CONTRA LITTERAS PETILIANI (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa027.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LIBER PRIMUS [1.1] Dilectissimis fratribus ad nostrae dispensationis curam pertinentibus Augustinus in domino salutem. Nostis nos saepe uoluisse Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem in notitiam manifestam non tam ex nostro quam ex ipsorum ore producere atque conuincere. unde factum est, ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus non quidem communicatorias, quibus se iam in praeteritum indignos a catholica ecclesia dissentiendo fecerunt, nec tamen contumeliosas sed pacificas, ut nobiscum quaestione discussa, quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit, considerata ueritate corrigi uellent nec maiorum suorum animosam peruersitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad fructum caritatis radici catholicae redderentur. sed quoniam scriptum est: cum his qui oderant pacem eram pacificus, ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem, cui per eas consulebatur, oderunt. nunc uero cum essem in ecclesia Constantiniensi Absentio praesente et collega meo Fortunato eius episcopo, obtulerunt mihi fratres epistulam, quam ad suos presbyteros eiusdem schismatis episcopum dedisse dicebant, sicut earundem quoque litterarum praetendebat inscriptio. quam cum legissem, ita miratus sum, quod primis uerbis suis totam partis suae communionem radicitus amputauit, ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet fama praedicare quod inter eos doctrina atque facundia maxime excellat. sed quia me legente aderant quidam, qui eius sermonis cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt omnino eius esse illud eloquium. ego tamen, cuiuslibet esset, refellendum putaui, ne, quisquis ea scripsit, aliquid sibi apud imperitos aduersus catholicam scripsisse uideretur. [1.2] Hoc ergo ille primum in epistula sua posuit, dicens quod eis obiciamus bis baptisma, qui sub nomine baptismi animas nostras reo lauacro polluimus. quid autem prodest omnia eius contumeliosa uerba retexere? nam quoniam aliud est documenta firmare, aliud maledicta refellendo tractare, illud potius attendamus, quo pacto demonstrare uoluerit nos baptismum non habere et ideo se non repetere quod iam erat, sed dare quod non erat. ait enim: conscientia. namque dantis attenditur quae abluat accipientis. quid si lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam, si, quemadmodum dicit, conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis? si enim dixerit ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis, ad hoc ualebit fortasse illa ignorantia, ut de conscientia baptizatoris sui non possit nesciens maculari. sufficiat ergo, ut alterius conscientia maculosa cum ignoratur non maculet; numquid autem etiam abluere potest? [1.3] Unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat, praesertim cum addat et dicat: nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum? ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat; quid eum accepturum esse arbitraris, utrum fidem an reatum? si dixeris \'fidem\', concedes posse fieri, ut a perfido quisque fidem percipiat, non reatum, et falsum erit illud quod dictum est: qui fidem, a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. inuenimus enim fieri posse, ut etiam a perfido fidem quisque percipiat, si pel\'fidiam dantis ignoret. non enim ait: \'qui fidem a perfido manifesto uel cognito sumpserit\', sed qui fidem, inquit, a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, quod utique falsum est, quando quisque a latente perfido baptizatur. si autem dixerit: \'etiam cum baptizator perfidus latet, non ab eo fidem percipit sed reatum\', rebaptizent ergo illos, quos ab eis baptizatos esse constiterit, qui diu apud ipsos conscelerati latuerunt et postea proditi conuictique damnati sunt. Eo quippe tempore quo latebant quoscumque baptizauerunt, non eis potuerunt fidem tradere sed reatum, si, quisquis fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit sed reatum. ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum. [1.4] Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis attenditur quae latet oculos accepturi? ita secundum eorum sententiam fit salus illa spiritalis incerta, dum contra scripturas sanctas, quae dicunt: bonum est confidere in domino quam confidere in homine et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, spem baptizandorum auferunt a domino deo et in homine ponendam esse persuadent. unde fit omnino, ut non incerta, sed prorsus nulla sit salus, quia domini est salus et uana salus hominis. itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem iustum et innocentem nouit, maledictus est. unde et apostolus Paulus eos, qui dicebant se Pauli esse, obiurgat et dicit: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? [1.5] Quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo, radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite spes etiam omnis incerta sit. et cum fieri possit ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit et hoc ignoret accipiens, consequenter fit, ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite spes quoque baptizati uana etinanis existat, quippe cum iste in epistula sua ponat et dicat: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid nihil est, cumque originem et radicem et caput baptizati hominem a quo baptizatur uelit intellegi, quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator eius ? ignorat enim se malum habere caput aut omnino se esse sine capite. tamen quae spes est illi, cui siue scienti siue nescienti caput pessimum aut nullum est? numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator uel malum caput uel nullum est? at hoc quisquis putauerit, uere sine capite est. [1.6] Nos ergo quaerimus, quia dixit iste: qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum statimque conexuit dicens: omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator eius origo et radix et caput: quis est a quo accipit fidem, ubi est origo de qua oritur, ubi radix unde germinat, ubi caput unde incipit? an forte, cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? o humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritalis credentibus impertitur, dispensator ipse iustificat ac non ille unus, de quo dictum est quod iustificat impium, aut uero apostolus Paulus caput est et origo eorum quos plantauerat aut Apollo radix est eorum quos rigauerat ac non ille, qui eis incrementum dederat, cum idem dicat: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit; itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; nec radix eorum erat ipse, sed potius ille qui ait: ego sum uitis, uos estis sarmenta. caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat nos multos unum esse corpus in Christo ipsumque Christum caput esse uniuersi corporis pluribus locis apertissime praedicet? [1.7] Quapropter siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine. alioquin si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur, laborandum est omnibus qui baptizantur, ut baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. quamlibet enim bonos" habuerint, Christus est utique in com parabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator. [1.8] Quod si dementissimum est credere — semper enim Christus iustificat impium faciendo ex impio chriatianum, sem per a Christo percipitur fides, semper (Christus) est origo regeneratorum et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? qui autem non aure sola excipit uoces, sed et mente sententias intuetur, cum audierit: conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis, respondebit: \'saepe mihi ignota est humana conscientia, sed certus sum de Christi misericordia\'. cum audierit: qui fidem a perfido - sumpserit non fidem percipit sed reatum, respondebit: (non est perfidus Christus a quo fidem percipio, non reatum*. eum audierit: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, respondebit: \'origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput meum Christus est.\' cum audierit: nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur, respondebit: \'semen quo regeneror uerbum dei est, quod obaudienter audire sum monitus, etiamsi ille, per quem audio, quae mihi dicit ipse non facit, dicente domino et me securum faciente: quae dicunt facite, quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.\' cum audierit: quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem?, respondebit: (me innocentem non facit nisi qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. non enim in ministrum per quem baptizor credo, sed in eum qui iustificat impium, ut deputetur mihi fides ad iustitiam). [1.9] Cum audierit: arbor bona bonos fructus facit, arbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et: omnis bonus homo de thesauro cordis sui producit bona, et malus homo de thesauro cordis sui profert mala, respondebit: hoc ergo bonus fructus est, ut arbor bona sim, hoe est bonus homo, ut praebeam fructum bonum, hoc est opera bona. hoc autem non qui plantat et qui rigat mihi dabit, sed qui incrementum dat deus., nam si arbor bona bonus baptizator est, ut fructus eius bonus sit ille quem baptizauerit, quisquis ab homine malo, etiam non manifesto, fuerit baptizatus, bonus esse non poterit — de mala quippe arbore exortus est; aliud est enim arbor bona, aliud arbor occulta sed tamen mala —; aut si, cum occulta est arbor mala, quicumque ab illa fuerit baptizatus non de illa, sed de Christo nascitur, sanctius iustificantur qui baptizantur ab occultis malis quam qui baptizastur a manifestis bonis. [1.10] Item cum audierit: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, respondebit: \'uiuit Christus, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur, de quo dictum est: ipse est qui baptizat in spiritu sancto\'. baptizantur autem a mortuis qui baptizantur in idolorum templis. non enim et ipsi a sacerdotibus suis ae accipere arbitrantur sanctificationem quam putant, sed a diis . qui quoniam homines fuerunt (at) ita mortui sunt, ut neque super terras neque in requie caeli sint, uere ipsi a mortui. baptizantur, etsi quo alio modo ista sanctae scripturae uerba ueraciter quaeri ac salubriter discuti et intellegi possunt. nam si hoc loco mortuum intellexero peccatorem baptizatorem, eadem illa consequetur absurditas, ut, quisquis etiam a latente impio fuerit baptizatus, tamquam a mortuo baptizatus inaniter lotus sit. non enim ait: (qui baptizatur a mortuo manifesto), sed absolute dixit: (a mortuo\'. at si mortuum quemque tunc putant, cum eum peccatorem sciunt, uiuere autem, etiamsi sceleratus in eorum communione astutissime lateat, primo execrabili superbia sibi plus arrogant quam deo tribuunt, ut, cum eis peccator notus est, mortuus appelletur, cum autem deo notus est, uiuus existimetur. deinde si peccator ille dicendus est mortuus, qui est hominibus cognitus, de Optato quid responsuri sunt, quem sceleratum longo tempore sibi notum damnare timuerunt? cur, qui ab illo baptizati sunt, non dicuntur a mortuo baptizati? an ideo uiuebat, quod deus illi comes erat? quod facete et eleganter a nescio quo primario collega . suo dictum solent etiam ipsi iactare atque laudare, non intellegentes exitu Goliae superbissimi suo sibi gladio caput auferri. [1.11] Postremo si neque occultum sceleratum neque manifestum, qui tamen ab eis nondum damnatus sit, uolunt appellare mortuum, sed et manifestum et damnatum, ut quisquis ab eo baptizatur ipse a mortuo baptizetur et nihil ei prosit lauacrum eius, quid dicturi sunt de his, quos plenarii concilii sui, sicut dixerunt, ore ueridico cum Maximiano et ceteris eius ordinatoribus damnauerunt, Felicianum dico Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, de quibus interim loquor, qui nominantur inter duodecim Maximiani ordinatores et erectores altaris contra eorum altare cui Primianus assistit? isti certe ab eis inter mortuos deputantur. testis est illa concilii eorum uidelicet praeclara sententia, quae quondam quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamauerunt, nunc autem, si forte eis a nobis recitata fuerit, obmutescunt, cum potius deberent primo non gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. ibi quippe de Maximianistis a consortio suae communionis exclusis ita dicunt, quod ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra et Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. ita quidem isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos uocent. sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadauerum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet. [1.12] A quibus quaero, utrum ad eorum pelagus commeando reuixerint an adhuc ibi mortui manent. si enim nihilominus cadauera sunt, nec aliquo modo prodest lauacrum eis qui ab istis mortuis baptizantur; si autem reuixerunt, quomodo prodest lauacrum illis, quos, cum exanimes iacerent foris, antea baptizarunt, si eo modo quo putant intellegendum est: qui. baptizatur a mortuo quid ei prodest lauacrum eius? eos enim, quos Praetextatus et Felicianus, cum adhuc Maximiano communicarent, baptizauerunt, nunc secum non rebaptizatos cum eisdem baptizatoribus suis, hoc est Feliciano et Praetextato, intus habent permixtos communioni suae. cuius facti occasione, ei non suae pertinaciae principatum fouerent, sed spiritalis suae salutis tam certum exitium cogitarent, euigilare utique deberent et animi sanitate recepta in pace catholica respirare, si tumore superbiae posito et peruicaciae furore superato uellent attendere, quam immani sacrilegio transmarinarum ecclesiarum, quas primaeuas sitas ex sanctis libris accepimus, baptismus execretur et Maximianistarum, quos ore proprio damnauerunt, baptismus recipiatur. [1.13] Ipsi uero fratres nostri, memoratarum ecclesiarum filii, quid ante tot annos in Africa gestum sit et tunc nescierunt et modo nesciunt; unde illos crimina, quae ab eorum \' parte Afris obiecta sunt, etiamsi uera essent, ignorantes contaminare non possent. isti autem palam separati atque diuisi, cum Primiani ordinationi etiam interfuisse dicantur, Primianum damnauerunt, alium episcopum contra Primianum ordinauerunt, extra Primianum baptizauerant, post Primianum rebaptizauerunt cumque suis foris a se baptizatis et intus a nullo rebaptizatis ad Primianum redierunt. si tanta Maximianistarum coniunctio Donatistas non maculat, quomodo Afrorum fama potuit maculare peregrinos? si in pacis osculo sine crimine coeunt labia quae se inuicem damnauerunt, cur in ecclesiis ualde eorum iudicio remotissimis trans mare ab eis quisque damnatus non ut fidelis catholicus osculatur, sed ut paganus impius exsufflatur? quodsi pacem receptis Maximianistis pro sua unitate fecerunt, ecce non reprehendimus, nisi quod suo se iudicio iugulant, ut, cum pro unitate concisionis suae a se rursus concisa recolligant, ipsam concisionem suam uerae unitati resarcire contemnant. [1.14] Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat et rei tanti sceleris, ut eos in concilio suo antiquis illis auctoribus schismatis, quos uiuos terra sorbuit, compararent, aut separati non puniuntur aut damnati in integrum restituuntur, cur non pro unitate Christi, quae toto terrarum orbe diffusa est, de quo praedictum est quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae et quod praedictum est uidetur ac probatur impleri, cur ergo non pro ista unitate uera et plenaria lex illius hereditatis agnoscitur, quae de communibus codicibus personat: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? — pro Donati unitate non coguntur reuocare quod disperserunt, sed ammonentur exaudire quod clamant scripturae —, cur non intellegunt id secum actum misericordia dei, ut, quoniam catholicam ecclesiam falsis criminibus accusabant, quorum quasi contagione nimiam sanctitatem suam contaminari nolebant, uera et maxima crimina plenarii concilii sui ueridico, sicut dicunt, ore damnata rursus recipere per Optati Gildoniani regnum et sibi sociare cogerentur? iam tandem sentiant quemadmodum ueris suorum sceleribus impleantur, qui in fratres suos falsa confingunt, quae si etiam uera dixissent, iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata. [1.15–16] Itaque nobis, fratres, hoc unum, quod de Maximianistis apud eos factum est, ad eos ammonendos corrigendosque sufficiat. non uetera archiua discutimus, non antiqua armaria uentilamus, non in longinquas terras nostram probationem transmittimus, sed sequestramus omnia nostrorum documenta maiorum, differimus testimonia toto terrarum orbe clamantia. Ecce Mustitana et Assuritana ciuitates! supersunt adhuc in hac uita et in hac prouincia, qui se disiunxerunt et a quibus disiuncti sunt, qui altare erexerunt et contra quos erexerunt, qui damnarunt et qui damnati sunt, qui receperunt et qui recepti sunt, qui foris baptizati sunt et intus rebaptizati non sunt: si haec pro unitate maculant, maculati comprimant uocem, si haec pro unitate non maculant, correcti auferant litem. [1.17] Iam uerba epistulae suae ille ipse qui scripsit irrideat, qui usurpato indocte ac mendaciter testimonio quod scriptum commemorat: qui baptixat-ur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? conatur nobis ostendere, quatenus traditor uita mortuus habeatur, et adiungit