CONTRA PARTEM DONATI POST GESTA (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa029a.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTION 1 [1] Quid adhuc, Donatistae, seducimini ab episcopis uestris, quorum fallaces tenebrae clara luce discussae sunt, quorum error apparuit, quorum pertinacia superata est? quid adhuc uobis iactant uana mendacia? quid adhuc creditis hominibus uictis? cum uobis dicunt iudicem praemio fuisse corruptum, quid nouum faciunt? quid aliud omnes uicti facere consuerunt, qui ueritati consentire nolunt, nisi ut de iudicis iniquitate mentiantur? quaerite ab eis et ad hoc primum uobis respondeant, si possunt, quare ausi sunt uenire Carthaginem et in unum locum nobiscum conlationis gratia conuenire. iam ante aliquot annos conueneramus eos publice, ut nobis conferentibus ueritas appareret et dissensio quae nos diuidit de medio tolleretur, sed ipsam ueritatem refugientes actis responderunt: in dignum estutin unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum. quare ergo modo nobiscum conuenire uoluerunt? puto quod non facerent, quod eis uidebatur indignum, nisi nos cognoscerent non esse progeniem traditorum. aut certe ipsi nobis respondeant, quare dixerunt: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum et in unum nobiscum postea conuenerunt. quae res eos coegit facere quod indignum est? non enim ligati adducti sunt, sed omnino liberi conuenerunt. si dixerint: \'quia iusserat imperator\', ergo tunc faciunt quod indignum est, quando iusserit imperator. quid ergo irascuntur nescio quibus traditoribus ad causam nostram non pertinentibus? codices enim dominicos persecutoribus dare utique indignum est; quod cum fecit traditor, non habet crimen, quia iusserat imperator. hoc dicimus non secundum ueritatem, sed secundum ipsorum peruersitatem. ipsi enim dixerunt — publica gesta proclamant —, apud acta dixerunt. non quilibet ignotus, sed Carthaginiensis episcopus eorum Primianus hoc dixit, Primianus hoc scriptum magistratui Carthaginis dedit et a diacono suo dicendum apud acta mandauit: indignum est ut in unum conueniant filii martyrum et progenies tradi torum. ecce conuenimus in unum: quid ad ista respondent? si dicunt (non est indignum\', quare mentiti sunt, quando indignum esse dixerunt? si dicunt (indignum est\', quod indignum est quare fecerunt? uno modo se poterunt adserere quod indignum est non fecisse et in illis Primiani uerbis non fuisse mentitos, si dicant: \'indignum est quidem ut in unum conueniant filii martyrum et progenies traditorum, sed nos ideo uobiscum in unum conuenimus, quia cognouimus uos non esse progeniem traditorum\'. quod si ita est, quare nobis iam conuenientes in unum ipsas calumnias obiecerunt, nisi forte ut etiam nos eos cognosceremus non esse filios martyrum? martyres enim testes dicuntur. testes autem Christi ueri testes sunt. isti autem falsi testes inuenti sunt, qui traditionis crimina et aliena aliis obiecerunt et nec ipsa probare potuerunt. SECTION 2 [2] Quid adhuc adtenditis humana mendacia et diuina testimonia non adtenditis? quid adhuc uictis hominibus creditis et ueritati, quae numquam est uicta, non creditis? ueritas enim dei, sicut in ipsa etiam conlatione probauimus, perhibuit testimonium ecclesiae suae per multa documenta scripturarum sanctarum, per propheticas et euangelicas litteras; et locus designatus est, unde Christi ecclesia fuerat inceptura, et fines terrae, quo usque fuerat peruentura. per omnes gentes futuram ecclesiam suam dominus dicit incipientem ab Hierusalem. diuina lectio recitatur, quemadmodum coeperit ab Hierusalem, ubi primum congregatis fidelibus missus est de caelo spiritus sanctus. diuinae lectiones recitantur, quemadmodum se ab Hierusalem per uicina et longinqua diffuderit. expressa sunt nomina locorum, manifestata sunt nomina ciuitatum, in quibus ecclesia Christi apostolico labore fundata est, quae loca et ciuitates etiam epistulas ab apostolis accipere meruerunt; quas epistulas et ipsi in uestris congregationibus legunt et tamen non communicant eorum locorum et ciuitatium ecclesiis, quae ipsas epistulas accipere meruerunt, obicientes eis nescio qua crimina Afrorum, quod eorum contagione perierint, cum ipsi dixerint in hac ipsa conlatione, quam modo Carthagini habuimus, quod nec causae causa nec personae persona praeiudicet. SECTION 3 [3] Tunc autem hoc dixerunt, quando eis diximus: \'concilium, quod contra Caecilianum profertis, sic non obest absenti Caeciliano, quemadmodum concilium, quod in causa Maximiani factum est, ubi damnatus est Primianus, non obest absenti Primiano\'. protulerunt enim, ubi septuaginta et quod excurrit episcopi absentem damnauerant Caecilianum, cum proferantur plus minus centum episcopi partis ipsorum, qui damnauerant absentem Primianum. quia ergo diximus eis sic illud non obesse Caeciliano, quemadmodum hoc non obest Primiano, quoniam contra absentes facta sunt ambo concilia, continuo non inuenientes quod responderent et horribiles angustias passi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae; quod aduersus omnes humanas calumnias in ore habet catholica ecclesia, nunc autem multo fortius multoque liberius, quando id, quod semper ueritas tenuit, etiam inimicorum confessio confirmauit. quis ergo sine graui tristitia perferat, quis gemitum cohibeat, quis non in lacrimas et in uocem doloris erumpat, qui hoc digne considerauerit? ecce ut ab episcopis partis Donati damnatus Primianus non amittat episcopatum aut ut Primianus damnatus non inquietet partem Donati, nec causae causa nec personae persona praeiudicat; ut autem Caecilianus, quem absentem inimici similiter damnauerunt, non deputetur episcopus et contaminet omnes christianas gentes usque ad terminos terrae, et causae causa et personae persona praeiudicat. SECTION 4 [4] Si uoce ipsius unitatis clament ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati, non nouimus quid dicatis. quare nobis non communicatis? si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes: nec causae causa nec personae persona praeiudicat. an usque adeo potest uestra peruersitas, ut haec uerba ualeant, ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant. ut nobis praeiudicet Caecilianus?\' clament etiam similiter septem orientales ecclesiae, ad quas scribit apostolus Iohannes. Ephesi, Zmyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laudociae, Pergami, et dicant: (quid uobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse uoluistis? si Caecilianus peccauit, quamuis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia, sicut Primianus uester, sic absens etiam iste damnatus est, uerumtamen qualiscumque ille fuerit, nos nobis quid fecimus? quare christiani cum christianis pacem habere non uultis, quare in nobis communia sacramenta rescinditis? quid nobis fecimus? quare Primiani causa non praeiudicat parti Donati, nisi quia uerum est quod dixistis: nec causae causa nec personae persona praeiudicat? quare ergo causa Caeciliani praeiudicat hereditati Christi, in qua sumus apostolorum labore plantati? ad unam nostrum scribit apostolus Iohannes, quod habeat pauca nomina in Sardis eorum, qui non inquinauerunt uestimenta sua; nec tamen ab eis, qui in ipsa ecclesia inmundi fuerunt, illorum paucorum uestimenta polluta sunt, quoniam uerum est quod dixistis, nec causam causae nec personam praeiudicare personae. quomodo ergo potest causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? aut si non praeiudicat, quare separamini a nobis?