EPISTULAE (LATIN, PART 2 OF 4) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. CIV. DOMINO EXIMIO MERITOQVE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FRATRI NECTARIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [104.1] Legi litteras benignitatis tuae, quibus mihi longe postea respondisti, quam meas ad te perferendas dedi. nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset neque nauigasset sanctus frater et coepiscopus meus Possidius; has autem, quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI Kal. Aprilis post menses ferme octo, quam scripseram. cur ergo ad te tam sero mea scripta peruenerint aut ad me tua, prorsus ignoro, nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. hoc si ita est, miror, unde sit. an aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium aduersus ciues tuos, quos — pace tua dixerim — multo salubrius diligit ipse quam tu, quo plectantur seuerius, impetrasse? nam hoc et epistula tua te metuere indicat, cum admones, ut mihi ante oculos constituam, qualis illa \'sit species ciuitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur, quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio, quo pudore ad patriam uenire possint liberati sed torti, quos renouet dolores aut gemitus consideratio uulnerum et cicatricum.\' absit, ut, ista cuiquam inimicorum nostrorum uel per nos uel per quemquam quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut nouerimus, uel quid agere, ne ista fiant, uel quid haec credentibus respondere debeamus. [104.2] Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit: illic enim satis expressi animum nostrum. sed, ut opinor, oblitus, quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diuersa et dissimilia rettulisti. quippe quasi recordatus, quod, in litteris meis posui, hoc tuis inseruisti, quod omnino non posui. postremum enim fuisse in litteris meis dicis (non caput aut sanguinem in ecclesiae postulari uindicta, sed rebus quibus maxime metuunt spoliandos\'. deinde ostendens, quantum sit hoc mali, adiungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari \'grauius esse spoliari facultatibus quam oc cidi\'. atque ut apertius exponas, de quibus facultatibus dixeris, peragis atque addis me frequentatum in litteris nosse, quod (mors malorum omnium auferat sensum, egestosa autem uita aeternam pariat calamitatem\'. deinde conclusisti grauius esse in malis uiuere quam mala morte finire. [104.3] Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse, quam uellem, nec in uestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo, quod egestosa uita aeternam pariat calamitatem. nam nec umquam peccatum est laboriosa paupertas et est aliquanta restrictio et cohercitio peccatorum. ac per hoc non est metuendum, ne M cuiquam post hanc breuem uitam hoc ad aeternam ualeat animae calamitatem, quod pauper hic uixerit, et in hac ipsa, quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem uita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque peruenerit. hoc enim potius in illis litteris legi. nuoniam uita ipsa, qua fruimur, breuis est, in qua tu arbitraris et frequentatum in litteris iam mones aeternam esse posse calamitatem; mortem autem malorum omnium esse finem habent quidem uestrae litterae sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia et si qui alii mortalem animam putant. at illi, quos Tullius quasi consulares philosophos\' appellat, quod eorum magni pendat auctoritatem, quoniam, cum extremum diem fungimur, non extingui animam sed emigrare censent, et ut merita quoque eius adserunt seu bona seu mala uel ad beatitudinem uel ad miseriam permanere. hoc congruit et litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. malorum ergo finis est mors, sed in eis, quorum casta, pia, fidelis, innocens uita, non in eis, qui temporalium nugarum et uanitatum cupiditate flagrantes et, cum hic sibi felices uidentur, ipsa uoluntatis prauitate miseri conuincuntur et post mortem grauiores miserias non habere tantum uerum etiam sentire coguntur. [104.4] Haec ergo cum et uestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam uitam time ciuibus tuis, non egestosam aut, si egestosam times, illam potius egestatem mone deuitandam, quae magna licet rerum u terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut uestrorum ipsorum uerbis utar auctorum, \'neque copia neque inopia minuitur\'. uerum tamen in illis, quibus respondisti, litteris meis inimicos ecclesiae ciues tuos nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione releuamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus, quamquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare; sed absit, ut ego illa cohercitione ad hanc aerumnam eos, de quibus agimus, redigendos esse censuerim. [104.5] Recense epistulam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi iubenti, cum uolueris, proferretur, et so adtende, quid dixerim; hoc profecto inuenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. nam ex epistula illa mea uerba nunc insero: \'Non praeterita\', inquam, \'uindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. habent homines mali, ubi et per Christianos non solum mansuete uerum etiam utiliter salubriterque plectantur; habent enim, quod corpore incolumes uiuunt, habent, unde uiuunt, habent, unde male uiuunt. duo prima salua sint, ut, quos paeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam inpensa opera instamus. tertium uero si dominus uoluerit tamquam putre noxiumque resecare, ualde misericorditer puniet.\' haec uerba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte sed et de damnis corporalibus euitandis eorum, pro quibus agis, nos inuidiosius quam officiosius rogandos putares, quorum dixi uelle nos in eis saluum esse, quod incolumes corpore uiuunt, nec egestosam uitam, ut uictu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares. quorum et illud secundum dixi uelle nos saluum, quod habent, unde uiuunt. tertium uero, quod habent, unde male uiuunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabricauere simulacra, pro quibus uel seruandis uel adorandis uel sacrilego ritu adhuc colendis usque ad ecclesiae dei prosiliatur incendium et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici uulgo diripienda praebeantur sanguisque fundendus, tu, qui tuae consulis ciuitati, quare metuis resecari, ne omni modo impunitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter adtende, quod dicimus, ne id, quod uobis dicimus, uelut specie petendi quodam modo accusatione obliqua obicere uidearis. [104.6] Sint honesti ciues tui, probis moribus, non superfluis facultatibus; non eos uolumus ad aratrum Quintii et ad Fabricii focum per nos ulla cohercitione perduci, qua paupertate illi Romanae rei publicae principes non solum non uiluerunt ciuibus suis, sed ob eam fuerunt praecipue cariores et patriae gubernandis opibus aptiores. ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae diuitibus illius Rufini bis consulis argenti cultus decem pondo remaneat, quod tunc laudabiliter seuera censura adhuc resecandum tamquam uitium iudicauit. tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini Christianae, quod illis censoribus iustum uisum est, nimium uideatur, et uides, quam multum intersit, utrum iam punienda culpa sit tantum habere an propter alias grauissimas culpas, ut tantum quis habeat, permittere. quod tunc iam fuit peccatum, nunc uolumus sit saltem poena peccati. sed est, quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur seueritas nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas et imitationis exemplum ad grauissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur. saltem concede, ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac uastare moliuntur. liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut, dum metuunt rebus, quas noxium non est amittere, quod sibi noxium est, non conentur admittere. neque enim haec dicenda est uindicta peccati sed tutela consilii; non est hoc inrogare supplicium sed ab excipiendo supplicio communire. [104.7] Quisquis inprudentem cum aliquo sensu doloris priuat. ne superuacuis sceleribus adsuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos uellit, ne serpentibus plaudat, atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et uita periclitatur. non tunc benefici sumus, cum id, quod a nobis petitur, facimus, sed cum id facimus, quod non obsit petentibus. nam pleraque non dando prosumus et noceremus, si dedissemus. unde illud prouerbium: Nec puero gladium. (Tu uero\', inquit Tullius, \'ne unico quidem filio\'. quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. et de diuitiis, ni fallor, cum haec ageret, loquebatur. proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. medici cum uident secandam urendamque putredinem, saepe aduersus multas lacrimas misericorditer obsurdescunt. si, quotiens paruuli uel etiam grandiusculi ueniam peccantes deprecati sumus, totiens a parentibus uel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus creuisset? quis aliquid utile didicisset? prouidenter ista, non crudeliter fiunt. ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quem ad modum apud nos efficias, quod rogaris a tuis; omnia uero diligenter considera. si praeterita neglegis, quae fieri iam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat, prudenter adtende. non sane fideliter eos amare conuincimur, si hoc solum intuemur, ne non faciendo, quod poscunt, minuatur, quod amamur ab eis; et ubi est, quod et uestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam uoluntati? [104.8] \'Nihil interest\', inquis, \'quale uideatur esse peccatum, cum indulgentia postulatur.\' recte hoc diceres, si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. absit enim a corde Christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cuiusque rapiatur; absit, ut in dimittendo cuique peccatum aut non praeueniat preces rogantis aut certe continuo subsequatur, sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne uindicta etiam lege debita pasci desideret, non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. fieri enim potest, ut uehementius aduersando emendationem quisque neglegat hominis, quem grauius odit, et nonnulla molestia reddat cohercendo meliorem, quem maxime diligit. [104.9] Nam et paenitentia, sicut scribis, impetrat ueniam et purgat admissum sed illa, quae in uera religione agitur, quae futurum iudicium dei cogitat, non illa, quae ad horam hominibus aut exhibetur aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae uita cito peritura liberetur. hinc est, quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati uel non succurrendo arsurae ecclesiae uel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, paenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus eisque ad correctionem sufficere existimauimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent, quid de diuino iudicio formidare deberent. quae autem paenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere neglegunt, uerum etiam inridere ac blasphemare non desinunt? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cuius et in praesenti et in futura uita et timemus iudicium et speramus auxilium. sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid prouidere, si homines, qui deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed uanitas castigetur, ne ab eis deus ipse, quem spernunt, noxia securitate audacioribus factis grauius offendatur et ne aliis ad imitandum eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis deum rogamus, uti eos ad se conuertat, ut fide mundans corda eorum ueracem ac salubrem agere paenitentiam doceat. [104.10] Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, — pace tna dixerim — ordinatius quam tu utiliusque diligimus, pro quibus et ad euitanda tanto maiora mala et ad consequenda tanto maiora bona deprecamur. quos etiam tu si ex dei caelesti munere non ex hominum terreno more diligeres sinceriterque mihi rescriberes, quod, cum te ad exsuperantissimi dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur; sic illam caelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex huius etiam, quae te carnaliter genuit, uera et pia dilectione promereris uere consulens tuis non ad uanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceIeris sed ad gratiam sempiternae felicitatis. [104.11] Habes expositas in hac causa cogitationes et uota pectoris mei. quid autem lateat in consilio dei, fateor, homo sum, nescio; sed certissime scio, quicquid illud est, id esse iustius atque sapientius et firmissime stabilitum incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. uerum est quippe, quod legitur in libris nostris: Multae cogitationes sunt in corde uiri, consilium autem domini manet in aeternum. proinde quid tempus adferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo uoluntatis ex rerum praesentium uel correctione uel spe subito possit existere, utrum deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis seueriusque puniantur, an illo modo, quo nobis placet, cohercendos misericorditer iudicet, an aliqua acriore sed salubriore eorum praecedente correctione nec ad hominum sed ad suam misericordiam ueraci conuersione, quicquid terroris praeparabatur, auertat et conuertat in gaudium, iam nouit ipse, nos autem ignoramus. quid ergo hic ante tempus inter nos ego et praestantia tua frustra laboremus? seponamus paululum curam, cuius hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. nullum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde deo placere possimus; quod in hac uita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine, aut non potest aut forte difficillimum est. inde praecisis omnibus dilationibus ad illius gratiam confugiendum est, cui uerissime dici potest, quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo tamquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est: Te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras . hoc enim duce solutis omnibus dimissisque peccatis hac uia ad caelestem patriam peruenitur, cuius habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es. [104.12] Sed quia dixisti, quod omnes eam leges diuersis uiis et tramitibus appetant, uereor, ne forte, cum putas etiam illam uiam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam, quae illuc sola perducit. sed rursus uerbum, quod posuisti, diligenter adtendens uideor mihi tuam non inprudenter aperire sententiam. neque enim dixisti, quam omnes leges diuersis uiis et tramitibus adsequuntur aut ostendunt aut inueniunt aut ingrediuntur aut obtinent aut aliquid eius modi, sed dicendo \'appetunt\' librato uerbo atque perpenso non adeptionem significasti sed adipiscendi cupiditatem. ita nec illam, quae uera est, exclusisti nec alias, quae falsae sunt, admisisti; et illa quippe appetit, quae perducit, nec perducit omnis, quae hoc appetit. quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est; beati autem omnes esse uolumus, hoc est appetimus nec tamen omnes, qui uolumus, possumus, hoc est, quod appetimus, adipiscimur. ille ergo adipiscitur, qui uiam tenet non solum, qua id appetit, sed qua etiam peruenitur, relinquens alios in itineribus appetendi sine fine adipiscendi, quoniam nec error esset, si nihil appeteretur nec si appetita ueritas teneretur. si uero diuersas uias ita dixisti, ut non intellegamus aduersas, sicut dicimus diuersa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent uitam alia de castitate alia de patientia alia de fide alia de misericordia et si qua sunt cetera, non solum appetitur uiis et tramitibus ita diuersis illa patria, uerum etiam reperitur. nam et in scripturis sanctis et uiae leguntur et uia: uiae, sicut illud est: Docebo iniquos uias tuas et impii ad te conuertentur, uia, sicut illud: Deduc me in uia tua et ambulabo in ueritate tua, non aliae illae alia ista sed omnes una, de quibus alio loco eadem sancta scriptura dicit: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem intellectumque suauissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam. [104.13] Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi praestantiae tuae, quoniam Christus dixit: Ego sum uia, in illo quaerenda est misericordia et ueritas, ne, si alibi quaesierimus, erremus tenentes appetentem uiam sed non etiam perducentem, uelut, si hanc ipsam tenere uellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria, nonne ab illa patria ueritatis et beatitatis nos longe exules mitteret? quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille, qui aliquanto inmoderatius riserit, et ille, qui patriam truculentius incenderit, peccasse iudicentur aequaliter? quam quidem tu ei quorundam philosophorum opinione non diuersam uiam, quae tamen ducat ad caelestem habitationem, sed plane peruersam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu sed pro causa ciuium tuorum adhibendam putasti, ut sic ignoscamus eis, quorum saeuientium ignibus arsit ecclesia, quem ad modum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti conuicio appeteremur. [104.14] Sed quem ad modum id adstruxeris, uide: \'Et si, ut quibusdam\', inquis, \'philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis\'. deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subiungis et dicis: \'Petulantius locutus est aliquis, peccauit; conuicia aut crimina ingessit, aeque peccauit\'. hoc non est docere sed id, quod peruerse sentitur, sine ulla documentorum adstructione proponere. ad hoc enim, quod dicis \'aeque peccauit\', cito respondetur: non aeque peccauit. exigis fortassis, ut probem: quid enim tu, quod aeque peccauerit, iam probasti? an illud, quod iungis, audiendum est: \'Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur\'? hic etiam tu ipse uerecundatus es; puduit enim te dicere, quod peccauit aequaliter, sed (inter delicta\', inquis, \'numeratur*. non autem ibi quaestio est, utrum et hoc inter delicta numeretur, sed utrum hoc illi delicto aequalitate iungatur, aut, si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia, muscae et aquilae, quia utraque uo- n latilia. [104.15] Adhuc etiam progrederis et coniectas: lLoca profana sacraue uiolauit, non est ab indulgentia secernendus.\' hic sane de uiolatis sacris locis ad facinus tuorum ciuium peruenisti, uerum locutioni petulanti nec tu ipse coaequasti; tantum modo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem non propter peccatorum parilitatem. ego autem supra posui scriptum in litteris nostris: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. consequentur itaque misericordiam, si non oderint ueritatem. quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint, sed de scelere immanissimo atque impio recte paenitentibus Christiano iure debetur. tu uero, uir merito laudabilis, ne, quaeso, ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus uera pietate ac felicitate grandescere. nam quid generosus adulescens sapere iniquius et tibi ipsi periculosius potest, quam si conuicio in quemlibet extraneum iaculato non dico parricidium sed ipsum in patrem conuicium coaequauerit? [104.16] Conuenienter itaque apud nos pro ciuibus tuis agis ingerendo nobis misericordiam Christianorum non duritiam Stoicorum, quae causae a te susceptae non modo nihil suffragatur, uerum etiam multum adnersatur. nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in uitio Stoici ponunt eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem uolunt. melius itaque tibi occurreret, de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla\', inquit, \'de uirtutibus tuis admirabilior uel gratior misericordia est\'. quanto magis debet ea in ecclesiis praeualere, quando eum sequuntur, qui dixit: Ego sum uia, et legunt: Uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. noli ergo metuere, innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes uolumus ad dignum supplicium peruenire prohibente nos illa misericordia, quam in Christo cum ueritate diligimus. sed qui uitiis nutriendis parcit et fouet, ne contristet peccantium uoluntatem, tam non est misericors, quam qui non uult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet, ne uulneratum doleat uel extinctum. serua ergo tempori opportuno, quod apud nos agas pro his hominibus, in quorum dilectione — da ueniam — non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris, et rescribe potius, quid te de hac uia moueat, quam tenemus et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari nouimus et gaudemus, ut gradiaris, instamus. [104.17] Ciues autem carnalis patriae tuae etsi non omnes sed quosdam innocentes quidem dixisti, uerum tamen, quod relecta illa epistula mea debes aduertere, non defendisti. quorum non flores sed spinas nos sensisse cum dicerem respondens ad illud, quod scripseras florentem te cupere patriam relinquere, iocari me putasti. hoc scilicet in malis tantis libeat! ita est prorsus! fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae et in ea causa nos iocamur! et ego quidem, quamuis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt aut mala illa perpessi sunt aut nullis ad prohibendum uiribus uel auctoritate ualuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi aliamque causam posui eorum, qui timuerunt offendere potentes inimicos ecclesiae, aliam eorum, qui hoc committi uoluerunt, aliam eorum, qui commiserunt, aliam eorum, qui inmiserunt, nihil agi de inmissoribus nolens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inueniri. Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam, qua misericordiam uituperant, huic sententiae sociantes nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum. sed omnes pariter esse puniendos. remoue ergo illos, quam longissime potes, a patrocinio causae istius et opta potius, ut tamquam Christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos, quibus parcimus, adquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. deus misericors et uerax te felicitate uera donare dignetur. CV. AUGUSTINUS EPISCOPUS CATHOLICUS DONATISTIS [105.1] Caritas Christi, cui omnem hominem, quantum ad nostram pertinet uoluntatem, lucrari uolumus, tacere nobis non permittit. si propterea nos odistis, quia pacem uobis catholicam praedicamus, nos domino seruimus dicenti: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, et in psalmo scriptum est: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar eis, debellabant me gratis. propterea mandauerunt nobis quidam presbyteri partis uestrae dicentes: \'Recedite a plebibus nostris, si non uultis, ut interficiamus uos.\' quanto iustius eis nos dicimus: Immo uos non recedite, sed accedite pacati ad plebes non nostras sed illius, cuius omnes sumus; aut si non uultis et inpacati estis, uos potius recedite a plebibus, pro quibus Christus suum sanguinem fudit, quas ideo uultis uestras facere, ne sint Christi, quamuis eas sub eius nomine possidere conemini, tamquam si seruus furetur oues de grege domini sui et, quaecumque ex illis nata fuerint, characterem domini sui eis infigat, ne furtum eius possit agnosci. sic enim fecerunt maiores uestri; separauerunt ab ecclesia Christi populos habentes baptismum Christi et, quicumque illis adcreuerunt. baptismo Christi eos baptizauerunt. sed dominus et fures punit. si non se correxerint, et oues ab errore reuocat ad gregem nec in eis suum exterminat characterem. [105.2] Dicitis nos traditores, quod nec maiores uestri in maiores nostros potuerunt nec uos in nos probare ullo modo poteritis. quid uobis uultis faciamus, qui, quando uobis dicimus, ut causam nostram et uestram patienter audiatis, non nostis nisi superbire et insanire? nam utique ostenderemus nobis, quia illi potius traditores fuerunt, qui Caecilianum et socios eius quasi traditionis crimine damnauerunt. et dicitis \'recedite a plebibus nostris\', quas docetis, ut uobis credant et Christo non credant. uos enim eis dicitis propter traditores, quos non ostenditis, remansisse ecclesiam Christi in sola Africa partis Donati, quod non de lege, non de propheta, non de psalmo, non de apostolo, non de euangelio sed de corde uestro et de parentum uestrorum calumniis recitatis. Christus autem dicit praedicari in nomine suo paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem, cui ecclesiae ex ore Christi manifestatae uos non communicatis et alios in uestram perditionem trahentes liberari non uultis. Si [105.3] Si autem ideo uobis displicemus, quia per imperatorum iussiones ad unitatem cogimini, hoc uos fecistis, qui, ubicumque uellemus praedicare ueritatem, ut eam quisque securus audiret, ut uolens eligeret, numquam permisistis per uiolentias et terrores uestros. nolite stridere et perturbare animas uestras; patienter, si fieri potest, considerate, quod dicimus, et recolite facta Circumcellionum uestrorum et clericorum, qui duces eorum semper fuerunt, et uidebitis, quae causa uobis hoc excitauerit. unde iniuste querimini, quia, uobis omnia ista ut iuberentur, coegistis. nam ut longe praeterita et multa non repetamus, saltem recentia facta uestra cogitate. Marcus presbyter Casphalianensis a nemine coactus propria uoluntate catholicus factus est; qua re illum uestri persecuti sunt et paene occidissent, nisi dei manus per homines superuenientes uiolentias eorum compressisset. Restitutus Victorianensis ad catholicam nullo cogente se transtulit; qua re raptus est de domo sua, caesus, in aqua uolutatus, buda uestitus et nescio quot dies in captiuitate retentus est nec libertati propriae fortasse restitutus esset, nisi iam paene propter ipsam causam Proculianus sibi exhibitionem uideret imminere. Marcianus Urgensis catholicam unitatem propria uoluntate delegit: qua re subdiaconum eius, cum ipse fugisset, prope usque ad mortem caesum clerici uestri lapidibus obruerunt, quorum domus pro suo scelere euersae sunt. [105.4] Quid amplius dicamus? modo praeconem misistis, qui clamaret Siniti: (Quisquis Maximino communicauerit, incendetur domus eius\'. quid? antequam ipse ad catholicam conuersus esset et nondum de transmarinis remeasset, ad quid aliud presbyterum Siniti miseramus, nisi ut nulli molestus nostros uisitaret et in domo iuris sui positus pacem catholicam uolentibus praedicaret? quem uos inde cum graui iniuria proiecistis. quid aliud agebamus, quando unus nostrum Calamensis episcopus Possidius ibat ad fundum Figulinensem. nisi ut nostri quamuis pauci, qui illic erant, uisitarentur et audito uerbo dei ad unitatem Christi, qui uellent, conuerterentur? cui ambulanti uiam suam latronum more insidiati sunt et, quia in eorum insidias cadere non potuit, eum aperta uiolentia in fundo Oliuetensi paene uiuum cum domo, quo fugerat, incenderant, nisi tertio suppositas flammas coloni eiusdem fundi propter periculum suae salutis extinguerent. et tamen cum Crispinus propter hoc factum in proconsulari iudicio conuinceretur haereticus, eiusdem episcopi Possidii intercessu decem libras auri non est exactus. cui beniuolentiae et mansuetudini ingratus ad imperatores catholicos ausus est appellare. unde hanc in uos iram dei, de qua murmuratis. multo importunius et uehementius prouocauit. [105.5] Videtis, quia uos contra pacem Christi uiolenter insurgitis et patimini non pro ipso sed pro iniquitatibus uestris. quae est ista dementia, ut, cum male uiuitis, latronum facta faciatis et, cum iure punimini, gloriam martyrum requiratis? si ergo uos priuata uestra audacia tam uiolenter cogitis homines aut ire in errorem aut permanere in errore, quanto magis nos debemus per ordinatissimas potestates, quas deus secundum suam prophetiam subdidit Christo, resistere furoribus uestris, ut miserae animae de uestra dominatione liberatae eruantur a uetustissima falsitate et adsuescant in apertissima ueritate! nam quos a nobis nolentes dicitis cogi, multi etiam cogi se uolunt, quod nobis antea et postea confitentur, ut uel sic euadant oppressiones uestras. [105.6] ! Et tamen quid est melius, proferre ueras imperatorum iussiones pro unitate an falsas indulgentias pro peruersitate, quod uos fecistis et mendacio uestro subito totam Africam implestis? in quo facto nihil aliud ostendistis nisi partem Donati semper de mendacio praesumentem omni uento iactari et circumferri, sicut scriptum est: Qui fidit in falsis, hic pascit uentos. sicut enim uera fuit ista indulgentia, sic uera sunt crimina Caeciliani et traditio Felicis Aptungensis, per quem ordinatus est, et quicquid aliud contra catholicos dicere consuestis, ut a pace ecclesiae Christi infelices separetis et infeliciter separemini. de nulla quidem nos hominis potestate praesumimus, quamuis utique multo sit honestius praesumere de imperatoribus quam praesumere de Circumcellionibus, praesumere de legibus quam praesumere de seditionibus; sed meminimus scriptum esse: Maledictus omnis, qui spem suam ponit in hominem. unde ergo praesumimus, si uultis nosse, illum cogitate, de quo propheta praenuntiauit dicens: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. et ideo hac ecclesiae potestate utimur, quam ei dominus et promisit et dedit. [105.7] Imperatores enim si in errore essent, quod absit, pro errore suo contra ueritatem leges darent, per quas iusti et probarentur et coronarentur non faciendo, quod illi iuberent, quia deus prohiberet, sicut iusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod qui facere noluerunt, deo talia prohibenti placuerunt. quando autem imperatores ueritatem tenent, pro ipsa ueritate contra errorem iubent, quod quisquis con tempserit, ipse sibi iudicium adquirit; nam et inter homines poenas luit et apud deum frontem non habebit, quia hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa ueritas iussit, sicut ipse Nabuchodonosor postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque mutatus pro ueritate contra errorem edictum proposuit, ut, quicumque blasphemarent deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent et domus eorum in dispersionem. et non uultis, ut aliquid tale contra uos iubeant imperatores Christiani, cum sciant a uobis in eis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari? si iussiones regum non pertinent ad praedicandam religionem et sacrilegia prohibenda, quare ad edictum regis talia iubentis etiam ipsi uos signatis? an ignoratis uerba regis esse: Signa et ostenta, quae fecit mihi dominus deus excelsus, placuit mihi in conspectu meo adnuntiare, quam magnum et potens sit regnum eius, regnum sempiternum et potestas eius in saecula saeculorum? an, cum hoc audieritis, non respondetis: \'Amen\' et hoc dicto clara uoce ad edictum regis uos in sancta sollemnitate signatis? sed modo quia nihil apud imperatores potestis, nobis inde uultis facere inuidiam; si autem aliquid possetis, quanta faceretis, quando nihil potestis et non cessatis! [105.8] Scitote: primi maiores uestri causam Caeciliani ad imperatorem Constantinum detulerunt. exigite hoc a nobis, pro- u bemus uobis et, si non probauerimus, facite de nobis, quicquid potueritis. sed quia Constantinus non est ausus de causa episcopi iudicare, eam discutiendam atque finiendam episcopis delegauit. quod et factum est in urbe Roma praesidente Melchiade episcopo illius ecclesiae cum multis collegis suis. qui cum Caecilianum innocentem pronuntiassent et Donatum, qui schisma Carthagini fecerat, sententia percussissent, iterum uestri ad imperatorem uenerunt, de iudicio episcoporum, in quo uicti fuerant, murmurauerunt. quando enim potest malus litigator laudare iudices, quibus iudicantibus uictus est? iterum tamen clementissimus imperator alios iudices episcopos dedit apud Arelatum, Galliae ciuitatem, et ab ipsis uestri ad ipsum imperatorem appellauerunt, donec etiam ipse causam cognosceret et Caecilianum innocentem, illos calumniosos pronuntiaret. nec sic totiens uicti quieuerunt, sed de Felice Aptungitano, per quem Caecilianus fuerat ordinatus, cotidianis interpellationibus ipsi imperatori taedium fecerunt dicentes eum esse traditorem et ideo Caecilianum episcopum esse non posse, quod a traditore fuerit ordinatus. donec et ipse Felix iussu imperatoris causa cognita ab Aeliano proconsule innocens probaretur. [105.9] Tunc Constantirius prior contra partem Donati seuerissimam legem dedit. hunc imitati filii eius talia praeceperunt. quibus succedens Iulianus, desertor Christi et inimicus, supplicantibus uestris Rogatiano et Pontio libertatem perditioni parti Donati permisit; denique tunc reddidit basilicas haereticis, quando templa daemoniis. eo modo putans Christianum nomen posse perire de terris, si unitati ecclesiae, de qua lapsus fuerat, inuideret et sacrilegas dissensiones liberas esse permitteret. haec erat eius praedicanda iustitia, quam supplicantes Rogatianus et Pontius laudauerunt dicentes homini apostatae, quod apud eum sola iustitia haberet locum. huic successit Iouianus, qui quoniam cito mortuus est, nihil de rebus talibus iussit. deinde Valentinianus; legite, quae contra uos iusserit. inde Gratianus et Theodosius; legite, quando uultis, quae de uobis constituerint. quid ergo de filiis Theodosii miramini, quasi aliud in hac causa sequi debuerunt, quam Constantini iudicium per tot Christianos imperatores firmissime custoditum? [105.10] Ad Constantinum autem, sicut diximus, sicut uobis, quando uultis, si tamen ignoratis, ostendimus, maiores uestri causam Caeciliani ultro detulerunt. defunctus est Constantinus, sed iudicium Constantini contra uos uiuit, quo uestri causam miserunt, apud quem iudices episcopos reprehenderunt, ad quem a iudicibus episcopis appellauerunt, quem taediosissime de Felice Aptungitano interpellauerunt, a quo totiens conuicti et confusi redierunt et a pernicie furoris et animositatis suae non recesserunt eamque uobis posteris suis hereditariam reliquerunt, ut tam inpudenter de iussionibus Christianorum imperatorum faciatis inuidiam, cum, si uobis liceret, non quidem iam Constantinum Christianum, quia ueritati fauit, contra nos interpellaretis, sed apostatam Iulianum ab inferis excitaretis, quasi uero, si aliquid tale contingeret, esset magnum malum nisi uobis. quae est enim peior mors animae quam libertas erroris? [105.11] Sed iam tollamus ista omnia de medio; amemus pacem, quam omnis doctus et indoctus intellegit praeponendam esse discordiae, diligamus et teneamus unitatem. hoc iubent imperatores, quod iubet et Christus, quia, cum bonum iubent, per illos non iubet nisi Christus. et nos etiam per apostolum obsecrat, ut id ipsum dicamus omnes et non sint in nobis schismata neque dicamus: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi, sed simul omnes non simus nisi Christi, quia nec diuisus est Christus nec Paulus crucifixus est pro nobis, quanto minus Donatus! nec in nomine Pauli baptizati sumus, quanto minus in Donati! hoc dicunt et imperatores, quia Christiani catholici sunt, non idolorum serui sicut uester Iulianus, non haeretici, sicut quidam fuerunt et catholicam persecuti sunt, quando ueri Christiani non pro haeretico errore poenas iustissimas sicut uos sed pro catholica ueritate passiones gloriosissimas pertulerunt. [105.12] Adtendite, quam manifestissima ueritate per cor regis, quod in manu dei est, ipse deus dixerit in ista ipsa lege, quam contra uos prolatam dicitis, est autem, si intellegatis, prolata pro uobis; adtendite, quid habeant uerba principis: \'Nam si in eis, qui primo initiati sunt, idcirco religio baptismatis iudicatur infirma, quod hi, a quibus accipitur, peccatores putentur, totiens renouari necesse erit traditum sacramentum, quotiens indignus fuerit inuentus conlati baptismatis administer, et fides nostra non ex nostrae uoluntatis arbitrio neque ex diuini muneris gratia sed ex meritis sacerdotum et clericorum qualitate pendebit\'. faciant mille concilia episcopi uestri, huic uni sententiae respondeant et, ad quod uolueritis, consentimus uobis. uidete enim, quam peruerse et impie dicatur, quod dicere soletis, quia, si bonus sit homo, ipse sanctificat eum, quem baptizat, si autem malus sit et nesciat ille, qui baptizatur, tunc deus sanctificat. hoc si uerum est, optare ergo debent homines, ut a malis ignoratis baptizentur potius quam a notis bonis, ut magis a deo quam ab homine possint sanctificari. sed absit a nobis ista dementia. quare ergo non uerum dicimus et recte sapimus, quia semper dei est illa gratia et dei sacramentum hominis autem solum ministerium, qui si bonus est, adhaeret deo et operatur cum deo, si autem malus est, operatur per illum deus uisibilem. sacramenti formam, ipse autem donat inuisibilem gratiam? hoc sapiamus omnes et non sint in nobis schismata. [105.13] Concordate nobiseum, fratres; diligimus uos; hoc uobis uolumus, quod et nobis. si propterea nos grauius odistis, quia errare uos et perire non permittimus, hoc deo dicite, quem timemus minantem malis pastoribus et dicentem: Quod errauerat, non reuocastis et, quod perierat, non inquisistis. hoc uobis per nos deus ipse facit siue obsecrando siue minando siue corripiendo siue damnis siue laboribus siue per suas occultas admonitiones uel uisitationes siue per potestatum temporalium leges. intellegite, quid uobiscum agatur; perire uos non uult deus in sacrilega discordia alienatos a matre uestra catholica. nihil in nos aliquando probare potuistis; uestri episcopi conuenti a nobis num nobiscum pacifice conferre uoluerunt quasi fugientes cum peccatoribus loqui? quis ferat istam superbiam? quasi Paulus apostolus non contulerit cum peccatoribus et cum ualde sacrilegis — legite actus apostolorum et uidete —, quasi ipse dominus non cum Iudaeis, a quibus crucifixus est, sermonem de lege habuerit eisque congruenter responderit. postremo diabolus est primus omnium peccatorum, qui conuerti ad iustitiam numquam poterit, et tamen nec ipse dominus de lege dedignatus est ei respondere, ut intellegatis istos ideo nobiscum nolle conferre, quia causam suam perditam norunt. [105.14] Nos ignoramus, quid aduersum se ipsos homines iactent, qui calumniosis dissensionibus gaudent. in scripturis didicimus Christum, in scripturis didicimus ecclesiam. has scripturas communiter habemus; quare non in eis et Christum et ecclesiam communiter retinemus? nos ubi agnouimus eum, de quo dixit apostolus: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit \'et seminibus\' tamquam in multis, sed tamquam in uno (et semini tuo\', quod est Christus, ibi agnouimus ecclesiam, de qua deus dicit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes. ubi agnouimus Christum in psalmo de ae prophetantem: Dominus dixit ad me: \'Filius meus es tu; ego hodie genui te\', ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod sequitur: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus deorum dominus locutus est, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam, ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod paulo superius dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum; in sole posuit tabernaculum suum; ipsa est ecclesia in sole posita, hoc est in manifestatione omnibus nota usque ad terminos terrae. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea, ipsi uero considerauerunt et aspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod paulo post in psalmo ipso n dicitur: Commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Exaltare super caelos, deus, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod de illo in psalmo ipso dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent, reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. [105.15] ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est lapidem de monte sine manibus praecisum fregisse omnia regna terrarum utique illa, quae de culturis daemonum praesumebant, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod dictum est lapidem ipsum creuisse et factum montem magnum et repleuisse omnem terram. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Praeualebit dominus aduersus eos et exterminabit omnes deos gentium terrae, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod illic sequitur: Et adorabunt in conspectu eius unusquisque de loco suo omnes insulae gentium. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Deus ab Africo ueniet et sanctus de monte umbroso; operiet caelos uirtus eius, ibi agnouimus ecclesiam in eo, quod sequitur: Et laudis eius plena est terra. ab Africo enim posita est Hierusalem, sicut legitur in libro Iesu Naue, unde nomen Christi diffusum est; et ibi est mons umbrosus, mons oliueti, unde ascendit in caelum, ut cooperiret caelos uirtus eius et impleretur ecclesia per omnem terram laudis eius. ubi agnouimus Christum in eo, quod scriptum est: Sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente se fuit sine uoce, sic non aperuit os suum et cetera, quae illic de eius passione dicuntur, ibi agnouimus et ecclesiam in eo, quod illic dicitur: Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius, quae habet uirum; dixit enim dominus. dilata locum tabernaculi tui et aulaeas tuas confige; non est, quod parcas; porrige longius funiculos et palos ualidos confirma; etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. semen enim tuum hereditabit gentes et ciuitates, quae desertae erant, inhabitabis. non est quod metuas, praeualebis enim, nec erubescas, quod detestabilis fueris; confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. quoniam ego sum dominus, qui feci te, dominus nomen ei et, qui eruit te, ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur. [105.16] Non nouimus, quid de traditoribus dicatis, quos numquam conuincere, numquam ostendere potuistis. non dico, quia uestri potius in tali crimine detecti et confessi manifestantur; quid ad nos pertinet de sarcinis alienis, nisi ut, quos possumus, corrigamus uel correptione uel quacumque disciplina in spiritu mansuetudinis et diligentia caritatis, quos autem corrigere non ualemus, etiam si necessitas cogit pro salute ceterorum, ut dei sacramenta nobiscum communicent, peccatis tamen eorum non communicemus, quod non fit nisi consentiendo et fauendo? sic enim eos in isto mundo, in quo ecclesia catholica per omnes gentes diffunditur, quem agrum suum dominus dicit, tamquam zizania inter triticum uel in hac unitatis area tamquam paleam frumento permixtam uel intra retia uerbi et sacramenti tamquam malos pisces cum bonis inclusos usque ad tempus messis aut uentilationis aut litoris toleramus, ne propter illos eradicemus et triticum aut grana nuda ante tempus de area separata non in horreum mittenda purgemus, sed uolatilibus colligenda proiciamus aut disruptis per schismata retibus, dum quasi malos pisces cauemus, in mare perniciosae libertatis exeamus. propter hoc enim his atque aliis similitudinibus dominus seruorum suorum tolerantiam confirmauit, ne, dum se boni putant malorum permixtione culpari, per humanas et temerarias dissensiones aut paruulos perdant aut paruuli pereant. quod usque adeo caelestis magister cauendum praemonuit, ut etiam de praepositis malis plebem securam faceret, ne propter illos doctrinae salutaris cathedra desereretur, in qua coguntur etiam mali bona dicere. neque enim sua sunt, quae dicunt, sed dei, qui in cathedra unitatis doctrinam posuit ueritatis. proinde ille uerax et ipsa ueritas de praepositis sua mala facientibus et dei bona dicentibus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt. non utique diceret: Quae faciunt, facere nolite, nisi manifesta essent mala, quae faciunt. [105.17] Non ergo propter malos in mala dissensione pereamus, quamuis uestros maiores non execratores malorum sed accusatores innocentium fuisse, si uelitis, possimus ostendere. sed quicumque illi et qualescumque fuerint, portent sarcinas suas. ecce scripturae communes, ecce ubi nouimus Christum, ecce ubi nouimus ecclesiam. si Christum ipsum tenetis, ipsam ecclesiam quare non tenetis? si in ipsum Christum, quem legitis et non uidetis, tamen propter ueritatem scripturarum creditis, quare ecclesiam negatis, quam et legitis et uidetis? haec uobis dicendo et ad hoc bonum pacis et unitatis et caritatis uos compellendo inimici uobis facti sumus et mandatis, quia occidetis nos, qui ueritatem uobis dicimus et in errore uos perire, quantum possumus, non permittimus. uindicet nos deus de uobis, ut ipsum errorem uestrum in uobis occidat et nobiscum de ueritate gaudeatis. amen. CVI. DOMINO FRATRI DILECTO MACROBIO AUGUSTINUS [106.1] Audiui, quod quendam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis. noli; sic deo uiuas, sic deo placeas, sic Christi sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris. noli, rogo te, frater, pro te ipso te magis rogo. certe paululum adtende, quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginiensem damnauit et uicissim ab illo etiam ipse damnatus est. diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas ecclesias baptizauit modo cum Primiano uester episcopus, sed et neminem post eum s baptizatis. qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis? hanc mihi solue quaestionem et me rebaptiza; si autem hanc soluere non potes, parce alienae animae, parce tuae. aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige, ut probem; certe, si non probauero, tunc fac, quod putas. addo etiam, si non probauero, non sim episcopus communionis meae; si autem probauero, noli esse inimicus salutis tuae. opto te, domine frater, in pace esse nobiscum. CVII. DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILI MULTUMQVE DESIDERABILI PATRI AUGUSTINO MAXIMUS ET THEODORUS IX DOMINO SALUTEM [107.1] Ex praecepto sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus. ad quem cum litteras beatitudinis tuae perferremus, primo negauit se, ne eidem legerentur. deinde aliquando ex nostra suggestione commotus easdem sibi uoluit recitari, quibus relectis ait: Non possum nisi ad me uenientes suscipere et eisdem fidem, quam postulauerint, dare\\ cum autem a nobis eidem diceretur, quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui iudicem esse non posse, sed in id, quod a prioribus suis acceperit, permanere. quod necesse habuimus his litteris sanctitati tuae significare. beatitudinem tuam nobis dominus custodiat, domine pater. CVIII. DOMINO DILECTO FRATRI MACROBIO AUGUSTINUS [108.1] Carissimi filii mei, honorabiles uiri, cum ad tuam beniuolentiam adtulissent litteras meas, quibus admonui rogauique te, ne subdiaconum nostrum rebaptizares, rescripserunt mihi te respondisse: \'Non possum nisi ad me uenientes suscipere et eis fidem, quam postulauerint, dare. et tamen, si ad te uenerit in uestra communione baptizatus, qui diu a uobis separatus fuit, et per ignorantiam se putauerit denuo baptizandum idque poposcerit, cum quaesieris et cognoueris, ubi fuerit baptizatus, suscipis quidem ad te uenientem nec tamen n ei das, quam postulat, fidem, sed doces hominem habere, quod petit, nec uerba errantis adtendis, sed studium adhibes corrigentis. male ergo dantem, quod iam dandum non est, et sacramentum, quod datum est, uiolantem suus error accusat, non petentis excusat. dic itaque mihi, obsecro te, quo modo non habeat, qui petiuit abs te, quod iam acceperat per me? si propter alienam aquam et alienum fontem, quod solent dicere, qui non intellegunt, quia scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis, Felicianus quando separatus est a nobis in parte Maximiani, \'ueritatis adulter, catena sacrilegii\', sicut concilii uestri uerba indicant, trahebatur; si secum abstulerat fontem uestrum, quis erat fons, in quo illo separato uestros baptizastis? si autem in alieno fonte baptizauerat, quare post eum non rebap tizastis? simul enim nunc uester episcopus sedet cum Primiano a se damnato et damnatore suo. [108.2] Sed sicut mihi suis litteris intimarunt nostri, qui in hac causa te uiderunt, cum quaererent, quid hinc diceres, respondisti te nuper ordinatum factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo, quod a prioribus tuis acceperis, permanere. hinc sane dolui necessitatem tuam, cum te existimem, sicut audio, bonae indolis iuuenem. quid enim te ad hanc responsionem nisi malae causae necessitas cogit? sed si adtendas, mi frater, si recte cogites, si deum timeas, in mala causa perseuerare nulla necessitas cogit. haec enim responsio tua non quaestionem tibi a me propositam soluit, sed causam nostram ab omni calumnia uestrae causationis absoluit. dicis enim te nuper ordinatum factorum patris tui iudicem esse non posse, sed in eo, quod a prioribus tuis acceperis, permanere. cur ergo non potius in ecclesia, quam scriptura teste incipientem ab Hierusalem ac per omnes gentes fructificantem atque crescentem a domino Christo per apostolos accepimus, permanemus et de factis nescio quorum patrum, quae ante paene centum annos admissa dicuntur, non iudicamur? si enim tu de patre tuo adhuc in hac uita constituto non audes iudicare, quem potes interrogare, mihi quare dicitur, ut iudicem de mortuo longe ante, quam natus sum? tot Christianis gentibus quare dicitur, ut iudicent de factis Afrorum traditorum ante tot annos mortuorum, quos nec uiuos tot Christiani, qui tunc uiuebant, in terris remotissimis constituti audire uel nosse potuerunt? qui manentem notum non audes iudicare Primianum, cur mihi antiquum et ignotum iudicandum uis inponere Caecilianum? si patres tuos non iudicas de factis suis, quare fratres tuos iudicas de factis alienis? [108.3] An forte fratres nos negas? sed melius audimus sanctum spiritum per prophetam praecipientem: Audite, qui pauetis uerbum domini: Dicite \'fratres nostri estis\' his, qui uos oderunt et qui uos detestantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditatem, ipsi autem erubescant. re uera enim si hominibus nomen domini iucundius esset quam nomina hominum, numquid Christus clamans: Pacem meam do uobis diuideretur in membris suis per eos, qui dicunt: Ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego uero Cephae et per hominum nomina dilaniantur? numquid Christus exsufflaretur in baptismo suo, de quo dictum est: Hic est. qui baptizat, de quo dictum est: Christus dilexit ecclesiam suam et tradidit se ipsum pro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo? numquid ergo in ipso suo lauacro exsufflaretur, si nomen domini esset iucundius, cuius est ipse baptismus, quam nomen hominum. de quibus dicitis: \'Sanctum est, quod ille dat, non quod ille\'? [108.4] Et tamen collegae tui, ubi uoluerunt, ueritatem potius s: adtenderunt et non solum baptismum, quem dedit Primianus in uestra communione, sed etiam quem dedit Felicianus in Maximiani sacrilego schismate, propter honoris domini iucunditatem sanctum esse senserunt et characterem, non solum quem ipse apud uos acceperat, sed etiam quem aliis extra uos desertor infixerat, ipso correcto uiolare non ausi sunt, quia regium cognouerunt. de hoc eorum facto tam bono iudicare non uis, ubi eos deberes laudabiliter imitari, et sequeris iudicium eorum, in quo merentur ab omnibus detestari. times de Primiano iudicare, ne cogaris audire, quod culpes; immo uero iudica et illic magis poteris inuenire, quod laudes. non enim, quod male fecit Primianus, te uoluimus memorare, sed quod optime fecit, qui in suscipiendis, quos eius damnator in separatione sceleratissima baptizauerat, errorem hominum correxit, non dei sacramenta destruxit, bonum Christi et in hominibus malignis agnouit, malum autem hominum non uiolato Christi bono emendauit. aut si hoc factum displicet tibi, illud saltem adtende, illud pro tuo bono ingenio prudenter aduerte, quia unum Primianum non iudicas de factis ipsis Primiani et orbem Christianum iudicas de factis Caeciliani. times, ne te polluat, si noueris, quod uindicare non audeas; absolue ergo gentes, quae nec nosse poterant, quod accusas. [108.5] Nec tamen illud unius Primiani factum est; scis, in quantum opinor, et tu: centum ferme episcopi uestri factione damnabili cum Maximiano conspirantes ausi sunt damnare Primianum et trecentorum decem Bagaiensi concilio, sicut decreti eius uerba personant, \'Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathan, Core et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit\', huic alii duodecim, qui eius ordinationi, quando contra Primianum leuatus est, interfuerant, non dilata damnatione coniuncti sunt, ceteris autem, ne nimia praecisio fieret, praestituto die redeundi est concessa dilatio saluis suis honoribus, si intra temporis terminum remeassent. nec timuerunt trecenti et decem ad suum collegium reuocare tanto Maximiani sacrilegio accusatos intuentes forte, quod scriptum est: Caritas cooperit multitudinem peccatorum. quia, ut et permittatur tempus dilationis, ...... .........................., foris a uestra communione baptizauerunt, quoscumque baptizare potuerunt; neque enim, foris nisi fuissent, dilatione concessa inuitari poterant, ut redirent. deinde et ante, quam dilatio finiretur, et postea, quam finita est, illi duodecim cum Maximiano damnati apud tres aut amplius proconsules accusati sunt, ut e sedibus suis iudiciario uigore pellantur. inter quos erat Felicianus Mustitanus, de quo nunc ago, et Praetextatus Assuritanus nuper defunctus, in cuius damnati loco alter iam fuerat ordinatus. quos duos non unus Primianus sed multi coepiscopi uestri, cum frequentissima numerositate Tamugadensis Optati natalicia celebrarent, post eorum sine dilatione damnationem, post terminatam, quae ceteris data fuerat, dilationem, post diuulgatam forensi etiam strepitu apud tot consules accusationem in honoribus integris susceperunt et post eos nullum baptizauerunt. si huic assertioni resistitur uel horum aliquid si negatur, periculo episcopatus mei exigar probare, quod loquor. !!I [108.6] Finita est causa, frater Macrobi; deus hoc egit, deus hoc uoluit; occultae illius prouidentiae fuit, ut in causa Maximiani speculum uobis correctionis propinaretur, ut omnis aduersum nos, immo aduersus Christi ecclesiam toto orbe 3 crescentem non dico uestra, ne in te uidear contumeliosus, sed certe uestrorum criminosa calumnia finiretur. nihil enim remansit omnino eorum, quae contra nos tamquam de scripturis ab hominibus non intellegentibus proferri solent. nam haec habere in ore consueuerunt: Ab aqua aliena abstine te; sed respondetur: Non est aqua aliena, quamuis sit in alienis, sicut nec aqua illa Maximiani fuit, unde uos non abstinuistis. item proponitur nobis: Facti sunt mihi sicut aqua mendax non habens fidem; sed respondetur: Hoc dictum est de fictis hominibus non pertinentibus ad dei sacramenta, quae nec in mendacibus possunt esse mendacia. nam utique mendaces fuerunt, qui Primianum, sicut ipsi perhibetis, falsis criminibus damnauerunt, nec tamen aqua mendax fuit, in qua separati a uobis, quos potuerunt, baptizauerunt. nam quando eam in his, quos Felicianus et Praetextatus foris baptizauerunt, suscepistis, etiam in mendacibus ueracem fuisse sensistis. proponitur nobis: Qui baptizatur a mortuo, quid prodest lauacrum eius? respondetur: Si hoc de baptismo scriptum est, quo baptizant illi, quos tamquam mortuos eiecit ecclesia, non dixit hoc lauacrum non esse, sed nihil prodesse, quod et nos dicimus. uerum tamen quando cum illo ad ecclesiam uenerit, quod foris oberat, intus proderit, non cum ipse repetitur baptismus, sed cum corrigitur baptizatus, sicut Maximianum et socios eius tamquam mortuos a uestra congregatione communionis eiectos loquitur Bagaiense concilium: \'Veridica, inquit, funda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra; Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam). ex hac turba mortuorum quasi reuiuiscentes Felicianum et Praetextatum in suis honoribus suscepistis et ab eis in illa morte baptizatos non rebaptizastis, quia baptismum Christi foris datum per mortuos mortuis non prodesse, eundem tamen ipsum prodesse intus reuiuiscentibus agnouistis. proponitur nobis: Oleum peccatoris non inpinguet caput meum; respondetur hoc scriptum de assentatione leni atque fallaci blandi adulatoris intellegi, quia unguitur et crescit eis caput, cum laudantur peccatores in desideriis animae suae et, qui iniqua egerint, benedicentur. quod ex priore uersu satis apparet; sic enim posita est tota sententia: Emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. malle se dixit ueraci misericordis austeritate compesci quam deceptoria laude fallentis extolli. sed quo modo libet hoc intellegatis, certe in eis, quos in sacrilegio Maximiani Felicianus et Praetextatus baptizauerunt, aut peccatorum oleum suscepistis aut etiam peccatoribus ministrantibus datum Christi esse oleum cognouistis; neque enim non erant peccatores, quando de illis in Bagaiensi concilio dicebatur: Famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite.\' [108.7] Ista de baptismo dixisse suffecerit. causa uero separationis uestrae his solet non intellectis testimoniis colorari. scriptum est: Ne communices peccatis alienis; sed respondetur eum communicare peccatis alienis, qui consentit malis factis, non eum, qui, cum ipse sit triticum, simul tamen cum palea, quam diu area trituratur, diuinis communicat sacramentis. scriptum est enim: Exite inde et inmundum ne tetigeritis et: Qui tetigerit pollutum, pollutus est, sed consensione uoluntatis, qua deceptus est homo primus, non conuersatione corporis, qua et ludas osculatus est Christum; pisces quippe illi, de quibus in euangelio dominus loquitur, boni et mali intra eadem retia, quibus congregationis coaptat unitatem. usque ad finem saeculi, quod litoris nomine praefiguratur, pariter natant corporibus mixti sed moribus separati. scriptum est enim: Modicum fermentum totam massam corrumpit, sed eorum, qui consentiunt mala facientibus, non eorum, qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et maerent ob iniquitates populi dei, quae fiunt in medio eorum. [108.8] Istam malorum permixtionem gemit et Danihel, tres quoque uiri gemuerunt; ille hoc in oratione, illi in fornace testantur; nec tamen se ab unitate populi, cuius peccata confitebantur, corporali disiunctione separauerunt. prophetae omnes in eundem populum, in quo erant, quae et quanta dixerint! nec sibi tamen alterum populum, in quo essent, discessione corporali uel segregatione quaesierunt. ipsi apostoli permixtum sibi diabolum ludam usque in finem, quo se ipse etiam laqueo perdidit, sine ulla sui contaminatione tolerarunt, ita ut diceret eis dominus propter illius inter eos a praesentiam: Et uos mundi estis sed non omnes. nec ob illius inmunditiam tamquam fermento in eis dissimilium morum massa corrupta est. nec recto adfirmari potest, quod eos illius latebat nequitia, nisi forte qua fuerat etiam dominum traditurus; nam ipsi de illo scripserunt, quod fur erat et omnia, quae mittebantur, de dominicis loculis auferebat. non eis quisquam calumniabatur illo testimonio: Videbatis furem et concurrebatis cum eo; et factis enim malorum non sacramentorum communione sed eorundem factorum consensione concurritur. apostolus Paulus quanta de falsis fratribus conqueritur! quorum tamen corporali permixtione non maculabatur cordis puri diuersitate seiunctus. nam a quibusdam. quos inuidos nouerat, gaudet Christum pariter praedicari: utique inuidia diabolicum uitium est. [108.9] Postremo episcopus Cyprianus iam ecclesia copiosius dilatata uicinior temporibus nostris, cuius auctoritate aliquando repetitionem baptismi confirmare conamini, cum illud concilium uel illa scripta, si uere ipsius sunt et non, sicut aliqui putant, sub eius nomine conscripta atque conficta, ipsa contineant. quantum dilexerit unitatem, quo modo in ea tolerandos, etiam contra quos sentiebat, apertissima exhortatione consuluerit. ne pacis uinculum rumperetur, id potissimum adtendens. quia, si quis alterutris, quibus aliud uidetur, quam ueritas habet, humanus error inrepserit, fraterna concordia custodita caritas cooperit etiam multitudinem peccatorum: hanc ille sic tenuit, sic amauit, ut, si quid aliter, quam res est, de baptismi sacramento sapuerat, id quoque deus illi reuelaret, sicut apostolus fratribus in caritate ambulantibus dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. uerum tamen in quod peruenimus, in eo et ambulemus. huc accedit, quoniam fructuosum sarmentum, si aliquid habebat adhuc purgandum, etiam gloriosa martyrii falce purgatum est, non quia pro Christi nomine occisus est, sed quia pro Christi nomine in gremio unitatis occisus est. nam ipse scripsit et fidentissime adserit eos, qui extra unitatem etiamsi pro illo nomine moriantur. occidi posse, non posse coronari. tantum ualet siue ad delenda siue ad confirmanda peccata uel custodita uel uiolata caritas unitatis. [108.10] Ipse ergo ille Cyprianus cum per impiorum gentilium persecutionem uastata ecclesia multos plangeret lapsos malis hoc moribus tribuens eorum, qui in ipsa ecclesia damnabili conuersatione uiuebant, de collegarum suorum moribus gemit nec suum gemitum silentio tegit, sed dicit eos in tantam cupiditatem fuisse progressos, ut \'esurientibus etiam in ecclesia fratribus habere argentum largiter uellent, fundos insidiosis fraudibus raperent, usuris multiplicantibus faenus augerent). puto istorum auaritia, rapinis et faenore Cyprianum non fuisse maculatum nec tamen ab eis corporali segregatione sed uitae dissimilitudine fuisse disiunctum. cum eis altare tetigit, sed inmundam illorum uitam ille non tetigit, quando sic culpauit atque arguit. placentia ista quippe tanguntur, displicentia repelluntur. ideoque illi optimo episcopo nec censura, qua peccata coherceret, nec cautela defuit, qua unitatis uinculum custodiret. legitur eius in quadam epistula, quam scripsit ad presbyterum Maximum, de hac re clara et aperta sententia, qua omnino praecepit propheticam regulam tenens nullo modo ecclesiae deseri debere unitatem propter malorum permixtionem. \'nam etsi uidentur\', inquit, \'in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut, quoniam esse zizania in ecclesia cernimus, nos de ecclesia recedamus. tantum modo nobis laborandum est, ut frumentum esse possimus\'. [108.11] Istam caritatis legem ex ore Christi domini promulgatam — ipsius enim sunt istae similitudines et de zizaniis usque ad tempus messis in unitate agri per mundum et de malis piscibus usque ad tempus litoris intra eadem retia tolerandis hanc ergo caritatis legem si maiores uestri mente retinerent, si cum dei timore cogitarent non propter Caecilianum et nescio quos Afros siue, ut putatis, re uera criminosos siue, quod magis credendum est, calumniis appetitos se ab ecclesia, quam descripsit ipse Cyprianus per omnes gentes radios suos porrigere et ramos suos per omnem terram copia ubertatis extendere, non, inquam, se a tot gentibus Christianis, quae omnino nescierunt, qui uel quid uel quibus obiciebant, nefaria separatione discinderent, quod non fit nisi aut simultate priuata potius quam utilitate communi aut illo uitio, quod consequenter Cyprianus ipse conumerat uitandumque commemorat. nam cum praecepisset propter zizania, quae in ecclesia cernuntur, non esse ecclesiam deserendam, sequitur et adiungit: \'Nobis tantum modo laborandum est, ut frumentum esse possimus, ut. cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: In domo autem magna non solum sunt uasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem honorata quaedam inhonorata. nos operam demus et, quantum possumus, laboremus, ut uas aureum et argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere domino soli licitum est, cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi, quod soli filio pater tribuit, uindicarit, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam et uentilabrum etiam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista praesumptio et sacrilega obstinatio, quam sibi furor prauus adsumit, et, dum sibi semper aliquid amplius, quam mitis iustitia deposcit, adsumunt, de ecclesia pereunt et, dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt.\' [108.12] Quid hac Cypriani adtestatione clarius, quid ueracius? uides, quanta euangelica et apostolica luce praefulgeat; uides eos, qui uelut offensi pro sua iustitia iniquitatibus alienis ecclesiae deserunt unitatem, ipsos esse potius iniquissimos; uides foris esse zizania eos, qui noluerunt in unitate agri dominici zizania tolerare; uides foris esse paleam eos, qui noluerunt in unitate domus magnae talia tolerare; uides, quam ueraciter scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit; exitum scilicet. quo exit de ecclesia, non purgat, non excusat, non defendit, non purum et sine crimine ostendit; hoc est enim (non abluit\\ quia, si non se ipsum iustum diceret, sed uere ac legitime iustus esset, non bonos propter malos impiissime desereret, sed malos propter bonos patientissime sustineret, donec ipse dominus siue per se siue per angelos suos a tritico zizania, a frumentis paleas, a uasis misericordiae uasa irae et haedos ab ouibus, pisces malos a bonis in fine saeculi separaret. [108.13] Sed si testimonia illa scripturarum, quae maiores uestri a ad diuidendum populum dei uel intellegenda uel proferenda crediderunt, aliter, quam diuinorum eloquiorum sensus postulat, accipere conamini, iam desinite; adtendite illud speculum, quod ad uos admonendos deus misericordissima, si sapietis, prouisione constituit. causam dico Feliciani, (fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris\', sicut in Bagaiensi concilio conclamatum est, \'inimicum, Dathan, Core et Abiron ministrum\', de quo amplius addiderunt, quod eum aperta terra non absorbuit, ad maius supplicium super his reseruasse; \'raptus enim, inquiunt, (poenam suam compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit funeris, cum mortuus interest uiuis. quaero enim: utrum istum tunc inmundum mortuum tetigerunt illi, qui cum eo conspirantes Primiani innocentiam damnauerunt? si enim tetigerunt, utique pollutum tangendo polluti sunt. cur ergo in eiusdem communione constitutis atque a uestra separatis nec tamquam innocentibus dilatio redeundi conceditur. \'ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta\' et, qui tantum ordinationi Maximiani non interfuerunt, mereantur audire, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria\' in eadem parte positos, in eodem schismate conligatos, a uobis diuisos, illis sociatos, simul in Africa constitutos, notissimos, amicissimos, coniunctissimos, qui, etsi non praesentes eum ordinauerunt, propter eum tamen etiam absentem Primianum damnauerunt, et inquinasse dicitur surculus Caeciliani orbis terrarum populos Christianos numerosissimos. remotissimos, ignotissimos, cuius non dico causam sed multi nec nomen nosse potuerunt? non communicant peccatis alienis, qui peccatum Maximiani non solum scierunt, sed etiam contra Primianum leuando erexerunt, et communicant peccatis alienis, qui Caecilianum episcopum factum aut in longinquis gentibus nescierunt aut in propinquioribus tantum modo audierunt aut in ipsa Africa factum simpliciter et pacifice cognouerunt aut in ipsa Carthagine contra neminem ......... iam fuerat, leuauerunt! nec cum fure concurrebant, qui communicabant ei, de quo dicit Nummasius aduocatus loquens pro praesente Restituto episcopo uestro, quod \'per occultum sacrilegii propemodum furtum episcopalis nominis inuaserit principatum\', nec cum adultero portionem suam ponebant, qui communicabant ueritatis adultero, nec modico fermento tota eorum massa corrumpebatur, cum ei fauerent, cum in eius parte non quasi nescientes a uobis praecisi remanerent, sed a uobis contra uos praecidendam erigendamque curarent; deinde uos ipsi, quod eos ad redeundum sic inuitastis, ut Maximiano tanta societate coniunctos inpollutos a sacrilegii surculo diceretis, quod Praetextatum quoque et Felicianum saluis eorum honoribus suscepistis, quod cum eis pacifice concordatis, quod hodieque Felicianum uobiscum considentem uidetis, nulla communione peccatorum alienorum maculati. nullo contactu inmunditiae coinquinati, nullius estis malignitatis fermento corrupti, et orbi Christiano per haec testimonia alienum crimen obicitur, unitatis diuisio a separatione funesta defenditur, a praeciso ramo tamquam inmundus ramus, qui in uerae matris radice manserit, accusatur! [108.14] Quid illud, quod soletis de sustentatis persecntionibus gloriari? si martyres non facit causa sed poena, cum diceretur: Beati, qui persecutionem patiuntur, frustra est additum: Propter iustitiam. nonne uos etiam in hoc titulo gloriae Maximianistae facillime uincunt, qui persecutionem non solum postea uobiscum sed prius et a uobis pertulerunt? aduocati accusantis Maximianum uestro collega praesente Restituto, qui in locum Salui Membressitani cum ceteris illis undecim sine dilatione damnati, antequam ipse dies dilationis transiret, iam fuerat ordinatus, uerba sunt, quae iam paulo ante commemoraui. Titianus etiam iam die ipso dilationis transacto Felicianum et Praetextatum, totam ipsam contra Primianum conspirationem uerbis grauissimis accusauit. concilium etiam Bagaiense non semel gestis proconsularibus ac deinde municipalibus allegatum est, excitata iudicia, impetratae minacissimae iussiones, postulatum atque praeceptum est, ad cohercitionem resistentes perducerentur, impertitum officium, concessa auxilia ciuitatum, per quae id, quod iudicatum est, impleretur. quid ergo nobiscum de tolerata persecutione confligitis, qui uobiscum ista non aequo iure diuisimus? cum enim non semper, qui persecutionem sustinet, perueniat ad passionem, sic inter nos composuerunt clerici et Circumcelliones uestri, ut uos persecutionem, nos passionem sustineremus. sed, ut dixi, cum Maximianistis de ista laude certate, qui contra uos recitant gesta forensia, ubi eos per iudices persecutionibus agitastis, sed plane cum quibusdam eorum tali cohercitione correctis postea concordastis, unde nec nostra est desperata concordia, si deus adiuuare et uobis pacificam mentem inspirare dignetur. nam et illud, quod contra nos a uestra parte magis ore maledico quam ueridico solet dici: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, nos potius ista in tantis latrociniis Circumcellionum clericorumque uestrorum experti sumus, qui corporibus humanis caede atrocissima laniatis tot loca nostrorum sanguine cruentarunt, quorum duces, quando te ingredientem in hac patria cum suis cuneis deduxerunt, deo laudes inter cantica conclamantes quas uoces uelut tubas praeliorum in suis omnibus latrociniis habuerunt! alio tamen die concussi ac stimulati aculeis uerborum tuorum, quae in eos per Punicum interpretem honesta et ingenua libertatis indignatione iaculatus es factis eorum inritatus potius quam delectatus obsequiis, se de media congregatione, sicut ab eis, qui aderant, narrantibus audire potuimus, furibundis motibus rapuerunt nec post eorum pedes ueloces ad effundendum sanguinem ulla aqua pauimenta salsa lauistis, quod post nostros clerici tui putauerunt esse faciendum. [108.15] Sed, ut dicere coeperam, hoc de scripturis testimonium, quod in nos soletis magis conuiciando quam probando iactare: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. etiam in Felicianum et Praetextatum impetu uehementi grandiloqua illa sententia concilii Bagaiensis euomuit. nam cum de Maximiano, quae uisa sunt dicenda, dixissent: \'Nec solum hunc\', inquiunt, \'sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est. ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem\' et cetera. quibus dictis ut deinde ostenderent, qui essent, quos traheret ad consortium criminis catena sacrilegii, eosque cum Maximiano simili seueritate damnarent: (\\\'Famosi ergo\', inquiunt, \'criminis reos Victorianum Carcauianensem\', ad quem adiungunt alios undecim, inter quos Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum. post haec in eos dicta facta est cum eis tanta concordia, ut nihil eorum minueretur honoribus, nullus ab eis ablutus post abluentium pedes ueloces ad effundendum sanguinem et rursus abluendus iudicaretur. cur ergo de nostra concordia desperandum est? deus diaboli auertat inuidiam et pax Christi uiucat in cordibus nostris ac, sicut idem apostolus dicit, donemus nobismet ipsis, si quis aduersus aliquem habet querelam, sicut et deus in Christo donauit nobis, ut, quod iam dixi et saepe dicendum est, caritas cooperiat multitudinem peccatorum. [108.16] Verum tu, frater, cum quo nunc ago et de quo in Christo, sicut ipse nouit, gaudere desidero, si partis Donati defensionem in hac Maximiani causa uelis pro ingenii tui et eloquii facultate suscipere nec mendaciter agere, quoniam recens est memoria ipsis hominibus, in quos haec gesta sunt, adhuc in corpore constitutis, tot etiam proconsularibus et municipalibus gestis cuncta testata sunt, nonne confugies ad praesidia ueritatis, quibus aduersus uos semper catholica ecclesia commonita est, ut nec illud de aqua aliena et de aqua mendacii et lauacro monui et si qua alia sunt huius modi, sicut soletis, intellegenda fatearis, sed eo potius modo, ut baptismus Christi ad participationem salutis aeternae datus ecclesiae nec extra ecclesiam iudicetur extraneus nec in alienis deputetur alienus, sed extraneis et alienis ualeat ad perniciem, suis autem et propriis ad salutem atque in illis, cum ad pacem ecclesiae conuertuntur, error emendetur, non sacramentum errorem puniens destruatur utque id, quod oberat foris peruerso, intus incipiat prodesse correcto, nec illa rursus de non communicando peccatis alienis, de separatione a malis, de non tangendo inmundo atque polluto, de cauenda modici fermenti corruptione et cetera talia, sicut soletis, accepturus es, ne uos in Maximiani causa inexplicabiliter implicetis, sed ita sapiens hoc adseres, hoc tenebis, quod sana doctrina commendat, quod uera regula exemplis propheticis atque apostolicis probat malos esse potius tolerandos, ne destruantur boni, quam bonos deserendos, ut separentur mali, tantum ut ab imitatione, a consensione, a uitae ac morum similitudine 20 reprobi seiungantur simul crescentes, simul in tribulatione permixti, simul intra retia congregati usque ad tempus messis, uentilationis et litoris? de persecutione autem quicquid ad expellendos et sedibus proturbandos Maximianistas a uestris per iudices actum est, quo modo defensurus es, nisi hoc prudentiores uestros corrigendi animo, non nocendi moderato terrore fecisse; si qui autem humanum modum excesserunt sicut in his, quae Saluium Membressitanum esse perpessum ciuitas ipsa testatur, non praescribere ceteris tamquam palea cum frumentis in una sacramentorum communione constitutis, uitae autem dissimilitudine separatis? [108.17] Quae cura ita sint, amplector istam defensionem tuam. ista quippe erit, si uerax erit, et ueritate uincetur, si ista non erit. amplector, inquam, defensionem tuam, sed hanc esse cernis et meam. cur non ergo in unitate areae dominicae simul frumentum esse laboremus, simul paleam toleramus? cur non, obsecro te, quae causa, cui bono, ob quam utilitatem? dic mihi. fugitur unitas, ut agni unici sanguine populi comparati aduersus inuicem studiis contrariis inflammentur et diuidantur oues quasi nostrae inter nos patris familias illius, qui seruo dixit: Pasce oues meas, non: Pasce oues tuas, et de quibus dictum est: Ut sit unus grex et unus pastor, qui clamat in euangelio: In hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si ueram dilectionem habueritis in uobis, et: Sinite crescere utraque usque ad messem, ne forte, cum uultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. fugitur unitas, ut huc maritus illuc uxor conueniat, dicat ille: \'Mecum tene unitatem, quia ego sum uir tuus\', respondeat illa: (Ibi moror, ubi est pater meus\\ ut in uno lecto diuidant Christum, quos detestaremur, si diuiderent lectum. fugitur unitas, ut propinqui et ciues et amici et hospites et quicumque sibi humana necessitudine conligati utrique Christiani in conuiuiis ineundis, in matrimoniis tradendis et accipiendis, in emendo ac uendendo, in pactis et placitis, in salutationibus, in consensionibus, in conlocutionibus, in omnibus suis rebus negotiisque concordes sint et ad dei altare discordes; qui enim quantam libet aliunde conceptam illic deberent finire discordiam et secundum praeceptum domini prius reconciliari fratribus suis et tunc offerre munus altaris, alibi concordes ibi discordant. [108.18] Fugitur unitas, ut nos aduersus uestrorum — nolo enim uestras dicere — inprobitates quaeramus publicas leges et aduersus ipsas leges armentur Circumcelliones, quas eo ipso furore contemnant, quo in uos eas, cum furerent, excitarunt. fugitur unitas, ut contra possessores suos rusticana erigatur audacia et fugitiui serui contra apostolicam disciplinam non solum a dominis alienentur, uerum etiam dominis comminentur nec solum comminentur, sed et uiolentissimis adgressionibus depraedentur auctoribus et ducibus et in ipso scelere principibus agonisticis confessoribus uestris, qui ad \'deo laudes\' ornant honorem uestrum, ad (deo laudes\' fundunt sanguinem alienum, ut uos propter hominum inuidiam collectis uestris atque discursis promittatis praedas eis, a quibus ablatae sunt, reddituros nec tamen et hoc uelitis ut ualeatis implere, ne illorum audaciam, quam sibi putauerunt uestri presbyteri necessariam, nimium cogamini offendere; iactant enim praecedentia circa uos merita sua demonstrantes et enumerantes ante istam legem, qua gaudetis uobis redditam libertatem, quot loca et basilicas per eos presbyteri uestri uastatis nostris fugatisque tenuerunt, ut, si in eos uolueritis esse seueri, beneficiis eorum appareatis ingrati. [108.19] Fugitur unitas, ut, quicumque apud nos ferre detractauerint disciplinam, ad illos fugiant defendendi, ut uobis offerantur rebaptizandi, sicut iste de agro subdiaconus Rusticianus, cuius causa haec ad te scribere magno sum dolore ac timore compulsus, propter reprobos et peruersos mores excommunicatus a presbytero suo, multorum etiam in illa regione debitor factus et contra ecclesiasticum uigorem et contra creditores suos aliud praesidium non quaesiuit, nisi ut abs te iterum plagaretur et ab ipsis quasi mundissimus amaretur. iam talem diaconum nostrum et ipsum a suo presbytero excommunicatum decessor tuus rebaptizauit et uestrum diaconum fecit, qui non post multos dies eorundem perditorum, sicut desiderauit, commixtus audacia et in nocturna adgressione in medio latrocinio atque incendio suo subuenientis multitudinis concursu peremptus est. hi sunt fructus diuisionis huius, quam sanare non uultis sic fugiendo unitatem, quem ad modum fuerat ipsa diuisio fugienda, quae per se ipsa foeda est et damnabilis deo, etiam si propter ipsam haec et talia tam horrenda et nefanda non fierent. [108.20] Agnoscamus ergo, frater, pacem Christi pariterque teneamus et, quantum deus donat, simul boni esse studeamus et simul malos salua unitate quanta possumus disciplina emendemus et propter ipsam unitatem quanta possumus patientia toleremus, ne, sicut Christus admonuit, cum uolumus ante tempus colligere zizania, quae beatus Cyprianus non extra sed in ecclesia uideri cernique testatus est, eradicemus simul et triticum. neque enim re uera uos habetis propria quaedam priuilegia sanctitatis, ut nos polluant mali nostri et uos non polluant mali uestri, ut nos antiqua contaminet, quam nescimus, timiditas traditorum et uos non contaminet praesens, quam uidetis, audacia perditorum. agnoscamus arcam illam, quae praefigurauit ecclesiam; simul illic munda animalia simus nec in ea nobiscum etiam inmunda portari usque in finem diluuii recusemus. simul in arca fuerunt, sed non simul domino in odorem sacrificii placuerunt; nam post diluuium de mundis Noe sacrificium, non de inmundis obtulit deo. nec ideo tamen a mundis aliquibus arca ante tempus propter inmunda deserta est; coruus tamen deseruit et se ante tempus ab illius arcae communione separauit, sed de binis inmundis, non de septenis mundis fuit; huius separationis inmunditiam detestemur. nam quicumque talibus moribus laudabiles sunt, facit eos sola separatio ista damnabiles, quia filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit, quamuis insolenter elatus et ipse suo tumore caecatus audeat dicere, quod propheta praeuidens detestatus est: Noli me tangere, quoniam mundus sum. quisquis ergo ante tempus uelut propter quorundam iumunditiam congregationem huius deserit unitatis tamquam arcam in diluuio munda atque inmunda portantem, ostendit se potius hoc esse, quod fugit. hoc uoluit dominus ut etiam in hac ciuitate plebs tua per os cuiusdam ........... CIX. VENERABILI AC DESIDERABILI ET TOTO SINU CARITATIS AM- 20 PLECTENDO EPISCOPO AUGUSTINO SEVERUS [109.1] Deo gratias, frater Augustine, cuius donum est, quicquid in nobis bonorum gaudiorum est. fateor, bene mihi tecum est, multum te lego; mirum dicam sed uerum plane: quam mihi absens solet esse praesentia, tam praesens facta est absentia tui. nullae se nobis interponunt turbulentae actiones temporalium rerum. ago, quantum possum, etsi non tantum possum, quantum uolo. quid ergo dicam, quantum uolo? nosti optime, quam auarus sim tui, nec tamen murmuro, quia non tantum ago, quantum uolo, quoniam rursus non minus ago, quantum possum. deo ergo gratias, frater dulcissime, bene mihi tecum est, gaudeo tecum artius coniunctus et, ut ita dicam, unissime, quantum potest, adhaerens tibi redundantiam uberum tuorum suscipiens uires comparo, si possim idoneus effici ad ea concutienda et exprimenda, ut, quicquid secretius et interius clausum custodiunt, remotis pellibus, quas adhuc lactanti sugendas inserunt, ipsa mihi uiscera, si possibile est, dignentur effundere. uiscera, inquam, mihi ut refundantur cupio, uiscera tua, uiscera pinguia sagina caelesti et condita omni dulcedine spiritali, uiscera tua, uiscera pura, uiscera simplicia, nisi quod duplici sunt uinculo redimita geminae caritatis, uiscera tua, uiscera perfusa lumine ueritatis et refulgentia ueritatem. horum me manationi uel resultationi subicio, quo nox mea in lumine tuo deficiat, ut in diei claritate simul ambulare possimus. o uere artificiosa apis dei construens fauos diuini nectaris plenos, manantes misericordiam et ueritatem, per quos discurrens deliciatur anima mea et uitali pastu, quicquid in se minus inuenit aut inbecillum sentit, resarcire et suffulcire molitur. [109.2] Benedicitur dominus per praeconium oris tui et fidele ministerium, quod sic concinere et respondere facis canenti a tibi domino, ut, quicquid de eius plenitudine ad nos usque redundat, iucundius efficiatur et gratius per tuum elegantem famulatum et succinctam munditiam et fidele ac castum simplexque ministerium, quod ita resplendere facis per argutias tuas et uigilantiam tuam, ut perstringat oculos et in se rapiat, nisi tu idem innuas dominum, ut, quicquid in te delectabile lucet, referentes nos ad illum ipsius esse agnoscamus, de cuius bonitate tam bonus es et de cuius puritate et simplicitate et pulchritudine purus, simplex et pulcher es, et illi agentes gratias de bono tuo, dono suo dignetur nos tibi adiun- « gere uel quoquo modo subiungere, ut plenius subiciamur illi, cuius te ductu ac moderatione talem gaudemus, ut et tibi contingat gaudere de nobis. quod non diffido fore, si tuis me orationibus adiuues, cuius imitatione non nihil iam profeci, ut talis esse desiderem. uides, quid facias, quod sic bonus es. quam nos rapias in amorem proximi, qui nobis primus ad dilectionem dei et ultimus gradus est et quasi limes, quo sibi uterque adnectitur, dei et proximi, in quo nos, ut dixi, quasi limite stantes amborum calore tangimur et amborum flagramus amore. sed quantum nos iste ignis exusserit et purgauerit proximi, tantum nos in illum puriorem dei ire compellit. in quo iam nullus nobis amandi modus inponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. non ergo uerendum est, ne plus amemus dominum nostrum, sed, ne minus, timendum. [109.3] Haec epistula superior, quae tibi me quasi abstersa tristitia facilitate actionum de liberali otio, quod tecum mihi agere licuit in hoc rure posito — nam ita licere potuit —, laetiorem offert, antequam sane uenerabilis episcopus nos uisitare dignaretur, quasi meta illorum gaudiorum scripta est et, quod uere mirer, eodem die uenit, quo scripta est. quid hoc est, quaeso, anima mea, nisi forte quod nos delectat, tametsi honestum est, non tamen satis utile, quia in parte est? interim licet uniuerso hanc ipsam partem, id est nos ipsos, quantum pro peccatis nostris nobis cedit materia, id est nos ipsi cedimus nobis, elimatiores et compaginabiliores, si tamen admittis hoc uerbum, aptare moliamur. habes epistulam non pro tua magnitudine sed pro mea paruitate longiorem, qua et prouocauerim, ut iam non pro mea paruitate sed pro tua magnitudine mihi epistula mittatur. quae tamen quantacumque erit, mihi longa non erit, cui totum tempus breue est ad legendum. rescribe mihi, quando aut ubi occurrere debeam propter illam causam, qua me inssisti occurrere. quod si est integra et non forte aliud melius placuit, tunc occurram; sin minus, rogo te, nolo me a cursu meo reuoces; illa enim sola uisa est, quam praeponerem mihi. fratres omnes, qui nobis in domino conserui sunt, et desidero multum et saluto. LETTER 110 [110–110.1] CX. DOMINO BEATISSIMO ATQVE DULCISSIMO VENERABILI NMI- s UMQVE DESIDERABILI FRATRI ET CONSACERDOTI SEVERO ET QVI TECUM SUNT FRATRIBUS AUGUSTINUS ET QVI MECUM SUNT FRATRES IN DOMINO SALUTEM. Epistula mea, quam peruexit carissimus filius et condiaconus noster Timotheus, iam parata erat profecturo, quando filii nostri Quoduultdeus et Gaudentius ad nos uenerunt cum litteris tuis. inde factum est, ut continuo proficiscens non adferret responsionem meam, quoniam post illorum aduentum quantulumcumque apud nos inmoratus est et profecturus per horas singulas uidebatur. sed etsi per eum respondissem, adhuc debitor forem. nam et nunc, quod uideor respondisse, debitor sum non dico caritatis, quam tanto magis debemus, quanto amplius inpenderimus, cuius nos perpetuos debitores ostendit apostolus dicens: Nemini quicquam debeatis. nisi ut inuicem diligatis, sed ipsius epistulae tuae; quando enim sufficiam tuae suauitati tantaeque auiditati animi tui, quam mihi lecta nuntiauit? rem quidem in te mihi notissimam insinuauit; uerum tamen etsi non mihi rei nouae insinuatrix, noua tamen rescriptorum exactrix fuit. [110.2] Miraris fortasse, cur me huius debiti persolutorem inparem dicam, cum tu de me tam multum sentias, qui me tamquam anima mea noueris. sed hoc ipsum est, quod mihi magnam difficultatem facit respondendi litteris tuis, quia et, quantus mihi uidearis, parco dicere propter uerecundiam tuam et utique minus dicendo, cum tu in me tantam laudem contuleris, quid nisi debitor remanebo? quod non curarem, si ea, quae de me ad me locutus es, non ex caritate sincerissima dicta scirem sed adulatione inimica amicitiae. hoc quippe modo nec debitor fierem, quia talia rependere non deberem; sed quanto magis noui, quam fideli animo loqueris, tanto magis uideo, quanto debito grauer. [110.3] Vide autem, quid mihi contigit, ut me quodam modo ipse laudauerim, qui me a te fideliter laudatum dixerim. sed quid aliud dicerem quam id, quod de te admonui, quam nosti? ecce mihi nouam feci quaestionem, quam tu non proposuisti et eam fortassis expectas ut soluam. ita mihi parum erat, quod debitor eram, nisi etiam me ampliore debito ipse cumularem. quamquam hoc facile sit ostendere et, si non ostendam, facile tibi uidere et uera infideliter dici posse et non uera fideliter. qui enim sic credit, ut loquitur, etsi non uera loquitur, fideliter loquitur; qui autem non credit, quae loquitur, etsi uera loquitur, infideliter loquitur. numquid ergo dubito, quod ea de me credas, quae scripsisti? quae cum in me non agnosco, potuisti fideliter de me non uera dicere. [110.4] Sed nolo te uel beniuolentia sic falli. cui beniuolentiae debitor sum, quia et tam fideliter et tam beniuole ea, quae uera sunt, possem de te dicere, nisi, ut supra dixi, uerecundiae tuae parcerem. ego autem quando laudor a germanissimo et familiarissimo animae meae, uelut a me ipso lauder, sic habeo. quod cernis quam molestum sit, etiam si uera dicantur; quanto potius, quia etiam, cum sis altera anima mea, immo una sit anima tua et mea, sic in me falleris putando mihi adesse, quae desunt, quo modo et de se ipse unus homo falli potest! quod non tantum ideo nolo, ne, quem diligo, tu fallaris, uerum etiam ne minus ores, ut sim, quod iam esse me credis. nec in eo sum tibi debitor, ut eodem progressu beniuolentiae credam et loquar de te bona, quae adhuc et tu tibi deesse cognoscis, sed ut animo tam quidem beniuolo ea tamen dicam bona tua, dona dei, de quibus in te certus sum. quod non ideo non facio, ne fallar in eis, sed ne tu a me laudatus ipse te laudasse uidearis et propter illam institiae regulam, quia mihi fieri nolo. quod si fieri debet, eligo esse debitor, quam diu puto non esse faciendum; si autem fieri non debet, nec debitor sum. [110.5] Sed noui, quid mihi ad haec respondere possis: \'Ita ista loqueris, quasi prolixam epistulam tuam de laudibus meis desiderauerim). absit, ut hoc de te credam; sed epistula tua nolo dicere quam ueris uel quam non ueris plena tamen laudibus meis hoc de me ut rependerem etiam te nolente flagitauit. nam si quid aliud uolebas ut scriberem, largitorem me desiderabas, non redditorem. porro iustitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus, tum deinde, cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus. quamquam etiam talia, qualia desiderasti ut scriberem, si diligentius praecepta dominica cogitemus, reddimus potius quam donamus, si nemini quicquam debendum est, nisi ut inuicem diligamus. ipsa quippe dilectio exigit debitum, ut fraternae caritati seruientes eum, qui se adiuuari recte uelit, in quo possumus, adiuuemus. sed, mi frater, et tu credo quod noueris, quanta sint in manibus meis, quibus aduersus curas, quas nostrae seruitutis necessitas habet, uix mihi paucissimae guttae temporis stillantur, quas aliis rebus si inpendero, contra officium meum mihi facere uideor. [110.6] Quod enim uis, ut ad te prolixam epistulam scribam, et hoc quidem debeo, fateor; debeo prorsus hoc tam dulci, tam sincerae, tam merae uoluntati tuae. sed quia bonus es amator iustitiae, inde te admoneo, ut de illa, quam diligis, hoc a me libentius audias. cernis prius esse, quod et tibi et aliis quam quod tibi tantum modo debeo; et tempus ad omnia mihi non sufficit, quando nec ad illa, quae priora sunt. unde omnes carissimi et familiarissimi mei, quorum in nomine Christi inter primos mihi es, rem facient officii sui, si non solum mihi alia scribenda ipsi non inponant, uerum etiam ceteros quanta possunt auctoritate et sancta benignitate prohibeant, ne uidear ego durus, cum a singulis petita non dedero, dum ea magis uolo reddere, quae omnibus debeo. denique cum, sicut speramus et promissum tenemus, ad nos uenerit uenerabilitas tua, scies, quibus operibus litterarum et quantum occupatus sim, et instantius facies, quod rogaui, ut et alios, quos potueris, mihi aliquid aliud scribendum uolentes iniungere a me demoliaris. dominus deus noster impleat cordis tui tam grandem et tam sanctum sinum, quem ipse fecit, . domine beatissime. CXI. DOMINO DILECTISSIMO ET DESIDERANTISSIMO FRATRI ET CON- » PRESBVTERO VICTORIANO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTKM [111.1] Litterae tuae impleuerunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti, ut prolixo opere aliqua responderem, cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus quam prolixi libri debeantur. totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut paene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. nam ante paruum tempus etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu quasi secura degebant, a barbaris interfecti sunt fratres. iam uero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam uos latere non arbitror; de Hispanis quoque tot prouinciis, quae ab his malis diu uidebantur intactae, coeperunt iam talia nuntiari. sed quid longe imus? ecce in regione nostra Hipponiensi, quoniam eam barbari non adtigerunt, clericorum Donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic uastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. quis enim barbarus excogitare potuit, quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam cetera plagis horrendis uulneribusque sauciarunt? depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt et talia ceteris comminando multos etiam rebaptizari compellunt. pridie, quam ad te ista dictaui, ex uno loco per huius modi terrores XL et VIII animae mihi rebaptizatae renuntiatae sunt. [111.2] Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad deum, ut non secundum merita nostra sed secundum suam misericordiam a tantis malis liberet nos. nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in prophetis et in euangelio tanto ante praedicta sint? non itaque debemus tam nobis ipsis esse contrarii, ut credamus, quando leguntur, et queramur, quando complentur, sed potius et illi, qui increduli fuerant, cum haec in sanctis libris conscripta legerent uel audirent, nunc saltem credere debent, cum compleri iam uident, ut de his tam magnis pressuris tamquam in torculari domini deinostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. illis enim, qui contra Christianam fidem querelas impias iactare non quiescunt dicentes, quod ante, quam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex euangelio respondere; dominus enim dicit: Seruus nesciens uoluntatem domini sui et faciens digna plagis uapulabit pauca, seruus autem sciens uoluntatem domini sui et faciens digna plagis uapulabit multa. quid ergo mirum, si Christianis temporibus iste mundus tamquam seruus iam sciens uoluntatem domini sui et faciens digna plagis uapulat multa? adtendunt, quanta celeritate euangelium praedicatur, et non adtendunt, quanta peruersitate contemnitur. serui autem dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas et spem futuri saeculi, unde dicit apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. [111.3] Proinde, carissime, etiam illis, quorum uerba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt: (Si nos peccatores ista meruimus, quare et serui dei barbarorum ferro perempti sunt et ancillae dei captiuae ductae sunt?\' humiliter et ueraciter et pie responde: Quantam libet enim iustitiam seruemus, quantam libet domino oboedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus tribus illis uiris, qui in camino ignis ardentis pro conseruanda dei lege proiecti sunt? et tamen lege, quid illic dicat Azarias, unus ex tribus aperiens os suum in medio ignis dixit: Benedictus es, domine deus patrum nostrorum, et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula, quoniam iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et omnia opera tua uera et rectae uiae tuae et omnia indicia tua ueritas et iudicia ueritatis fecisti per omnia, quae intulisti nobis et ciuitati sanctae patrum nostrorum Hierusalem, quoniam in ueritate et iudicio intulisti nobis omnia haec propter peccata nostra, quoniam peccauimus et legi non paruimus et mandatis tuis non obaudiuimus, ut bene nobis esset; et omnia, quae intulisti nobis, uero iudicio intulisti et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum et regiis iniusto et pessimo ultra uniuersam terram. et nunc non est nobis, ut possimus aperire os; uere confusio et opprobrium facti sumus seruis tuis et eis, qui te colunt. ne tradideris nos in perpetuum, domine, propter nomen tuum et ne despexeris testamentum tuum et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis propter Abraham, qui a te dilectus est, et propter Isaac seruum tuum et Israhel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra caeli et harenam maris, quoniam, domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra. uides certe, frater, quales uiri, quam sancti, quam fortes in media tribulatione, ubi tamen eis parcebatur et eos urere ipsa flamma uerebatur, peccata sua eonfitebantur, pro quibus se digne et iuste humiliari nouerant nec tacebant. [111.4] Numquid etiam meliores esse possumus ipso Danihele, de quo per Ezechielem prophetam dicit dominus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Danihel? et qui ponitur unus in tribus iustis, quos dicit deus solos se liberaturum ostendens utique in illis tres quasdam formas iustorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent, sed ipsi soli liberentur, Noe, Danihel et Iob? lege tamen etiam precem Danihelis et uide, quem ad modum in captiuitate positus peccata non tantum populi sui uerum etiam sua confiteatur et pro his dicat per iustitiam dei se ad illam captiuitatis poenam et opprobria peruenisse. sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad dominum deum, ut quaererem preces et obsecrationes in ieiunationibus et s sacco, et precatus sum dominum deum meum et confessus sum et dixi: Domine deus magne et mirabilis, qui seruas testamentum tuum et misericordiam diligentibus te et seruantibus praecepta tua, peccauimus, aduersus legem fecimus, impie egimus et recessimus et declinauimus a praeceptis tuis et a iudiciis tuis et non exaudiuimus seruos tuos prophetas, qui loque- . bantur in nomine tuo ad reges nostros et ad omnem populum terrae. tibi, domine, iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic, uiro Iuda et habitantibus Hierusalem et omni Israhel, qui proximi sunt et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi propter contumaciam eorum, quia inprobauerunt te, domine. nobis confusio faciei et regibus nostris et principibus nostris et patribus nostris, qui peccauimus. tibi domino deo nostro miserationes s et propitiationes, quoniam recessimus et non audiuimus uocem domini dei nostri, ut essemus in praeceptis legis huius, quae dedit in conspectu nostro in manus seruorum eius prophetarum. et omnis Israhel peccauerunt aduersus legem tuam et declinauerunt, ne audirent uocem tuam, et superuenit nobis maledictio et iusiurandum, quod scriptum est in lege Moysi serui dei, quoniam peccauimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad iudices nostros, qui iudicabant nos superducere in nos mala magna, quae numquam facta sunt sub omni caelo secundum ea, quae facta sunt in Hierusalem; sicut scriptum est in lege Moysi, omnia mala haec uenerunt ad nos et non rogauimus dominum deum nostrum, ut auerteret a nobis delicta nostra et ut intellegeremus omnem ueritatem tuam. et uigilauit dominus deus ad omnem sanctum suum et perduxit ea, quae fecit, ad nos, quoniam iustus dominus deus noster in omni mundo suo, quem fecit, et non audiuimus uocem eius. et nunc, domine deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen, sicut dies hic, delicta aduersus legem tuam fecimus. domine, in omni misericordia tua auertatur itaque impetus tuus et ira tua a ciuitate tua Hierusalem et monte sancto tuo. propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Hierusalem et populus tuus in confusionem uenit omnibus, qui circa nos sunt. et nunc exaudi, deus, preces serui tui et orationem eius et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam, quae deserta est. propter te inclina, domine deus meus, aurem tuam et exaudi; aperi oculos tuos et uide interitum nostrum et ciuitatis tuae Hierusalem, ad quam inuocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra iustitia iactauimus precem nostram in conspectu tuo sed ad misericordiam tuam, quae magna est. exaudi, domine, propitiare, domine, intende, domine, et ne tardaueris propter te, deus meus, quoniam nomen tuum inuocatum est in ciuitatem tuam et populum tuum. et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei —. uide quem ad modum sua peccata prius dixit et postea populi sui. et hanc dei commendat iustitiam et hanc dei laudem dicit, quia non iniuste sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. si ergo ista dicunt, qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis inpares sumus, quantamcumque iustitiam seruare uideamur? [111.5] 10 Sed ne aliquis existimet illos dei seruos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem euadere debuisse, quo modo tres illi uiri ab ignibus et Danihel a leonibus liberatus est, sciant illa propterea facta miracula, ut eos uerum deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. hoc m enim erat in occulto iudicio et misericordia dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriore seueritate puniuit. lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat; ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicauerunt. cum hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: (Noli te seducere; s propter nos haec patimur peccantes in deum nostrum et facta sunt haec digna nobis. tu autem noli te putare inpunitum futurum, qui aduersus deum et legem eius legibus tuis pugnare uoluisti\'. uides etiam, isti quam humiliter et ueraciter sapiant, qui pro suis peccatis se flagellari a domino confitentur, de quo scriptum est: Quem enim diligit dominus, corripit; flagellat autem omnem. filium, quem recipit. unde et apostolus dicit: Si enim nos ipsos iudicaremus, a domino non iudicaremur; cum iudicamur autem a domino, corripimur, ne cum mundo damnemur. [111.6] Haec fideliter lege, fideliter praedica et, quantum potes, cane et cauendum doce, ne aduersus deum in his temptationibus et tribulationibus murmuretur. bonos dicis dei seruos et fideles et sanctos gladio barbarorum peremptos. quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore solueret? non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant, deus adtendit in semis suis, nisi quod maiorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus; et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est ille lob, cuius certe iustitiae deus ipse, qui falli non potest, tale perhibet 10 testimonium. [111.7] Grauissima sane et multum dolenda est illa captiuitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captiuus deus earum nec captiuas deserit suas, si nouit suas. nam et illi sancti, quorum passiones et confessiones de scripturis sanctis commemoraui, ab hostibus ducti atque in captiuitate positi illa dixerunt, quae conscripta legerentur a nobis et disceremus captiuos dei seruos non deseri a domino suo. unde autem scimus, quid etiam per istas omnipotens et misericors deus in ipsa terra barbarica fieri uelit mirabilium suorum? tantum non cessetis pro illis ingemescere ad deum et quaerere, quantum potestis et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit uel quae uestra possint habere solatia. nam de Sitifensi ante paucos annos Seueri episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est et per mirabilem dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. domus enim illa barbarorum, ubi captiua ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate iactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres, nisi fallor, uel amplius fratres, periculosissima aegritudine laborarent. quorum mater animaduertit puellam deo deditam et credidit, quod eius orationibus sui filii possent ab imminentis iam mortis periculo liberari; petiuit, ut oraret pro eis, pollicens, quod, si salui facti essent, eam suis parentibus redderent. ieiunauit illa et orauit et exaudita continuo est; ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. ita illi tam repentino dei u beneficio salute percepta mirantes et honorantes, quod eorum mater promiserat, impleuerunt. [111.8] Ora ergo dominum pro eis et roga, ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias inter cetera in oratione et confessione sua fudit ad deum. sic enim m sunt illae in terra captiuitatis suae, quo modo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant domino, sicut nec istae possunt, uel ferre oblationem ad altare dei uel inuenire ibi sacerdotem, per quem offerant deo. donet ergo eis dominus, ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta neque oblatio neque supplicationes nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo et inuenire misericordiam, sed in anima contribulata et spiritu humilitatis accipiamur. sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum et in multitudine agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie et perficere subsoquentes te, quoniam non erit confusio his, qui in te confidunt. et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam. ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae et libera nos secundum mirabilia tua et da gloriam nomini tuo, domine, et uereantur omnes, qui ostendunt seruis tuis mala, et confundantur ab omni potentia et uirtus eorum conteratur; sciant, quoniam tu es dominus deus solus et gloriosus in uniuerso orbe terrae. [111.9] Haec illis dicentibus et ad deum ingemesceutibus omnino suis aderit, qui suis adesse consueuit, et aut nihil in earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittit aut, si permittit, cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine et, quicquid in ea nec commisit nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis omnisque illa uiolentia non pro corruptionis turpitudine sed pro passionis uulnere deputabitur. tantum enim ualet in mente integritas castitatis, ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius membra potuerint superari. haec epistula pro tuo desiderio breuis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat caritati tuae. multo uberius uos dominus consolabitur, si scripturas eius intentissime legeritis. CXII. DOMINO EXIMIO ET SINCERISSIMA DILECTIONE HONORABILI FRATRI DONATO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [112.1] Quod te administrantem multum desiderans, etiam cum Tibilim uenisses, uidere non potui, credo propterea factum esse, ut animo tuo curis publicis expedito potius fruerer, quam ut illa salutatio me apud te otioso et te negotioso neutri nostrum, quantum satis esset, desiderium temperaret. recolens quippe honestatem atque probitatem ab ineunte aetate indolis tuae abundanter idoneum tuum pectus existimo, cui se Christus largissime infundat, ut fructus ei adferas aeterna et caelesti gloria quam temporali et terreno praeconio digniores. [112.2] A multis enim, immo prorsus ab omnibus, quos uel percontari uel ultro etiam praedicantes audire potui, castitatem uirtutemque administrationis tuae constanter omnino laudantibus atque praeferentibus et sine ullo scrupulo dissonae uarietatis accepi et eo certius, quod ignorabant necessitudinem nostram et, utrum te uel tenuiter nossem, penitus nesciebant s praedicatores tui, ne magis eos auribus meis se dedisse quam uera de te spargere crederem. ibi enim est a uanitate remota laudatio, ubi etiam uituperatio ab offensione secura est. uerum tamen, o frater eximie et sincerissima dilectione honorabilis, non nunc docendus es, sed fortasse admonendus tamen omnem istam gloriam famamque popularem non in ore uulgi esse laetabilem sed in rebus ipsis, quae, etiam si uulgo displiceant, proprio tamen fulgore ac pondere non inperitorum commendatione pretiosae sunt, magisque miserandus est, qui talia inprobat, quam ille, qui de talibus inprobatur, iudicandus miser. cum uero placent et sibi debita laude populariter quoque praedicantur, ne sic quidem ipsae maiores melioresque fiunt alieno iudicio, quoniam integrantur intima ueritate et solius conscientiae robore solidantur. unde magis hominibus recte existimantibus quam ei, de quo bene uulgus existimat, aliquid ex eo felicitatis accedit. [112.3] Quae cum optime noueris, uir bone, intuere, ut coepisti. fortissima cordis acie dominum nostrum Iesum Christum et ab omni inani fastu omnino detumescens adsurge in illum, qui non uentose alleuat conuersos ad se, sed certis fidei pas- » sibus innitentes atque ascendentes conlocat in sempiterno fastigio caelestis atque angelicae dignitatis. per quem te obsecro, ut rescribas mihi tuosque omnes, quos in Sinitensi uel in Hipponiensi habes, ad catholicae ecclesiae communionem comiter et benigne adhorteris. in cuius gremio etiam patrem tuum, laudabilem et egregium uirum, abs te genitum esse cognoui. quem ut debito meritis eius a me officio salutes peto et nos uisere non graueris. quod etiam propter rem tuam, quam hic habes, meliorem apud deum faciendam non inpudenter exposco. dei misericordia te circumplectatur et ab omni iniquitate conseruet. CXIII. DOMINO DILECTISSIMO MERITOQVE HONORABILI ET SUSCIPIENDO FRATRI CRESCONIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [113.1] Si ab ista causa dissimulauero, de qua tuae religioni ecce iterum scribo, non solum eximietas tua sed etiam ipse, quisquis ille est, in cuius causa Fauentius sic raptus est, merito me culpabit et recte reprehendet iudicans utique, si etiam ipse ad auxilium ecclesiae confugisset, si ei simile aliquid accidisset, ita me fuisse ab eius necessitate et tribulatione dissimulaturum. deinde, si hominum existimatio contemnenda est, ipsi domino deo nostro quid dicam et quam rationem reddam, si, quantum possum, non egero pro eius salute, qui se ecclesiae, cui seruio, tuendum adiuuandumque commisit, domine dilectissime et uenerabilis fili? rogo itaque benignitatem tuam, quoniam difficile et incredibile est, ut non iam uel noueris uel nosse possis, in qua causa detentus sit, hoc interim apud apparitorem, qui eum tenet, petitionem meam adiuuare digneris ut faciat, quod imperatoris lege praecipitur, ut eum apud acta municipalia interrogari faciat, utrum sibi uelit dies triginta concedi, quibus agat sub moderata custodia in ea ciuitate, in qua detentus est, ut sua ordinet sumptusque prouideat. quorum dierum spatio tua nobis adnitente beniuolentia si eius causam amica disceptatione finire potuerimus, gratulabimur; si autem non potuerimus, inueniet eum exitus iudicio- rum, qui placuerit deo secundum causae ipsius meritum uel domini omnipotentissimi uoluntatem. CXIV. DOMINO DILECTISSIMO FILIO FLORENTINO AUGUSTINTJS IN DOMINO SALUTEM [114.1] Cuius potestatis iussione Fauentium rapueris, ipse uideris: hoc autem scio, quod omnis potestas sub imperio constituta imperatoris sui legibus seruit. quamuis ergo iam per fratrem et conpresbyterum meum Caelestinum miserim legem, quam quidem et ante, quam mitterem, ignorare utique non deberes, qua concessum est eis, qui praecipiuntur ab aliqua potestate iudiciis exhiberi, ut ad gesta municipalia perducantur atque illic interrogentur, utrum uelint triginta dies in ea ciuitate, a ubi tenentur, agere sub moderata custodia ad parandos sibi fructus uel rem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam, quae lex, sicut mihi memoratus presbyter renuntiauit, tuae religioni recitata est, tamen etiam nunc eam cum his litteris identidem misi non terrens sed rogans et pro homine humane et episcopali misericordia, quantum ipsa permittit humanitas et pietas, intercedens, domine fili, ut et hoc existimationi tuae b et petitioni meae praestare digneris et, quod lex imperatoris iubet, cuius rei publicae militas, meo quoque interuentu et deprecatione accedente facere non graueris. CXV. DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILITER CARISSIMO FRATRI ET CONSACERDOTI FORTUNATO ET QVI TECUM SUNT FRATRIBUS AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [115.1] Fauentium bene nouit sanctitas tua, qui Paratianensis saltus conductor fuit. is cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponiensem confugit ecclesiam et ibi erat, ut confugientes solent, expectans, quo modo per intercessionem nostram sua negotia terminaret. qui, ut saepe fit, per dies singulos minus minusque sollicitus et quasi aduersario cessante securus cum ab amico suo de cena egrederetur, subito raptus est a Florentino quodam, ut dicunt, comitis officiali per armatorum manum, quanta eis ad hoc factum sufficere uisa est. quod cum mihi nuntiatum esset et adhuc, quo uel a quibus raptus fuerit, nesciretur, suspicio tamen esset de illo, quem metuens se per ecclesiam tuebatur, continuo misi ad tribunum, qui custodiendo litori constitutus est. misit militares; nemo potuit reperiri. sed mane cognouimus, et in qua domo fuerit et quod post galli cantum cum illo abscesserit, qui eum tenuerat. etiam illuc misi, quo dicebatur abductus. ubi memoratus officialis inuentus concedere presbytero, quem miseram, noluit, ut eum saltem uideret. alio die misi litteras petens, ut ei concederetur, quod iussit in causis talibus imperator, id est ut actis municipalibus interrogarentur, qui praecepti fuerint exhibendi, utrum uelint in ea ciuitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent uel praeparent sumptus, id utique existimans, quod per ipsos dies possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire. iam uero cum illo officiali profectus ductus est. sed metus est, ne forte ad consularis perductus officium mali aliquid patiatur. habet enim causam cum homine pecuniosissimo, quamuis iudicis integritas fama clarissima praedicetur. ne quid tamen apud officium pecunia praeualeat, peto sanctitatem tuam, domine dilectissime et uenerabilis frater, ut honorabili nobisque carissimo consulari digneris tradere litteras meas et has ei legere, quia bis eandem causam insinuare necessarium non esse arbitratus sum: et eius causae differat audientiam, quoniam nescio, utrum in ea nocens an innocens sit, et, quod circa eundem leges non seruatae sunt, ut sic raperetur neque, ut ab imperatore praeceptum est, ad acta municipalia perduceretur interrogandus, utrum beneficium dilationis uellet accipere, non contemnat, ut per hoc possimus cum eius aduersario rem finire. CXVI. DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI HONORABILITERQVE CARISSIMO FRATRI GENEROSO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [116.1] Laus et praedicatio administrationis tuae et fama praeclara cum me pro dilectione, quam tuis meritis beniuolentiaeque debemus, plurimum delectaret, numquam adhuc in aliquo beneficio postulando eximietati tuae mea intercessio extitit onerosa, domine dilectissime et uenerabilis fili. sed nunc quid in ciuitate, in qua ecclesiae dei seruio, factum sit, cum ex litteris, quas ad uenerabilem fratrem et coepiscopum meum Fortunatum dedi, cognouerit praestantia tua, qua fuerim necessitate compulsus, ut petitionem meam ingererem occupationibus tuis, tua benignitas peruidebit. et profecto facies, quod non solum integrum uerum etiam Christianum iudicem decet, eo circa nos animo, de quo in nomine Christi utique fuerat praesumendum. CXVII [117.1] Prooemiari apud te non solum superfluum est sed etiam molestum, qui rem non uerba desideras, ideoque simpliciter audio senex Alypius rogatus a me saepius pollicitus erat tecum respondere dialogorum pauculis interrogatiunculis et, quoniam in Mauretania dicitur hodieque esse, peto uiribus omnibus et rogo, ut tu solus respondere digneris, quod etiam praesente ipso fratre tuo sine dubio facturus eras. non est pecunia, non est aurum, quod pro quouis daturus eras procul dubio, si haberes; nunc uero sine labore loqueris, quod requiro. possem te plus et per multos caros tuos exorare, sed noui animum tuum, qui non rogari desiderat sed omnibus praestare, si tantum absit, quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris. tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo. nosti, quam mihi molestissimum est oneri esse non dico sinceritati tuae sed cuipiam. solus autem deus nouit, quo modo nimia necessitate inpulsus hoc feci. uobis enim saluis et fauente deo nauigaturus sum; et mores hominum non ignoratis, qui procliues sunt ad uituperandum, et, quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur, uides. ergo, obsecro te, ad omnia sine cunctatione responde, ne me tristem dimittas; sic uideam parentes meos, quia propter hoc solum Cerdonem misi et ipsum expecto solum. frater Zenobius magister memoriae factus est et misit nobis euectionem cum annonis. si ego dignus non sum, ut respondeas interrogatiunculis meis, saltem timeantur annonae. incolumem te summa diuinitas longa nobis tueatur aetate. Papas plurimum dignationem tuam salutat. a CXVIII [118.1] Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumuallandum uel potius obruendum putasti, etiam si uacantem otiosumque credidisti. quando enim ego in quolibet otio tot rerum nodos tam festinanti et, ut scribis, iam paene proficiscenti possem dissoluere? numero enim rerum ipsarum impedirer, etiam si nodi faciles ad soluendum forent; tanta sunt autem perplexitate inuoluti et tenacitate constricti, ut, etiam si pauci essent, otiosissimum me occupantes magna mora temporis fatigarent intentionem atque attererent ungues meos. ego te autem uellem abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum et constipare inter curas meas, ut uel disceres non esse inaniter curiosus uel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam inponere non auderes eis, quorum inter curas uel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. quanto enim melius quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera inpenditur, ad hoc potius inpenditur, ut resecentur uanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cauendae sunt, quanto facilius decipiunt nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine uelatae atque palliatae, quam ut nostro ministerio atque, ut ita dixerim, satellitio in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, uehementius excitentur! [118.2] Ecce enim tot dialogi lecti si ad uidendum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adiuuerunt, quid prosunt? dic niihi. nam ubi finem constitueris totius huius flagrantissimi studii tui et tibi infructuosi et nobis molesti, epistula tua satis indicas. cum enim de soluendis quaestionibus, quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te\\ inquis, (plus et per multos caros tuos exorare, sed noui animum tuum, qui non rogari desiderat sed omnibus praestare, si tantum absit, quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris. tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo\\ in his uerbis epistulae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit, quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi uidetur. non enim dedecora facies rerum adtingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere? quod quantum dedeceat, quamquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis adtendere, tu etiam sentis tamen. quid enim aliud indicat, quod, cum dixisses in hac re penitus nihil esse dede. coris, statim adiunxisti: \'Tamen quodcumque est, peto praestes nauigaturo\'. hoc enim sonat uideri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen, quodcumque est dedecoris, petere te, ut praestem nauigaturo. sed quid est, quaeso te, quod addidisti \'nauigaturo\'? an ego, nisi nauigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? nimirum putas, quod aqua marina dedecus abluatur. quod si ita esset, meum certe, qui nauigaturus non sum, inexpiatum remaneret. [118.3] Scribis etiam nosse me, quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et adtestaris solum deum nosse, quod nimia necessitate inpulsus hoc feceris. hic sane, cum epistulam tuam legerem, satis aduerti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi adfers et dicis: (Mores hominum non ignoratis, qui procliues sunt ad uituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur\'. hoc loco uero exarsi ad rescribendum tibi; hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus et inrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me deus adiuuaret, mederi tibi, non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem et cuidam sedi. omnino inconcussae stabilique religarem. tune, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto uersiculo sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque cohercentem: Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti! dic mihi, quaeso, quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama uulgi aut in lingua hominum uel bonorum atque sapientium. tu autem et, quod magis pudendum est, iam nauigaturus satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse adseris negotiosissimis et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines procliues ad uituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! o rem dignam uigiliis et lucubrationibus episcoporum! [118.4] Non mihi uideris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse. iudicaui, nunc tamen in te maxime experior. non enim aliunde quam ex eadem pernicie non uidisti, qua tandem re possemus moueri, ut tibi, quod petebas, daremus. quam enim peruerse tu ipse non ob aliud ad ea discenda, quae interrogas, raperis, nisi ut lauderis aut non uitupereris ab hominibus, tam peruerse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moueri. et utinam possemus efficere, ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime mouereris, cum tibi m nos indicaremus non ad praestandum tibi, quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moueri! \'mores hominum\', inquis, \'procliues sunt ad uituperandum\'. quid deinde? \'si interrogatus quis non responderit,\' inquis, \'indoctus et hebes putabitur\'. ecce ego te interrogo non de Ciceronis » libris aliquid, cuius sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de ipsa epistula tua et de sententia uerborum tuorum; quaero enim, cur non dixeris: \'Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur\', sed potius dixeris: \'Indoctus et hebes putabitur\', nisi quia satis etiam ipse intellegis eum, qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem sed putari. at ego te admoneo eum, qui talium putatorum linguis s tamquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum et ideo non putari tantum indoctum atque hebetem sed uere esse atque conuinci. [118.5] Fortasse dixeris: \'Sed cum hebes animo non sim et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo uel putari\'. recte; sed quo fine nolis, id quaero. quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens ab hominibus ad uituperandum procliuibus indoctus et hebes puteris. ego autem quaero, hocine totum sit, cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam uehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere uoluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. hunc enim finem certe iam sentis esse nugatorium, inanem, uentosum; habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et pupulae mentis ad non uidendam opulentiam ueritatis offunditur. crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa uoluntate et in ipsa. cuius umbra auerteris, dignitate ueritatis. unde enim tibi nisi uel hoc modo de hac re fidem faciam, non inuenio. non enim uides eam aut ullo modo, quam diu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam uidere. [118.6] Si autem noh ibi finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non uis putari, quaero, quid illud sit. si propterea, ne angustior tibi aditus ad adquirendas temporales diuitias, uxorem impetrandam, honores capessendos et cetera huius modi praecipiti fluxu transcurrentia atque in se lapsos in imum rapientia, neque ad hunc finem tibi seruire nos decet, immo decet etiam hinc te amouere. non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tamquam de Mincio in Eridanum emigres, quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. cum enim non satiauerit auidum spiritum uanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum adfert nisi inane et inflatum, cogitur eam ipsa auiditas referre in aliud quasi uberius atque fructuosius; quod nihilo minus si temporali lapsu praeterfluit, ita est, quasi fluuius ducat in fluuium, ut non sit finis miseriae, quam diu finis officiorum nostrorum in re instabili conlocatur. in aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere uolumus constantissimae intentionis domum et securissimam requiem omnia bonae atque honestae actionis tuae. an forte istam ipsam terrenam felicitatem, quam commemoraui, si prosperi rumoris aura aut etiam flatibus uela pandendo ad eam potueris peruenire, hanc etiam cogitas referre in aliud uerum et certum et plenum bonum? at mihi non uidetur atque omnino ipsa ueritas negat uel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, uel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perueniri. [118.7] 10 An ipsa humana laude tamquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum persuadendi uera atque salubria, et caues, ne te, cum indoctum atque hebetem putauerint, indignum arbitrentur, cui aurem uel intentissimam uel patientissimam praebeant, siue ad recte facta quemquam exhorteris siue malitiam atque nequitiam peccantis obiurges? hunc tu finem iustitiae ac beneficentiae si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistula tua non id potius, quo moueremur, posuisti, ut aut libenter daremus, quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae uanae cupiditati non solum seruire uerum etiam non resistere puderet. quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas ueritatis regulas multo certius et breuius per se ipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne, quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio iactantiore quam prudentiore didiceris, doctum atque intellegentem te esse arbitreris! quod iam non existimo uideri tibi; non enim frustra tam diu tam uera Dioscoro diximus, ex quo in hac epistula gradimur. [118.8] Quapropter iam illud uideamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem iudices sed ipsius potius ueritatis, ut, quisquis de his rebus scripsit uel scripserit, aut ea sint, quae iam certus tenes, aut, si falsa sunt, securus ignores neque de diuersitate cognoscenda sententiarum alienarum, quasi ne indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris, — cum ergo haec ita sint, etiam. illud, si placet, uideamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad uituperandum procliues, ita ut, si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem falso quidem sed tamen putent, sic te mouere debeat\' ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas, quando quidem eo fine iam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam ueritatem uitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putauerint, indignum habebunt, a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur. [118.9] Quod non ita est — mihi crede —, primum quia esse aliquos in illis terris, ubi inperitus minimeque acutus uideri times, qui te de istis quaestionibus quicquam interrogent, omnino non uideo, quando quidem hic, quo ad ea discenda uenisti, et Romae expertus es, quam neglegenter habeantur et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec te ipsum quis patiatur inuenias eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris, quasi uero isti episcopi, etiam si adulescentes eodem, quo tu raperis, animi ardore uel potius errore quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales et usque ad cathedras ecclesiasticas ea sibi in memoria durare paterentur aut, si ipsi uellent, non illa etiam de inuitorum cordibus curae maiores grauioresque secluderent aut, si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa obliuione sepelire mallent recordata quam ineptia respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari leuitate et rhetoricis cathedris ita obmutuisse atque obtorpuisse uideantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur, ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut, si uellem respondendi cura inspicere aliquid uolens uidere, quo modo ad sententiam, quae mihi exponenda esset, desuper ueniatur aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus inuenire non possem. illi autem Carthaginienses rhetores si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam adprobantur, si forte iam recolunt non Romanorum fororum sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina.\' tu uero cum et in gymnasia cogitationem iniecisti et ea quoque ipsa inuenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, Christianorum tibi basilica Hipponiensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus, qui aliquando ista pueris uendidit. sed nec te uolo esse adhuc puerum et me iam esse puerilium rerum sicut non uenditorem ita nec largitorem decet. quae cum ita sint, id est cum duae tantae urbes Latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant, miror tantum, quantum dici non potest, uereri te, tam boni ingenii iuuenem, ne in Graecis atque orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. facilius quippe corniculas in Africa audieris quam in illis partibus hoc genus uocis. [118.10] Deinde si fallor et quisquam ibi forte huius modi quaestionum tanto utique odiosior quanto in illis locis ineptior percontator extiterit, nonne magis caues, ne multo facilius existant, qui te Graeci homines in Graecia constitutum et Graeca inbutum primitus lingua de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? quod si acciderit, quid responsurus es? potius te ista in Latinorum auctorum libris quam in Graecorum nosse uoluisse? qua responsione primo Graeciae facies iniuriam et nosti, quam illi homines hoc non ferant; deinde iam exulcerati et irati quam cito te, quod nimis non uis, et hebetem iudicabunt, qui Graecorum philosophorum dogmata uel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in Latinis dialogis quam in ipsorum auctorum libris Graecis tota atque contexta discere maluisti, et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frusta in aliena colligere ambisti! an forte illud respondebis, non te Graecos de his rebus libros contempsisse sed prius Latinos curasse cognoscere, nunc autem uelle te in Latinis doctum Graeca iam quaerere? si hoc non pudet, hominem Graecum Latina puerum didicisse, nunc uelle discere Graeca barbatum, pudebitne tandem in ipsis Latinis ignorare aliqua, quae quam multi Latini docti tecum nesciant, uel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus? [118.11] Postremo fac te de omnibus, quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. ecce iam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce iam te laudibus in caelum Graeculus flatus adtollit; tu tantum memento grauitatis tuae et illam mereri laudem quo fine uolueris, ut scilicet eos leuiter leuia ista miratos et beniuolentissime atque auidissime iam in tua ora suspensos grauissimum aliquid et saluberrimum doceas. id ipsum, quicquid est grauissimum et saluberrimum, utrum teneas et recte tradere noueris, uellem cognoscere. ridiculum est enim, cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaueris, et, dum occuparis, ut discas, unde facias intentos, nolle discere, quod infundatur intentis. sed si hoc te scire iam dicis idque ipsum Christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere nouimus et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. nolo prius aliquid doceas, quod dediscendum est, ut uera doceas. [118.12] Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adiuuat insinuatorem Christianae ueritatis, ut nouerit, quo modo aduersantes destruat falsitates ad hoc dum taxat, ne quis contra disserens nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua uero sedulo occultet, nam cognitio ueritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et diiudicare et subuertere idonea est, — sed, ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et uide atque ausculta, utrum aliquis aduersus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid, quando iam ne ipsorum quidem multo recentiorum multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem Christianam scintilla excitetur. sed circuli atque conuenticula partim fugacia partim etiam audaciter prompta uel Donatistarum uel Maximianensium uel Manichaeorum uel etiam, ad quorum greges turbamque uenturus es, Arrianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum ceterarumque pestium innumerabiliter perstrepant. quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est propter defensionem Christianae religionis quaerere, quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorundam etiam haereticorum, qui nomine Christiano gloriari noluerunt, ut Marcionistarum et Sabellianorum multorumque praeterea iam dissensiones quaestionesque sileantur? tamen si opus est, ut dixi, ueritati aduersantes praenoscere aliquas et pertractatas habere sententias, de haereticis potius, qui se Christianos uocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit. [118.13] Ille autem, quisquis abs te quaesierit, quae tu a nobis quaeris, audiat, quod ea doctius et prudentius nescias. si enim Themistocles non curauit, quod est habitus indoctior, cum canere neruis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset eique dictum esset: \'Quid igitur nosti?