dicens: mortuus est ille qui baptismo uero nasci non meruit., mortuus est ille similiter qui iusto baptismo genitus mixtus est traditori. si ergo Maximianistae mortui non sunt, cur in plenario concilio suo dicunt, quod eorum pereuntium funeribus plena sunt litora? si autem mortui sunt, unde uiuit baptisma quod dederunt? deinde si Maximianus mortuus non est, quare post illum rebaptizatur? si autem mortuus est, quare cum illo non est mortuus Felicianus Mustitanus ordinator eius et cum nescio quo traditore Afro collega mori potuit transmarinus? aut si et ipse mortuus est, unde cum illo apud te uiuunt intus non rebaptizati, qui ab illo mortuo foris sunt baptizati? [1.18] Deinde subiunxit: ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit. numquam ergo habuit quem Maximianista Felicianus aut Praetextatus foris baptizauerunt, ipsi autem quod habuerunt amiserant. quando ergo isti cum suis recepti sunt, quis dedit eis quos baptizarant quod non habebant, et quis ipsis reddidit quod amiserant? si autem formam baptismi secum abstulerunt, uirtutem ipsam autem baptismi per malum schisma amiserunt, cur ipsam formam, quae semper et ubique sancta est, exsufflas in catholicis quos non audisti, et in Maximianistis amplecteris quos punisti? [1.19] Quidquid autem de Iuda traditore criminose sibi dicere uisus est, ad nos quid pertinet, qui neque ab eis probamur traditores neque, si aliquorum ante nos in nostra communione defunctorum traditio probaretur, etiam ipsa nos improbata et displicens nobis aliqua ex parte macularet? si enim ipsi damnatis a se criminibus et receptis non maculantur, quanto minus nos auditis et improbatis maculari poterimus! quantumlibet ergo in traditores inuehatur, totidem uerbis eos et a me deputet accusari. sed sane distinguo, quia ille apud me arguit eum, quem iam olim defunctum mea cognitio non iudicauit, ego eius lateri cohaerentem ostendo, quem a se damnatum uel certe sacrilego schismate separatum sine ulla honoris eius deminutione suscepit. [1.20] Nequissimus, inquit, traditor nobis legem, seruantibus persecutor et carnifex extitisti. si legem seruauerunt Maximianistae, cum a te separati sunt, sis et tu seruator legis, cum ab ecclesia quae in toto orbe diffusa est separatus es. quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamuis improbe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant. quapropter non habes quod obicias frumentis dominicis paleam suam usque ad uentilationem ultimam sustinentibus, a quibus tu numquam recessisses, nisi leuior palea uento temptationis et ante aduentum uentilatoris auolasses. sed ut ab hoc uno exemplo, quod ad istorum ora claudenda et eos si sapiant corrigendos, si autem in peruersitate maneant confundendos in eorum facies refudit dominus, non recedam, si iustiores sunt qui patiuntur persecutionem quam illi qui faciunt, idem Maximianistae iustiores sunt, quorum et basilica funditus euersa est et militari Optati comitatu grauiter agitati sunt et iussiones proconsulis ad omnes eos de basilicis excludendos a Primianistis impetratae manifestae sunt. quapropter si imperatoribus eorum communionem detestantibus ad persequendos Maximianistas tanta sunt ausi, quid facerent, si eis per regum communionem aliquid efficere liceret? si autem, ut prauos corrigerent, ista fecerunt, quid mirantur, si catholici imperatores maiore potestate urgendos corrigendosque decernunt eos, qui totum orbem christianum rebaptizare conantur, cum causam disaentiendi non habeant, quandoquidem malos, etiamsi uera crimina obicerent, pro pace tamen tolerandos etiam ipsi testantur, quando eos quos damnauerunt cum suis honoribus et cum foris dato baptismo receperunt? considerent aliquando, quid digni sint (pati a) christianis potestatibus orbis terrarum hostes christianae unitatis diffusae toto orbe terrarum. iam igitur, si correctio pigra est, saltem adsit pudor, ne, idem ipsi cum ea quae scribunt legere coeperint, risus eos uincat, dum in se non agnoscunt quod uideri uolunt in aliis nec in se agnoscunt quod aliis obiciunt. [1.21] Quid igitur sibi uult, quod iste in epistula sua posuit dicentem dominum Iudaeis: ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis? nam si se ipsos intellegi uolunt sapientes et scribas et prophetas, nos autem tamquam persecutores sapientium et prophetarum, quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? denique iste, qui illam scripsit epistulam cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria suscribens suam esse fateatur, forte non faciat; usque adeo timent, ne ulla eorum uerba teneamus. nam cum eiusdem epistulae posteriorem partem aliquo modo uellemus accipere, quia totam describere a quibus nobis data est nequiuerunt, nullus a quo petita est eam dare uoluit, posteaquam cognouerunt nos ei parti ad quam peruenimus respondere. itaque cum legant quemadmodum dominus prophetae dicat: exclama uehementer — non est quod parcas — et scribe stilo meo peccata eorum, isti prophetae ueri, qui missi sunt ad nos, nihil sic timent et cauent quam ne a nobis eorum clamor audiatur, quod utique, si uera de nobis dicerent, non timerent. non inmerito, sicut in psalmo scriptum est, oppilatum est os loquentium iniqua. si enim propterea baptismum nostrum non suscipiunt, quia nos sumus progenies uiperarum, sicut iste in epistula sua posuit, cur Maximianensium susceperunt, de quibus concilium eorum sic loquitur, quod uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporarunt? nonne de ipsis etiam in eodem concilio consequenter dictum est, quod uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt? et tamen et ipsos in honore integro et ab eis foris baptizatos intus nunc habent. [1.22] Quapropter haec omnia de progenie uiperarum et de ueneno aspidum sub labiis eorum et alia quae dicta sunt in eos, qui uiam pacis non cognouerunt, si uere isti uellent dicere, ipsi potius sunt, quando eorum baptismum, in quos per concilii sententiam ista dixerunt, propter pacem Donati receperunt et baptismum ecclesiae Christi toto orbe diffusae, unde in Africam ipsa pax uenit, ad sacrilegam iniuriam pacis Christi repudiant. qui ergo sunt potius pseudoprophetae qui ueniunt in uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces? utrum hi, qui uel nesciunt in catholica malos et eis innocenter communicant uel eos, quos de area dominica, priusquam uentilator adueniat, segregare non possunt, pro pace tolerant unitatis, an hi, qui ea quae in catholica reprehendunt in schismate faciunt et, quae in unitate toleranda eaque incerta fugere se fingunt, in sua praecisione manifesta et a se ipsis damnata recipiunt? [1.23] Denique ita dictum est et hoc etiam ipse commemorauit: ex fructibus eorum cognoscetis eos. ergo fructus consideremus. obicitis traditionem: hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus. et ne per multa curramus, in eadem Constantiniensi ciuitate Siluanum episcopum maiores uestri in ipso exordio sui schismatis ordinauerunt. iste cum adhuc esset subdiaconus, manifestissimus traditor municipalibus gestis expressus est. si et uos aduersus maiores nostros aliqua documenta profertis, aequa condicio postulatur, ut aut utraque uera aut utraque falsa esse credamus. si utraque uera sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui crimina uos fugere in totius orbis communione finxistis, quae in ipsa particula uestrae concisionis habebatis. si autem utraque falsa sunt, uos estis sine dubio schismatis rei, qui propter falsa crimina traditorum immani separationis crimine maculamini. quodsi a nobis aliqua et a uobis nulla uel a nobis uera et a uobis falsa proferuntur, non est discutiendum quam penitus uestra ora claudantur. [1.24] Quid, si uos sancta et uera Christi ecclesia conuinceret atque superaret, etiamsi nos nulla uel falsa, uos autem aliqua et uera traditionis documenta teneretis, quid iam uobis restet, nisi ut, si uultis, pacem diligatis, si autem non uultis, saltem obmutescatis? etenim quaecumque modo proferretis, facillime et uerissime dicerem tunc ecclesiae plenariae et catholicae unitati iam per tot gentes diffusae atque firmatae uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras. quod si conati estis facere, procul dubio probare non potuistis et uicti uel irati uos ab innocentibus, qui damnare incerta non possent, immani sacrilegio separastis. si autem nec conati estis id agere, nimis execrabili et impia caecitate uos a frumentis Christi, quae per totum agrum, id est totum mundum, usque ad finem crescunt, paucis in Africa zizaniis offensi praecidistis. [1.25] Postremo testamentum a quibusdam persecutionis tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque prolatum est recitetur. certe in exordio promissionum testatoris id inuenitur Abrahae dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes, et hoc quid sit uerax interpretatur apostolus: in semine, inquit, tuo quod est Christus, nullius traditio fidem dei euacuauit. communicate omnibus gentibus et tunc uos testamentum a pernicie flammarum conseruasse gloriamini. si autem non uultis, quae pars potius credenda est quod testamento institerit exurendo, nisi quae non uult consentire prolato? quanto enim certius sine aliqua temeritate sacrilega ille traditoribus successisse iudicatur, qui nunc lingua persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur! Obicitis persecutionem: respondent uobis frumenta dominica: \'aut iuste factum est aut palea nostra fecit.\' quid ad haec dicitis? obicitis quod baptismum non habeamus: respondent uobis eadem frumenta dominica formam sacramenti etiam intus quibusdam nihil prodesse, sicut Simoni mago baptizato non proderat, multo magis nihil prodesse his qui foris sunt, inesse illis tamen discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. numquid igitur nisi impudentissime poteris aduersus ista frumenta clamare et dicere pseudoprophetas uestitos pellibus ouium, intus autem lupos rapaces, quandoquidem malos in unitate catholica uel non nouerunt uel pro unitate tolerant quos nouerunt? [1.26] Uestros autem fructus si consideremus, omitto tyrannicas in ciuitatibus et maxime in fundis alienis dominationes, omitto furorem circumcellionum et praecipitatorum ultro cadauerum cultus sacrilegos et profanos, bacchationes ebrietatum et sub uno Optato Gildoniauo decennalem totius Africae gemitum; omitto ista, quia sunt in uobis quidam qui haec sibi displicere ac semper displicuisse proclament. sed ea se dicunt, quia comprimere non possunt, pro pace tolerare; ubi se iudicio suo condemnant, quia, si amarent pacem, non discinderent unitatem. nam quae tanta dementia est pacem in ipsa pace uelle relinquere et eam in dissensione uelle retinere? itaque propter eos, qui mala eiusdem partis Donati, quae omnes uident et reprehendunt, fingunt se non uidere, usque adeo ut etiam de ipso Optato dicant: \'quid fecit? quis eum accusauit? quis conuicit? ego nescio, nou uidi, non audiui\' — propter hos ergo, qui se manifesta ignorare confingunt, exorti sunt Maximianistae, in quibus eis oculi pateant et ora claudantur: aperte se separant, aperte altare contra altare erigunt, aperte in concilio sacrilegi et uiperae et ueloces ad effundendum sanguinem et Dathae et Abiron et Corae comparandi appellantur et asperis uerbis detestati damnantur, aperte recipiuntur rursus in honoribus suis cum baptizatis suis. hi sunt fructus eorum pro Donati pace ista facientium, ut pelle ouina se contegant, et Christi pacem in toto orbe terrarum recusantium, ut intus sint lupi rapaces. [1.27] Nihil me praetermisisse arbitror eorum, quae iste in epistula sua posuit, dumtaxat quae in ea parte ad quam peruenimus potui repperire; prodant etiam reliquam partem, ne forte ibi sit aliquid quod refelli non possit. haec autem, quae domino adiuuante respondimus, ammoneo caritatem uestram ut non solum petentibus detis, sed etiam non petentibus ingeratis. respondeant si quid uolunt, et si nobis nolunt, saltem ad suos litteras mittant, quas tamen nobis occultari non iubeant. quod si faciunt, apertissime fructus suos produnt, quibus lupi rapaces induti pellibus ouium demonstrentur, qui occulte insidiantur ouibus nostris et aperte pastoribus respondere formidant. nos eis tantummodo schismatis crimen obicimus, quo penitus omnes inuoluti sunt, non quorundam eorum crimina, quae sibi quidam eorum displicere respondeant. ipsi uero si nobis aliena crimina non obiciant, non habent quod obiciant, et ideo se ab scelere schismatis defendere omnino non possunt, quia siue propter falsa et a se conficta siue etiam propter uera sed tamen paleae crimina se ab area dominica et ab innocentia frumentorum toto orbe crescentium nefaria direm, ptione separarunt. [1.28] Nisi forte expectatis a me, ut etiam de Manicheo quae interposuit refellantur. qua in re nobis non displicetnisi quia pestilentiosissimum et perniciosissimum errorem, id est Manicheorum haeresem, omnino leuissima et prope nulla reprehensione culpauit, quem ueritatis fortissimis documentis catholica expugnat. hereditas enim Christi in omnibus gentibus constituta aduersus omnes exheredatas haereses tuta est. sed sicut ait dominus: quomodo potest satanas satanan eicere, ita Manicheorum errorem quomodo potest Donatistarum error euertere? [1.29] Quapropter, carissimi, quamquam multis modis conuictus error iste superetur nec ullis (ass)ertionibus qualiscumque rationis, sed sola impudentia pertinaci resistere audeat ueritati, tamen, ne memoriam uestram documentorum oneret multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas in ora coartate, hoc tamquam tridenti te u uelut tricipitem bestiam eorum calumniam trucidate. traditionem obiciunt, persecutionem obiciunt, falsum baptisma obiciunt: de solis Maximianistis ad omnia respondete. quod enim maiores eorum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur: sed cum (sacrilegium schismatis crimen superet traditionis, Maximianistas) sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt. item persecutiones uiolentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt, occultas esse arbitrantur: sed cum spiritalis persecutio persecutionem superet corporalem, Maximianistas, quos ipsi corporaliter persecuti sunt et de quibus ipsi dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt. Postremo baptismi quaestionem qua miseros fallunt occultam esse arbitrantur: sed cum dicant baptismum non habere quotquot praeter communionem unius ecclesiae baptizantur, Maximianistas cum eis, quos extra istorum communionem in schismate baptizarunt, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt. [1.30] \'At haec,* inquiunt, pro pace non maculant et bonum est rigorem seueritatis ad misericordiam flectere, ut denuo rami fracti inserantur.\' ita ergo tota causa concluditur uicta in illis, inuicta pro nobis, quia, si nomen pacis ad tolerandos in schismate malos in qualemcumque umbram defensionis assumitur, procul dubio cum horrendo scelere et sine ulla defensione per unitatem orbis terrarum uera pax ipsa uiolatur. XX VIIII. 