\' dicant etiam ecclesiae, ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium — nam de Galatia et Epheso supra iam dictum est —, dicant ergo et istae: (litteras ad nos datas, fratres, cotidie legitis, qui uultis adhuc esse de parte Donati. in ipsis epistulis per nomen pacis nos apostolus salutauit dicens: gratia uobis et pax a deo patre et domino Iesu Christo. quare pacem in nostris epistulis legendo didicistis et eam nobiscum tenere noluistis? tam in longinquis terris trans mare positis Afrum nobis obicitis Caecilianum. certe uerum est quod dixistis: nec causae causa praeiudicat nec persona personae: quae est ista priuata et peculiaris sanctificatio, qua uobis licet, ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani nec personae Primiani Carthaginiensis praeiudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praeiudicia tam longe mittantur aut nobis praeiudicet causa Caeciliani?\' SECTION 5 [5] Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata, dicat etiam ipsa: nec mihi Caeciliani causa praeiudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnauerunt. si autem ideo non praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati\'. hoc ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: \'o pars Donati, tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona personae praeiudicat. ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. in ipsa Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. si tantum ualet, quod nec causa causae praeiudicat nec persona personae, ut tibi non praeiudicet hodie tecum uiuentis communio Feliciani, mihi quomodo praeiudicat olim defuncti memoria Caeciliani?\' SECTION 6 [6] Quid ad ista respondent, qui uobis adhuc iactant inania et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? quid adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? numquid et tanti apud uos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur? hoc enim agebamus omnibus uiribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam ecclesiae, quam deus suis sanctis testimoniis roborauit, non pertinere ostenderetur. hoc agebamus etiam similitudinibus euangelicis, ut causa et persona zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici, quamuis in eodem agro eadem pluuia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret; ut causa et persona paleae non praeiudicaret (causae et) personae frumenti, quamuis in eadem area simul triturarentur, donec nouissima uentilatione separarentur; ut causa et persona haedorum non praeiudicaret causae et personae ouium, quamuis communibus pascuis utraque pecora permixta seruentur, donec a pastore summo in iudicio nouissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur; ut causa et persona piscium malorum non praeiudicaret causae et personae piscium bonorum, quamuis intra eadem retia tenerentur in extremo litore separandi, hoc est in fine maris, quod significat finem saeculi. quibus parabolis et figuris ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non possint, cum uel ignorantur uel pro pace et tranquillitate ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit aut aliis bonis non potuerint demonstrari, ita sane, ut nec emendationis uigilantia quiescat corripiendo degradando excommunicando ceterisque cohercitionibus licitis atque concessis, quae salua unitatis pace in ecclesia cotidie fiunt secundum praeceptum apostolicum caritate seruata, qui dixit: si quis autem non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem. sic enim et disciplina seruat patientiam et patientia temperat disciplinam et utrumque refertur ad caritatem, ne forte aut indisciplinata patientia foueat iniquitatem aut inpatiens disciplina dissipet unitatem. SECTION 7 [7] Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis, quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum ne tetigeritis. nam qui hoc non spiritaliter obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt (noli me tangere, quoniam mundus sum\', hic fumus indignationis meae. hoc episcopi uestri faciendum putauerunt, quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis non sedebo, et tamen fecerunt, quod in eodem ipso loco psalmi pariter prohibetur. nam ibi dicit propheta: et cum iniqua gerentibus non introibo. si ergo, quia nos iniquos uel nouerant uel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt, quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt ex parte sancti et ex parte polluti, nisi quia scripturas sanctas non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem dissipauerunt? SECTION 8 [8.1–2] Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam qui consentiunt facientibus. Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis uel perditionis — quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis — quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur, isti consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia, illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri, sed sibi manducat. de ipso quippe pane et de ipsa dominica manu et ludas partem et Petrus accepit; et tamen quae societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda, quoniam nec causa causae praeiudicat nec persona personae? SECTION 9 [9.1] Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra. ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint, quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania, quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant mundum semper in malam significationem positum, et testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in scripturis positum respondebamus et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo exeant mali siue intus uel ignorentur uel uideantur, hoc agit misericordia et iustitia dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent, et nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus, sed anima quae peccauerit ipsa moriatur. [9.2] Cum ergo quisque malis consentit ad malum. iam unam causam cum eis habet et totius societatis malorum fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. SECTION 10 [10] Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est; et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare. nec mirum si pacem scripturae dei non intellegebant, qui pacem cum eius ecclesia non habebant. SECTION 11 [11] Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse: nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum — neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine, quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur, intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse. confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum adhuc in mari sunt, a piscatoribus [intra retia] non uidentur. quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum et inmundum per ecclesiam transiturum. o uiolentia ueritatis. quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos, ut eam confiteantur inuiti! SECTION 12 [12] Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram; ad illam eius puritatem. non ad huius temporis permixtionem illa diuina testimonia pertinere, quibus eam deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. ecce etiam ipsi ueritate euangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt. ecce nunc transit per illam licet occultus inmundus. non est ergo tempus, quod praedictum est dicente propheta: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus.nunc ergo transeunt uel occulti. nam et hoc ipsum, quod ait (non adiciet ultra\', ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros. et a nobis inuidiose requirebant, quomodo potuerit in ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in ecclesia malos saltem occultos esse permixtos nec uellent adtendere a diabolo utique seminatos. SECTION 13 [13] Hoc ipsum etiam, quod sibi acutum inuenisse uidebantur, contra se potius proferebant. si enim dominus propterea retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus ecclesiam conparauit, quia malos in ecclesia non manifestos, sed latentes intellegi uoluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores, propterea ergo et areae conparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. neque enim palea, quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. de hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex euangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt nisi Hieremian prophetam dixisse: quid paleis ad triticum? quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse non possunt, quia in horreo non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. quamquam Hieremias, cum hoc diceret, non agebat de populo dei, sed de somniis hominum et uisionibus prophetarum, quia haec duo nulla similitudine conparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest conparari.- SECTION 14 [14] Temptauerunt sane episcopi uestri negare scriptum in euangelio, quod areae sit ecclesia conparata, sed mox euangelicorum uerborum commemoratione conuicti ad id se conuerterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est: ueniet ferens uentilabrum in manu sua et mundabit aream suam, frumenta recondet in horreo, paleas autem conburet igni inextinguibili. uos itaque iudicate, aperite oculos, aures intendite ueritati. si propterea, sicut ipsi dixerunt, dominus ecclesiam retibus conparauit, quia non manifestos, sed latentes in ea malos intellegi uoluit, quos ita non uident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non uident piscatores, numquid et area sub aqua uel sub terra trituratur aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur aut in ea rusticus caecus operatur? quanto ergo melius se ipsos corrigunt quam euangelia sancta peruertunt et ad uanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! aut enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum propter mixtos in ecclesia malos a domino posita est aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos, quod, sicut illi ante litus, sic isti ante uentilabrum bonis in ecclesia misceantur. ipsi enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in ecclesia malos intellegamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propterea malos occultos intellegi uolunt, quia, sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes. cur enim non dicamus: \'sic ergo et palea manifesti sunt mali, quia in aperto eam uident trituratores\'? sed sicut illi non possunt ante litoris exitum separari, sic nec illa potest ante finem debitum uentilari. custodit autem deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda et in ista area non eis noceat permixta palea uentilanda, quia, sicut ipsi dixerunt relegerunt suscripserunt, nec causae causa nec personae poterit praeiudicare persona. SECTION 15 [15] Haec uerba se negarent forte dixisse, nisi sua possent suscriptione conuinci. ecce quam diligenter actum est pro salute uestra, ut uerbis nostris suscriberemus, quod fieri omnino nolebant et ut facerent tandem aliquando pudore conpulsi sunt. nam exstant uerba eorum, ubi hoc facere recusarunt, et rursus alia uerba, ubi hoc facere consenserunt quod primo negauerant; omnia scripta sunt, omnibus suscriptum est. ideo enim uidebantur nolle suscribere, ut negare se possent dixisse quod dixerant et de gestis corruptis iudici calumniari. quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum, qui ut contra illos iudicaret non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt, quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inuiti, suis tamen prosecutionibus suscripserunt. ideo ergo nolebant suscribere. ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant, et ideo postea instante iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere nihil se aliud indicare nolendo suscribere, nisi se uerba sua ne sibi legerentur timere. maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere quam eas tam cito damnare. SECTION 16 [16] Sed uidete, rogamus uos, quemadmodum ipsa sua defensione se peius implicent et agant causam nostram et omnino perimant suam. nam post conlationem, posteaquam uicti appellare uoluerunt, obiecta sunt eis haec uerba, et ea conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis quid egerint quaeritis. ita enim uos putant cor non habere, ut non intellegatis eos omni modo esse superatos, quando uobis ea dicunt quae omnino non dicerent, si aliquid utile quod dicerent inuenirent. quis enim ferat uictos homines conqueri, quod nocte contra eos est prolata sententia? quasi non saepe iudices audiendi necessitas tenet, ut usque ad multam partem noctis sedere cogantur, aut ideo non est uerum quod dicitur, quia per noctem dicitur. nec audiunt scripturam clamantem: per diem mandauit dominus misericordiam suam et nocte declarauit, et iterum: ad annuntiandam mane misericordiam tuam et ueritatem tuam per noctem. aut quod dixerunt nocte uenisse ad dominum tenendum persecutores, non adtendentes quoniam ipsis nocturnis horis etiam dominus ueritatem suis discipulis praedicauit,. nec aduertere uoluerunt quod scriptum est, apostolum Paulum usque ad medium noctis produxisse sermonem. si haberent uerum quod dicerent, nox eos impedire non posset. sed sane tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra se ipsos tanta proferebant nec ad ueritatis lucem peruersum animum corrigebant. et adhuc utique dies erat, quando nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam lapsam esse et agi iam omnino non posse, nec intellegentes nihil se hominibus ostendisse nisi quantum timuerint ne ageretur, ubi eorum peruersitas et catholica ueritas monstraretur. SECTION 17 [17] Adhuc dies erat, quando uolentes destruere iudicium Romani episcopi Miltiadis, quo purgatus et absolutus est Caecilianus, etiam ipsum Miltiadem traditorem fuisse dixerunt. cuius criminationis cum ab eis esset exacta probatio, gesta prolixissima recitarunt, ubi Miltiadis nomen, quod aliquid tradiderit, non fuit. et recitauerunt etiam alia gesta, ubi legebatur Miltiadem misisse diaconos cum litteris Maxenti imperatoris et praefecti praetorio ad praefectum urbi, ut reciperent loca, quae fuerant a christianis tempore persecutionis ablata. ubi cum Miltiadis crimen nullum penitus adpareret, dixerunt superioribus traditionis gestis traditorem Stratonem fuisse recitatum, quod uocabatur unus etiam ex diaconis, quos ad recipienda loca miserat Miltiades, eundem ipsum esse contendentes et non ostendentes. neque enim Stratonem qui tradiderat saltem diaconum fuisse monstrabant. quod etiamsi esset, respondimus eis ante paruum tempus in eodem clero ecclesiae Romanae duos Petros diaconos fuisse. ita mente caeci tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam manifestissimam falsitatem, quod non solum nomen, sed etiam loca et regiones et personae conuenirent, quibus non alius, sed ipse esse Straton ostenderetur, cum in illis gestis omnino nihil conueniens praeter similitudinem nominis legeretur, qua plena est consuetudo generis humani, ut non solum duo, sed etiam plures homines uno nomine uocitentur. nam ipsi quoque Donatum suum Carthaginiensem, ne in iudicio Miltiadis ipse putaretur esse damnatus, quoniam illum pro magno habent, a Donato Casensi distinguendum esse clamauerunt, quia (non) Donatus Carthaginiensis contra Caecilianum missus fuerat ad Miltiadis episcopale iudicium, tam crassam noctem in corde gestantes, ut Donatum infamari nollent similitudine nominis sui et Miltiadem maculari uellent similitudine nominis alieni. nunc autem Stratoni etiam Cassiani nomen addere dicuntur, quod in conlatione tacuerunt, quasi Straton solus cognominalem habere potuisset et Cassianus non potuit. nec adtendere potuerunt interna sua nocte impediti non solum duos Iohannes, unum baptistam, alterum euangelistam, sed etiam duos Simones, unum Petrum, alterum magum, in ipso denique tam paruo numero apostolorum non solum duos Iacobos, unum Alphaei, alterum Zebedaei, sed etiam duos ludas, unum sanctum, alterum diabolum; cui tamen Iudae apostolo sancto quisquis similiter mente caecus de crimine Iudae traditoris calumniaretur, non nisi istos imitaretur. non enim mirum est, si tales istos calumniatores post tam longum tempus patitur existimatio Miltiadis de duobus Cassianis uel de duobus Stratonibus, quales euangelica ueritas patitur de duobus Herodibus. nam quia non est expressum, quis Herodes pro Christo occisis infantibus continuo mortuus fuerit et quis Herodes cum Pilato dominum persecutus sit, putantes unum fuisse obiciunt euangelio crimen falsitatis, sicut isti putantes unum fuisse Stratonem uel Cassianum obiciunt Miltiadi maculam traditionis. et tamen illi tolerabilius errant, quia non solum nomen, uerum etiam dignitas consonat — uterque enim legitur rex Herodes —, isti autem dignitatem consonare mentiti sunt, quia utrosque fuisse diaconos nullo modo legere potuerunt. SECTION 18 [18] Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium — si tamen concilium dicendum est, in quo uix undecim uel duodecim episcopi fuerunt —, unde recitauimus traditores fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum sententias protulerunt, falsum uolentes ostendere dixerunt persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos undecim uel duodecim episcopos congregari, et ut probarent tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut diebus et consulibus consideratis quod tempus fuerit appareret. quae martyrum gesta contra se ipsos protulisse conuicti sunt; in eis quippe gestis manifestatum est illo tempore persecutionis christianas plebes solitas congregari. unde constitit non esse incredibile, quod etiam illi episcopi in priuatam domum similiter conuenisse legebantur, ut plebi, quae poterat, sicut gestis martyrum continebatur, etiam persecutionis tempore congregari, occulte ordinaretur episcopus, qui posset sibi etiam ipse occulte clericos ordinare in tanta necessitate, ubi anterior episcopus cum clero lapsus per epistulam ipsius Secundi, quae ab illis allegata est, monstrabatur. ex his martyrum gestis, quae ipsi proferebant, admoniti sumus et in alia gesta martyrum intendere, et inuenimus et diximus feruente tempore persecutionis et priuatam domum, quod illi fieri potuisse negauerant, congregationi christianorum fuisse concessam et in carcere fuisse martyres baptizatos, ut uiderent, quam non esset incredibile tempore persecutionis in priuatam domum paucos episcopos congregari, quando et in ipso carcere celebrarentur sacramenta Christi, in quo inclusi homines tenebantur pro fide Christi. quantum uos ergo adiuuerint gesta martyrum proferendo, quis non uideat, qui non similem noctem habet in corde, qualem illi habebant qui haec non uidebant? SECTION 19 [19] Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, quia ibi dies et consules legebantur, et exigebant a nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies recitarentur et consules. ipsi enim Carthaginiense concilium factum sine die et consule proferebant. dicebant enim etiam concilium Cypriani consules non habere, ubi tamen legitur dies, in illo autem ipsorum Carthaginiensi nec dies. nos autem quod in manibus erat Romanum concilium Miltiadis, sicut illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. neque enim tunc ad horam antiqua archiua ecclesiastica discutienda nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam ueterum fuisse doceretur. nec tamen inanes eis etiam nos calumnias mouere uoluimus, quare in Cypriani concilio dies inueniretur, in ipsorum autem non inueniretur, quia illi uanas moras uolebant innectere, quas nos conabamur (auertere). nam etiam hoc exigebant, ut de scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies et consules esse conscriptos; quasi episcoporum concilia scripturis canonicis aliquando fuerint conparata aut possint etiam ipsi de scripturis sanctis proferre concilium, ubi apostoli iudices sederint et accusatum aliquem uel damnauerint uel absoluerint. et tamen respondimus eis etiam prophetas libros suos praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno cuius regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super eos fuerit uerbum domini, ut ostenderemus, quam inaniter et calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum quaestiones uanissimas excitarent. fieri enim potest, ut in codicibus sit ista uarietas, dum alii etiam dies et consules diligentia maiore describunt, alii tamquam superfluum praetermittunt: sicut etiam codex, de quo primum legimus iudicium Constantini, quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos pronuntiauit, diem et consulem non habebat, alius autem, quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat. qui etiam illic inuidiosissime proclamauerant, quod imperatoris litteras sine die et consule recitauimus, et tamen etiam ipsi alias eiusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris Caeciliani, quas mirabili caecitate contra se ipsos protulerunt, sine die et consule recitarunt. nec eis inde aliquid obiecimus, ne similiter ut ipsi tempora necessaria superfluis uerbis occuparemus; haec autem modo dicimus, ut uos saltem oculos aperiatis et tenebrosa nocte careatis, quam uestri episcopi corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni iudicis obiecerunt et ipsi per diem interioribus tenebris inuoluti mirabili caecitate contra se ipsos tanta dixerunt. SECTION 20 [20] Leguntur actis apud Carthaginis magistratum ex- „ pressa uerba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri maiores uariis exiliis uexauerunt, et in conlatione probare conantur accusantibus maioribus suis ab imperatore Caecilianum exilio esse damnatum. dicunt in litteris suis communionem suam ecclesiam ueritatis, quae persecutionem patitur. non quae facit, et conantur ostendere Caecilianum damnatum iudicio imperatoris persequentibus maioribus suis, et hoc dicunt factum non per Donatum Casensem, sed per eum, quem prae ceteris praedicant, Donatum Carthaginiensem. hoc enim scriptis suis [per suos] modo iactare dicuntur, ubi uicti iudicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna ueritas confutauit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyralis gloriae uirum, sic commendare uoluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et conuicerit Caecilianum. ille ergo uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est, illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore damnatus est. quod quidem nos falsum esse conuicimus. qui eiusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et iudicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archiuo publico recitauimus. contra quas omnino quid responderent nihil inuenire potuerunt et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. proinde a maioribus eorum apud imperatorem accusatum constitit Caecilianum, damnatum autem non constitit, immo etiam constitit absolutum. sed tamen uel uos uidete, quantum adiuuerint causam nostram episcopi uestri, qui de illa uoluerunt etiam falsitate gloriari. si enim Donatus ille uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum asseruit Caecilianum et illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore damnatus est, respondeant uobis, quando haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus, qui hominem apud imperatorem persequebatur, an Caecilianus, qui illo persequente ab imperatore damnabatur? ubi est nunc illa definitiua regula ipsorum communionem Donati esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est uir gloriae martyralis? SECTION 21 [21] Adtendite, aduertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. ueritatem, quae uobis occultabatur, deus aperire dignatus est, falsitatem. quae uobis offundebatur, deus confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi ostendentes esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem patitur, non facit. non uos ergo adhuc fallant; hoc eis facimus., quod maiores suos et ipsum quem praedicant uelut martyralis gloriae uirum Caeciliano fecisse gloriantur. hoc egit ille apud imperatorem, conuictus Caecilianus ut illius iudicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti conuicti similia paterentur. si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? si autem recte fecit, quare hoc catholica parti Donati non faciat? immo recte fieri nec illi dubitant. qui hoc maiores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur, nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui uerbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti; et si forte imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam grauiore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant iudices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam. interim ergo, quamuis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a uobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse ueram ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani. quam et ipsi Christi ecclesiam non esse confirmant. ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis et mali bonis, et pati persecutionem non est iustitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed (et) mali pro iniquitate patiuntur. SECTION 22 [22] Restat ergo uobis errore depulso ecclesiam Christi uidere ac tenere catholicam, non ut inde eam eligatis. quia persecutionem patitur. cum enim dixisset dominus: beati qui persecutionem patiuntur, ne inde se iactent haeretici, addidit: propter iustitiam. nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et circumcelliones partis Donati, nostis et uos. incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam priuatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis ipsi caesi laniati excaecati. nec ab homicidio potuit - temperari, quamuis sit mitius huic luci morientem quam istam lucem auferre uiuenti. uentum est ad homines. non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. nec tamen nostros ideo iustificamus. quia ista perpessi sunt, sed quia pro christiana ueritate, pro Christi pace, pro ecclesiae unitate perpessi sunt. illi autem sub tam multis. sub tam seueris legibus et sub tanta ecclesiae catholicae quam dominus ei tribuit potestate quid tale patiuntur? si quando enim morte multantur, aut ipsi se occidunt aut eorum cruentae uiolentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati nec pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum inmani furore et crudelitate committunt. pro parte autem Donati uix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt. SECTION 23 [23] Aut ergo persecutio non omnis iniusta est aut non est persecutio dicenda cum iusta est. quapropter aut persecutionem pars Donati patitur iustam aut persecutionem non patitur, quia patitur iuste. non autem iuste passus est Caecilianus, quia innocens probatus et absolutus est. quod quidem illi negauerunt et potius ab imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo maiores suos maximeque Donatum a se tanta praedicatione laudatum Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. illum autem conuictum atque damnatum probare minime potuerunt, immo etiam, quod nos dicebamus, eum esse absolutum atque purgatum ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. et tamen liberum arbitrium sibi ab imperatore concessum esse iactant. uicti atque confusi id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod maiores eorum Caeciliano non concedebant, quem sic apud imperatorem accusarunt, quem illis accusantibus ab imperatore damnatum isti etiam mentiri uoluerunt. si uoluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur; si haec non homini iudici permittenda, sed deo potius dimittenda sunt, Caecilianus apud imperatorem prius non accusaretur. SECTION 24 [24] Expergiscimini aliquando; non uos tartareus obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc impia consuetudo demergat; iam consonate paci, cohaerete unitati, adquiescite caritati, cedite ueritati; ecclesiam catholicam incipientem ab Hierusalem cognoscite usque quaque diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praeiudicat Caeciliani. totiens enim purgatus, totiens absolutus etiamsi non esset innocens, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. haec uerba per orbem terrae uniuersa personat ecclesia, clamat etiam membrum eius in Africa: \'testimonium dei noui, negotium Caeciliani non noui; credo innocentem a uestris maioribus insectatum quem lego totiens absόlutum, sed qualiscumque sit causa eius, causae meae nihil praeiudicat, qualiscumque sit persona eius, personae meae nihil praeiudicat. uos hoc dixistis, uos ad hoc suscripsistis: nec causa causae nec persona personae. ecce dominus dicit: per omnes gentes, incipientibus Hierusalem; diuinam ueritatem in una ecclesia teneamus et humanas lites aliquando finiamus\'. SECTION 25 [25] Numquid enim uerba ista, ubi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae, ullo modo post ipsam conlationem defendere potuerunt ac non potius se multo perplexius implicarunt? sic namque in quibusdam scriptis suis locuti sunt: causam causae et personam non praeiudicare personae a nobis, inquiunt, dictum esse memoriter recensitum est, sed ad locum: (nobis non praeiudicari ab his qui a nobis uel reiecti sunt uel damnati'). hi autem, qui ex Caeciliani ordinatione descendunt, quos de praecessore origo numerat ad reatum, quemadmodum non possint ordinatoris sui criminibus obligari, cum per seriem protensus peccatorum funis, quoscumque communionis uinxerit uinculo, necesse e,\'Jt ut consortes faciat esse peccati? o mira defensio! tam densum et artum est lutum ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos euellere conantes frustra et manus et caput figant et in eodem luto haesitantes artius inuoluantur. ex eis enim, quos uel reiecisse se uel damnasse commemorant, hoc est ex Maximianistis, secum habent Felicianum et damnatorem Primiani et a se damnatum in causa Primiani. quid est quod funem tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae ecclesiae implicare contendunt et catenam suam tam in proximo non attendunt? praeclara quippe illa Bagaitana sententia de Maximiano et sociis eius: trahit, inquit, ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. Felicianus ergo ista catena trahebatur: si illis non praeiudicat Felicianus, quare nobis Caecilianus? an forte ubi uolunt praeiudicat, ubi autem nolunt causae non praeiudicat causa et pro libidine ipsorum fortior est funis antiquus quam noua catena? non praeiudicat Maximianus Feliciano a quo damnatus est, non praeiudicat Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus est, non praeiudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt. quibus in uno schismate sociatus est, non praeiudicat Felicianus parti Donati, a qua in eodem honore susceptus est nec baptismus quem in sacrilego schismate dedit ibi destructus est: et praeiudicat Caecilianus tot christianis gentibus, qui semel damnatus est absens quomodo Primianus et ter absolutus est praesens quomodo non Primianus. praeiudicat nobis olim defunctus ignotus: et istis non praeiudicat uiuus a quibus legitur paulo ante damnatus et quibus cernitur modo sociatus. nobis inuoluitur funis Caeciliani a quibus ignoratur: et illis non inuoluitur catena Feliciani quorum in eum sen.tentia recitatur, ubi ipsa catena damnatur. illis licet dicere: \'suscepimus quos damnauimus pro pace Donati, quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae: et nobis non licet dicere: \'propter eos quos damnastis non deserimus pacem Christi, Quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae). o ferream frontem, o furoris tenebras, nocturnam sententiam iudici obicientes et in sui cordis nocte palpantes offendentes cadentes, contra nos rabide litigantes et pro nobis tanta dicentes! SECTION 26 [26] Insuper adhuc etiam modo commemorare audent prophetica et apostolica testimonia, quibus nos uniuersaliter in illa conlatione respondimus, ostendentes ipsos prophetas sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta uersatos nec tamen a malis fuisse pollutos, quia nouerant inter sanctum et inmundum non, sicut isti sentiunt, corporaliter populum diuidendo, sed bene iudicando et bene uiuendo discernere. et hoc sine intermissione faciebant, ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit apostolus- . alia uasa in -honorem, alia in contumeliam. se ipsos a talibus morum diuersitate mundarent et essent uasa in honorem, utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. sed bene quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non intellegentes inseruerunt, quas in conlatione protulerunt et legerunt, tamquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium modo post conlationem uicti commemorarunt. in isto ergo propheta multo euidentius quod uolumus demonstramus, quia non corporalis, sed spiritalis contactus, qui fit per consensionem, ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio. SECTION 27 [27] Nam quando impios dominus etiam uisibili poena perdere uoluit, ipse ab eis iustos admonitione separauit, sicut Noe cum domo sua ab eis, quos diluuio fuerat perditurus, sicut Loth ab eis, quos igne fuerat consumpturus, sicut populum suum a synagoga Abiron, quam mox fuerat extincturus. ideo et illum, qui non habebat uestem nuptialem, non illi qui inuitauerant, sed ipse dominus cuius erat conuiuium ligari iussit et proici. neque enim et ipse sicut piscis sub fluctibus erat et sic ab inuitatoribus quomodo (piscis) a piscatoribus uideri non poterat. proinde ne putaretur, sicut isti putant, quod uelut unus in turba latenter subrepsisset ignaris, continuo dominus in eodem ipso uno, quem ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores ex illo conuiuio proici iussit, multam societatem malorum esse intellegendam, inter quos pauciores boni in conuiuio dominico uiuunt, significare non distulit. nam posteaquam dixit: ligate illi manus et pedes et proicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium, continuo subiunxit: multi enim sunt uocati, pauci uero electi. quomodo hoc uerum est, cum potius unus e multis fuisset proiectus in tenebras exteriores, nisi quia in illo uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante domini iudicium conuiuio dominico permixtorum? a quibus se boni corde interim ac moribus separant, simul manducantes et bibentes corpus et sanguinem domini, sed cum magna distinctione, quia isti in honore sponsi induti sunt ueste nuptiali, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, illi autem non habent uestem nuptialem, hoc est fidissimam sponsi caritatem, sua quaerentes, non quae Iesu Christi. ac per hoc quamuis in uno eodemque conuiuio isti misericordiam manducant, illi iudicium, quia ipsius conuiuii canticum est quod et supra commemoraui: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. SECTION 28 [28] Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos. neque enim a populo dei separamus, quos uel degradando uel excommunicando ad humiliorem paenitendi locum redigimus. et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo ecclesiae disciplinam refutamus, sed toleramus quae nolumus, ut perueniamus quo uolumus, utentes cautela praecepti dominici, ne, cum uolumus ante tempora colligere zizania, simul eradicemus et triticum. utentes etiam exemplo et praecepto beati Cypriani, qui collegas suos faeneratores fraudatores raptores pacis contemplatione pertulit tales nec eorum contagione factus est talis. unde et nos, si triticum sumus, eiusdem beati martyris uerba fidentissime dicimus, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpevdiri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. haec uerba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri. etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos uiderent, quos tamen ab ecclesia separare non possent propter illos, quibus mali demonstrari non poterant et eos bonos innocentes putabant. haec uerba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne, cum uellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent. SECTION 29 [29] Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut corriperet eos, qui uaccas constituerant adorandas more idolorum Aegyptiorum, hoc omnino facere debuit quod praeceperat dominus, cui tunc eo\' modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. neque enim in ecclesia non fit cotidie, quando [eos], quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita, iudicare non possunt? nam in ipsa Samaria et Helias et Helisaeus erant, etsi ipsi in solitudine, non tamen deuiantes sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. nam illic erant, non utique in solitudine separata, quae ipse ignorabat Helias, septem milia uirorum qui non curuauerunt genua ante Bahal. denique inter praecipuos sanctus habitus Samuhel et grauiter Saulem corripuit et cum eo tamen ad offerendum domino sacrificium sine excusatione perrexit > nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum suorum conseruatione permansit. SECTION 30 [30] Sed istam nobis quaestionem, quamuis euidenter et in conlatione et modo soluta sit, euidentius tamen soluat Aggaeus, cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro omnibus iactent. arguit dominus per Aggaeum prophetam populum ex Babylonia residuum, ubi captiuus tenebatur, quod domum domini neglegerent et suas domos excolerent, et dicit propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem. tunc Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus et omnis ille populus diuinitus inspiratus operari coepit in domo domini dei sui. sic enim eadem scriptura dicit: et suscitauit dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ex tribu Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebant opera in domo domini omnipotentis dei sui, quarta et uicensima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. ecce et dies definitus est, quando intrauerunt ad operandum in domo dei. credo quod illi uiri et ille populus operans in domo dei non erat inmundus, praesertim quia dixerat ei dominus: ego uobiscum et suscitauerat spiritum eorum ad bene operandum in domo sua. denique uidete quid sequitur. contexit enim eadem scriptura et dicit: septimo mense. una et uicensima mensis, locutus est dominus in manu Aggaeiprophetae dicens adZorobabel filium Salathiel ex tribu Iuda, et ad Iesum filium Iosedec sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum dicens: quis ex uobis qui uidit domum hanc in claritate illa sua pristina? et quomodo uidetis eam modo, tamquam non sit in conspectu uestro? et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, etpraeuale, Iesus fili Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio uestrum. bono animo estote, quoniam haec dicit omnipotens: adhuc semel, commouebo caelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et uenient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit dominus omnipotens, et cetera quae addit etiam futura prophetans; quae de domini nostri Iesu Christi temporibus rectius intellegi solent, cuius populus uerissimum et sanctissimum est templum dei, non etiam in eis, qui permixti tolerantur, sed in eis solis, qui nunc interim a talibus bene uiuendo spiritaliter separantur, post uero etiam corporaliter separandi sunt. uerumtamen ille populus, cui prophetia ista praenuntiata est et qui tunc operabatur in domo dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec, quomodo sit exhortatus et commendatus a domino, satis in promptu est uidere in bis uerbis prophetae, quae sicut dicta sunt inseruimus. numquidnam ergo istum populum inmundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur: et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, et praeuale, Iesus filius Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio uestrum? quis dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit inquinabitur? SECTION 31 [31] Nunc ergo adtendite, quid post illam prophetiam, quae huic populo de Christi temporibus annuntiata est, consequenter scriptura contexat: quarta et uicensima noni mensis anno secundo sub Dario rege factum est uerbum domini ad Aggaeum prophetam dicens: haec dicit omnipotens: interroga sacerdotes legem dicens: si sumpserit homo carnem sanctificatam in summo uestimenti sui et attigerit summum uestimenti eius panem aut pulmentum aut uinum aut omnem escam, si sanctificabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. et dixit Aggaeus: si tetigerit inquinatus in animam aliquid horum, si inquinabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: inquinabitur. et respondit Aggaeus et dixit: sic populus hic et gens haec in conspectu meo, dicit dominus, et sic opera manuum ipsorum. et quicumque accesserit illo, inquinabitur propter praesumptiones eorum matutinas a facie laborum suorum, et odio habebatis (in portis) arguentes. quis est iste populus tam inmundus, ut quisquis illo accesserit inquinetur? numquid ille cui dictum est: praeualesce, et spiritus meus in medio uestrum? absit ut ille sit. duo igitur erant, unus inmundus et alter qui ad inmundum prohibetur accedere, qui exhortabatur praeualescere, quia spiritus dei erat in medio eorum. si ergo duo erant, ostendantur et duo templa, unum quo iste, alterum quo ille ingrediebatur; ostendantur et altaria duo, unum in quo iste, alterum in quo ille uictimas offerebat; ostendantur et sacerdotes, huius alii et illius alii, qui pro suo quisque populo separatim sacrificabant. si autem quisquis hoc adfirmare conatur insanit, sic erant isti duo populi in uno populo, sub uno sacerdote magno, unum templum intrantes, sicut erant etiam sub uno Moyse quidam deum offendentes, quidam deo placentes, de quibus dicit apostolus: non in omnibus illis beneplacitum est deo. neque enim ait: \'in omnibus illis non est beneplacitum deo\', tamquam omnes displicuerint deo, sed ait: non in omnibus illis beneplacitum est deo, ergo in quibusdam, non in omnibus. et omnes sub eisdem sacerdotibus erant in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari hostias offerebant, et tamen distinguebantur, factis non locis, animo non templo, moribus non altaribus. sic alii ad alios non accedebant, ne ab eis inquinarentur, hoc est eorum malis factis non consentiebant, ne pariter damnarentur. non enim et illos malos Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura et horrendas amaritudines cotidie sufferebat. sed istum nescisse faciamus: numquid et Samuhel Saulem nesciebat, quem per os eius aeterna sententia damnauerat deus? uerumtamen et ipsum et sanctum Dauid unum dei tabernaculum intrantes. inter eadem sacrificia uidebat, sed distincte utique uidebat, quia distinctos uidebat et unum eorum in aeternum amabat, alium pro tempore tolerabat. sic et Aggaeus nouerat in uno populo duos populos unum templum intrantes, sub uno magno sacerdote uiuentes, et alterum ostendebat inmundum, alterum ad inmundum accedere prohibebat, et tamen nec illos nec se ipsum ab eodem templo et ab eisdem altaribus separabat. ergo spiritalem prohibebat accessum consensionemque factorum, quod et ipsa uerba clamant, si aures adsint, quas animositas furiosa non claudat aut strepitus uanae contentionis (non) impediat. ait enim propheta: omnis qui accesserit illo inquinabitur. uitium notauit quo accedi prohibuit, non homines ab hominibus corporali disiunctione seclusit. acceditur autem ad uitium corruptionis uitio consensionis. SECTION 32 [32] Ac ne quisquam diceret illum populum, cui primo dictum est: praeualesce, quoniam spiritus meus praeest in medio uestrum, paucis interpositis diebus in deterius commutatum, ut audire mereretur: sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo inquinab : tur — dies enim ferme nonaginta conputantur inter uerba illa, quae bona in populum dicta sunt, et ista, quibus eius inmunditia uitanda praecipitur —, ne quis ergo hoc putaret bonum illum populum quamuis hoc paruo temporis interuallo tam pessimum effectum, uidete quid sequitur, adtendite quid dicatur eo ipso die, hoc est uicensima et quarta noni mensis, quo die dictum est: sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo inquinabitur. cum enim hoc dixisset et mala eorum commemorasset, quorum merito demonstrarentur inmundi, addens etiam et dicens: odio habebatis in portis arguentes, continuo subiunxit: et nunc ponite in cordibus uestris a die hoc et supra, prius, quam poneretur lapis super lapidem in templo domini, qui eratis cum mittebatis in capsella hordei uiginti sata, et fiebant decem sata, et in tra batis in torcular exhaurire quinquaginta amphoras, et fiebant uiginti. percussi uos infecunditate, et uenti corruptione et grandine omnia opera uestra, et non estis conuersi ad me, dicit dominus. constituite igitur corda uestra a die hoc et deinceps, a quarta et uicensima noni mensis, et a die qua fundatum est templum domini ponite in cordibus uestris, si adhuc cognoscetur in area, aut si uitis aut malum aut ficus et malum granatum et ligna oleae quae non fecerunt fructum. a die hoc benedicam. ecce ipso die etiam benedici meruerunt. benedictio ergo haec puto quod non pertineat ad illos, ad quorum inmunditiam prohibet accedi, sed ad illos bonos, qui prohibentur accedere. in uno ergo fuerunt et permixti et separati, permixti quidem corporali tactu, separati autem uoluntatis abscessu. sed more suo scriptura loquitur, quae sic arguit malos, tamquam omnes in eo populo mali sint, et sic consolatur bonos, tamquam omnes ibi tales sint. pro nobis ergo episcopi uestri etiam in eo, quod post conlationem uicti scripsisse dicuntur, Aggaei prophetiam posuerunt, unde nos commemorarent euidentius probare quod dicimus, quia et in uno populo, in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta hominibus dissimili uoluntate uiuentibus et diuersis moribus discrepantibus nec causae causa nec personae potest praeiudicare persona. SECTION 33 [33] Illud etiam quod ex apostoli epistula scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait: nolite iugum ducere cum -infidelibus; quae enim participatio luci ad tenebras? et cetera, quae supra commemorauimus et quomodo recte intellegerentur ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut nos commemorent, quibus hoc apostolus scripserit? in eodem quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus, ne forte arbitrentur prophetarum tantummodo moris fuisse et non ad noui testamenti, sed ad ueteris consuetudinem pertinere sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur, et sic adloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. ecce et ad Corinthios sic apostolus loquitur: Paulus uocatus apostolus Christi Iesu per uoluntatem dei et Sosthenes frater ecclesiae dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, uocatis sanctis, cum omnibus qui inuocant nomen domini nostri Iesu Christi in omni loco, ipsorum et nostro: gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. gratias ago deo meo semper pro uobis in gratia dei quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. quis haec audiens credat in ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem uerba ista sic sonant, uelut ad omnes directa sit ista laudatio? et tamen paulo post dicit: obsecro autem, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata. rursus tamquam in hoc horrendo uitio uelut omnes arguens atque increpans dicit: diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? puto autem eos, qui in eo populo dicebant: ego sum Christi, non duxisse iugum cum eis, qui dicebant: ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, et tamen omnes ad unum altare accedebant, et eadem sacramenta communicabant qui eadem uitia non communicabant. his enim Corinthiis etiam illud dictum est: qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit. quid enim aliud apostolus nisi istos uaniloquos cogitabat, ut ei non sufficeret dicere: iudicium manducat et bibit, nisi adderet \'sibi\\ ne hoc etiam ad illos pertineret qui pariter quidem, sed non iudicium manducabant? SECTION 34 [34] In ipsis etiam Corinthiis ibi erant, qui non credebant resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est christianorum, quod eis ita dicit apostolus: si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? non dixit (in hac terra\' uel (in hoc mundo\', sed