\' respondit: (Rem publicam ex parua magnam facere\', dubitandum tibi est dicere te ista nescire, cum ei, qui rogarit, quid noueris, respondere possis nosse te, quo modo etiam sine istis homo esse possit beatus? quod si adhuc non tenes, tam peruerse ista conquiris, quam peruerse, si aliquo corporis periculoso morbo grauareris, deliciosas et tenerrimas uestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. non enim ullo modo differenda est ista cognitio aut illa huic a te praesertim iam in hac aetate uel discendi ordine praeferenda est. uide autem, quam facile posses hoc scire, si uelles. qui enim quaerit, qua ad beatam uitam perueniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit non praua opinione atque temeraria sed certa atque inconcussa ueritate summum hominis bonum. quod a quolibet, ubi constituatur, non inuenitur nisi aut in corpore aut in animo aut in deo aut in duobus aliquibus horum aut certe in omnibus. quod si didiceris neque summum bonum neque aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et deus, quorum uel in uno uel in ambobus sit. si autem adieceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud iam nisi deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit, non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur; eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod cetera uult habere, cum illud iam non propter aliud sed propter se ipsum diligatur, et ideo finis ibi dicitur, quia iam, quo excurrat et quo referatur, non inuenitur, ibi requies appetendi, ibi fruendi » securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae uoluntatis. [118.14] : Da igitur, qui cito uideat non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur iam ab inquirendo, utrum summum illud bonum uel aliqua pars eius sit in corpore. quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore; item stultissime negatur meliorem esse eum, qui dat beatam uitam uel partem aliquam beatae uitae, quam eum, qui accipit; non igitur accipit animus a corpore uel summum bonum uel partem aliquam summi boni. hoc qui non uident caecati dulcedine carnalium uoluptatum, quam ei indigentia sanitatis uenire non intuentur — sanitas autem perfecta corporis illa extrema totius hominis inmortalitas erit; tam potenti enim natura deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine, quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non I) beatitudo, quae fruentis et intellegentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis uigor —, quod qui non uident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus uarie pro suo quisque captu in corpore constituentes summum hominis bonum et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate uiguerunt. [118.15] Da item, qui cito uideat animum quoque ipsum non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin numquam esset miser, et recedetur a quaerendo, utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum uel aliqua pars eius. nam cum se ipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. cum uero perspicit se esse mutabilem uel hoc uno saltem, quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam eiusque participatione atque inlustratione se uberius et certius gaudere quam se ipso. ita cessans atque detumescens a iactatione atque inflatione propria inhaerere deo atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse iam capit non solum omnem speciem rerum omnium, siue quae sensu corporis siue quae intellegentia mentis adtinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum uel informe aliquid dicitur, quod formari potest. itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret deo, qui summe est, et illum ideo summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire, qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam uero commutationem, quae in defectu est, esse uitiosam; omnem autem defectum ad interitum uergere, quo utrum aliqua res perueniat, tametsi non apparet, tamen apparere omnibus eo ducere interitum, ut non sit, quod erat. unde colligit non ob aliud res deficere uel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt, ut, quod in eis est, quod sunt et manent et pro defectibus etiam suis ad uniuersitatis complexum ordinantur, ad eius bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo non tantum aliquid sed etiam magnum aliquid facere; primum autem peccatum, hoc est primum uoluntarium defectum esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam si ad dei potestatem gaudeat, quae utique maior est. hoc non uidentes et potentias intuentes animi humani magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiam si in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. inter hos, qui ita sentiunt apud Graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praeualuerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes magis a carne quam a corpore animum auertere potuerunt. » [118.16] Inter eos autem, qui fruendum deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non inmerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt Stoicis et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. idem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim, qui primus occultata sententia sua nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere, cui successerit: Polemonem inuenies; quaere, cui Polemon: Xenocraten; Xenocrati autem discipulo Academiam, scholam suam, reliquit Plato. quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remoue personas hominum atque ipsam disceptationem constitue: profecto reperies duos errores inter se aduersa fronte conlidi, unum constituentem in corpore alium constituentem in animo summum bonum, rationem autem ueritatis, qua summum bonum nostrum deus esse intellegitur, utrique resistere sed non prius docentem uera quam praua dedocentem. id ipsum rursum adiunctis personis constitue: reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes, eorum uero litem conantes diiudicare Platonicos occultantes sententiam ueritatis et illorum uanam in falsitate fiduciam conuincentes et redarguentes. [118.17] Sed non sicut illi errorum suorum ita Platonici uerae rationis personam implere potuerunt. omnibus enim defuit diuinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per dominum nostrum Iesum Christum inlustratum est; cui uni exemplo in cuiusuis animo ferociter adrogantis omnis superbia cedit et frangitur et emoritur. ideoque non ualentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad inuisibilium fidem ducere, cum eas uiderent Epicureis maxime contentionibus commoueri non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis uoluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur, eos autem, qui aduersus hanc uoluptatem uirtutis laude mouerentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant iudicare, procederent, simul uidebant, si eis conarentur insinuare aliquam rem diuinam et supra omnia incommutabilem, quae nullo adtingeretur corporis sensu, sed sola mente intellegeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse deum propositum animo humano ad fruendum purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno adquiesceret omnis beatitudinis appetitus et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos et repugnantibus uel Epicureis uel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut uera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, inperitorum populorum inrisione sordesceret. et hoc in moralibus. [118.18–19] In naturalibus autem quaestionibus si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis alii quattuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praeualeret, principia rerum darent, quis non uideret stultorum abundantiam corpori deditam, cum incorpoream potentiam conditricem rerum nequaquam ualeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur? Restabat pars rationalium quaestionum. nosti enim, quicquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus aut de natura aut de ratione habere quaestionem. cum ergo Epicurei numquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae ueritatis in sensibus ponerent, quis istis contra dicentibus audiret Platonicos? quis non modo in sapientium sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur non solum esse aliquid, quod neque tactu corporis neque olfactu uel gustatu neque his auribus aut oculis percipi possit neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari, sed id solum uere esse atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est, percipi autem sola intellegentia, qua una ueritas, quo modo adtingi potest, adtingitur? [118.20] Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus, quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam et contra eos disserere, qui uerum se inuenisse iactarent, cum inuentionem ipsam ueri in carnis sensibus ponerent. et eorum quidem consilium quale fuerit, quid adtinet quaerere? diuinum certe uel diuina aliqua auctoritate praeditum non fuit. tantum illud adtende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur in sapientia non humana sed plane diuina, unde humana quodam modo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus inmutabili atque eodem modo semper se habente ueritate constituisse et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis uel in animi natura ponerent et finem boni et causas rerum et ratiocinandi fiduciam, eo rem successione temporum esse deuolutam, ut Christianae iam aetatis exordio, cum rerum inuisibilium atque aeternarum fides per uisibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec uidere nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eandem fidem gentibus praeseminabat, idem ipsi Epicurei et Stoici in actibus apostolorum contradixisse inueniantur. [118.21] Qua in re satis mihi uidetur esse demonstratum errores gentium siue de moribus siue de natura rerum siue de ratione inuestigandae ueritatis, qui quamuis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subuertentibus durasse tamen usque in tempora Christiana. quos iam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut uix iam in scholis rhetorum commemoretur tantum, quae fuerint illorum sententiae, certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sint. ita ut, si qua nunc erroris secta contra ueritatem, hoc est contra ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta Christiano ad pugnandum prosilire non audeat. ex quo intellegitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos paucis mutatis, quae Christiana inprobat disciplina, inuictissimo uni regi Christo pias ceruices oportere submittere et intellegere uerbum dei homine indutum, qui iussit et creditum est, quod illi uel proferre metuebant. [118.22] Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas uelim nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam ueritatem uiam munias, quam quae munita est ab illo, qui gressuum nostrorum tamquam deus uidit infirmitatem. ea est autem prima humilitas, secunda humilitas, tertia humilitas et, quotiens interrogares, hoc dicerem, non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia, quaecumque bene facimus, et praecesserit et comitata et consecuta fuerit et proposita, quam intueamur, et adposita, cui adhaereamus, et inposita, qua reprimamur, iam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. uitia quippe cetera in peccatis, superbia uero etiam in recte factis timenda est, ne illa, quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. itaque, sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset, quid ei primum uideretur in eloquentiae praeceptis obseruari oportere, pronuntiationem dicitur respondisse, cum quaereretur, quid secundo, eandem pronuntiationem, quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse, si interrogares et quotiens interrogares de praeceptis Christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret. [118.23] Huic humilitati saluberrimae, quam dominus noster Iesus Christus ut doceret humiliatus est, huic, inquam, maxime aduersatur quaedam, ut ita dicam, inperitissima scientia, dum nos scire gaudemus, quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserit, et cetera huius modi, ut docti eruditique uideamur, cum hoc a uera doctrina et eruditione longe absit. qui enim didicerit deum non distendi aut diffundi per locos neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte maior sit in aliqua minor, sed totum ubique. esse praesentem sicut ueritatem, cuius nemo sobrie dicit partem esse in isto loco et partem in illo, quoniam ueritas utique deus est, nequaquam eum mouebit, quod de infinito aere sensit, quicumque sensit, quod ipse esset deus. quid ad illum, si nesciat, quam dicant isti corporis formam — eam quippe dicunt, quae undique finita sit — et utrum refellendi causa tamquam Academicus Anaximeni Cicero obiecerit formam et pulchritudinem deum habere oportere quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam et pulchritudinem incorpoream ueritati, qua ipse animus informatur et per quam omnia sapientis facta pulchra esse iudicamus, ut non tantum refellendi gratia sed etiam uerissime dixerit, quod deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intellegibili atque incommutabili ueritate? quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen deum esse censebat, nullo modo mouet hunc uirum, qui intellegit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa, ut sit, efficitur, cum omnino deus non sit, ita genitum esse uerbum dei, deum apud deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui deus ipse inspirarit, intelleget. illum autem etiam in ipsis corporibus desipere quis non uideat, cum aerem gigni dicat et deum uelit, eum autem, a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat deum? cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum deum putet, qui nouit omnis corporis motum inferiorem esse, quam est motus animi, motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis sapientiae. [118.24] Item Anaxagoras siue quilibet si mentem dicit ipsam ueritatem atque sapientiam, quid mihi est de uerbo cum homine contendere? manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri eamque non incongrue dici infinitam non per spatia locorum sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest, neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia; hoc enim corporum est, ut, quaecumque infinita fuerint, sint et informia. Cicero autem studio refellendi, quantum uidetur, propter aduersarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid iungi potuisse, quia ex ea parte, qua quidque adiungitur, necesse est esse in corporibus aliquem finem. ideo ait non eum uidisse \'neque motum sensui iunctum et continentem) - id est continua copulatione adhaerentem — (infinito) — id est infinitae rei — \'ullum esse posse\', quasi de corporibus ageret, quibus nihil iungi nisi per fines locorum potest. sic autem addidit: (Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret\', quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit; nam totam utique non latet, quicquid illud est, quod sentitur. ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret, quod ait mentem infinitam. quo modo enim tota sentit, si infinita est? sensus enim corporis ab aliquo loco incipit nec percurrit totum, nisi ad cuius finem peruenerit, quod in infinito dici non potest. sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat et aliter dicitur totum, quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intellegitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem, infinitum, quia locorum finibus non ambitur. [118.25] \'Deinde\', inquit, (si mentem ipsam quasi animal aliquod esse uoluit, erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur, ut mens ista quasi corpus sit et habeat intus animam, unde animal appelletur. uide quem ad modum corporali consuetudine loquitur, quo modo solent uideri animalia, propter sensum grossum, ut opinor, eorum, contra, quos disserit; et tamen dixit rem, quae illos, si euigilare possent, satis admoneret, omne, quod sicut corpus uiuum animo occurrit, magis habere animam et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. hoc est enim, quod ait: (Erit aliquid interius. ex quo s illud animal nominetur\'. sed adiungit: \'Quid autem interius mente?\' non ergo potest mens habere interiorem animam, ut sit animal, quia ipsa est interior. ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal!. hoc est enim, quod ait: \'Cingatur igitur corpore externo\', quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicuius esset, mentem esse non posse, si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frai ualentibus ueritas communiter praesto est. et ideo uide, quam urbane concludat: \'Quod quoniam non placet\', inquit, — hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, — \'aperta simplexque mens nulla re adiuncta, qua sentire possit\', — id est nullo corpore adiuncto, per quod sentire possit, — \'fugere intellegentiae nostrae uim et notionem uidetur\'. [118.26] Nihil uerius quam fugere hoc uim et notionem intellegentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. quod autem ait (nostrae., humanae intellegi uoluit; et bene non ait \'fugit\' sed \'fugere uidetur\'; hoc enim illis uidetur neminem hoc posse intellegere et ideo nihil tale esse arbitrantur. sed quorundam intellegentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque ueritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest, anima sapiens et uerax efficitur. quam si sensit esse Anaxagoras eumque deum esse uidit mentemque appellauit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam uetustatem omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit sed ne ipsa quidem eius cognitio, qua id uerum esse cognouit. non enim mihi propterea ueritas cara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia ueritas est, etiam si nullus eam cognouisset illorum. [118.27] Si igitur nec eius hominis, qui uerum forsitan uidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse uideamur, sed ipsius ueri solidare, qua uere docti esse possumus, quanto minus eorum hominum, qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adiuuare doctrinam et latentia cognita facere, cum, si homines sumus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos, qui illa nesciunt, iactatione inanissima uentilemur! quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque inlabendo in animos hominum facere, ut uis diuina cogitetur, cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, praestantius esse iudicetur! ideoque fluctuauit eius, sicut isti dicunt, nutauitque sententia, ut aliquando naturam quandam, de qua fluerent imagines, deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset nisi per eas imagines, quas fundit ac mittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam ac per hoc etiam diuinam putat, quasi uaporis similitudine continua uelut emanatione ferrentur et uenirent atque intrarent in animos nostros, ut deum uel deos cogitare possemus. nullam enim aliam causam cuiuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus, quae cogitamus, ueniunt atque intrant imagines in animos nostros, quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intellegibiliter ab eis, qui talia cogitare nouerunt, sicut ipsa sapientia et ueritas. quam si isti non cogitant, miror, quo modo de illa utcumque disputent; si autem cogitant, uellem mihi dicerent, uel de quo corpore uel qualis in eorum animos ueniat imago ueritatis. [118.28] Quamquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum uim quandam animalem et spirabilem, qua ui eum credo et (imagines) ipsas diuinitate praeditas) dicere, non omnes omnium rerum sed deorum, et \'principia mentis\' esse (in uniuerso\', quibus diuinitatem tribuit, et \'animantes imagines, quae uel prodesse nobis soleant uel nocere\'. Epicurus uero neque aliquid in principiis rerum ponit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut iam diuidi nequeant neque sentiri aut uisu aut tactu possint. quorum corpusculorum concursu fortuito et mundos innumerabiles et animantia et ipsas animas fieri dicit et deos, quos humana forma non in aliquo mundo sed extra mundos atque inter mundos constituit; et non uult omnino aliquid praeter corpora cogitare, quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus, quas atomis formari putat, defluere atque in animum introire subtiliores, quam sunt illae imagines, quae ad oculos ueniunt — nam et uidendi causam hanc esse dicit —, \'ingentes\' autem \'quasdam imagines\', ita \'ut uniuersum mundum complectantur extrinsecus\'. intellegis enim iam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines. [118.29] Miror non admonuisse Democritum uel hoc ipso falsa esse, quae dicit, quia uenientes tam magnae imagines in tam breuem animum nostrum, si corporeus, ut illi uolunt, tam paruo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. a magno enim corpore cum paruum corpus adtingitur, a toto simul adtingi nullo pacto potest. quo modo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum uenientes atque intrantes animum adtingunt, quae nec totae intrare possunt per tam paruum corpus nec totae tam paruum animum ? adtingere? memento me secundum illos haec dicere — non enim ego talem animum sentio — aut, si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non uidit non opus esse nec fieri posse, ut incorporeus animus aduentu atque contactu corporearum imaginum cogitet? de uisu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breues oculos tam grandia imaginum corpora tota adtingere nullo modo possunt. [118.30] Cum autem quaeritur ab eis, quare una imago uideatur corporis alicuius, a quo innumerabiliter imagines fluunt, respondent eo ipso, quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitate fieri, ut ex multis una uideatur. quam uanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedunt quaedam corpuscula de diuino corpore, ut alia succedant et dissolui illam naturam eadem successione non sinant, omnia ergo, inquit, aeterna essent, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. deinde \'quo modo non uereatur iste deus, ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna?\' pulsari enim dicit illud corpus, quod inruentibus atomis feriatur, et agitari, quod penetretur. deinde (cum ex ipso imagines\', de quibus iam satis dictum est, \'semper adfluant\', quo modo potest de inmortalitate confidere? [118.31] In quibus omnibus deliramentis haec opinantium illud praecipue dolendum est, quod non sufficit enan-ari, ut nulla cuiusquam disputatione aduersante respuantur, sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abicique debuerunt. si enim concesseris esse atomis, si concesseris etiam concursu fortuito se ipsas pellere et agitare, num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate poliant, colore inlustrent, anima uegetent? quae omnia nullo modo nisi arte diuinae prouidentiae fieri uidet, quisquis magis mente quam oculis amat uidere idque ab eo expetit, a quo factus est. nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est, quod omissa subtilitate, quae de diuisione corporum a doctis traditur, uide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. certe enim ipsi dicunt omnia, quae sint naturae. nihil esse aliud quam corpora et inane quaeque his accidant, quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. dicant ergo, in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus adfluere putant ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum, cum uidemus, et animi, cum cogitamus. sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. nam ita censent. ut exire a corpore et uenire ad oculos uel ad animum possint, quem nihilo minus dicunt esse corporeum. quaero, utrum etiam ab ipsis atomis adfluant imagines? si adfluunt, quo modo iam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non adfluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod uehementer nolunt, aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? sed iam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire; cum uero ausi sunt etiam defendere, non iam eorum sed ipsius generis humani me pudet, cuius aures haec ferre potuerunt. [118.32] Cum igitur tanta sit caecitas mentium per ingluuiem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, uel quisquam uigilanti ingenio praeditus nullo modo ad sequendam ueritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa ueritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter et ipsius in terris personam gerens recta praecipiendo et diuina faciendo salubriter credi persuaderet, quod nondum prudenter posset intellegi? huius nos gloriae seruimus, huic te inmobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci sed populi etiam, qui non possunt ista diiudicare ratione, fide inrideant, donec salutaribus praeceptis adminiculati euadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae ueritatis. cuius auctoritati tanto deuotius obtemperari oportet, quanto uidemus nullum iam errorem se audere extollere ad congregandas sibi 25 turbas inperitorum, qui non Christiani nominis uelamenta conquirat, eos autem solos ex ueteribus praeter Christianum nomen in conuenticulis suis aliquanto frequentius perdurare. qui scripturas eas tenent, per quas adnuntiatum esse ipsum dominum Iesum Christum se intellegere et uidere dissimulant. porro illi, qui, cum in unitate atque communione catholica non sint, Christiano tamen nomine gloriantur, coguntur aduersari credentibus et audent inperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina dominus uenerit, ut fidem populis imperaret. sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia iacere se abiectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. sed ille fidei clementissimus imperator et per conuentus celeberrimos populorum atque gentium sedesque ipsas n apostolorum arce auctoritatis muniuit ecclesiam et per pauciores pie doctos et uere spiritales uiros copiosissimis apparatibus etiam inuictissimae rationis armauit. uerum illa rectissima disciplina est in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis iam tutissime positis fortissima ratione pugnetur. [118.33] Platonici uero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus non habentes diuinam personam, qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam quam polluendam proferre maluerunt, cum iam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant ad proferendum atque aperiendum, quid Plato sensisset. tunc Plotini schola Romae floruit habuitque condiscipulos multos acutissimos et sollertissimos uiros. sed aliqui eorum magicarum artium curiositate deprauati sunt, aliqui dominum Iesum Christum ipsius ueritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur adtingere, cognoscentes gestare personam in eius militiam transierunt. itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una eius ecclesia recreando et reformando humano generi constitutum est. [118.34] Haec me tibi diutissime in hac epistula locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non paenitet. probabis enim haec magis, quanto magis in ueritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. quamquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis non solum quibusdam in hac epistula sed etiam ceteris paene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti, ut potui, breuiter adnotando responderim. in quibus me si parum egisse aut aliud, quam uolebas, egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem librorumque de Oratore omnes praetermisi. nescio quis enim nugator mihi esse uisus sum, si eas exponendas persequerer. nam de ceteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas non de libris Ciceronis sed per se ipsas tractandas dissoluendasque proferret; in illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram, cum homo tuus uenisset, aliquantum ab Hippone remouerem. quibus item diebus perturbatione ualitudinis febribusque repetitus sum. inde factum est, ut tardius, quam possent, tibi haec mitterentur. quae quo modo acceperis, rescripta flagito. CXIX. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO PAPAE AUGUSTINO CONSENTIUS [119.1] Iam quidem sancto mihique cunctis animi uirtutibus admirando fratri tuo Alypio episcopo genus petitionis meae breui sermone suggesseram sperans, precum mearum ut apud te esse adiutor dignaretur. sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad uillam ire compulit, causa fraudauit, malui litteris precem inserere quam expectationem animi fluctuare, maxime cum id, quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris. adiuuare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, ualeat solitudo. ego igitur cum apud memet ipsum prorsus definierim ueritatem rei diuinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere — si enim fides sanctae ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate adprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. sed quia placuit deo, qui infirma huius mundi elegit, ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis saluare credentes, non tam ratio requirenda de deo quam auctoritas est sequenda sanctorum. nam profecto neque Arriani, qui filium, quem genitum confitemur, iuniorem putant, in hac impietate persisterent neque Macedoniani spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est, a diuinitatis arce detruderent, si scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent — [119.2] tamen tu, uir admirabilis, si tibi ille pater noster solus conscius secretorum, qui habet clauem Dauid, serenissimo cordis obtutu caelorum machinam penetrare concessit et reuelata, ut scriptum est, facie gloriam domini speculari, in quantum tibi ille, qui huius modi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem et imaginem similitudinis eius ipso adiuuante exprimere, in quantum potes, uerbis enitere, quoniam, nisi tu tantae rei dux ac magister adfueris, uelut lippientibus oculis prospicere in eam tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. intra ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum dei obscurissimam nubem et quaestiunculas, in quibus absoluendis me errasse cognosco, qui auctoritatem sanctitatis tuae fide magis sequi uolo quam rationis corde conceptae falsa imagine deprauari, primum in memet ipso, dehinc in libris corrige. [119.3] Ego si quidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque dominum legum lumen esse de lumine, a sicut scriptum est: Bene nuntiate diem de die salutare eius et in Sapientia Salomonis: Candor est enim lucis aeternae, credebam deum, quod licet credere, ut dignum est, non ualebam, tamen esse inaestimabilis cuiusdam lucis infinitam magnitudinem, cuius nec qualitatem aestimare nec quantitatem metiri nec speciem fingere quamquam sublime cogitans mens humana sufficeret, tamen esse illud quiddam, quicquid est, cui adsit incomparabilis forma, adsit inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat, cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare dominum legum Christum, id est hominem adsumptum ita diuinam potentiam possidere, ut materia carnis humanae, quam susceperat. permaneret, - cum in illis uisceribus nihil aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis obiectus est: \'Si\\ inquit, \'homo ille, quem adsumpsit Christus, in deum uersus est, ergo localis esse non debuit; cur ergo post resurrectionem dixit: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum?\' [119.4] Ego igitur elaborans adprobare ubique esse Christum uir- 25 tute non corpore, diuinitate non carne de unitate dei et personarum trinitate huiusce modi uerba conscripsi: \'Deus\', inquam, (unus est, personae tres sunt. deus indiscretus est, personae discretae sunt. deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra uniuersa et per uniuersa diffunditur; personae autem sibi constantes proprietate secernuntur, non confusione miscentur. deus ergo unus est et ubique est, quia et alius praeter illum non est et locus non est uacuus, ubi esse alius possit. plena sunt deo omnia et praeter deum nihil est. ipse est in patre, ipse in filio, ipse in spiritu sancto ac per hoc pater et filius et spiritus sanctus non plures dei, sed ipse unus deus est; et non est ipse pater, qui est filius, nec filius, qui spiritus sanctus. pater in filio est, filius in patre, in utroque spiritus sanctus, quia in tribus numero non ordine, id est personis non uirtute discretis unus atque indiuisibilis habitat deus. omnia, quae patris sunt, filii sunt et, quae filii sunt, patris sunt et, quae utriusque sunt, spiritus sancti sunt, quia non quasi aequalem sed eandem, id est unitam non separatam possident substantiam deitatis; et ideo uel maiestate uel aetate alter alterum non praecedit, quia diuidi, quod plenum est, non potest nec est in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare et maiorem uni minorem alteri facere portionem. in personis autem non ita est, quia patris persona non est filii nec filii persona eadem est spiritus sancti. una uirtus est, quam trina possidet uirtus, una substantia est, in qua tria sunt, quae subsistunt. pater ergo et filius et spiritus sanctus maiestate ubique sunt, quia unum sunt, personis tantum apud se sunt, quia tres sunt\\ et reliqua huius modi texens rem eo usque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas sed illa, quae supra caelos trans maria ultra inferos una atque eadem est, maiestate firmarem. ex quo intellegi debere monstrabam hominem, quem Christus adsumpsit, in deum quidem uersum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam. s [119.5] Sed tu, uir, cui caelum, ut arbitror, ipsum subtilitate cogitationum intrare concessum est — uerax etenim est, qui ait: Beati mundo corde, quia ipsi deum uidebunt super omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis adtollens ais non tamquam aliquod corpus debere cogitari deum; nam etiam si quispiam animo lucem milies, quam huius solis est, clariorem maioremque confingat, nullam illic dei similitudinem comprehendi posse, quia corpus est omne, quod cerni potest; sed sicut iustitiam uel pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi forte aliqua nobis feminea corpora gentili uanitate fingamus, ita et deum sine aliqua phantasiae simulatione, in quantum possumus, cogitandum. mihi autem, qui subtilitatem disputationis tuae percipere admodum corde uix possum, uidebatur nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque non possum adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, quia iustitia non in se sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum iustitiam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit, nisi forte non huius humanae aequitatis sed illa, quae deus est, sola adseratur esse iustitia. [119.6] Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus uerbis sed etiam pleniori epistula uelim. neque enim fas est, ut nostri tantum pedes ab ista, in qua multi ingredimur, erroris uia te monente reuocentur. cum enim multi in illis, in quibus habitamus, insulis dum recto ad uiam pergunt aggere, in tramitem tortuosi huius erroris incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cuius auctoritati cedant, cuius doctrinae credant, cuius ingenio superentur? an forte ex illo paternitatis affectu mauis me occulta admonitione dirigere quam uelut comitem praui itineris increpare? sed mihi pro utilitate animae magis quam pro saeculi laude currere cupienti non est inutilis ac perinde etiam non amara coargutio tua, maxime cum et mihi et ceteris uitam simul laudemque paritura sit, nemo si quidem tam iniustus esse arbiter potest, qui me ex eo, quod aliquando deuia sum secutus, stultitiae denotare malit, quam ex eo, quod recta delegerim, prudenter iudicare cunctetur. neque enim stulti aestimandi sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent, admonebat dicens: Sic currite, ut adprehendatis. quapropter uia ista, quam currimus, non solum relinquenda nobis uerum etiam intercludenda atque praecidenda tibi est, ne forte etiam eos fallaci dilectionis simulatione frustretur. tu enim non editorum iam a me librorum lector sed probandorum emendator, ni fallor, electus es. nam in illa epistula, quam in illis libellis meis uelut praefatiunculam praetuli, huius modi uerba conscripta sunt: \'Placuit\', inquam, \'fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini episcopi stabilire sententia\'. cur ergo, uir doctrinae huius, quae in Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de cetero filium dubitas, cum sententiae tuae ancora, nisi morsum altius presserit, nos certius stabilire non possit? non enim leuis aut culpa aut quaestio est, in qua non solum nihil profecit, uerum etiam, sicut a te fortissime dictum est, quasi cuiusdam idolatriae crimen caecitas nostrae cogitationis incurrit. hanc a te caute prudenterque discuti uellem, ut doctrinae tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut, quod nunc cogitare non possumus, intellegentiae a te lumine declaratum oculis cordis uidere ualeamus. incolumis ac beatus nostrique in aeternum memor caelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa. CXX. FRATRI DILECTISSIMO ET IN CHRISTI VISCERIBUS HONORANDO CONSENTIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [120.1] Ego propterea, ut ad nos uenires, rogaui, quoniam in libris tuis ualde sum tuo delectatus ingenio. proinde uolui, ut quaedam nostra opuscula, quae arbitratus sum tibi esse necessaria, non procul a nobis positus sed potius apud nos legeres, ut ea, quae forte minus intellexisses, non difficulter praesens interrogares atque ex nostra sermocinatione mutuoque conloquio, quantum dominus et nobis promere et tibi capere tribuisset, quid in libris tuis emendandum esset, ipse cognosceres, ipse emendares. eius quippe es facultatis, ut possis, quae senseris, explicare, eius porro probitatis et humilitatis, ut merearis uera sentire. et nunc in eadem sum, quae nec tibi debet displicere, sententia, unde te nuper admonui, ut in his, quae a nobis elaborata apud te legis, signa facias ad ea loca, quae te mouent, et cum his ad me uenias et de singulis quaeras. nondum quae fecisti, exhortor, ut facias. recte quippe uerecundareris ac te pigeret id agere, si uel semel uoluisses et me difficilem repperisses. illud quoque dixeram, cum a te audissem, quod mendosissimis fatigareris codicibus, ut in nostris legeres, quos emendatiores posses ceteris inuenire. [120.2] Quod autem petis, ut quaestionem trinitatis, hoc est de unitate diuinitatis et discretione personarum caute prudenterque discutiam, ut doctrinae meae, sicut dicis, ingeniique serenitas ita nebulam uestrae mentis abstergat, ut, quod nunc cogitare non potestis, intellegentiae a me lumine declaratum oculis quodam modo uidere possitis, uide prius, utrum ista petitio cum tua superiore definitione concordet. superius quippe in eadem ipsa epistula, in qua hoc petis, apud temet ipsum definisse te dicis (ueritatem ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides>, inquis, \'sanctae ecclesiae ex disputationis ratione et non ex credulitatis pietate adprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. sed quia placuit deo\', inquis, qui infirma huius mundi elegit, ut confunderet fortia, per stultitiam praedicationis saluos facere credentes, non tam ratio requirenda quam auctoritas est sequenda sanctorum\'. uide ergo, secundum haec uerba tua ne potius debeas maxime de hac re, in qua praecipue fides nostra consistit, solam sanctorum auctoritatem sequi nec eius intellegentiae a me quaerere rationem. neque enim cum coepero te in tanti huius secreti intellegentiam utcumque introducere, quod, nisi deus intus adiuuerit, omnino non potero, aliud disserendo facturus sum quam rationem, ut potero, redditurus. quam si a me uel a quolibet doctore non inrationabiliter flagitas, ut, quod credis, intellegas, corrige definitionem tuam, non ut fidem respuas, sed ut ea, quae fidei firmitate iam tenes, etiam rationis luce conspicias. [120.3] Absit namque, ut hoc in nobis deus oderit, in quo nos reliquis animantibus excellentiores creauit. absit, inquam, ut ideo credamus, ne rationem accipiamus siue quaeramus, cum etiam credere non possemus, nisi rationales animas haberemus. ut ergo in quibusdam rebus ad doctrinam salutarem pertinentibus, quas ratione percipere nondum ualemus sed aliquando ualebimus, fides praecedat rationem, qua cor mundetur, ut magnae rationis capiat et perferat lucem, et hoc utique rationis est. et ideo rationabiliter dictum est per prophetam: Nisi credideritis, non intellegetis. ubi procul dubio discreuit haec duo deditque consilium, quo prius credamus, ut id, quod credimus, intellegere ualeamus. proinde ut fides praecedat rationem, rationabiliter iussum est. nam si hoc praeceptum rationabile non est, ergo inrationabile est; absit. si igitur rationabile est, ut magnam quandam, quae capi nondum potest, fides antecedat rationem, procul dubio quantulacumque ratio, e qua hoc persuadet, etiam ipsa antecedit fidem. [120.4] Propterea monet apostolus paratos nos esse debere ad responsionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra, quoniam, si a me infidelis rationem poscit fidei et spei meae et uideo, quod ante, quam credat, capere non potest, hanc ipsam ei reddo rationem, in qua, si fieri potest, uideat, quam praepostere ante fidem poscat rationem earum rerum, quas capere non potest; si autem iam fidelis rationem poscat, ut, quod credit, intellegat, capacitas eius intuenda est, ut secundum eam ratione reddita sumat fidei suae, quantam potest, intellegentiam, maiorem, si plus capit, minorem, si minus, dum tamen, quousque ad plenitudinem cognitionis perfectionemque perueniat, ab itinere fidei non recedat. hinc est, quod dicit apostolus: Et si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit; uerum tamen in quod peruenimus, in eo ambulemus. iam ergo si fideles sumus, ad fidei uiam perueniemus, quam si non dimiserimus, non solum ad tantam intellegentiam rerum incorporearum et incommutabilium, quanta in hac uita capi non ab omnibus potest, uerum etiam ad summitatem contemplationis, quam dicit apostolus facie ad faciem, sine dubitatione ueniemus. nam quidam etiam minimum et tamen in uia fidei perseuerantissime gradientes ad illam beatissimam contemplationem perueniunt, quidam uero, quid sit natura inuisibilis, incommutabilis, incorporea, utcumque iam scientes et uiam, quae ducit ad tantam beatitudinis mansionem, quoniam stulta illis uidetur, quod est Christus crucifixus, tenere recusantes ad quietis ipsius penetrale, cuius iam luce mens eorum uelut in longinqua radiante perstringitur, peruenire non possunt [120.5] Sunt autem quaedam, quae cum audierimus, non eis accommodamus fidem et ratione nobis reddita uera esse cognoscimus, quae credere non ualemus. et uniuersa dei miracula ideo ab infidelibus non creduntur, quia eorum ratio non uidetur. et re uera sunt, de quibus ratio reddi non potest, non tamen non est; quid enim est in rerum natura, quod inrationabiliter fecerit deus? sed quorundam mirabilium operum eius etiam expedit tantisper occultam esse rationem, ne apud animos fastidio languidos eiusdem rationis cognitione uilescant. sunt enim et hi multi sunt, qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum, ubi miracula mira esse desistunt, et opus est eos ad inuisibilium fidem uisibilibus mirabilibus excitari, ut puritate purgati eo perueniant, ubi familiaritate ueritatis mirari desinant. nam et in theatris homines funiambulum mirantur, musicis delectantur; in illo stupetur difficultas, in his retinet pascitque iucunditas. [120.6] Haec dixerim, ut fidem tuam ad amorem intellegentiae cohortarer, ad quam ratio uera perducit et cui fides animum praeparat. nam illa, quae persuasit in ea trinitate, quae est deus, filium patri non esse coaeternum uel alterius esse substantiae atque aliqua parte dissimilem et eo modo inferiorem spiritum sanctum, itemque illa, quae persuasit patrem et filium unius eiusdemque, spiritum uero sanctum alterius esse substantiae, non ideo, quia ratio est, sed quia falsa ratio est, cauenda et detestanda dicenda est. si autem ratio uera esset, non utique errasset. quapropter sicut non ideo debes omnem uitare sermonem, quia est et sermo falsus, ita non debes omnem uitare rationem, quia est et falsa ratio. hoc et de sapientia dixerim; neque enim propterea sapientia deuitanda est, quia est et falsa sapientia, cui stultitia est Christus crucifixus, qui est dei uirtus et dei sapientia, et ideo per hanc stultitiam praedicationis placuit deo saluos facere credentes, quoniam, quod stultum est dei, sapientius est hominibus. hoc quibusdam philosophorum et oratorum non ueram uiam sed ueri similem sectantibus et in ea se ipsos aliosque fallentibus persuaderi non potuit, quibusdam uero eorum potuit. et quibus potuit, neque scandalum est Christus crucifixus neque stultitia; in his enim sunt, quibus uocatis Iudaeis et Graecis dei uirtus est et dei sapientia. in qua uia, id est in cuius Christi crucifixi fide, qui eius rectitudinem per dei gratiam comprehendere potuerunt, et si philosophi appellati sunt siue oratores, profecto humili pietate confessi sunt sibi longe excellentius in ea fuisse praeuios piscatores non solum credendi firmissimo robore uerum etiam intellegendi certissima ueritate. cum enim didicissent ad hoc electa esse stulta mundi et infirma, ut sapientia confunderentur et fortia, seque cognouissent fallaciter sapere et inbecilliter praeualere, confusi salubriter facti sunt stulti et infirmi, ut per stultum et infirmum dei, quod sapientius et fortius est hominibus, inter electa stulta et infirma fierent ueraciter sapientes et efficaciter fortes. [120.7] Cui autem nisi uerissimae rationi fidelis pietas erubescit. ut quandam idolatriam, quam in corde nostro ex consuetudine uisibilium constituere conatur humanae cogitationis infirmitas, non dubitemus euertere nec audeamus credere ita esse trinitatem, quam inuisibilem et incorpoream atque incommutabilem colimus, quasi tres quasdam uiuentes moles licet maximas et pulcherrimas suorum tamen locorum spatiis propriis terminatas et sibimet in suis locis contigua propinquitate cohaerentes, siue una earum sic in medio constituta, ut duas dirimat sibi ex lateribus singulis iunctas, siue in modum trigoni duas ceteras unaquaeque contingat, ut nulla ab aliqua separetur; earumque trium tantarum ac talium personarum licet in grandi ualde molibus tamen a summo et imo et circumquaque terminatarum unam esse diuinitatem aliquid quartum nec talem, qualis est aliqua ex illis, sed communem omnibus tamquam numen omnium et in omnibus et in singulis totum, per quam unam diuinitatem dicatur eadem trinitas unus deus: eiusque tres personas nusquam esse nisi in caelis, illam uero diuinitatem nusquam non esse sed ubique praesentem; ac per hoc recte quidem dici deum et in caelo esse et in terra propter illam diuinitatem, quae ubique sit tribusque communis sit, non autem recte dici patrem esse in terra uel filium uel spiritum sanctum, cum huic trinitati sedes non nisi in caelo sit? istam cogitationis carnalis compositionem uanumque figmentum ubi uera ratio labefactare incipit, continuo intus illo adiuuante atque inluminante, qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non uult, ita ista confringere atque a fide nostra quodam modo excutere festinamus, ut ne puluerem quidem ullum talium phantasmatum illic remanere 5 patiamur. [120.8] Quam ob rem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti ipsi intrinsecus ueritate lucente haec falsa esse perspicimus, fides in nostro corde antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum, quae uera sunt, audiremus? ac per hoc, quoniam id, quod ad eam pertinebat, fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum, quae inquirebat, inuenit. falsae itaque rationi non solum ratio uera, qua id, quod credimus, intellegimus, uerum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. melius est enim quamuis nondum uisum credere, quod uerum est, quam putare te uerum uidere, quod falsum est. habet namque fides oculos suos, quibus quodam modo uidet uerum esse, quod nondum uidet, et quibus certissime uidet nondum se uidere, quod credit. porro autem qui uera ratione iam, quod tantum modo credebat, intellegit, profecto praeponendus est ei, qui cupit adhuc intellegere, quod credit; si autem nec cupit et ea, quae intellegenda sunt, credenda tantum modo existimat, cui rei fides prosit, ignorat; nam pia fides sine spe et sine caritate esse non uult. sic igitur homo fidelis debet credere, quod nondum uidet, ut uisionem et speret et amet. [120.9] Et uisibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc uidenda sperantur, sed facta et transacta creduntur, sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit nec iam morietur et mors ei ultra non dominabitur. ea uero, quae nondum sunt, sed futura sunt sicut nostrorum spiritalium corporum resurrectio, ita creduntur, ut etiam uidenda sperentur; sed ostendi modo nullo possunt modo. quae uero ita sunt, ut neque praetereant neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt inuisibilia sicut iustitia, sicut sapientia, partim uisibilia sicut Christi inmortale iam corpus. sed inuisibilia intellecta conspiciuntur ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo uidentur et, cum uidentur, multo certiora sunt quam ea, quae corporis sensus adtingit; sed ideo dicuntur inuisibilia. quia oculis istis mortalibus uideri omnino non possunt. at illa, quae uisibilia sunt permanentia, possunt, si ostendantur. etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem dominus ostendit, sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano. [120.10] Proinde ista uisibilia permanentia ita credimus, ut, etiam si non demonstrentur, speremus ea nos quandoque uisuros nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia uisibilia sunt, ab inuisibilibus distinctius cogitemus, et, cum cogitatione, qualia sint, imaginamur, satis utique nouimus ea nobis nota non esse. nam et Antiochiam cogito incognitam sed non sicut Carthaginem cognitam; illam quippe uisionem cogitatio mea fingit, hanc recolit; nequaquam tamen dubito, siue quod de illa testibus multis siue quod de ista meis aspectibus credidi. iustitiam uero et sapientiam et quicquid eius modi est non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec inuisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus sine ullis formis et molibus corporalibus, sine ullis liniamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus siue finibus siue spatiis infinitis. ipsumque lumen, 6 quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet, quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus adtingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia contempletur, hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgor per localia spatia circumquaque diffunditur mentemque nostram quasi uisibili candore conlustrat, sed inuisibiliter et ineffabiliter et tamen intellegibiliter lucet tamque nobis\' certum est, quam nobis effecit certa, quae secundum ipsum cuncta conspicimus. [120.11] Cum igitur tria sint rerum genera, quae uidentur, unum corporalium, sicut sunt caelum et terra et quicquid in eis corporeus sensus cernit et tangit, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea, quae spiritu cogitata imaginamur siue recordata uel oblata quasi corpora contuemur, unde sunt etiam uisiones, quae uel in somnis uel in aliquo mentis excessu his quasi localibus quantitatibus ingeruntur, tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta conspicitur et in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur, in quo istorum genere credendum est esse istam, quam nosse nolumus, trinitatem? profecto aut in aliquo aut in nullo. si in aliquo, eo utique, quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia. quod si donum eius in nobis est et minus est quam illa summa et incommutabilis, quae dei sapientia dicitur — puto, quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem — si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum etio in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus. [120.12] Si autem in nullo istorum genere esse putanda est ista trinitas et sic est inuisibilis, ut nec mente uideatur, multo minus de illa huius modi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus uel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat sed dissimilitudine ac disparilitate naturae et, si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, iustitia, caritas, castitas et cetera talia, quae profecto non mole corporis pendimus nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea, quando recte intellegimus, sine aliqua corpulentia uel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus, quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior! non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere apostolus testis est, ubi ait: Inuisibilia enim eius a constitutione mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus ac diuinitas. ac per hoc, cum eadem trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. anima itaque considerata, maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad eius imaginem facta est, si cogitationes nostras et intellegentias non euicerit, sed eius, quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intellegentiam mente atque intellegentia potuerimus adprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque creatorem intellegendum ipso adiuuante meditemur adtollere. si autem in se ipsa deficit sibique succumbit, pia fide contenta sit, quam diu peregrinatur a domino, donec fiat in homine, quod promissum est, faciente illo, qui potens est, sicut ait apostolus, facere supra, quam petimus et intellegimus. [120.13] Quae cum ita sint, interim uolo, ut legas ea, quae ad istam quaestionem pertinentia iam multa conscripsimus, illa etiam, quae in manibus habemus et propter magnitudinem tam difficilis quaestionis nondum possumus explicare. nunc nero tene inconcussa fide patrem et filium et spiritum sanctum esse trinitatem et tamen unum deum, non quod sit eorum communis quasi quarta diuinitas, sed quod sit ipsa ineffabiliter inseparabilis trinitas, patremque solum genuisse filium filiumque solum a patre genitum, spiritum uero sanctum et patris esse et filii spiritum. et quicquid tibi, cum ista cogitas, corporeae similitudinis occurrerit, abnue, nega, respue, abice, fuge; non enim parua inchoatio est cogitationis dei, si ante, quam possimus nosse, quid sit, incipiamus iam nosse, quid non sit. intellectum uero ualde ama, quia et ipsae scripturae sanctae, quae magnarum rerum ante intellegentiam suadent fidem, nisi eas recte intellegas, utiles tibi esse non possunt. omnes enim haeretici, qui eas in auctoritate recipiunt, ipsas sibi uidentur sectari, cum suos potius sectentur errores, ac per hoc, non quod eas contemnant, sed quod eas non intellegant, haeretici sunt. [120.14] Tu autem, carissime, ora fortiter et fideliter, ut det tibi dominus intellectum ac sic ea, quae forinsecus adhibet diligentia praeceptoris siue doctoris, possint esse fructuosa, quoniam, neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, cui dicimus: is Pater noster, qui es in caelis, non quia ibi est et hic non est, qui praesentia incorporea ubique totus est, sed quod in eis habitare dicitur, quorum pietati adest, et hi maxime in caelis sunt, ubi et nostra est conuersatio, si nos ueraciter os nostrum sursum cor habere respondeat. nam etsi carnaliter acciperemus, quod scriptum est: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum, et ibi et hic eum esse credere debemus, quamuis non totum ibi, quia hic essent pedes, nec totum hic, quia ibi essent superiores corporis partes. quam cogitationem carnalem rursum nobis illud excuteret, quod de illo scriptum est, quia caelum mensus est palmo et terram pugillo. quis enim sedeat in spatio palmi sui aut in tanto loco pedes ponat, quantum eius pugnus adprehendit? nisi forte in tantum caro uana progreditur, ut ei parum sit humana membra substantiae dei tribuere, si ea non etiam monstruosa confingat, ubi palmus lumbis et pugillus plantis ambabus coniunctisque sit latior. sed haec dicuntur. ut, cum sibi non conueniunt, quae carnaliter audimus, eis ipsis admoniti ineffabiliter spiritalia cogitemus. [120.15] Unde etiam si corpus domini, quod de sepulcro excitatum leuauit in caelum, non nisi in specie humana membrisque cogitamus, non tamen ita putandum est sedere ad dexteram patris, ut ei pater ad sinistram sedere uideatur. in illa quippe beatitudine, quae omnem superat humanum intellectum, sola dextera est et eadem dextera eiusdem beatitudinis nomen est. proinde nec illud, quod post resurrectionem suam dixit Mariae: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, tam absurde accipiendum est, ut aestimemus eum, cum ascendisset, uoluisse a feminis tangi, qui se tangendum uiris ante, quam ascenderet, praebuit. sed Mariae profecto, in qua figura ecclesia est, quando illud dixit, intellegi uoluit tunc ascendisse ad patrem, cum illum patri cognouit aequalem et tali fide illum salubriter tetigit, ne, si hoc solum eum esse crederet, quod in carne apparuerat, non bene tangeret. sic eum Photinus haereticus tetigit, qui hominem tantum modo Christum credidit. [120.16] Et si forte in his uerbis domini aliud aptius meliusque intellegi potest, opinio tamen, qua putatur substantia esse patris in caelo, secundum quod pater una in trinitate persona est, diuinitas uero non in caelo tantum sed ubique est, quasi aliud sit pater aliud diuinitas eius, quae illi communis est cum filio et spiritu sancto, ut ipsa trinitas tamquam locis corporalibus et tamquam corporea sit, diuinitas uero una trium personarum ubique sit praesens et ipsa sola tamquam incorporea ubique sit tota, sine dubitatione respuenda est. si enim qualitas eorum esset — quod absit, ut in patre aut filio aut spiritu sancto aliud sit qualitas aliud substantia —, tamen si eorum qualitas esse posset, utique amplius alicui quam in sua substantia esse non posset; si autem substantia est et alia est, quam sunt ipsi, alia substantia est, quod nihilo minus falsissime creditur. [120.17] \'Sed si forte minus intellegis, inter qualitatem atque substantiam quid intersit, hoc certe facilius aduertis, quod et diuinitas trinitatis — quae putatur alia esse, quam est ipsa trinitas, et propter hanc dici non tres deos sed unum deum, quoniam ipsa est tribus una communis — aut substantia est aut non est substantia. si substantia est et alia est quam pater aut filius aut spiritus sanctus aut eadem simul trinitas, procul dubio alia substantia est; hoc autem ueritas refellit et respuit. si autem non est substantia ista diuinitas et ipsa est deus, quia ipsa est ubique tota, non illa trinitas, ergo deus non est substantia; quis hoc catholicus dixerit? item si non est substantia ista diuinitas et secundum hanc est trinitas unus deus, quod haec una est in tribus, non debuit dici pater et filius et spiritus sanctus unius substantiae sed unius diuinitatis, quae non est substantia. agnoscis autem in fide catholica, quoniam hoc est uerum, hoc esse firmatum, quod pater et filius et spiritus sanctus ideo, cum sit trinitas, unus est deus, quod inseparabiliter sint unius eiusdemque substantiae uel, si hoc melius dicitur, essentiae. nam nonnulli nostri et maxime Graeci trinitatem, quae deus est, magis essentiam quam unam substantiam esse dixerunt aliquid inter haec duo nomina esse arbitrantes uel intellegentes, unde nunc disputare non opus est, quod, etsi diuinitatem istam, quae aliud existimatur esse quam ipsa trinitas, non substantiam sed essentiam dixerimus, eadem falsitas consequetur. si enim alia est quam ipsa trinitas, altera erit essentia, quod absit ut catholicus sentiat. restat itaque, ut ita credamus unius esse substantiae trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa trinitas. ad quam uidendam quantum libet in hac uita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate, quod uidebimus. cum uero, quod in resurrectione promittitur, spiritale corpus habere coeperimus, siue illam mente siue mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore uideamus, non tamen per locorum interualla nec in parte minorem in parte maiorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate uidebimus. [120.18] Quod uero posuisti in epistula tua uideri tibi uel potius, quod uidebatur tibi nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque te non posse adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, quae \'iustitia, sicut dicis, \'non in se sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum illam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit\\ ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit uitam ipsam non uiuere, qua fit, ut uiuat, quicquid non falso dicimus uiuere. puto enim absurdum tibi uideri, ut per uitam uiuatur et uita non uiuat porro si uita ipsa praecipue uiuit, qua uiuit omne, quod uiuit, recole, obsecro, quas dicat scriptura diuina animas mortuas; profecto inuenies iniustas, impias, infideles. nam licet per illas uiuant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliant mortuos suos, et ibi intellegantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua uita — neque enim aliter ex eis possent corpora uiuere nisi qualicumque uita, qua omnino animae carere non possunt, unde inmortales merito uocantur —, non tamen ob aliud amissa n iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum licet inmortaliter uita qualicumque uiuentium uerior et maior uita iustitia est tamquam uita uitarum, quae cum sunt in corporibus, etiam ipsa corpora uiua sunt, quae per se ipsa uiuere nequeunt. quapropter si animae non possunt nisi etiam in se ipsis utcumque uiuere, quia ex eis uiuunt et corpora, a quibus deserta moriuntur, quanto magis uera iustitia etiam in se ipsa uiuere intellegenda est, ex qua sic uiuunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamuis quantulacumque uita non desinant uiuere! a [120.19] Ea porro iustitia, quae uiuit in se ipsa, procul dubio deus est atque incommutabiliter uiuit. sicut autem, cum sit in se ipsa uita, etiam nobis fit uita, cum eius efficimur utcumque participes, ita, cum in se ipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste uiuimus, et tanto magis minusue iusti sumus, quanto illi magis minusue cohaeremus. a unde scriptum est de unigenito filio dei, cum sit utique patris sapientia atque iustitia et semper in se ipsa sit, quod factus sit nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur. quod quidem et ipse uidisti addendo atque dicendo: Nisi forte non haec humanae aequitatis sed illa, quae deus est, sola adseratur esse iustitia\', est plane ille summus deus uera iustitia uel ille uerus deus summa iustitia, quam profecto esurire ac sitire ea nostra est in hac peregrinatione iustitia et qua postea saturari ea nostra est in aeternitate plena iustitia. non ergo deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores deo, quanto esse potuerimus eius participatione iustiores. [120.20] Si ergo cauendum est, ne iustitiae nostrae similem putemus deum, quoniam lumen, quod inluminat, incomparabiliter excellentius est illo, quod inluminatur, quanto magis caueri oportet, ne aliquid inferius et quodam modo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra iustitia! quid est autem aliud iustitia, cum in nobis est, uel quaelibet uirtus, qua recte sapienterque uiuitur, quam interioris hominis pulchritudo? et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam corpus sumus ad imaginem dei, unde nobis dicitur: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et placitum et perfectum. si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora siue cernuntur siue cogitantur, sed in uirtute intellegibili, qualis est iustitia, mentem dicimus seu nouimus seu uolumus pulchram et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem dei, profecto ipsius dei, qui nos formauit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo eoque iustorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incomparabiliter iustior. haec dilectionem tuam, quantum ad usitatum epistularum modum pertinet, prolixius forsitan, quam expectabas. quantum autem ad tam magnae rei quaestionem, breuiter admonuisse suffecerit, non ut satis sit eruditioni tuae, sed ut aliis quoque lectis auditisue diligenter instructus ipse uberius tua secus dicta redarguas, quod est utique tanto melius, quanto fit humilius et fidelius. CXXI [121.1] De paucis, quae nunc iam ad nauem currente litterarum perlatore et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem uenemnt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam. quae si forte lucida sunt et mihi uidentur obscura, nemo prudentium filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae huius circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius beniuolentia fraternae caritatis faueat instruendo, ut efficiar uidentium particeps et ex doctrina tua inluminatis mentibus considerantium mirabilia de lege domini. [121.2] Dic ergo mihi, benedicte doctor Israhel, quid sit, quod dicit in psalmo quinto decimo: Sanctis, qui in terra sunt eius, mirificauit omnes uoluntates suas inter illos. multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea accelerauerunt. quos ait sanctos, qui in terra sint sancti? num illos ludaeos, qui filii carnis Abrahae et non filii repromissionis excluduntur a semine, quod in Isaac uocatum est, ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, uita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt et carnali obseruantia in uetustate litterae consenescunt non renascentes in nouam creaturam, quia non receperunt eum, per quem uetera transierunt et facta sunt noua? sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quo modo et in euangelio iustos, ubi dicit: Non ueni iustos uocare sed peccatores, id est illos iustos. qui in sanctitate generis et littera legis gloriantur, quibus dicitur: Nolite gloriari patrem Abraham, quia potens est deus de lapidibus istis excitare filios Abra- is ham. quorum forma in illo Pharisaeo proponitur, qui iustitias suas tamquam nescienti domino recolens praedicabat in templo non orans, ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem sed ingratis deo, quia, quod iustitia aedificauerat, superbia destruebat nec id ipsum silentio sed uoce clamabat, ut appareret eum non diuinis auribus loqui, quia et ab hominibus uellet audiri; atque ideo non placuit deo, quia placebat sibi: Quoniam dissipauit dominus ossa hominum sibi placentium. confusi sunt, inquit, quia spreuit illos, qui cor humile et contribulatum non spernit. [121.3] Denique et in ipsa euangelii parabola, qua Pharisaei et publicani persona confertur, euidenter ostendit ipse dominus, quid in homine suscipiat, quid repellat, sicut scriptum est, quia deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ideo protestatur magis iustificatum abisse e templo publicanum de confessione peccatorum suorum quam Pharisaeum de inputatione iustitiarum suarum. merito autem ille laudator sui repudiatus abscessit a facie dei, qui cum ipso nomine peritiam legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem dominum: Super quem habitabo nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? ille autem in corde contrito sui accusator accipitur et obtinet ueniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis sancto illo Pharisaeo, quales Iudaei sancti sunt, reportante sarcinam peccatorum de iactantia sanctitatis. ipsius nimirum sunt forma Iudaei illi, de quibus apostolus ait, quod suam iustitiam statuere cupientes, quae ex lege est, iustitiae dei non sunt subiecti, quae est ex fide, quae reputata est Abraham patri nostro ad iustitiam non ex operibus, quia secundum omnipotentiam dei credidit deo, apud quem ille uere iustus est, qui ex fide uiuit nec sanctus in terra est sed in caelo, quia non carne sed spiritu ambulat, cuius conuersatio in caelis est non glorianti in concisione carnis sed in circumcisione cordis, quae non littera sed spiritu agitur inuisibiliter, unde laus eius non est ex & hominibus sed ex deo. [121.4] Deinde quod iungit in eodem uersiculo: Mirasfecituoluntates suas inter illos, credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam legis accendit et praecepta uiuendi dedit. notas, enim inquit, fecit uias suas Moysi et filiis Israhel uoluntates suas. deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est natus in carne ex uirgine deus in gente ipsorum et de carne ipsorum factus ex semine Dauid homo, deinde uirtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit quippe haec non modo creditus sed et blasphematus ab eis, cum dicerent: Hic homo si a deo esset, non curaret sabbatis et: Non eicit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum. propter hanc mentem obdurata impietate caecatam multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum. [121.5] Sed quid est, quod ait: Postea accelerauerunt? utrum in paenitentiam sicut illi in actibus apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti crediderunt in eum, quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato ad donum gratiae cucurrerunt? an uero, quia uirtutes animae ex fide et caritate dei roborantur, illis impiis utroque uacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et uita credentium est et sanitas sub pennis eius. unde non mirum, si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui uitam et lucem non receperunt neque sub pennis eius manere uoluerunt, quos, ut ipse flens in euangelio suo protestatur, saepe uoluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt. multiplicatis ergo infirmitatibus quo accelerauerunt? forte in crucem domini conclamandam et inuito Pilato nefariis uocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti dominum prophetarum occiderent, quorum patres ipsos prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi saluator esse uenturus nuntiabatur. postea accelerauerunt; ueloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. contritio et infelicitas in uiis eorum et uiam pacis non cognouerunt, id est Christum, qui dicit: Ego sum uia. [121.6–7] In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat: De absconditis tuis adimpletus est uenter eorum. saturati sunt porcina uel, sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio, saturati sunt filiis et reliquerunt, quae superfuerunt, paruulis suis. iiursus in alio psalmo admirari soleo filium ad patrem loqui intellegens in psalmo quinquagesimo octauo, ubi de Iudaeis inimicis, de quibus supra dixerat: Ecce ipsi loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum, paulo infra dicit: Ne occideris eos, ne quando obliuiscantur legis tuae. disperge illos in uirtute tua et destrue eos, domine. quod in his usque in hodiernum diem uidemus impleri; destructi sunt enim a ueteri sua gloria sine templo et sine sacrificiis ac sine prophetis in omnium gentium dispersione uiuentes. sed quid miramur, quod iam per prophetam tr. pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis iam ad crucem eum ducentibus precabatur dicens: Pater, dimitte eis; non enim sciunt, quid faciunt? uerum quod adiecit: Ne umquam obliuiscantur legis tuae, tamquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide euangelii uita eorum, obscurum mihi fateor. quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in legis memoria et meditatione uersari, nisi forte propter honorem legis ipsius uel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis eius, quae uidentur secundum harenam maris computari, legis antiquae littera perseueret, ne forte aliqui legendo legem inluminentur ad fidem Christi, qui et legis et prophetarum finis est et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio uentura est electorum, qui de singulis tribubus electi in duodenis milibus signabuntur, quibus ipsa reuelatio beati Iohannis ex uoce angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus inmaculati et humanae coniunctionis expertes? de quibus specialiter ait: Sequentur agnum, quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinauerunt; uirgines enim sunt. [121.8] In sexagesimo sexto praeter alia illud obscurissimum mih est, quod ait: Verum tamen deus conquassabit capita inimicorum suorum uerticem capilli perambulantium in delictis suis, quid sit uerticem capilli perambulare in delictis. non enim dixit \'uerticem capitis\' sed \'uerticem capilli\', qui sine sensu est. an repletum peccatis hominem uult ostendere? scriptum est: Omne corin dolore a pedibus usque ad caput. et paulo infra quod ait: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso, a quo ipso? et numquid canes dei possunt dici gentiles. quos ipse in euangelio canes nominat? aut ne forte ipsos canes dei dicat. quales aestimari possunt, si qui in nomine Christiano gentiliter uiuant, quorum pars cum infidelibus ponitur, quia deum, quem uerbis colunt, factis negant? [121.9] Haec interim de psalmis; nunc et de apostolo quodcumque proponam. dicit ad Ephesios, quod in alia epistula dixerat de gradibus uel ordinibus dispositionum dei operante spiritu sancto diuisiones gratiarum: Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero euangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum et reliqua. hoc opto distinguas mihi in hac diuersitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum uel gratiarum proprietas, quid proprium sit apostolorum, quid prophetarum, quid euangelistarum, quid pastorum quidue doctorum. in omnibus enim his diuersis nominibus simile et prope unum doctrinae officium uideo fuisse tractatum. hos autem prophetas, quos post apostolos posuit, non puto illos esse, qui ordine temporum ante apostolos fuerunt, sed istos, quibus iam sub apostolis per gratiam donabatur aut interpretatio scripturarum et inspectio mentium aut praedictio temporis secuturi, ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit et, quae beatus Paulus in Hierosolymis passurus esset, et uerbo denuntiauit et signo zonae eius ostendit. inter pastores specialiter et doctores quid intersit, dinoscere uolo, quia praepositis ecclesiae utrumque nomen adscribi solet. [121.10–11] Item, quod ait ad Timotheum: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omibus hominibus, quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diuersitate uerborum, cum omnia mihi, quae gerenda dixit, orationis officio conuenire uideantur. Item, quod ad Romanos ait, interrogo et rogo, ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac apostoli sententia de Iudaeis, quod ait: Secundum euangelium quidem inimici propter uos, secundum electionem autem carissimi propter patres. quo modo idem et inimici propter nos, qui credidimus ex gentibus, tamquam non potuerint gentes credere, nisi Iudaei non credidissent? aut ipse unus omnium creator deus, qui omnes homines saluos fieri uult et in agnitionem ueritatis uenire, capax non fuit adquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret? deinde carissimi propter patres quo modo aut unde carissimi, si non credant et inimici deo esse persistant? nonne, inquit, qui oderant te, deus, oderam illos et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam illos. certe hoc puto paterna uox loquitur ad filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus, nimis confortati sunt principatus eorum. quid autem illis prodest ad salutem, quae non nisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter patres carissimi deo sint? cui bono diliguntur, quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes inimici sunt euangelio Christi? si ergo carissimi deo, quo modo peribunt? et si non credunt, quo modo non peribunt? si propter patres sine suo merito diliguntur, quo modo et propter patres non saluabuntur? sed etsi fuerint Noe, Danihel et Iob in medio eorum, filios impios non saluabunt, soli salui erunt. [121.12] Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo et in uadum profer. in epistula Colossensium omnino colligere non possum, quod ait: Nemo uos seducat uolens in humilitate et religione angelorum, quae non uidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae et non tenens caput. de quibus angelis dicit? si de inimicis et malis, quae illorum religio aut quae humilitas et qui sit magister seductionis huius, qui per obtentum nescio cuius angelicae religionis quasi uisa et comperta doceat, quae non uidit? sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinuentionibus, quae non uiderunt phantasmata, quasi uisa fingentes et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes hi sunt, qui non tenent caput, id est Christum fontem ueritatis, cuius doctrinae quicquid aduersatur, insanum est, et hi caeci duces caecorum, de quibus dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam. [121.13] Deinde in subsequenti capite adiecit: Ne tetigeritis neque gustaueritis neque contrectaueritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister ueritatis et tamen ipsam ueritatem religionis inesse abnegat? ne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: Habentes autem speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes? rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium epistula per singula mihi uerba dissoluas, quia laudabilibus execranda permiscuit. quid enim tam laudabile quam ratio sapientiae et quid tam execrabile quam superstitio erroris? humilitas quoque et deo placita et maxime in uera religione laudabilis cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis: Ne tetigeritis neque gustaueritis, quae sunt in interitum, quia non sunt ex deo et omne, quod non est ex fide, peccatum est. deus autem dissipauit consilia sapientium, qui deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi dei esse subiecta; scit enim cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. qualem humilitatem qualemque rationem sapientiae superstitioni hominum doctrinis uenienti inesse dicat, requiro. et quod ait: Ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis, prorsus haec parum intellego, quia in eadem sententia magna mihi uidetur esse discretio; arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta uel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere \'ad non parcendum corpori\', quod autem adiecit \'non in honore aliquo\', quia sancti operis speciem non in fide ueritatis exercentes nullius gloriae honore uel fructu agunt, quod in magna erroris peruersi reprehensione conficiunt transfigurantes se in ministros iustitiae. sed quod adiecit \'ad saturitatem carnis\', contrarium mihi uidetur illi, quod dicit \'ad non parcendum corpori\'; uidetur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem ieiuniis domat, sicut apostolus dicit: Liuidum facio corpus meum et in seruitutem redigo, a quo opere saturitas carnis aliena est, nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime obseruantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum uas honorifice possidere nouerit, ut hostiam uiuam et placentem deo suum corpus exhibeat non in saturitatem carnis, quia distentio corporis animae sobrietatem necat et inimica est castitati. [121.14] Restat, ut aliquid et de euangelicis locis suggeram beatitudini tuae, non quidem quanta legenti per otium occurrere solent — nec enim nunc uacabat dispersa per libros quaerere aut in reminiscendis memoriam uentilare —, sed uel pauca, quae ad horam dictationis huius in mentem ueniunt, sciscitabor. de resurrectionis forma non grandem sed plenam fidei instructione epistulam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini exhiemarem, rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo, ut mittas aut certe retexas eam mihi, quod tibi facile est. nam etsi scriptura non extat, quia forte breuis epistula ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renoua eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui et mitte ad me inter alia responsa, quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula scripturarum, de quibus te, qui uides quasi per deum, interrogaui, ut audiam, quid in te uel ex te mihi loquatur deus. [121.15] Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo uel qua ratione dominus post resurrectionem uel mulieribus, quae primae ad sepulcrum uenerunt, uel postea illis duobus in uia, deinde discipulis suis et non agnitus sit et agnitus; in eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. et quo modo non eadem erat eiusdem corporis forma, quae fuerat, aut, si eadem erat, quo modo non agnoscebatur ab his, qui eam nouerant? illud uero sacramenti esse credo, quod, qui in uia ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis reuelatus est. id 5 ipsum tamen tuo sensu uolo tenere, non meo. [121.16] Et quod ad Mariam ait: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem, si comminus stantem non sinebatur adtingere, quo modo eum tangeret, cum ascendisset ad patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua deus homini fit longinquus aut proximus? et illa dubitauerat de Christo, quem hortulanum putauerat; ideo fortassis audire meruit: Noli me tangere; indigna enim iudicabatur, ut tangeret manu Christum, quem necdum fide adprehenderat nec intellexerat deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab angelis audierat: Quid quaeritis uiuentem cum mortuis? noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad patrem, cui adhuc tantum homo uideor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.