non se esse, a quo sunt omnia, sed filium eius et illum in se uideri. haec est subiectio et regni traditio. ostendens enim patrem esse, a quo sunt omnia, subicit se illi, cum de eo se dicit esse. tanta enim claritas et maiestas in aduentu filii uidebitur, ut omnes potentiae et chori angelorum hunc singularem putent deum. saluator autem, cum se non illum esse dixerit, qui dicitur pater, sed filium eius, regnans tradit regnum patri. in hac re manifestata est et subiectio et regni traditio, quia. cum a patre se profitetur esse, quicquid habet, patris esse fatetur omnem summam referens ad eum. LXXVIIII [appendix2.79b.1–appendix2.80b.1] LXXVIIII = LXXXIII LXXX. QVID OPUS ERAT UT GALATAS ARGUENS APOSTOLUS HOC INTERPONERET — GALATIS ENIM POST EUANGELIUM AD LEGEM CONFUGIENTIBUS INTER CETERA AIT: \'MEDIATOR ENIM UNIUS NON EST, DEUS AUTEM UNUS EST\' —, QVASI GALATAE UNUM DEUM NEGARENT, QVIPPE CUM HAC RATIONE INDUCTI (SINT) IN LEGE, UT UNUM DEUM ET SINGULAREM CREDERENT, CHRISTUM AUTEM MINISTRUM TANTUM EX PRAEDESTINATIONE UENISSE AD DISPENSANDUM DONUM GRATIAE DEI? Manifestum est sic inductos Galatas in legem fuisse, ut et Christum profiterentur, sed non sicut dignum est, sed more Fotini, ut, quia unum deum lex praedicat, contra legem sit, si Christus deus dicatur. hoc commentum Iudaeorum est, qui magnalibus uirtutum uicti crediderunt post crucem Christum, ita ut profitentes Christum legem tamen seruarent, quasi non esset omnis spes in Christo ponenda. hi sunt, quos apostolus falsos fratres appellat. isti ergo post apostolorum traditionem Galatarum sensum corruperant, ita ut Iudaeos eos facerent sub nomine saluatoris. hinc apostolus Christum dicit uenisse arbitrum circumcisionis et praeputii, sicut dicit ad Ephesios: in uno nouo homine faciens pacem. si ergo arbiter uenit Christus, arbiter autem sic facit pacem inter duos, ut nouam regulam ponat, auferens ambobus professiones reconciliat eos ut eius sententiam secuti amittant discordiam pristinam. Iudaeo enim circumcisionem uindicante et gentili praeputium discordia fit; cum uero hoc aufertur, fit pax.. [appendix2.80b.2] \'Si igitur sic se haec habent, quo modo uos,) inquit, \'Galatae Iudaei facti Christi arbitrium corrumpitis?\' ideo dixit illis: euacuati estis a Christo. ius enim reconciliationis, quod inter eos constituerat, spernentes ad pristinum Iudaeorum sensum conuersi sunt, accusantes tam se quam reconciliatorem; omne enim quod displicet accusatur: et quoniam haec res Galatas ad legem conuerti coegerat, ut unum deum sine mysterio faterentur, quasi legi esset inimicum, si Christus deus diceretur, dicit: arbiter, hoc est mediator, unius non est — sed duorum utique; uos autem conuersi ad legem arbitrum recusastis —, deus tamen unus est.\' quo dicto non sic se Christum deum praedicare testatur, ut alterum deum faceret aut duos profiteretur, sed unum esse deum, sicut et in lege dictum est, quia, cum Christus de deo deus praedicatur, non ad alterum proficit deum, quia quod de deo est non se permittit alterum deum dici. siue enim deus, siue, quod de deo est, unus est deus. nihil enim utique distat inter deum et quod de deo est; est enim alter. ipse enim alter propter personam, qua filius nuncupatur, ipse uero idem propter unitatem substantiae. ne reprehensibile uideatur quia\'personam\' dixi; solent enim quidam abnuere, sed apostolum sequamur qui ait: nam quod donaui, si quid donaui, propter uos in persona Christi. [appendix2.81b.28–1] LXXXI. SALUATOR, CUM SE PASSURUM DICERET ET POST TERTIUM DIEM RESURRECTURUM, ADIECIT: \'ET POSTQVAM RESURREXERO, PRAECEDAM UOS IN GALILEAM; IBI ME VIDEBITIS\'. ET ANGELUS MULIERIBUS SIMILITER. CUM INUENIATUR A MULIERIBUS ET A DISCIPULIS SUIS VISUS IN HIERUSALEM. Uerba saluatoris retractare infidelis est, sed te uideo non de uerbis saluatoris dubitare, sed sensum requirere, quare, cum in Hierosolymis post passionem suam uisus sit, dixit se in Galilea ab his uideri. cum in Hierosolyma uisus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum, in Galilea uero ab omnibus simul, ergo qui in Hierusalem uisuri illum erant per partes, in Galilea illis constituit, ut simul omnibus appareret et ad ordinandam disciplinam daret praecepta. [appendix2.82b.29–1] LXXXII. NON ESSE CONTRISTANDUM DE MORTUIS PAULUS APOSTOLUS SIGNAT; NAM DESPERANTUM EST CONTRISTARI ET IPSE: \'INFIRMUS\', INQVIT DE EPAFRODITO. \'FUIT PROPE MORTEM. SED DEUS MISERTUS EST ILLI; NON SOLUM AUTEM ILLI. SED ET MIHI, NE TRISTITIAM SUPER TRISTITIAM HABEREM\'. QVO MODO CONTRISTANDUM UETAT, CUM IPSE CONTRISTANDUM SE, SI MORTUUS FUISSET, DECLARAT? Aliter se de morte Epafrediti, si prouenisset, contristandum significauit apostolus et aliter prohibet contristandum. nam hic propter solacium adiutorii eius, quo utebatur in euangelio, si mortuus fuisset, contristandum se dixit; nos autem sic contristari prohibet, ne obitos quasi exstinctos et perditos lugeamus desperantes de resurrectione. aliud est igitur solacium requirere quasi absentis et aliud dolere interitum iam non futuri. hic cessat consolatio, illic excluditur desperatio. [appendix2.83b.30–1] LXXXIII. QVID EST UT, CUM APOSTOLI OMNES CURAS SIBI OBLATAS SANASSENT, PROPRIIS TAMEN INFIRMIS MEDELLAM NON DEDERINT? NAM UTIQVE EPAFRODITUS USQVE AD MORTEM NON AEGROTASSET, SI INTERCESSIO APOSTOLI FUISSET AUDITA. QVIS ENIM DUBITET ORASSE HOC SAEPE APOSTOLUM ET NON IMPETRASSE? SI ENIM AUDITUS FUISSET, STATIM INFIRMITAS FUISSET ADEMPTA. Signa et uirtutes idcirco ab apostolis factae sunt, ut iufidelitas cogeretur ad fidem, ut uidentes facta, quae hominibus inpossibilia sunt. dei ex hoc esse praedicationem agnoscerent et rationem esse in fide uirtute probarent, ut, quoniam uerbis semper contradicitur, testis uirtus posita est, cui cum uerba cedunt, rationem esse in fide significat, quae uerbis exprimi non potest. inter fideles igitur non iam signa et prodigia sunt necessaria, sed spes firma. postquam enim discitur uera esse quae promissa sunt, ad hoc se armat animus, ut spretis praesentibus futuris dignus existat meritum sibi conlocans per laborem hoc Salomone testante, qui ait: fili, accedens ad seruitutem dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem. quoniam temptationibus proficit homo, haec data sunt monita. unde apostolus: per tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum dei. hae tribulationum temptationes diuersis modis accidunt, ut perseuerans animus in accepta fide possit coronari. non solum enim in fide temptatur homo, sed et in aegritudine et in damno et in persecutione et in morte carorum, ut, si in his passionibus ad auxilium daemoniorum non fuerit abductus, sine sanguinis pretio mercetur martyrium. non ergo ad dispendium Epafroditi non impetrauit apostolus quod petiit, sed ad profectum, quia et in sua causa, cum postulasset, audiuit: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. LXXXIIII [appendix2.84b.1] LXXXIIII = XCV LXXXV [appendix2.85b.1] LXXXV = LXXI LXXXVI [appendix2.86b.1] LXXXVI = LXXXIIII LXXXVII [appendix2.87b.1] LXXXVII = LXXXVIIII LXXXVIII [appendix2.88b.1] LXXXVIII = XC LXXXVIIII [appendix2.89b.1] LXXXVIIII = XCII XC [appendix2.90b.1] XC = XCIII XCI [appendix2.91b.1] XCI = XCVI XCII. DE AETERNITATE FILII [appendix2.92b.1–2] Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine nec purgata uel detersa ueternosae uitae carie terreno sensu aestimantes dubitant uel de dei filio uel duos unum esse — perfida enim et contumax natio Iudaeorum, quibus fons legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat uocibus —, breuiter, quantum tractatus contractior patitur, edisseram. spes enim ignorantibus, si uelint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur. Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat, sed, si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret. aut non potuisse amplius — quod in omnipotentem non cadit — aut noluisse — quod in benignissimum — uideretur. certe in summo deo grande non fuerat fecisse quod intra se positum uim plenae summitatis non esset habiturum- . turum. super se ergo nihil erat — nihil est enim quod deum uincat —, infra se parum fuerat, quia minus maximo non congruebat. simillimum itaque suum filium creans edidit ex se quasi alterum se, ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex deo suppetit, per eius ad nos propaginem redundauit. [appendix2.92b.3] Quin et haec simul intellegenda ratio est deum, qui hunc mundum condidit, ei, qui inter cetera pulchritudinis ordinationisque miracula creandi quoque naturam sufficiendis sui cuiusque generis foetibus tribuit, ipsum prius utique habuisse quod dederit. nullus enim dat quod ipse non habeat. qui ergo habuit filium totis sibi similitudinis partibus congruentem — hoc est, unus unicum, probus probum, bonus benignum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus aeternum —, habuit utique ante mundum creatae subolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebatur exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus ante esse debuerit pater proprius, hoc est proprii sui foetus. [appendix2.92b.4] Sed quod editum filium diximus, non sic est accipiendum, tamquam nostri similem habeat ortum natusque ita sit, ut mortales nasci uidemus, cum prorumpente foetu existant quae ante non fuerant. illa enim aliunde insitis concepta seminibus elementorum distantia in coetum sui generis specie coalescunt; hic autem diuinitus nullo auxilio admixtionis externae ex se id, quod in se ac secum semper habuit, eduxit et protulit. ut enim, si lucem nasci ex sole dicamus, quod ab eo procedat et profluat, non utique sic dicimus, quasi aliquando sine luce sol aut esse possit aut fuerit, ut eam tempore aliquo a se superiore generauerit, sed ut, quod secum semper obtinuit, eam de se scilicet genitam sine coepti aliqua distinctione principii, quia semper fulgeat, semper ex se uelut munere reparante conlustret, sic dei filius ab aeterno patri cohaerens hanc quoque eius similitudinem tenuit, ut nec ortum habeat nec occasum. et ut deus sine origine sempiternus, ita et filius sempiternus; et ut deus unus est, simplex idemque, sic cum patre permixtus, ut nominibus et adfectibus distincti quidem, sed idem sint, in ambobus unus et uterque in uno inseparabili maiestate continuus. [appendix2.92b.5] Deus itaque filium non ex materiis discordantibus tractum, sed ex simplici ac singulari naturae suae stirpe ac seminario editum, semper in se habitum nec a se ulla umquam separatione dimissum ita secum continet et amplectitur, ut nihil in ambobus de illa unitate mutetur. XCIII [appendix2.93b.1] XCIII = XCI XCIIII [appendix2.94b.1] XCIIII = XCVII XCV [appendix2.95b.1] XCV non exstat. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/ambrosiaster-pseudo-augustini-quaestiones-veteris-et-novi-test-latin/