31.Haec, fratres, cum impigra mansuetudine agenda et praedicanda retinete: diligite homines, interficite errores, sine superbia de ueritate praesumite, sine saeuitia pro ueritate certate, orate pro eis quos redarguitis atque conuincitis. pro talibus enim propheta deum deprecatur dicens: imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine. quod quidem iam fecit dominus, ut eorum facies ignominia Maximianistarum apertissime impleret; superest ut norint salubriter erubescere. ita enim nomen domini quaerere poterunt, a quo perniciosissime auersi sunt, dum pro eo suum nomen extollunt, uiuatis et perseueretis in Christo et multiplicemini atque abundetis in caritate dei et in inuicem et in omnes, dilectissimi fratres. LIBER SECUNDUS [2.1] Primis partibus epistulae Petiliani quas tantummodo inueneramus satis nos respondisse meminerunt qui ea legere uel audire potuerunt. sed quia postea tota est a fratribus inuenta atque descripta missaque nobis, ut uniuersae respondeamus, non erat defugiendum hoc officium stili nostri, non quia ille nouum aliquid dicit, cui non iam multis modis et saepe responsum est; sed propter tardiores fratres, qui ea quae alicubi legerint ad omnia paria referre non possunt, ita morem geram eis qui me omnino ad singula respondere compellunt, ut quasi alternis sermonibus in praesentia disseramus. uerba ex epistula eius ponam sub eius nomine et responsionem reddam sub meo nomine, tamquam, cum ageremus, a notariis excepta sint. ita nemo erit qui me aliquid praetermisisse aut propter indiscretas personas se non potuisse intellegere conqueratur; simul etiam ut idem ipsi Donatistae, qui coram nobiscum disserere nolunt, per litteras quas suis ediderunt ita non effugiant respondentem sibi ad singula ueritatem, tamquam nobiscum faciem ad faciem colloquantur. [2.2–3] Ab ipso exordio epistulae suae Petilianus dixit: Petilianus episcopus dilectissimis fratribus compresbyteris et diaconibus ministris per diocesim nobiscum in sancto euangelio constitutis: (gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo. Augustinus respondit: Agnosco apostolicam salutationem. uideris quid dicas; unde tamen didiceris quod dicis aduerte. sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic Galatas, sic Ephesios Colossenses Philippenses Thessalonicenses. quae igitur. dementia est cum his ecclesiis nolle communicare pacis salutem, in quarum epistulis didicisti pacificam salutationem? [2.4–5] Petilianus dixit: Bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari. Augustinus respondit: Nec aqua nostra inquinamur nec uestra mundamur, sed aqua baptismi, in nomine patris et filii et spiritus sancti cum datur alicui, nec nostra nec uestra est, sed illius de quo Iohanni dictum est: super quem uideris spiritum sicut columbam descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. [2.6–9] Petilianus dixit: Conscientia namque dantis Conscientia quae abluat accipientis. Augustinus respondit: De conscientia Christi ergo securi sumus. nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis mundatio, quia incerta conscientia est abluentis. Petilianus dixit: Na-m qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum. Augustinus respondit: Non est perfidus Christus, a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. credit quippe in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam. [2.10–11] Petilianus dixit: Omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur. Augustinus respondit: Quid te pro Christo uis opponere, sub quo te non uis ponere? ille est origo et radix caputque nascentis, de quo non timemus sicut da homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo capiti conformemur. quis enim homo de homine securus sit, cum scriptum sit: maledictus omnis qu i spem suam ponit in homine? semen autem quo regeneramur uerbum dei est, id est euangelium, unde apostolus dicit: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. qui tamen etiam non caste annuntiantes euangelium annuntiare permittit et in hoc gaudet, quia, etsi non caste annuntiabant sua quaerentes, non quae Iesu Christi, castum tamen erat quod annuntiabant. et dixerat dominus de quibusdam talibus: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. si ergo caste annuntiatur quod castum est, etiam ipse annuntiator, quia uerbo consociatur, credentem congenerat; si autem ipse non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur credens non ex ministri sterilitate, sed ex ueritatis fecunditate. [2.12–13] Petilianus dixit: Quae eunt ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo; arbor or bona fructus bonos facitarbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala? Augustinus respondit: Omnis homo, etiamsi non sit suis criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est deus. alioquin si ex innocentia baptizantis expectatur ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem a quo baptizetur inuenerit, et tanto ipse minus erit innocens, quanto et ille a quo baptizatur; et si forte contra aliquem tenet odium qui baptizat, hoc et illi qui baptizatur imputabitur. ut quid ergo miser currit ad baptismum? ut ei dimittantur peccata sua an ut imponantur aliena? an sicut nauis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? arborem autem bonam et fructum eius bonum et arborem malam et fructum eius malum homines solemus intellegere et opera eorum, sicut consequenter ostenditur in uerbis quae tu quoque commemorasti: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. cum autem dei uerbum praedicat aut dei sacramentum ministrat, non de suo, si malus est, praedicataut ministrat, sed deputabitur in eis de quibus dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim quae dei sunt, faciunt autem quae sua sunt. nam si ita est, ut dicis, id est fructus baptizantium ipsi baptizati existimantur, magnum malum Africae denuntiatis, si tot Optati pullulauerunt quotquot baptizauit Optatus. [2.14] Petilianus dixit: Et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, non mortuum corpus exanime nec hominis funus dure porrectum adseruit esse baptistam, sed dei non habentem spiritum qui mortuo comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat. euangelio protestante ait discipulus eius: domine, permitte mihi sepelire patrem meum; ait illi Iesus: sequere me, et sine mortuos, mortuos suos sepeliant. pater discipuli non erat bapti:atus, paganum paganis addixit. nisi hoc de infidelibus dixerit, mortuus mortuum non potest sepelire. mortuus igitur quidem non aliqua morte, sed uita sua percussus. nam qui sic uiuit ut reus sit, uita mortua cruciatur. a mortuo igitur baptizari hoc est mortem sumpsisse, non uitam. agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor uita mortuus habeatur, mortuus est ille qui baptismo uero nasci non meruit, mortuus est ille similiter qui iusto baptismo genitus mixtus est traditori. ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit. dicit enim dominus Iesus Christus: aduenient in eum septem spiritus nequiores et erit homo ille deterior priore. [2.15] Augustinus respondit: Diligentius quaere quomodo dictum et quomodo intellegendum sit testimonium quod de scriptura posuisti. nam quia mortui solent mystice appellari omnes iniqui, manifestum est; sed Christus, cuius est baptisma uerum, quod propter hominis uitia dicitis falsum, uiuit sedens ad dexteram patris et nec ipsa carnis infirmitate iam morietur et mors ei ultra non dominabitur. cuius baptismo qui baptizatur, non a mortuo baptizatur, et si forte ministri, operarii dolosi, sua quaerentes, non quae Iesu Christi, et euangelium non caste annuntiantes et Christum per contentionem et inuidiam praedicantes, propter iniquitates suas mortui sunt appellandi, sacramentum tamen dei uiui nec in mortuo moritur. mortuus enim erat Simon ille a Philippo in Samaria baptizatus, qui donum dei uolebat pecunia comparare, sed uiuebat ad eius poenam baptisma quod habebat. [2.16] Quam sit autem falsum quod dicis: ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit, hinc licet aduertas, quod, qui baptizati apostatant et per paenitentiam redeunt, non eis redditur baptismus, quem si amitterent redderetur. mortui sane uestri quomodo baptizant secundum sensum uestrum? an mortui non sunt — ut cetera taceam et dicam quod omnibus notum atque cotidianum est — ebriosi, cum de uidua dicat apostolus: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est? deinde in illo concilio uestro, quo Maximianum cum suis auctoribus uel suis ministris damnastis, excidit tibi quam eloquenter dixeritis: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena suntlitora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam? et amen unus eorum Felicianus utrum reuixerit uos uideritis, secum tamen apud uos intus habet quos foris mortuus baptizauit sicut ergo a uiuo baptizatur qui uiui Christi baptismo induitur, sic a mortuo baptizatur qui mortui Saturni uel cuiuslibet alterius baptismo inuoluitur, ut interim cito dicamus, quomodo uerba quae posuisti sine cuiusquam nostrum angustia possint intellegi. nam sicut accipiuntur a uobis, non uos explicare, sed nos uobiscum implicare contenditis. [2.17] Petilianus dixit: Agendum, inquam, nobis dicerb-dumque est, quatenus perfidus traditor uita mortuus habeatur. io ludas apostolus fuit, cum traderet Christum, idemque honore apostoli perdito spiritaliter mortuus est, suo postea laqueo moriturus, sicut scriptum est: paenitet me, inquit, quia tradidi sanguinem iustum, et abiit et laqueo se suspendit, laqueo traditor periit, laqueum talibus de re liquit, de quo dominus Christus clamauit ad patrem: pater, quos dedisti mihi, omnes seruaui, et ex illis nullus periit nisi filius perditionis, ut impleretur scrip· tura, olim namque Dauid sic in eum sententiam dixerat qui esset Christum perfidis traditurus: episcopatum eius co accipiat alter, sit uxor eius uidua et filii eius orfani. ecce quantus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, id ante plurima: saecula nasciturus traditor damnaretur f denique id dicta senten tia compleretur, episcopatum eius apostoli perditi sanctus Mathias accepit, nemo hinc stolidus, nemo perfidus disputet: triumphum Mathias, non iniuriam retulit, qui de domini Christi uictoria spolium retulit proditoris, hoc igitur facto episcopatum tibi quid u indicas, heres nequioris traditoris? Iudas Christum carnaliter tradidit, tu spiritaliter furens euangelium sanctum flammis sacrilegis tradidisti. Iudas legislatorem tradidit perfidis, tu quasi eius reliquias legem dei perdendam hominibus tradidisti. qui si legem diligeres, ut iuuene# Machabaei, pro dei legibus necareris, si nex dici hominum potest quos moriendo pro domino perficit immortales; quorum tinus scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei uoce respondit: t\'lt quidem, scelerate et impie, de praesenti uita nos perdis; rex autem mundi, qui regnat in aeternum et regni eius non erit finis, mortuos nos pro suis sanctis legibus in aeternae uitae conuersationem resuscitabit. si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei iudicis incendisti? ludam facti uel in morte paenituit: te non modo non paenitet, etiam etiam nequissimus traditor nobis legem seruantibus persecutor et carnifex extitisti. [2.18] Augustinus respondit: Uide quid intersit inter uestras maledicas uoces et nostras ueridicas assertiones. adtende paululum. ecce exaggerasti crimen traditionis et inuidiosissimis uerbis uelut copiosus inuentor Iudae nos perdito comparasti. ad hoc tibi ego cum breuissime respondero: (non feci quod dicis, non tradidi; falsa obicis, numquam id probabis,\' nonne. omnis iste uerborum ingentium fumus repente dilabitur? an forte probare conaberis? hoc ergo prius faceres et deinde in nos tamquam in conuictos quo uelles cumulo inuectionis insurgeres. ecce una uanitas: audi alteram. [2.19] Tu ipse, cum de praedicta Iudae damnatione loquereris, dixisti: ecce qua?itus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, ut ante plurima saecula nascitarus traditor damnaretur, et non uidisti eadem prophetia stabili et certa et inconcussa ueritate, qua praedictum est quod unus discipulus traditurus esset Christum, praedictum etiam quod totus mundus esset crediturus in Christum. cur attendisti in prophetia hominem qui tradidit Christum et non ibi attendisti orbem pro quo est traditus Christus? quis tradidit Christum? ludas. quibus eum tradidit? Iudaeis. quid ei fecerunt Iudaei? foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quantum sit ergo, quod tanto pretio emptum est, in psalmo ipso paulo post lege: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. quis autem potest ad commemoranda cetera de orbe credituro innumerabilia prophetica documenta sufficere? sed tu laudas prophetiam, quia uides in ea hominem qui uendidit Christum, nec in ea uides possessionem quam emit uenditus Christus. ecce altera uanitas: audi tertiam. [2.20] Inter multa tuae inuectionis uerba dixisti: si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius puni\':. reris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei incendisti incendisti? haec dicens non attendisti quod te utique mouere deberet, quomodo fieri posset, ut nos testamentum incenderemus et in ea hereditate consisteremus quae illo testamento conscripta est; uos autem mirum est testamentum seruasse et hereditatem perdidisse. nonne in eo testamento scripturn est: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? huic hereditati communica et obice mihi de testamento quod uoles. nam quae dementia est ideo testamentum tradere te noluisse flammis, ut contra uerba litiges testatoris? nos autem cum habeamus in manibus gesta ecclesiastica et municipalia, in quibus legamus eos, qui contra Caecilianum alterum episcopum ordinauerunt, potius fuisse diuinorum codicum traditores, non tamen insultamus, non inuehimur in uos nec sanctarum paginarum cineres in uestris manibus plangimus nec Machabaeorum tormenta flagrantia sacrilegio uestri tumoris opponimus dicentes: \'uestra potius membra quam dei eloquia ignibus traderetis\', nolumus enim esse uani, ut alienis commissis, quae aut ignoratis aut improbatis, uobis inanem strepitum concitemus. quod autem uos a totius orbis communione separatos uidemus, quod scelus et maximum et manifestum et omnium uestrum est, si exaggerare uelim, tempus me citius quam uerba deficient. et hoc tu si defendere uelis, ea es obiecturus orbi terrarum, quae si obicienda sunt ammones unde amplius accuseris, si obicienda non sunt non defenderis? ut quid ergo inflaris aduersus me de traditione quae nec mea est nec tua, si manet illud pactum, ut nobis non obiciamus aliena, si autem non manet, tua potius est quam mea? quamquam et manente illo pacto arbitror me iustissime dicere, ut ille iudicetur socius eius qui tradidit Christum, qui cum toto orbe non se tradidit Christo. ergo, inquit apostolus, Abrahae semen estis, secundum promis sionem heredes, et iterum dicit: heredes quidem dei, coheredes autem Christi, idemque semen Abrahae ad omnes gentes pertinere demonstrat ex illo quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes. quapropter puto iustum esse quod postulo, ut testamentum dei, quod iam olim apertum est, aliquantum aduertamus et, quem non inuenerimus traditi coheredem, ipsum iudicemus traditoris heredem, ille pertineat ad Christi uenditorem, qui Christum negat orbis emptorem. nempe quando se post resurrectionem discipulis demonstrauit et palpanda membra dubitantibus praebuit, hoc illis ait: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. ecce a qua hereditate uos alienatis, ecce cui heredi resistitis! itane uero parceret Christo in terra ambulanti qui contradicit in caelo sedenti? adhuc non intellegitis, quoniam quidquid nobis obicitis sermoni eius obicitis? promittitur christianus orbis et creditur, impletur et contradicitur. cogitate, obsecro, quid pati pro tanta impietate debuistis; et tamen si quid passi estis nescio, non uidi, non feci. tu hodie qui non pateris uim persecutionis meae, redde mihi rationem separationis tuae. sed iterum ac saepe dicturus es, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad me non pertinent. [2.21–24] Petilianus dixit: His ergo criminibus saeptus esse uerus episcopus non potes. Augustinus respondit: Quibus criminibus? quid docuisti, quid ostendisti? etsi ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes? Petilianus dixit: Si apostoli persecuti sunt aliquem aut aliquem tradidit Christus? Augustinus respondit: Possem quidem dicere ipsum satanan omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, itemque alios de quibus dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. et dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam conexum est testimonium scripturae dicentis: zelus domus tuae comedit me. ecce inuenimus apostolum traditorem, Christum persecutorem. possem ista dicere et te in non paruos aestus mittere, ut non querelas eorum qui patiuntur, sed animum eorum qui faciunt quaerere cogereris. sed hinc noli laborare; non ea dico, sed dico ad semen Abrahae quod est in omnibus gentibus non pertinere, si quid non recte uobis factum est fortasse a palea dominicae segetis, quae nihilominus est in omnibus gentibus. uos ergo reddite rationem separationis uestrae, sed prius attendite quales habeatis quos uobis obici non uultis, et uidete quam inique faciatis, cum aliena facta nobis obicitis, etsi ea quae dicitis probaretis. ita nulla erit ratio separationis uestrae. [2.25–26] Petilianus dixit: At enim aliqui dicent: filii non sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur. hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt. Augustinus respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc iam coepisti dicere aliquid et pro nobis. haec enim propositio tua in eo te tenet, ut, si nos hodie cum quibus agis non conuiceris traditores et homicidas et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. et uide quo te commiseris. si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem et nobiscum uiuentem de aliquo tali reatu forte conuiceris, nullo modo praeiudicat omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inueniris. ita, quod fieri non potest, nisi omnes qui ubique sunt noueris omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraueris tam mala esse quam dicis, non habes cur obicias orbi terrarum, qui est in sanctis, nescio quos parentes, quibus eos probes esse consimiles. nec te aliquid adiuuabit, si etiam demonstrare potueris eos qui tales non sunt cum eis qui tales sunt sumere sacramenta communia, primo quia uos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis, quibus detis, a quibus sumatis et uobis eos obici nolitis. deinde, si filii sunt Iudae, qui diabolus inter apostolos fuit, quicumque facta eius imitantur, cur non filios apostolorum dicamus qui non facta sua cum talibus, sed domini sacramenta communicant, sicut apostoli dominicam cenam cum illo traditore sumpserunt, ideo uobis longe dissimiles, quod hominibus unitatem seruantibus hoc obicitis quod conscissa unitate uos facitis? [2.27–30] Petilianus dixit: De se ipso Iudaeis dicit (Dominus christus: si non facio facta patris mei. nolite milii credere. Augustinus respondit: lam supra respondi; hoc et uerum est et pro nobis contra uos est. Petilianus dixit: Falsidicos et mendaces sic identidem obiurgat: filii diaboli estis; et ab initio enim ille accusator fuit et in ueritate lion stetit. Augustinus respondit: Non solemus legere: ille accusator fuit, sed: ille homicida fuit. quaerimus autem unde fuerit diabolus homicida ab initio et inuenimus, quod primum hominem occiderit non gladium stringendo aut aliquam uim corporaliter inferendo, sed persuadendo peccatum et a paradisi felicitate deiciendo. quod tunc paradisus, hoc nunc ecclesia. diaboli ergo filii sunt qui homines ab ecclesia seducendo interSciunt. sicut autem per uerba dei nouimus ubi sit plantatus paradisus, sic per uerba Christi ubi sit ecclesia didicimus: per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Hierusalem. ab isto uniuerso ad partem quamlibet quisquis separat hominem, ille diaboli filius et homicida conuincitur. sed et uerbum quod ipse posuisti, ut de diabolo diceres: ille accusator fuit e t in ueritate non stetit, uide in quos conueniat. accusatis enim orbem terrarum criminibus aliorum, quos etiam ipsos acousare potius quam conuincere potuistis et in ueritate Christi non stetistis. ille enim dicit ecclesiam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, uos autem in parte Donati. [2.31] Petilianus dixit: Tertio quoque similiter persecntorum. dementiam hoc nomine appellat: progenies uiperaram, quomodo fugietis iudicium gehennae? ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis synagogis uestris, donec ueniat super nos omnis sanguis iustus, quem effudistis in terra a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter teniplum et altare. numquid uere carnaliter filii sunt uiperarum ac non magis mente serpentes et trilingui malitia tactuque mortifero et spiritu ueneni flagellantes? uere uiperae facti sunt qui insontibus populis mortes morsibus uomuerunt. [2.32] Augustinus respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta quales uos estis, respondebitis: \'proba.\' quid enim? tu probasti? aut si eo putas probari quia dicuntur, non opus est eadem repetere. recita illa ipsa tibi et a nobis in uos: ecce et ego probaui, si hoc est probare. et tamen disce quid sit probare. neque enim extrinsecus quaero documenta, ut uos uiperas probem. ecce id ipsum uipereum est non habere in ore firmamentum ueritatis, sed uenenum maledictionis, sicut scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum. et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi quaereretur quorum, continuo subiecit: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. cum ergo talia dicitis in homines per totum mundum dispersos quos omnino ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani nec Donati nomen audierunt, nec auditis in silentio respondentes: \'non ad nos pertinet quidquid dicitis, non uidimus, non fecimus, quid loquamini penitus ignoramus: uos qui nihil aliud uultis quam dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os uestrum maledictione et amaritudine plenum est? iam uide utrum uos possitis ostendere non esse uiperas, nisi ostenderitis omnes christianos omnium gentium traditores esse et homicidas et non esse christianos. immo uero etiamsi potestis singulorum hominum per totum orbem diffusorum uitas et facta nosse et ostendere, tamen antequam id faciatis, cum temere ista iactatis, os uestrum uipereum est, os uestrum maledictione et amaritudine plenum est. ostendite iam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellauerimus in synagogis nostris. attendite, quanto labore impenso nullo modo probaturi sitis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint aut sapientes aut scribae, quia non fuerunt. quod etsi possetis, quid faciatis, ut ostendatis a nobis occisos quos nec nos ipsi nouimus, quanto minus orbis terrarum cui uenenoso ore maledicitis? aut unde potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? attendite haec omnia, uidete utrum aliquid horum uel de orbe terrarum uel orbi terrarum probare possitis, cui tamen quia maledicere non quiescitis, in uobis uera ostenditis quae de illo falsa iactatis. [2.33] Porro si nos uelimus probare uos esse interfectores prophetarum, non imus longius, ut per loca singula colligamus, quas furiosi uestri principes circumcellionum et ipsae cateruae uinulentorum atque insanorum non tantum ediderint ab initio schismatis uestri, sed omnino edere non desinant strages. de proximo ago. proferantur eloquia diuina quae uersantur in manibus et nostris et uestris: eos teneamus interfectores prophetarum quos contradictores inuenerimus linguis prophetarum. quid ocius dici potest, quid citius ostendi potest? mitius ageretis traiciendo ferrum per uiscera prophetarum quam quod lingua interficere conamini uerba prophetarum. dicit propheta: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. ecce agitur, ecce impletur; uos autem non solum contra id quod dicitur aures incredulas clauditis, sed etiam contra id quod iam geritur linguas furiosas exeritis. audiuit Abraham dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes et credidit et deputatum est illi ad iustitiam. uos uidetis factum et reclamatis et non uultis deputari uobis ad iniustitiam quod recte deputaretur, etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. immo non solum non uultis uobis deputari ad iniustitiam, sed etiam si quid pro hac impietate patimini, deputari uobis uultis ad iustitiam. aut si non sunt istae persecutiones prophetarum, quia non fiunt ferro sed uerbo, quae fuit causa ut diuinitus diceretur: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus? sed quando colligam ex prophetis omnibus omnia testimonia ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere et extinguere conamini? sed ligati estis, quia in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. uerumtamen unum illud commemorabo ex ore domini qui testis est testium: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. quae sunt haec, ipse indicet. tunc aperuit illis sensum, inquit, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, ecce quod scriptum est in lege et prophetis et psalmis de domino; ecce quod de se et de ecclesia ipse dominus aperuit se ostendens, illam promittens. uos autem his tam manifestis testimoniis resistentes et ea, quia delere non potestis, deprauare conantes quid faceretis, si inueniretis membra prophetarum, qui sic saeuitis in eloquia prophetarum, ut nec dominum audiatis impletorem manifestatorem expositorem prophetarum? nam quantum potestis, etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis. [2.34] Petilianus dixit: De uobis quoque Dauid (in) persecutores haec dicit: sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant plebem meam sicut cibum panis? [2.35] Augustinus respondit: Sepulchrum patens est guttur eorum, unde mendaciorum mortes exhalant; os enim quod mentitur occidit animam. si autem nihil est uerius quam id quod dixit Christus, ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, nihil est mendacius quam id quod dicitis \'in parte Donati\'. linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua nouerint non solum se dicunt iustos esse homines sed etiam iustificatores hominum, quod de uno dictum est qui iustificat impium et quod sit iustus et iustificans. iam de ueneno aspidum et ore maledictione et amaritudine pleno satis diximus. ueloces pedes autem ad effundendum sanguinem etiam Maximianistas habere dixistis; testis est plenarii uestri concilii sententia totiens gestis proconsularibus et municipalibus allegata. illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. intellexistis ergo etiam spiritali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis. uidete ergo si non sunt pedes uestri ueloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos a parte Donati. itane nos uiam pacis non cognouimus, qui studemus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et uos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem cum discipulis suis tam pacifico, ut inde inciperet dicens: pax uobiscum, ita resistitis, ut nihil aliud quam hoc ei dicere conuincamini: \'tu quod dixisti de unitate omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium uerum est\'? qui dicerent ista, si esset timor dei ante oculos eorum? uidete itaque, si non ista cotidie dicendo plebem dei diffusam toto orbe terrarum tamquam cibum panis dentibus finire conamini. [2.36–37] Petilianus dixit: Monet etiam dominus Christus: cauete a pseudoprophetis; ueniunt ad uos in uestit-n ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. Augustinus respondit: Si abs te quaeram, quibus nos fructibus lupos rapaces esse cognoscatis, dicturus es crimina aliena nec in eis quorum esse dicuntur umquam probata. si autem tu a me quaeras, quibus fructibus uos potius esse lupos rapaces cognoscamus, obicio schismatis crimen quod tu negabis, ego autem statim probabo: neque enim communicas omnibus gentibus et illis ecclesiis apostolico labore fundatis. hic dicturus es: (non communico traditoribus et homicidis\'. respondet tibi semen Abrahae: \'haec sunt illa crimina uel non uera uel non mea). sed haec interim sepono, tu ostende ecclesiam. iam uox illa mihi sonabit, quam in pseudoprophetis uitandam dominus monuit ostendentibus partes et ab uniuerso alienare conantibus: ecce hic est Christus, ecce illic. sed usque adeo putas ueras oues Christi cor non habere quibus dictum est: nolite credere, ut lupum audiant dicentem: ecce hic est Christus et pastorem non audiant dicentem: per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. [2.38–39] Petilianus dixit: Sic sic, improbe persecutor quocumque te uelamine bonitatis obtexeris, quocumque nomine pacis bellum osculis geras, quolibet unitatis uocabulo hominum genus inlicias, qui hactenus fallis ac decipis, uere diaboli filius es, dum moribus indicas patrem. Augustinus respondit: Haec a nobis in uos dicta esse reputa et, ut noueris in quos potius conueniant, quae superius dixi commemora. [2.40] Petilianus dixit: Nec adeo mirum quod tibi nomen episcopi inlicite assumis. haec est uera diaboli consuetudo, ita demum decipere, si sibimet uindicet uocabulum sanctitatis, apostolo praedicante: nec mirum est, inquit, si ipse satanas trans figurat se uelut angelum lucis et ministros suos quasi ministros iustitiae. nec mirum est ergo quod te falso episcopum uocas. nam et illi angeli perditi, amatores uirginum mundanarum, qui carnem corrumpendo corrupti sunt, licet diuinis exuti uirtutibus angeli esse desierint, nomen tamen retinent angelorum seseque semper angelos putant, qui diuina soluti militia in exercitum diaboli similes transierunt, deo magno clamante: non permanebit spiritus meus in hominibus istis in aeternum, quoniam caro sunt. quibus reis ac uobis dicet dominus Christus: ite in ignem aeternum m, quem paratus pater meus diabolo et angelis eius. si angeli mali non essent, diabolus angelos non haberet, quos et sanctus apostolus in illo iudicio resurgendi a sanctis hominibus dicit esse damnandos: nescitis quoniam angelos iudicabimus? siueriangeli essent, iudicium in angelos dei homines non haberent. sic quoque apostoli sexaginta, qui cum domino Christo duodecim derelictis a fide apostatae recesserunt, in tantum hominibus miseris adhuc putantur apostoli, ut ex his Manicheus et ceteri multis diabolicis sectis multas animas implicent, quas ut caperent prodierunt. nam profecto perditus Manicheus, si tamen fuit, in illis sexaginta ponendus est, si nomen eius apostoli inter duodecim (non) continetur. at in locum Iudae traditoris subrogato Mathia uoce Christi ordinatus est ut tertius decimus Paulus, qui sese apostolorum nouissimum memorat, ne quisquis esset posterior apostolus crederetur. sic enim dixit: ego enim sum nouissi mus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolusquia persecutus sum ecclesiam dei. nec in hoc uobis blandiamini: Iudaeus haec fecerat, licet et uos nobis perniciem ut pagani faciatis. bellum namque inlicite geritis quibus non licet repugnare. uos enim cupitis uiuere nobis occisis, nobis uero uictoria est fugere uel occidi. [2.41] Augustinus respondit: Uideris quemadmodum testimonia scripturarum posueris uel quomodo intellexeris: nihil ad rem de qua nunc agitur. ad hoc enim certe ista omnia dixisti, ut probares esse falsos episcopos, sicut sunt falsi angeli et falsi apostoli. nouimus et nos esse falsos angelos et falsos apostolos et falsos episcopos et sicut dicit uerus apostolus falsos fratres; sed cum ab utrisque aduersus inuicem possint ista iactari, probare aliquid opus est, non inaniter loqui. in quos tamen conueniat crimen fallaciae, recole quae supra diximus et inuenies, ne taedio simus legentibus eadem saepius repetendo. et tamen quid hoc ad ecclesiam toto terrarum orbe diffusam, siue quod de palea eius, quae cum illa per totum mundum est, potueris dicere, siue quod de Manicheo dixisti uel de ceteris diabolicis sectis? si enim ad triticum non pertinet, quidquid etiam de palea dicitur quae adhuc cum illo est, quanto minus pertinent ad membra Christi toto orbe diffusa tam olim et tam aperte separata portenta! [2.42] Petilianus dixit: Iubet nobis dominus Christus: cum nos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, fugite in alteram; quodsi in ea uos persequentur, fugite in aliam. amen enim dico nobis, non consummabitis ciuitates Israhel, donec ueniat filius hominis. si de Judaeis et pagauis nobis praemonet, tu qui christianum te memoras dira farta gentilium non debes imitari, an sic deo seruitis, ut uestris manibus occidamur erratis erratis, si hoc creditis miseri; nam non habet deus carnifices sacerdotes. [2.43] Augustinus respondit: Fugere de ciuitate in ciuitatem a facie persecutionis non haereticis uel schismaticis praeceptum siue permissum est, quod estis uos, sed praedicatoribus euangelii, cui resistitis uos. quod ut facile probemus, nunc certe in ciuitatibus uestris estis et nemo uos persequitur. prodeundum ergo uobis est et reddenda ratio separationis uestrae. neque enim sicut excusatur infirmitas carnis, quando cedit uiolentiae persecutionis, sic debet et ueritas cedere falsitati. proinde si persecutionem patimini, quare non dimittitis ciuitates in quibus estis, ut impleatis quod ex euangelio commemoratis? si autem non patimini persecutionem, quare nobis respondere non uultis? ant si timetis forte, ne cum responderitis persecutionem patiamini, quomodo ergo imitamini eos praedicatores quibus dictum est: ecce mitto uos sicut oues in medio luporum, quibus item dictum est: nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? et quomodo non facitis contra praeceptum Petri apostoli qui ait: parati semper ad responsionem omni poscenti uos rationem de fide et spe uestra? postremo quare per uiolentissimas turbas etiam ultro improbi estis ecclesiis catholicis ubi potueritis, quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? sed dicitis uos loca uestra defendere et resistitis fustibus et caedibus quibuscumque potueritis. quare ibi non audistis uocem domini dicentis: ego autem dico uobis non resistere malo? aut si fieri potest, ut aliquando recte per uim corporalem resistatur uiolentis nec ideo praeceptum uioletur quod audimus a domino: ego autem dico uobis non resistere malo, cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de sedibus, quae inlicite usurpantur uel ad iniuriam dei retinentur, pius expellat impium et iustus iniustum? neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Helia quomodo ipse Helias a rege iniquissimo, aut quia flagellatus est dominus a persecutoribus, propterea passionibus eius comparandi sunt quos ipse de templo flagellatos eiecit. restat ergo ut nihil aliud requirendum esse fateamini nisi utrum iuste an impie uos separaueritis a communione orbis terrarum. nam si hoc inuentum fuerit quod impie feceritis, non miremini si non desunt ministri deo per quos flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis, sed sicut scriptum est ab ipsis factis uestris. [2.44] Petilianus dixit: Clamat rursus de caelo dominus Christus ad Paulum: Saule saule. quid me pe rseq ueris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Saulus tunc dictus est, ut ei postmodum baptisma componeret nomen. uobis ergo non durum est Christum totiens persequi in sacerdotibus suis, domino ipso clamante: nc tetigeritis christos meos. sanctorum computate tot funera, et uiuarem* cem Christum totiens occidistis. postremo si sacrilegus non, sis, sanctus esse non potes homicida. [2.45] Augustinus respondit: Defendite uos ipsos a persecutione, quam passi sunt a uestris qui cum Maximiano se a uobis separauerunt, et illic inuenietis defensionem nostram. si enim dicitis non uos fecisse, gesta proconsularia et municipalia recitamus. si dicitis recte uos illis fecisse, cur ipsi talia pati non uultis? si dicitis: sed nos schisma non fecimus\', hoc ergo quaeratur et, antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debaisse, quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant. si dicitis nec hoc debere, reddite prius Maximianistis basilicas et sic nobiscum agite. si dicitis debere, quaerite iam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo dei ordinationi resistunt. unde aperte apostolus dicit: non enim sine causa gladium portat; uindex est enim in iram ei qui male agit. quodsi omnino diligenter ueritate tractata hoc inuentum fuerit, ut nec per iudicia publica schismatici aliquid pati debeant nec de locis insidiarum et fallaciarum suarum pellantur, et dixeritis uobis displicere, quod Maximianistas a quibusdam uestris ista perpessi sunt, cur non liberius de toto agro domini, id est de toto mundo, clamant frumenta dominica: (nec ad nos pertinet quod zizania uel quod palea nostra committit, quia displicet nobis\'? si uobis sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit a uestris displicet uobis, quare uos ergo separastis? hinc enim uos accusat ipsa uestra defensio. si enim propterea uos ab iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam suam portat, cur ab iniquis orbis terrarum quos putatis aut fingitis uos separastis? an ut sarcinam schismatis omnes pariter portaretis? [2.46] Et tamen quaerimus a uobis, quos uestrum a nostris probetis occisos. nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini recolo. illi autem, de quibus maximam inuidiam facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se ipsi praecipitauerint, sicut uestra doctrina non cessat cotidianis exemplis, an uero alicuius potestatis iussu praecipitati sint. si enim incredibile est magistros circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibilius potestates Romanas insolita supplicia iubere potuisse! itaque de hac re, quam nimis inuidiosam putatis, si uerum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum? palea quae foras uolauit paleam quae intus remansit accuset; non enim tota poterit nisi uentilabro ultimo separari. si autem est falsum, quid mirum si palea tamquam leui flatu dissensionis ablata etiam dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? quapropter de omnibus talibus inuidiosis criminibus hoc uobis frumentum Christi, quod per agrum, id est per totum mundum, cum zizaniis crescere iussum est, libera et secura uoce respondet: (si non probatis quod dicitis, ad neminem pertinet, si autem probatis, ad me non pertinet\'. ex quo fit ut, quicumque se ab ista unitate frumenti propter zizaniorum uel paleae crimina separauit, propter ipsum dissensionis et schismatis malum nec ab ipso crimine homicidii se possit defendere, dicente scriptura: qui odit fratrem suum homicida est. [2.47] Petilianus dixit: Ergo, ut diximus, dominus Christus clamauit ad Paulum: Saule Saule, quid me persequeris¥ durum est tibi aduersus stimulum calcitrare, dixit autem Paulus: quis es, domine? eique responsum est: ego Christus Naxarenus, quem tu persequeris. et ille tremens ac stupens dixit: domine, quid me uis facere? et dominus ad illum: surge et intra in ciuitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. et interpositis: surrexit autem Saulus a terra apertisque oculis suis nihil uidebat — o ultrix furoris caecitas oculorum, persequentis lumen obnubilas, solo baptismo recessura! — uideamus ergo in ciuitate quid gessit. introiit, inquit, Ananias ad Saulum, et cum imposuisset ci manus, ait: Saule frater, dominus misit me, Iesus qui uisus est tibi in uia qua ueniebas, ut uideas et implearis spiritu sancto. confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et uisum recepit et surgens baptis atus est est. cum igitur Paulus a crimine persequendi baptismo liberatus oculos sumpserit innocentes, cur non uis, persecutor et traditor caecus falso baptismate, ab his quos insequeris bapti\\ari? [2.48] Augustinus respondit: Nec persecutorem nec traditorem probas quem uis denuo baptizare. et si probas aliquem, non est tamen denuo baptizandus persecutor et traditor, si iam Christi baptismo baptizatus est. Paulum quippe propterea baptizari oportuit, quia numquam tali baptismo tinctus fuit. itaque nihil habet simile ad causam, quam nobiscum agitis, quod de Paulo interponere uoluisti. sed si hoc non interposuisses, puerili declamationi locum non inuenisses ubi diceres: o ultrix furoris caecitas, solo baptismo recessura! quanto enim fortius in uos exclamandum est: (o ultrix furoris caecitas, quae non Paulo comparata, sed Simoni, nec accepto baptismo recedit a uobis!\' nam si persecutores ab eis quos persequuntur baptizandi sunt, Primianus a Maximianistis baptizetur, quos instantissime persecutus est. [2.49] Petilianus dixit: At enim constanter opponitis: dixit apostolis Christus: qui semel lotus est non habet. causam nis\'i pedes lauandi, sed est mundus totus! si uerba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. sic namque locutus est dicens: qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi, sed est mundus totus; et uos mundi estis, sed non omnes. hoc autem dixit propter Iudam qui eum fuerat traditurus. quisquis ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. denique postquam ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic plenius confirmauit: iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis; manete in me, et ego in uobis. et iterum his undecim dixit: pacem meam do uobis, pacem meam dimitto uobis. cum haec ergo damnato ut diximus traditore apostolis undecim dicta sint, uos quoque traditores similiter pacem et baptismum non habetis. [2.50] Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor, quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis, satis nos ipsi indicatis falsum esse quod dictum est: si quia ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. si enim perdidit, redeat et recipiat; si autem redit et non recipit, non perdiderat deinde, si propterea dictum est apostolis: iam uos mundi estis et: pacem meam do uobis, quia iam inde discesserat traditor, non erat ergo munda et pacifica cena illa tanti sacramenti, quam priusquam ille exiret omnibus dedit. quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus: \'o ultrix furoris caecitas eorum qui uolunt esse legis doctores, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirment\'? nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut uideres non dixisse dominum praesente Iuda: \'nondum mundi estis\', sed: iam uos mundi estis. addidit autem (non omnes\\ quia ibi erat qui mundus non erat. qui tamen si praesentia sua ceteros pollueret, non eis diceretur: iam uos mundi estis, sed diceretur, ut dixi: \'nondum mundi estis\'. postquam uero ille discessit, dixit eis: iam uos mundi estis nec addidit: \'sed non omnes,\' quia iam discesserat quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. quapropter his uerbis magis dominus declarauit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. certe si putatis esse apud nos similes Iudae, haec uerba nobis dicite: (mundi estis, sed non caecitas). non autem hoc dicitis, sed dicitis propter quosdam immundos: \'immundi estis omnes). hoc discipulis dominus Iuda praesente non dixit, et ideo qui hoc dicit non didicit a bono magistro quod dicit. [2.51] Petilianus dixit: Quodsi nos bis baptismum facere dicitis, immo uos facitis qui occiditis baptixatos. non, quia baptixatis, hoc dicimus, sed quia unumquemque, dum occiditis, sanguine suo facitis baptizari. etenim baptismum aquae uel spiritus extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. sic [autem] ipse namque saluator baptizatus primitus a Iohanne baptixandum sese professus est iterum non iam aqua nec spiritu, sed sanguinis baptismo cruce passionis, sicut scriptum est: accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: domine, cum ueneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam et alterum ad sinistram. respondit eis Iesus: difficilem rem petitis. numquid calicem quem ego bibiturus sum potestis bibere et baptismum quod ego baptizor baptizor? dixerunt illi: possumus. et ait illis: calicem quidem quem ego bibiturus sum bibere potestis et baptismum quod ego baptizor baptizabimini, et cetera. si haec duo sunt baptismata, uestra nos laudatis inuidia, profitemur. cum enim nostra corpora occiditis, non m\'s baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptixamur ut Christus. erubescite erubescite, persecutores: similes Christo martyres facitis quos post aquam ueri baptismatis sanguis baptista perfundit. [2.52] Augustinus respondit: Primo cito respondemus quia non uos occidimus, sed ipsi uosmet ipsos uera morte occiditis, cum uos ab unitatis uiua radice praeciditis. deinde si omnes qui occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones iniqui impii scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt, quia suo sanguine baptizantur. si autem non baptizantur sanguine suo nisi qui occiduntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum, uide sis prius esse quaerendum propter quid patimini et postea quid patiamini. quid ergo buccae inflantur, antequam facta defendantur? quid perstrepit lingua, antequam probetur uita? si schisma fecisti, impius es; si impius es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris; si ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? an dicis: \'non feci schisma\'? hoc ergo quaeramus: quid ante clamas quam probas? [2.53] An dicis: \'etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo\'? alia quaestio est de atrocitate facti mei quod numquam ueraciter demonstras, alia de baptismo sanguinis tui unde te mendaciter iactas. nam neque occido te nec probas te ab aliquo occidi nec, si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit, siue secundum potestatem legitime sibi a domino datam iuste fecerit siue sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus, non quia timebat aliquem sed ut ab omnibus timeretur, uiduas oppressit, pupillos euertit, aliena patrimonia prodidit, aliena matrimonia separauit, res uendendas innocentium procurauit, uenditarum pretia cum dominis plangentibus diuisit. ex me ista dicere uidear, si non tacito nomine agnoscitur de quo dicam. quae si uera sunt, sicut ad uos ista non pertinent, ita nec quidquid dicis ad nos, etiamsi uera diceres. si autem falsa fama de illo collega uestro iusto et innocente mentita est, nullo modo etiam famae credendum est, quae de innocentibus tamquam de traditoribus codicum uel tamquam de interfectoribus hominum seminata est. huc accedit, quia ego illum commemoro qui uobiscum uixit, cuius natalicia tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter sacramenta copulabatis, in cuius manibus eucharistiam ponebatis, cui uicissim danti manus porrigebatis, cuius aures inter tantos Africae gemitus surdas libera uoce offendere timebatis; quem nescio quis uestrum quia uel ex obliquo urbanissime tetigit, ut ei diceret quod comitem haberet deum, ingenti laude ferebatur. tu autem illos nobis obicis cum quibus non uiximus, quorum faciem non uidimus, quorum aetate uel pueri uel fortasse nondum nati eramus. quae est ista tanta iniquitas atque peruersitas uelle nobis imponere sarcinas ignotorum, cum uos portare nolitis amicorum? clamat scriptura diuina: uidebas furem et concurrebas cum eo. si te non contaminauit quem uidisti, cur mihi obicis quem uidere non potui? an dicis: \'non cum eo concurri, quia facta eius displicebant mihi\'? sed nempe ad altare accedebas cum eo. age iam, ut te defendas, discerne ista et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes, aliud cum fure accipere domini sacramentum, sicut apostoli cum Iuda etiam primam illam cenam acceperunt. faueo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolueris gentes et terminos terrae qua hereditas Christi diffunditur? si enim potuistis furem uidere et cum fure uiso sacramenta communicare (et) tamen peccatum non communicare, quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus uel persecutoribus, etiamsi uera diceretis et ostenderetis, mala facta habere communia, quamuis cum eis tenerent sacramenta communia! an dicis: \'ego illum episcopum uidi, furem uero illum non uidi\'? dic quod uis: etiam huic faueo defensioni, et in hac absolutus est a uestris criminationibus orbis terrarum. si enim uobis licuit cogniti hominis ignorare uitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt. [2.54] An dicis: \'aliud est furtum, aliud traditio uel persecutio\'? concedo aliud esse, nec modo laborandum est quid intersit ostendere. adtende compendium. si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum, quis potest facere traditores aut homicidas eos quibus displicet siue traditio siue homicidium? prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus quem noueras, et uel sic mihi obice quidquid mali fuerunt quos ego non noueram. nolo mihi dicas: (sed illa magna sunt, ista parua\'. prius enim oportet fatearis ipsa parua de te, non ut ego quoque fatear, sed ut uel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noueras fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? responde unum de duobus. si dicis: \'non fecit\', quaero (quare) non fecerit: quia nec ipse fuit, an quia nescis, an quia tibi displicuit? si quia nec ipse fuit, multo magis illos de quibus nos arguitis tales fuisse quales dicis credere non debemus. si enim de Optato non est credendum quod et christiani et pagani et Iudaei, postremo et nostri et uestri dicunt, quanto minus credendum est quod uos de aliquo dicitis! si quia nescis, respondent tibi omnes gentes: \'multo magis nos nescimus quidquid de illis obicis nobis\'. si quia tibi displicuit, eadem tibi uoce respondent: quamuia numquam probaueris, talia tamen displicent nobis\'. si autem dicis: \'ecce me furem fecit Optatus ille quem noueram. quia collega meus fuit et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret, sed non curo, quia leue est peccatum, te autem illi traditorem homicidamque fecerunt\', respondeo non me concedere, ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es; neque enim iudicio nostro, sed ore tuo fur factus es. nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut apostolus testis est; tu uero non quia furtum fecisti uel (in) furtum consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. nam sicut apostolus ait, cum de cibis loqueretur: scio et confido in domino Iesu quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est, eadem regula dici potest aliena peccata non pertinere ad eos quibus displicent, sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. quapropter tu nos non tenes traditores nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de his qui nobiscum sacramenta communicant; te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. et ne putes hoc leue esse, apostolum lege dicentem: neque fures regnum dei possidebunt. qui autem regnum dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. si ibi non erunt, ubi erunt nisi ad sinistram, inter illos ergo quibus dicetur: ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius? frustra ergo te securum facis leue putando peccatum, quod a regno dei separat et in ignem mittit aeternum. quanto melius ad ueram confessionem confugies et dices: \'unusquisque nostrum proprium onus portabit et a tritico paleam uentilabrum ultimum separabit!\' [2.55] Sed uidelicet times ne statim tibi dicatur: (cur ergo, dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi uos estis ante ultimum uentilabrum a totius mundi dominica segete separare?\' itaque uos, quibus displicent facta uestrorum, dum cauetis ne uobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis uos implicatis quae uos non fecistis, et dum timet uir disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere non me esse talem qualem fuisse putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse nouit Optatum. an tu non es talis qualem ilium fuisse Africa tota conclamat? nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis obicitis uel error uester suspicatur uel furor infamat uel ueritas probat; multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. et tamen si quid pro hac tanta impietate diuino iudicio patiamini, etiam baptizari uos uestro sanguine dicitis, ut parum sit quod diuisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini. [2.56–59] Petilianus dixit: At enim in eodem perduratis: (qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi.* semel est quod habet auctorem, semel est quod ueritas firmat. Augustinus respondit: Baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti Christum habet auctorem, non quemlibet hominem, et Christus est ueritas, non quilibet homo. Petilianus dixit: Nam cum reus falsa committas, bis baptisma ego non facio quod semel ipse non facis. Augustinus respondit: Nec reos nos probas et, si reus baptismo falso baptizat, non habent uerum baptismum quotquot ab eis baptizantur, qui apud uos non solum manifesti, sed etiam occulti iam rei sunt. si enim rem dei dat qui baptismum dat, cum iam deo reus est quomodo rem dei dat, si reus uerum baptismum non dat? sic enim expectatis, ut et nobis reus sit, quasi quod daturus est uestrum sit. [2.60] Petilianus dixit: Nam si ueris falsa permisceas, isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet oeulis imitatur; sic sic offert proprios uenientibus uuUus, ut ipsa sibimet inuicem facies uenientis occurrat, tantumque 1/alet munda fallacia, ut ipsi se qui peruident oculi quasi in altero sese cognoscant. ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio diuidens unitatem. numquid adeo uerum est, quia figura mentitur? sed alwd est hominem pingere, aliud generare. nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes, aut quis picturae mendacio ueros heredes expectet? profecto dementiadementis est animi dimisso eo quod uerum est amare picturam. [2.61] Augustinus respondit: ltaneItane non embesciserubescis, etiamsi ia homine fallaojssimofallacissimo fuerit, baptismum Christi falsitatem nocsre? absit quidem ut dominicum frumentum, quod per totum agrum, id est bunchunc mundum, usque in tnessemmessem, id est usque in finem saeculi, inter zizania crescere iussum est, uestris maledictis interisse credatur. uerumtamen et in ipsis zizaniis, quae usque in finem non colligi sed tolerari praecepta sunt, et in ipsa palea, quae non nisi ultimo uentilabro tota separabitur, audet quisquam dicere falsum esse baptisma quod in nomine patris et filii et spiritus sancti datur et sumitur? quos testimonio grauidatarum femicarum conuictos uel collegas uel presbyteros uestros ab honore deponitis — quandoquidem ista exempla ubique non desunt —, quaero, antequam conuincerentur, utrum fallaces fuerint an ueraces. respondebis utique: fallaces). cur ergo uerum baptismum et habebant et dabant? cur in eis diuinam ueritatem . non corrumpebat humana fallacia? nonne uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum? fictos ergo istos cum sanctus spiritus fugeret, cur apud eos baptismi ueritas erat, nisi quia spiritus saactus hominis fallaciam, non ueritatem sacramenti fugiebat? porro si et fallaces habent baptismum uerum, qui hoc habet (quamuis a fallacissimo baptizatore acceptum, idem habet) quod ueraces habent. unde te oportet aduertere sermonem tuum potius esse pigmentis puerilibus coloratum, et ideo qui neglecto uerbo uiuo fucis talibus delectatur, ipse amat pro ueritate picturam. 1 [2.62–63] Petilianus dixit: At enim dicit apostolus Paulus: unus deus, una fides, unum baptisma. unum nos profitemur; nam certum est eos qui duo existimant insanire . Augustinus respondit: In nos ista dicitis, sed insaniendo nescitis. illi enim dicunt duo baptismata, qui aliud existimant habere iustos, aliud iniquos, cum neque istorum neque illorum sit, sed sit Christi, in utrisque unum, quamuis ipsi non sint unum, sed id quod est unum isti habeant ad salutem, illi ad perniciem. [2.64–65] Petilianus dixit: Uerum ut aliquid comparem,, solem geminum uideri furiosis, licet nubes caerulea saepe concurrat eiusque decolor facies splendore percussa, dum radii solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere uideatur, sic sic in fide baptismatis aliud est quaerere imagines, aliud agnoscere ueritatem.\' Augustinus respondit: Quid loqueris, quaeso? quando nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis quasi duo soles apparent ac non omnibus qui intuentur? cum autem furiosis ita uidetur, solis ipsis uidetur. sed ei molestum non est quod ammoneo, uide potius, ne forte talia dicere et sic loqui furiosum sit. nempe tamen hoc dicere uoluisti, iustos habere ueritatem baptismi, iniustos autem imaginem. si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo uestro cui non deus, sed quidam comes erat deus, ueritatem autem uel in te uel in illo qui hoc in eum eleganter emisit, quando ei dixit: cui comes est deus. et discernite illos quos uterque baptizauit et in aliis approbate baptismum uerum, ab aliis autem excludite imaginem et introducite ueritatem. [2.66–67] Petilianus dixit: Sed ut haec minora discurram, numquid ius dicit qui non est curiae magistratus, aut id quod dixerit ius est, cum priuati persona publica iura perturbet? an non magis reus non modo non prodest, sed cum eo quod conficit falsarius obtinetur? Augustinus respondit: Quid, si iste priuatus atque falsarius legem imperatoris alicui det, nonne ille, cum contulerit cum eis qui hanc habent et ipsam esse inuenerit, non attendit & quo acceperit, sed quid acceperit? falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est; quando autem alienum uerum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamuis ille uerax non sit, uerum est tamen quod datur. [2.68] Petilianus dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis? [2.69] Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit uerus sacerdos et non quid sit uerum baptisma. ut enim sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solo sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: sacerdotes tui induantur iustitia. qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat tamen uerum est, si non det suum sed dei, sicut de ipso Caipha dictum est: hoc autem non a se dixit, sed cum , esset pontifex prophetauit. et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo uel profano precem sacerdotis uerbis et mysteriis euangelicis conformatam, numquid potes ei dicere: (non est uera., quamuis ipse non solum uerus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit, cum apostolus Paulus quoddam testimonium uerum esse dixerit Cretensis nescio cuius prophetae, qui inter prophetas dei non computabatur? ait enim: dixit quidam ex ipsis proprius eorumproplieta:Cretensessempermendaces, malae bestiae, uentres pigri. testimonium hoc uerum est. si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum comperit, etiam ipse adtestatus est, cur nos, apud quemlibet inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi ille apud quem inuenitur peruersus et fallax est, non discernimus uitium quod homo habet et ueritatem quam non suam sed dei habet, et dicimus: \'sacramentum hoc uerum est,\' sicut ille ait: testimonium hoc uerum est? numquid ideo dicimus: \'etiam ipse homo uerax est\', quia dicimus: \'sacramentum hoc uerum est\'? sicut et apostolus numquid ideo prophetam illum inter prophetas dei computauit, quia quod in eo uerum inuenit uerum esse firmauit? similiter idem apostolus, cum apud Athenas esset, inter aras daemonum animaduertit aram quandam in qua scriptum erat: ignoto deo, et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo atque subiungeret: quem uosignorantes colitis hunc uobis nos adnuntiamus. numquid quia uel inter idolorum aras uel a sacrilegis erectam aram illam repperit, propterea quod in ea uerum erat damnauit aut respuit, aut propter uerum quod in ea legerat etiam sacrilegia paganorum sectanda esse persuasit? consequenter autem cum ipsum etiam dominum illis ignotum, sibi autem notum etiam illorum notitiae, sicut congruere iudicabat, insinuare uellet, ait inter cetera: et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt numquid etiam hic, quia inuenit apud sacrilegos testimonia ueritatis, aut propter ista illos approbauit aut propter illos ista damnauit? uos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum uitia dei sacramenta uiolatis aut nos propter dei sacramenta, quae in uobis uiolare nolumus, etiam uestri schismatis sacrilegium assumere putatis. [2.70–71] Petilianus dixit: Omnis enim potestas ex deo est, non in homine potestatis, sieut Pontio Pilato respondit dominus Iesus Christus : non haberes in me potestatem nisi esset tibi desuper data, et iterum dicente Iohanne: non potest homo facere quicquam nisi ei datum fuerit e caelo. doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem. Augustinus respondit: Tu doce potius, uniuersus orbis terrarum, qua diffusa est hereditas Christi, et illa tot gentium multitudo, ubi apostoli ecclesias fundauerunt, quando baptizandi amiserit potestatem. numquam docebis, non solum quia eos calumniaris, non doces traditores, sed quia, etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus siue ignotorum sine fallacium siue ut zizania uel palea tolerandorum euertere promissa dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes; a quibus promissis uos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non uultis. [2.72] Petilianus dixit: Licet enim unum sit baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. dedit aquam Iohannes sine nomine trinitatis, sicut ipse professus est dicens: ego uos baptixo in aqua paenitentiae; alius ueniet qui fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptixat in spiritu sancto et igni. dedit sanctum spiritum Christus, sicut scriptum est: sibilauit in faciem eorum et dixit: accipite spiritum sanctum, ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit.s o uera diuinitas, quae accendere uisa est, non ardere. suut scriptum est: factus est subito de caelo sonus. tamquam ui magna spiritus ferretur, et repleuit totam domum ubi erant sedentes apostoli. et nisae sunt distributae linguae tamquam ignis. sedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui uariis linguis sicut spiritus sanctus dabat eloquium eis. tu igitur, persecutor, uel aquam paenitentiae non habes, qui non Iohannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. tu igitur, traditor, sanctum spiritum Christi non habes; etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. tibi ignis in spiritu apud inferos uiuax est, qui ieiunis apicibus aestuans membra tua per saeculum afflare ualeat, non finire, sicut scriptum est de reorum inferno supplicio: ignis eorum non extinguetur. [2.73] Augustinus respondit: Tu es ille maledicus conuiciator, non ueridicus disputator. nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tamquam in frumentis est, omnino non pertinent? si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conuiciari, possumus dicere: crepitantibus flammis, sed nullo modo mihi sonat diserte quod dicitur inepte; possumus et nos dicere: ieiunis apicibus aestuans, sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, suco grauitatis ieiunos iudicari et ipsum in eis, dum nullis sententiis utilibus pascitur, superuacaneo laborare ieiunio. ecce dico circumcelliones uestros non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. si responderis: \'quid ad nos?\', cur et tu cum obieceris quos uolueris non uicissim audies: \'et nos nescimus\'? si responderis: (non probabis\', cur non tibi orbis terrarum respondeat uicissim: (nec uos probatis? paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos obicias quos putas nostros nec uobis ego uestros. ita uidebis hoc pacto tam iusto placito atque firmato nihil te habere quod obicias semini Abrahae in omnibus gentibus. atque tibi ego plane inuenio magnum quod obiciam: cur ergo uos impie separastis a semine Abrahae quod est in omnibus gentibus? hoc certe quemadmodum defendas non habes. purgamus enim nos utrique a criminibus alienis; hoc autem, quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen est (et) non quorundam uestrum, sed omnium. [2.74] Et tamen nosti et commemoras sanctum spiritum ita uenisse, ut illi quos tunc impleuerat linguis omnibus loquerentur. quid sibi uolebat illud signum atque prodigium? cur modo ita datur spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis omnibus loqui possit, nisi quia omnes gentes credituras ac sic in omnibus linguis futurum euangelium illud tunc miraculum portendebat? quod et in psalmo tanto ante praedictum est: non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum. hoc propter eos dictum est qui sancto spiritu accepto linguis erant omnibus locuturi. sed quia id ipsum in omnibus gentium linguis futurum euangelium et corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum significabat, secutus ait: in omnem terramexiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. hinc fit ut ecclesia uera neminem lateat. unde est illud quod in euangelio ipse dicit: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. ideoque in eodem psalmo conectitur: in sole posuit tabernaculum suum — id est in manifestatione, sicut in Regnorum libris legimus dictum: quod tu in occulto fecisti, patieris in sole —, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam: a summo caelo egressio eius — ecce habes aduentum domini in carne — et occursus eius usque ad summum eius — ecce habes resurrectionem et ascensionem — nec est qui se abscondat a calore eius: ecce habes aduentum spiritus sancti quem in linguis igneis misit, ut feruorem caritatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum ecclesia, quae in omnibus linguis est, non seruat unitatem spiritus in uinculo pacis. [2.75] Iam uero quod unum quidem baptismum esse dixisti, sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis singulis dispertitus es, ut aquam Iohanni, spiritum sanctum domino Iesu Christo et ignem tertium paracleto desuper misso tribueris, quantus error sit parumper aduerte. eo quippe ductus es ut ita sentires, quia Iohannes ait: ego quidem baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est; ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni, nec considerare uoluisti non tria tribus singillatim esse coaptata, aquam Iohanni, spiritum Christo, ignem paracleto, sed tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Iohannem et duo cetera ad dominum. neque enim dictum est: \'ego quidem uos baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizat in spiritu sancto, qui autem post illum uenturus est paracletus ipse uos baptizat in igni\', sed: ego quidem, inquit, in aqua, qui autem post me uenit in spiritu sancto e t igni. unum sibi tribuit, illi duo. uides ergo quemadmodum te fefellit numerus. adhuc attende. unum dixisti baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, spiritu sancto et igni, et tres personas per singula posuisti, Iohannem ad aquam, Christum ad spiritum, paracletum ad ignem. si ergo aqua Iohannis ad eundem pertinet cuius unitas commendatur, non debuerunt baptizari iubente Paulo apostolo quos compererat baptizatos a Iohanne; iam enim habebant aquam ad eundem, sicut dicis, baptismum pertinentem. restabat ut spiritum et ignem acciperent, quia defuerant Iohanni, ut compleretur baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. cum uero auctoritate apostolica iussi sunt baptizari, satis declaratum est aquam illam Iohannis non pertinere ad baptismum Christi, sed pro necessario tempore alterius dispensationis fuisse. [2.76] Postremo quid tibi uisum est, ut, cum probare uoluisses spiritum sanctum a Christo datum et adhibuisses ex euangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflauit in faciem discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum, ad ultimum illum ignem, qui cum baptismo nominatus est, in linguis igneis quae paracleto ueniente demonstratae sunt uelles ostendere? dixisti enim: ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit, quasi alius sit spiritus sanctus quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post eius ascensum in apostolos superuenit. numquid ergo duo sunt spiritus sancti? quis hoc dementissimus dixerit? ipse itaque Christus eundem spiritum sanctum dedit siue insufflando in faciem discipulorum siue desuper eum die pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. proinde non Christus spiritum sanctum dedit et ignem paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat: in spiritu sancto et 0 igni, sed idem ipse Christus sanctum spiritum dedit, quem in terra positus suo flatu, in caelo autem positus linguis igneis demonstrauit. namque ut noueris non tunc impletum esse quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto, quando eis sufflauit in faciem, ut iam non in spiritu sed in igni baptizandi uenturo paracleto uiderentur, reminiscere apertissimam scripturam et uide quid eis dixerit quando ipse dominus ascendit in caelum: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos dies hos ad pentecosten. quid hoc testimonio clarius? secundum autem sensum tuum dicere debuit: \'Iohannes quidem baptizauit aqua; uos autem spiritu sancto baptizati estis, quando uobis in faciem sufflaui, et deinceps baptizabimini in igni, quem accepturi estis non post multos dies hos\', ut uidelicet complerentur tres illi gradus quibus dicis unum baptismum consecratum. ita fit, ut adhuc nescias quid sibi uelit quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni et temere uelis docere quod nescis. [2.77] Petilianus dixit: Sed ut plene discutiam baptismum trinitatis, dixit apostolis suis dominus Christus: ite, baptixate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eas seruare omnia quaecumque mando uobis. quem doces, traditor? quem condemnas? quem doces, traditor? quem occidis? postremo quem doces? an quem feceris homicidam? quomodo ergo baptizas in nomine trinitatis? patrem deum dicere non potes. nam cum dixerit dominus Christus: beati pacifici, quia filii dei uocabuntur, tu qui parem animi non habes deum non habes patrem. quo- modo autem in nomine filii baplixas, qui tradis ipsumque filium dei non ullis passionibn# nec crucibus imitaris? quomodo autem baptizas in nomine spiritus sancti, cum spiritus sanctus in illos apostolos uenerit qui non fuerant traditores? cum igitur deus uobis genitor non sit nec aqua baptismatis uera nascamini, nemo uestrum penitus natus est nec patrem habetis impii nec matrem. uos ergo huiusmodi non debeo baptizare, etsi, ut carnem Iudaei quasi baptizant, milies uos lauetis ? [2.78] Augustinus respondit: Certe proposueras plene discutere baptismum trinitatis et intentos nos multum feceras; sed scilicet, quod uobis facillimum est, quam cito ad solita maledicta uertisti. hoc reuera copiose facis. proponis enim tibi quos uis, in quos inueharis quantum uis; in qua magna sermonis latitudine uno breuissimo uerbo quod dicitur \'proba\' in artissimas coartaris angustias. hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur non curant cum a te maledicuntur. sed tamen, quia de baptismo agis, quem tunc putas esse uerum cum in homine iusto est, falsum autem cum in homine iniquo est, ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam baptismum trinitatis, copiosius ut arbitror potero dicere, quod non habeat deum patrem cui comes est deus, nec Christum suum credat nisi pro quo passus est, nec spiritum sanctum habeat qui longe diuerso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit. quomodo ergo habet baptismum aut quomodo dat in nomine patris et filii et spiritus sancti? certe iam aduertis posse in homine iniquo esse uel ab homine iniquo dari