\' [121.17] 20 De illis etiam beatissimi Symeonis uerbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum, quibus, cum ad uidendum ex oraculo dei Christum agente spiritu uenisset in templum et acceptum sinu benedixisset infantem dominum. ait ad Mariam: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum, cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an uero de materno & eius affectu, quo postea in tempore passionis adsistens cruci, qua hoc erat fixum, quod ipsa pepererat, maternorum uiscerum dolore confixa est et animam illius illa, quae eius secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rumphea penetrabat? uideo enim et in psalmis de Ioseph ita dictum: Humiliauerunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius, sicut euangelio dixit Symeon: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. non ait (carnem) sed \'animam\', in qua pietatis affectio continetur et doloris aculeus quasi gladius operatur, cum aut aliqua carnis suae iniuria afficitur, ut Ioseph, qui non mortis sed iniuriarum pertulit passiones in seruum uenditus et in reum uinculatus et carceri datus, aut cum affectionis internae tristitia uel dolore cruciatur, ut in Maria, quam utique ad crucem domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut, cum eum uidisset mortuum, humana infirmitate lugeret sepeliendumque colligeret nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, qua subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat, quamuis eandem adstantem cruci suae dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat uolens, in potestatem habens mortem plena uirtute uiuentis et constantia resurrecturi de cruce admonet dicens de apostolo beato Iohanne: Mulier, ecce filius tuus itemque illi ibidem consistenti: Ecce mater tua. iam scilicet ab humana fragilitate, qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem dei, ut esset in gloria dei patris, delegat homini iura pietatis humanae et ex discipulis suis adulescentior adulescentiorem elegit, ut conuenienter adsignet uirgini apostolo uirginem matrem duo pariter in eadem sententia docens, formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut, quam relinquebat corpore, non relinqueret cura sed nec corpore relicturus, quia, quem uidebat morientem, mox erat uisura rediuiuum, et illud, quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana diuini ratione consilii sub hac uoce designans, ut et alii matrem delegaret pro matre habendam et uice sua consolandam atque illi uicissim nouum filium uice corporis sui traderet, immo, ut ita dixerim, gigneret, quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea uirgine natus esset, nec habuisse filium nec habere, quia nec saluator tantopere curam de solatio eius habuisset, si illi unicus non fuisset. [121.18] Sed redeamus ad uerba Symeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: Et tuam, inquit, animam pertransibit framea uel gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes. secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est, quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse uideatur. sed quod subiecit: ut reuelentur multorum cordium cogitationes -.scrutans, enim inquit, corda et renes deus —, et de futuro iudicio apostolus ait, quia tunc manifestabit deus operta cordium et occulta tenebrarum. itidemque apostolus spiritaliter exprimens arma caelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit uerbum dei, de quo ad Hebraeos ait: Viuus est sermo dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens, inquit, usque ad diuisionem animae ac spiritus et reliqua, quae nosti. quid ergo mirum, si istius uerbi ignita uis et ancipitis gladii penetrabilior acies et sancti Ioseph olim et postea beatae Mariae » animam pertransiuit? nam neque in illius neque in huius corpore ferrum transisse cognouimus. atque ut magis pateat ibi prophetam ferrum pro uerbi gladio posuisse, statim subsequente uersiculo ait: Sermo domini igniuit illum. 6 sermo enim dei et ignis et gladius est uerbo ipso deo utrumque dicente de se: Ignem, enim inquit, ueni mittere in terram et quid uolo, nisi iam accendatur? item alibi dicit: Non ueni pacem mittere sed gladium. uides eum unam uim doctrinae suae diuerso ignis et gladii nomine designasse. aut quo modo Mariae inlata per gladium passio uel tribulatio praestaret? itaque hoc scire cupio: quid ad Mariam pertineret, ut reuelarentur multorum cordium cogitationes, aut ubi apparuit, quia ex eo, quod animam eius siue carnalis in ferro siue spiritalis gladius in uerbo dei pertransiuit, exinde multorum cordium cogitationes reuelatae sint? expone ergo hanc maxime de uerbis Symeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit inluminationem spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta dei. deus misereatur mei per orationes tuas et inluminet uultum suum super me per lucernam uerbi tui, sancte domine, beatissime frater in domino Christo unanime, magister meus in fide ueritatis et susceptor meus in uisceribus caritatis Christi. CXXII. DILECTISSIMIS FRATRIBUS CONCLERICIS ET UNIVERSAE PLEBI AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [122.1] In primis peto caritatem uestram et per Iesum obsecro, ne uos mea contristet absentia corporalis. nam spiritu et cordis affectu puto uos non dubitare nullo modo me a uobis posse discedere, quamuis me amplius contristet quam forte uos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis, quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas seruire compellit. illud enim nouerit uestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria seruitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indeuotio mentis sed minus idonea ualitudo corporis excusauit. proinde, dilectissimi ro fratres, sic agite, ut, quod ait apostolus, siue adueniens et uidens uos siue absens audiam de uobis, quia statis in uno spiritu uno animo conlaborantes fidei euangelicae. si uos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa uos magis admonere debet, quem ad modum de illa uita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore uiuatis euadentes non molestas angustias temporis parui sed horrendas poenas ignis aeterni. nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis, ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum uos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis! et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem. quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem! et si deliciae saeculi huius breues et sordidae sic amantur, quanto uehementius futuri saeculi gaudia pura et infinita quaerenda sunt! ista cogitantes nolite esse pigri in operibus bonis, ut ad uestri seminis messem suo tempore ueniatis. [122.2] Nuntiatum est enim mihi, quod morem uestrum de uestiendis pauperibus fueritis obliti, ad quam misericordiam, cum praesens essem, uos exhortatus sum et nunc exhortor, ne uos uincat et pigros faciat contritio mundi huius, cui talia uidetis accidere, qualia dominus et redemptor noster, qui mentiri non potest, uentura praedixit. non solum ergo non debetis minus facere opera misericordiae, sed etiam debetis amplius, quam soletis. sicut enim ad loca munitiora festinatius migrant, qui ruinam domus uident contritis parietibus imminere, sic corda Christiana quanto magis sentiunt mundi huius ruinam crebrescentibus tribulationibus propinquare, tanto magis debent bona, quae in terra recondere disponebant, in thesaurum caelestem inpigra celeritate transferre, ut, si aliqui humanus casus acciderit, gaudeat, qui de loco ruinoso emigrauit, si autem nihil tale fuerit subsecutum, non contristetur, qui quandoque moriturus inmortali domino, ad quem uenturus est, bona propria commendauit. itaque, fratres mei dilectissimi, ex eo, quod quisque habet, secundum suas uires, quas ipse nouit, facite, quod soletis, alacriore animo, quam soletis, et inter omnes saeculi huius molestias apostolicam exhortationem corda retinete, ubi ait: Dominus in proximo est; nihil solliciti fueritis. talia mihi de uobis nuntientur, quibus nouerim non propter meam praesentiam sed propter dei praeceptum, qui numquam est absens, uos solere facere, quod multis annis me praesente et aliquando etiam me absente fecistis. dominus uos in pace conseruet, dilectissimi fratres; orate pro nobis. CXXIII [123.1] Multi utroque claudicant pede et ne fractis quidem ceruicibus inclinantur habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eandem non habeant libertatem. sancti fratres, qui cum nostra & sunt paruitate, praecipue sanctae et uenerabiles filiae tuae suppliciter te salutant. fratres tuos, dominum meum Alypium et dominum meum Euodium, ut meo nomine salutes, precor coronam tuam. capta Hierusalem tenetur a Nabuchodonosor nec Hieremiae uult audire consilia; quin potius Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes et ibi seruitute pereat sempiterna. CXXIV. DOMINIS IN DOMINO INSIGNIBUS ET SANCTITATE CARISSIMIS AC DESIDERANTISSIMIS FRATRIBUS ALBINAE, PINIANO ET MELANIAE AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [124.1] Cum habitu ualitudinis uel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus quam ista hieme tam horrenda. perpeti potui, quod ad uos, ad quos uolatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo uisendi nos gratia uenientes non dicam pergere sed uolare non potui. et forsitan sanctitas uestra eandem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putauerit. absit, carissimi. quid enim graue ac molestum uel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad uos uenirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac peruersa tam ardenter accensa de summo lumine lumina suscepta humilitate sublimia et contempta claritate clariora? simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae uos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id, quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamuis caritate crederet, tamen, ne non crederetur, narrare forsitan uerebatur. [124.2] Dicam igitur, quare non uenerim et quibus malis a tanto bono impeditus sum, ut non solum a uobis ueniam sed etiam uestris orationibus ab illo, qui in uobis, quod ei uiuitis, operatur, merear misericordiam. populus Hipponiensis, cui me dominus seruum dedit, cum ex magna ac pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam leuioris tribulationis possit grauiter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut, etiam si non sic esset infirmus, uix eam cum aliqua salute animi sustineret. eum autem, cum modo regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea; uestris autem, de quorum spiritali robore gaudemus in domino, sanis utique faucibus sapit quo modo dictum sit: Quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis ceterorum animas, a quibus diligi uidemur, aduersus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. cum autem irascuntur nobis, de quorum salute satagimus, magnum illis consilium uindicandi est libido moriendi non in corpore sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis, praesertim quoniam, si suscenseretis et uelletis ulcisci, nihil fortasse grauius inueniretis, quam id, quod patior, cum uos Tagastae non uideo. spero autem uestris adiutus orationibus, quod mihi ad uos, ubicumque in Africa fueritis, uenire quantocius concedetur, cum hoc, quo nunc detentus sum, praeterierit, si haec ciuitas, in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de uestra praesentia conlaetetur. LETTER 125 [125–125.1] CXXV. DOMINO BEATISSIMO ET VENERABILITER CARISSIMO FRATRI ET CONSACERDOTI ALVPIO ET QVI TECUM SUNT FRATRIBUS AUGUSTINUS ET QVI MECUM SUNT FRATRES IN DOMINO SALUTEM. Dolemus quidem grauiter nec fieri potest, ut parui pendamus, quod in iniurias sanctitatis tuae populus Hipponiensis tanta clamauit; sed multo grauius dolendum est, frater bone, talia de nobis existimari quam illa clamari. quando enim nos credimur cupiditate pecuniae, non dilectione iustitiae seruos dei uelle retinere, nonne optandum est, ut, qui hoc credunt, occultum cordis sui uoce testentur ac sic aliqua, si fieri potest, tanto maiora remedia requirantur, quam ut taciti pereant perniciosis suspicionibus uenenati? quapropter magis satagendum est, unde, etiam priusquam hoc fieret, locuti sumus, quo modo persuadeatur hominibus, quibus nos ad exemplum bonorum operum praebere praecipimur, falsum esse, quod suspicantur, quam quo modo arguendi sint, qui suspiciones suas uocibus uerbisque declarant. [125.2] Proinde ego sanctae Albinae non suscenseo nec arguendam iudico sed a tali suspicione sanandam. quae quia non in meam personam eadem uerba direxit, sed tamquam de Hipponiensibus questa est, quod aperuerint cupiditatem suam, se non clericatus sed pecuniae causa hominem diuitem atque huius modi pecuniae contemptorem et largitorem apud se tenere uoluisse, tamen, quid de nobis senserit, paene clamauit nec ipsa tantum uerum etiam sancti filii eius, qui hoc etiam ipsa die in abside dixerunt. hos ergo, ut dixi, magis sanandos ab huius modi suspicionibus quam propter has arguendos existimo. ubi enim nobis a spinis talibus securitas et requies praeparari uel praeberi potest, si aduersus nos in tam sanctis nobisque carissimis cordibus nostris pullulare potuere? de te quippe inperitum uulgus hoc sensit, de nobis lumina ecclesiae; unde, quid magis dolendum sit, uides. utrumque autem non accusandum censeo sed sanandum; homines enim sunt it de hominibus talia licet falsa non tamen incredibilia suspicantur. nam utique non usque adeo desipiunt tales homines, ut credant populum suam desiderare pecuniam praesertim iam experti, quod nihil ex ea populus Tagastensis accepit — sic ergo et Hipponiensis —; uerum omnis haec inuidia non nisi in clericos aestuat maximeque in episcopos, quorum uidetur praeminere dominatus, qui uti fruique rebus ecclesiae tamquam possessores et domini existimantur. ad istam cupiditatem tam noxiam atque mortiferam, si fieri potest, meus Alypi, non aedificentur per nos infirmi. recordare, quid locuti fuerimus, antequam ista temptatio, quae plus ad hoc cogit, accideret. ex hoc potius conferendo adiuuante domino prouidere conemur nec nobis sufficiat nostra conscientia, quia non talis causa est, ubi debeat sola sufficere. si enim serui dei non reprobi sumus, si aliquid uiget in nobis illius igniculi, quo caritas non quaerit, quae sua sunt, prouidere utique debemus bona non solum coram deo sed etiam coram hominibus, ne tranquillam aquam bibentes in nostra conscientia pedibus incautis agere conuincamur, ut oues dominicae turbidam bibant. [125.3] Nam quod scripsisti, de genere iurationis uiolenter extortae ut inter nos requiramus, obsecro te, ne res lucidissimas disputatio nostra faciat obscuras. si enim certa mors intentaretur, ut aliquid inlicitum ac nefarium seruus dei se iuraret esse facturum, mori malle quam iurare debuerat, ne iurationem scelere impleret. nunc uero, cum tantum modo populi perseuerantissimus clamor ad nullum nefas hominem cogeret sed ad id, quod, si fieret, licite fieret, cumque metueretur quidem, ne aliqui perditi, qui multitudini etiam bonorum plerumque miscentur, occasione seditionis et quasi iustae indignationis inuenta in aliquam uim sceleratam rapinarum cupiditate prorumperent, sed tamen illud, quod metuebatur, esset incertum, quis censeat propter incerta non dico damna et quaslibet iniurias corporales sed propter ipsam mortem cauendam certum periurium debere committi? nescio quis ille Regulus nihil in scripturis sanctis de impietate falsae iurationis audierat, nihil de Zachariae falce didicerat et nimirum Carthaginensibus non per sacramenta Christi sed per daemonum inquinamenta iurauerat et tamen certissimos cruciatus et horrendi exempli mortem non, ut iuraret necessitate, pertimuit, sed libera uoluntate, quia iurauerat, ne peieraret, excepit. et Romana tunc illa censura noluit habere non in numero sanctorum sed in numero senatorum nec in caelesti gloria sed in terrestri curia non solum eos, qui metu mortis crudeliumque poenarum apertissime peierare quam ad immanes hostes remeare maluerunt, sed etiam illum, qui reatu periurii se putauerat absolutum, quia post iurationem ficta nescio qua necessitate redierat. ita non adtenderunt, qui eum senatu pepulerunt, quid ipse iurando cogitasset, sed quid ab illo, quibus iurauerat, expectarent. nec legerant, quod nos usquequaque cantamus: Qui iurat proximo suo et non decipit. solemus haec quamuis in hominibus a Christi gratia et nomine alienis cum ingenti admiratione laudare; et adhuc in libris diuinis inquirendum putamus, utrum aliquando licite peieremus, ubi nobis, ne iurandi facilitate in periurium prolabamur, etiam praeceptum est, ne iuremus? [125.4] Illud sane rectissime dici non ambigo, non secundum uerba iurantis sed secundum expectationem illius, cui iuratur, quam nouit ille, qui iurat, fidem iurationis impleri.. nam uerba difficillime comprehendunt maxime breuiter sententiam, cuius a iurante fides exigitur. unde periuri sunt, qui seruatis uerbis expectationem eorum, quibus iuratum est, deceperunt, et periuri non sunt, qui etiam uerbis non seruatis illud, quod ab eis, cum iurarent, expectatum est, impleuerunt. proinde quia Hipponienses sanctum Pinianum non sicut damnatum sed sicut carissimum inhabitatorem suae ciuitatis habere uoluerunt, etsi uerbis eius non satis comprehendi potuit, usque adeo tamen in promptu est, quid ab illo expectauerint, ut, quod nunc post iurationem absens est, neminem moueat eorum, qui audire potuerunt certa eum causa profecturum esse cum uoluntate redeundi. ac per hoc periurus nec erit nec ab eis putabitur, nisi eorum expectationem deceperit; non autem decipiet, nisi aut uoluntatem mutauerit apud eos habitandi aut aliquando discesserit sine dispositione redeundi, quod absit ab eius moribus et fide, quam Christo et ecclesiae debitam seruat. nam ut omittam, quod mecum nosti, quam sit tremendum de periurio diuinum iudicium, illud certe scio, nulli nos deinceps suscensere debere, qui nobis iurantibus non crediderit, si talis uiri periurium non modo aequo animo ferendum uerum etiam defendendum putabimus. quod et a nobis et ab illo auertat illius misericordia, qui eruit a temptatione sperantes in se. sicut ergo in commonitorio rescripsisti, impleat promissum, quod ita se promisit ab Hippone non recessurum, quem ad modum ego uel ipsi Hipponienses non recedimus, quibus tamen et abeundi et redeundi facultas est libera, nisi quod his, qui iuratione non detinentur, etiam omnino et migrandi et non redeundi sine periurii reatu potestas est. [125.5] Clericos sane nostros uel fratres in monasterio constitutos participes uel hortatores fuisse contumeliarum tuarum utrum probari possit, ignoro. nam cum hoc quaesissem, dictum est unum tantum modo Carthaginensem de monasterio clamasse cum populo, cum illum presbyterum peterent, non cum in te indigna iactarent adiunxi huic epistulae ipsius promissionis exemplum ex chartula eadem translatum, quam ipse subscripsit, et me inspiciente emendatum. CXXVI. DOMINAE SANCTAE AC VENERABILI FAMULAE DEI ALBINAE AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [126.1] Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse, consolari aequum est, non augere, ut, si fieri potest, sanemus suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa suscensendo uenerandum cor tuum et deo dicatum amplius perturbemus. sancto fratri nostro filio tuo Piniano nullus ab Hipponiensibus metus mortis ingestus est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit; nam et nos metuebamus, ne ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta conspiratione miscentur, in uiolentam prorumperetur audaciam occasione seditionis inuenta, quam uelut iusta indignatione concitaret. sed, sicut post audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est uel molitum, sed uere in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolui. ego autem post primos eorum clamores cum eis dixissem de illo inuito non ordinando, qua iam promissione detinerer, atque adiecissem, quod, si mea fide uiolata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad nostra subsellia relicta turba redieram. tum illi aliquantulum inopinata mea responsione cunctati atque turbati uelut flamma uento paululum pressa deinde coeperunt multo ardentius excitari existimantes fieri posse, ut uel mihi extorqueretur illud non seruare promissum uel me tenente promissi fidem ab alio episcopo ordinaretur. dicebam ego, quibus poteram, qui ad nos in absidem honoratiores et grauiores ascenderant, nec a promissi fide me posse dimoueri nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita nisi me interrogato ac permittente posse ordinari; quod si permitterem, a fide nihilo minus deuiarem. addebam etiam nihil eos uelle, si ordinaretur inuitus, nisi ut ordinatus abscederet. illi hoc posse fieri non credebant. multitudo uero pro gradibus constituta horrendo et perseuerantissimo clamorum fremitu in eadem uoluntate persistens incertos animi consiliique faciebant. tunc illa in fratrem meum indigna clamabantur, tunc a nobis grauiora timebantur. [126.2] Sed quamuis tanto motu populi et tanta perturbatione ecclesiae permouerer nec aliud constipationi illi dixissem nisi eum me inuitum ordinare non posse, nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio suaderem; quod si persuadere potuissem, non iam ordinaretur inuitus. seruaui utriusque promissionis fidem non solum illius, quam iam populo patefeceram, uerum etiam illius, in qua uno teste, quantum ad homines adtinet, detinebar. seruaui, inquam, fidem promissionis, non iurationis in tanto periculo. quod licet falso. sicut postea comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter inpendebat et erat metus ipse communis ac propter ecclesiam, in qua eramus, maxime metuens abscedere cogitabam. sed metuendum fuit, ne magis me absente tale aliquid faceret et reuerentia minor et dolor ardentior. deinde, si cum fratre Alypio discederem per populum constipatum, cauendum fuit, ne quisquam in eum manum mittere auderet, si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei fortassis accideret et uiderer eum propterea deseruisse, ut furenti populo traderetur? [126.3] Inter hos aestus meos grauemque maerorem et nullius consilii respirationem ecce repente atque inopinate sanctus filius noster Pinianus mittit ad me seruum dei, qui mihi diceret eum se uelle populo iurare, quod, si esset ordinatus inuitus, ex Africa discederet omnino, credo, existimans eos, quando quidem peierare non posset, non iam ulterius infructuosa perseuerantia clamaturos ad expellendum hinc hominem, quem saltem deberemus habere uicinum. mihi autem quia uidebatur uehementiorem eorum dolorem post hanc iurationem fuisse metuendum, apud me tacitus habui et, quia simul petierat, ut ad eum uenirem, non distuli. cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud adiunxit eidem iurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium dei seruum mandauerat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus sarcinam nolenti nullus inponeret. hic ego in tantis angustiis quasi aura spirante recreatus nihil ei respondi, sed ad fratrem Alypium gradu concitatiore perrexi eique, quid dixerit, dixi. at ille, ut existimo, deuitans, ne quid se auctore fieret, unde uos putabat offendi: \'Hinc me\\ inquit, \'nemo consulat\'. quo audito ad populum tumultuantem perrexi factoque silentio, quid promissum esset, cum promissione etiam iurationis aperui. illi uero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita, ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiuerunt, ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret. rettuli ad eum; sine dubitatione adnuit. renuntiaui illis; laetati sunt et mox iurationem pollicitam poposcerunt. [126.4] Reuerti ad filium nostrum eumque inueni fluctuantem, quibusnam uerbis comprehendi posset illa cum iuratione promissio propter necessitates inruentes, quae possent eum, ut abscederet, cogere. simul etiam, quid timeret, ostendit, ne quis inruisset hostilis incursus, qui esset discessione uitandus. uolebat addi sancta Melania et aeris morbidi causationem, sed illius responsione reprehensa est. ego autem dixi grauem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam, quae ciues etiam emigrare compelleret; sed si haec populo dicerentur, timendum esse, ne male nos ominari uideremur, si autem sub generali necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam necessitatem putari. placuit tamen, ut de hac re populi animum experiremur, et nihil aliud quam id, quod putaueramus, inuenimus. nam cum eius uerba a diacono dicta recitarentur et omnia placuissent, ubi nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est promissioque displicuit tumultu recrudescente et nihil aliud quam fraude secum agi populo existimante. quod cum sanctus filius noster uidisset iussit inde auferri nomen necessitatis rursumque ad laetitiam populus remeauit. [126.5] Et ut lassitudinem recusarem, sine me ad plebem accedere noluit; simul accessimus. dixit ea, quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse eaque se esse facturum continuoque omnia eo tenore, quo dictauerat, prosecutus est. responsum est: Deo gratias\' et petitum, ut totum scriptum subscriberetur. dimisimus catechumenos continuoque scriptum subscripsit. deinde peti coepimus nos episcopi non uocibus populi sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos quoque subscriberemus. at ubi coepi subscribere, sancta Melania contradixit. miratus sum, quare tam sero, quasi promissionem illam et iurationem nos non subscribendo facere possemus infectam; sed tamen obtemperaui ac sic remansit mea non plena subscriptio nec ultra nobis quisquam, ut subscriberemus, putauit instandum. [126.6] Qui autem alio die, posteaquam ipsum discessisse didicerunt,. fuerint motus uel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum, sanctitati uestrae per commonitorium intimare curaui. quisquis itaque uobis contraria his, quae narraui, forte narrauit, aut mentitur aut fallitur. quaedam enim, quae mihi ad curam non pertinere uisa sunt, praetermisisse me sentio, nulla tamen falsa dixisse. proinde sanctus filius noster Pinianus quod me praesente ac permittente iurauerit, uerum est; quod autem me praecipiente iurauerit, falsum est. scit ipse, sciunt serui dei, quos ad me misit, primo sanctus Barnabas, deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi mandauit. ipse quoque populus ad presbyterium, non ad ius iurandum clamando cogebat; sed oblatum sibi non respuit ea spe, quo posset in eodem apud nos habitante uoluntas fieri, quo consentiret ad ordinationem, ne, sicut iurauerat, si inuitus ordinaretur, abscederet. ac per hoc et illi propter opus dei clamauerunt — neque enim sanctificatio presbyterii non est opus dei — et, quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur, quod, si quando ad suscipiendum clericatum consentire uellet, non nisi in Hipponiensi ecclesia consentiret, satis in promptu est, quod etiam de ipsa eius apud se habitatione sperauerint, ideoque ab illo operis dei desiderio non recesserunt. [126.7] Quo modo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae? primo quia ad plebem, quae clamabat, omnino non pertinet; sicut enim plebs Tagastensis de his, quae contulistis ecclesiae Tagastensi, non habet nisi gaudium boni operis uestri, sic et Hipponiensis et cuiuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis domini praecepta fecistis uel estis ubicumque facturi. non ergo populus, ut de tanto uiro ecclesiae consuleret suae, ardentissime flagitans suum pecuniarium commodum quaesiuit a uobis, sed uestrum pecuniae contemptum dilexit in uobis. nam si in me dilexerunt, quod audierant paucis agellulis paternis contemptis ad dei liberam seruitutem me fuisse conuersum, neque in hoc inuiderunt ecclesiae Tagastensi, quae carnalis patria mea est, sed, cum illa mihi clericatum non inposuisset, quando potuerunt, habendum inuaserunt, quanto flagrantius in nostro Piniano amare potuerunt tantam mundi istius cupiditatem, tantas opes, tantam spem tanta conuersione superatam atque calcatam! ego quippe secundum multorum sensum comparantium semet ipsos sibimet ipsis non diuitias dimisisse sed ad diuitias uideor uenisse. uix enim uigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. in qualibet autem maxime Africanarum ecclesiarum hic noster non dico presbyter sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis, etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. multo ergo liquidius et securius in hoc amatur Christiana paupertas, in quo nulla rerum ampliorum potest putari cupiditas. hoc accendit animos populi, hoc in illam uiolentiam perseuerantissimi clamoris erexit. non eos turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum, quod ipsi non habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. nam etsi fuerunt illi multitudini permixti inopes uel mendici, qui simul clamabant et de uestra uenerabili redundantia indigentiae suae supplementum sperabant, nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est. [126.8] Restat ergo, ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in clericos et maxime in episcopum dirigatur. nos enim rebus ecclesiae dominari existimamur, nos opibus frui. postremo quicquid de istis nos accepimus, nos uel adhuc possidemus uel, ut placuit. erogauimus; nihil inde populo extra clericatum uel extra monasterium constituto nisi paucissimis indigentibus largiti sumus. non ergo dico, quia uel in nos maxime a uobis dici ista debuerunt, uerum tamen in nos solos credibiliter dici potuerunt. quid ergo faciemus? qua nos, si apud inimicos non possumus, saltem apud uos ratione purgamus? res haec animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium deo tantum modo nota est. quid ergo restat nisi deum testari, cui nota est? cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis, quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis, ut iuremus. non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos, quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conuersatione conamur, etiam uitae carnis huius utique praeponenda est. [126.9] Verum tamen uobis nos ita cogentibus, ut iuremus, non suscensemus, sicut uos Hipponiensibus suscensetis. creditis enim tamquam homines de hominibus etsi ea, quae in nobis non sunt, non tamen ea, quae in nobis esse non possunt. sananda ista in uobis, non accusanda sunt et nostra purganda uobis est fama, si est domino purgata conscientia. qui fortasse praestabit, sicut ante, quam accidisset ista temptatio, ego et frater meus Alypius conlocuti sumus, ut non solum uobis carissimis commembris nostris uerum etiam ipsis inimicis notissimum fiat nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. quod donec fiat, si dominus donabit, ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur, facimus, ne uestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus. deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter seruitutem, quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si saluo officio possim, carere desiderem. nec aliud me de fratre meo Alypio sentire ipse deus testis est. tamen et de illo aliter sentiendo populus et, quod est grauius, Hipponiensis in tantas est illius praecipitatus iniurias et de nobis uos sancti dei et pleni uisceribus misericordiae talia credendo nomine eiusdem populi, qui ad causam huiusce modi cupiditatis omnino non pertinet, nos tangere atque admonere uoluistis utique ad nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a uobis. unde non irasci sed gratias agere debeo, quod nec uerecundius nec liberius agere potuistis, ut episcopo non quasi conuiciose obiceretis, quod sentiebatis, sed ex obliquo intellegendum relinqueretis. [126.10] Nec molestum sit uobis, ut uos uelut grauatos arbitremini, quia iurandum putaui. neque enim grauabat apostolus aut eos parum diligebat, quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud uos neque in occasione cupiditatis; deus testis est. rei quippe apertae ipsos testes adhibuit, rei autem occultae quem nisi deum? si ergo ille merito est ueritus, ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cuius labor in promptu omnibus erat, quod nisi summa necessitate a populis, quibus Christi gratiam dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, cetera uero suo uictui necessaria suis manibus transigebat, quanto magis nobis laborandum est, ut credatur, qui et merito sanctitatis et uirtute animi longe inpares sumus nec aliquid ad sustentacula uitae huius operari nostris manibus possumus et, si possemus, tantis occupationibus, quas tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur! non ergo ulterius in hac causa populo Christiano, quae ecclesia est dei, obiciatur pecuniae turpissimus appetitus. tolerabilius enim nobis obicitur, in quos huius mali quamuis falsa tamen uerisimilis suspicio cadere potuit, quam illis, quos ab hoc appetitu et a suspicione constat alienos. [126.11] Denegare autem iurationem qualibet fide praeditas mentes, quanto magis fide Christiana, non dico aliquid contrarium confirmare, sed omnino dubitare fas non est. de qua re quid sentiam, satis, ut arbitror, in epistula, quam ad fratrem meum scripsi, planissime aperui. scripsit mihi sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponienses hoc censent, ut iuri iurando uiolenter extorto satis fiat>. tu enim ipsa quid censes? placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc inaniter metuebatur, nomen domini dei sui in fallaciam Christianus adsumat, deum suum testem falsitati Christianus adhibeat? qui profecto si praeter iurationem ad falsum testimonium morte imminente cogeretur, maculare uitam suam magis timere debuit quam finire. hostiles inter se acies et armatae certe apertissima mortis intentione confligunt et tamen, cum inuicem iurant, laudamus fidem seruantes, fallentes autem merito detestamur. ut autem iurarent, quid utraeque ab alterutris nisi occidi uel capi timuerunt? ac per hoc uel mortis uel captiuitatis metu extortae iurationi nisi parcatur, nisi fides, quae ibi data est, custodiatur, sacrilegii, periurii crimine detinentur etiam tales homines, qui magis metuunt peierare quam hominem occidere, et nos, utrum implenda sit extorta iuratio seruorum dei munere sanctitatis praeminentium, monachorum ad perfectionem mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium quasi disceptaturi ponimus quaestionem? [126.12] : Nam quid exilii uel deportationis aut relegationis nomine promissa illa praesentia praegrauatur? obsecro te. puto, quod presbyterium non est exilium. hoc ergo noster eligeret quam illud exilium? absit a nobis, ut sic sanctus dei et nobis carissimus defendatur, absit, inquam, ut dicatur maluisse exilium quam presbyterium aut maluisse periurium quam exilium. haec dicerem, si uere a nobis aut a populo iuratio ei fuisset extorta promittendae praesentiae; nunc uero non extorta est, dum negaretur, sed, dum offerretur, accepta et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per illam praesentiam creditum est eum etiam ad clericatum suscipiendum posse desiderantibus consentire. postremo, quodlibet de nobis uel de Hipponiensibus sentiatur, longe alia est eorum causa, qui coegerint iurare, quam eorum, qui non dicam coegerint, sed suaserint peierare. ipse etiam, de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit peius sub quolibet timore ius iurandum an remoto timore ipso periurium. [126.13] Deo gratias, quia non aliter HipponienseB promissum circa se impleri sentiunt, quam ut adsit uoluntate habitandi et eat, quo necesse fuerit, cum dispositione redeundi. nam si uerba iurationis adtenderent et exigerent, nullo modo seruus dei recedere quam ullo modo debuit peierare. sed quia crimen eorum esset non dico talem uirum sed quemlibet hominem sic tenere, nec ipsi aliam expectationem se habuisse probauerunt, qui audientes, quod rediturus abscesserit, gratulati sunt, nec aliud illis uerax iuratio debet quam id, quod ab illa expectauerunt. quid est autem, quod dicitur eum iuratione ore suo expressa exceptionem fecisse necessitatis? quasi non ore suo rursus hoc iussit auferri. certe ad populum quando ipse locutus est. tunc etiam interponeret. quod si fecisset, non utique responderetur: cDeo gratias>, sed ad illam rediretur reclamationem. quae facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est. et numquid ad rem pertinet, siue interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio siue non sit? nihil ab illo aliud expectatum est quam id, quod supra diximus. expectationem autem eorum, quibus iuratur, quisquis deceperit, non potest esse non periurus. [126.14] Fiat ergo, quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne tanto exemplo. quibus hoc placuerit, ad imitandum periurium aedificentur. quibus autem displicet, iustissime dicant nulli nostrum credendum esse non solum promittenti aliquid sed etiam iuranti. hinc enim potius cauendae sunt linguae inimicorum, de quibus tamquam iaculis ad interficiendos infirmos maior ille utitur inimicus. sed absit, ut de tali anima speremus aliud, quam quod dei timor inspirat et tanta, quae in illa est, excellentia sanctitatis hortatur. ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor, non potui sic sapere, ut tanto uel tumultu uel offensione magis euerti uellem ecclesiam, cui seruio, quam id, quod a tali uiro nobis offerebatur, accipere. CXXVII. DOMINIS EXIMIIS MERITOQVE HONORABILIBUS AC DESIDERABILIBUS FILIIS ARMENTARIO ET PAULINAE AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [127.1] Vir egregius, filius meus Ruferius, adfinis uester, rettulit mihi, quid domino uoueritis. qua eius narratione hilaratus et ibidem metuens, ne aliud suadeat ille temptator, qui bonis talibus antiquitus inuidet, exhortandam paucis credidi caritatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites, quod in diuinis eloquiis legitur: Ne tardes conuerti ad dominum neque differas de die in diem atque arripias curesque reddendum, quod ei te uouisse nosti, qui et debita exigit et promissa persoluit. nam et hoc scriptum est: Vouete et reddite domino deo nostro. quamquam etsi non uouisses, quid aliud tibi suadendum fuit aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat, a quo institutus est, praesertim quia caritatis erga nos dei tantum apparuit atque inluxit indicium, ut filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur? restat ergo, ut fiat, quod apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut, qui uiuunt, iam non sibi uiuant sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, nisi forte adhuc mundus amandus est tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit. nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati non sunt cum mundo etiam florente florere, tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat. [127.2] Labores et pericula et exitia huius transitoriae uitae si pro eadem uita quandoque finienda subeuntur, ut mors eius non omnino auferatur, sed paululum differatur, quanto magis pro aeterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cauet nec ignauia turpiter timet nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit, quae non erit. habeat igitur te uita aeterna in dilectoribus suis. nonne cernis, haec uita miserabilis et egena quam uehementes habeat quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo eius saepe turbati citius eam finiunt eo ipso, quo finire formidant, et mortem dum declinant, accelerant, ueluti si quisquam fluuio rapiendus inruat latronem bestiamue fugiendo. iactant in mare tempestate saeuiente aliquando et alimenta et, ut uiuant, proiciunt, unde uiuunt, ne cito finiatur, quod uel in labore uiuitur. quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum inpendere coeperit, ideo cauetur, ut diutius timeatur. nam inter tot casus fragilitatis humanae quam multae mortes timentur, quarum certe una cum uenerit, restat ceteras non timeri! et tamen fugitur una, ut omnes timeantur. quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! numquid ut non moriantur? sed ut aliquanto serius moriantur. multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adiciantur incerti, et nonnumquam ipsis doloribus uicti continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt, et cum omnino non eligant uitam finire, ne doleant, sed dolere, ne finiant, accidit eis, ut et doleant et finiant, non solum quia et sanati uitam utique finiunt post dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota breuis est, nec de ipso breui spatio sui secura, quia semper incerta est, uerum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere uoluerunt. [127.3] Habet etiam hoc magnum malum ac uehementer execrandum et horrendum nimius amor uitae istius, quod multi, dum uolunt paulo diutius uiuere, grauiter offendunt deum, apud quem est fons uitae, atque ita, dum ab eis frustra, qui necessario futurus est uitae finis, metuitur, illinc prohibentur, ubi sine fine uiuitur. huc accedit, quia uita misera, etiam si posset esse perpetua, nullo modo beatae uitae etiam breuissimae comparanda est. et tamen isti amando miserrimam atque breuissimam perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc uelint, quod in altera perdunt, quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse uolunt, nec breuitatem, nam eam finire nolunt; tantum quia uita est, sic amatur, ut saepe propter eam licet miseram et breuem beata et sempiterna amittatur. [127.4] His consideratis quid magnum uita aeterna iubeat amatoribus suis, cum se iubet sic amari, quem ad modum haec amatur a suis? an uero dignum est uel ferendum, cum contemnuntur omnia, quae amantur in mundo, ut uita post paululum finienda saltem ipsum paululum teneatur in mundo, et non contemnitur mundus, ut obtineatur uita, quae sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico uastaretur incursu, quam multi uitae huius temporalis amatores, ut eam uel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia, quae illi non solum oblectandae et ornandae uerum etiam sustentandae tuendaeque seruabant! solent certe amatores illis, quas amant, ut eas habeant, multa conferre; isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent, nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. nec eorum reprehendo consilium; quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea perissent, quae recondita fuerant propter ipsam? quamuis et quidam perdiderint prius illa mox ipsam, quidam uero licet parati cuncta perdere propter ipsam prius perdiderint ipsam. sed hinc admonendi sumus, quales aeternae uitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria uita contempta sint, quae illi fuerant necessaria. [127.5] Neque enim amatam nostram sicut illi suam, ut teneamus, expoliamus, sed illi aeternae adipiscendae istam temporalem uelut famulam expeditiorem seruire facimus, si eam nec ornamentorum uanorum uinculis alligemus nec curarum noxiarum sarcinis oneremus audiamusque dominum, qui nobis illam uitam summo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, uelu in totius mundi contione clamantem: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris; iugum enim meum lene est et onus meum leue est. haec disciplina piae humilitatis uentosam et turbidam cupiditatem auidam rerum extra nostram potestatem constitutarum pellit ex animo et quodam modo expirat. ibi enim labor, ubi multa quaeruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis uoluntas non satis est, quia consequentem non habet facultatem. iusta uero uita, cum uolumus, adest, quia eam ipsam plene uelle iustitia est nec plus aliquid perficienda iustitia quam perfectam uoluntatem requirit. uide, si labor est, ubi uelle satis est. unde diuinitus dictum est: Pax in terra hominibus bonae uoluntatis. ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi et nulla causa laborandi. sed haec uoluntas ut plena sit, oportet ut sana sit; erit autem sana, si medicum non refugiat, cuius solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. ipse est ergo medicus, qui clamat: Venite ad me omnes, qui laboratis, iugum suum lene et onus leue dicens, quia diffusa per spiritum sanctum caritate in cordibus nostris profecto amabitur, quod iubebitur, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno iugo quanto minus tumida tanto magis libera ceruice seruiatur. et haec est una sarcina, qua eius baiulus non premitur, sed leuatur. diuitiae si diliguntur, ibi seruentur, ubi perire non possunt; honor si diligitur, illic habeatur, ubi nemo indignus honoratur; salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur, ubi adeptae nihil timetur; uita si diligitur, ibi adquiratur, ubi nulla morte finitur. [127.6] Reddite igitur, quod uouistis, quia uos ipsi estis et ei uos redditis, a quo estis; reddite, obsecro. neque enim, quod redditis, reddendo minuetur, sed potius seruabitur et augebitur; benignus enim exactor est, non egenus, et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. huic ergo quod non redditur, perditur, quod autem redditur, reddenti additur, immo uero in eo, cui redditur, reddens ipse seruatur. id ipsum quippe erit redditum et redditor, quia id ipsum erat debitum et debitor. deo namque se ipsum homo debet eique reddendus est, ut beatus sit. a quo accepit, ut sit. hoc significat, quod in euangelio dominus ait: Reddite Caesari, quae caesaris sunt, et deo, quae dei sunt. hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo et quaesito, cuius haberet imaginem, responsum esset: \'Caesaris\', ut hinc intellegerent, quod deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut suam Caesar exigebat in nummo. quanto magis ergo reddenda est, cum promittitur, cui etiam non promissa debetur! [127.7] Quapropter, carissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula sancti propositi, quod deo uouisse uos comperi, uberius laudare fructum ac demonstrare, quid distet inter Christianos dilectores mundi huius et contemptores, quamuis fideles utrique dicantur, eodem utrique lauacro sacri fontis abluti sint, eisdem inbuti consecratique mysteriis, utrique eiusdem euangelii non auditores tantum uerum etiam praedicatores nec utrique tamen regni dei lucisque participes et uitae aeternae, quae sola est beata, coheredes. dominus enim Iesus non ab eis, qui non audiunt, sed eos inter se auditores uerborum suorum latissimo limite, non tenui distinctione discreuit: Qui audit, inquit, uerba mea haec et facit ea, similabo eum uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram: descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et impegerunt in domum illam et non cecidit; fundata enim erat super petram. qui autem audit uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto, qui aedificauit domum suam super harenam: descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et impegerunt in domum illam et cecidit et facta est ruina eius magna. audire ergo uerba illa aedificare est; in hoc utrique pares sunt, in faciendo autem et non faciendo, quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae soliditate fundatum dispar est ei, quod sine ullo fundamento facili harenae mobilitate subuertitur. nec ideo, quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat; nihil enim aedificans sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus et dispergendus imbribus, fluuiis uentisque donatur. [127.8] Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque caelorum in suis gradibus meritisque distinguere atque ostendere, quo differat uita coniugalis filios procreantium patrum matrumque familias uerum tamen religiosorum ac piorum ab ea uita, quam uos deo uouistis, si nunc ad eam uouendam exhortandus esses; sed quia iam uouisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. priusquam esses uoti reus, liberum fuit, quo esses inferior, quamuis non sit gratulanda libertas, qua fit, ut non debeatur, quod cum lucro redditur. nunc uero, quia tenetur apud deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam inuito, sed a magna iniquitate deterreo. non enim talis eris, si non feceris, quod uouisti, qualis mansisses, si nihil tale uouisses. minor enim tunc esses, non peior; modo autem tanto — quod absit — miserior, si fidem deo fregeris, quanto beatior, si persolueris. nec ideo te uouisse paeniteat, immo gaude iam tibi non licere, quod cum tuo detrimento licuisset. adgredere itaque intrepidus et dicta imple factis; ipse adiuuabit, qui uota tua expetit. felix est necessitas, quae in meliora compellit. [127.9] Una sola esse causa posset, qua te id, quod uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus implere, si forte tua coniux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. nam et uouenda talia non sunt a coniugatis nisi ex consensu et uoluntate communi et, si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persoluenda promissio. neque enim deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed potius usurpare uetat alienum. diuina quippe de hac re per apostolum est prolata sententia: Uxor non habet potestatem corporis sui sed uir; similiter et uir non habet potestatem sui corporis sed mulier. sexum nomine corporis nuncupauit. sed cum illam tam paratam esse audiam deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere coniugali iure compellitur, ambo deo reddite, quod ambo uouistis, ut illi persoluatur, quod ab alterutro non exigitis. si continentia uirtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum uirtus a uiro potius cognominata uideatur, sicut similitudo uocabuli resonat? noli ergo uir abhorrere a uirtute, quam mulier est parata suscipere. sit uester consensus oblatio ad supernum altare creatoris et uicta concupiscentia tanto fortius quanto sanctius uinculum caritatis. gaudeamus de uobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii. CXXVIII. HONORABILI AC DILECTISSIMO FILIO V. C. ET SPECTABILI TRIBUNO ET NOTARIO MARCELLINO AURELIUS, SILVANUS ET UNIVERSI EPISCOPI CATHOLICI [128.1] Edicto spectabilitatis tuae, quo nostrae conlationis tranquillitati quietique seruandae et ueritati manifestandae muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere dignatus es, per has litteras intimamus, hoc est de loco et tempore ipsius conlationis et de numero eorum, quos praesentes- . tes esse oportebit. consentimus etiam, ut hi, quibus conferendi delegamus officium, subscribant prosecutionibus suis inque illo scripto, quo eis hoc munus inponimus ratumque nos habituros, quod egerint, pollicemur, subscriptiones omnium nostrum non solum habeas factas uerum etiam, cum fiunt, ipse perspicias, admonituri quoque domino adiuuante populum Christianum, ut a conlationis loco quietis et tranquillitatis gratia suum abstineat omnino conuentum et ea, quae aguntur, non, cum aguntur, audire festinet, sed, conscripta ut cognoscat, expectet, sicut ea te prolaturum omnibus promisisti. [128.2] Illo etiam ueritate confisi nos uinculo condicionis obstringimus, ut, si nobis hi, cum quibus agimus, demonstrare potuerint, cum secundum dei promissa populi Christiani usquequaque crescendo iam magnam partem orbis implerent et in cetera dilatarentur implenda, subito ecclesiam Christi nescio quorum, quos isti accusant, peccatorum perisse contagio et in sola remansisse parte Donati, si hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur pro sola aeterna salute consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita ueritato debebimus. si autem nos potius ualuerimus ostendere ecclesiam Christi omnium non solum Africanarum uerum etiam transmarinarum prouinciarum multarumque gentium spatia feracissima populorum copia iam tenentem et, sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque crescentem nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire potuisse, si denique ipsorum, quos tunc accusare uoluerunt potius quam conuincere ualuerunt, quaestionem demonstrauerimus esse finitam, quamuis non in eis ecclesiae causa consistat, et Caecilianum innocentem illos autem uiolentos et calumniosos esse iudicatos ab eo imperatore, ad cuius examen criminationes suas ultro accusando miserunt, postremo si, quicquid de peccatis quorumlibet hominum dixerint, uel humanis documentis uel diuinis probauerimus aut eorum innocentiam falsis criminibus appetitam aut Christi ecclesiam, cuius communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam, sic eius nobiscum teneant unitatem, ut non solum uiam salutis inueniant, sed nec honorem episcopatus amittant. neque enim in eis diuinae sacramenta ueritatis sed \' commenta humani detestamur erroris, quibus sublatis fraternum pectus amplectimur Christiana nobis caritate coniunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica separatum. [128.3] Poterit quippe unusquisque nostrum honoris sibi socio copulato uicissim sedere eminentius sicut peregrino episcopo iuxta considente collega. hoc cum alternis basilicis utrimque conceditur, uterque ab alterutro honore mutuo praeuenitur, quia, ubi perceptio caritatis dilatauerit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum defuncto deinceps iam singulis singuli pristino more succedant. nec nouum aliquid fiet; nam hoc ab ipsius separationis exordio in eis, qui damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem uel sero sapuerunt, catholica dilectio custodiuit. aut si forte Christiani populi singulis delectantur episcopis et duorum consortium inusitata rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus et ecclesiis in singulis damnata schismatis causa in unitate pacifica constitutis ab his, qui singuli in ecclesiis singulis inuenientur, unitati factae per loca necessaria singuli constituantur episcopi. quid enim dubitemus redemptori nostro sacrificium istius humilitatis offerre? an uero ille de caelis in membra humana descendit, ut membra eius essemus, et nos, . ne ipsa eius membra crudeli diuisione lanientur, de cathedris descendere formidamus? propter nos nihil sufficientius quam Christiani fideles et oboedientes sumus; hoc ergo semper simus. episcopi autem propter Christianos populos ordinamur; quod ergo Christianis populis ad Christianam pacem prodest, hoc de nostro episcopatu faciamus. si serui utiles sumus, cur domini aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus inuidemus? episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi magis deposita collegerit quam retenta disperserit; nam qua fronte in futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si Christianam in hoc saeculo noster honor impedit unitatem? [128.4] Haec propterea praestantiae tuae scribenda curauimus, ut et per te innotescant omnibus. postulamus, ut in adiutorio domini dei nostri, quo admonente ista promittimus et quo adiuuante nos implere posse confidimus, etiam ante conlationem, si fieri potest, corda hominum uel infirma uel dura pia caritas aut sanet aut edomet ac sic iam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae ueritati et disputationem nostram uel praecedamus concordia uel sequamur. neque enim desperare debemus, si recolunt beatos esse pacificos, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, multo dignius et facilius eos uelle, ut pars Donati uniuerso orbi Christiano reconcilietur, quam uniuersus orbis Christianus a parte Donati rebaptizetur, cum praesertim de Maximiani sacrilego et damnato schismate uenientes, quos etiam terrenarum potestatum iussionibus insectando emendare curarunt, tanta dilectione quaesierint, ut nec baptismum ab eis datum rescindere auderent et quosdam eorum damnatos sine ulla honoris eorum deminutione susciperent, quosdam uero in illius discissionis societate inpollutos fuisse censerent. quorum inter se concordiae non inuidemus; sed eos certe oportet aduertere, quam pie tanto studio ramum a se fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse similiter a se paruum fragmen incisum sic colligere laborauit. [Et alia manu:] Optamus te, fili, in domino bene ualere. Aurelius episcopus ecclesiae catholicae Carthaginensis huic epistulae subscripsi. [Item alia manu:] Siluanus senex ecclesiae Summensis subscripsi. CXXIX. HONORABILI AC DILECTISSIMO FILIO V. C. ET SPECTABILI TRIBUNO ET NOTARIO MARCELLINO AURELIDS, SILVANUS ET UNIVERSI EPISCOPI CATHOLICAE [129.1] Multum nos sollicitos reddidit notoria uel litterae fratrum nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione conuerti, quod edicto nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis nostrae tranquillitati quietique prouidisti, consentire noluerunt, ne forte etiamsi non omnes aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum seu strepitum conlationem, quae pacifica et pacata esse debet, impediant. atque utinam ipsos non pertemptet ista cogitatio et nos potius fallat ista suspicio! et ideo si uelint omnes esse praesentes, ut, cum eis uisum fuerit, congregatis illuc etiam nobis simul inde egrediamur concordes atque pacati et schismatica diuisione correcta fraterno unitatis Christi uinculo obstricti mirantibus et gaudentibus omnibus bonis dolente autem solo diabolo et similibus eius pariter in ecclesiam ad gratiarum actionem laudesque deo reddendas ardentissima et lucidissima caritate pergamus! [129.2] Quid enim magnum est, si oculus pacatus adtendat et cogitatio Christiana non deserat considerare et uidere remotis humanis criminationibus seu ueris seu falsis in eis litteris ecclesiam esse quaerendam, ubi Christus redemptor eius innotuit? nam sicut non audimus contra Christum eos, qui dicunt corpus eius de sepulcro furatum a discipulis, sic non debemus audire contra eius ecclesiam eos, qui dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis sociis. apostolus quippe dicit, quoniam ueraces Christiani membra sunt Christi. sicut ergo non credimus furto cuiusquam perisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non debemus peccato cuiusquam uiua eius membra perisse de mundo. non est itaque difficile, quoniam caput est Christus et corpus ecclesia, simul in euangelio commendatum uidere et caput contra calumnias Iudaeorum et corpus contra criminationes haereticorum. nam quod legitur: Oportebat Christum pati et resurgere amortuis tertio die, contra eos est, qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum; quod autem sequitur: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem, contra eos est, qui dicunt non esse ecclesiam in orbe terrarum, ut uno breui capitulo paucisque uerbis et inimicus capitis et inimicus corporis repellatur et, si fideliter adtenderit, corrigatur. [129.3] Nam tenere istas inimicitias fratres nostros tanto magis dolemus, quanto magis eos constat easdem scripturas nobiscum tenere, quibus haec apertissima testimonia continentur. Iudaei quippe, qui negant resurrexisse Christum, saltem non accipiunt euangelium, isti autem fratres nostri utriusque testamenti auctoritate deuincti sunt et tamen criminari nos uolunt de euangelio tradito et nolunt ei credere recitato. sed nunc fortasse huius conlationis cura suscepta diligentius perscrutati sunt scripturas sanctas et, quia in eis innumerabilia testimonia reppererunt, quibus promissa est ecclesia futura in omnibus gentibus et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et praesentari coepisse in euangelio et in epistulis apostolicis et in actibus apostolorum uidemus, ubi et ipsa loca et ciuitates et prouinciae leguntur, per quas creuit incipiens ab Hierusalem, ut inde se etiam in Africam non migrando sed crescendo diffunderet, non autem inuenerunt aliquod testimonium diuinorum eloquiorum, ubi dictum est eam perituram de ceteris partibus mundi et in sola Africa Donati parte mansuram et uiderunt, quam sit absurdum pro illa, quae fuerat peritura, tot testimonia diuina recitari. pro ea uero, quae, sicut putant, fuerat domino placitura, nullum eius testimonium reperiri, haec forte cogitantes ad finiendas uanas et perniciosas et saluti aeternae contrarias inimicitias ad locum conlationis nostrae omnes conuenire uoluerunt, non ut tumultus nouus oriatur, sed ut uetusta discordia finiatur. [129.4] Nam et illud, quo in nos solent grauiter inritari, quod reges terrae, quos tanto ante praedictum est Christo domino seruituros, leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt, credimus quod aliquando cogitauerint non esse culpandum, quia et antiqui reges non solum gentis Hebraicae sed etiam alienigenae, ne quisquam contra deum Israhel, hoc est uerum deum non tantum faceret, sed uel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis minacissimis tenuerunt et maiores istorum ipsam Caeciliani causam, unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per Anulinum proconsulem accusando miserunt, quod utique non ob aliud uidentur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos, qui superati essent, eis, qui superassent, aliquid regali auctoritate decerneret, totamque ipsam causam potuerunt — et forte fecerunt ipsius conlationis necessitate — archiuis publicis perscrutatis inuenire olim esse finitam post ecclesiastica iudicia, quibus absolutus est Caecilianus, illo etiam imperatore iudicante, ad cuius examen rem totam et primo miserunt et postea perduxerunt. ibi potuerant etiam causam Felicis Aptungensis, ordinatoris Caeciliani, quem malorum omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Aeliano proconsule ex praecepto eiusdem imperatoris inuenire purgatam. [129.5] Quamquam et hoc si adtenderunt et, quod facile fuerat, aduerterunt in scripturis sanctis ecclesiam Christi permixtis zizaniis et palea et piscibus malis futuram esse promissam usque ad tempus messis, uentilationis et litoris, utique cogitare potuerunt, etiamsi malam causam Caecilianus et coepiscopi eius habuissent, nihil eos praeiudicare potuisse orbi Christiano, quem deus paucis credentibus tanto ante promisit et nunc multis uidentibus reddidit, nisi forte plus contra ecclesiam ualuit homo peccans quam pro ecclesia deus iurans et iniquitas, quod amisit, quam ueritas, quod promisit. haec sentire quam sit stultum et impium, iam fortasse uiderunt; cogitauerunt quoque damnatos a se Maximianistas, Primiani damnatores, per potestates terrenas etiam de basilicis curasse pellendos et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse peccatum, si tale aliquid ecclesia contra rebelles suos ab huius modi potestatibus postulat; et quod aliquos ex damnatis postea receperunt, quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi communione inpollutos mansisse dixerunt, et baptismum uel a damnatis uel a sociis eorum quamuis foris in schismate datum rescindere atque iterare non ausi sunt, satis utique iudicarunt ea, quae contra nos dicebant -xemplo suo esse damnata et credendum est. quod iam intellegant, quam sit indignum, quam intolerabile, ut, cum sedeant in cathedris episcopalibus cum istis et cum ipso simul Primiano damnatores eius et damnati in causa eius, ut sit pax in parte Donati, de Caeciliano infametur orbis Christianus, ne in pace uiuat unitas Christi. [129.6] Haec omnia fortasse cogitantes et dei timore permoti omnes conlationis loco adesse uoluerunt non tumultus dispositione sed pacis. quod enim propterea se uniuersos adesse dixerunt, ut eorum numerus appareat, quoniam eos paucos esse aduersarii sui saepe mentiti sunt, hoc si aliquando a nostris dictum est, de his locis dici uerissime potuit, ubi nostrorum coepiscoporum et clericorum atque laicorum longe maior est numerus et maxime in proconsulari prouincia, quamquam excepta Numidia consulari etiam in ceteris prouinciis Africanis nostrorum numero facillime superentur aut certe in comparatione omnium gentium, per quas catholica communio dilatatur, eos esse paucissimos rectissime dicimus. sed nunc si numerum suum innotescere uoluissent, nonne ordinatius atque tranquillius. innotesceret per eorum subscriptiones, quas ut mandato suo te cernente subiungant, edicto admonuisti? quid sibi ergo uult quod conlationis loco omnes adesse desiderant? si enim pacem non cogitant, quid non perturbabunt locuturi aut quid illic facient tacituri? nam etiamsi clamor non sit, solus susurrus ipse multorum satis magnum strepitum faciet, quo impediatur illa conlatio. [129.7] Quid est autem, quod in notoria sua ponendum putarunt ideo se iuste flagitasse, ut omnes adessent, quia omnes conuenti sunt, ut uenirent, quasi possent eligi pauci, qui adesse deberent, nisi ab omnibus, qui uenissent, ut eorum electioni te praesente subscriberent ac sic in paucis omnes essent, cum ab omnibus pauci electi essent? aut ergo tumultus ab eis cogitatur aut pax. quorum illud optamus, illud cauemus et ideo, ne forte, quod absit, hoc praeparetur potius, quod cauemus, quam quod optamus, sic consentimus adesse omnes illos, ut tamen a nobis tantus adsit numerus, quantus tuae spectabilitati sufficere uisus est, ut tumultuosum per turbas si quid emerserit, nonnisi eis recte inputetur, in quorum parte praesens fuerit ad rem, quae a paucis agenda est, omnino superflua multitudo. si autem, quod uotis omnibus cupimus, quod ardenter appetimus, quod suppliciter a domino deprecamur, causa unitatis faciendae illa erit necessaria multitudo, cum uoluerint, omnes aderimus et ad tantum bonum illo adiuuante, qui hoc donat, alacriter conuolabimus dicentes: (Fratres nostri estis\' non iam eis, qui nos detestantur, sed qui odio finito amplectuntur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate iam nobiscum experientibus, quam bonum sit et iucundum fratres habitantes in unum. [Et alia manu:] Optamus te, fili, in deo bene ualere. [Item alia manu:] Aurelius episcopus ecclesiae catholicae Carthaginensis subscripsi. [Item:] Siluanus primae sedis prouinciae Numidiae subscripsi. CXXX. AUGUSTINUS EPISCOPUS SERVUS CHRISTI SERVORCMQVE CHRISTI RELIGIOSAE FAMULAE DEI PROBAE IN DOMINO DOMI- NORUM SALUTEM [130.1] Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso, quem oramus, tempus facultasque concessa est, oportuit, ut debitum meum iam iamque persoluerem et pio studio tuo in Christi caritate seruirem. quam me autem laetificauerit ipsa petitio tua, in qua cognoui, quantam rei tantae curam geras, uerbis explicare non possum. quod enim maius oportuit esse negotium uiduitatis tuae quam persistere in orationibus nocte ac die secundum apostoli admonitionem ? ille quippe ait: Quae autem uere uidua est et desolata, sperauit in domino et persistit in orationibus nocte ac die. unde mirum uideri potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, diues tantaeque familiae mater et ideo licet uidua non tamen desolata, quo modo occupauerit cor tuum praecipueque sibi uindicauerit orandi cura, nisi quia prudenter intellegis, quod in hoc mundo et in hac uita nulla anima possit esse secura. [130.2] Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit, quod discipulis suis non pro se ipsis sed pro humano genere contristatis et desperantibus quemquam posse saluari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus quam diuitem in regnum caelorum, mirifica et misericordissima pollicitatione respondit deo esse facile, quod hominibus inpossibile est. cui ergo facile est, ut etiam diues intret in regnum caelorum, inspirauit tibi piam sollicitudinem, de qua me consulendum putasti, quonam modo tibi esset orandum. ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, in regnum caelorum Zacchaeum diuitem misit et resurrectione atque ascensione glorificatus multos postea diuites impertito sancto spiritu fecit huius saeculi contemptores et finita diuitiarum cupiditate ditiores. quo modo enim tu sic studeres orare dominum, nisi sperares in eo? quo modo autem sperares in eo, si sperares in incerto diuitiarum et contemneres praeceptum saluberrimum, quod apostolus ait: Praecipe diuitibus huius saeculi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum sed in deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. [130.3] Debes itaque prae amore huius uerae uitae etiam desolatam te reputare in hoc saeculo, in qualibet eius felicitate uerseris. nam sicut est illa uera uita, in cuius comparatione utique ista, quae multum amatur, quamlibet iucunda atque producta sit. nec uita dicenda est, sic est etiam solacium uerum, quod per prophetam promittit deus dicens: Dabo illis solacium uerum, pacem super pacem, sine quo s)lacio, quaecumque sunt terrena solacia, magis in eis desolatio quam consolatio reperitur. diuitiae quippo atque fastigia dignitatum ceteraque huius modi, quibus se felices putant esse mortales uerae illius felicitatis expertes, quid adferunt consolationis, cum sit eis non indigere quam eminere praestantius, quae plus excruciant adepta timore amissionis quam concupita adeptionis ardore? talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti bene utendo faciunt, ut ista sint bona. non sunt ergo in his uera solacia sed ibi potius, ubi uera uita. nam inde necesse est fiat homo beatus, unde fit bonus. [130.4] Homines autem boni etiam in hac uita uidentur praestarenon parua solacia. nam si paupertas angit, si luctus maestificat: si dolor corporis inquietat, si contristat exilium, si ulla alia calamitas uexat, adsint boni homines, qui non solum gaudere cum gaudentibus uerum etiam flere cum flentibus norunt et salubriter adloqui et conloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur, releuantur grauia, superantur aduersa. sed ille hoc in eis et per eos agit, qui spiritu suo bonos facit. contra si diuitiae circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetur in patria et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit, cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae, insidiae sustineantur atque timeantur, nonne illa omnia fiunt amara et dura nec aliquid laetum uel dulce est in eis? ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. sed quousque talis inuenitur, de cuius animo et moribus sit in hac uita certa securitas? nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus est et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina conuersatione securus. proinde quamuis ex fructibus suis multi cognoscantur et alii quidem proximos bene uiuendo laetificent alii male uiuendo contristent, tamen propter humanorum animorum ignota et incerta rectissime apostolus admonet, ut non ante tempus quicquam iudicemus, donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis et tunclaus erit unicuique a deo. [130.5] In his igitur uitae huius tenebris, m quibus peregrinamur a domino, quam diu per fidem ambulamus non per speciem, desolatam se debet anima Christiana deputare, ne desistat orare et scripturarum diuinarum sanctarumquesermoni tamquam lucernae in obscuro loco positaefidei oculum intendere, donec dies lucescat et lucifer oriatur in cordibus nostris. huius enim lucernae quidam fons ineffabilis lumen illud est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris, cui uidendo fide corda mun. danda sunt. beati enim mundicordes, quia ipsi deum uidebunt, et: Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. tunc erit uera uita post mortem uerumque solacium post desolationem. illa uita eximet animam nostram de morte et illud solacium oculos nostros a lacrimis et, quoniam ibi iam non erit ulla temptatio, ideo sequitur in eodem psalmo: Pedes meos a lapsu. porro si nulla temptatio, iam nulla oratio; non enim adhuc promissi boni expectatio sed redditi contemplatio. unde: Placebo, inquit, domino in regione uiuorum, ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus. mortui enim estis, ait apostolus, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. haec est uera uita, quam iubentur bonis operibus adprehendere diuites, et ibi est uerum solacium, quo solacio nunc uidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet et domum suam pie tractat, agens cum omnibus suis, ut ponant in deo spem suam, dicit tamen in oratione: Sitiuit tibi anima mea, quam multipliciter tibi caro mea in terra deserta et sine uia et sine aqua, quod est ista moribunda uita, quibuslibet mortalibus solaciis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur. quanta libet rerum copia cumuletur. nosti quippe ista omnia, quam incerta sint; et in illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta non essent? [130.6] Haec dixi, quoniam sermonem meum uidua diues et nobilis et tantae familiae mater de oratione quaesisti, ut etiam tecum in hac uita permanentibus et obsequentibus tuis te sentias desolatam nondum utique adprehensa illa uita, ubi est uerum certumque solacium, ubi implebitur, quod in prophetia dictum est: Satiati sumus mane misericordia tua et exultauimus et iucundati sumus in omnibus diebus nostris. iucundati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis, quibus uidimus mala. [130.7] Antequam ergo ista consolatio ueniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus nocte ac die, desolatam te esse memineris. non enim apostolus qualicumque uiduae tribuit hoc munus, sed quae uere, inquit, uidua est et desolata, sperauit in domino et persistit in orationibus nocte et die. quod uero sequitur, uigilantissime caue: Quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est; agit enim homo in his, quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum esse se credit. quapropter quod scriptura dixit de diuitiis: Diuitiae si adfluant, ne adponatis cor, hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si adfluant, ne adponas cor. non ideo te magni pendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod uelut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. omnino haec in te despice atque contemne, ne in his quicquam requiras praeter integram corporis ualitudinem. haec enim contemnenda non est propter necessarios usus uitae huius, antequam mortale hoc induatur inmortalitate, hoc est uera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena infirmitate deficiens corruptibili uoluptate reficitur, sed caelesti firmitate persistens aeterna incorruptibilitate uegetatur. nam et ipse apostolus: Carnis, inquit, prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis, quia gerimus curam carnis sed ad necessitatem salutis. nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut ipse itidem dicit. hinc est, quod et Timotheum nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet, ut modico uino utatur propter stomachum et frequentes suas infirmitates. [130.8] Has ergo delicias, in quibus uidua si agit, hoc est si delectatione cordis haeret atque habitat, uiuens mortua est, multi sancti et sanctae omni modo cauentes ipsas uelut matres deliciarum diuitias dispergendo pauperibus abiecerunt et alio modo in caelestibus thesauris potius condiderunt. quod si tu deuincta aliquo pietatis officio non facis, tu scis, quam de his rationem reddas deo. nemo enim scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est. nos non debemus ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. pertinet tamen ad uidualem curam tuam, deliciae si adfluant, ne adponas cor, ne in eis putrescendo moriatur, quod sursum esse debet, ut uiuat. te in eo numero deputato, de quibus scriptum est: Viuent corda eorum in saeculum saeculi. [130.9] Audisti, qualiter ores, audi et, quid ores, unde me maxime consulendum putasti, quoniam te permouet, quod ait apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, et timuisti, ne magis tibi obsit non, sicut oportet, orare quam non orare. quod sic itaque dici breuiter potest: Ora beatam uitam; hanc enim habere omnes homines uolunt; nam et qui pessime et perdite uiuunt, nullo modo ita uiuerent, nisi eo modo se uel esse beatos putarent. quid igitur aliud oportet orare, nisi id, quod cupiunt et mali et boni, sed ad quod perueniunt nonnisi boni? [130.10] Hic fortasse iam quaeras, quid sit ipsa beata uita. in qua quaestione multa philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui tamen eam tanto minus inuenire potuerunt, quanto minus eius fontem honorauerunt eique gratias egerunt. prius itaque adtende, utrum adquiescendum sit eis, qui dicunt eum beatum esse, qui secundum suam uiuit uoluntatem. sed absit, ut hoc uerum esse credamus. quid, si enim nequiter uelit uiuere? nonne tanto miserior esse conuincitur, quanto facilius mala uoluntas eius impletur? merito hanc sententiam etiam ipsi, qui sine dei cultu philosophati sunt, respuerunt. nam quidam eorum uir eloquentissimus ait: \'Ecce autem alii non philosophi quidem sed prompti tamen ad disputandum omnes aiunt esse beatos, qui uiuunt, ut ipsi uelint. falsum id quidem; uelle enim, quod non deceat, id est ipsum miserrimum nec tam miserum est non adipisci, quod uelis, quam adipisci uelle, quod non oporteat.\' quid tibi uidentur haec uerba? nonne ab ipsa ueritate per quemlibet hominem dicta sunt? possumus ergo hic dicere, quod apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum eius illi sententia placuisset: Testimonium hoc uerum est. [130.11] Ille igitur beatus est, qui omnia, quae uult, habet nec aliquid uult, quod non decet. quod si ita est, uide iam, quae homines non indecenter uelint. alius uult coniugari, alius coniugio uiduatus deinceps continenter eligit uiuere, alius nullum concubitum nec in ipsis nuptiis experiri. et si aliud hic alio melius reperitur, nullum tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid uelle; sic et optare filios nuptiarum scilicet fructum et eis, qui suscepti fuerint, uitam ac salutem, quo uoto plerumque occupatur etiam continentia uidualis; nam etsi spreto coniugio iam non optant etiam filios procreare, optant tamen, quos procreauerunt, incolumes uiuere. ab hac omni cura immunis est uirginalis integritas; habent tamen omnes caros et caras, quibus non indecenter optent etiam temporalem salutem. sed cum istam salutem in se ipsis et in eis, quos diligunt, adepti homines fuerint, num poterimus eos dicere iam beatos? habent enim aliquid, quod non dedecet uelle; sed si alia non habent maiora atque meliora et utilitatis decorisque pleniora, adhuc a beata uita longe absunt. [130.12] Placetne igitur, ut super salutem istam temporalem optent sibi ac suis honores et potestates? sane, si, ut per haec consulant eis, qui uiuunt sub eis, non propter haec ipsa sed propter aliud, quod inde fit bonum, decet ea uelle; si autem propter inanem fastum elationis pompamque superfluam uel etiam noxiam uanitatis, non decet. quocirca si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua sic apostolus loquitur: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia; nihil enim intulimus in hunc mundum sed nec auferre hinc aliquid possumus; uictum et tegumentum habentes his contenti sumus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem; radix enim omnium malorum auaritia, quam quidam appetentes a fide errauerunt et inseruerunt se doloribus multis, - hanc ergo sufficientiam non indecenter uult, quisquis uult nec amplius uult; alioquin non ipsam uult et ideo nec decenter uult. hanc optabat et pro hac orabat, qui dicebat: Diuitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi, quae necessaria sunt, sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar et dicam: \'Quis me uidet?\' aut pauper factus furer et iurem nomen dei mei. uides certe et istam sufficientiam non appeti propter se ipsam sed propter salutem corporis et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconueniens eis, cum quibus honeste officioseque uiuendum est. [130.13] In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter se ipsa appetuntur, sufficientia uero rerum necessariarum non propter se ipsam sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. incolumitas porro in ipsa uita ac salute atque integritate animi et corporis constituta est. itemque amicitia non angustis finibus terminanda est; omnes enim, quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamuis in alios propensius in alios suspensius inclinetur; peruenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. ita nemo est in genere humano, cui non dilectio etsi non pro mutua caritate pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur. sed hi nos multum iusteque delectant, a quibus uicissim sancte casteque diligimur. ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non habentur, ut habeantur, orandum est. [130.14] Hocine totum et haec sunt omnia, quibus beatae uitae summa colligitur? an aliquid aliud ueritas docet, quod his omnibus praeferatur? nam et illa sufficientia et ipsa incolumitas uel propria uel amicorum quam diu temporalis est, pro aeternae uitae adeptione abicienda est, quamquam fortasse corpus animus uero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit. neque enim utiliter in tempore uiuitur nisi ad comparandum meritum, quo in aeternitate uiuatur. ad illam ergo unam uitam, qua cum deo et de deo uiuitur, cetera, quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt. in eo quippe nosmet ipsos diligimus, si deum diligimus, et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmet ipsos ita uere diligimus, si eos ad dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus. deum igitur diligimus per se ipsum et nos ac proximos propter ipsum. nec cum ita uiuimus, iam nos in ipsa beata uita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius, quod oremus. quo modo enim iam beate uiuimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene uiuimus? [130.15] Ut quid ergo per multa dispergimur et quaerimus, quid oremus, timentes, ne forte, sicut non oportet, oremus, ac non potius cum psalmo dicimus: Unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini et uisitem templum sanctum eius? ibi namque omnes dies non ueniendo et transeundo fiunt omnes nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa uita habet finem, cuius illi dies sunt. propter hanc adipiscendam beatam uitam ipsa uera uita orare nos docuit non in multiloquio, tamquam eo fiat, ut exaudiamur, quo loquaciores sumus, cum eum oremus, qui nouit, sicut ipse dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo. unde mirum uideri potest, quamuis multiloquium prohibuerit, cur nos orare sic adhortatus sit, qui nouit, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret: Oportet semper orare et non deficere uiduae cuiusdam proposito exemplo, quae de suo aduersario cupiens uindicari iudicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum non iustitia uel misericordia permotum sed taedio superatum, ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et iustus dominus deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio iudice potuit assidua interpellatione contemni, et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata nouit ignosci, si, quo cupiebat, illa peruenit, quae uoluit uindicari. ille quoque, cui amicus de uia uenerat nec, quod ei adponeret, habebat, ab amico sibi cupiens commodari tres panes, quibus fortasse ipsa trinitas unius substantiae figurata est, iam cum suis seruis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitauit, ut daret ei, quantos uolebat, magis et ipse uitando taedium quam beniuolentiam cogitando, ut hinc intellegeremus, si dare cogitur, qui, cum dormiat, a petente excitatur inuitus, quanto det benignius, qui nec dormire nouit et dormientes nos excitat, ut petamus. [130.16] Hinc est et illud: Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis; omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inuenit et pulsanti aperietur. aut quis est ex uobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porriget ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porriget ei? aut si ouum petit, numquid porriget ei scorpium? si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester caelestis dabit bona petentibus se. cum ergo secundum tria illa, quae commendat apostolus, fides significetur in pisce uel propter aquam baptismi uel quod in huius saeculi fluctibus integra est, cui contrarius est ille serpens, qui, ut non crederetur deo, uenenosa fraude persuasit, spes in ouo, quia uita pulli nondum est, sed futura est nec iam uidetur, sed adhuc speratur — spes enim, quae uidetur, non est spes —, cui contrarius est scorpius, quoniam, qui sperat aeternam uitam. quae retro sunt, obliuiscitur et in anteriora se extendit, cui noxium est retro respicere, scorpius autem ex ea parte cauendus est, quam uenenatam et aculeatam retrorsum habet, caritas in pane, maior enim horum caritas et in cibis utique uincit cetera panis utilitas, cui contrarius est lapis. quoniam dura corda respuunt caritatem, siue aliud aliquid congruentius ista significent, tamen, qui nouit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit. [130.17] Quod quare faciat, qui nouit, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, mouere animum potest, nisi intellegamus, quod dominus et deus noster non uoluntatem nostram sibi uelit innotescere, quam non potest ignorare, sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare. illud enim ualde magnum est, sed nos ad accipiendum parui et angusti sumus. ideo nobis dicitur: Dilatamini, ne sitis iugum ducentes cum infidelibus. tanto quippe illud, quod ualde magnum est, quod nec oculus uidit, quia non est color, nec auris audiuit, quia non est sonus, nec in cor hominis ascendit, quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus et speramus firmius et desideramus ardentius. [130.18] In ipsa ergo fide et spe et caritate continuato desiderio semper oramus. sed ideo per certa interualla horarum et temporum etiam uerbis rogamus deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus, nobis ipsis innotescamus et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. dignior enim sequitur effectus, quem feruentior praecedit affectus. ac per hoc et quod ait apostolus: Sine intermissione orate, quid est aliud quam \'beatam uitam,\' quae nulla nisi aeterna est, ab illo, qui eam dare solus potest, \'sine intermissione desiderate\'? semper ergo hanc a domino deo desideremus et semper oremus. sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodam modo tepescit, certis horis ad negotium orandi mentem reuocamus uerbis orationis nos admonentes in id, quod desideramus, intendere, ne, quod tepescere coeperat, omnino frigescat et penitus extinguatur, nisi crebrius inflammetur. unde et illud, quod idem apostolus ait: Postulationes uestrae innotescant apud deum, non sic accipiendum est, tamquam deo innotescant, qui eas, et antequam essent, utique nouerat, sed nobis innotescant apud deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam, aut forte innotescant etiam angelis, qui sunt apud deum, ut quodam modo eas offerant deo et de his consulant et, quod eo iubente implendum esse cognouerint, sicut oportere ibi cognouerint, hoc nobis uel euidenter uel latenter adportent; dixit enim angelus homini: Et nunc, quando orabas tu et Sarra, ego obtuli memoriam orationis uestrae in conspectu claritatis dei. [130.19] Quae cum ita sint, etiam diu orare, cum uacat, id est cum alia bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamuis et in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est inprobum nec inutile. neque enim, ut nonnulli . putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. aliud est sermo multus aliud diuturnus affectus. nam et de ipso domino scriptum est, quod pernoctauerit in orando et quod prolixius orauerit. ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum in tempore precator opportunus, cum patre exauditor aeternus? [130.20] Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes sed eas tamen breuissimas et raptim quodam modo iaculatas, ne illa uigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras euanescat atque hebetetur intentio. ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita, si perdurauerit, non cito esse rumpendam. absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si feruens perseuerat intentio. nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere uerbis; multum autem precari est ad eum, quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. ponit autem lacrimas nostras in conspectu suo et gemitus noster non est absconditus ab eo, qui omnia per uerbum condidit et humana uerba non quaerit. [130.21] Nobis ergo uerba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus, quid petamus, non quibus dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. cum ergo dicimus: Sanctificetur nomen tuum, nos admonemus desiderare, ut nomen eius, quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur, quod non deo sed hominibus prodest. et in eo, quod dicimus: Adueniat regnum tuum, quod, seu uelimus seu nolimus, utique ueniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis ueniat atque in eo regnare mereamur. cum dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam oboedientiam, ut sic in nobis fiat uoluntas eius, quem ad modum fit in caelestibus ab angelis eius. cum dicimus: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, per id,. quod dicitur \'hodie\', significatur \'hoc tempore>, ubi uel sufficientiam illam petimus a parte, quae excellit, id est nominepanis totam significantes uel sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est non tamen ad huius temporis sed ad illam aeternam felicitatem adsequendam. cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus, et quid petamus et quid faciamus, ut accipere mereamur. cum dicimus: Ne nos inferas in temptationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui temptationi uel consentiamus decepti uel cedamus afflicti. cum dicimus: Libera nos a malo, nos admonemus cogitare nondum nos esse in eo bono, ubi nullum patiemur malum. et hoc quidem ultimum quod in oratione dominica positum est, tam late patet, ut homo Christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrimas fundat. hinc exordiatur, in hoc inmoretur, ad hoc terminet orationem. his enim uerbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat. [130.22] Nam quaelibet alia uerba dicamus, quae affectus orantis uel praecedendo format, ut clareat, uel consequendo adtendit, ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. quisquis autem id dicit, quod ad istam euangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non inlicite orat, carnaliter orat, quod nescio quem ad modum non dicatur inlicite, quando quidem spiritu renatos non nisi spiritaliter deceat orare. qui enim dicit uerbi gratia: Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis, et: Prophetae tui fideles inueniantur, quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? qui dicit: Deus uirtutum, conuerte nos et ostende faciem tuam et salui erimus, quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? qui dicit: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas, quid aliud dicit quam: Fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra? qui dicit: Paupertatem et diuitias ne dederis mihi, quid aliud dicit quam: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie? qui dicit: Memento, domine, Dauid et omnis mansuetudinis eius, aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, quid aliud dicit quam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? qui dicit: Aufer a me concupiscentias uentris et desiderium concubitus ne adprehendat me, quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in temptationem? qui dicit: Erue me ab inimicis meis, deus, et ab insurgentibus super me libera me, quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? et si per omnia precationum sanctarum uerba discurras, quantum existimo, nihil inuenies, quod non ista dominica contineat et concludat oratio. unde liberum est aliis atque aliis uerbis eadem tamen in orando dicere, sed non esse debet liberum alia dicere. [130.23] Haec et pro nobis et pro nostris et pro alienis atque ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt, quamuis alius pro isto alius pro illo, sicut se habent propinquitates uel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut extollat affectus. qui autem dicit in oratione uerbi gratia: \'Domine, multiplica diuitias meas\', aut: \'Da mihi tantas, quantas illi uel illi dedisti\', aut: \'Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem'\', uel si quid eius modi est, et haec dicit eorum habens concupiscentiam non id adtendens, ut ex his secundum deum prosit hominibus, puto eum non inuenire in oratione dominica, quo possit haec uota coaptare. quam ob rem pudeat saltem petere, quae non pudet cupere, aut si et hoc pudet, sed cupiditas uincit, quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus: Libera nos a malo! [130.24] Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, uerum etiam quid ores, non me docente sed illo, qui omnes nos docere dignatus est. beata uita quaerenda est, haec a domino deo petenda. quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad multos et ad multa ut quid imus? breuiter in scriptura dei ueraciterque dictum est: Beatus populus, cuius est dominus deus ipsius. in ipso populo ut simus atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine uiuendum peruenire possimus, finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. in eisdem tribus pro conscientia bona spes posita est. fides ergo et spes et caritas ad deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem et, quae petat a domino in dominica oratione, considerantem. ieiunia et ab aliis uoluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae refrenatio maximeque elemosynae multum adiuuant orationem, ut possimus dicere: In die tribulationis meae deum exquisiui manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus. quo modo enim deus incorporalis et inpalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur? [130.25] Adhuc est fortasse, quod quaeras, cur apostolus dixerit: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus. neque enim ullo modo credendum est uel ipsum uel quibus ista dicebat dominicam nescisse orationem. cur ergo putamus hoc eum dixisse, quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae tribulationesque temporales plerumque prosunt uel ad sanandum tumorem superbiae uel ad probandam exercendamue patientiam, cui probatae et exercitatae clarior merces uberiorque seruatur, uel ad quaecumque flagellanda et abolenda peccata, tamen nos nescientes, quid ista prosint, ab omni optamus tribulatione liberari. ab hac ignorantia nec se ipsum apostolus ostendit alienum, nisi forte, quid oraret, sicut oporteret, sciebat, quando, magnitudine reuelationum ne extolleretur, datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum colaphizaret. propter quod ter dominum rogauit, ut eum auferret ab eo, utique sicut oportet nesciens quid oraret. denique dei responsum, cur non fieret, quod uir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audiuit: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. [130.26] In his ergo tribulationibus, quae possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus et tamen, quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, uniuersali humana uoluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus. sed hoc deuotionis debemus domino deo nostro, ut, si ea non abstulerit, non ideo nos ab eo neglegi existimemus, sed potius pia patientia malorum bona speremus ampliora. sic enim uirtus in infirmitate perficitur. nonnullis quippe inpatientibus dominus deus, quod petebant, concessit iratus, sicut contra apostolo negauit propitius. nam legimus, Israhelitae quid et quo modo rogauerint et acceperint, sed expleta concupiscentia inpatientia est grauiter castigata. dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum. dedit etiam, quod diabolus postulauit, ut probandus eius famulus temptaretur. exaudiuit rogantes et inmundos spiritus, ut in multos sues legio daemonum mitteretur. haec scripta sunt, ne forte se quisquam magni pendat, si fuerit exauditus, cum aliquid inpatienter petit, quod non impetrare plus prosit, aut se abiciat et de diuina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius uel a prosperitate corruptus penitus euertatur. in talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. unde si aliquid, contra quod oramus, acciderit, patienter ferendo et in omnibus gratias agendo hoc potius oportuisse, quod dei non quod nostra uoluntas habuit, minime dubitare debemus. nam et huius modi exemplum praebuit nobis ille mediator, qui cum dixisset: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, humanam in se uoluntatem ex hominis susceptione transformans continuo subiecit: Verum non quod ego uolo, sed quod tu uis, pater. unde merito per unius oboedientiam iusti constituuntur multi. [130.27] Quisquis autem unam illam petit a domino et hanc requirit, certus ac securus petit nec timet, ne forte obsit, cum acceperit, sine qua nihil prodest, quicquid aliud, sicut oportet, acceperit. ipsa est enim una uera et sola beata uita, ut contemplemur domini delectationem in aeternum inmortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. propter hanc unam cetera requiruntur et non indecenter petuntur. istam quisquis habuerit, omnia, quae uult, habebit nec aliquid ibi uelle quia nec habere poterit, quod non decebit. ibi est quippe fons uitae, quem sitire nunc oportet in oratione, quam diu in spe uiuimus et, quod speramus, nondum uidemus, in protectione alarum eius, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus eius et torrente uoluptatis eius potemur, quoniam apud eum est fons uitae, in lumine eius uidebimus lumen, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum et nihil erit ultra, quod gemendo quaeramus, sed quod gaudendo teneamus. uerum tamen, quoniam ipsa est pax, quae praecellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. quod enim, sicuti est, cogitare non possumus, utique nescimus, sed, quicquid cogitanti occurrerit, abicimus, respuimus, inprobamus, non hoc esse, quod quaerimus. nouimus. quamuis illud nondum. quale sit. nouerimus. [130.28] Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia sed docta spiritu dei, qui adiuuat infirmitatem nostram. nam cum dixisset apostolus: Si autem, quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus, ibi subiecit: Similiter et spiritus adiuuat infirmitatem nostram; quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; qui autem scrutatur corda, scit, quid spiritus sapiat, quia secundum deum interpellat pro sanctis, quod non sic est intellegendum, ut existimemus sanctum spiritum dei, qui in trinitate incommutabilis deus est et cum patre et filio unus deus, tamquam aliquem, qui non sit, quod deus est, interpellare pro sanctis; dictum est quippe: Inter pellat pro sanctis, quia interpellare sanctos facit, sicut dictum est: Temptat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum, hoc est ut scire uos faciat. interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae rei, quam per patientiam expectamus. quo modo enim narretur, quando desideratur, quod ignoratur? nam utique, si omni modo ignoraretur, non desideraretur et rursus, si uideretur, non desideraretur nec gemitibus quaereretur. [130.29] Haec omnia considerans et si quid aliud de hac re tibi dominus insinuauerit, quod uel mihi non occurrit uel dici a me longum fuit, concerta in oratione uincere hoc saeculum; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut uidua Christi. quamuis enim ad omnia membra eius, hoc est ad omnes, qui in eum credunt et eius corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in scriptura eius uiduis inuenitur iniuncta. nam duae fuerunt Annae honorabiliter nominatae, una coniugata, quae sanctum Samuhelem peperit, alia uidua, quae sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnouit. orauit et coniugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat; tunc ipsum Samuhelem impetrauit et acceptum deo reddidit, quia, cum posceret, uouit. sed oratio eius quo modo ad orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo, quod ibi positum est:. Libera nos a malo, non paruum malum uidetur et nuptam esse et fructum carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum. de illa uero Anna uidua uide quid scriptum sit, quia non discedebat de templo ieiuniis s et obsecrationibus seruiens nocte ac die. nec aliunde apostolus, quod et supra commemoraui: Quae autem uere uidua est, inquit, et desolata, sperauit in domino et persistit in orationibus nocte ac die. et dominus cum semper orandum et non deficiendum nos hortaretur, uiduam commemorauit, quae licet iniquum et impium iudicem ac dei et hominum contemptorem ad audiendam causam suam assidue interpellando conuertit. quam ergo prae ceteris uiduae debeant uacare orationibus, satis hinc intellegi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de uiduis propositum est exhortationis exemplum. [130.30] Quid autem in hoc operis genere in uiduis electum est nisi destitutio et desolatio? quapropter si se omnis anima intelle- \' gat in hoc saeculo destitutam atque desolatam, quam diu peregrinatur a domino, profecto quandam uiduitatem suam deo defensori assidua et inpensissima precatione commendat. ora ergo ut uidua Christi nondum habens eius conspectum, cuius precaris auxilium, et, licet sis ditissima, sicut pauper ora; nondum enim ueras futuri saeculi diuitias habes, ubi nulla damna formides; licet habeas filios et nepotes numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora; incerta sunt enim omnia temporalia etiam usque in finem uitae huius in nostram consolationem mansura. tu autem si ea, quae sursum sunt, quaeris et sapis, aeterna et certa desideras, quae quam diu nondum habes, etiam saluis omnibus atque obsequentibus tuis tamquam desolatam deputare te debes et, si tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua et aliae sanctae uiduae uirginesque sub uestra cura securius constitutae; quanto enim magis domum uestram pie tractatis, tanto inpensius orationibus instare debetis rerum praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis. [130.31] Sane memineritis et pro nobis non neglegenter orare. nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut adiutorium, quod necessarium nouimus, auferatis. a familia Christi oratum est pro Petro, oratum est pro Paulo; et uos in eius familia esse gaudemus et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. orate certatim concordi sanctoque certamine; non enim aduersus alterutrum certatis sed aduersus diabolum sanctis omnibus inimicum. in ieiuniis et uigiliis et omni castigatione corporis, qua plurimum adiuuatur oratio, faciat quaeque uestrum, quod poterit; quod altera minus potest, ea, quae potest, faciat, si in altera diligit, quod ideo, quia non potest ipsa, non facit. proinde, quae minus ualet, non impediat plus ualentem et, quae plus ualet, non urgeat minus ualentem. conscientiam quippe uestram deo debetis; nemini autem uestrum aliquid debeatis, nisi ut inuicem diligatis. exaudiat te dominus, qui potens est facere supra, quam petimus et intellegimus. CXXXI. DOMINAE INSIGNI ET MERITO INLUSTRI ET PRAESTANTISSIMAE FILIAE PROBAE AUGUSTINUS [131.1] Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta terrena quadam contagione constringitur et tali onere quodam modo depressa curuatur, ut in imo multa quam in summo unum facilius concupiscat et cogitet. nam hoc etiam sancta scriptura ita dicit: Corpus enim, quod corrumpitur, adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. sed ideo uenit saluator noster, qui mulierem illam in euangelio per decem et octo annos curuam, quae fortasse hoc significabat, uerbo salutis erexit, ut anima Christiana non frustra audiat: sursum cor\', nec frustra respondeat se habere ad dominum. quod intuens recte facis mala huius mundi tolerabilia ducere spe futuri. sic enim usu quodam bono conuertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam. de qua re apostolus ait: Scimus, quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum. \'omnia\' inquit, non solum ergo illa, quae appetuntur ut suauia, uerum etiam illa, quae ut molesta uitantur, quando alia sic sumimus, ne capiamur, alia sic ferimus, ne frangamur, et secundum praecepta diuina in omnibus gratias agimus ei, de quo dicimus: Benedicam dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo et: Bonum est mihi, quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. neque enim re uera, si fallacis prosperitatis semper hic tranquillitas adrideret, anima humana portum illum uerae certaeque securitatis appeteret, domina insignis et merito inlustris et praestantissima filia. reddens itaque debitum praestantiae tuae salutationis obsequium agensque gratias, quod salutis nostrae religiosissimam curam geris, posco tibi a domino futurae uitae praemia praesentisque solacia omniumque uestrum, in quorum cordibus per fidem habitat Christus, me dilectioni orationique commendo. [Et alia manu:] Deus uerus et uerax ueraciter consoletur cor tuum et protegat salutem tuam, domina insignis ac merito inlustris ac praestantissima filia. CXXXII. DOMINO INLUSTRI ET MERITO PRAESTANTISSIMO FILIO VOLUSIANO AUGUSTINUS EPISCOPUS [132.1] De salute tua, quam et in hoc saeculo et in Christo esse cupio, sanctae matris tuae uotis sum fortasse etiam ipse non inpar. unde meritis tuis reddens salutationis obsequium hortor,. ut ualeo, ut litterarum uere certeque sanctarum te curam non pigeat inpendere. sincera enim et solida res est nec fucatis. eloquiis ambit ad animum nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum crepitat. multum mouet non uerborum sed rerum auidum et multum terret factura securum. praecipue apostolorum linguas exhortor ut legas; ex his enim ad cognoscendos prophetas excitaberis, quorum testimoniis utuntur apostoli. si quid autem, uel cum legis uel cum cogitas, tibi oritur quaestionis, in quo dissoluendo uidear necessarius, scribe, ut rescribam. magis enim hoc forte adiuuante domino potero quam praesens talia loqui tecum non solum propter occupationes uarias et meas et tuas, quoniam non, cum mihi uacat, occurrit, ut et tibi uacet, uerum etiam propter eorum inruentem praesentiam, qui plerumque non sunt apti tali negotio magisque linguae certaminibus quam scientiae luminibus delectantur. quod autem scriptum habetur, semper uacat ad legendum, cum uacat legenti, nec onerosum fit praesens, quod, cum uoles, sumitur, cum uoles, ponitur. CXXXIII. DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI ATQVE CARISSIMO FILIO MARCELLINO AUGUSTINUS EPISCOPUS IN DOMINO SALUTEM [133.1] Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponiensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua nobilitate comperi auditos et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum, catholicum presbyterum, commiserunt. et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo eius effosso et digito praeciso fuisse confessos. unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum seueritate plectendos, ut, qualia fecerunt, talia patiantur. ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias nec fieri omnino permittas. quamuis enim ab eorum interitu dissimulare possumus, qui non accusantibus nostris sed illorum notoria, ad quos tuendae publicae pacis uigilantia pertinebat, praesentati uideantur examini, nolumus tamen passiones seruorum dei quasi uice talionis paribus suppliciis uindicari, non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere uolumus, ut uiui et nulla corporis parte truncati uel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercitione dirigantur uel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. uocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeuiendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur? [133.2] Imple, Christiane iudex, pii patris officium, sic suscense iniquitati, ut consulere humanitati memineris nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum uulneribus curandi adhibeas uoluntatem. noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione seruasti, quando. tantorum scelerum confessionem non extendente eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis sed uirgarum uerberibus eruisti. qui modus cohercitionis et a magistris artium liberalium et ab ipsis parentibus et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis haberi. noli ergo atrocius uindicare, quod lenius inuenisti. inquirendi quam puniendi necessitas maior est; ad hoc enim et mitissimi homines. facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inueniant, quibus parcant. unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit, ubi appareat mansuetudo. omnia quippe bona opera amant in luce constitui non propter humanam gloriam, sed ut uideant, ait dominus, bona opera uestra et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. et ideo non sufficit apostolo monere, ut mansuetudinem seruaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, uestra nota sit omnibus hominibus, et alio loco: Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines, ut nec illa sancti Dauid, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit, praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. non te ergo exasperet uindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. noli facinore inuento. quaerere percussorem, in quo inueniendo noluisti adhibere tortorem. [133.3] Postremo pro ecclesiae utilitate missus es. hoc ecclesiae catholicae aut, ut modum dispensationis meae non supergredi uidear, hoc ecclesiae ad Hipponiensium-Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem, quamuis, quoniam Christiano loquor, maxime in tali causa non arroganter dixerim, audire te episcopum conuenit iubentem, domine eximie et merito insignis atque carissime fili. unde scio quidem causas ecclesiasticas excellentiae tuae potissimum iniunctas, sed quia credo istam curam ad uirum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi, quas rogo ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graueris. atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini uel intercessionem uel suggestionem uel sollicitudinem nostram et passiones catholicorum seruorum dei, quae infirmis ad aedificationem spiritalem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria seueritate et uestram fidem, quia filii estis ecclesiae, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime neglegatis. deus omnipotens praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis atque carissime fili. CXXXIV. DOMINO INSIGNI ET MERITO SUBLIMI AC PRAESTANTISSIMO FILIO APRINGIO AUGUSTINUS [134.1] Non dubito in hac potestate, quam tibi deus homini in homines dedit, cogitare te diuinum iudicium, ubi et iudices stabunt rationem de suo iudicio reddituri. Christiana quippe fide te inbutum scio, unde mihi ad excellentiam tuam maior fiducia tribuitur non solum petendi uerum etiam monendi propter illum dominum, in cuius familia nobiscum caelesti iure censeris, in quo spem uitae aeternae pariter habemus et quem pro uobis in sacrosanctis mysteriis inuocamus. proinde, domine insignis et merito sublimis ac praestantissime fili, primum quaeso, ut non tibi uidear importunus inruere actibus tuis ea sollicitudine, quam me praecipue gerere oportet pro ecclesia mihi credita, cuius utilitatibus seruio, cui non tam praeesse quam prodesse desidero. deinde obsecro, ut, quod moneo uel rogo, non dedigneris accipere, non cuncteris adquiescere. [134.2] Circumcelliones quosdam et clericos Donatistas cura eorum, qui disciplinae publicae inseruiunt, praemissa notoria ad iudicia legesque perduxit. hi cum audirentur a uiro clarissimo et spectabili tribuno et notario fratre tuo, filio meo Marcellino, non tormentis ungularum atque flammarum sed uirgarum coherciti horrenda facinora in fratres et conpresbyteros meos a se perpetrata confessi sunt, quod scilicet unum eorum exceptum insidiis trucidauerint, alterum e domo raptum oculo effosso digitoque amputato truncauerint. haec cum comperissem illos fuisse confessos ideoque minime dubitarem sub iura tuae securis esse uenturos, has ad tuam nobilitatem litteras acceleraui, quibus deprecor et per misericordiam Christi obsecro, sic de tua maiore atque certiore felicitate gaudeamus, ut eis paria non retribuantur, quamquam lapidis ictibus digitum praecidere oculumque conuellere leges puniendo non possint, quod isti saeuiendo potuerunt. unde securus sum de his, qui hoc se fecisse confessi sunt, quod hanc uicissitudinem non reportabunt; sed ne uel ipsi uel illi, quorum homicidium pate factum est, per tuae potestatis sententiam multentur, hoc timeo, hoc ne fiat et Christianus iudicem rogo et Christianum episcopus moneo. [134.3] De uobis quidem dixisse apostolum legimus, quod non sine causa gladium geratis et ministri dei sitis, uindices in eos, qui. male agunt. sed alia causa est prouinciae, alia est ecclesiae: illius terribiliter gerenda est administratio, huius clementer commendanda est mansuetudo. si apud iudicem non Christianum mihi sermo esset, aliter agerem nec tamen etiam sic ecclesiae causam desererem et, quantum admittere dignaretur, instarem, ne passiones seruorum dei catholicorum, quae prodesse debent ad exempla patientiae, inimicorum suorum sanguine foedarentur, et, si nollet adquiescere, inimico animo eum resistere suspicarer. nunc uero, quando apud te res agitur, alia mihi ratio est, alia consultatio. rectorem te quidem praecelsae potestatis uidemus, sed etiam filium Christianae pietatis agnoscimus. subdatur sublimitas tua, subdatur fides tua; causam tecum tracto communem, sed tu in ea potes, quod ego non possum; confer nobiscum consilium et porrige auxilium. [134.4] Diligenter actum est, ut inimici ecclesiae, qui solent uaniloquio seductionis sollicitare animos inperitos tamquam de persecutione gloriantes, quam se perpeti iactant, horrenda facinora sua in catholicos clericos perpetrata faterentur et suis uerbis implicarentur. legenda sunt gesta ad sanandas animas, quas pestifera suasione uenenauerunt. numquid placet tibi, ut ad finem gestorum, si cruentum istorum supplicium continebit, legendo peruenire timeamus, ubi ponimus et ipsam conscientiam, ne malum pro malo, qui passi sunt, reddidisse uideantur? si ergo nihil aliud constitueretur frenandae malitiae perditorum, extrema fortasse necessitas, ut tales occiderentur, urgeret, quamquam, quod ad nos adtinet, si nihil mitius eis fieri posset, mallemus eos liberos relaxari, quam passiones fratrum nostrorum fuso eorum sanguine uindicari. nunc uero cum et aliquid fieri possit, quo et mitis commendetur ecclesia et inmitium cohibeatur audacia, cur non flectas in partem prouidentiorem lenioremque sententiam, quod licet iudicibus facere etiam non in causis ecclesiae? time ergo nobiscum iudicium dei patris et commenda mansuetudinem matris. cum enim tu facis, ecclesia facit, propter quam facis et cuius filius facis. contende bonitate cum malis. illi scelere immani membra de corpore uiuo auulserunt, tu opere misericordi effice, ut illa, quae nefandis operibus exercebant, alicui utili operi integra eorum membra deseruiant; illi non pepercerunt correctionem sibi praedicantibus dei seruis, tu parce comprehensis, parce ductis, parce conuictis; illi impio ferro fuderunt sanguinem Christianum, tu ab eorum sanguine etiam iuridicum gladium cohibe propter Christum; illi ministro ecclesiae occiso extorserunt spatium uiuendi, tu inimicis ecclesiae uiuentibus relaxa spatium paenitendi. talem te oportet esse in causa ecclesiae iudicem Christianum petentibus, monentibus, intercedentibus nobis. solent homines, quando cum inimicis eorum conuictis lenius agitur, a mitiore sententia prouocare; sed inimicos nostros ita diligimus, ut, nisi de tua Christiana oboedientia praesumamus, a tua seuera sententia prouocemus. deus omnipotens excellentiam tuam auctiorem felicioremque conseruet, domine insignis et merito sublimis ac praestantissime fili. CXXXV. DOMINO VERE SANCTO AC MERITO VENERABILI PATRI AUGUSTINO EPISCOPO VOLUSIANUS [135.1] Petis me, uir probitatis iustitiaeque documentum, ut aliqua ex ambiguis lectionis peritae discenda perconter. amplector gratiam muneris imperati meque libens in disciplinas tuas offero ueteris sententiae auctoritatem secutus, quae nullam ad perdiscendum abundare credit aetatem. neque inmerito sapiens prudentiae studia nullis terminis neque fine conclusit, quando primordiis suis remota uirtus numquam adeo reseratur adeuntibus, ut omnis protinus ad agnitionem patescat, domine uere sancte ac merito uenerabilis pater. est operae pretium cognoscere habitam inter nos proxime confabulationem. quibusdam amicorum conuentibus aderamus, frequentes proferebantur illic pro ingeniis studiisque sententiae. erat tamen sermo rhetorica partitio. apud agnoscentem loquor; etiam ista paulo ante docuisti. adstruebatur, quid esset inuentionis acrimonia, quantus disponendi labor, quae translationis gratia, quae iconismatum pulchritudo et pro ingenio naturaque materiae adposita etiam dicendi facultas. alii rursum poeticam eleuabant fauentes; ne hanc quidem eloquentiae partem tacitam aut inhonoram relinquis, ut conuenienter poeta dixerit: Inter uictrices hederam tibi serpere laurus. dicebatur ergo, quantus oeconomiae esset ornatus, quae metaphorarum uenustas, quanta in comparatione sublimitas; iamleues enodesque uersus atque, ut ita dixerim, caesurarum modulata uariatio. tunc ad familiarem tuam philosophiam sermo deflectit, quam ipse Aristoteleo more tamquam esotericam fouere consueueras. quaerebamus, et quid egerit praeceptor ex Lycio, quid Academiae multiplex et continuata cunctatio, quid ille disputator ex porticu, quid physicorum peritia, quid Epicureorum uoluptas, quid inter omnes infinita disputandi libido tuncque magis ignorata ueritas, postquam praesumptum est, quod possit agnosci. [135.2] 1 Dum in his confabulatio nostra remoratur, unus e multis: \'Et quis\\ inquit, est sapientia ad perfectum Christianitatis inbutus, qui ambigua, in quibus haereo, possit aperire dubiosque adsensus meos uera uel uerisimili credulitate firmare?\' stupemus tacentes. tunc in haec sponte prorumpit: \'Miror, utrum mundi dominus et rector intemeratae feminae corpus impleuerit, pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater et tamen uirgo enixa sit sollemnitate pariendi et post haec uirginitas putatur intacta\'. his et alia subnectit: (Intra corpusculum uagientis infantiae latet. cui par uix putatur uniuersitas, patitur puerilitatis annos, adolescit, iuuentute solidatur; tam diu a sedibus suis abest ille regnator atque ad unum corpusculum totius mundi cura transfertur; deinde in somnos resoluitur, cibo alitur, omnes mortalium sentit affectus nec ullis competentibus signis tantae maiestatis indicia clarescunt; larualis illa purgatio, debilium curae, reddita uita defunctis haec, si et alios cogites, deo parua sunt\\ interuenimus ulterius inquirenti solutumque conuentum ad potioris peritiae merita distulimus, ne, dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus. accepisti, uir totius gloriae capax, inperitiae confessionem. quid a partibus uestris desideretur, agnoscis. interest famae tuae, ut quaesita nouerimus. utcumque absque detrimento cultus diuini in aliis sacerdotibus toleratur inscitia, at cum ad antistitem Augustinum uenitur, legi deest, quicquid contigerit ignorari. incolumem uenerationem tuam diuinitas summa tueatur, domine uere sancte ac merito uenerabilis pater. CXXXVI. DOMINO NIMIUM VENERABILI ET OMNIBUS MIHI OFFICIIS UNICE PERCOLENDO PATRI AUGUSTINO MARCELLINUS [136.1] Vir inlustris Volusianus beatitudinis tuae mihi litteras legit, immo me quidem cogente pluribus legit, quae, licet omnia, quae a te dicuntur, uere miranda sint, usque quaque miratus sum. sermonis enim diuini gratia humiliter tumens facile, ut placeret, emeruit. hinc enim plurimum placuit, quod hominis gressus aliquanto titubantes boni propositi exhortatione statuere et firmare contendis. est enim nobis cum eodem cotidiana pro uiribus nostris et pro ingenii paupertate disputatio, sanctae si quidem matris eius precatione compulsus cura mihi est eum frequentius salutandi, licet uicem in hac parte reddere etiam ipse dignatur. accepta autem uenerabilitatis tuae epistula homo, qui a uerae fidei stabilitate multorum, quorum in hac urbe copia est, persuasione reuocatur, ita motus est, ut, si, quantum ipse confirmat, litterarum prolixitatem minime formidasset, omne beatitudini tuae, quod habere potest, insinuasset ambiguum. sed tamen satis, sicut etiam ipse probare dignaberis, culto accuratoque sermone et Romanae eloquentiae nitore perspicuo aliqua sibi exolui impendio postulauit. quae quidem quaestio usque quaque detrita est et eorum super hac parte satis nota calliditas, qui dispensationem dominicae incarnationis infamant. sed tamen etiam ego in hac parte, quia plurimis, quicquid rescripseris, profuturum esse confido, precator accesserim, ut ad ea uigilantius respondere digneris, in quibus nihil amplius dominum, quam alii homines facere potuerunt, fecisse mentiuntur, Apollonium si quidem suum nobis et Apuleium aliosque magicae artis homines in medium proferunt,, quorum maiora contendunt extitisse miracula. [136.2] Ipse autem uir inlustris superius memoratus multas esse dixit praesentibus aliquantis, quae huic possint iungi non inmerito, quaestiones, sicut ante dixi, si non ab eius partibus epistularis considerata breuitas fuisset. quae tamen licet scribere noluerit, tacere non passus est. dicebat enim, quod, etsi sibi hodie incarnationis dominicae ratio redderetur, reddi uix ad liquidum possit, cur hic deus, qui et ueteris testamenti deus esse firmatur, spretis ueteribus sacrificiis delectatus sit nouis. nihil enim corrigi posse adserebat, nisi quod ante factum non recte probaretur, uel, quod semel recte factum sit, inmutari nullatenus debuisse. recte enim facta dicebat mutari nisi iniuste non posse, maxime quia ista uanitas inconstantiae deum possit arguere, tum deinde quod eius praedicatio atque doctrina rei publicae moribus nulla ex parte conueniat, utpote sicuti a multis dicitur, cuius hoc constat esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus et percutienti aliam praebere maxillam et pallium dare tunicam tollere persistenti et cum eo, qui nos angariare uoluerit, ire debere spatio itineris duplicato, quae omnia rei publicae moribus adserit esse contraria. nam quis tolli sibi ab hoste aliquid patiatur uel Romanae prouinciae depraedatori non mala uelit belli iure reponere? et cetera, quae dici ad reliqua posse intellegit uenerabilitas tua. haec ergo omnia ipsi posse iungi aestimat quaestioni in tantum, ut per Christianos principes Christianam religionem maxima ex parte seruantes tanta, etiam si ipse de hac parte taceat, rei publicae mala euenisse manifestum sit. [136.3] Unde, sicut beatitudo tua mecum dignatur agnoscere, ad haec omnia, quoniam multorum manibus sine dubio tradetur sanctitatis tuae desiderata responsio, plenus debet et elucubratus solutionis splendor ostendi, maxime quia, cum ista gererentur, eximius Hipponiensis regionis possessor et dominus praesens aderat, qui et sanctitatem tuam sub ironiae adulatione laudaret et sibi, cum de his quaereret, minime satis factum esse contenderet ego uero ad haec omnia promissionis non inmemor sed exactor libros confici deprecor ecclesiae hoc maxime tempore incredibiliter profuturos. CXXXVII. DOMINO INLUSTRI ET MERITO INSIGNI ET PRAESTANTISSIMO FILIO VOLUSIANO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [137.1] Legi litteras tuas, in quibus uidi magni cuiusdam dialogi specimen laudabili breuitate comprehensum. respondere igitur debui nec pro dilatione aliquid excusationis opponere. accidit enim opportune, ut ab alienis negotiis mihi aliquantulum uacaret. quibus autem dictandis hoc otium statueram inpendere, paululum distuli nequaquam iustum esse arbitratus, ut, quem ad quaerendum exhortatus ipse fueram, differrem quaerentem. quis autem nostrum, qui Christi, ut possumus, gratiam ministramus, cum tua uerba legerit, ita te uelit doctrina instrui Christiana, ut tibi tantum sufficiat ad salutem non huius uitae, quam uaporis esse simillimam tantillum apparentis et ilico uanescentis atque pereuntis sermo diuinus admonere curauit, sed illam salutem, propter quam adipiscendam et in aeternum obtinendam Christiani sumus? parum est ergo nobis sic te instrui, ut tibi sit liberando satis. ingenium quippe et eloquium tuum tam excellens tamque luculentum prodesse debet etiam ceteris, contra quorum tarditatem seu peruersitatem conuenientissime defendenda est tantae gratiae dispensatio, quam superbae animulae nihili pendunt, quae nimis affectant plurimum posse et ad sua uitia sananda uel etiam frenanda nihil possunt. [137.2] Quaeris igitur, utrum mundi dominus et rector intemeratae feminae corpus impleuerit, pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater et tamen uirgo enixa sit sollemnitate pariendi et post haec uirginitas inuiolata permanserit; utrum intra corpusculum uagientis infantiae latuerit, cui par uix putatur uniuersitas, passus fuerit puerilitatis annos, adoleuerit, iuuentute solidatus sit; tam diu a sedibus suis afuerit ille regnator atque in unum corpusculum totius mundi cura translata sit; deinde in somnos resolutus sit, cibo alitus, omnes affectus mortalium senserit nec ullis competentibus signis claruerint tantae maiestatis indicia, quoniam larualis illa purgatio, debilium curae, reddita uita defunctis, si et alios cogitemus, deo parua sunt. hanc scribis in quodam conuentu amicorum ab uno ex multis, qui aderant, inlatam esse quaestionem, uos autem interuenisse ulterius inquirenti solutumque conuentum ad potioris peritiae merita distulisse, ne, dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus. [137.3] Deinde ad me litterarum tuarum dirigis intentionem et post hanc inperitiae confessionem admones, ut, a partibus nostris quid desideretur, agnoscam. adiungis etiam interesse famae meae, ut quaesita noueritis, quod utcumque absque detrimento cultus diuini in aliis sacerdotibus toleratur inscitia, at cum ad me antistitem uenitur, legi deest, quicquid contigerit ignorari. primum igitur hanc de me opinionem facile praesumptam quaeso deponas eumque animum quamuis erga me beniuolentissimum soluas atque exuas ac de me mihi magis quam ulli alteri credas, si mihi dilectionis uicem reddis. tanta est enim Christianarum profunditas litterarum, ut in eis cotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere, non quo ad ea, quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perueniatur difficultate, sed, cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non uiuitur, tam multa tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opacata intellegenda proficientibus restant tantaque non solum in uerbis, quibus ita dicta sunt, uerum etiam in rebus, quae intellegendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummauerit homo, tunc incipit. [137.4] Sed quid hinc plura? ueniendum ad rem potius, quam requiris. ubi primum scire te uolo non hoc Christianam habere doctrinam, quod ita sit deus infusus carni, qua ex uirgine nasceretur, ut curam gubernandae uniuersitatis uel deseruerit uel amiserit uel ad illud corpusculum quasi contractam collectamque transtulerit. hominum iste sensus est nihil nisi corpora ualentium cogitare siue ista crassiora, sicut sunt humor atque humus, siue subtiliora sicut aeris et lucis, sed tamen corpora, quorum nullum potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse est et, quantumcumque sit corpus seu quantulumcumque corpusculum, loci occupet spatium eundemque locum sic impleat, ut in nulla eius parte sit totum. ac per hoc densari atque rarescere, contrahi et dilatari, in minutias deteri et grandescere in molem non nisi corporum est. longe aliud est animae natura quam corporis; quanto magis dei, qui creator est et animae et corporis! non sic deus implere dicitur mundum uelut aqua, uelut aer, uelut ipsa, lux, ut minore sui parte minorem mundi partem impleat et maiore maiorem. nouit ubique totus esse et nullo contineri loco; nouit uenire non recedendo, ubi erat; nouit abire non deserendo, quo uenerat. [137.5] Miratur hoc mens humana et, quia non capit, fortasse nec credit. se ipsam primitus scrutata miretur, se ipsam paululum, si potest, a corpore attollat et ab eis rebus, quas solet sentire per corpus, et uideat ipsa, quid sit, quae utitur corpore. sed forte non potest; \'magni\' quippe \'ingenii est\', ut ait quidam, \'seuocare mentem a sensibus et cogitationem a consuetudine abducere\'. ipsos ergo corporis sensus aliquanto insuetius et uigilantius perscrutetur. sunt certe quinquepartiti corporis sensus, qui nec sine corpore nec sine anima esse possunt, quia neque sentire est nisi uiuentis, quod ab anima est corpori, neque sine corporeis instrumentis et quasi uasis atque organis uidemus, audimus ceterisque tribus utimur sensibus. intendat haec anima rationalis et sensus corporis non sensibus corporis sed ipsa mente atque ratione consideret. certe sentire homo non potest, nisi uiuat; uiuit autem in carne, antequam morte utrumque dirimatur. quo modo igitur anima, quae sunt extra carnem suam, sentit, quae non nisi in carne sua uiuit? an non ab eius carne longissime absunt sidera in caelo? an in caelo non uidet solem? an sentire non est uidere, cum sit in quinque sensibus excellentior ceteris uisus? an et in caelo uiuit, quia et in caelo sentit et sensus esse non potest, ubi uita non est? an sentit, et ubi non uiuit, quia, cum in sua tantum carne uiuat, sentit etiam in his locis, quae praeter eius carnem continent ea, quae tangit aspectu? uidesne, quam sit hoc latebrosum in sensu tam conspicuo, qui uisus dicitur? adtende et auditum. nam et ipse se foras quodam modo diffundit a carne. unde enim dicimus: (Foris sonat\', nisi ibi sentiamus, ubi sonat? ergo et illic extra carnem nostram uiuimus. an sentire possumus, et ubi non uiuimus, cum sensus sine uita esse non possit? [137.6] Ceteri tres sensus apud se ipsos sentiunt, quamuis de olfactu possit utcumque dubitari. de gustu autem atque tactu nulla controuersia est, quod ea, quae gustamus et tangimus, non alibi quam in nostra carne sentimus. proinde isti tres sensus ab hac consideratione semoueantur. uisus auditusque adferunt mirabilem quaestionem, aut quo modo anima sentiat, ubi non uiuit, aut quo modo uiuat, ubi non est. neque enim nisi in carne sua est; sentit autem etiam praeter carnem suam. ibi quippe sentit, ubi uidet, quia et uidere sentire est; ibi sentit, ubi audit, quia et audire sentire est. aut ergo et ibi uiuit ac per hoc etiam ibi est aut sentit, et ubi non uiuit, aut uiuit, et ubi non est. haec omnia mira sunt; nihil horum adfirmari sine quadam uelut absurditate potest et de sensu loquimur morticino. quid igitur est ipsa anima praeter corporis sensum, id est in mente, qua ista considerat? neque enim sensu corporis de ipsis sensibus corporis iudicat. et putamus nobis de omnipotentia dei incredibile aliquid dici, cum dicitur uerbum dei, per quod facta sunt omnia, sit adsumpsisse corpus ex uirgine et sensibus apparuisse mortalibus, ut inmortalitatem suam non corruperit, ut aeternitatem non mutauerit, ut potestatem non minuerit, ut administrationem mundi non deseruerit, ut a sinu patris, id est a secreto, quo cum illo et in illo est, non recesserit! [137.7] Verbum dei sic intellege, per quod facta sunt omnia, non ut eius transire aliquid cogites et ex futuro praeteritum fieri. manet, sicuti est, et ubique totum est. uenit autem, cum manifestatur, et, cum occultatur, abscedit. adest tamen siue occultum siue manifestum, sicut lux adest oculis et uidentis et caeci; sed uidenti adest praesens caeco uero absens. adest et uox audientibus auribus, adest etiam surdis; sed illis patet, istis latet. quid autem mirabilius quam id, quod accidit in uocibus nostris uerbisque sonantibus in re scilicet raptim transitoria? cum enim loquimur, ne secundae quidem syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit, et tamen, si unus adsit auditor, totum audit, quod dicimus, et, si duo adsint, tantundem ambo audiunt, quod et singulis totum est, et, si audiat multitudo silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tamquam cibos, sed omne, quod sonat, et omnibus totum est et singulis totum. itane iam non illud est potius incredibile, si, uerbum hominis transiens quod exhibet auribus, uerbum dei permanens non exhibet rebus, ut, quem ad modum hoc simul auditur etiam a singulis totum, ita illud simul ubique sit totum? [137.8] Non itaque metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantus deus angustias passus esse uideatur. neque enim mole sed uirtute magnus est deus, qui prouidentiae similiorem sensum magis formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis, qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur, qui pupulam tam paruam ditauit acie, qua per oculos emicante in ictu temporis caelum prope dimidium lustraretur, qui ex puncto et quasi centro cerebri sensus omnes quinaria distributione diffundit, qui corde, membro tam exiguo, uitalem motum per corporis cuncta dispensat his atque huius modi rebus insinuans magna de minimis, qui non est paruus in paruis. ipsa enim magnitudo uirtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum uirginalem non aduenticio sed indigena puerperio fecundauit; ipsa sibi animam rationalem et per eandem etiam corpus humanum totumque omnino hominem in melius mutandum nullo modo in deterius mutata coaptauit nomen humanitatis ab eo dignanter adsumens, diuinitatis ei largiter tribuens; ipsa uirtus per inuiolata matris uirginea uiscera membra infantis eduxit, quae postea per clausa ostia membra iuuenis introduxit. hic si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur. non erit singulare. demus deum aliquid posse, quod nos fateamur inuestigare non posse. in talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. [137.9] Iam illud, quod in somnos soluitur et cibo alitur et omnes humanos sentit affectus, hominem persuadet hominibus, quem non consumpsit utique, sed adsumpsit. ecce sic factum est et tamen quidam haeretici peruerse mirando eius laudandoque uirtutem naturam humanam in eo prorsus agnoscere noluerunt, ubi est omnis gratiae commendatio, qua saluos facit credentes in se profundos thesauros sapientiae et scientiae continens et fide inbuens mentes, quas ad aeternam contemplationem ueritatis incommutabilis peruehat. quid, si omnipotens hominem ubicumque formatum non ex materno utero crearet, sed repentinum inferret aspectibus? quid, si nullas ex paruulo in iuuentam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos? nonne opinionem confirmaret erroris nec hominem uerum suscepisse ullo modo crederetur et, dum omnia mirabiliter facit, auferret, quod misericorditer fecit? nunc uero ita inter deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam et solita sublimaret insolitis et insolita solitis temperaret. [137.10] Quid autem non mirum deus facit in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine cotidiana uiluissent? denique quam multa usitata calcantur, quae considerata stupentur! sicut ipsa uis seminum quos numeros habet, quam uiuaces, quam efficaces. quam latenter potentes, quam in paruo magna molientes, quis adeat animo, quis promat eloquio? ille igitur sibi sine semine operatus est hominem, qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina; ille in suo corpore numeros temporum mensurasque seruauit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexit ordinem saeculorum. hoc enim creuit in tempore, quod coepit ex tempore; uerbum autem in principio, per quod facta sunt tempora, tempus elegit, quo susciperet carnem, non tempori cessit, ut uerteretur in carnem; homo quippe deo accessit. non deus a se recessit. [137.11] Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quo modo deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit, quasi rationem ipsi reddant de re, quae cotidie fit, quo modo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. nam sicut in unitate personae anima utitur corpore, ut homo sit, ita in unitate personae deus utitur homine, ut Christus sit. in illa ergo persona mixtura est animae et corporis, in hac persona mixtura est dei et hominis, si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita misceri, ut neutrum seruet integritatem suam, quamquam et in ipsis corporibus aeri lux incorrupta misceatur. ergo persona hominis mixtura est animae et corporis, persona autem Christi mixtura est dei et hominis; cum enim uerbum dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. illud cotidie fit ad procreandos homines, hoc semel factum est ad liberandos homines. uerum tamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit quam unius incorporeae et alterius corporeae. nam si anima in sua natura non fallatur, incorpoream se esse comprehendit; multo magis incorporeum est uerbum dei ac per hoc uerbi dei et animae credibilior debuit esse permixtio quam animae et corporis. sed hoc in nobis ipsis experimur, illud in Christo credere iubemur. si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? quo modo non fateremur duo incorporea quam unum incorporeum alterumque corporeum facilius potuisse misceri, si tamen non indigne ad ista mixtionis uel mixturae nomen admittitur propter consuetudinem corporalium rerum longe aliter se habentium aliterque natarum? [137.12] Verbum igitur dei idemque dei filius patri coaeternus eademque uirtus et sapientia dei a superno fine creaturae rationalis usque ad infimum finem creaturae corporalis adtingens fortiter et disponens omnia suauiter praesens et latens nusquam conclusa, nusquam discissa, nusquam tumida sed sine mole ubique tota longe alio modo quodam quam eo, quo creaturis ceteris adest, suscepit hominem seque et illo fecit unum Iesum Christum, mediatorem dei et hominum, aequalem patri secundum diuinitatem minorem autem patre secundum carnem, hoc est secundum hominem, incommutabiliter inmortalem secundum aequalem patri diuinitatem eundemque mutabilem atque mortalem secundum cognatam nobis infirmitatem, in quo Christo eo tempore, quod opportunissimum ipse nouerat et ante saecula disposuerat, uenit hominibus magisterium et adiutorium ad capessendam sempiternam salutem: magisterium quidem, ut ea, quae hic ante dicta sunt utiliter uera non solum a prophetis sanctis, qui omnia uera dixerunt, uerum etiam a philosophis atque ipsis poetis et cuiusce modi auctoribus litterarum, quos multa uera falsis miscuisse quis ambigat, illius etiam in carne praesentata confirmaret auctoritas propter eos, qui illa non possent in ipsa intima ueritate cernere atque discernere, quae ueritas, et antequam hominem adsumeret, ipse erat omnibus, qui eius participes esse potuerunt, maxime uero suae incarnationis exemplo id salubriter persuasit, ut, quoniam homines plerique diuinitatis auidi per potestates caelestes, quas deos putarent, ritusque uarios inlicitorum non sacrorum sed sacrilegiorum ambiendum sibi arbitrarentur ad deum magis superbe quam pie, qua in re pro angelis sanctis eis se daemones superbiae cognatione supponunt, scirent homines tam proximum esse deum pietati hominum, ad quem uelut longe positum per interpositas potestates ambiebant, ut hominem suscipere dignaretur et cum illo uniri quodam modo, ut ei sic coaptaretur homo totus, quem ad modum animae corpus excepta concretione mutabili, in quam non conuertitur deus et quam uidemus quod habeat et corpus et anima; adiutorium autem, quod sine gratia fidei, quae ab illo est, nemo potest uincere concupiscentias uitiosas et, si qua earum residua non uicerit, ueniali remissione purgari. quod ergo ad magisterium eius adtinet, quis nunc extremus idiota uel quae abiecta muliercula non credit animae inmortalitatem uitamque post mortem futuram? quod apud Graecos olim primus Pherecydes Syrius cum disputauisset, Pythagoram Samium disputationis illius nouitate permotum ex athleta in philosophum uertit. nunc ergo, quod Maro ait et omnes uidemus, amomum Assyrium uulgo nascitur. quod autem ad adiutorium gratiae pertinet, quae in Christo est, ipse est omnino, quo duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, inrita perpetua soluent formidine terras . [137.13] \'Sed nulla\', inquiunt, (competentibus signis tantae maiestatis indicia claruerunt, quia larualis illa purgatio, debilium curae. reddita uita defunctis, si et alii considerentur, deo parua sunt\\ fatemur quidem et nos talia quaedam fecisse prophetas. nam in his signis quid est excellentius quam mortuos reuixisse? fecit hoc Helias, fecit hoc Helisaeus; nam de magorum miraculis, utrum etiam mortuos suscitauerint, illi uiderint, qui et Apuleium se contra magicarum artium crimina copiosissime defendentem conantur non accusando sed laudando conuincere. nos legimus magos Aegyptiorum istarum artium peritissimos a Moyse, famulo dei, fuisse superatos, cum illi quaedam mira nefandis artibus agerent, ille deo simpliciter inuocato cuncta eorum machinamenta subuerteret. sed et ipse Moyses et ceteri prophetae ueracissimi dominum Christum prophetauerunt et ei gloriam magnam dederunt, hunc non tamquam parem sibi nec in eadem miraculorum potentia superiorem sed plane dominum deum omnium et hominem propter homines factum uenturum praenuntiauerunt. qui propterea et ipse talia facere uoluit, ne esset absurdum, qui per illos fecerat, si ipse non faceret. sed tamen et aliquid proprium facere debuit, nasci de uirgine, a mortuis resurgere, in caelum ascendere. hoc deo qui parum putat, quid plus expectet, ignoro. [137.14] Arbitror enim talia flagitari, qualia gerens hominem facere debuit. nam in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum et omnia per ipsum facta sunt. num homine adsumpto alium mundum facere debuit, ut eum esse crederemus, per quem factus est mundus? sed nec maior mundus nec isti aequalis in hoc mundo fieri posset. si autem minorem faceret infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur. quia ergo non oportebat, ut nouum faceret mundum, noua fecit in mundo. homo enim de uirgine procreatus et a mortuis in aeternam uitam resuscitatus et super caelos exaltatus potentius opus est fortasse quam mundus. hic forte respondent se factum hoc esse non credere. quid ergo fiat hominibus, qui minora contemnunt, maiora non credunt? reddita uita defunctis ideo creditur, quia fecerunt alii, et parum est deo; caro propria de uirgine creata et a morte in aeternam uitam super caelum leuata ideo non creditur, quia nemo fecit, et competit deo. ac per hoc, (quae sibi quisque facilia* non \'factu* sed captu \'putat, aequo animo accipit, supra ea ueluti ficta pro falsis ducit\'. noli eis esse similis, obsecro te. [137.15] Disputantur haec latius et omnes quaestionum necessariarum sinus perscrutati discussique panduntur. sed intellectui fides aditum aperit, infidelitas claudit. quem non moueat ad credendum- . dum tantus ab initio ipse rerum ordo gestarum et ipsa conexio temporum praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus et recentioribus antiqua confirmans? eligitur unus ex gente Chaldaeorum pietate fidelissima praeditus, cui promissa diuina post tantam seriem saeculorum nouissimis temporibus complenda prodantur, atque in eius semine omnes gentes habiturae benedictionem praenuntiantur. sic unum deum uerum colens uniuersitatis creatorem gignit filium senex de coniuge, quam spe pariendi penitus destitutam sterilitas aetasque iam fecerat. propagatur ex illo numerosissimus populus, multiplicatus in Aegypto, quo illam stirpem ex orientalibus partibus promissis effectisque crebrescens dispositio diuina transmiserat. educitur ex Aegypti seruitute gens ualida horrendis signis atque miraculis pulsisque impiis gentibus in terram promissionis perducta et constituta regno etiam sublimatur. deinde praeualescente peccato sacrilegis ausibus deum uerum, qui ei beneficia tanta contulerat, saepissime offendens uariisque flagellata cladibus et prosperitatibus consolata usque ad Christi incarnationem declarationemque perducitur. quem Christum, dei uerbum, dei filium, deum in carne uenturum, moriturum, resurrecturum, in caelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum inque illo peccatorum remissionem salutemque aeternam futuram esse credentibus omnia gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum et cuncta omnino sacramenta sonuerunt. [137.16] Venit et Christus, complentur in eius ortu, uita, factis, dictis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione omnia praeconia prophetarum. mittit spiritum sanctum, implet fideles una in domo congregatos et hoc ipsum promissum orando ac desiderando expectantes. impleti autem sancto spiritu loquuntur repente linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant saluberrimam ueritatem, exhortantur ad paenitentiam praeteritae culpabilis uitae, indulgentiam de diuina gratia pollicentur. praedicationem pietatis ueraeque religionis signa congruentia et miracula consequuntur. excitatur aduersus eos saeua infidelitas, tolerant praedicta, sperant promissa, docent praecepta. numero exigui per mundum disseminantur, populos mirabili facilitate conuertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema dilatantur. ex inperitissimis, ex abiectissimis, ex paucissimis inluminantur, nobilitantur, multiplicantur. prae. clarissima ingenia, cultissima eloquia mirabilesque peritias acutorum, facundorum atque doctorum subiugant Christo et, ad praedicandam uiam pietatis salutisque conuertunt. alternis aduersitatibus et prosperitatibus rerum patientiam et temperantiam uigilanter exercent, mundo declinante in extrema fessisque rebus aetatem ultimam protestante multo fidentius, quia et hoc praedictum est, aeternam felicitatem caelestis ciuitatis expectant. atque inter haec omnia contra ecclesiam Christi impiarum gentium infidelitas fremit, euincit illa patiendo et inconcussam fidem inter obsistentium saeuitiam profitendo. reuelatae ueritatis, quae diu promissis mysticis uelabatur, sacrificio succedente illa sacrificia, quibus hoc figurabatur, templi ipsius euersione tolluntur. reproba per infidelitatem gens ipsa Iudaeorum a sedibus extirpata per mundum usquequaque dispergitur, ut ubique portet codices sanctos ac sic prophetiae testimonium, qua Christus et ecclesia praenuntiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis aduersariis proferatur, ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse credituros. templa et simulacra daemonum ritusque sacrilegi paulatim atque alternatim secundum praedicta prophetica subuertuntur. haereses aduersus nomen Christi sub uelamento tamen nominis Christi ad exercendam doctrinam sanctae religionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant. haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur impleta atque ex his iam tot et tantis, quae restant, expectantur implenda. quae tandem mens auida aeternitatis uitaeque praesentis breuitate permota contra huius diuinae auctoritatis lumen culmenque contendat? [137.17] Quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum, quae leges quarumlibet ciuitatum duobus praeceptis, ex quibus Christus dicit totam legem prophetasque pendere, ullo modo sunt comparandae? Diliges dominum deum tuum ex toto corda tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. hic physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in deo creatore sunt; hic ethica: quoniam uita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea, quae diligenda sunt, quem ad modum diligenda sunt, diliguntur, hoc est deus et proximus; hic logica, quoniam ueritas lumenque animae rationalis nonnisi deus est; hic etiam laudabilis rei publicae salus, neque enim conditur et custoditur optima ciuitas nisi fundamento et uinculo fidei firmaeque concordiae, cum bonum commune diligitur, quod summum ac uerissimum deus est, atque in illo inuicem sincerissime se homines diligunt, cum propter illum se diligunt, cui, quo animo diligant, occultare non possunt. [137.18] Modus autem ipse dicendi, quo sancta scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamuis paucissimis penetrabilis! ea. quae aperta continet, quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea uero, quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita quasi pauper ad diuitem, sed inuitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat ueritate hoc in promptis quod in reconditis habens. sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renouantur, renouata suauiter intimantur. his salubriter et praua corriguntur et parua nutriuntur et magna oblectantur ingenia. ille huic doctrinae inimicus est animus, qui uel errando eam nescit esse saluberrimam uel odit aegrotando medicinam. [137.19] Vides, quam prolixam epistulam fecerim. si quid ergo te mouet atque inter nos pertractari tanti habes, non tibi faciat angustias usitatarum epistularum uelut custodiendus modus, quia et optime nosti, quam grandes eas ueteres habuerint, cum aliquid agerent, quod explicare breuiter non ualerent. et si auctorum ad alias litteras pertinentium mos esset alius, nostrorum nobis in hac re dignius imitanda praeberetur auctoritas. inspice itaque modum epistularum apostolicarum uel eorum etiam, qui illa diuina eloquia tractauerunt, et non te pigeat uel multa quaerenda proponere, si multa permouent, uel ali-, quanto diutius uersare, quod quaeris, ut, quantum fieri per tales, quales sumus, potest, non remaneat dubitationis nubilum, quod obstet lumini ueritatis. [137.20] Scio enim excellentiam tuam quorundam perpeti obstinatissimas contradictiones, qui propterea putant uel putari uolunt Christianam doctrinam utilitati non conuenire rei publicae, quia nolunt stare rem publicam firmitate uirtutum sed impunitate uitiorum. non autem sicut regi homini uel cuilibet principi ciuitatis ita etiam deo, quicquid a multis peccatur, inultum est. misericordia uero eius et gratia praedicata hominibus per hominem Christum impertita autem per deum deique filium eundem ipsum Christum non deserit eos, qui ex eius fide uiuunt eumque pie colunt, siue mala huius uitae patienter fortiterque experiantur siue bonis eius misericorditer ac temperanter utantur, aeternum pro utroque praemium recepturi in ciuitate superna atque diuina, ubi iam non sit moleste toleranda calamitas nec laboriose frenanda cupiditas sed sola sine ulla difficultate et cum perfecta libertate retinenda dei et proximi caritas. incolumem felicioremque te misericordissima dei omnipotentia tueatur, domine inlustris et merito insignis ac praestantissime fili. sanctam et in Christo dignissime honorandam matrem, cuius pro te preces deus exaudiat, pro meritis uestris officiosissime saluto. sanctus frater et coepiscopus meus Possidius praestantiam uestram multum salutat. CXXXVIII. DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI CARISSIMO AC DESIDERANTISSIMO FILIO MARCELLINO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [138.1] Inlustri uiro et eloquentissimo nobisque dilectissimo Yolusiano non amplius quam ad illud, quod inquirendum putauit, respondendum fuit. ad ea uero, quae mihi pertractanda atque soluenda in epistula tua ipse misisti, siue ab illo siue etiam ab aliis uel suggerantur uel ingerantur, ad te potius pro uiribus nostris pertractata et soluta mitti debuerunt non sic, quem ad modum de his agendum est librorum negotio, sed quem ad modum potis est epistulari sat esse conloquio, ut, si tibi uisum fuerit, qui eorum motus cotidianis disputationibus experiris, et illis legantur hae litterae. at si auriculis eorum minus fidei pietate praecultis sermo iste non sufficit, prius inter nos, quod eis putas sufficere, peragatur, tum demum ad illos, quod peractum fuerit, perferatur. multa enim sunt, a quibus sensus eorum si adhuc abhorret et resilit, uel uberiore uel subtiliore ratione uel certe auctoritate, cui resistere indignum putent, persuaderi aliquando forsitan possit. [138.2] Ergo in epistula tua posuisti moueri quosdam, \'cur hic deus, qui et ueteris testamenti deus esse firmatur, spretis ueteribus sacrificiis delectatus sit nouis. nihil enim corrigi posse adserunt, nisi quod ante non recte factum probaretur, uel, quod semel recte factum sit, inmutari nullatenus debuisse. recte enim facta dicunt mutari nisi iniuste non posse\'. haec uerba ex litteris tuis in has meas transtuli. quibus si respondere copiose uelim, tempus me citius quam exempla defecerint, quibus rerum ipsa natura et opera humana certa ratione pro temporum opportunitate mutentur nec tamen eadem ratio sit mutabilis, qua ista mutantur. unde pauca commemorem, ut ex his excitata quodam modo iam per plura similia uigil currat intentio. nonne hiemi aestas addito sensim calore succedit? nonne diurnis tempora nocturna uertuntur? quotiens nostrae uariantur aetates! adulescentiae pueritia non reditura cedit, iuuentus adulescentiae non mansura succedit, finiens iuuentutem senectus morte finitur. haec omnia mutantur nec mutatur diuinae prouidentiae ratio, qua fit, ut ista mutentur. non autem, opinor, cum agricola aestate aliud iusserit, quam iusserat hieme, ratio mutatur agriculturae. et cum mane surgit, qui nocte quiescebat, uitae consilium non mutauit. aliud magister adulescenti, quam puero solebat, inposuit; doctrina igitur constans mutato praecepto non mutata mutauit. [138.3] Magnus ille nostrorum temporum medicus Vindicianus consultus a quodam dolori eius adhiberi iussit, quod in tempore congruere uidebatur; adhibitum sanitas consecuta est. deinde post aliquot annos eadem rursus corporis causa commota hoc idem ille putauit adhibendum; uertit in peius. miratus recurrit ad medicum, indicat factum; at ille, ut erat acerrimus, ita respondit: ([deo male acceptus es, quia non ego iussi\', ut omnes, qui audissent parumque hominem nossent, non eum arte medicinali fidere sed nescio qua inlicita potentia putarent. unde cum esset a quibus poterat stupentibus interrogatus, aperuit, quod non intellexerant, uidelicet illi iam aetati non hoc se fuisse iussurum. tantum igitur ualet ratione atque artibus non mutatis, quid secundum eas sit pro temporum uarietate mutandum. [138.4] Non itaque uerum est, quod dicitur, semel recte factum nullatenus esse mutandum. mutata quippe temporis causa, quod recte ante factum fuerat, ita mutari uera ratio plerumque flagitat, ut, cum ipsi dicant recte non fieri, si mutetur, contra ueritas clamet recte non fieri, nisi mutetur, quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum diuersitate diuersum. quod enim in diuersitate personarum uno tempore accidere potest, ut huic liceat\' aliquid \'impune facere, illi non liceat, non quod dissimilis res sit, sed quod is, qui facit\', ita ab una eademque persona diuersis temporibus tunc oportet aliquid fieri, tunc non oportet, non quod sui dissimilis sit, qui facit, sed quando facit. [138.5] Haec quaestio quam late pateat, profecta uidet, quisquis pulchri aptique distantiam sparsam quodam modo in uniuersitate rerum ualet neque neglegit intueri. pulchrum enim per se ipsum consideratur atque laudatur, cui turpe ac deforme contrarium est. aptum uero, cui ex aduerso est ineptum, quasi religatum pendet aliunde nec ex semet ipso sed ex eo, cui conectitur, iudicatur; nimirum . etiam decens atque indecens uel hoc idem est uel perinde habetur. age nunc ea, quae diximus, refer ad illud, unde agitur. aptum fuit primis temporibus sacrificium, quod praeceperat deus, nunc uero non ita est. aliud enim praecepit, quod huic tempori aptum esset, qui multo magis quam homo nouit, quid cuique tempori accommodate adhibeatur, quid quando impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat minuatue inmutabilis mutabilium sicut creator ita moderator, donec uniuersi saeculi pulchritudo, cuius parti. culae sunt, quae suis quibusque temporibus apta sunt, uelut magnum carmen cuiusdam ineffabilis modulatoris excurrat atque inde transeant in aeternam contemplationem speciei, qui deum rite colunt, etiam cum tempus est fidei. [138.6] Falluntur autem, qui existimant haec deum iubere causa suae utilitatis uel uoluptatis et merito mouentur, cur deus ista mutauerit quasi delectatione mutabili aliud sibi iubens offerri illo prius tempore aliud isto. non autem ita est. nihil deus iubet, quod sibi prosit sed illi, cui iubet. ideo uerus est dominus, qui seruo non indiget et quo seruus indiget, in ea quippe scriptura, quod uetus dicitur testamentum et eo tempore dictum est, quo adhuc illa offerebantur sacrificia, quae hoc tempore non offeruntur: Dixi domino: \'Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges\'. nec illorum ergo sacrificiorum egebat deus nec cuiusquam eget umquam, sed rerum diuinitus impertitarum uel inbuendo uirtutibus animo uel aeternae saluti adipiscendae quaedam signa sunt, quorum celebratione atque functione non deo sed nobis utilia pietatis exercentur officia. [138.7] Nimis autem longum est conuenienter disputare de uarietate signorum, quae cum ad res diuinas pertinent, sacramenta appellantur. sicut autem non ideo mutabilis deus, quia mane aliud aliud uespere, illud hoc mense illud alio, non hoc isto anno quod illo, ita non ideo mutabilis deus, quia uniuersi saeculi priore uolumine aliud aliud posteriore sibi iussit offerri, quo conuenienter significationes ad doctrinam religionis saluberrimam pertinentes per mutabilia tempora sine ulla sui mutatione disponeret. nam ut nouerint, quos haec mouent, iam hoc fuisse in ratione diuina nec, cum ista noua constituerentur, subito priora displicuisse uelut mutabili uoluntate, sed iam hoc fixum et statutum fuisse in ipsa sapientia dei, cui de maioribus etiam rerum mutationibus eadem scriptura dicit: Mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es, insinuandum est eis mutationem istam sacramentorum testamenti ueteris et noui etiam praedictam fuisse propheticis uocibus. ita enim uidebunt, si poterunt, id, quod in tempore nouum est, non esse nouum apud eum, qui condidit tempora et sine tempore habet omnia, quae suis quibusque temporibus pro eorum uarietate distribuit. nam et in illo psalmo, unde commemoraui aliquid, quo demonstrarem non egere deum sacrificiis nostris, cui dicitur: Dixi domino: \'Dominus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges\', paulo post legitur ex persona Christi: Non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, hoc est pecorum uictimis, quibus prius congregabantur conuenticula Iudaeorum; et alibi dicit: Non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos; et alius propheta: Ecce dies, inquit, uenient, dicit dominus, et confirmabo super domum Iacob testamentum nouum non sicut testamentum, quod disposui patribus eorum, cum eduxi eos de terra Aegypti. et alia multa sunt de hac re testimonia, quibus hoc deum facturum esse praedictum est, quae commemorare nunc longum est. [138.8] Hic iam si satis constitit, quod recte alio tempore constitutum est, itidem recte alio tempore posse mutari mutantis opere non dispositione mutata, quam dispositionem intellegibilis ratio continet, ubi sine tempore simul sunt, quae in temporibus simul fieri non possunt, quia tempora non simul currunt, quispiam fortassis expectet causas a nobis ipsius mutationis accipere, quod ipse nosti quam prolixi negotii sit. uerum tamen breuiter dici potest, quod homini acuto fortassis suffecerit, aliis sacramentis praenuntiari Christum, cum uenturus esset, aliis, cum uenisset, adnuntiari oportuisse, sicut modo nos id ipsum loquentes diuersitas rerum compulit etiam uerba mutare, si quidem aliud est \'praenuntiari\' aliud (adnuntiari) aliud \'cum uenturus esset\' aliud \'cum uenisset). [138.9] Nunc deinde uideamus, quale sit, quod in epistula tua sequitur. adiecisti enim eos dicere, quod Christi praedicatio atque doctrina rei publicae moribus nulla ex parte conueniat, cuius hoc constet esse praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus et percutienti aliam praebere maxillam et pallium dare ei, qui tunicam auferre perstiterit, et cum eo, qui nos angariare uoluerit, ire debere spatio itineris duplicato, quae omnia rei publicae moribus adseruntur esse contraria. \'nam quis>. inquiunt, \'tolli sibi ab hoste aliquid patiatur uel Romanae prouinciae depraedatoribus non mala uelit belli iure reponere?* haec atque huius modi uerba obtrectantium siue non obtrectando sed quaerendo talia loquentium operosius fortasse refellerem, nisi haec disceptationes haberentur cum uiris liberaliter institutis. unde quid opus est, ut diutius laboremus ac non ipsos potius percontemur, quo modo poterant gubernare atque augere rem publicam, quam ex parua et inopi magnam opulentamque fecerunt, qui \'accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant\'? quo modo Caesari, utique administratori rei publicae, mores eius extollens Cicero dicebat, quod nihil obliuisci soleret nisi iniurias? dicebat enim hoc tam magnus laudator aut tam magnus adulator; sed si laudator, talem Caesarem nouerat, si autem adulator, talem esse debere ostendebat principem ciuitatis, qualem illum fallaciter praedicabat. quid est autem non reddere malum pro malo nisi abhorrere ab ulciscendi libidine, quod est accepta iniuria ignoscere malle quam persequi et nihil nisi iniurias obliuisci? [138.10] Haec cum in eorum leguntur auctoribus, exclamatur et plauditur; describi atque praedicari mores uidentur, quibus dignum esset exsurgere ciuitatem, quae tot gentibus imperaret, quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant). cum uero legitur praecipiente auctoritate diuina non reddendum malum pro malo, cum haec tam salubris admonitio congregationibus populorum tamquam publicis utriusque sexus atque omnium aetatum et dignitatum scholis de superiore loco personat, accusatur religio tamquam inimica rei publicae. quae si, ut dignum est, audiretur, longe melius Romulo, Numa, Bruto ceterisque illis Romanae gentis praeclaris uiris constitueret. consecraret, firmaret augeretque rem publicam. quid enim est res publica nisi res populi? res ergo communis, res utique ciuitatis. quid est autem ciuitas nisi hominum multitudo in quoddam uinculum redacta concordiae? apud eos enim legitur ita: \'Breui multitudo diuersa atque uaga concordia ciuitas facta erat.) quae porro praecepta concordiae in suis templis umquam illi legenda censuerunt, quando quidem miseri quaerere cogebantur, quonam modo sine offensione cuiusquam eorum discordes inter se deos suos colere possent, quos imitari discordando si uellent, rupto concordiae uinculo ciuitas laberetur, quod postea paulatim decoloratis corruptisque moribus agi coepit per bella ciuilia? [138.11] Quanta uero praecepta concordiae non humanis disputationibus exquisita sed diuina auctoritate conscripta in Christi ecclesiis lectitentur, quis uel ab illa religione alienus ita surdus est, ut ignoret? ad hoc enim et illa pertinent, quae malunt exagitare quam discere, alteram percutienti praebendam esse maxillam, uolenti auferre tunicam dandum etiam pallium, cum angariante duplicandam uiam. hoc quippe fit, ut uincatur bono malus, immo in homine malo uincatur bono malum et homo liberetur a malo non exteriore et alieno sed intimo ac suo, quo grauius et perniciosius quam cuiusuis hostis extrinsecus immanitate uastatur. qui ergo uincit bono malum, patienter amittit temporalia commoda, ut doceat, quam pro fide atque iustitia contemnenda sint, quae ille nimis amando fit malus. ac sic iniuriosus ab eo ipso, cui fecit iniuriam, discat, qualia sint, propter quae fecit iniuriam, atque in concordiam, qua nihil est utilius ciuitati, paenitens adquiratur uictus non saeuientis uiribus sed beniuolentia patientis. tunc enim recte fit, cum uidetur ei profuturum esse, propter quem fit ad operandam in eo correctionem atque concordiam. hoc certe animo faciendum est, etiam si alius exitus consequatur nec corrigi uelit atque pacari, propter quem corrigendum atque pacandum uelut curandum et sanandum adhibita est ista medicina. [138.12] Alioquin si uerba adtenderimus eorumque proprietati seruiendum putauerimus, non est praebenda dextera maxilla, si fuerit sinistra percussa, quoniam: Si quis te, inquit, percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et sinistram. magis autem sinistra percutitur, quod a dextera ferientis facilior ictus est. sed sic intellegi solet, ac si dictum esset: Si quis in te meliora fuerit persecutus, et inferiora ei praebe, ne uindictae potius quam patientiae studens contemnas aeterna pro temporalibus, cum potius temporalia pro aeternis contemnenda sint, tamquam sinistra pro dextris. haec semper fuit sanctorum martyrum intentio; uindicta enim ultima iusta poscitur, quando nullus iam restat correctionis locus, extremo scilicet summoque iudicio. nunc uero cauendum est, ne uindicandi cupiditate amittatur, ut nihil aliud, ipsa patientia, quae pluris habenda est quam omne, quod potest etiam inuito inimicus auferre. namque alius euangelista in eadem sententia nullam fecit dexterae mentionem, sed tantum maxillam et alteram nominauit, ut aliquanto distinctius intellegeretur in alio, ipse autem simpliciter eandem patientiam commendaret. paratus itaque debet esse homo iustus et pius patienter eorum malitiam sustinere, quos fieri bonos quaerit, ut numerus potius crescat bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum. [138.13] Denique ista praecepta magis ad praeparationem cordis, quae intus est, pertinere quam ad opus, quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patientia cum beniuolentia, in manifesto autem id fiat, quod eis uidetur prodesse posse, quibus bene uelle debemus, hinc liquido ostenditur, quod ipse dominus Christus, exemplum singulare patientiae, cum percuteretur in faciem, respondit: Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? nequaquam igitur praeceptum suum, si uerba intuemur, impleuit; neque enim praebuit percutienti alteram partem, sed potius prohibuit, ne, qui fecerat, augeret iniuriam, et tamen paratus uenerat non solum in faciem percuti uerum etiam pro his quoque, a quibus haec patiebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt, quid faciunt. nec Paulus apostolus praeceptum domini et magistri sui uidetur implesse, ubi etiam ipse percussus in faciem dixit principi sacerdotum: Percutiet te deus, paries dealbate. sedes iudicare me secundum legem et contra legem iubes me percuti. et cum a circumstantibus diceretur: Iniuriam facis principi sacerdotum, inridenter eos uoluit admonere, quid dixerit, ut, qui saperent, intellegerent iam destruendum fuisse aduentu Christi parietem dealbatum, hoc est hypocrisin sacerdotii Iudaeorum; ait quippe: Nesciui, fratres, quia princeps est; scriptum est enim: Principi populi tui non maledices, cum procul dubio, qui in eodem populo creuerat atque ibi lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset nec eos, quibus ita notus erat, ullo modo falleret, quod nesciret. [138.14] Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda ipsaque beniuolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in uoluntate complenda est. agenda sunt autem multa etiam cum inuitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam uoluntati, quod in principe ciuitatis luculentissime illorum litterae laudauerunt. nam in corripiendo filio quamlibet aspere numquam profecto amor paternus amittitur; fit tamen, quod nolit et doleat, qui etiam inuitus uidetur dolore sanandus. ac per hoc si terrena ista res publica praecepta Christiana custodiat, et ipsa bella sine beniuolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem uictis facilius consulatur. nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter uincitur, quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas et mala uoluntas uelut hostis interior roboratur. sed peruersa et aduersa corda mortalium felices res humanas putant, cum tectorum splendor adtenditur et labes non adtenditur animorum, cum theatrorum moles extruuntur et effodiuntur fundamenta uirtutum, cum gloriosa est effusionis insania et opera misericordiae deridentur, cum ex his. quae diuitibus abundant, luxuriantur histriones et necessaria uix habent pauperes, cum deus, qui doctrinae suae publicis uocibus contra hoc malum publicum clamat, ab impiis populis blasphematur et dii tales requiruntur, in quorum honorem illa ipsa theatrica corporum et animorum dedecora celebrentur. haec si deus pollere permittat, tunc indignatur grauius; haec si inpunita dimittat, tunc punit infestius. cum uero euertit subsidium uitiorum et copiosas libidines inopes reddit, misericorditer aduersatur; misericorditer enim, si fieri posset, etiam bella gererentur a bonis, ut licentiosis cupiditatibus domitis haec uitia perderentur. quae iusto imperio uel extirpari uel premi debuerunt. [138.15] Nam si Christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in euangelio diceretur, ut abicerent arma seque militiae omnino subtraherent. dictum est eis autem: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat uobis stipendium uestrum. quibus proprium stipendium sufficere debere praecepit, militare utique non prohibuit. proinde, qui doctrinam Christi aduersam dicunt esse rei publicae, dent exercitum talem, quales doctrina Christi esse milites iussit; dent tales prouinciales, tales maritos, tales coniuges, tales parentes, tales filios, tales dominos, tales seruos, tales reges, tales iudices, tales denique debitorum ipsius fisci redditores et exactores, quales esse praecepit doctrina Christiana. et audeant eam dicere aduersam esse rei publicae, immo uero dubitent confiteri magnam, si ei obtemperetur, salutem esse rei publicae. [138.16] Ut quid autem ad illud respondeam, quod dicunt, per quosdam imperatores Christianos multa mala imperio accidisse Romano? haec generalis conquestio calumniosa est. nam si apertius certe de praeteritis imperatoribus aliqua commemorarent, possem similia uel fortasse etiam grauiora de imperatoribus non Christianis et ego commemorare, ut intellegerent uel hominum haec esse uitia non doctrinae uel non imperatorum sed aliorum, sine quibus imperatores agere nihil possunt. ex quo enim tempore pessum ire coeperit Romana res publica, satis liquet; litterae loquuntur ipsorum; longe ante, quam Christi nomen eluxisset in terris, dictum est: \'0 urbem uenalem et mature perituram, si emptorem inuenerit!\' in libro etiam belli Catilinae ante aduentum utique Christi idem nobilissimus historicus eorum non tacet, quando \'primum insueuerit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pietas, uasa caelata mirari, ea priuatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere\'. quando ergo nec hominibus nec ipsis etiam, quos deos putabant, morum corruptorum et perditorum auaritia rapacitasque parcebat, tunc coepit perire laudabile illud decus salusque rei publicae. quos deinde uitia pessima successus habuerint et quanto humanarum rerum malo illa iniquitas prosperata sit, nunc longum est dicere. audiant satiricum suum garriendo uera dicentem: Seruabat castas humilis fortuna Latinas quondam nec uitiis contingi parua sinebat tecta labor somnique breues et uellere Tusco uexatae duraeque manus et proximus urbi Hannibal et stantes Collina turre mariti. nunc patimur longae pacis mala, saeuior armis luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem. nullum crimen abest facinusque libidinis, ex quo paupertas Romana perit. quid igitur expectas, ut ego exaggerem, quanta mala inportauerit successu prospero iniquitas subleuata, quando quidem et ipsi, qui aliquanto prudentius adtenderunt, plus dolendum uiderunt paupertatem quam opulentiam perisse Romanam? in illa enim morum integritas seruabatur, per hanc autem non muros urbis sed mentes ipsius ciuitatis dira nequitia omni hoste peior inrupit. [138.17] Gratias domino deo nostro, qui contra ista mala misit nobis adiutorium singulare. quo enim non tolleret, quem non inuolueret, in quod profundum non demergeret fluuius iste horrendae nequitiae generis humani, nisi crux Christi in tauta uelut mole auctoritatis eminentius firmiusque figeretur, cuius adprehenso robore stabiles essemus, ne male suadentium uel in mala inpellentium tam uasto mundi huius abrepti gurgite sorberemur? in ista enim conluuie morum pessimorum et ueteris perditae disciplinae maxime uenire ac subuenire debuit caelestis auctoritas, quae uoluntariam paupertatem, quae continentiam, beniuolentiam, iustitiam atque concordiam ueramque pietatem persuaderet ceterasque uitae luminosas ualidasque uirtutes non tantum propter istam uitam honestissime gerendam nec tantum propter ciuitatis terrenae concordissimam societatem uerum etiam propter adipiscendam sempiternam salutem et sempiterni cuiusdam populi caelestem diuinamque rem publicam, cui nos ciues adsciscit fides, spes, caritas, ut, quam diu inde peregrinamur, feramus eos, si corrigere non ualemus, qui uitiis inpunitis uolunt stare rem publicam, quam primi Romani constituerunt auxeruntque uirtutibus etsi non habentes ueram pietatem erga deum uerum, quae illos etiam in aeternam ciuitatem posset salubri religione perducere, custodientes tamen quandam sui generis probitatem, quae posset terrenae ciuitati constituendae, augendae conseruandaeque sufficere. deus enim sic ostendit in opulentissimo et praeclaro imperio Romanorum, quantum ualerent ciuiles etiam sine uera religione uirtutes, ut intellegeretur hac addita fieri homines ciues alterius ciuitatis, cuius rex ueritas, cuius lex caritas, cuius modus aeternitas. [138.18] Quis autem uel risu dignum putet, quod Apollonium et Apuleium ceterosque magicarum artium peritissimos conferre Christo uel etiam praeferre conantur? quamquam tolerabilius ferendum sit, quando istos ei potius comparant quam deos suos; multo enim melior, quod fatendum est, Apollonius fuit quam tot stuprorum auctor et perpetrator, quem Iouem nominant. ista, inquiunt, fabulosa sunt. adhuc ergo laudent rei publicae luxuriosam, licentiosam planeque sacrilegam felicitatem, quae ista deorum probra confinxit, quae non solum in fabulis audienda posuit, uerum etiam in theatris spectanda proposuit, ubi crimina essent plura quam numina, quae ipsi dii sibi exhiberi habebant libenter, qui in suos cultores uindicare debuerunt, quod ea uiderent saltem patienter. sed non sunt ipsi, inquiunt, qui talium fabularum mendacio celebrantur. qui ergo sunt isti, qui talium turpitudinum celebratione placantur? horum daemonum peruersitatem atque fallaciam, per quos et magicae artes humanas mentes decipiunt, quia prodidit doctrina Christiana, quia mundo uniuerso patefecit, quia sanctos angelos ab eorum malignitate distinxit, quia cauendos potius et quem ad modum cauerentur admonuit, rei publicae dicitur inimica, quasi non, si. omnino per istos esset temporalis obtinenda felicitas, quaelibet potius fuerat infelicitas eligenda. sed neque hinc deus uoluit dubitari, qui primum populum unum deum uerum colentem deos autem falsissimos contemnentem, quam diu oportuit testamentum uetus, ubi uelamentum testamenti noui est, obumbrari, tanta rerum terrenarum felicitate honestauit, ut quiuis intellegat nec ipsam esse in daemonum potestate sed in illius unius, cui angeli seruiunt, quem daemones contremescunt. [138.19] Apuleius enim, ut de illo potissimum loquamur, qui nobis Afris Afer est notior, non dico ad regnum sed ne ad aliquam quidem iudiciariam rei publicae potestatem cum omnibus suis magicis artibus potuit peruenire honesto patriae suae loco natus et liberaliter educatus magnaque praeditus eloquentia. an forte ista ut philosophus uoluntate contempsit, qui sacerdos prouinciae pro magno fuit ut munera ederet uenatoresque uestiret et pro statua sibi apud Oeenses locanda, ex qua ciuitate habebat uxorem, aduersus contradictionem quorundam ciuium litigaret? quod posteros ne lateret, eiusdem litis orationem scriptam memoriae commendauit. quod ergo ad istam terrenam pertinet felicitatem, fuit magus ille, quod potuit. unde apparet nihil eum amplius fuisse, non quia noluit, sed quia non potuit. quamquam et aduersus quosdam, qui ei magicarum artium crimen intenderant. eloquentissime se defendit. unde miror laudatores eius, qui eum nescio qua fecisse miracula illis artibus praedicant. contra eius defensionem testes esse conari. sed uiderint, utrum ipsi uerum perhibeant testimonium et ille falsam defensionem. illud, si sapiunt, adtendant., qui magicas artes non utique nisi pro felicitate, terrena uel damnabili curiositate conquirunt uel ab eis innocentes periculosa tamen eas admiratione conlaudant, et uideant Dauid nostrum sine ullis talibus artibus ex pastore ouium peruenisse ad regiam dignitatem, cuius et peccata et merita fidelis scriptura non tacuit, ut sciremus, et quibus modis non offenderetur deus et quibus modis placaretur offensus. [138.20] Quantum autem adtinet ad miracula. quae humanis sensibus stupenda monstrantur, multum errant. qui prophetis sanctis miraculorum magnorum nobilitate praestantibus magos comparant. quanto magis, si eos comparent Christo. quem prophetae illi, quibus magi quilibet nullo modo sunt comparandi, praenuntiauerunt esse uenturum et secundum carnem. quam sumpsit ex uirgine, et secundum diuinitatem, qua numquam separatur a patre! Video me fecisse prolixissimam epistulam nec tamen de Christo dixisse omnia, quae uel eis, qui uel .......... tardiore ingenio diuina non ualent adsequi, uel eis, quos, licet acute moueantur, contentiosum tamen studium et praeoccupatio diuturni erroris ab intellegendo impedit, possint utcumque sufficere. uerum tamen cognosce, quid eos contra moueat, atque rescribe, ut uel epistulis uel libris, si adiuuerit deus, ad omnia respondere curemus. sis in domino felix gratia et misericordia eius, domine eximie et merito insignis, carissime ac desiderantissime fili. CXXXIX. DOMINO MERITO INSIGNI MULTUMQVE CARISSIMO AC DESIDERANTISSIMO FILIO MARCELLINO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [139.1] Gesta, quae promisit praestantia tua, uehementer expecto et in ecclesia Hipponiensi iam iamque cupio recitari ac, si fieri potuerit, per omnes ecclesias etiam in dioecesi constitutas, ut audiant homines pleneque agnoscant confessores iniquitatis non dei timore extorquente paenitentiam sed iudiciaria diligentia crudelissimorum pectorum aperiente duritiam siue illorum, qui de homicidio et de excaecato ac debilitato presbyteri corpore ........, siue illorum, qui se illa scire potuisse, quamuis sibi dicerent displicere, negare non ausi sunt refugientes catholicam pacem, uelut ne criminibus polluantur alienis, et in illo schismatis sacrilegio inter sceleratorum tam immanium tantam multitudinem perdurantes, siue etiam illorum, qui se inde non recessuros etiam demonstrata sibi catholica ueritate et Donatistarum peruersitate dixerunt. non est leue, quod deus agi uoluit per operam tuam. utinam tales eorum causas crebras sic audias et facinora eorum atque insana pertinacia sic saepe prodatur eademque publicata gesta in omnium notitiam perferantur! quod autem scripsit eximietas tua dubitare te, utrum in Theoprepia debeas eadem gesta iubere proponi, fiat, si potest illuc frequens confluere multitudo; alioquin alius locus celebrior prouidendus est, non tamen ullo modo praetermittendum. [139.2] Poena sane illorum quamuis de tantis sceleribus confessorum rogo te ut praeter supplicium mortis sit et propter conscientiam nostram et propter catholicam mansuetudinem commendandam. ipse enim fructus ad nos peruenit confessionis illorum, quia inuenit ecclesia catholica, ubi suam erga atrocissimos inimicos seruet atque exhibeat lenitatem. in tanta quippe crudelitate, quaecumque praeter sanguinem uindicta processerit, magna lenitas apparebit. quod etsi modo quibusdam nostris illa atrocitate commotis uidetur indignum et quasi dissolutionis et neglegentiae simile, transactis tamen motibus animorum, qui recentioribus factis solent turbulentius excitari, egregie luculenta bonitas apparebit et ob hoc magis eadem gesta legere atque ostendere delectabit, domine merito insignis multumque carissime ac desiderantissime fili. ibi est sanctus frater et coepiscopus meus Bonifatius et per diaconum Peregrinum, qui cum illo perrexit, commonitorium direxi; sic habe tamquam praesentiam meam et, quod uobis in commune pro ecclesiae utilitate placuerit, hoc adiuuante domino fiat, qui potens est misericorditer opitulari in tantis malis. modo Macrobius, episcopus eorum, stipatus cuneis perditorum utriusque sexus hac atque illac circuit, aperuit sibi basilicas, quas possessorum quantuluscumque timor clauserat. praesente autem procuratore uiri clarissimi Celeris Spondeo, quem tuae dilectioni commendaui multumque commendo, utcumque eorum frangebatur audacia. nunc uero, posteaquam Carthaginem profectus est, etiam in fundis ipsius basilicas aperuit, populos congregat. cum ipso est etiam ille Donatus, diaconus rebaptizatus, cum fuerit colonus ecclesiae, qui uersatus est in illa caede praecipuus. qui tales non cum eo sunt, quando et ille cum ipso est? si pro consule uel simul ambo in illos estis sententiam prolaturi et forte ille persistit uelle gladio uindicare, quamquam sit Christianus et, quantum aduertere potuimus, non sit ad haec cruenta procliuis, tamen, si necesse fuerit, etiam gestis iubete allegari epistulas meas, quas de hac re singulas nobis mittendas putaui. soleo enim audire in potestate esse iudicis mollire sententiam et mitius uindicare quam leges. si autem nec litteris meis ad hoc consenserit, hoc saltem praestet, ut in custodiam recipiantur. atque hoc de clementia imperatorum impetrare curauimus, ne passiones seruorum dei, quae debent esse in ecclesia gloriosae, inimicorum sanguine dehonestentur. scio enim in causa clericorum Anaunensium, qui occisi a gentilibus nunc martyres honorantur, imperatorem rogatum facile concessisse, ne illi, qui eos occiderant et capti iam tenebantur, poena simili punirentur. [139.3] Libros de baptismo paruulorum, cum iam codicem ipsum praestantiae tuae misissem, cur abs te rursus acceperim, oblitus sum, nisi forte, cum inspicerem, mendosos eos repperi et emendare uolui, quod mirabiliter impeditus adhuc usque non feci. epistulam quoque ad te scribendam et his adiungendam, quam, cum ibi essem, iam dictare coeperam, paulo addito sic esse inperfectam scias. si autem rationem omnium dierum et lucubrationum aliis necessitatibus inpensarum tibi possem reddere, grauiter contristatus mirareris, quanta me distendant, quae differri omnino non possunt, nec agere illa permittant, in quae me petendo et admonendo urgues uolentem et ineffabiliter, quia non possum, dolentem. cum enim ab eorum hominum necessitatibus aliquantulum uaco, qui me sic angariant, ut eos nullo modo liceat euitare nec contemnere oporteat, non desunt, quae dictanda praepono sic in articulis temporum constituta, ut dilationem non ferant, sicut mihi fuit breuiatio gestorum conlationis nostrae satis operosa, cum uiderem neminem se uelle tanto aggeri litterarum legendo committere, sicut mihi fuit etiam epistula ad ipsos laicos Donatistas de hac eadem conlatione nostra, quam modo aliquot lucubrationibus terminaui, sicut epistulae duae non breues, una ad dilectionem tuam, altera ad uirum inlustrem Volusianum, quas uos accepisse iam credo, sicut nunc in manibus habeo librum ad Honoratum nostrum de quaestionibus quibusdam quinque, quas mihi proposuit et per litteras intimauit, cui non continuo respondere uides quam minime oporteat. caritas enim, quae tamquam nutrix fouet filios suos, non ordine amandi sed ordine subueniendi infirmiores fortioribus anteponit, quos tales uult esse, quales iam illi sunt, quos non contemnendo sed de his confidendo interim praeterit. tales ergo mihi necessitates dictandi aliquid, quod me ab eis dictationibus impediat, quibus magis inardesco, deesse non possunt, cum paululum spatii uix datur inter aceruos occupationum, quibus nos alienae uel cupiditates uel necessitates angariatos trahunt, et, quid faciam, prorsus nescio. [139.4] Audisti, unde mecum dominum depreceris; sed etiam quod tam instanter et tam crebro me admones, nolo cesses non nihil agens. commendo etiam ego excellentiae tuae ecclesiam in Numidia constitutam, propter cuius necessitates sanctus frater et coepiscopus meus Delphinus a fratribus et coepiscopis meis ibi conlaborantibus et compericlitantibus missus est. nec de hac re plura scribo, cum ipsum praesentem sis auditurus. cetera in commonitoriis inuenies, quae ad presbyterum misi siue modo siue per diaconum Peregrinum, ne mihi ea totiens\' iterare necesse sit. semper in Christo cor tuum uigeat et, gaudeat, domine merito insignis multumque carissime ac desiderantissime fili. filium nostrum Refinum, Cirtensem principalem, commendo eximietati tuae. CXL. LIBER DE GRATIA NOVI TESTAMENTI AD HONORATUM [140.1] Quinque mihi proposuisti pertractandas quaestiones atque soluendas, dilectissime mi frater Honorate, hinc inde raptas, sicut te uel legentem mouere uel cogitanti tibi in mentem uenire potuerunt, et in conspectum meum fusas quodam modo. quarum solutionem si uelim disserendo ordinare, non ut carptim, sicut propositae sunt, de singulis disseram, sed uno quodam tenore sermonis eas inter se conectam atque contexam. difficile opus uidetur. et tamen puto facilius eas solui, si hoc fecero. inuicem quippe adiuuabunt, si altera pendebit ex altera, donec omnes ueniant in seriem disputationis non singillatim separatis locis, quasi unaquaeque in sua priuata intentione habitet, sed unum aliquid intuentes et unum conlaborantes sociali ratione et indiuidua ueritate. [140.2] Voluisti ergo et scripto commonuisti exponi atque aperiri tibi, quid sibi uelit uox illa domini: Deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? et quid sit, quod ait apostolus: Ut in caritate radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et quae sint quinque uirgines stultae quaeue sapientes et quae sint tenebrae exteriores et quo modo intellegendum sit: Verbum dei caro factum est. hae sunt certe quinque tam breuiter a me commemoratae quam abs te propositae quaestiones. proinde, si placet, addamus et sextam et illud potissimum requiramus, quae sit gratia testamenti noui. hanc illae omnes intueantur et in hanc, ut opportune quaeque potuerit, opus suum conferat nobis non eo scilicet ordine, quo eas et tu proposuisti et ego recolui, sed unaquaeque cum fuerit necessaria, uelut uocata respondeat et officium sui operis impleat. ergo ita nascatur exordium. [140.3] Est quaedam uita hominis carnalibus sensibus implicata, gaudiis carnalibus dedita, carnalem fugitans offensionem uoluptatemque consectans. huius uitae felicitas temporalis est, ab hac uita incipere necessitatis est, in ea persistere uoluntatis. in hac quippe ex utero matris infans funditur, huius offensiones, quantum potest, refugit, huius appetit uoluptates, nihil amplius ualet. sed posteaquam uenerit in aetatem, qua in eo rationis usus euigilet, poterit adiuta diuinitus uoluntate eligere alteram uitam, cuius in mente gaudium est, cuius interna atque aeterna felicitas. inest quippe homini anima rationalis, sed interest, eiusdem rationis usum quonam potius uoluntate conuertat, utrum ad bona exterioris et inferioris an ad bona interioris superiorisque naturae, id est, utrum ut fruatur corpore et tempore, an ut fruatur diuinitate atque aeternitate. in quadam quippe medietate posita est infra se habens corporalem creaturam supra se autem sui et corporis creatorem. [140.4] Potest igitur anima rationalis etiam temporali et corporali felicitate bene uti, si non se dedent creaturae creatore neglecto, sed eam potius felicitatem fecerit seruire creatori, qui et ipsam suae bonitatis abundantissima largitate donauit. sicut enim bona sunt omnia, quae creauit deus, ab ipsa rationali creatura usque ad infimum corpus, ita bene in his agit anima rationalis, si ordinem seruet et distinguendo, eligendo, pendendo subdat minora maioribus, corporalia spiritalibus, inferiora superioribus, temporalia sempiternis, ne superiorum neglectu et appetitu inferiorum, quoniam hinc fit ipsa deterior, et se et corpus suum mittat in peius, sed potius ordinata caritate se et corpus suum conuertat in melius. cum enim sint omnes substantiae naturaliter bonae, ordo in eis laudatus honoratur, peruersitas culpata damnatur. nec efficit anima peruerse utens creaturis, ut ordinationem effugiat creatoris, quoniam, si illa male utitur bonis, ille bene utitur etiam malis ac per hoc illa peruerse bonis utendo fit mala, ille ordinate etiam malis utendo permanet bonus. qui enim iniuste se ordinat in peccatis, iuste ordinatur in poenis. [140.5] Volens itaque deus ostendere etiam terrenam temporalemque felicitatem suum donum esse nec aliunde nisi ab ipso sperari oportere prioribus saeculi temporibus dispensandum iudicauit testamentum uetus, quod pertineret ad hominem ueterem, a quo ista uita necesse est incipiat. sed illae felicitates patrum dei beneficio concessae praedicantur quamuis ad istam uitam transitoriam pertinentes. illa quippe terrena munera in manifesto promittebantur et tribuebantur; in occulto autem illis omnibus rebus nonum testamentum figurate praenuntiabatur et capiebatur intellegentia paucorum, quos eadem gratia prophetico munere dignos fecerat. dispensabant ergo illi sancti pro congruentia temporis testamentum uetus, pertinebant uero ad testamentum nouum. nam et quando temporalem felicitatem agebant, aeternam ueram et praeferendam intellegebant et istam ministrabant in mysterio, ut illam consequerentur in praemio. et si quando patiebantur aduersa, ad hoc patiebantur, ut euidentissimo diuino adiutorio liberati glorificarent deum bonorum omnium largitorem non solum sempiternorum. quae pie sperabant, uerum etiam temporalium, quae prophetice gubernabant. [140.6] Cum autem uenit plenitudo temporis, ut gratia, quae occultabatur in uetere testamento, iam reuelaretur in nouo, misit deus filium suum factum ex muliere, quo nomine proprietate Hebraicae linguae omnis femina nuncupatur sine uiro intacta siue iam mixta. quem autem filium miserit fierique ex muliere uoluerit, quantus ille deus sit. qui hanc humilitatem pro salute fidelium suscipere dignatus fuerit, ut agnoscas, nunc adtende euangelium: In principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod, factum est. in ipso uita erat et uita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non comprehenderunt. hic ergo deus, uerbum dei, per quod facta sunt omnia, filius dei est incommutabiliter manens. ubique praesens, nullo clausus loco nec partiliter per cuncta diffusus, tamquam minorem partem habeat in minore loco et in maiore maiorem, sed ubique totus atque ita non absens etiam mentibus impiorum, quamuis eum non uideant, sicut nec ista lux uidetur oculis praesentata caecorum. lucet ergo et in tenebris talibus, quales apostolus significat, ubi dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino; sed eam tales tenebrae non comprehenderunt. [140.7] Suscepit itaque hominem, quem uidere homines poterant, ut sanati per fidem postea uiderent, quod tunc uidere non poterant. sed ne homo Christus eo ipso, quo uisibi.iter apparebat, non crederetur et deus tantumque illi tribueretur quantum homini excellentissimae gratiae atque sapientiae. ideo fuit homo missus a deo, cui nomen erat Iohannes. hic uenit, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. tantus enim homo debuit perhibere testimonium de illo, qui non tantum homo uerum, etiam deus erat, ut in natis mulierum. nemo exsurgeret maior Iohanne Baptista; sic enim ille, cui maior Iohannes testimonium perhibebat, intellegeretur hoc esse maior, quo non tantum homo sed etiam deus erat. lumen ergo et Iohannes sed tale lumen, quale testimonium perhibet ipse dominus dicens: Ille erat lucerna ardens et lucens, quod et disci-, pulis suis dixit: Vos estis lumen mundi; atque ut ostenderet quale lumen, secutus adiunxit: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt; sic luceat lumen uestrum coram hominibus. istae similitudines datae sunt, ut, quantum possumus, intellegamus uel, si hoc nondum possumus, sine ulla dubitatione credamus animam rationalem non esse naturam dei — illa quippe incommutabilis est —, sed tamen eam posse participando inluminari; lucernae quippe accendi indigent et extingui possunt. ideo, quod dicitur de Iohanne: Non erat ille lumen, ad illud respicitur lumen, quod non participatione inluminatur, sed eius participatione, inluminantur, quae ab illo inluminantur. [140.8] Denique sequitur: Erat lumen uerum, et tamquam quaereremus, quo modo discerneretur lumen uerum a lumine inluminato, id est Christus a Iohanne: Erat, inquit, lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem, ergo et Iohannem. atque ut magis ostendat huius diuinitatem longe praestantiore distantia: In hoc mundo, inquit, erat et mundus per eum factus est et mundus eum non cognouit. non mundus, qui per eum factus est, eum non cognouit, neque enim habet uim cognoscendi eum nisi rationalis creatura, quamuis etiam mundus iste uisibilis per eum factus sit, hoc est caelum et terra, sed mundum non cognoscentem increpando significauit infideles constitutos in mundo. [140.9] Deinde adiungit: In sua propria uenit et sui eum non receperunt, siue quia et ipsi infideles, in quantum homines sunt, eius sunt, per quem creati sunt, siue suos proprie Iudaeos intellegi uoluit, ex quibus naturam carnis adsumpsit. nec tamen omnes eum non receperunt; sequitur enim et dicit: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri credentibus in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri sed ex deo nati sunt. haec est gratia noni testamenti, quod in uetere latuit nec tamen figuris obumbrantibus prophetari praenuntiarique cessauit, ut intellegat anima deum suum et gratia eius renascatur illi. haec quippe natiuitas spiritalis est, ideo non ex sanguinibus, non ex uoluntate uiri nec ex uoluntate carnis sed ex deo. [140.10] Haec etiam adoptio uocatur. eramus enim aliquid ante, quam essemus filii dei, et accepimus beneficium, ut fieremus, quod non eramus, sicut, qui adoptatur, ante, quam adoptaretur, nondum erat filius eius, a quo adoptatur, iam tamen erat, qui adoptaretur. et ab hac generatione gratiae discernitur ille filius, qui, cum esset filius dei, uenit, ut fieret filius\' hominis donaretque nobis, qui eramus filii hominis, filios dei fieri. factus est quippe ille, quod non erat, sed tamen aliud aliquid erat et hoc ipsum aliquid uerbum dei erat, per quod\'I facta sunt omnia, et lumen uerum, quod inluminat omnem hominem, et deus apud deum. nos quoque per eius gratiam facti sumus, quod non eramus, id est filii dei; sed tamenĮ aliquid eramus et hoc ipsum aliquid multo inferius, hoc est filii hominum. descendit ergo ille, ut nos ascenderemus, et manens in sua natura factus est particeps naturae nostrae, ut et nos manentes in natura nostra efficeremur participes naturae ipsius, non tamen sic; nam illum naturae nostrae participatio non fecit deteriorem, nos autem facit naturae illius participatio meliores. [140.11] Misit itaque deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege. nam legis sacramenta percepit, ut eos, i qui sub lege erant, redimeret, id est quos lex reos tenebat occidente littera, dum praeceptum non impleretur, antequam uiuificaret spiritus. quia caritas dei, quae praeceptum implet, diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. proinde cum dixisset: Ut eos, qui sub lege erant, redimeret, continuo subiunxit: Ut adoptionem filiorum reciperemus, ut uidelicet huius gratiam beneficii discerneret ab illa filii natura, qui missus est filius non adoptione factus sed semper genitus filius, ut participata natura filiorum hominum ad participandam etiam suam naturam adoptaret filios hominum. quapropter etiam cum dixisset: Dedit eis potestatem filios dei fieri, modumque adiunxisset, ne carnalis intellegeretur natiuitas, quod scilicet eis id praestiterit, qui credunt in nomine eius et per gratiam renascuntur spiritalem non ex sanguinibus neque ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis sed ex deo, mox commendauit huius quasi uicissitudinis sacramentum. tamquam enim mirati tantum bonum non auderemus optare, statim subiunxit: Et uerbum caro factum est et habitauit in nobis, quod unum est ex quinque illis, quae tibi exponi uoluisti, tamquam diceret:s o homines! nolite desperare uos fieri posse filios dei, quia et ipse filius dei, hoc est uerbum dei caro factum est et habitauit in nobis. reddite uicem, efficimini spiritus et habitate in illo, qui caro factus est et habitauit in nobis. neque enim iam desperandum est participatione uerbi fieri posse homines filios dei, quando filius dei participatione carnis factus est filius hominis. [140.12] Nos itaque mutabiles in melius commutandi participes efficimur uerbi; uerbum autem incommutabile nihil in deterius commutatum particeps carnis effectum est rationali anima mediante. neque enim homo Christus, ut Apollinaristae haeretici putauerunt, aut non habuit animam aut non habuit rationalem; sed more suo scriptura. ut Christi humilitatem magis ostenderet. ne carnis nomen quasi indignum aliquid refugisse uideretur, carnem pro homine posuit. neque enim, quia scriptum est: Videbit omnis caro salutare dei, animae ibi non sunt intellegendae. nihil proinde aliud dictum est: Verbum caro factum est, quam si diceretur: Filius dei filius hominis factus est. qui cum in forma dei esset, sicut dicit apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo: neque enim usurpationis erat, ut rapina diceretur, sed naturae inerat, ut esset aequalis; semet ipsum tamen exinaniuit non formam dei amittens sed formam serui suscipiens; humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. uide, quem ad modum eundem hominem quem deum commendat, ut persona una sit, ne non trinitas sed quaternitas inducatur. sicut enim non augetur numerus personarum, cum caro accedit animae, ut sit unus homo, sic non augetur numerus personarum, cum homo accedit uerbo, ut sit unus Christus. legitur itaque: Verbum caro factum, ut intellegamus huius personae singularitatem. non ut suspicemur in carnem mutatam diuinitatem. [140.13] Itaque Christus homo, ut per eum reuelaretur noni gratia testamenti, quae non ad temporalem sed ad aeternam uitam pertinet, non utique terrena felicitate commendandus fuit. inde subiectio, inde passio, inde flagella, sputa, contumeliae, crux, uulnera et tamquam superato subiectoque mors ipsa, ut fideles eius discerent, quale pietatis praemium ab illo. cuius filii facti essent, petere atque sperare deberent, ne ad hoc pro magno seruiretur deo, ut terrenam felicitatem adipisci quaererent, qui seruirent ipsi, abicientes et conculcantes fidem suam aestimando eam mercede uilissima. unde beneficentissima prouidentia omnipotens deus terrenam felicitatem concessit et impiis, ne pro magno quaereretur a bonis. hinc ille psalmus septuagesimus et secundus inducit hominem paenitentem, quod aliquando corde non recto pro hac deo mercede seruierit, qua cum pollere atque excellere impios uideret, turbatus coeperat cogitare, quod deus humana non curet. et cum ab ista cogitatione eum sanctorum ad deum pertinentium reuocaret auctoritas, suscepit atque intendit agnoscere tam grande secretum, quod ei laboranti non patefactum est, donec intraret in sanctuarium dei et intellegeret in nouissima, hoc est donec accepto spiritu sancto disceret desiderare potiora et prospiceret, quae poena futura sit impiis, etiam qui faenea quadam temporaliter felicitate floruissent. hunc psalmum septuagesimum et secundum nocte, qua inlucescebat sollemnitas beatissimi Cypriani, per ministerium nostrum expositum lege et diligenter aduerte. [140.14] Proinde homo Christus idemque deus Christus, cuius misericordissima humanitate atque in cuius forma seruili discere deberemus, quid in hac uita contemnendum et quid in alia sperandum esset, in ipsa passione, in qua sibi eius inimici magni uictoresque uidebantur, suscepit uocem infirmitatis nostrae, qua simul crucifigebatur uetus homo noster, ut euacuaretur corpus peccati, et dixit: Deus, deus meus, ut quid me dereliquisti? et hoc unum de quinque propositis tuis. sic incipit psalmus uicesimus et primus, qui de passione ipsius et reuelatione gratiae, quam fidelibus faciendis liberandisque adtulit, in prophetia tanto ante cantatus est. [140.15] Proinde eundem psalmum, cuius prophetiam dominus ad se pertinere demonstrans primum uersum eius exclamauit, cum penderet in ligno, commemorando exponendoque percurram, ut ex hoc intellegas, quem ad modum gratia testamenti noui nec eo tempore tacebatur, quando in uetere uelabatur. dicitur enim ex persona Christi, quod ad formam serui adtinet, in qua nostra portabatur irfirmitas. dixit enim de illo et Esaias: Ille infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est. ex huius igitur infirmitatis uoce, de qua Paulus in eo. quod petebat, non exauditus et ideo quodam modo derelictus audit tamen a domino: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur, ex uoce ergo huius infirmitatis nostrae, quam in se transfigurauit caput nostrum, dicitur in hoc psalmo: Deus, deus meus, respice me: quare me dereliquisti? in eo quippe derelinquitur deprecans, in quo non exauditur. hanc in se uocem transfigurauit Iesus, uocem scilicet corporis sui, hoc est ecclesiae suae a uetere homine in nouum hominem reformandae, uocem scilicet infirmitatis humanae, cui deneganda fuerant bona ueteris testamenti, ut bona noui testamenti optare atque sperare iam disceret. [140.16] In illis autem ueteris testamenti bonis ad ueterem hominem pertinentibus praecipue concupiscitur uitae huius productio temporalis, ut aliquanto diutius teneatur, quia semper non potest. ideo mortis diem omnes quidem adfuturum sciunt et eum tamen omnes aut paene omnes differre conantur, etiam qui post mortem se beatius credunt esse uicturos; tantam habet uim carnis et animae dulce consortium. nemo enim umquam carnem suam. odio habuit et propterea non uult anima uel ad tempus ab eius etiam infirmitate discedere, quamuis eam se sine infirmitate in aeternum recepturam esse confidat. proinde mente seruiens legi dei carne autem trahens desideria peccati, quibus oboedire uetat apostolus, mentis quidem ratione concupiscit homo pius dissolui et esse cum Christo, sed id sensu carnis recusat et refugit et, si fieri possit, non uult expoliari sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a uita, id est ut ab infirmitate ad inmortalitatem etiam ipsum corpus sine morte media transferatur. [140.17] Sed haec uerba, quibus humanus dies et uitae huius prolixitas concupiscitur, uerba sunt delictorum et longe sunt ab ea salute, cuius nondum rem sed iam spem gerimus, de qua scriptum est, quia spe salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes. ideoque et in isto psalmo cum dixisset: Deus, deus meus, respice me; quare me dereliquisti? continuo subiungit: Longe a salute mea uerba delictorum meorum, id est haec uerba delictorum meorum sunt et longe sunt ab illa salute mea, quam mihi non ueteris sed noui testamenti gratia pollicetur. quamquam etiam sic distingui potest: Deus, deus meus, respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea? tamquam diceret: Relinquendo me, hoc est non me exaudiendo longe factus es a salute mea praesenti scilicet salute huius uitae, ut alius sensus sit \'uerba delictorum meorum\', id est ista, quae dixi, uerba sunt delictorum, quia uerba sunt carnalium desideriorum. [140.18] Haec Christus ex persona sui corporis dicit, quod est ecclesia; haec ex persona dicit infirmitatis carnis peccati, quam transfigurauit in eam, quam sumpsit ex uirgine. similitudinem carnis peccati; haec sponsus ex persona sponsae loquitur, quia uniuit eam sibi quodam modo. et apud Esaiam, ubi dicit: Sicut sponso alligauit mihi mitram et sicut sponsam ornauit me ornamento, \'alligauit mihi\' et \'ornauit me\' tamquam unius uox est et tamen sponsum et sponsam Christum intellegimus et ecclesiam. sed erunt duo in carne una. sacramentum magnum, dixit apostolus, in Christo et in ecclesia; igitur non iam duo sed una caro. si ergo caro una, profecto competenter etiam uox una. quid hic quaeris, humana infirmitas, uocem uerbi, per quod facta sunt omnia? audi potius uocem carnis, quae facta est inter omnia, quoniam uerbum caro factum est et habitauit in nobis; audi potius medicinae uocem, qua sanaris, ut uideas deum, quem tibi uidendum distulit, hominem autem uidendum adtulit, occidendum obtulit, imitandum contulit, credendum transtulit, ut ista fide ad uidendum deum mentis oculus sanaretur. quid ergo dedignamur audire uocem corporis ex ore capitis? ecclesia in illo patiebatur, quando pro ecclesia patiebatur, sicut etiam ipse in ecclesia patiebatur, quando pro illo ecclesia patiebatur. nam sicut audiuimus ecclesiae uocem in Christo patientis: Deus, deus meus, respice me; quare me dereliquisti? sic audiuimus etiam Christi uocem in ecclesia patientis: Saule, Saule, quid me persequeris? [140.19] Cum itaque non exaudimur ad temporalia bona retinenda uel adipiscenda, quando pro his deprecamur deum, in eo, quod nos non exaudit, derelinquit nos; sed ad potiora, quae uult, ut intellegamus et praeferamus et concupiscamus, non nos derelinquit. unde sequitur psalmus et dicit: Clamaui ad te per diem nec exaudies et nocte — etiam hic subauditur nec exaudies\' —: sed uide\\ quid adiungit: et non ad insipientiam mihi. hoc ergo dicit: Non me quidem exaudies clamantem per diem, id est in rebus prosperis. ut eas non amittam, et nocte, id est in rebus aduersis. ut prospera, quae amissa sunt, redeant, uerum hoc non mihi ad insipientiam facies, sed potius ut sapiam, quid iam per noui testamenti gratiam a te eipectare, quid desiderare. quid poscere debeam. clamo quippe ego, ut mihi bona temporalia non auferantur, tu autem in sancto habitas, laus Israhel. nolo, ut derelinquas concupiscentiam meam, qua carnalem felicitatem requiro; uerum haec est in sordibus uetustatis, tu autem quaeris munditiam nouitatis; non exaudiendo istam cupiditatem relinquis, quia caritatem, in qua habites, quaeris; caritas autem dei diffunditur in cordibus nostris sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. ideo in sancto habitas, laus Israhel, laus uidentium te, quia non in se laudantur sed in te; quid enim habent, quod non acceperunt, ut, qui gloriatur, in domino glorietur? [140.20] Haec est gratia testamenti noui. nam in uetere testamento quando commendabas nonnisi a te peti sperarique debere etiam ipsam terrenam temporalemque felicitatem, in te sperauerunt patres nostri, sperauerunt et eruisti eos; ad te clamauerunt et salui facti sunt; in te sperauerunt et non sunt confusi. illos quippe patres inter inimicos suos uiuentes et diuitiis implesti et ab hostibus eruisti gloriosasque uictorias\' reportare fecisti et de diuersis eos mortibus liberasti. pro alio subiecisti, ne feriretur, arietem; alium de putredine sanum et ei dupla, quae amiserat, reddidisti; alium inter leones esurientes inlaesum integrumque seruasti; aliorum inter flammas deambulantium grata uoce laudatus es. tale aliquid in Christo expectabant fieri Iudaei, unde probarent, si uere filius dei esset. ex eorum persona et in libro sapientiae dicitur: Morte turpissima condemnemus eum; erit enim respectus in sermonibus ipsius. si enim uerus filius dei est. suscipiet eum et liberabit eum de manibus contrariorum. haec, inquit, cogitauerunt et errauerunt; excaecauit enim eos malitia eorum. adtendentes quippe tempus ueteris testamenti et illam patrum etiam temporalem felicitatem, in qua illis exhibenda demonstrauit deus etiam talia dona sua esse, non uiderunt iam esse tempus, quo reuelaretur in Christo bona aeterna proprie deum praestare iustis, qui bona temporalia praestat et impiis. [140.21] Denique cum dixisset: In te sperauerunt patres nostri, sperauerunt et eruisti eos; ad te clamauerunt et salui facti sunt; in te sperauerunt et non sunt confusi, uide, quid adiunxerit: Ego autem sum uermis et non homo. quod uidetur quidem ad commendandam humilitatem simpliciter dictum. ut se in oculis persequentium abiectissimum quiddam et contemptissimum demonstraret; sed non est contemnenda altitudo secreti profunditasque mysterii praesertim in eis uerbis. quae tanto saluatori in prophetiae praedicatione coaptantur. dictus est hinc sensus elegantissimus a prioribus, ideo se hoc nomine Christum praenuntiari uoluisse, quia uermis de carne sine concubitu nascitur, sicut natus est ille de uirgine. sed in libro suo Iob cum de creaturis caelestibus loqueretur, quod in dei conspectu etiam ipsa uix munda sint: Quanto magis, inquit, homo putredo et filius hominis uermis. putredinem pro mortalitate posuit, quae iam uelut conceptam gerit moriendi necessitatem, in quam peccando contrusus est homo, et filium hominis uermem natum de putredine quasi putrem, hoc est de mortalitate mortalem. ac per hoc in his uerbis psalmi alium sensum nos quaerere admonuit illo quidem saluo neque reprobato, ut non solum scrutemur, quod ait: Ego autem sum uermis, sed etiam illud, quod addidit: et non homo, secundum illud, quod de libro Iob commemoraui, tamquam diceret: Ego autem sum filius hominis et non homo, non quod homo non sit Christus, de quo apostolus dicit: Unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus — omnis enim filius hominis homo est —, sed ad quendam respicit sensus iste, qui homo sic fuerit, ut non esset filius hominis, id est Adam. forte ergo sic dictum est: Ego autem sum uermis et non homo, id est ego autem sum filius hominis et non homo, tamquam diceretur: Ego autem sum Christus, in quo omnes uiuificantur, non Adam, in quo omnes moriuntur. [140.22] Ac per hoc discite, homines, per gratiam testamenti noui iam uitam concupiscere sempiternam. quid pro magno ita uos uultis a domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres nostri, quando commendabat deus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium largitorem? illa felicitas ad ueterem hominem pertinet, quae uetustas ab Adam coepit. ego autem sum uermis et non homo; Christus, non Adam. a ueteri ueteres fuistis, a nouo noui estote; ab Adam homines, a Christo filii hominum. non enim sine causa familiarissime dominus in euangelio se filium hominis dicit magis quam hominem nec sine causa in alio psalmo: Homines, inquit, et iumenta saluos facies, domine, sicut multiplicata est misericordia tua, deus. abs te quippe etiam ista salus hominibus iumentisque communis. sed habent aliam homines noui propriam quandam et a iumentorum consortio separatam, quae ad nouum pertinet testamentum, habent omnino; nam de illa ibidem sequitur et dicit: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt; inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente uoluptatis tuae potabis eos, quoniam apud te fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen. certe et hic, cum superius dixisset \'homines\', posterius dixit , quem ad modum recte dicitur dedisse nobis oculos uel aures uel manus uel quodlibet aliud, quae membra utique non extra iam fecerat et alicubi reposita habebat, quae cum opus essent, daret, hoc est adderet et adiungeret, sed illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur, quid ei respondeatur non uideo. nisi forte alia uel testimonia proferantur uel certa ratio, unde ista opinio refellatur. itemque illi. qui putant animas in corpora sponte defluere, sic accipiunt dictum \'deus dedit eum\\ quo modo dictum est: Tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum. proinde unum uerbum relinquitur, quod dictum est: Reuertatur ad deum, quo pacto accipi possit \'reuerti\', ubi ante non fuit, si animae in suis quaeque corporibus fiunt, quo solo uerbo una illarum quattuor angustatur opinio. sed neque propter hoc unum uerbum temere existimo illam sententiam esse refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo sancta scriptura uti solet. hoc quoque recte dici potuisse, ut reuerti intellegatur ad deum spiritus creatus tamquam ad auctorem, a quo creatus est, non tamquam ad eum, apud quem primitus fuit. [143.11] Haec ideo scripsi, ut, quisquis illarum quattuor de anima sententiarum aliquam uoluerit adstruere atque defendere, talia proferat uel de scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis, quae non possint aliter accipi, sicuti est, quod deus fecit hominem, uel ratione tam certa, ut contradictio aut nulla existat aut insaniae similis merito iudicetur, uelut si quisquam dicat nec ueritatem cognoscere nec falli quemquam posse nisi uiuentem; neque enim, ut uideamus, quam sit hoc uerum; scripturarum auctoritas necessaria est ac non sensus ipse communis ita uerum esse perspicua ratione proclamat, ut, quisquis contradixerit, dementissimus habeatur. hoc si in ista obscurissima quaestione, quae de anima est, praestare aliquis potest, adiuuet inperitiam meam; quod si non potest, non culpet cunctationem meam. [143.12] De uirginitate autem sanctae Mariae si hoc, quod scripsi. non persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia, quae mirabiliter in corporibus acciderunt. quod si propterea non creditur, quia semel factum est, quaere ab amico, quem hoc adhuc mouet, utrum nihil inueniatur in litteris saecularibus, quod et semel factum sit et tamen creditum non fabulosa uanitate! sed, sicut existimant, historica fide; quaere, obsecro te. si enim tale aliquid in illis litteris inueniri negauerit, admonendus Į est; si autem fassus fuerit, soluta quaestio est.! CXLIV. DOMINIS HONORABILIBUS ET MERITO SUSCIPIENDIS CARIS- SIMIS AC DESIDERANTISSIMIS FRATRIBUS 1N OMNI HONORUM GRADU CIRTENSIBUS AUGUSTINUS EPISCOPUS [144.1] Si id, quod in uestra ciuitate nos grauiter contristabat absumptum est, si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodam modo publicae ueritati eiusdem potentia ueritatis euicta est, si sapit dulcedo pacis unitatisque caritas non iam reuerberat oculos saucios, sed sanos inlustrat ac uegetat, non sunt haec opera nostra sed dei, non haec humanis opibus omnino tribuerem nec si, cum apud uos essemus, tanta conuersio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proueniret. hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum intrinsecus docet. nec ideo pigrius moueri nos oportet ad uisendos uos, quoniam, quicquid in uobis laudabile factum est, non a nobis sed ab illo factum est, qui facit mirabilia solus. multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera diuina quam nostra, quia et nos, si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus; unde apostolus dixit: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. [144.2] Xenocrates Polemonem, ut scribitis et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando non solum ebriosum uerum et tunc ebrium ad mores alios repente conuertit. quamquam ergo ille, sicut prudenter et ueraciter intellexistis, non deo fuerit adquisitus sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne id ipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed diuino. ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt sicut forma et uires et salus et si quid eius modi est, non sunt nisi ex deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! quid enim superbius uel ingratius cogitare potest humana uecordia, si putauerit. cum carne pulchrum deus faciat hominem, animo castum ab homine fieri? hoc in libro Christianae sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum. Polemon ergo si ex luxurioso continens factus ita sciret, cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam ueraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis uitae honestatem uerum et ad futurae inmortalitatem ualeret. quanto minus igitur mihi adrogare debeo conuersionem istam uestram uel populi uestri, quam nobis modo nuntiastis, quae me nec loquente nec saltem praesente procul dubio diuinitus facta est, in quibus ueraciter facta est! hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. deo, fratres, deo gratias agite, deum timete, ne deficiatis, amate, ut proficiatis. [144.3] Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat et timor hominis fallaciter congregat, obseruent, qui tales sunt, quoniam deum, cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt nec iudicem fugiunt. si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis pro suae salutis sollicitudine permouet, hoc sibi, quantum existimo, iustissimum extorqueant, ut de catholica ecclesia, id est toto orbe diffusa-id potius credant, quod scripturae diuinae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. de ipsa uero dissensione, quae inter homines orta est — qui quales libet fuerint, non utique praeiudicant promissis dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes, quod creditum est, cum audiretur praedictum, et negatur, cum uidetur impletum —, hoc tamen interim breuissimum et, nisi fallor, inuictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio aut non esse actam; si, acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur; si uero acta ibi est ista causa, quis non intellegat, quis non sentiat, quis non uideat eos in ea uictos, quorum inde communio separata est? eligant ergo, utrum malint credere, quod pronuntiauerunt ecclesiastici cognitores an quod murmurant uicti litigatores. aduersus istam complexionem dictu breuissimam, intellectu facillimam adtendite diligenter pro uestra prudentia quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemon magis ebrietate .............. inueterati erroris euertitur. Date ueniam prolixiori fortassis epistulae quam iucundiori uerum tamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres. de aduentu autem ad uos nostro utrorumque desiderium deus impleat. quanto enim caritatis ardore accendamur ad uisendos uos, uerbis explicare non possumus, sed uos benigne credere minime dubitamus. CXLV. DOMINO FRATRI SANCTO ET DESIDERABILI ANASTASIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [145.1] Salutandi sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio honorabilium seruorum dei, fratrum nostrorum Lupicini et Concordialis, per quos, etiam si non scriberem, posset caritas tua omnia, quae apud nos aguntur, addiscere. scio enim. quantum nos in Christo diligas, quia et tu scis, quantum in illo uicissim diligaris a nobis, et ideo non dubitaui te contristari potuisse, si eos uidisses sine litteris meis, quos a nobis profectos et tanta nobis familiaritate coniunctos ignorare non posses, simul etiam quia rescriptorum debitor fui. nam ex quo sumpsi epistulam tuam, nisi nunc primum rescripsisse me nescio; tantis enim curis obstricti et distenti sumus, ut etiam hoc nesciam. [145.2] Vobis autem quem ad modum sit et utrum uobis aliquam requiem, quantum in hac terra potest, dominus praestiterit, ualde nosse cupimus, quoniam, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra atque ita plerumque contingit, ut, dum aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos in mediis nostris anxietatibus cogitamus, non parua ex parte recreemur, tamquam et nos in ipsis quietius tranquilliusque uiuamus. quamuis etiam cum molestiae in huius uitae fragilitate crebrescunt, aeternam requiem nos desiderare compellunt. mundus quippe iste periculosior est blandus quam molestus et magis cauendus, cum se inlicit diligi, quam cum admonet cogitque contemni. nam cum omnia, quae in illo sunt, concupiscentia sint carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, saepe etiam his, qui talibus spiritalia, inuisibilia, aeterna praeponunt, inserit se terrenae suauitatis affectus et delectationibus suis nostra comitatur officia. quanto enim sunt caritati futura meliora, tanto sunt infirmitati uiolentiora praesentia. et utinam hi, qui ea uidere et gemere nouerunt, uincere et euadere mereantur! quod sine dei gratia nullo modo uoluntas implet humana, quia nec libera dicenda est, quam diu est uincentibus et uincientibus cupiditatibus subdita; a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est, et: Si uos filius liberauerit, ait ipse dei filius, tunc uere liberi eritis. [145.3] Lex itaque docendo et iubendo, quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata infirmitas saluatorem, a quo sanata uoluntas possit, quod infirma non posset. lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat spiritum largiorem, diffundit spiritus caritatem, implet caritas legem. ideo lex paedagogus uocatur, sub cuius minacissima seueritate qui inuocauerit nomen domini,! saluus erit. quo modo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? proinde, ne littera sine spiritu occidat, spiritus uiuificans credentibus et inuocantibus datur, caritas uero dei diffunditur in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut fiat, quod idem apostolus dicit: Plenitudo legis caritas. ita bona est lex illi, qui ea legitime utitur, utitur autem legitime, qui intellegens, quare sit data, per eius comminationem confugit ad gratiam liberantem. huic gratiae, qua iustificatur impius, quisquis ingratus uelut ad legem implendam de suis uiribus fidit,\' ignorans dei iustitiam et suam uolens constituere, iustitiae dei non est subiectus ac per hoc fit ei lex non absolutionis adiutorium sed uinculum criminis, non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum est, per bonum talibus operatur mortem; per mandatum enim grauius delinquit, qui per mandatum scit, quam malum sit, quod admittit. [145.4] Inaniter autem putat uictorem se esse peccati, qui poenae timore non peccat, quia, etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. et quis coram deo -innocens inuenitur, qui uult fieri, quod uetatur, si subtrahas, quod timetur? ac per hoc in ipsa uoluntate reus est, qui uult facere. quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. nam quantum in ipso est, mallet non esse iustitiam peccata prohibentem atque punientem et utique, si mallet non esse iustitiam, quis dubi5 tauerit, quod eam, si posset, auferret? ac per hoc quo modo iustus est iustitiae talis inimicus, ut eam, si potestas detur, praecipientem auferat, ne comminantem uel iudicantem ferat? inimicus ergo iustitiae est, qui poenae timore non peccat, amicus autem erit, si eius amore non peccet; tunc enim uere o timebit peccare. nam qui gehennas metuit, non peccare metuit sed ardere; ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum sicut gehennas odit. ipse est timor domini castus, permanens in saeculum saeculi; nam ille timor poenae tormentum habet et non est in caritate eumque perfecta s caritas foras mittit. [145.5] Tantum porro quisque peccatum odit, quantum iustitiam diligit, quod non poterit lege terrente per litteram sed spiritu sanante per gratiam. tunc fit, quod apostolus admonet: Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae; sicut enim exhibuistis membra uestra deseruire inmunditiae et iniquitati ad iniustitiam, sic nunc exhibete membra uestra deseruire iustitiae in sanctificationem. quid est enim \'sicut illud ita et hoc\' nisi quem ad modum ad peccandum nullus uos cogebat timor sed ipsius libido uoluptasque peccati, sic ad iuste uiuendum non uos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio caritasque iustitiae? et haec quidem, quantum mihi uidetur, nondum est perfecta sed quodam modo adulta iustitia. neque enim frustra praemitteret: Humanum dico propter infi(mitatem carnis uestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si iam illi ferre potuissent. plus quippe seruitutis debetur iustitiae, quam peccato solent homines exhibere. nam poena corporis etsi non a uoluntate tamen reuocat ab opere peccati nec facile quisque est, qui palam committat, quo inlicitam et inmundam percipiat uolup-; tatem, si cruciatus uindictae certum est continuo secuturos. iustitia uero sic amanda est, ut ab eius operibus etiam poenae corporis nos cohibere non debeant atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut, quibus placere possunt, glorificent patrem nostrum, qui in caelis est. [145.6] Hinc est, quod ille fortissimus iustitiae dilector exclamat: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est: \'Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus ut oues occisionis.\' sed in his omnibus s superuincimus per eum, qui dilexit nos. certus sum enim, quia neque mors neque ue uita neque an gelus neque principatus neque praesentia neque futura neque uirtus neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. uide, quem ad modum non utcumque ait: Quis nos separabit a Christo? sed ostendens, unde cohaereamus Christo: Quis nos, inquit, separabit a caritate Christi? caritate igitur Christo, non poenae timore cohaeremus. deinde commemoratis eis, quae uidentur habere uiolentiam nec tamen habent ualentiam separandi, ita conclusit, ut eandem diceret caritatem dei, quam dixerat Christi. et quid est la caritate Christi\' nisi a caritate iustitiae? de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quem ad modum scriptum est, \'qui gloriatur, in domino glorietur). sicut ergo ille est iniquissimus, quem nec poenae corporales deterrent ab inmundis operibus sordidae uoluptatis, ita ille iustissimus, qui, nec poenarum corporalium terrore reuocatur a sanctis operibus luminosissimae caritatis. [145.7] Quae caritas dei, quod perpetua cogitatione tenendum est, diffunditur in cordibus nostris per spiritum\' sanctum, qui datus est nobis, ut, qui gloriatur, in domino glorietur. cum ergo nos huius caritatis, qua lex ! uerissime impletur, pauperes egentesque sentimus, non de ! inopia nostra diuitias eius exigere sed orando petere, quaerere, pulsare debemus, ut ille, apud quem est fons uitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae et uoluptatis suae potare torrentem, quo inundati atque uegetati non solum tristitia non\', absorbeamur, uerum etiam gloriemur in tribulationibus\', scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes uero non confundit, non quia per nos ipsos hoc possumus, sed quoniam caritas! dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. [145.8] Delectauit me ista saltem per litteras loqui tecum, quae cum praesente non potui, et hoc non propter te, qui non alta sapiens consentis humilibus, sed propter quosdam, qui nimium adrogant humanae uoluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere nulla super doctrinam legis gratia sanctae inspirationis adiutam. per quorum disputationem infirmitati hominum miserae atque indigae suadetur, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem, non quia hoc audent aperte dicere, sed eorum sententiam uelint nolint hoc utique sequitur. nam ut quid nobis dicitur: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem? ut quid etiam secundum hanc exhortationem, cum doceret orare, praecepit, ut dicamus: Ne nos inferas in temptationem, si hoc non impletur ex adiutorio gratiae diuinae, sed id totum est in arbitrio uoluntatis humanae? quid plura? saluta fratres, qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut salui simus secundum illam salutem, de qua dicitur: Non est opus sanis medicus sed male habentibus; non ueni uocare iustos sed peccatores. orate ergo pro nobis, ut iusti simus, quod quidem homo non potest, nisi norit et uelit, et erit continuo, qui plene uoluerit; sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia spiritus sanetur et adiuuetur, ut possit. CXLVI. DOMINO DILECTISSIMO ET DESIDERANTISSIMO FRATRI. PELAGIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM [146.1] Gratias ago plurimum, quod me litteris tuis exhilarare dignatus es et certum facere de salute uestra. retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno uiuas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistula continet, beniuolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum simul admonens, ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. [Et alia manu:] Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater. CXLVII. DE VIDENDO DEO LIBER [147.1] Memor debiti, quod ex tua petitione et mea promissione factum est, religiosa famula dei Paulina, persolutionis quoque eius neglegens esse non debui. cum enim petiuisses, ut de inuisibili deo, utrum per oculos corporeos possit uideri, prolixe aliquid copioseque ad te scriberem, negare non potui, ne sanctum studium tuum offenderem; sed promissum distuli o sine propter alias occupationes meas siue quod a me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat. sed cum tanta res esset, quae cogitando, non tam quid de ea sentiendum dicendumue esset, quam quonam modo persuadendum his, qui diuersa sentirent, fieret difficilior, finem aliquando dilationi adhibendum putaui sperans diuinum adiutorium magis mihi scribenti quam differenti adfuturum. quam ob rem primum mihi uidetur plus ualere in hac inquisitione uiuendi quam : loquendi modum. nam qui didicerunt a domino Iesu Christo mites esse et humiles corde, plus cogitando et orando proficiunt quam legendo et audiendo. nec ideo tamen agere partes suas sermo cessauerit, sed, cum plantator et rigator officium sui gesserit muneris, cetera illi, qui dat incrementum, relinquit; ille quippe etiam ipsum plantatorem rigatoremque formauit. [147.2] Secundum interiorem igitur hominem percipe uerba intellectus. ipse enim renouatur de die in diem, etiam cum exterior iste corrumpitur siue castigatione abstinentiae siue aliqua morbida ualitudine siue quolibet casu uel certe, quod necesse est etiam his, qui sano corpore diu uiuunt, ipso aetatis accessu. erige itaque spiritum mentis tuae, qui renouatur in agni-I tione secundum imaginem eius, qui creauit eum, ubi per fidem in te habitat Christus, ubi non est Iudaeus et\' Graecus, seruus liber, masculus femina, ubi non morieris, cum solui corpore coeperis, quia nec ibi marcuisti, cum sis annis grauis. hoc interiore tuo erecta intende et uide, quae ! loquor. nolo auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse credere, quoniam a me dicitur; sed aut! scripturis canonicis credas, si quid nondum, quam sit uerum, uides, aut interius demonstranti ueritati, ut hoc plane uideas. ! [147.3] Exempli gratia dicam aliquid, quo ad haec certius praestruaris, et inde potissimum, unde nobis in hoc ipso opere\' propositus est disputandi labor. credimus uideri deum nunc;! num quia uidimus uel per oculos corporis, sicut uidemus hunc solem, uel mentis obtutu, sicut se quisque interius uidet ; uiuentem, uidet uolentem, uidet quaerentem, uidet scientem, ; uidet nescientem? tu itaque ipsa lectis his litteris solem quidem: uidisse te recolis per oculos corporis, potes etiam statim. uidere, si est id temporis et eo loci es, ubi ex ea parte caelum oculis tuis usque ad solem contuendum patet ad illa uero uidenda, quae mente conspici dixi, id est quod uiuas, quod uidere deum uelis, quod id requiras, quod te uiuere et uelle et quaerere scias, quo, modo autem deus uideatur, nescias, ad haec, inquam, omnia uidenda non oculos corporis adhibes nec interuallum loci, per quod intendatur obtutus, ut ad ea cernenda perueniat, sentis aut quaeris; sic uides uitam tuam, uoluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est contemnenda uisio uidere, quod nescias. sic, inquam, uides haec omnia, ut in te uideas, apud te habeas ac sine ullis figurarum liniamentis colorumque nitoribus tanto clarius et certius quanto simplicius interiusque conspicias. cum igitur nec corporis oculis sicut corpora siue caelestia siue terrestria nec mentis aspectu, sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoraui, quae apud temet ipsam certissime intueris, nunc uideamus deum, cur credimus eum uideri, nisi quia scripturae accommodamus fidem, ubi legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et si qua alia in hanc sententiam eadem diuina auctoritate conscripta sunt, cui . non credere nefas ducimus, credere autem pietatis esse minime dubitamus ? [147.4] Hanc itaque distinctionem tene, ut, si quid te admonuero disserendo, quod ita uideas oculis carnis uel ullo alio sensu eius sentias seu te sensisse recolas, sicut sentiuntur colores, fragores, odores, sapores, feruores et si quid aliud per corpus cernendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo sentimus, aut ita uideas mentis intuitu, ut uides uitam, uoluntatem, cogitationem, memoriam, intellegentiam, scientiam, fidem tuam et quicquid aliud mente conspicis atque ita esse non tantum credendo sed plane uidendo non dubitas, hoc me iudices ostendisse. quod autem non sic ostendero, ut aut corporis aut animi sensu uisum perceptumque teneatur, et tamen dixero aliquid, quod aut uerum quidem aut falsum esse necesse sit, sed nullo illorum duorum genere uideatur, restat, ut tantum modo credatur uel non credatur. sed si diuinarum scripturarum earum scilicet, quae canonicae in ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate, sine ulla dubitatione credendum est. aliis uero testibus uel testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere uel non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendam fidem uel habere uel non habere perpenderis. [147.5] Si enim ea, quae non uidimus, hoc est in praesenti apparentia non sensimus uel mente uel corpore neque de scripturis sanctis uel legendo uel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus, unde sciremus esse ciuitates, ubi numquam fuimus, uel a Romulo conditam Romam uel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a Constantino? unde postremo sciremus, quinam parentes nos procreauissent, quibus patribus, auis, maioribus geniti essemus? talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea uel ullo sensu praesentia sicut solem, sicut nostri animi uoluntatem uel canonicorum eloquiorum auctoritate sicut Adam fuisse primum hominem aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus sed aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc dum taxat rerum genere minime dubitandum . esse putauimus. in quibus si alicubi fallimur credendo uel ita esse, quod ita non est, uel non ita esse, quod ita est, nihil periculi esse iudicamus, si non sit contra illam fidem, qua pietas informatur. haec praelocutio mea nondum propositam discutit quaestionem, sed te atque alios, qui ista lecturi sunt, praestruit, quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum iudices esse debeatis, ne uel scire uos opinemini, quod nescitis, uel temere credatis, quod neque corporis sensibus aut animi contuitu in eiusdem rei, quae cognoscenda est, euidentia percepistis neque canonicarum scripturarum auctoritate, etiam si non adfuit sensibus uel animi uel corporis uestri, . tamen credendum esse didicistis. [147.6] Iamne ergo uenimus ad causam? an adhuc lecturas instruendus est? nonnulli enim putant ipsum, quod dicimus credere, cum res uera creditur, hoc solum esse mente contueri. quod si ita est, fallitur ista nostra praelocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid sentire per corpus sicut in caelo solem et in terra montem, arborem corpusue quodlibet et aliud mentis intuitu rem nihilo minus euidentem, sicut nostra uoluntas a nobismet ipsis intus aspicitur, cum aliquid uolumus, uel cogitatio, cum cogitamus, uel memoria, cum recordamur, uel tale aliquid in animo sine corpore, aliud autem credere, quod in corporis mentisue conspectu nec adest nec adfuisse recolitur sicut sine parentibus creatum Adam et natum ex uirgine passumque resurrexisse Christum. haec enim etiam - corporaliter facta sunt et uideri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt, nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux, quae oculis cernitur, aut uoluntas, qua nunc aliquid uolumus, quae mente conspicitur. sed quia haec distinctio falsa non est, profecto illa praestructio minus habebat, quod inter credere et aliquid praesens mente conspicere, ne omni modo unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione discretum. [147.7] Quid ergo dicemus ? num satis est, ut inter aidere et credere hoc distare dicamus, quia praesentia uidentur, creduntur absentia? plane forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intellegamus dicta, quae praesto sunt sensibus siue animi sine corporis, unde etiam ducto uocabulo praesentia nominantur. sic enim hanc lucem corporis sensu, sic et meam uoluntatem plane uideo, quia praesto est animi mei sensibus atque intus mihi praesens est. si quis uero mihi indicet uoluntatem suam, cuius os et uox mihi praesens est, tamen, quia ipsa uoluntas, quam mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei, credo, non uideo aut, si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita sit. creduntur ergo illa, quae absunt a sensibus nostris, si uidetur idoneum, quod eis testimonium perhibetur; uidentur autem, quae praesto sunt, unde et praesentia nominantur, uel animi uel corporis sensibus. nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi, uisus quidem in eis praecipue oculis adtributus est, uerum tamen hoc uerbo utimur et in ceteris. neque . enim tantum dicimus: \'Vide, quid luceat\\ sed etiam: \'Vide, quid sonet\'; : \'Vide, quid oleat\'; \'Vide, quid sapiat\'; \'Vide, quid caleat\'. nec, quia dixi ea credi, quae absunt a sensibus nostris, sic accipiatur, ut inter illa deputentur, quae aliquando uidimus et nos uidisse retinemus certique sumus, quamuis tunc non praesto sint, cum recoluntur a nobis; neque enim inter - credita sed inter uisa deputantur et ideo nota sunt, non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos uidisse sine dubio recordamur et scimus.\'. [147.8] Constat igitur nostra scientia ex uisis rebus et creditis. sed in his, quae uidimus uel uidemus, nos ipsi testes sumus, in his autem, quae credimus, aliis testibus mouemur ad fidem, cum earum rerum, quas nec uidisse nos recolimus nec uidemus, dantur signa uel in uocibus uel in litteris uel in quibusque documentis, quibus uisis non uisa credantur. non autem inmerito scire nos dicimus non solum ea, quae uidimus aut\' uidemus, uerum et illa, quae idoneis ad quamque rem commoti testimoniis uel testibus credimus. porro si scire non incongruenter dicimur etiam illud, quod certissimum credimus, hinc factum est, ut etiam recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, uidere mente dicamur. scientia quippe menti tribuitur, siue per corporis sensus siue per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat, et fides ipsa mente utique uidetur, quamuis hoc fide credatur, quod non uidetur. unde et apostolus Petrus dicit: In quem modo non uidentes creditis, et ipse dominus: Beati, qui non uiderunt et crediderunt. [147.9] Cum itaque dicitur homini: \'Crede Christum resurrexisse a mortuis\', si credit, adtende, quid uideat, adtende, quid credat, et utrumque discerne. uidet hominem, cuius audit uocem, et ipsa uox in uisis corporalibus deputatur secundum ea, quae supra diximus. haec duo sunt, testis et testimonium, quorum ad oculos unum, ad aures alterum pertinet sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum auctoritate confirmat, diuinarum scilicet scripturarum uel quorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem. scripturae ad uisa pertinent corporis: oculorum, si eas legit, uel aurium, si audiuit. uidet autem animo. quicquid figuris litterarum sonisue significari intellexit; uidet ipsam fidem suam, qua se credere sine cunctatione respondet; uidet cogitationem, qua cogitat, quid ei possit prodesse, quod credit; uidet uoluntatem, qua accessit ad suscipiendam religionem; uidet etiam ipsius resurrectionis quandam imaginem in animo suo factam, sine qua intellegi non potest, quicquid factum corporaliter dicitur, sine credatur siue non credatur. Sed, ut puto, distinguis, quo modo uideat fidem suam, qua credit, et quo modo uideat illam resurrectionis imaginem in animo suo factam, quam, si hoc audit, uidet, etiam qui non credit. [147.10] Haec ergo omnia uidet partim corpore partim mente. uoluntatem uero eius, a quo audit, ut credat, et ipsam Christi resurrectionem non uidet, sed credit ; et tamen eam uidere dicitur quodam mentis obtutu magis secundum testimoniorum fidem quam rerum praesentia creditarum. illa enim, quae uidet, adsunt sensibus uel animi uel corporis; quae autem credit, absunt a sensibus et animi et corporis, quamuis uoluntas eius, a quo audit, ut credat, non sit praeterita, sed maneat in loquente. quam in se ipso idem ipse, qui loquitur, uidet; ille uero, qui audit, non eam uidet, sed credit. resurrectio autem Christi praeterita est, quam nec illi uiderunt homines, qui tunc fuerunt; nam qui uiderunt uiuentem Christum, quem uiderant morientem, ipsam tamen resurrectionem, cum fieret, non uiderunt, sed eam certissime crediderunt uidendo et tangendo uiuum, quem nouerant mortuum. nos totum credimus, et quod resurrexerit et quod ab hominibus tunc uisus et contrectatus sit et quod nunc uiuat in caelis nec iam moriatur et mors ei ultra non dominetur. res autem ipsa nec corporis nostri sensibus adest, sicut adest hoc caelum et terra, nec nostrae mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa, qua hoc credimus. [147.11] Sed iam satis, ut puto, ista mea praelocutione recognouisti, quid sit uidere uel mente uel corpore et quid ab eis distet; credere. quod quidem fit mente et uidetur mente, quoniam menti nostrae fides nostra conspicua est. sed tamen, quod eadem fide creditur, abest et ab aspectu corporis nostri, sicut abest corpus, in quo Christus resurrexit, et ab aspectu mentis u alterius, sicut abest ab aspectu mentis meae fides tua, quamuis eam esse in te credam, cum eam non uideam corpore, quod\' nec tu potes, nec mente, quod tu potes, sicut ego meam, quam tu non potes. nemo enim scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, donee 10 ueniat do.minus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, ut eas non solum quisque suas uideat sed et aliorum. secundum hoc enim dixit apostolus neminem scire, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, secundum quod uidemus in nobis; nam secundum id, quod credimus nec uidemus, et multos fideles esse nouimus et multis noti sumus. [147.12] Si ergo iam ista distincta sunt, ueniamus ad causam. scimus posse deum uideri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt. an forte non debui dicere (scimus) sed \'credimus\', quoniam deum nec corpore aliquando uidimus sicut hanc lucem nec mente sicut ipsam in nobis, qua id credimus, fidem, sed tantum quia scriptum est in ea scriptura, cuius fideles sumus, quod uerum sit minime dubitamus? apostolus tamen Iohannes cum tale aliquid diceret: Scimus, inquit, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. ecce scire se dixit. quod nondum factum fuerat nec uidendo sed credendo cognouerat. recte itaque diximus: \'Scimus posse deum uideri\\ quamuis eum non uiderimus, sed diuinae auctoritati, quae sanctis libris continetur, crediderimus. [147.13] Quid est ergo, quod eadem dicit auctoritas: Deum nemo uidit umquam? an fortasse respondetur, quod illa testimonia de uidendo deo sunt, non de uiso? ipsi enim deum uidebunt, dictum est, non \'uiderunt\', et non (uidimus) sed \'uidebimus eum sicuti est). proinde his sententiis non est contrarium: Deum nemo uidit umquam. uidebunt enim, quem non uiderunt, qui mundo corde filii dei esse uoluerint. quid I est igitur: Vidi deum facie ad faciem et salua facta est anima mea? an et hoc non est contrarium illi, quod dictum est: Deum nemo uidit umquam? et illud, quod de \' Moyse scriptum est, quia loquebatur cum deo facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum; et illud, quod propheta Esaias de se ipso loquens ait: Vidi dominum ; sabaoth sedentem in throno, et si qua alia solent similia testimonia ex eadem auctoritate proferri, quo modo non sunt contraria sententiae, qua dictum est: Deum nemo uidit umquam? quamquam et ipsum euangelium potest putari sibi le esse contrarium. quo modo enim uerum est, quod in eo dicitur: Qui me uidit, uidit et patrem, si deum nemo uidit umquam? quo modo uerum est: Angeli eorum semper uident faciem patris mei, si deum nemo uidit umquam? [147.14] Qua igitur regula intellegentiae ista ueluti contraria et repugnantia non esse contraria nec repugnare probabimus? neque enim fieri ullo modo potest, ut haec scripturarum auctoritas aliqua ex parte mentiatur. si dicimus in eo, quod scriptum est: Deum nemo uidit umquam, homines tantum modo intellegendos, sicut etiam illud dictum est: Nemo scit, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, — nemo utique sed hominum; neque enim hoc de deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus fuisse, ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine, quoniam ipse sciebat, quid esset in homine; nam hoc apostolus planius explicans: Quem nemo. inquit, hominum uidit nec uidere potest — si ergo ita dictum est: Deum nemo uidit umquam, ac si diceretur: (Nemo hominum\', hactenus illa quaestio soluta uidebitur, ut non sit huic sententiae contrarium, quod dominus ait: Angeli eorum semper uident faciem patris mei, ut scilicet angelos deum uidere credamus, quem nemo uidit umquam sed hominum. quo modo ergo deum uidit Abraham, Isaac, Iacob, Iob, Moyses, Michaeas, Esaias et si qui alii sunt, de quibus ueracissima scriptura testatur, quod deum uiderint, si deum nemo umquam hominum uidit nec uidere potest? [147.15] Quamquam nonnulli uolentes probare etiam impios uisuros deum a diabolo quoque ipso deum uisum putant sic accipientes, quod scriptum est in libro Iob uenisse cum angelis et diabolum, in conspectu dei, ut iam et illud ueniat in quaestionem, quomodo dictum sit: Beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, et illud: Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit uidere deum. multum enim miror, si eo usque progrediuntur, qui existimant impios uisuros deum et a diabolo uisum deum, ut eos et mundo esse corde et pacem ac sanctificationem cum omnibus i,I sectari adseuerent. [147.16] . Nam quod dominus ait: Qui me uidit, uidit et patrem,I potest paulo attentius consideratum non uideri esse contrarium\' ei, quod dixit: Deum nemo uidit umquam. neque enim dixit: (Quia me uidistis, uidistis et patrem), sed dicendo: Qui I me uidit, uidit et patrem ostendere uoluit unitatem sub-\' stantiae patris et filii, ne in aliquo inter se putarentur esse dissimiles. ac per hoc, quoniam uerum dictum est: Qui me uidit, uidit et patrem, profecto, quoniam deum nemo hominum uidit umquam, nec patrem quisquam putandus est uidisse nec filium, secundum quod deus est filius et cum patre unus deus; nam secundum id, quod homo est, utique in terra uisus est et cum hominibus conuersatus est. [147.17] Sed magna quaestio est, quo modo non sit contrarium, quia tot antiqui uiderunt deum, si deum nemo uidit umquam, quem nemo hominum uidit nec uidere potest. uides, quam difficilem mihi proposueris quaestionem, unde me aliquid prolixe copioseque scribere uoluisti ex occasione breuis epistulae meae, quae tibi uisa est diligentius et uberius explicanda. uisne ergo adtendere, quae apud alios interim comperi diuinarum scripturarum egregios tractatores, quid de uisione dei senserint, ne forte sufficiant desiderio tuo, quamuis ea forsitan noueris? pauca ergo ista adtende, si placet. cum euangelium exponens beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, uenisset ad eum locum, ubi angelus apparuit in templo Zachariae sacerdoti, ex hac occasione uide quanta et qualia de dei etiam uisione disseruit. [147.18] mTon inmerito\', inquit, \'angelus uidetur in templo, quia ueri sacerdotis iam nuntiabatur aduentus et caeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent. et bene apparuisse dicitur ei, qui eum repente conspexit. hoc specialiter aut de angelis aut de deo scriptura diuina tenere consueuit, ut, quod non potest praeuideri, apparere dicatur. sic enim habes: Apparuit deus Abrahae ad ilicem Mambre; nam qui ante non praesentitur, sed repentino uidetur aspectu, apparere memoratur. non enim similiter sensibilia uidentur et is, cuius in uoluntate situm est uideri et cuius naturae est non uideri, uoluntatis uideri. nam si non uult, non uidetur; si uult, uidetur. apparuit enim deus Abrahae, quia uoluit; aliis, quia noluit, non apparuit. uisum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri caelum, uisus est etiam Iesus stans ad dexteram dei et non est uisus a populo; uidit Esaias dominum sabaoth, sed alius uidere non potuit, quia, cui placuit, apparuit. et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis caelestibus uirtutibus et potestatibus legerimus quia: Deum nemo uidit umquam? et addidit, quod ultra caelestes est potestates: Unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse narrauit. aut adquiescatur igitur necesse est, si deum patrem nemo uidit umquam, filium uisum esse in ueteri testamento et desinant haeretici ex uirgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex uirgine, uidebatur, aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit, quoniam spiritum quoque uisum accepimus in columba. et ideo deum nemo uidit umquam, quia eam, quae in deo habitat, plenitudinem diuinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit; \'uidit\' enim ad utrumque referendum est denique cum additur: Unigenitus filius ipse narrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur. species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur. sed quid de trinitate dicam? Seraphin, quando uoluit, apparuit et uocem eius Esaias solus audiuit. apparuit angelus et nunc praesto est, sed non uidetur. neque enim in potestate nostra est uidere sed in potestate illius apparere. tamen, etsi potestas non est uidendi, eat gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo, qui habuit gratiam, meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus. et quid mirum, si in praesenti saeculo, nisi quando uult, dominus non uidetur? in ipsa quoque resurrectione non facile est deum uidere nisi his, qui corde sint mundo, et ideo: Beati mundo corde; ipsi enim deum uidebunt. quantos beatos iam numerauerat et tamen uidendi his deum non promiserat facultatem! si ergo hi, qui mundo sunt corde, deum uidebunt, utique alii non uidebunt; neque enim indigni deum uidebunt neque is, qui deum uidere noluerit, potest deum uidere. nec in loco deus uidetur sed mundo corde nec corporalibus oculis deus quaeritur nec circumscribitur uisu nec tactu tenetur nec auditur affatu nec sentitur incessu; et, cum absens putatur, uidetur et, cum praesens est, non uidetur. denique nec apostoli omnes Christum uidebant et ideo ait: Tanto tempore uobiscum sum et adhuc me non cognouistis. qui enim cognouit, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, et supereminentem scientiae caritatem Christi, uidit et Christum, uidit et patrem. nos enim iam secundum carnem non nouimus Christum sed secundum spiritum. spiritus enim ante faciem nostram Christus dominus, qui nos in omnem plenitudinem dei misericordia sua implere dignetur, ut uideri possit a nobis\'. [147.19] Si haec uerba intellegis, quid restat, quod a me amplius requiratur, cum iam illa, quae difficilis uidebatur, soluta sit quaestio? discretum est quippe, quo modo dictum sit: Deum nemo uidit umquam, et quo modo deum iusti antiqui uiderint, si illud propterea dictum est, quoniam deus natura est inuisibilis, illi autem ideo uiderunt, quicumque deum uiderunt. quia, cui uoluerit, sicut uoluerit, apparet ea specie, quam uoluntas elegerit, etiam latente natura. nam si, patres quando deum uiderunt, ipsa illis natura eius apparuit, quamuis, si noluisset, utique non apparuisset, quo modo deum nemo uidit umquam, cum eo uolente ipsa eius a tot patribus natura conspecta sit? quod si dicitur filius a patribus uisus. ut de deo patre dictum accipiatur, quod eum nemo umquam uiderit, non quidem amisit occasionem Ambrosius, ut hinc\' quosdam haereticos redargueret, id est Photinianos, qui principium filio dei ex utero uirginis tribuunt nec uolunt credere,I, quod et antea fuerit. sed quia uidebat alios, id est Arrianos perniciosius insidiantes, quorum procul dubio error adstruitur, si patris natura inuisibilis, filii uero uisibilis creditur, utriusque unam pariterque inuisibilem adseruit esse naturam adiungens etiam spiritus sancti. quod breuiter quidem sed admirabiliter intimauit, ubi secutus ait: (Aut certe refelli non potest uel patrem uel filium uel certe spiritum sanctum, si tamen est sancti spiritus uisio, ea specie uideri, quam uoluntas elegerit, non natura formauerit\\ potuit dicere \'non natura monstrauerit\', sed maluit dicere (formauerit>, ne ipsam speciem, in qua deus elegit apparere, de sua natura formare putaretur et ex hoc utique conuinceretur conuertibilis esse mutabilisque substantia, quod ipse deus a fide piorum misericors et benignus auerterit! [147.20] Inuisibilis est igitur natura deus non tantum pater sed et ipsa trinitas, unus deus, et quia non tantum inuisibilis uerum etiam incommutabilis, sic apparet, quibus uoluerit, in qua uoluerit specie, ut apud eum integra maneat eius inuisibilis incommutabilisque natura. desiderium autem ueraciter piorum, quo uidere deum cupiunt et inhianter ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam flagrat, qua, ut uult, apparet, quod ipse non est, sed in eam substantiam, qua ipse est, quod est. huius enim desiderii sui flammam sanctus Moyses, fidelis famulus eius, ostendit, ubi ait deo, cum quo ut amicus facie ad faciem loquebatur: Si inueni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum. quid ergo? ille non erat\' ipse? si non esset ipse, non ei diceret \'ostende mihi temet ipsum\', sed \'ostende mihi deum\', et tamen, si eius naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret ostende mihi temet ipsum\'. ipse ergo erat in ea specie, qua apparere uoluerat, non autem ipse apparebat in natura propria., quam Moyses uidere cupiebat; ea quippe promittitur sanctis in alia \' uita. unde, quod responsum est Moysi, uerum est, quia nemo potest faciem dei uidere et uiuere, id est nemo potest eum in hac uita uiuens uidere, sicuti est. nam multi uiderunt, sed quod uoluntas elegit, non quod natura formauit, et illud, quod Iohannes ait, si recte intellegitur: Dilectissimi, filii dei sumus et nondum apparuit, quid erimus; scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est, non sicut eum homines uiderunt, quando uoluit, in specie, qua uoluit, non in natura, qua in semet ipso, etiam cum uideretur, latuit, sed sicut est, quod ab eo petebatur, cum ei diceretur: Ostende mihi temet ipsum ab eo, qui cum illo facie ad faciem loquebatur, non quia dei plenitudinem quisquam non solum oculis corporis sed uel ipsa mente aliquando comprehendit.\' [147.21] Aliud est enim uidere, aliud est totum uidendo comprehendere, quando quidem id uidetur, quod praesens utcumque sentitur, totum autem comprehenditur uidendo, quod ita uidetur, ut nihil eius lateat uidentem, aut cuius fines circumspici possunt, sicut te nihil latet praesentis uoluntatis tuae, circumspicere autem potes finis anuli tui. exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum, alterum ad corporales oculos pertinet; uisus enim, sicut ille ait, ad utrumque referendus est, id est et ad oculos et ad mentem. [147.22] Porro si propterea deum nemo uidit umquam, quia, sicut ait disputator, cuius uerba consideramus, (plenitudinem diuinitatis eius nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit; (nidi t) enim ad utrumque referendum est\', restat inquirere, quo modo angeli deum uideant, propter illud, quod ex euangelio commemoraui: Angeli eorum semper uident faciem patris mei. si enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura in specie, qua uoluerit, apparet, magis magisque requirendum est, quo modo eum nos uidebimus, sicuti est et sicut Moyses desiderauit, cum peteret, ut deus, qui in conspectu eius erat, ostenderet illi semet ipsum. hoc enim nobis summum praemium in resun-ectione promittitur, quod erimus aequales angelis dei, ac per hoc, si nec ipsi eum uident, sicuti est, quo modo nos ita uisuri sumus, cum eis aequales in resurrectione facti fuerimus? sed uide, quid consequenter dicat noster Ambrosius: \'Denique\', inquit, (cum additur: Unigenitus filius ipse narrauit, mentium magis quam oculorum uisio declaratur. species enim uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur\'. qui paulo ante dixerat uisionem ad utrumque referendam, nunc eam non menti sed oculis dedit non, ut opinor, neglegenter sua uerba respiciens, sed quia usitatius in loquendo solemus oculis adtribuere uisionem sicut speciem corpori. nam et hanc mos loquendi crebrius usurpat in rebus, quae locis continentur uarianturque coloribus. sed si nulla species esset mente contuenda, non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum. neque enim hoc secundum carnem dictum est et non secundum speciem spiritalem. dicitur ergo et species pertinens ad mentis obtutum; sed quia usitatius in corporibus dicitur uel in similitudinibus corporum, ideo dixit: \'Species uidetur, uirtus uero narratur; illa oculis, haec mente comprehenditur\'. proinde narrante unigenito, qui est in sinu patris, narratione ineffabili creatura rationalis munda et sancta impletur dei uisione ineffabili, quam tunc consequemur, cum aequales angelis facti fuerimus, quia, sicut uidentur ista uisibilia corporis sensibus nota, deum nemo uidit umquam, quoniam. si aliquando eo modo uisus est, non sicut ista natura uidetur, sed uoluntate uisus est specie, qua \'uoluit, apparens latente natura atque in se incommutabiliter permanente. eo autem modo, quo uidetur, sicuti est, nunc fortasse uidetur a quibusdam angelis, a nobis autem tunc ita uidebitur. cum eis facti. fuerimus aequales. [147.23] ! Deinde cum addidisset, quia nec potestates caelorum sicut Seraphin, nisi cum uolunt et quem ad modum uolunt, uidentur, ut hinc etiam coniceretur, quanta sit inuisibilitas trinitatis: Tamen), inquit, \'etsi potestas non est uidendi, est gratia promerendi, ut uidere possimus. et ideo, qui habuit gratiam, meruit copiam; nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus\'. his utique uerbis, qui non sua docet, sed euangelium exponit, non hoc uoluit intellegi, quod quidam eorum uidebunt deum, quidam uero non uidebunt, quibus credentibus dedit potestatem filios dei fieri, cum ad eos omnes pertineat, quod dictum est: Videbimus eum sicuti est, sed dicendo (nos copiam non meremur, quia deum uidendi gratiam non habemus) de hoc saeculo se loqui significauit, ubi quibusdam deus licet non in sua natura, sed in qua uoluit specie, dignatus est apparere sicut Abrahae, sicut Esaiae aliisque similibus; ceteris uero innumerabilibus quamuis ad suum populum et hereditatem aeternam pertinentibus nulla uel tali specie se demonstrat. in futuro autem saeculo, qui regnum accepturi sunt, quod eis ab initio praeparatum est, omnes eum corde mundo uidebunt nec in illo regno nisi tales erunt. [147.24] Adtende itaque, quid adiungat iam de illo saeculo dicere incipiens: et quid mirum\', inquit, , quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: \'Nihil tibi ista in posterum proderunt; uade, saltem uitae huius suauitate perfruere\'? auerterit deus tam immanem sacrilegamque dementiam! quamuis ergo caute salubriterque prouisum sit, ut locus illius humillimae paenitentiae semel in ecclesia concedatur, ne medicina uilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris erit, quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat deo dicere: \'Quare huic homini, qui post primam paenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?\' quis audeat dicere erga istos non agi, quod apostolus ait: Ignoras, quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? aut istis exceptis esse definitum, quod scriptum est: Beati omnes, qui confidunt in eum, aut ad istos non pertinere, quod dicitur: Viriliter agite et confortetur cor uestrum, omnes qui speratis in domino? [153.8] Cum igitur super peccatores tanta sit patientia, tanta misericordia dei, ut in hac temporali uita moribus emendatis non damnentur in aeternum, qui nullius, quae sibi praebeatur, expectat misericordiam, quoniam nemo est illo beatior, nemo potentior, nemo iustior, quales nos esse oportet homines erga homines, qui hanc uitam nostram quantacumque laude cumulemus, eam sine peccato esse non dicimus, quia, si dixerimus. nos ipsos, sicut scriptum est, decipimus et ueritas in nobis non est! proinde licet accusatoris alia persona sit, alia defensoris, alia intercessoris, alia iudicis, de quorum propriis officiis nimis longum est et non necessarium hoc sermone disserere, sic tamen etiam ipsos criminum ultores atque in hoc officio non ira propria concitatos sed legum ministros nec suarum sed alienarum iniuriarum examinatarum uindices, quales iudices esse debent, terruit censura diuina, ut cogitarent sibi propter sua peccata dei misericordiam necessariam nec putarent ad culpam sui officii pertinere, si quid erga eos misericorditer agerent, quorum uitae necisque haberent legitimam potestatem. [153.9] Nam cum ad dominum Christum Iudaei adduxissent mulierem in adulterio deprehensam eumque temptantes dicerent. quod iussa esset lege lapidari, ac deinde quaererent, quid de illa ipse praeciperet, respondit eis: Qui sine peccato est uestrum, prior in illam lapidem iaciat. ita nec legem inprobauit, quae huius modi reas iussit occidi, et illos terrendo ad misericordiam reuocauit, quorum iudicio haec posset occidi. puto, quod hac sententia domini audita, si praesens fuit etiam maritus ipse, qui uiolatam sui tori fidem uindicari postulabat, exterritus animum ad uoluntatem parcendi ab ulciscendi cupiditate deflexit. nam quo modo est admonitus accusator, ne suas persequeretur iniurias, quando ipsi iudices ita sunt a uindicando prohibiti, qui in adultera punienda non priuato dolori compellebantur seruire sed legi! unde Ioseph, cui uirgo Maria, domini mater, fuerat desponsata, cum eam comperisset esse praegnantem, cui se nouerat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud quam adulteram credidisset, puniri eam tamen noluit nec approbator flagitii fuit. nam haec uoluntas eius etiam iustitiae deputatur; ita quippe de illo scriptum est: Et cum esset homo iustus et nollet eam diuulgare, statuit eam occulte dimittere. haec eo cogitante apparuit illi angelus, qui doceret esse numinis, quod ille putauerat criminis. [153.10] Si ergo cogitata infirmitate communi et accusatorius dolor et iudiciarius rigor frangitur, quod tandem censes pro reis esse debere uel defensoris uel intercessoris officium, quando quidem et uos uiri boni, qui nunc iudices estis et in foro aliquando uersati causas hominum suscepistis, scitis, quam libentius defendere quam accusare soleretis? et tamen defensor ab intercessore plurimum distat; nam ille diluendis uel obtegendis criminibus operam maxime inpendit, intercessor autem. etiam cum de culpa constat, pro poena remouenda uel temperanda curam gerit. hoc sunt apud deum pro peccatoribus iusti, hoc pro se ipsi peccantes inuicem ut faciant, admonentur; nam scriptum est: Confitemini inuicem peccata uestra et orate pro uobis. has sibi partes humanitatis, ubi potest, omnis homo apud hominem uindicat. nam quod ipse quisque domi suae puniret admissum, in alterius domo uult inpunitum. siue enim adhibeatur apud amicum siue ille cuiquam, in quem potestas ulciscendi est, se praesente suscenseat siue irascenti fortuito superueniat, non iustissimus sed inhumanissimus iudicatur, si non interueniat. scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito suscensebat episcopus, et utique nullum ibi discrimen sanguinis sed incruenta disciplina timebatur; nec cum id, quod etiam uobis displicebat, inultum esse uelletis, tamquam delicti approbatores uos iudicabamus, sed tamquam humanissimos intercessores audiebamus. si ergo uobis fas est ecclesiasticam correptionem intercedendo mitigare, quo modo episcopus uestro gladio debet intercedere, cum illa exeratur, ut, in quem exeritur, bene uiuat, iste, ne uiuat! [153.11] Postremo ipse dominus apud homines intercessit, ne lapidaretur adultera, et eo modo nobis intercessionis commendauit officium, nisi quia ille terrendo fecit, quod nos petendo. ille enim dominus, nos serui sumus. uerum tamen ille sic terruit, ut omnes timere debeamus. quis enim est nostrum sine peccato? quod cum illis dixisset, a quibus ei offerebatur punienda peccatrix, ut, qui sciret se esse sine peccato, prior in illam lapidem mitteret, cecidit saeuitia tremente conscientia; tunc enim iam ex illa congregatione dilapsi solam misericordi miseram reliquerunt. cedat huic sententiae pietas Christianorum, cui cessit impietas Iudaeorum; cedat humilitas obsequentium. cui cessit superbia persequentium; cedat confessio fidelis. cui cessit simulatio temptatoris. malis parce, uir bone; quanto melior, tanto esto mitior; quanto fis celsior potestate, tanto humilior fiere pietate. [153.12] Ego quidem intuens mores tuos appellaui te uirum bonum. sed tu intuens uerba Christi dic tibi ipse: Nemo bonus nisi unus deus. quod cum uerum sit — hoc enim ueritas dixit —, nec ego tamen illud existimari debeo fallaci assentatione dixisse et dominicis uerbis quasi contrarius extitisse, ut, cum ille dicat: Nemo bonus nisi unus deus, ego te appellauerim uirum bonum; non enim et ipse dominus contraria sibi locutus est, ubi ait: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. deus ergo singulariter bonus est et hoc amittere non potest; nullius enim boni participatione bonus est, quoniam bonum, quo bonus est. ipse sibi est, homo autem, cum bonus est, ab illo bonus est, quod a se ipso esse non potest. illius enim spiritu boni fiunt, quicumque fiunt, cuius capax creata est nostra natura per propriam uoluntatem. pertinet ergo ad nos, ut boni simus, accipere et habere, quod dat, qui de suo bonus est, quo quisque neglecto de suo malus est. proinde in quantum homo recte agit, id est scienter et amanter et pie bonum operatur, in tantum bonus est; in quantum autem peccat, id est a ueritate et caritate et pietate deuiat, in tantum malus est. quis autem est in hac uita sine aliquo peccato? sed eum dicimus bonum, cuius praeualent bona, eumque optimum, qui peccat minimum. [153.13] Idcirco ipse dominus quos dicit bonos propter participationem gratiae diuinae, eosdem etiam malos dicit propter uitia infirmitatis humanae, donec totum, quo constamus, ab omni uitiositate sanatum transeat in eam uitam, ubi nihil omnino peccabitur. nam utique bonos docebat orare, non malos, quibus praecepit, ut dicerent: Pater noster, qui es in caelis; ex hoc enim boni, quo filii dei non natura geniti sed gratia facti tamquam hi, quibus recipientibus eum dedit potestatem filios dei fieri. quae generatio spiritalis more scripturarum etiam adoptio nominatur, ut distinguatur ab illa generatione dei de deo. coaeterni de aeterno, unde scriptum est: Generationem eius quis enarrabit? cum ergo bonos esse monstrauerit, quos uoluit deo ueraciter dicere: Pater noster, qui es in caelis, praecepit tamen, ut in eadem oratione inter cetera dicerent: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quae debita esse peccata quamuis manifestum sit, postea tamen manifestius declarauit dicens: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra. hanc orationem baptizati orant nec est prorsus praeteritorum aliquid peccatorum, quod non baptizatis in sancta ecclesia dimittatur. sed postea uiuendo in hac fragilitate mortali nisi contraherent, quod dimittendum esset, non ueraciter dicerent: Dimitte nobis debita nostra. boni ergo, in quantum filii dei sunt, in quantum autem peccat, quod sua non mendaci confessione testantur, utique mali sunt. [153.14] Nisi forte quis dicat alia bonorum alia malorum esse peccata, quod non usque quaque inprobabiliter dicitur. uerum tamen dominus Iesus sine ulla ambiguitate malos appellauit eosdem ipsos, quorum patrem dicebat deum. nam in eodem sermone, ubi illam docet orationem, alio loco exhortans ad precandum deum ait: Petite et accipietis, quaerite et inuenietis, pulsate et aperietur uobis; omnis enim, qui petit, accipit et, qui quaerit, inuenit et pulsanti aperietur; et paulo post: Si ergo uos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se! num igitur deus pater malorum est? absit. quo modo ergo dicitur \'pater uester caelestis\', quibus dicitur cum sitis mali\', nisi quia utrumque ueritas monstrat, quid simus dei bono, quid humano uitio, hoc commendans, illud emendans? merito ait Seneca, qui temporibus apostolorum fuit, cuiu* etiam quaedam ad Paulum apostolum leguntur epistulae: 'Omnes odit, qui malos odit\'. et tamen ideo sunt diligendi mali, ut non sint mali, quem ad modum, non ut permaneant. sed ut sanentur, diliguntur aegroti. [153.15] Quicquid autem post eam, quae fit in baptismo, abolitionem omnium peccatorum in hac uita manendo peccamus, etiam si non tale sit, quod a diuinis remoueri compellat altaribus, non dolore sterili sed misericordiae sacrificiis expiatur. quod ergo agimus, ut faciatis intercedentibus nobis, deo uos noueritis offerre pro nobis. indigetis enim misericordia, quam praebetis, et uidete, quis dixerit: Dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis. quamquam etiam si ita uiueremus, ut non esset, quare diceremus: Dimitte nobis debita nostra, quanto nequitia purior animus esset, tanto dementia 1 plenior esse deberet, ut, si non compungeremur sententia domini dicentis: Qui uestrum est sine peccato, prior in illam lapidem iaciat, ipsius, qui hoc dixit. sectaremur exemplum, qui cum esset utique sine peccato, ait mulieri, quam perterriti illi reliquerunt: Nec ego te damnabo; uade, iam deinceps noli peccare. potuit enim metuere flagitiosa mulier. ne forte illis discedentibus, qui sua peccata cogitauerant, ut peccato parcerent alieno, illam iustissime iam ipse damnaret. qui erat sine peccato. at ille non conscientia pauidus sed plenus clementia, cum illa respondisset a nemine se fuisse damnatam: Nec ego te, inquit, damnabo, tamquam diceret: Si malitia tibi parcere potuit, quid metuis innocentiam? et ne delictorum non donator sed approbator uideretur: Vade, ait, deinceps iam noli peccare, ut se homini pepercisse, non hominis culpam sibi placuisse monstraret. iam uides igitur de religione descendere nec nos societate criminum obstringi, quod intercedimus plerumque etiam pro sceleratis etsi non scelerati tamen pro peccatoribus peccatores et — quod ueraciter potius quam iniuriose dictum accipias - puto quod apud peccatores. [153.16] Nec ideo sane frustra instituta sunt potestas regis, ius gladii cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, seueritas etiam boni patris. habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. haec cum timentur, et cohercentur mali et quietius inter malos uiuunt boni, non quia boni pronuntiandi sunt, qui talia metuendo non peccant — non enim bonus est quispiam timore poenae sed amore iustitiae —, uerum tamen non inutiliter etiam metu legum humana cohercetur audacia. ut et tuta sit inter inprobos innocentia et in ipsis inprobis, dum formidato supplicio frenatur facultas. inuocato deo sanetur uoluntas. sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones episcoporum: immo uero nec causa nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium iustiora supplicia. nec ob aliud, quantum sapio, in ueteri testamento antiquorum temporibus prophetarum seuerior legis uindicta feruebat, nisi!\' ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas. ut, quod eis parcere noui testamenti indulgentia commonemur, aut reme. dium sit salutis, quo peccatis parcatur et nostris, aut commendatio mansuetudinis, ut per eos, qui parcunt. ueritas praedicata non tantum timeatur, uerum etiam diligatur. [153.17] Plurimum autem interest, quo animo quisque parcat. sicut enim est aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. nam, ut exempli gratia manifestum aliquid ponam, quis non crudelem uerius dixerit eum, qui puero pepercerit uolenti obstinatissime de serpentibus ludere? quis autem non misericordem, qui talia prohibens contemptorem uerborum etiam uerberibus emendauerit? et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit, cui prodesse possit. quamquam etiam cum homo ab homine occiditur, multum distet, utrum fiat nocendi cupiditate uel iniuste aliquid auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone, an ulciscendi uel oboediendi ordine, sicut a iudice, sicut a carnifice, an euadendi uel subueniendi necessitate, sicut interimitur latro a uiatore, hostis a milite. et aliquando, qui causa mortis fuit, potius in culpa est quam ille, qui occidit, uelut si quisquam decipiat fideiussorem suum atque ille pro isto supplicium legitimum luat. nec tamen omnis, qui causa alienae mortis est, reus est. quid, si enim quisquam stuprum petat seseque, si non impetrarit, interimat? quid, si filius timens patris pia uerbera praecipitio pereat? quid, si alius homine liberato uel ne alius liberetur sibi ipse mortem inferat? num propter istas alienarum mortium causas aut sceleri consentiendum est aut uindicta peccati, quae non fit nocendi sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda aut opera misericordiae cohibenda sunt? haec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem, non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimimus uoluntatem. [153.18] Sic etiam, cum intercedimus pro peccatore damnando. sequuntur aliquando, quae nolumus, siue in ipso, qui nostra intercessione liberatur, ut uel immanius inpunita grassetur audacia subdita cupiditati, ingrata lenitati atque unus morti ereptus plurimos necet, uel ipso per beneficium nostrum in melius commutato moribusque correcto alius male uiuendo pereat sibique huius impunitate proposita talia uel grauiora committat. non, ut opinor, haec mala inputanda sunt nobis. cum intercedimus nobis, sed potius illa bona, quae, cum id facimus, intuemur et uolumus, id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem uerbo ueritatis et ut, qui liberantur a temporali morte, sic uiuant, ne in aeternam, unde numquam liberentur, incurrant. [153.19] Prodest ergo et seueritas uestra, cuius ministerio quies adiuuatur et nostra; prodest et intercessio nostra, cuius ministerio seueritas temperatur et uestra. non uobis displiceat, quod rogamini a bonis, quia nec bonis displicet, quod timemini a malis. nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum de iudicio futuro uerum etiam de praesentibus uestris securibus terruit adserens et ipsas ad dispensationem diuinae prouidentiae pertinere. omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. quapropter qui resistit potestati, dei ordinationi resistit, qui autem resistunt, ipsi sibi iudicium adquirunt; principes enim non sunt timori bono operi sed malo. uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum. quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat, dei enim minister est, uindex in iram ei, qui male agit. ideoque necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam. ideo enim et tributa praestatis; ministri enim dei sunt in hoc ipsum perseuerantes. reddite omnibus debita; cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, cui timorem. timorem, cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. haec uerba apostoli utilitatem uestrae seueritatis ostendunt. proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere, qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus debere, qui terrent. nihil nocendi cupiditate fiat sed omnia consulendi caritate et nihil fiet immaniter, nihil inhumaniter. ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur, quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut uita hominum corrigatur. quod si tanta est peruersitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse nec uenia, a bonis tamen intentione atque conscientia, quam deus cernit, siue seueritate siue lenitate non nisi officium dilectionis impletur. [153.20] Quod autem in epistula tua sequitur, ubi dicis: \'Verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari et id, propter quod scelus admissum est, possidere\', pessimum hominum genus commemoras, cui paenitendi medicina omnino non prodest. si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur paenitentia, sed fingitur; si autem ueraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum, sed, ut dixi, cum restitui potest. plerumque enim, qui aufert, amittit siue alios patiendo malos siue ipse male uiuendo nec aliud habet, unde restituat. huic certe non possumus dicere: \'Redde, quod abstulisti ? , nisi cum eum habere credimus et negare. ubi quidem si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur habere, quod reddat, nulla est iniquitas, quia, etsi non est, unde luat ablatam pecuniam, merito tamen, dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati, quo male ablata est, poenas luit. sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere tamquam pro reis criminum non ad hoc, ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeuiat ille praesertim, qui iam remisit culpam, sed quaerit pecuniam et fraudari metuit, non expetit uindicari. denique in talibus causis si persuadere potuerimus eos, pro quibus interuenimus, non habere, quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae relaxantur. aliquando autem misericordes et in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa inferre supplicia. ad hanc misericordiam etiam nos prouocare et exhortari decet: melius enim, etiam si habet, amittis, quam, si non habet, aut excrucias aut occidis. sed pro istis magis apud eos, qui repetunt, quam apud eos, qui iudicant, intercedere conuenit. ne ipse uideatur auferre, qui, cum habeat potestatem, non cogit reddere, quamuis in cogendo ita debeat adhibere integritatem, ne amittat humanitatem. [153.21] Illud uero fidentissime dixerim, eum, qui pro homine ad hoc interuenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis. nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus, quam inpendimus; non enim opem fert, qui ad peccandum adiuuat ac non potius subuertit atque opprimit. sed numquid ideo nos aut exigere aut exigendum tradere uel possumus uel debemus? agimus. quantum episcopalis facultas datur, et humanum quidem nonnumquam sed maxime ac semper diuinum iudicium comminantes. nolentes autem reddere, quos nouimus et male abstulisse et, unde reddant, habere, arguimus, increpamus, detestamur quosdam clam, quosdam palam, sicut diuersitas personarum diuersam uidetur posse recipere medicinam nec in aliorum perniciem ad maiorem insaniam concitari, aliquando etiam, si res magis curanda non impedit, sancti altaris communione priuamus. [153.22] Yerum saepe accidit, ut nos fallant uel negando se abstulisse uel adfirmando se, unde restituant, non habere; saepe etiam et uos fallimini putando uel nos non agere, ut reddant, uel ipsos habere, unde reddant; et omnes aut paene omnes homines amamus nostras suspiciones uel uocare uel existimare cognitiones, quando credibilibus rerum signis mouemur, cum credibilia nonnulla sint falsa, sicut incredibilia nonnulla sunt uera. ideo quosdam commemorans, qui (et sceleris poenam sibi cupiunt relaxari et id, propter quod scelus admissum est, possidere), addidisti et aisti: \'Pro his quoque interueniendum putat sacerdotium uestrum\'. fieri enim potest, ut tu scias, quod ego nescio, et propterea putem pro aliquo interueniendum. quod me fallere potuit, cum te non potuerit, ut ego eum non credam possidere, quod tu possidere nosti. ita fit, ut, cum de reo sententia non una sit nostra, neutri tamen nostrum placeat, quod res non redditur aliena. de homine ut homines diuersa sentimus, sed in ipsa iustitia simul sumus. eo modo etiam fieri potest, ut, quod scio aliquem non habere, hoc eum tu habere non certissime teneas, sed credibiliter suspiceris et ob hoc tibi uidear interuenire pro eo, qui (et sceleris poenam sibi cupiat relaxari et id, propter quod scelus admissum est. possidere\'. ad summam igitur neque apud te neque apud tales, si qui reperiuntur, qualem te esse gaudemus, neque apud ipsos, qui magno \'studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt\', neque apud cor meum, cui testis est deus, ausim dicere, sentire, decernere interueniendum esse pro aliquo, ut, quod scelere abstulit, sceleris impunitate possideat, sed ut remissa iniuria, quod iniuriose abstulit, reddat, si tamen habet uel quod abstulit uel aliud, unde illud restituat. [153.23] Non sane quicquid ab inuito sumitur, iniuriose aufertur. nam plerique nec medico uolunt reddere honorem suum nec operario mercedem, nec tamen haec qui ab inuitis accipiunt, per iniuriam accipiunt, quae potius per iniuriam non darentur. sed non ideo debet iudex uendere iustum iudicium aut testis uerum testimonium, quia uendit aduocatus iustum patrocinium et iuris peritus uerum consilium; illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur, isti ex una parte consistunt. cum autem iudicia et testimonia, quae nec iusta et uera uendenda sunt, iniqua et falsa uenduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam quamuis a uolentibus datur. ille tamen solet tamquam male sibi ablatam pecuniam repetere, qui iustum iudicium emit, quoniam uenale esse non debuit; qui uero pro iniquo iudicio dedit, uellet quidem repetere, nisi timeret uel puderet emisse. [153.24] Sunt aliae personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt sicut officialis, et a quo admouetur et cui admouetur officium; ab his extorta per inmoderatam inprobitatem repeti solent, data per tolerabilem consuetudinem non solent magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiuerunt, quam qui ea de more sumpserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis uel inuitantur huius modi commodis uel tenentur. isti si uiam uitae mutauerint aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea, quae hoc modo adquisierunt, tamquam sua pauperibus largiuntur. quam eis, a quibus accepta sunt, tamquam aliena restituunt qui uero contra morem societatis humanae furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, inuasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus Zachaei publicani euangelico exemplo, qui cum hospitio dominum suscepisset, in uitam sanctam repente mutatus: Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus et, si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo. [153.25] Verum tamen si iustitia sincerius consulatur, iustius dicitur aduocato: Redde, quod accepisti, quando contra ueritatem stetisti, iniquitati adfuisti, iudicem fefellisti, iustam causam oppressisti, de falsitate uicisti, quod uides multos honestissimos et disertissimos uiros non solum impune uerum etiam gloriose uideri sibi committere, quam cuiquam in quolibet officio militanti: Redde, quod accepisti, quando iubente iudice cuicumque causae necessarium hominem tenuisti, ne resisteret, uinxisti, ne fugeret, inclusisti, postremo aut permanente lite exhibuisti aut finita dimisisti. sed illud cur aduocato non dicatur. in promptu est, quia scilicet ita non uult homo repetere, quod patrono, ut male uinceret, dedit, sicut non uult reddere, quod ab aduersario, cum male uicisset, accepit. quis tandem aduocatus aut ex aduocato ita uir optimus facile reperitur, qui suscepto suo dicat: Recipe, quod mihi, cum tibi male adessem, dedisti, et redde aduersario tuo, quod me agente inique abstulisti? et tamen, quem prioris non rectae uitae rectissime paenitet, etiam hoc facere debet, ut, si ille, qui inique litigauit, non uult admonitus corrigere iniquitatem, eius tamen iniquitatis nolit iste habere mercedem, nisi forte restituendum est alienum, quod per furtum clanculo aufertur, et restituendum non est, quod in ipso foro, ubi peccata puniuntur, decepto iudice et circumuentis legibus obtinetur. quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et iudices reddi iubent? an crudelior est, qui subtrahit aliquid uel eripit diuiti, quam qui trucidat pauperem faenore? haec atque huius modi male utique possidentur et uellem restituerentur; sed non est, quo iudice repetantur. [153.26] Iam uero si prudenter intueamur, quod scriptum est: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum est, infidelis autem nec obolus, nonne omnes, qui sibi uidentur gaudere licite conquisitis eisque uti nesciunt, aliena possidere conuincimus? hoc enim certe alienum non est, quod iure possidetur, hoc autem iure, quod iuste, et hoc iuste, quod bene. omne igitur, quod male possidetur, alienum est, male autem possidet, qui male utitur. cernis ergo, quam multi debeant reddere aliena siue pauci, quibus reddantur, reperiantur; qui tamen ubiubi sunt, tanto magis ista contemnunt, quanto ea iustius possidere potuerunt. iustitiam quippe et nemo male habet et, qui non dilexerit, non habet. pecunia uero et a malis male habetur et a bonis tanto melius habetur, quanto minus amatur. sed inter haec toleratur iniquitas male habentium et quaedam inter eos iura constituuntur, quae appellantur ciuilia, non quod hinc fiat, ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint, donec fideles et pii, quorum iure sunt omnia, qui uel ex illis fiunt uel inter illos tantisper uiuentes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perueniant ad illam ciuitatem, ubi hereditas aeternitas est, ubi non habet nisi iustus locum, non nisi sapiens principatum, ubi possidebunt, quicumque ibi erunt, uere sua. sed tamen etiam hic non intercedimus, ut secundum mores legesque terrenas non restituantur aliena, quamuis placabiles uos uelimus malis, non ut placeant uel permaneant mali, sed quia ex illis fiunt, quicumque fiunt boni, et sacrificio misericordiae placatur deus, quem nisi propitium haberent mali, nulli essent boni. Diu est, ut occupationibus tuis loquendo uideor onerosus, cum tibi homini acuto et docto cito solui potuerit, quod quaerebas. iam dudum autem finire deberem, si te tantum putarem fuisse lecturum, quod flagitasti ut rescriberem. felix in Christo uiuas, fili carissime. CLIV. DOMINO MERITO VENERABILI ET VERE SUSCIPIENDO PATRI AUGUSTINO EPISCOPO MACEDONIUS [154.1] Miro modo afficior sapientia tua et in illis, quae edidisti, et in his, quae interueniens pro sollicitis mittere non grauaris. nam et illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra sit, et haec tantum uerecundiae, ut, nisi faciam, quod mandas, culpam penes me remanere. non in negotio esse diiudicem, domine merito uenerabilis et suscipiende pater. non enim instas, quod plerique homines istius loci faciunt, ut, quodcumque sollicitus uoluerit, extorqueas; sed quod tibi a iudice tot curis obstricto petibile uisum fuerit, admones subseruiente uerecundia, quae maxima difficilium inter bonos efficacia est. proinde statim commendatis effectum desiderii tribui; nam sperandi uiam ante patefeceram. [154.2] Explicui libros tuos; neque enim tam languidi aut inertes erant, ut me aliud quam se curare paterentur; iniecerunt manum ereptumque aliis sollicitudinum suis uinculis inligarunt — ita enim mihi propitius deus sit —, ut ego anceps sim, quid in illis magis mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiae dogmata, historiae plenam notitiam an facundiae iucunditatem, quae ita etiam inperitos allicere potest, ut, donec explicent, non desistant, et, cum explicauerint, adhuc requirant. conuicti namque sunt inpudenter pertinaces iam inde a bonis, quae memorant, saeculis pro naturae rerum obscuritate contigisse peiora falsosque omnes inlitis quadam dulcedine felicitatibus suis, per quas non ad beatitudinem sed ad praerupta sunt ducti, haec uero nostra praecepta et simplicis uerique dei mysteria praeter uitam perpetuam, quam purissimis uirtutibus pollicentur, etiam haec saecularia et necessario, qua nati sumus, euentura mitigare. et usus es ualidissimo exemplo recentis calamitatis, quo licet firmissime causam muniueris, tamen, si utrumuis licuisset, id tibi nolueram suffragari. sed quando inde orta fuerat conuincendorum stultitiae querela, necesse fuit inde argumenta ueritatis accersere. [154.3] Haec interim occupatus aliis curis, quae etsi uanae sunt. cum rerum exitum cogitamus. tamen quasi necessariae pro nascendi condicione, rescripsi. si otium fuerit et superstes uita, etiam de Italia rescribam. ut tantae doctrinae opus debitis etsi non satisfacientibus remuneretur officiis. incolumem beatamque sanctitatem tuam deus omnipotens aeuo largissimo tueatur, domine merito uenerabilis et uere suscipiende pater. CLV. AUGUSTINUS EPISCOPUS FAMULUS CHRISTI FAMILIAEQVE EIUS DILECTO FILIO MACEDONIO IN DOMINO SALUTEM [155.1] Quamuis sapientiam, quam mihi tribuis. in me non agnoscam. tantae tamen erga me beniuolentiae tuae tamque sincerae gratias ago debeoque plurimas et meorum studiorum labores tali ac tanto uiro placuisse delector, multo uero amplius, quod animum tuum caritate aeternitatis et ueritatis atque ipsius caritatis affectum diuinae illi caelestique rei publicae, cuius regnator est Christus et in qua sola semper beateque uiuendum est, si recte hic pieque uiuatur, agnosco inhiantem, uideo propinquantem eiusque potiundae amplector ardentem. inde quippe manat etiam uera amicitia, non pensanda temporalibus commodis sed gratuito amore potanda. nemo enim potest ueraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus ueritatis; quod si gratis non fiat, nullo fieri pacto potest. [155.2] De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos uera pietas, id est uerax ueri dei cultus, unde omnia recte uiuendi duci oportet officia, non inuenitur non ob aliud, quantum intellego, nisi quia beatam uitam ipsi sibi quodam modo fabricare uoluerunt potiusque patrandam quam impetrandam putarunt, cum eius dator non sit nisi deus. neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem. nam qui tanta creaturae suae bona bonis malisque largitur, ut sint, ut homines sint, ut uigentes sensibus, ualentes uiribus, adfluentes opibus sint, se ipsum bonis dabit, ut beati sint, quia eius etiam hoc est munus, ut boni sint. illi uero, qui in hac aerumnosa uita, in his moribundis membris. sub hac sarcina corruptibilis carnis auctores suae beatae uitae et quasi conditores esse uoluerunt uelut propriis eam uirtutibus appetentes iamque retinentes, non ab illo fonte uirtutum petentes atque sperantes, deum superbiae suae resistentem sentire minime potuerunt. unde in errorem absurdissimum lapsi sunt, ut. cum adseuerant etiam in Phalaridis tauro beatum esse sapientem, cogantur fateri uitam beatam aliquando esse fugiendam. exaggeratis enim malis corporis cedunt atque in eorum molestiis grauissimis abscedendum ex hac uita esse decernunt. ubi nolo dicere. quantum sit nefas se ipsum hominem occidere insontem, cum omnino non debeat uel nocentem, unde in primo libro trium illorum, quos benignissime et studiosissime perlegisti, multa iam diximus. sed certe consideretur nec superbe sed sobrie iudicetur, quo modo uita beata sit, qua non sapiens retenta fruitur, sed inlatis sibi manibus carere compellitur. [155.3] Est apud Ciceronem in extrema, ut scis, parte quinti Tusculanarum libri locus propter hoc, quod dico. animaduertendus. cum enim de caecitate corporis ageret atque adfirmaret etiam caecum beatum esse posse sapientem, multa dixit, quae per aures percipiendo gauderet, itemque, si surdus esset, ea, quibus oblectaretur, ad oculos transtulit; si autem utroque sensu priuaretur et caecus surdusque fieret, non est ausus hinc ferre sententiam eumque beatum dicere, sed addidit etiam dolores grauissimos corporis, qui eum si non interemerint, ipse se interimat et ad portum non sentiendi hac liberatus uirtute perueniat. cedit igitur sapiens immanissimis cladibus atque succumbit in tantum, ut eis cogatur et in se ipsum homicidium perpetrare. cui iam parcat, ut illis careat malis, qui sibi ipse non parcit? certe semper beatus est, certe beatam uitam in sua potestate constitutam nulla ui potest ullius calamitatis amittere. ecce in caecitate et surditate et atrocissimis cruciatibus corporis aut amisit beatam uitam aut, si et in istis afflictionibus adhuc beata est, fit per huius modi doctissimorum hominum disputationes, ut sit aliquando beata uita, quam sapiens ferre non possit uel, quod est absurdius, quam sapiens ferre non debeat eamque fugiat, abrumpat, abiciat seseque ab ea ferro etiam seu ueneno ullaue alia uoluntaria morte subducat, ut in portu non sentiendi uel nullus omnino sit. quod Epicurei et si qui alii simili stultitia putauerunt, uel ideo beatus, quoniam fuerit ab illa beata uita tamquam ab aliqua peste liberatus. o nimium superba iactantia! si beata uita est in cruciatibus corporis, aut non in ea manet sapiens, ut fruatur? si autem misera est. quid, obsecro te, nisi typhus impedit, ne fateatur, ne oret deum, ne iusto et misericordi supplicet, qui potens est et uitae huius mala uel auertere uel mitigare uel ad ea toleranda fortitudine armare uel ab eis omni modo liberare et post haec uere beatam uitam dare, quo nullum malum admittatur et ubi summum bonum numquam amittatur? [155.4] Hoc piorum praemium est, cuius adipiscendi spe uitam istam temporalem atque mortalem non tam delectabiliter quam tolerabiliter ducimus et mala eius tunc bono consilio et diuino munere fortiter ferimus, cum bonorum aeternorum fideli dei promissione et fideli nostra expectatione gaudemus. ad hoc nos exhortatus apostolus ait: Spe gaudentes, in tribulatione patientes: ostendit enim, quare (in tribulatione patientes\', praemittendo \'spe gaudentes). ad hanc spem exhortor per legum Christum dominum nostrum. hoc enim deus ipse magister latente maiestate diuinitatis et carnis infirmitate apparente non solum sermonis oraculo docuit uerum etiam suae passionis et resun-ectionis exemplo; in altera enim, qualia tolerare, in altera, qualia debeamus sperare, monstrauit. cuius et illi gratiam mererentur, nisi elati inflatique superbia inaniter conarentur istam uitam beatam sibi ipsi facere, quod solus deus ueraciter cultoribus suis post hanc uitam se largiturum esse promisit. sanior quippe est eiusdem Ciceronis illa sententia, ubi ait: Nam haec quidem uita mors est, quam lamentari possem, si liberet\'. quo modo ergo, si recte lamentatur, beata comprobatur ac non potius, quoniam recte lamentatur, misera esse conuincitur? quare adsuesce, obsecro te, uir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati perseuerantissimae retribuetur merces felicitatis aeternae. [155.5] Si prolixa epistula onerosus sum, \'tute hoc intristi tibi\', qui me sapientem appellasti. hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed, qualis esse debeat, ostenderem. haec est autem in praesenti saeculo uerus ueri dei cultus, ut sit eius in futuro saeculo certus atque integer fructus; hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas. ex ista sapientia, quae una uera est, si quid habeo, a deo sumpsi, non a me praesumpsi atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo inchoatum esse humiliter gaudeo nec in eo, quod adhuc non donauit, incredulus nec in eo, quod iam donauit, ingratus. non enim meo uel ingenio uel merito sed eius dono sum, si quid laudabiliter sum. nam quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in maiores errores ierunt, quanto praefidentius tamquam suis uiribus cucurrerunt nec suppliciter ac ueraciter deum, ut uiam sibi ostenderet, petiuerunt. merita uero quorumlibet hominum quae sunt, quando quidem ille, qui non cum mercede debita sed cum gratuita gratia uenit, omnes peccatores solus a peccatis liber et liberator inuenit?. [155.6] Si ergo nos uirtus uera delectat, ei dicamus, quod in eius sacris litteris legimus: Diligam te, domine, uirtus mea, et, si uere beati esse uolumus, quod nolle non possumus, id, quod in eisdem litteris didicimus, fido corde teneamus: Beatus uir, cuius est nomen domini spes eius et non respexit in uanitates et insanias mendaces. quanta est autem uanitas, quanta insania quantumque mendacium hominem mortalem aerumnosam uitam mutabili et spiritu et carne ducentem, tot peccatis oneratum, tot temptationibus subditum, tot corruptionibus obnoxium poenisque iustissimis destinatum se ipso fidere, ut beatus sit, quando ne illud quidem, quod habet in naturae suae dignitate praecipuum, id est mentem atque rationem potest uindicare ab erroribus, nisi deus adsit lux mentium! abiciamus itaque, obsecro te, falsorum philosophorum uanitates et insanias mendaces, quia nec uirtus nobis erit, nisi adsit ipse, quo iuuemur, nec beatitudo, nisi adsit ipse, quo fruamur, et totum mutabile atque corruptibile nostrum, quod per se ipsum inbecillum et quaedam materies miseriarum est, dono inmortalitatis atque incorruptionis absorbeat. [155.7] Quoniam uero te rei publicae scimus amatorem, non aliunde esse beatum hominem, aliunde ciuitatem uide quam sit in illis sacris litteris clarum. nam quidam in eis sancto spiritu plenus haec loquitur orans: Exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii uelut nouellae constabilitae in iuuentute sua, filiae eorum compositae et ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis, boues eorum crassi. non est ruina maceriae nec transitus neque clamor in plateis eorum. beatum dixerunt populum, cui haec sunt; beatus populus, cuius dominus deus ipsius. [155.8] Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici nisi a filiis alienis, id est non pertinentibus ad regenerationem, qua efficimur filii dei, a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis in hanc opinionem atque in peccata impia pertrahatur. loquendo quippe uanitatem beatum dixerunt populum, cui haec sunt, quae supra commemorauit, quibus ea felicitas constat, quam solam dilectores mundi huius inquirunt. et ideo dextera eorum dextera iniquitatis, quia haec praeposuerunt, quae fuerant postponenda, sicut sinistrae praeponitur dextera. si enim habentur, non in eis beata uita ponenda est; subdita debent esse non praedita, sequentia non ducentia. huic autem, qui sic orabat et a filiis alienis, qui beatum dixerunt populum, cui haec sunt, eximi discernique cupiebat, tamquam diceremus: Ipse quid sentis? quem beatum populum dicis? non ait: Beatus populus, cuius est uirtus animi eius. quod si dixisset, discreuisset quidem etiam istum populum ab illo, qui beatam uitam in ista uisibili et corporali felicitate constituit, sed nondum transcendisset omnes uanitates et insanias mendaces. maledictus enim omnis, sicut alibi eaedem litterae docent, qui spem suam ponit in homine; ergo nec in se ipso quisque debet, quia et ipse homo est. proinde ut transiret omnium uanitatum et insaniarum mendacium limites atque ibi beatam uitam poneret, ubi uere est, beatus, inquit, populus, cuius dominus deus ipsius. [155.9] Cernis igitur, unde petendum sit, quod omnes docti indoctique desiderant et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur, ignorant. utrique autem in quodam diuino psalmo simul reprehenduntur, et qui confidunt in uirtute sua et qui in abundantia diuitiarum suarum gloriantur, id est et philosophi huius saeculi et abhorrentes uel a tali philosophia beatumque dicentes populum, cui suppetit terrena opulentia. ac per hoc a domino deo nostro, a quo facti sumus. et uirtutem petamus, qua huius uitae mala superemus, et beatam uitam, qua post istam uitam in eius aeternitate perfruamur, ut et in uirtute et in praemio uirtutis, sicut apostolus dicit, qui gloriatur, in domino glorietur. hoc nobis uelimus, hoc ciuitati, cuius ciues sumus; non enim aliunde beata ciuitas, aliunde homo, cum aliud ciuitas non sit quam concors hominum multitudo. [155.10] Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere conaris rebus humanis, si omnis fortitudo. qua nullius iniquitate aduersante terreris, si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae consuetudinis hominum te a corruptionibus abstines. si omnis iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuis, id laborat. id nititur, ut hi, quibus uis ut bene sit, salui sint corpore et ab omni cuiusquam inprobitate tuti atque pacati habeant filios sicut nouellas constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oues, crassos boues nec maceriae ruina deformet praedium nec litigantium clamor personet in plateis eorum, ita non erunt uerae uirtutes tuae sicut nec istorum beatitudo. hic enim ad uerum dicendum illa mea uerecundia, quam in tua epistula benigno sermone laudasti, me impedire non debet. si quaelibet, inquam. administratio tua illis, quas commemoraui, instructa uirtutibus hoc intentionis fine determinatur, ut homines secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur, nec ad te existimas pertinere, quo istam quietem, quam praestare niteris, referant, id est, ut uerbis non ambiam, quo modo deum uerum, ubi est quietae uitae omnis fructus, colant, nihil tibi prodest ad uitam uere beatam tantus labor. [155.11] Inuerecundius hoc dicere uideor et oblitus quodam modo consuetudinem intercessionum mearum. sed si nihil est uerecundia nisi quidam displicendi metus, ego in hac causa metuendo non uereor. metuo enim, ne primum deo deinde ipsi amicitiae, quam mecum inire dignatus es. iure displiceam, si minus liber in admonendo fuero, quod me admonere saluberrime existimo. sim certe uerecundior, cum tibi pro aliis intercedo, cum uero pro te ipso, tanto liberior quanto amicior, quia tanto amicior quanto fidelior; quamquam haec ipsa non dicerem, nisi uerecundius agerem. quae si \'maxima est\', ut ipse scripsisti, difficilium inter bonos efficacia>, adiuuet me pro te apud te, ut in illo te fruar, qui mihi hanc ad te ianuam fiduciamque praestitit, praesertim quia id, quod suggero. iam facile esse arbitror animo tuo tot diuinis muneribus adminiculato et instructo. [155.12] Si enim uirtutes, quas accepisti, a quo acceperis, sentiens eique gratias agens eas ad ipsius cultum etiam in tuis istis saecularibus honoribus conferas tuaeque potestati subditos homines ad eum colendum et exemplo religiosae tuae uitae et ipso studio consulendi seu fouendo seu terrendo erigas et adducas nihilque aliud in eo, quod per te securius uiuunt, uelis, nisi ut hinc illum promereantur, apud quem beate uiuent, et uerae illae uirtutes erunt et illius opitulatione, cuius largitate donatae sunt, ita crescent et perficientur, ut te ad uitam uere beatam, quae non nisi aeterna est, sine ulla dubitatione perducant, ubi iam nec prudenter discernantur a bonis mala, quae non erunt, nec fortiter tolerentur aduersa, quia non ibi erit, nisi quod amemus, non etiam, quod toleremus, nec temperanter libido frenetur, ubi nulla eius incitamenta sentiemus, nec iuste subueniatur ope indigentibus, ubi inopem atque indiguum non habebimus. una ibi uirtus erit et id ipsum erit uirtus praemiumque uirtutis, quod dicit in sanctis eloquiis homo, qui hoc amat: Mihi autem adhaerere deo bonum est. haec ibi erit plena et sempiterna sapientia eademque uita ueraciter iam beata; peruentio quippe est ad aeternum ac summum bonum, cui adhaerere in aeternum est finis nostri boni. dicatur haec et prudentia, quia prospectissime adhaerebit bono, quod non amittatur, et fortitudo, quia firmissime adhaerebit bono, unde non auellatur, et temperantia, quia castissime adhaerebit bono, ubi non corrumpatur, et iustitia, quia rectissime adhaerebit bono, cui merito subiciatur. [155.13] Quamquam et in hac uita uirtus non est nisi diligere, quod diligendum est; id eligere prudentia est, nullis inde auerti molestiis fortitudo est, nullis inlecebris temperantia est, nulla superbia iustitia est. quid autem eligamus, quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius inuenimus? hoc deus est, cui si aliquid diligendo uel praeponimus uel aequamus, nos ipsos diligere nescimus. tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus, quo nihil melius est. imus autem non ambulando sed amando. quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eundem amorem, quo in eum tendimus, potuerimus habere puriorem; non enim locis corporalibus uel extenditur uel includitur. ad eum ergo, qui ubique praesens est et ubique totus, non pedibus licet ire sed moribus. mores autem nostri non ex eo, quod quisque nouit, sed ex eo, quod diligit, diiudicari solent nec faciunt bonos uel malos mores nisi boni uel mali amores. prauitate ergo nostra a rectitudine dei longe sumus; unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus. [155.14] Ad illum ergo, quanta opera possumus, etiam illi ut perueniant, agamus, quos tamquam nosmet ipsos diligimus, si nosmet ipsos diligere illum diligendo iam nouimus. Christus namque, id est ueritas dicit in his duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere, ut diligamus deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et diligamus proximos tamquam nosmet ipsos. proximus sane hoc loco non sanguinis propinquitate sed rationis societate pensandus est, in qua socii sunt omnes homines. nam si pecuniae ratio socios facit, quanto magis ratio naturae non negotiandi sed nascendi lege communis! hinc et ille comicus, sicut luculentis ingeniis non defit resplendentia ueritatis, cum ab uno sene alteri seni dictum componeret: Tantumne ab re tua est oti tibi, Aliena ut cures ea, quae nihil ad te adtinent? responsum ab altero reddidit: Homo sum, humani nihil a me alienum puto . cui sententiae ferunt etiam theatra tota plena stultis indoctisque plausisse. ita quippe affectum omnium naturaliter attigit humanorum societas animorum. ut nullus ibi hominum nisi cuiuslibet hominis proximum se esse sentiret. [155.15] Cum ergo illa dilectione, quam diuina lex imperat, debeat homo diligere deum et se ipsum et proximum, non tamen ex hoc tria praecepta data sunt nec dictum est in his tribus\' sed: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, id est in dilectione dei ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente et proximi tamquam sui ipsius, uidelicet ut intellegeretur nullam esse aliam dilectionem, qua quisque diligit se ipsum, nisi quod diligit deum. qui enim aliter se diligit, potius se odisse dicendus est; fit quippe iniquus priuaturque luce iustitiae, cum a potiore ac praestantiore bono auersus atque inde uel ad se ipsum conuersus ad inferiora et egena conuertitur fitque in ipso, quod ueracissime scriptum est: Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam. quia igitur nemo nisi deum diligendo diligit se ipsum, non opus erat, ut dato de dei dilectione praecepto etiam se ipsum homo diligere iuberetur, cum in eo diligat se ipsum. quod diligit deum. debet ergo et deum diligere et proximum tamquam se ipsum, ut quem potuerit hominem uel beneficentiae consolatione uel informatione doctrinae uel disciplinae cohercitione adducat ad colendum deum, sciens in his duobus praeceptis totam legem prophetasque pendere. [155.16] Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est; qui nulla hinc afflictione auertitur, fortis est, qui nulla alia delectatione, temperans est, qui nulla elatione, iustus est. his uirtutibus diuinitus impertitis per gratiam mediatoris dei cum patre et nobiscum hominis Christi Iesu, per quem post inimicitias iniquitatis reconciliamur deo in spiritu caritatis, his, inquam, uirtutibus diuinitus impertitis et bona uita nunc agitur et postea praemium eius, quae nisi aeterna esse non potest, beata uita persoluitur. hic enim sunt eaedem uirtutes in actu, ibi in effectu, hic in opere, ibi in mercede, hic in officio. ibi in fine. itaque omnes boni et sancti etiam in tormentis quibuslibet diuino fulti adiutorio spe illius finis beati uocantur, quo fine beati erunt; nam si in eisdem tormentis et atrocissimis doloribus semper essent, cum quibuslibet uirtutibus eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret. [155.17] Pietas igitur, id est uerus ueri dei cultus ad omnia prodest, et quae molestias huius uitae auertat aut leniat et quae ad illam uitam salutemque perducat, ubi nec aliquid iam mali patiamur et bono summo sempiternoque perfruamur. ad hanc te perfectius adsequendam et perseuerantissime retinendam exhortor ut me ipsum. cuius nisi iam particeps esses tuosque istos honores temporales ei seruire oportere iudicares, non Donatistis haereticis ad eos in unitatem Christi pacemque redigendos per edictum diceres: (Pro uobis hoc agitur; pro uobis sacerdotes incorruptae fidei, pro uobis imperator Augustus, pro uobis nos quoque eius iudices laboramus\' et alia multa, quae in eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni iudicis cingulo non parua ex parte caelestem rem publicam cogitare. quare si de ueris uirtutibus et uera beata uita uolui diutius loqui tecum, quaeso, ne onerosus deputer occupationibus tuis, immo uero me non esse confido, quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec illas curas deseras et his libentius ac familiarius occuperis. CLVI. DOMINO SANCTO IURE AC MERITO VENERABILI ET PER OMNIA COLENDO AUGUSTINO EPISCOPO HILARIUS [156.1] Sanctitatis tuae gratia, quae omnibus nota est, paruitati meae persuasit, ut nostris de Syracusano ad Hipponem remeantibus has ad laudandam mihi uenerabilitatem tuam litteras erogarem poscens summam trinitatem, ut incolumis et uegetus dei nostri fauore hoc meum scriptum ad recensendum suscipias, domine sancte, iure ac merito uenerabilis et per omnia colende. proinde rogo, ut mei memor in sanctis orationibus tuis esse digneris atque inperitiam nostram informare de eo, quod quidam Christiani apud Syracusas exponunt dicentes posse esse hominem sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit; infantem non baptizatum morte praeuentum non posse perire merito, quoniam sine peccato nascitur; diuitem manentem in diuitiis suis regnum dei non posse ingredi, nisi omnia sua uendiderit, nec prodesse eidem posse, si forte ex ipsis diuitiis fecerit mandata; non debere iurare omnino; et de ecclesia, quae sit, de qua scriptum est non habere rugam neque maculam, utrum haec sit, in qua nunc congregamur, an illa, quam speramus; quidam autem posuit ecclesiam hanc esse, in qua nunc frequentamus populos, et sine peccato esse non posse. de his omnibus, rogo quantis ualeo precibus sanctitatem tuam, ut iubeas nos apertius instrui, quo nouerimus, quatenus sentire debeamus. dei nostri misericordia sanctitatem tuam incolumem conseruet annis innumeris, opto, domine sancte, iure ac merito uenerabilis et per omnia colende. CLVII. AUGDSTINUS EPISCOPUS SERVUS CHBISTI ET EIUS ECCLESIAE DILECTISSIMO FILIO HILARIO IN DOMINO SALUTEM [157.1–2] Ex litteris tuis didici non solum incolumitatem tuam sed etiam religiosum studium circa uerbum dei et piam curam pro salute tua, quae est in Christo Iesu domino nostro. unde gratias deo agens non distuli rescripta persoluere. Si ergo quaeris, utrum in hac uita quisquam ita iustitiae perfectione proficiat, ut hic sine ullo uiuat omnino peccato, adtende, quid dixerit Iohannes apostolus, quem dominus inter discipulos suos praecipue diligebat: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. si ergo illi, de quibus mihi scripsisti, se dicunt esse sine peccato. uides, quia se ipsos decipiunt et ueritas in eis non est. si autem se esse peccatores fatentur, ut dei misericordiam possint mereri, compescant se etiam ab aliis decipiendis, quibus hanc superbiam persuadero conantur. omnibus enim necessaria est oratio dominica, quam etiam ipsis arietibus gregis, id est apostolis suis dominus dedit, ut unusquisque deo dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. cui enim haec uerba in oratione non fuerint necessaria, ipse hic sine peccato uiuere pronuntiandus est. quales si aliquos futuros dominus praeuideret meliores utique, quam extiterunt eius apostoli, aliam orationem illos doceret, qua non peterent dimitti sibi peccata, quibus in baptismo fuerant omnia iam dimissa. nam si Danihel sanctus non coram hominibus quasi humilitate fallaci sed coram deo, id est in oratione, qua deum precabatur, non solum peccata populi sui sed etiam sua confitebatur, sicut eius ore ueridico expressum est, nihil aliud mihi uidetur dicendum istis, nisi quod per prophetam Ezechielem cuidam superbo dominus mandat: Numquid tu sapientior quam Danihel? [157.3] Sed plane, qui misericordia dei adiutus et gratia se ab eis peccatis abstinuerit, quae etiam crimina nominantur, atque illa peccata, sine quibus non hic uiuitur, mundare operibus misericordiae et piis orationibus non neglexerit, merebitur hinc exire sine peccato, quamuis, cum hic uiueret, habuerit nonnulla peccata, quia, sicut ista non defuerunt, ita etiam remedia, quibus purgarentur, adfuerunt. quisquis autem hac uelut occasione comperta, cum audierit neminem hic arbitrio suo sine peccato uiuere, dederit se libidinibus et criminibus nefariis obligauerit atque in his criminosis consceleratisque moribus usque in diem suum ultimum perdurauerit, quaslibet inter haec elemosynas faciat, et infeliciter ducit uitam et infelicius linit. [157.4] Sed isti utcumque tolerandi sunt, quando dicunt uel esse uel fuisse hic aliquem iustum praeter unum sanctum sanctorum, qui nullum haberet omnino peccatum. illud uero, quod dicunt sufficere homini liberum arbitrium ad dominica implenda mandata, etiam si dei gratia et sancti spiritus dono ad opera bona non adiuuetur, omni modo anathemandum est et omnibus eiecrationibus detestandum. qui enim hoc adserunt, a gratia dei penitus alieni sunt, quia ignorantes dei iustitiam, sicut de Iudaeis dicit apostolus, et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti. plenitudo quippe legis non est nisi caritas et utique caritas dei diffusa est in . cordibus nostris non per nos ipsos nec uiribus propriae uoluntatis sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. [157.5] Valet itaque liberum arbitrium ad opera bona, si diuinitus adiuuetur, quod fit humiliter petendo et fatendo; desertum uero diuino adiutorio, qualibet scientia legis excellat, nullo modo habebit iustitiae soliditatem sed inflationem impiae superbiae et exitiosum tumorem. docet hoc eadem ipsa dominica oratio. frustra enim deum rogantes dicimus: Ne nos inferas in temptationem, si hoc sic in nostra positum est potestate, ut nullo illius adiutorio id ualeamus implere. dictum est enim: Ne nos inferas in temptationem, quod intellegitur: Ne nos inferri deserendo permittas. fidelis enim deus, ait apostolus, qui non uos permittat temptari super id, quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. ut quid hoc dixit deum facere, si hoc sine ipsius adiutorio in sola nostra est potestate? [157.6] Nam et ipsa lex in hoc adiutorium data est illis, qui ea legitime utuntur, ut per illam sciant, uel quid iustitiae iam acceperint, unde gratias agant, uel quid eis adhuc desit, quod instanter petant. qui autem sic audiunt, quod ait lex: Non concupisces, ut hoc quia didicerunt, sufficere sibi arbitrentur nec adiutorio gratiae dei ad faciendum, quod iussum est, dari sibi uirtutem credant et petant, ad hoc eis lex subintrauit, ut abundet delictum, quod dictum est de Iudaeis. parum est enim, quia non implent, quod praecepit lex: Non concupisces, sed insuper et superbiunt, ut ignorantes dei iustitiam, id est quam deus dat, qui iustificat impium, et suam uolentes constituere tamquam suae uoluntatis uiribus factam iustitiae dei non sunt subiecti. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. qui utique ideo uenit, ut. ubi abundauit delictum, superabundet gratia. cui gratiae si fuerunt inimici Iudaei ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere, quare sunt et isti, si in eum crediderunt, quem illi occiderunt? an ut illi accipiant praemium, qui occiso Christo suam impietatem accusauerunt et se illius gratiae cognitae subdiderunt, et isti portent iudicium, qui sic in Christum uolunt credere, ut eius ipsam gratiam conentur occidere? [157.7] Ad hoc quippe in eum credunt, qui recte credunt, ut esuriant sitiantque iustitiam et eius gratia saturentur. omnis enim, sicut scriptum est, qui inuocauerit nomen domini. saluus erit non utique salute corporis, quam multi habent, et qui non inuocant nomen domini, sed illa salute, de qua ipse dicit: Non est opus sanis medicus sed aegrotantibus; et, quid dixerit, consequenter exponens: Non ueni. inquit, uocare iustos sed peccatores. iustos ergo sanos, peccatores autem dixit aegrotos. non itaque de suis uiribus praesumat aegrotus, quia in multitudine uirtutis suae non erit saluus. nam si inde praesumit, uideat, ne uires istae non sint, quales solent esse sanorum, sed quales solent esse phreneticorum; qui cum sint insani, ad hoc se sanos putant, ut nec medicum quaerant et tamquam importunum insuper caedant, sicut isti Christum insana superbia quodam modo caedunt, cuius gratiae tam benignum adiutorium ad faciendam iustitiam dato legis praecepto necessarium non esse contendunt. desinant ergo sic insanire et ad hoc se intellegant habere, quantum possunt, liberum arbitrium, non ut superba uoluntate respuant adiutorium, sed ut pia uoluntate inuocent dominum. [157.8] Haec enim uoluntas libera tanto erit liberior quanto sanior, tanto autem sanior quanto diuinae misericordiae gratiaeque subiectior. ipsa quippe fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas. quo modo enim libera est, cui dominatur iniquitas? ut autem ei non dominetur, uide, ab illa quis inuocetur. non enim ait: Itinera mea dirigo secundum liberum arbitrium, quia non dominatur mihi omnis iniquitas, sed: Itinera mea, inquit, dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas. precatur, non polli- . cetur; confitetur, non profitetur; optat plenissimam libertatem, non iactat propriam potestatem. non enim omnis, qui uiribus suis confidit, sed omnis, qui inuocat nomen domini, saluus erit. quo modo autem inuocabunt, inquit, in quem non crediderunt? ad hoc ergo credunt, qui recte credunt, ut inuocent, in quem crediderunt, et ualeant facere, quod in praeceptis legitimis acceperunt, quoniam id, quod lex imperat, fides impetrat. [157.9] Nam ut interim omittamus legis multa praecepta et hoc inde commemoremus, quod ad commemorandum elegit apostolus, cum dicit lex: Non concupisces, quid uidetur aliud imperare nisi ab inlicitis cupiditatibus continentiam? animus quippe uelut pondere amore fertur, quocumque fertur. iubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis, quod accedat ponderi caritatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur; plenitudo enim legis caritas. et tamen de ipsa continentia uide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire, cuius esset hoc donum, adii dominum et deprecatus sum illum. numquid dixit: Et cum scirem, quia nemo potest esse continens nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc ipsum erat sapientiae, scire a me ipso esse hoc bonum? non plane hoc dixit, quod quidam in sua uanitate dicunt, sed quod fuit in sanctae scripturae ueritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi deus det. iubet ergo deus continentiam et dat continentiam; iubet per legem, dat per gratiam; iubet per litteram, dat per spiritum; lex enim sine. gratia facit abundare delictum et littera sine spiritu occidit. iubet ideo, ut facere iussa conati et in nostra infirmitate sub lege fatigati adiutorium gratiae poscere nouerimus et, si quid facere potuerimus operis boni, ei. qui adiuuat, non simus ingrati. hoc et iste fecit; id enim eum sapientia docuit, cuius esset hoc donum. [157.10] Neque enim uoluntatis arbitrium ideo tollitur, quia iuuatur, sed ideo iuuatur, quia non tollitur. qui enim deo dicit: Adiutor meus esto, confitetur se uelle implere, quod iussit, sed ab eo, qui iussit, adiutorium poscere, ut possit. sic et iste cum sciret neminem esse posse continentem, nisi deus det, adiit dominum et deprecatus est; utique uolens adiit, uolens deprecatus est nec petisset, nisi esset uoluntas. sed nisi petisset, quantum posset uoluntas, quia, etsi possit, antequam petat, quid ei prodest, nisi illi agat gratias ex eo, quod potest, a quo petendum est, quod nondum potest? unde etiam qui iam continens est, non habet utique continentiam, nisi adsit uoluntas; sed nisi accepisset, quid haberet uoluntas? quid enim habes, inquit, quod non accepisti? quod si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? id est quid gloriaris, quasi a te ipso habeas, quod si non accepisses, a te ipso habere non posses? hoc autem dictum est, ut, qui gloriatur, non in se ipso sed in domino glorietur et, qui nondum habet, unde glorietur, non a se ipso speret, sed dominum precetur. satius est enim minus quemque habere, quod a deo petat, quam plus habere, quod sibi tribuat, quoniam expedit ab imo surgere quam ex alto cadere; deus enim, scriptum est, superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. ad abundantiam igitur delictorum lex nos docet, quid uelle debeamus, nisi adiuuet gratia, ut, quod uolumus, ualeamus et, quod ualuerimus, impleamus. adiuuabit autem, si non de nostris uiribus praesumentes alta sapiamus, sed humilibus consentientes et de his, quae iam possumus, gratias agamus et pro his, quae nondum possumus, deum suppliciter inhiante uoluntate poscamus adminiculantes orationem nostram misericordiae fructuosis operibus dando, ut detur nobis, dimittendo, ut dimittatur nobis. [157.11] Quod autem dicunt infantem morte praeuentum non baptizatum perire non posse, quoniam sine peccato nascitur, non hoc dicit apostolus et arbitror esse melius, ut apostolo potius quam istis credamus. dicit enim ille doctor gentium, in quo Christus loquebatur: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et paulo post dicit: Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. proinde isti, quem forte inuenerint infantem non ex illius unius hominis concupiscentia procreatum, ipsum dicant illi damnationi non esse obnoxium nec per Christi gratiam ab illa damnatione esse liberandum. quid est enim \'ex uno delicto in condemnationem\', nisi illo delicto, quo deliquit Adam? et quid est (ex multis delictis in iustificationem\', nisi quia Christi gratia non solum unum illud delictum soluit, quo obstringuntur infantes ex illo uno homine procreati, sed etiam multa delicta, quae, cum creuerint, homines s addunt malis moribus suis? tamen et illud unum, quo est obligata propago carnalis, quae ab illo primo homine originem ducit, sufficere dicit ad condemnationem. ideo non est superfluus baptismus paruulorum, ut, qui per generationem illi condemnationi obligati sunt, per regenerationem ab eadem condemnatione soluantur; sicut enim non inuenitur homo, qui praeter Adam carnaliter generetur, sic non inuenitur homo, qui praeter Christum spiritaliter regeneretur. carnalis autem generatio delicto illi uni et damnationi eius obnoxia est; spiritalis uero regeneratio non solum illud unum, propter quod baptizantur infantes, sed multa delicta facit aboleri, quae homines male uiuendo ad illud, in quo generati sunt, addiderunt. ideo sequitur et dicit: Si enim ob unius delictum. mors regnauit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae; sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per unius oboedientiam iusti constituuntur multi. [157.12] Quid ad ista dicturi sunt? aut quid eis restat, nisi ut apostolum errasse contendant? clamat uas electionis, doctor gentium, tuba Christi: Iudicium ex uno in condemnationem em et reclamant isti adserentes paruulos, quos ex illo uno homine, de quo loquitur, ducere propaginem confitentur, non ire in condemnationem, etiam si in Christo non fuerint baptizati. iudicium, inquit, ex uno in condemnationem. quid dicit \'ex uno\' nisi \'delicto\'? sequitur enim: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem. ergo inde iudicium etiam ex uno delicto ducit in condemnationem, hinc autem gratia etiam ex multis delictis ducit in iustificationem. quapropter, si non audent resistere apostolo, exponant nobis, qua re iudicium ex uno delicto ducat in condemnationem, cum ex multis delictis homines damnandi ueniant ad iudicium. aut si propterea ita dictum putant, quia initium peccati ex Adam factum est, quod imitati sunt ceteri, ut sic ex illo uno delicto in iudicium condemnationemque traherentur, qui eum imitando multa peccauerunt, cur non etiam de gratia et iustificatione sic dictum est? cur non dixit similiter: Et gratia ex uno delicto in iustificationem? sicut enim hominum multa delicta inter illud unum, quod imitati sunt, et iudicium, quo puniuntur, media reperiuntur — ab uno quippe ad multa uenerunt, ut a multis ad iudicium damnationemque ducerentur —, sic eadem multa delicta inter hoc ipsum unum, cuius imitatione commissa sunt, et gratiam, qua dimittuntur, eodem modo media sunt, quoniam ex illo uno ad multa uenerunt, ut ex multis ad gratiam iustificandi uenirent. cum ergo in utroque, id est et in iudicio et in gratia, quod adtinet ad unum et multa delicta, una eademque sit ratio, dicant isti nobis, qua re iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam uero ex multis delictis in iustificationem, aut adquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines, Adam, ex quo subsistit generatio carnalis, et Christus, ex quo regeneratio spiritalis. sed quia tantum ille homo, iste autem et deus et homo, non, quo modo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum soluit, quod est ex Adam; sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti conexio — quicquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem sed ad humanam conuersationem —, huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantum modo soluere, quod ex Adam trahitur, sed quicquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conuersationis accedit. ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. [157.13] Si enim ob unius delictum mors regnauit per nnuni, a quo delicto paruuli per baptismum expiantur, multo magis. qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum; multo magis utique in uita regnabunt, quia aeternae uitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, de qua condemnatione paruuli per sacramentum baptismi liberandi sunt, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustifica. tionem uitae. et hic \'omnes\' dixit et ibi, non quia omnes homines ueniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur, sed quia omnes. qui renascuntur in iustificationem, non nisi per Christum renascuntur, sicut omnes, qui nascuntur in condemnationem. non nisi per Adam nascuntur. nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum; ideo (omnes) et \'omnes\', eosdem autem \'omnes\' etiam \'multos\' postea dicit adiungens: Sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi. sic et per unius hominis oboedientiam iusti constituuntur multi. qui (multi), nisi quos iam paulo ante \'omnes) dixerat? [157.14] Vide, quem ad modum commendat (llnum) et \'unum\', id est Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam uenerit Christus in carne, ut sciamus etiam antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non nisi per eandem fidem liberatos, per quam liberamur et nos, fidem scilicet incarnationis Christi. quae illis praenuntiabatur, sicut nobis adnuntiatur. ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et deus, ne quis existimet antiquos iustos per deum tantum modo Christum, id est per uerbum, quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: Per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. utique resurrectionem dicit iustorum, ubi est uita aeterna, non resurrectionem iniquorum, ubi mors aeterna erit; ideo ait uiuificabuntur\', quia illi damnabuntur. hinc et in ueteribus sacramentis circumcisio paruulorum octauo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis expoliatio, quam significat circumcisio, die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. haec ergo fides etiam antiquorum iustorum fuit. unde et apostolus dicit: Habentes autem eundem spiritum fidei, propter quod scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur. non diceret \'eundem spiritum fidei) nisi admonens etiam antiquos iustos ipsum habuisse spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis adnuntiatur, et tempore ueteris testamenti uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur, ideo eius sacramenta uariata sunt, ut alia essent in uetere testamento alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. [157.15] Quod uero illis uerbis, quae tractabamus, adiungit et dicit: Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum, iam non pertinet ad illud delictum, quod trahitur ex Adam, de quo superius dicebat: Mors regnauit per unum; legem quippe siue naturalem intellegamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui iam ratione uti possunt, siue conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec ipsa potuit uiuificare et liberare a lege peccati et mortis, quae tracta est ex Adam, sed magis addidit praeuaricationis augmenta; ubi enim lex non est, ait idem apostolus, nec praeuaricatio. proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis, qui iam utitur arbitrio libertatis, naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur, ne mali aliquid faciat quisque alteri, quod pati ipse non uult, secundum hanc legem praeuaricatores sunt omnes, etiam qui legem per Moysen datam non acceperunt, de quibus in psalmo canitur: Praeuaricatores aestimaui omnes peccatores terrae. non enim omnes peccatores terrae legem per Moysen datam praeuaricarunt; sed tamen, nisi aliquam praeuaricassent, non appellarentur praeuaricatores; ubi enim lex non est, nec praeuaricatio est. praeuaricata ergo lege, quae in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et mortis, de qua dicitur: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. quae tamen nisi mala postea consuetudine roboretur, facilius uincitur, non tamen nisi gratia dei. lege autem alia praeuaricata, quae est in usu rationis animae rationalis in aetate hominis iam ratione utentis, praeuaricatores fiunt omnes peccatores terrae. praeuaricata uero lege etiam illa, quae data est per Moysen, multo amplius abundat delictum. si enim data esset lex, quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. haec uerba, si agnoscis, apostolica sunt. de qua lege iterum dicit: Lex praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen, cui promissum est, disposita per angelos in manu mediatoris, Christum commendans. cuius gratia salui fiunt omnes siue paruuli a lege peccati et mortis, cum qua nati sumus, siue maiores, qui male utentes arbitrio uoluntatis praeuaricauerunt legem naturalem ipsius rationis, siue qui legem acceperunt, quae data est per Moysen, eamque praeuaricantes littera occisi sunt. cum uero etiam euangelica praecepta homo praeuaricat, uelutquatriduanus mortuus putet; nec de illo tamen desperandum est propter eius gratiam, qui non lente dixit, sed magna uoce clamauit: Lazare, ueni foras. [157.16] Lex ergo subintrauit, ut abundaret delictum, siue cum homines neglegunt, quod deus iubet, siue cum de suis uiribus praesumentes adiutorium gratiae non inplorant et addunt infirmitati superbiam. cum autem uocatione diuina intellegunt, cui sit ingemescendum, et inuocant eum, in quem recte credunt, dicentes: Miserere mei, deus, secundum magnam misericordiam tuam et: Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi, et: In tua iustitia uiuifica me et: Viam iniquitatis amoue a me et lege tua miserere mei et: Non ueniat mihi pes superbiae et manus peccatorum non moueat me et: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum et ne dominetur mihi omnis iniquitas; a domino enim gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet et alia multa, quae propterea scripta sunt, ut nos admonerent ad implenda ea, quae nobis iubentur, ab illo petendum adiutorium, a quo iubentur, cum ergo se homo ad illum extenderit et sic ingemuerit, fiet, quod sequitur: Ubi abundauit delictum, superabundauit gratia et: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, et diffunditur in corde caritas dei, unde fiat legis plenitudo, non per uires arbitrii, quod est in nobis, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis. nouerat quippe ille legem, qui dicebat: Condelector enim legi -dei secundum interiorem hominem, et tamen adiungebat: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei perlesum Christum dominum nostrum. cur non potius dixit \'meum liberum arbitrium\', nisi quia libertas sine dei gratia non est libertas sed contumacia? [157.17] Cum ergo dixisset apostolus: Lex subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia, secutus adiunxit: Ut, quem ad modum regnauit peccatum in morte, sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam per legum Christum dominum nostrum. modo cum dixisset: Ut quem ad modum regnauit peccatum in morte, non ait \'per unum hominem\' aut \'per primum hominem\' aut