baptismum non iniquum sed iustum et uerum, non quia illius est, sed quia dei est. et ego tibi de isto nil calumnior, quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non cessas et, quod est intolerabilius, nec de ipsis aliquid probas. illud uero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum hominibus sanctis de hominibus iniquis calumniamini, sed etiam ipsi sancto baptismati, quod in quolibet iniquo necesse est ut sanctum sit, crimen ex contagione peccatorum hominum comparatis, ut tale dicatis esse baptisma, qualis est ille a quo habetur uel datur uel sumitur. porro si talis fit homo, qualis fuerit ille cum quo accedit ad sancta, et talia fiunt ipsa sacramenta, quales fuerint homines in quibus sunt, sufficit sanctis hominibus ad solacium cum sancto baptismo communiter a uobis falsum crimen audire. uos tantum uidete quemadmodum uestro ore damnemini, si et sobrii uestri ex contagione ebriosorum uestrorum ebriosi sunt et misericordes uestri ex raptorum contagione raptores sunt et, quidquid apud uos in malis hominibus inuenitur, hoc coguntur esse qui non sunt, et ipse baptismus in omnibus immundis uestris immundus est et pro ipsius immunditiae diuersitate diuersus est, si talis esse cogitur, qualis est ille a quo habetur et datur. haec utique falsa sunt et ideo nobis nihil obsunt, cum ea dicitis in nos nec respicitis uos; uobis autem obsunt, quia cum ea falsa dicitis in nos non cadunt, sed quia ea uera putatis in uos recidunt. [2.79–80] Petilianus dixit: Nam si illos apostolis lieuit baptixare quos p>aenitentiae baptismo lohannes abluerat, mihi uos baptixare sacrilegos non licebit? Augustinus respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras non alium baptismum fuisse Iohannis, alium Christi, sed unum baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam lohannes, spiritum Christus, ignem paracletus dedit? cur ergo aquam repetiuerunt apostoli in eis quibus iam Iohannes aquam dederat pertinentem ad unum baptismum tribus gradibus consecratum? cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur. [2.81] Petilianus dixit: Neque enim spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix. [2.82] Augustinus respondit: In his paucis uerbis tuis duo sunt errores. et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur non ualde pertinet, sed te imperitiae coarguit. nam in centum uiginti homines sine cuiusquam manus impositione, in Cornelium uero centurionem et eos qui cum illo erant etiam priusquam baptizarentur spiritus sanctus aduenit. alter autem error in his uerbis tuis totam causam uestram penitus perimit. dicis enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem, ut spiritus sanctus consequatur. proinde aut omnis aqua in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata purae conscientiae est — non propter eos a quibus ministratur uel a quibus accipitur, sed propter illum qui hunc baptismum inmaculatus instituit —, aut si aquam purae conscientiae non facit nisi pura conscientia et ministrantis hominis et sumentis, quid agitis de his quos inuenitis ab eis baptizatos, qui nondum proditi conscientiam maculosam gerebant, praesertim si inter ipsos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem ad aliquod flagitium peruenire noluisset? cum ergo uobis fuerit manifestatum nec illum qui ministrauit nec illum qui accepit baptismum puram habuisse conscientiam, denuo baptizandum esse censebitis? nequaquam hoc dicturus, nequaquam facturus es. baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia conscientiae siue dantis siue accipientis omnino distincta est. aude ergo iam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem, raptorem, pupillorum et uiduarum oppressorem, coniugiorum separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem uenditorem diuisorem. aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos quos talibus temporibus defuisse difficile est, si qui forte non propter Christum nec propter uitam aeternam, sed propter amicitias terrenas conciliandas et cupiditates terrenas satiandas ab illo ut baptizarentur ambierunt. porro si hos purae conscientiae fuisse non audes dicere, si quos ex eo numero reppereris baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae conscientiae; quod si non facis, desine aduersus nos iactare quod non nosti, ne cogaris aduersus uos respondere quod nosti. [2.83–84] Petilianus dixit: Qui utique spiritus sanctus in uos uenire non potuit, quos non uel paenitentiae baptismus abluit, sed paenitenda, quod uerum est, aqua polluit traditoris. Augustinus respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres uestri patres nostros probare potuerunt. qui si probati essent, non utique patres nostri essent secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati, nec tamen propter eos a consortio diuelleremur unitatis et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. uerumtamen si alia est aqua Christi et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus, cur non alia sit aqua Christi et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? baptiza ergo tu post raptorem tuum et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum aut, si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum, si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum sed tuum. meliore uero et saniore sententia, quia secundum apostolicam uocem unusquisque nostrum proprium onus portabit, nec ille raptor uester est quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut uester est quotquot non sumus traditores. et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem, uos uero haeretici, qui propter quorundam hominum crimina seu uera seu falsa non uultis tenere cum Abrahae semine caritatem. [2.85] Petilianus dixit: Sed ut haec ab apostolis facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus uenit Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos, dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes? at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo. ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant. et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos, si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con... demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos, ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani uocabulo falsi baptismatis infamatis. [2.86] Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: \'baptismo Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua baptismi Christi aut, si baptismus Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa quae per Iohannem dabatur. quodlibet autem horum impium et sacrilegum est opinari. dedit ergo Paulus baptismum Christi eis, qui non baptismum Christi habebant sed Iohannis. [2.87] Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum quod reuelante spiritu futurum esse cernebant — unde et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt, et audire quae auditis et non audierunt —,propterea lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae pietatis exemplum, ut scilicet ostenderet nobis, quanta deuotione suscipere debemus ea quae illum iam uenisse testantur, quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo uenturo figurabantur. et Iohannes ergo, quamuis proximus et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret uenienti praeibat Christo. propter hoc de illo dictum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et ipse praedicabat dicens: uenit fortior me post me. sic ergo circumcisio octaui diei quae patribus data est praenuntiabat iustificationem nostram in expoliatione carnalium concupiscentiarum per resurrectionem domini, quae post septimum id est sabbati diem octauo die id est dominico facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit; eandem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit. et quemadmodum pascha quod a Iudaeis celebrabatur in occisione agni praenuntiabat domini passionem et transitum de hoc mundo ad patrem, et ipsum tamen pascha quod erat in eadem praenuntiatione idem dominus cum discipulis celebrauit, quando ei suggesserunt dicentes: ubi uis paremus tibi pascha? Sic et baptismum Iohannis qui erat in proxima eius praenuntiatione etiam ipse suscepit. sed sicut aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod octauo die baptizatorum nos celebramus, et aliud est pascha quod adhuc illi de oue celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine domini accipimus, sic alius fuit baptismus Iohannis, alius est baptismus Christi. iliis enim uentura ista praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur; et quamuis illa Christus acceperit, nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. recenti autem aduentu domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his inbueretur; quisquis uero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa cogeretur. [2.88] Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere. cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter maior est nobis, numquid forte Iohannes et Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse. quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? redite ergo, praeuaricatores, ad cor et nolite ex hominum moribus et factis diuina sacramenta pensare. illa enim per eum sancta sunt cuius sunt, sed digne tractata afferunt praemium, indigne autem tractata iudicium. et quamuis unum non sint qui dei sacramentum digne et qui indigne tractauerint, unum est tamen illud, siue digne siue indigne tractetur, non ut ipsum melius uel deterius fiat, sed ad uitam mortemue tractantium. illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizauit post Iohannem Paulus quod iam fuerat abluit, profecto non diceres, ei aliquantulum considerares quid diceres. si enim abluendus fuit baptismus Iohannis, procul dubio sordidus fuit. quid ergo iam te urgeam? recole aut lege et uide unde hoc Iohannes acceperit: repperies in quem effuderis istam blasphemiam. quod cum reppereris, saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur. [2.89] Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: si male hoc facimus, quare nos quaeritis?, nonne aliquando recordamini quia non quaeruntur nisi qui perierunt? an et hoc non uidere ad ipsam perditionem pertinet? posset enim et illa ouis tam absurde pastori dicere: \'si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris\'?, non intellegens, quare se putat non esse quaerendam hanc esse unam causam quare quaeratur, quis autem uos quaerit siue per scripturas suas siue per linguas catholicas et pacificas siue per flagella temporalium tribulationum nisi ille, qui misericordiam istam uobis dispensat in omnibus? quaerimus ergo uos, ut inueniamus; tantum enim . uos diligimus ut uiuatis, quantum uestrum errorem odimus ut intereat, qui uos perdit quamdiu ipse non perit. atque utinam sic uos quaeramus, ut etiam inueniamus et de unoquoque uestrum gaudenter dicamus: mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est! [2.90–91] Petilianus dixit: Si uos tenere catholicam dicitis, catholicos illud est quod Graece dicitur unicum siue totum. ecce in toto non estis, quia in parte cessistis. Augustinus respondit: Et ego quidem Graecae linguae perparum assecutus sum et prope nihil; non tamen impudenter dico me nosse oXov non esse (unum\\ sed totum), et xad-\'oXov \'secundum totum\', unde catholica nomen accepit dicente ipso domino: non est uestrum scire tempora quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. ecce unde catholica uocatur. sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex paruo lapide secundum prophetiam Danielis creuit et impleuit uniuersam terram, ut nobis dicatis quod in parte cesserimus et in toto non simus, quorum communio uniuerso orbe diffunditur. sed quemadmodum, si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non inuenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut iocantem riderem aut insanientem dolerem, hoc mihi nunc faciendum esse uideo; sed quia iocari te non credo, uides quid restet. [2.92] Petilianus dixit: Sed non est pars tanebrarum cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent. ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exie- runt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum. non est aurum cum sordibus suis, omnia pretiosa. purgantur; scriptum est namque: sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio tribulationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat. acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile. quae si nere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: pereat pars eorum de terra. [2.93] Augustinus respondit: Haec uerba iactare et nihil probare quid est nisi delirare? attendis zizania per mundum et triticum non adtendis, cum per totum utraque iussa sint crescere. attendis semen maligni quod in tempore messis separabitur, et non attendis semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. quasi uero uos iam sitis massa purgata et mel sincerum et eliquatum oleum et aurum purum uel ipsa species dealbati parietis. ut enim de uitiis ceteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum aut deputantur auari in parte sapientium? si mansueti homines lucis uocabulum tenent, furor circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? cur ergo per tales baptismus datus apud uos ualet et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi baptismus non ualet? cernis nempe ad illud uos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi nec omnes auari nec omnes uiolenti, sed omnes haeretici ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi. [2.94] Quod autem uniuersum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macari partem uocatis, quis hoc sano cerebro diceret? sed quia uos de parte Donati esse dicimus, quaeritis hominem de cuius parte nos esse dicatis et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. quapropter ecce respondet uobis uniuersum semen Abrahae ab uniuersa terra: \'Macarium istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non nouimus\'. respondete uicissim non uos nosse Donatum. sed et si partem Optati uos esse dicamus, quis uestrum potest dicere nescire se Optatum nisi forte facie, sicut nec Donatum? sed gaudetis uidelicet de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? quid ergo uobis prodest Donatus, cum uos omnes coinquinarit Optatus? quid uobis prodest sobrietas Donati, cum circumcellionum ebriositate polluamini? quid uobis prodest secundum uestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? hic enim est error uester, ut amplius putetis ualere iniquitatem hominis ad alium contaminandum quam iustitiam hominis ad alium purificandum. itaque si duo pariter diuina sacramenta communicent, unus iustus alius iniquus, sed ita ut nec iste illius iniquitatem nec ille huius imitetur iustitiam, non dicitis ex hoc fieri ambos iustos sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt inmundum fiat et amittat propriam sanctitatem. ubi sibi inuenit tales aduocatos iniquitas, quibus delirantibus ita uictrix putetur? ut quid ergo uobis plauditis de nomine Donati in tantae peruersitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? dicat autem domus Israhel: pars mea dominus, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: dominus pars hereditatis meae. nouit enim quomodo dicat (Caiphas) in euangelio gloriae beati dei. nam et uos per sacramentum quod in uobis est, sicut Caiphas domini persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece [xaxapio*;, Latine \'beatus\' est. ita plane de parte Macarii sumus. quid enim est Christo beatius cuius sumus, ad quem commemorantur et conuertuntur uniuersi fines terrae et in cuius conspectu adorant uniuersae patriae gentium? itaque maledictionem tuam ultimam in peruersum de Salomone usurpatam non timet pars huius Macarii, id est huius \'beati\', ne pereat de terra. quod enim dictum est de impiis, hoc uos ad Christi hereditatem conuertere conamini et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. cum enim de impiis ille loqueretur, ait: pereat -pars eorum a terra. cum autem uos dicitis illud quod scriptum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae iam istam promissionem perisse de terra, in Christi hereditatem retorquere uultis quod de sorte praedictum est impiorum; sed manente atque crescente Christi hereditate, cum ista dicitis, uos peritis. non enim ubique per sacramentum dei prophetatis, quandoquidem hic per uestram insaniam male optatis. sed plus ualet praedictio prophetarum quam maledictio pseudoprophetarum. [2.95–96] Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus clamat: nolite uigum ducere cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luminis cum tenebris? quae autem conuentio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infidele? Augustinus respondit: Uerba apostoli agnosco, sed quid te adiuuent omnino non uideo. quis enim nostrum dicit esse participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus, sicut ludas et Petrus, pariter sacramenta communicent? ex una quippe re sancta ludas sibi sumebat iudicium, Petrus salutem, sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato sacramentum sumebas et raptor sicut ille non eras. an rapina iniquitas non est? quis ita insaniat ut hoc dicat? quae ergo participatio iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare? [2.97–99] Petilianus dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis? Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere? Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis? [2.100–101] Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut uos ab ecclesia scinderetis? Petilianus dixit: Numquid pro nobis laqueo suo ludas traditor mortuus est aut eius uos moribus tinguitis, cuius facta sectantes raptis thesauris ecclesiae nos Christi heredes potestatibus saeculi uenumdatis? [2.102] Augustinus respondit: Non pro nobis Iudas, sed Christus mortuus est, cui dicit ecclesia toto orbe diffusa: respondeam exprobrantibus mihi uerbum, quoniam in uerba tua speraui. cum ergo audiam uerba domini dicentis: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram et per prophetam: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, malorum commixtio corporalis me nulla perturbat, si noui dicere: suscipe seruum tuum in bono, non calumnientur mihi superbi. non ergo curo uanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. si autem de rebus uel locis ecclesiasticis quos tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Iudaei se iustos dicere et iniquitatem nobis obicere, quia locum in quo impie regnauerunt modo christiani possident. quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici secundum parem domini uoluntatem catholici tenent? ad omnes enim similes, id est ad omnes impios et iniquos illa uox domini ualet: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti iustitiam. an frustra scriptum est: labores impiorum iusti edent? quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid quam quod aliquid amisistis. sed neque hoc miremini; paulatim enim cadit paries dealbatus. respicite tamen Maximianistas, quae loca tenebant et quibus inde agentibus et expugnantibus pulsi sint. et si haec pati iustitia est et facere iniquitas, aude loqui, si potes, primo quia uos fecistis, illi passi sunt, deinde quia secundum regulam iustitiae huius tu inferior inueniris. illi enim per iudices a catholicis imperatoribus expulsi sunt de locis antiquis, tu autem nec per ipsorum imperatorum iussa de basilicis expelleris unitatis. unde, nisi quia minoris meriti es non solum ceteris collegis tuis sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii uestri ore damnastis? [2.103–104] Petilianus dixit: Nos enim, ut scriptum est, baptismo nostro Christum induimus traditum, uos uestro contagio Iudam induitis traditorem. Augustinus respondit: Possem et ego dicere: (uos uestro contagio Optatum induitis proditorem raptorem oppressorem separatorem*. sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me in aliquam prouocet falsitatem; nec uos enim illum induitis nec nos istum. itaque si quisquam ad nos ueniens in nomine Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in nomine Christi, et uos quotquot a nobis uenientes baptizastis, si in nomine Iudae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis. si autem in Christi nomine baptizati erant, non uidetis quanto errore arbitremini uarietate humanorum uitiorum diuina sacramenta uariari aut uitae cuiusquam sordibus pollui? [2.105–106] Petilianus dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praeiudicant nomina eompartis. duae namque uiae sunt, una angusta qua pergimus, altera est impiis qua peribunt; et tamen longe discernitur uocabuli aequalitas, ne uia iustitiae consortio nominis maculetur. Augustinus respondit: Timuisti comparatam multitudini uestrae multitudinem orbis terrarum et ad paucitatis laudem per angustam uiam gradientis te conferre uoluisti. utinam non ad eius laudem, sed ad ipsam uiam te contulisses! profecto perspiceres eandem paucitatem in ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici iustos in comparatione multorum iniquorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse iustitiam, te ipsi Maximianistae superabunt. [2.107] Petilianus dixit: Primo psalmo Dauid beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus impiis separans sanctitatem: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit — ad uiam iustitiae redeat, qui errauerat ut periret — et super cathedram pestilentiae non sedit — cum ita commoneat o miseri, quid sedetis? — sed in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte. et erit uelut lignum quod plantatum est circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius non \'decidet, et omnia quaecumque fecerit prospera procedent. non sic impii, non sic: sed tamquam puluis quem proiciet uentus a facie terrae — implet oculos, ut excaecet —. propterea non exurgent impii in iudicio neque peccatores ita consilio iustorum, quoniam scit dominus uias iustorum, et iter impiorum periet. [2.108] Augustinus respondit: Quis non in scripturis discernat haec duo genera hominum? sed uos maledici paleae crimina etiam frumentis obicitis et, cum sola palea sitis, solum frumentum uos esse iactatis. prophetae autem ueridici utrumque hoc genus ante uentilationem, quae in die iudicii futura est, permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum agrum domini. uerumtamen admoneo ut istum primum psalmum Graece legas: ita non audebis pro crimine obicere orbi terrarum partem Macarii, quia forte intelleges cuius Macarii sit pars in omnibus sanctis, qui per omnes gentes benedicuntur in semine Abrahae. quod enim scriptum est Latine \'beatus uir\', Graece habet μαϰάριος avfip. ille autem Macarius qui uobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est nec huic sorti obest; si autem bonus, opus suum probet, ut in se ipso habeat gloriam et non in altero. [2.109] Petilianus dixit: Nostri autem baptismatis laudes idem psalmographus decantauit: dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit. super aquam refectionis educauit me:, animam meam conuertit. deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. nam et si ambulauero in medio umbrae mortis — si me, inquit, persecutor occidat —, non timebo mala, quoniam tu mecum es, domine. uirga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me — inde uicit Goliam D(aaid) oleo chrismatis loricatus —. parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. et misericordia tua subsequetur me omnes dies uitae meae, ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum. [2.110] Augustinus respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt baptismum et sancto sancte utuntur. non enim uerba ista etiam ad Simonem magum pertinent, qui tamen eundem sanctum baptismum accepit; et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinauit aut repetendum talibus docuit. sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum et uide, quia in cantico nouo deuictus est — ibi enim dicitur: deus, canticum nouum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibet uide, utrum ad hoc canticum pertineat qui orbi terrarum non communicat. alibi enim dicitur: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. omnis ergo terra, in cuius unitate non estis, cantat canticum nouum, et omnis terrae sunt uerba quoque ista: dominus pascit me et nihil mihi deerit et cetera. non sunt haec uerba zizaniorum, quamuis usque ad messem in una segete tolerentur; non sunt uerba paleae, sed tritici, quamuis eadem pluuia simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur, donec ultimo uentilabro ab inuicem segregentur, quae duo utique communiter unum habent baptismum, quamuis non sint unum. sed etsi pars uestra esset ecclesia dei, certe fatereris istum psalmum non ibi pertinere ad furiosas cateruas circumcellionum. aut si et ipsi per semitas iustitiae deducuntur, quare negatis eos comites uestros esse, cum uobis obiciuntur, quamuis plerumque paucitatem concisionis uestrae non uirga et baculus dei, sed fustes eorum consolentur, quibus uos et aduersus leges Romanas tutos esse arbitramini; in quos incurrere quid est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? sed non timet mala cum quo dominus est. certe tamen non audebis dicere etiam istorum furiosorum esse uerba quae in hoc psalmo cantantur, et tamen habere eos baptismum non solum confitemini, sed etiam profitemini. non dicunt ergo ista nisi qui aqua sancta reficiuntur, sicut omnes iusti dei, non qui ea male utendo subuertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus, et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. non dicunt ista nisi qui ad dexteram pertinebunt, sed tamen eadem pascua sub uno pastore et oues et hirci pascuntur, donec ut debita recipiant segregentur. non dicunt ista nisi qui de mensa domini uitam sumunt sicut Petrus, non iudicium sicut ludas, et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique ualuit ad unum, quia ipsi non erant unum. non dicunt ista nisi qui oleo sancto etiam in spiritu beatificantur sicut Dauid, non qui in solo corpore consecrantur sicut Saul, et tamen, cum ambo unum sumpsissent, non eis impar sacramentum, sed impar meritum fuit. non dicunt ista nisi qui calicem domini in uitam aeternam mutata mente suspirant, non qui iudicium sibi manducant et bibunt, sicut apostolus ait, et tamen utrisque non unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda caelestia martyres, non ad funestanda praecipitia circumcelliones. memento ergo sacramentis dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa uel omnino non sint uel minus sancta sint, sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium damnationis, non ad adiutorium sanitatis. saltem quippe ipsa uerba ultima psalmi huius considerare debuisti et propter eos, qui baptismo accepto apostatant, intellegere non ab omnibus qui sanctum baptismum accipiunt posse dici: ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum, et tamen siue permanentibus siue lapsis, cum ipsi non sint unum, baptismus unus est, et cum ipsi non utrique sancti sint, baptismus in utrisque sanctus est, quia et apostatae, si redeant, non quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti iniuriam fecerint humiliantur. [2.111–112] Petilianus dixit: Ac ne uos sanctos esse dicatis, primum id assero, quia qui non fuerit innocens non habet sanctitatem, Augustinus respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum, et quibus oculis non dico conscientias omnium, sed uel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam iudicares. ille qui raptus est usque in tertium caelum dicit: sed neque ego me ipsum diiudico, et tu de uniuersa terra qua hereditas Christi dilatatur audes ferre sententiam? deinde si satis absolutum tibi uidetur quod dixisti: qui non fuerit innocens non habet sanctitatem, quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur, si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur. nam eum propter sacrosanctam unctionem et honorauit uiuum et uindicauit occisum, et quia uel panniculum ex eius ueste praecidit, percusso corde trepidauit. ecce Saul non habebat innocentiam et tamen habebat sanctitatem non uitae suae — nam hoc sine innocentia nemo potest —, sed sacramenti dei quod et in malis hominibus sanctum est. [2.113] Petilianus dixit: Nam si legem perfidi nostis, sine iniuria ipsius legis hoc dixerim: hanc et diabolus nouit. namque domino deo in causa lob iusti quasi iustus ita de lege respondit, sicut scriptum est: dixit dominus diabolo: respexisti in puerum meum lob, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, uerus dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseuerans in simplicitate: tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. et respondit diabolus et dixit domino: corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit. ecce legaliter loquitur qui nititur contra legem. et iterum dominum Christum sermonibus suis sic ausus est adtemptare, sicut scriptum est: assumpsit diabolus Iesum in sanctam ciuitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei: mitte te deorsum; scriptum est enim quia angelis suis mandauit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. ait Iesus: iterum scriptum est: non temptabis dominum deum tuum. nostis, inquam, sicut diabolus legem, qui in suis conatibus uincitur et in actibus erubescit. [2.114] Augustinus respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua lege scripta sint uerba quae diabolus dixit, cum sanctum uirum Iob apud deum criminaretur, si hoc mihi esset propositum demonstrare, legem, quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est, hoc praetermitto. sic autem conatus es ostendere diabolum legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui uerba legis nouerunt iustos esse. quid ergo te adiuuet quod de diabolo commemorare uoluisti, non uideo, nisi forte ut nobis ueniret in mentem, quomodo ipsum diabolum uos imitemini. sicut enim ille contra latorem legis proferebat uerba legis, sic et uos uerbis legis accusatis homines quos ignoratis, ut dei promissis quae in ipsa lege conscripta sunt resistatis. deinde uellem mihi diceres, confessores illi uestri quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium, utrum Christo qui talia suggerentem diabolum reppulit, an potius ipsi diabolo qui talia Christo facienda suggessit. duae sunt maxime uiles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. tu certe dixisti in primis partibus huius epistulae: laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. hoc ad nos omnino non pertinet; neque enim ueneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligauerunt. quanto autem nos probabilius in uos dicimus: \'magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere uoluit et repulsus est\'! quid ergo dicendi sunt quibus hoc suasit et auditus est? quid enim nisi inimici Christi, amici autem diaboli, discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt, ille laqueum, isti praecipitium. [2.115–117] Petilianus dixit: Sed ut uestra singula destruamus, si sacerdotes uos dicitis, sic a domino deo dictum est per prophetam: ultio domini super falsos sacerdotes, Augustinus respondit: Quaere potius quid uerum dicas, non unde maledicas, et quid doceas, non quid obicias. Petilianus dixit: Si cathedram uobis miseri uindicatis, ut superius diximus, habetis illam profecto quam Dauid propheta psalmographus pestilentiae cathedram pronuntiauit. nobis enim iuste relicta est, quia eam sancti sedere non possunt. [2.118] Augustinus respondit: Et haec non uides non aliqua esse documenta, sed uana conuicia. hoc enim est illud quod paulo ante dixi: uerba legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis, sicut diabolus uerba legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. ille caput nostrum sursum ascensurum deorsum uolebat deicere, uos autem corpus eiusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem uultis redigere. certe ipse paulo ante dixisti nos legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. dicis quidem ista nihil probans; sed etsi de aliquibus probares, de his ceteris non praescriberes. uerumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales uanissime criminaris, cathedra tibi quid fecit ecclesiae Romanae in qua Petrus sedit et in qua hodie Anastasius sedet, uel ecclesiae Hierosolymitanae in qua Iacobus sedit et in qua hodie Iohannes sedet, quibus nos in catholica unitate conectimur et a quibus uos nefario furore separastis? quare appellas cathedram pestilentiae cathedram apostolicam? si propter homines quos putas legem loqui et non facere, numquid dominus Iesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait: dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit iniuriam? nonne illam cathedram Moysi commendauit et illos seruato cathedrae honore redarguit? ait enim: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis cathedram apostolicam cui non communicatis. sed quid (id) est aliud quam nescire quid dicere et tamen non posse nisi maledicere? [2.119–120] Petilianus dixit: Si sacrificia uos facere iudicatis, (de uobis quippe nequissimis deus ipse sic dicit: facinorosus, inquit, qui sacrificat mihi uitulum quasi canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum fundat — scitote uestrum sacrificium qui humanum sanguinem iam fudistis —, et iterum: sacrificia eorum quasi panis luctus: omnis qui manducabit ex illo inquinabitur. Augustinus respondit: Nos dicimus tale cuique fieri sacrificium, qualis accedit ut offerat et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium manducare qui ad illa tales accedunt, quales et illi sunt; itaque si offerat deo malus et accipiat inde bonus, tale cuique esse qualis quisque fuerit, quia et illud scriptum est: omnia munda mundis. per hanc sententiam ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. nam utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis communem omnium uestrum malum schismatis facit. nam secundum concilii uestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum sanguinem fudit. dixistis enim, cum eos damnaretis: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. uide ergo quale sacrificium offerat quem sacerdotem habetis, cum eum sacrilegum damnaueritis, et si hoc uobis nihil obesse arbitramini, rogo uos, uanitas calumniarum uestrarum quid oberit orbi terrarum. [2.121] Petilianus dixit: Si precem domino facitis aut funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus deus puram magis conscientiam quam preces exaudit domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi