LOCUTIONES IN HEPTATEUCHUM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Augustine of Hippo · AD 354–430 Source: Open Greek and Latin project, stoa0040.stoa070.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. LIBER PRIMUS. LOCUTIONES DE GENESI [1.1–4] Locutiones scripturarum, quae uidentur secundum proprietates, quae idiomata graece uocantur, linguae hebraicae uel graecae. Et diuidant inter medium diei et inter medium noctis. Uolatilia uolantia super terram secundum firmamentum caeli. quaeritur, quomodo accipiendum sit: secundum firmamentum. sic etiam: faciamus hominem secundum imaginem et secundum similitudinem: quod multi latini codices habent "ad imaginem et similitudinem." Inplete terram et dominamini eius. latina enim locutio est: dominamini ei. Et homo non erat operari terram: quod latini codices habent: qui operaretur terram. [1.5–7] Plantauit deus paradisum secundum orientem: quod latini habent "ad orientem". Quod habent multi latini codices: et lignum sciendi bonum et malum, uel: lignum scientiae boni et mali, uel: lignum sciendi boni et mali et si quae sunt aliae uarietates de hac re interpretum, graecus habet: et lignum ad sciendum cognoscibile boni et mali: quod nescio utrum locutionis sit et non magis certum sensum aliquem insinuet. Quod habent latini codices: ex omni ligno, quod est in paradiso, escae edes, non paradiso escae distinguendum est, sed escae edes; nam "esca edes" dici admittit latina locutio, quoniam pro datiuo casu graeco ablatiuum uel quem appellant septimum in huius modi locutionibus solent ponere. aut certe ordo uerborum est: ex omni ligno escae. [1.8–9] Serpens erat prudentissimus omnium bestiarum, quod multi latini habent; cppOVtĮLro\'ttX\'to; enim in graeco scriptum est, non aOfoo\'ttX\'toÇ. Quod scriptum est de Adam et Eua: aperti sunt oculi eorum, cum absurde credatur eos in paradiso caecos uel oculis clausis prius oberrasse, locutionis est, qua etiam de Agar scriptum est: aperuit oculos suos et uidit puteum — neque enim clausis oculis prius sedebat — et quod in fractione. panis aperti sunt oculi eorum, qui cognouerunt dominum post resurrectionem; neque enim per uiam cum illo clausis oculis ambulabant. [1.10–11] Quod habent multi codices: et inimicitiam ponam inter te et inter mulierem, graeci habent: in medio tui et in medio mulieris: quod locutionis est; nam tantundem ualet quantum cum dicitur: inter te et inter mulierem. hoc et in eo, quod sequitur: in medio seminis tui et in medio seminis eius. Quod habent multi latini codices: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, graeci habent: edisti de ligno, de quo praeceperam tibi eo solo non edere ex eo; alii autem interpretes graeci habent: manducasti uel: edisti, ut ita sit sensus secundum ipsos: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno de quo praeceperam tibi eo solo non edere, ex eo edisti. [1.12–14] Et adposuit parere fratrem eius Abel. locutio est frequens in scripturis: adposuit dicere. Et factum est, dum essent in campo, insurrexit Cain super Abel et occidit eum: locutio est; nam etsi non haberet "et factum est", posset integer sensus esse: et cum essent in campo. Quod scriptum est in quibusdam latinis codicibus: et paenituit. et dixit deus: deleam hominem, quem feci, a facie terrae, in graeco inuenitur: SievoTjOifj, quod magis recogitauit quam paenituit significare perhibetur. quod uerbum etiam nonnulli latini codices habent. [1.15–17] Quod habent latini codices plurimi: nidos facies in arcam, cum latina locutio sit non "in arcam" sed "in arca", graeci nec "in arcam" nec "in arca" habent sed: nidos facies arcam, quod intellegitur, ut ipsa area nidi essent. Quod habent plerique codices: facies ostium arcae x latere, nonnulli habent: ex transuerso; sic enim uoluerunt interpretari, quod graece dicitur ex itXaifiwv. Quod scriptum est: adhuc enim septem dies ego inducam diluuium aquae super terram, quod nonnulli latini codices habent, in graeco inuenitur: ego inducam pluuiam super terram. graeca locutio genetiuum casum habet, non accusatiuum, ut, si hoc in latinum exprimamus, ita dicatur: adhuc enim septem dierum inducam pluuiam super terram. [1.18–19] Quod scriptum est: et fecit Noe omnia, quaecumque praecepit illi dominus deus, sic fecit, locutio est similis ei, quod in conditione creaturae, posteaquam dicitur: et sic est factum, additur: et fecit deus. Quod scriptum est: delebo omnem suscitationem, non creationem dictam notandum est; avaotaaiv enim graece scriptum est. quod nomen etiam resurrectionis adsidue ponitur in scripturis graecis, cum posset Havaotaoi? dici, ut suscitatio sit àwiot\'Xotç, resurrectio efcavdataoic. quo uerbo et apostolus usus est: si quo modo occurram in resurrectione mortuorum; ibi enim graeci non avaotaotv, sed s$avdoraatv habent. [1.20–21] Quod scriptum est: et omnes bestiae secundum genus et omnia pecora secundum genus et omne repens, quod mouetur super terram, secundum genus et omne uolatile secundum genus intrarunt ad Noe in arcam, bina ab omni carne, in quo est spiritus uitae, non refertur "in quo", nisi "genus" subaudias, id est in quo genere; nam si "came" subaudiremus, "in qua" fuerat dicendum: quod solus interpres Symmachus dixit. Quod iterum est: et deleta est omnis suscitatio, notandum locutionis esse pro eo, ac si diceret: conditionem uel creaturam carnis. [1.22–23] Cum dixit: et deleta est omnis suscitatio, quae erat super faciem omnis terrae, ab homine usque ad pecudem et repentium et uolatilium caeli, deinde addidit: et deleta sunt de terra, locutionem illam repetitionis qua familiariter utatur scriptura notandum est. Quod scriptum est: dimisit coruum uidere, si cessauit aqua: et exiens reuersus non est, donec siccauit aqua a terra, locutio est usitata in scripturis, quae iam nunc incipiat aduerti: non enim postea reuersus est, quia dictum est non reuersum donec siccauit aqua. [1.24–25] Quod scriptum est: et extendit manum suam, accepit eam et induxit eam ad semet ipsum in arcam, locutio est, quam propterea hebraeam puto, quia et punicae linguae familiarissima est, in qua multa inuenimus hebraeis uerbis consonantia; nam utique sufficeret: et extendit manum, etsi non adderet "suam". tale est et quod paulo post dicit: habebat oliuae folia surculum in ore suo. Et non adposuit reuerti ad eum amplius: locutio est familiarissima in scripturis. [1.26–30] Quod scriptum est: et non adiciam adhuc maledicere super terram, simile est superiori: et non adposuit reuerti ad eum. Et non adiciam percutere omnem carnem uiuam, ipsa locutio est. Et enim uestrum sanguinem animarum uestrarum, cum sufficeret aut "sanguinem uestrum" aut "sanguinem animarum uestrarum". Hoc signum testamenti, quod ego pono inter medium meum et uestrum: quod est "inter me et uos". Hic erat gigas uenator contra dominum deum. incertum est, utrum possit accipi "coram domino deo", quia sic solet intellegi, quod graece dicitur ἐναντίον. [1.31–35] Unde exiit inde Phylisthim, cum sufficeret: unde exiit Phylistim. Et erat omnis terra labium unum: quod usitate nos dicimus "lingua una". Et erat omnis terra labium unum: notandum omnem terram appellatam omnes homines, qui tunc erant, quamuis nondum in omni terra. Et facti sunt illis lateres pro lapide. graecus habet: et facti sunt illis lateres in lapidem. quod si latine diceretur, locutio minus intellegeretur. Uenite, aedificemus nobis ciuitatem et turrem, cuius caput erit usque ad caelum. secundum hyperbolen dictum est, si locutionis genus hic accipiendum est; si autem usque ad caelum proprie dictum accipitur, inter quaestiones consideretur. [1.36–38] Quod quidam latini codices habent: Sem filius Noe erat annorum centum cum genuit Arphaxat, graeci habent: Sem filius centum annorum cum genuit Arphaxa: ubi ellipsis est, quia deest "erat". sed quod non habent "filius Noe", sed "filius" tantum, noua locutio est. Et erat Sarra sterilis et non generabat, cum posset sufficere: et erat Sarra sterilis. Erit ergo, cum te uiderint Aegyptii, dicent, quia uxor illius haec: genere locutionis adiunctum est "quia"; nam sufficere potuit: uxor illius haec. [1.39–41] Quod ait scriptura: factum est autem, statim ut intrauit Abram in Aegyptum, sufficeret: statim autem ut intrauit Abram in Aegyptum. Quid hoc fecisti mihi, quia non adnuntiasti mihi, quia uxor tua est? cum sufficeret: non adnuntiasti. et ipsum adnuntiasti more scripturarum dictum est; nam latini habent plerique: non dixisti. Ascendit autem Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia eius et Lot cum eo in desertum, subauditur "ascenderunt". nec tamen proprie dicitur ascendisse cum eo, quod habebat exanime, sicut aurum et argentum et omnis supellex; ac per hoc intellegitur hic locutio, quae uocatur graece CeOffta xat1 lllit.łtv. [1.42–43] Et facta est rixa inter medium pastorum pecorum Abram et et semen tuum post te in progenies suas: conseruabis pro "conserua"; promissiuum pro imperatiuo modo posuit. [1.56–59] Et puer octo dierum circumcidetur omne masculinum: pro omnis masculus., quasi posset circumcidi nisi masculus. Et procidit Abraham in faciem et dixit in animo suo dicens: si mihi centum annos habenti nascetur, et si Sarra annorum nonaginta pariet! admirantis esse istam locutionem, non dubitantis dubitandum non est. Abraham autem erat annorum nonaginta nouem, cum circumcisus est carnem praeputii sui. non dixit: carne aut in carne. Et in boues adcucurrit Abraham. non dixit: ad boues. [1.60–63] Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus: quod graeci habent "progressi dierum". Dixit autem dominus: clamor Sodomorum et Gomorrhae inpletus est, et delicta eorum magna ualde. clamorem scriptura solet ponere pro tanta inpudentia et libertate iniquitatis, ut nec uerecundia nec timore abscondatur. Et dixit, quia non perdam, si inuenero ibi quadraginta quinque: superfluum uidetur "quia", et ideo in codicibus nonnullis latinis non legitur. Numquid, domine, si loquar: subauditur " irasceris" aut aliquid huius modi. [1.64–69] Cum euerteret dominus ciuitates in quibus habitabat in eis. In omni loco ubi intrauerimus ibi. Et aperuit deus oculos eius, et uidit puteum aquae uiuae. locutio est; non enim clausis oculis erat. unde iam in principio libri locuti sumus, ubi scriptum est: et aperti sunt oculi eorum. Et terra quam inhabitasti in ea. Et disposuerunt ambo testamentum. uel testati sunt ambo; amat scriptura testamenti nomine pactum appellare. Accipe filium tuum dilectum: illa locutione dictum est "accipe", qua etiam ad Agar de filio eius. [1.70–74] Et respiciens Abraham oculis, cum sufficeret "respiciens". Per me ipsum iuraui: nisi benedicens benedicam te . ac si diceret: per me ipsum iuraui, quod benedicens benedicam te, aut nullo uerbo addito simpliciter: per me ipsum iuraui: benedicens benedicam te. Et multiplicans multiplicabo semen tuum. cum sufficere posset "multiplicabo". Et nuntiatum est Abrahae dicentes, cum consuetudo loquendi habeat: nuntiauerunt Abrahae dicentes. aut: nuntiatum est a dicentibus. Et surrexit Abraham a mortuo suo: non dixit "a mortua sua". et iterum de eadem: et sepeliam. inquit, mortuum meum: quod non neutro quasi corpus mortuum, sed masculino genere dictum graeca scriptura demonstrat. [1.75–80] Et adiurabo te per dominum deum caeli et deum terrae. graeci non habent "per", sed: adiurabo te dominum deum caeli. Cum quibus ego habito in eis. Ne quando noluerit mulie ire mecum: mulierem feminam appellare proprium est illius linguae. In terram de qua existi inde. Adtende tibi, ne reuoces filium meum illuc: his uerbis solet comminatio declarari. Et posuit puer manum suam sub femore Abrahae et iurauit ei de uerbo hoc. ergo locutio est, qua dixerat Abraham: adiuro te, ac si dixisset: iura mihi; non autem solemus sic loqui. sed obseruandum est, utrum sint in scripturis aliae similes locutiones; nam et quod dixit Abraham: si noluerit mulier uenire tecum, purus eris a iuramento hoc, manifestauit ita se dixisse: adiuro te, tamquam diceret: iura mihi. [1.81–83] Quod scriptum est de Rebecca: uirgo autem erat speciosa facie ualde; uirgo erat, uir non cognouerat eam, ista repetitio commendationem uirginitatis insinuat. sed cur additum sit: uir non cognouerat eam, nisi locutionis sit, mirum, si possit ita accipi, ut uirgo nomen sit aetatis, non integritatis. graeci autem non habent "cognouerat", sed "cognouit": quod uidetur inconsequens. Adorauit domino: quod nobis usitatum est dicere "adorauit dominum". Quoniam non dereliquit iustitiam et ueritatem a domino meo, id est iustitiam et ueritatem, quae est a domino meo, ac si diceret: quam fecit dominus meus. [1.84–88] Et currens puella nuntiauit in domum matris suae: quasi non ipsa esset et patris domus. Et aquam lauere pedibus ipsius et pedibus uirorum qui cum eo erant. Dominus cui placui ante ipsum ipse mittet angelum suum tecum; quasi non sufficeret "cui placui". an poterat ei placere nisi ante ipsum? Si tu prosperas uiam meam quam ego nunc ingredior in eam. Cum uerba sua narraret seruus Abrahae, quae dixit accessurus ad fontem, ita narrauit: et erit uirgo, cui ego dixero: da mihi bibere pusillum aquae de hydria tua, et dicet mihi: et tu bibe, et camelis tuis hauriam . haec mulier est quam parauit dominus famulo suo Isaac. quibus uerbis satis euidenter expressum est etiam mulieres appellatas locutione hebraica, quae uirgines essent. [1.89–90] Et benedixi dominum deum domini mei Abraham . honorificentiae locutio est et familiarissima scripturis, sicut deus Heliae. Renuntiate mihi, ut redeam in dextram aut sinistram. per dextram prosperitatem, per sinistram aduersitatem significauit; id est dextram, si concesserint, sinistram, si non concesserint; nam utique ea uia rediturus fuerat qua uenerat . quam locutionem scripturarum etiam cetera earum loca indicabunt, quia dextra nominatur in omnibus bonis, sinistra in malis, siue felicitas et infelicitas siue iustitia et iniustitia et aliquando dextra in aeternis, sinistra in temporalibus. [1.91–94] Haec sunt nomina filiorum Ismahel secundum nomina generationum eorum: tamquam dixisset, secundum quae nomina generationes eorum appellatae sunt. Accepit Rebeccam filiam Batuel Syri de Mesopotamia, sororem Laban Syri, sibi in uxorem, cum posset dici tantummodo "uxorem", aut "sibi uxorem". Et ei erant gemini in utero eius, cum posset non addi, quod dictum est eius. Creuerunt autem iuuenes. est talis locutio et apud auctores saeculares, sicuti est: et scuta latentia condunt, id est condendo latentia faciunt. sic et hic "creuerunt iuuenes", cum infantes - essent, intellegitur: crescendo facti sunt iuuenes. [1.95–98] Iacob ad Esau: uende mihi hodie primogenita tua mihi; sic enim habent codices graeci. Uidentes uidimus, quia est dominus tecum. Et disponemus tecum testamentum . amant scripturae pro pacto ponere testamentum, id est διαθήκην quod latini habent: et disponemus tecum testamentum, ne facias nobisum malum, tamquam diceretur, ut paciscaris non facere nobiscum malum. Et uocauit filium suum seniorem Esau et dixit: hoc loco senioris nomen non significat aetatem grauem, sed ex conparatione maiorem. [1.99] Nunc ergo sume uas tuum pharetramque et arcum: non dixit uasa, sed uas . quod autem intellegi uoluit, non adparet, nisi forte locutio est, ut uas pharetram uoluerit intellegi et exponendo quid dixerit uas adiunxerit: pharetramque et arcum, tamquam dixerit: sume uas tuum et pharetram, uelut si diceret: sume uas tuum, id est pharetram, deinde aliud "et arcum", quod non ad illud uas pertineret, quod est pharetra. aut certe pharetram et arcum uas uoluit appellare, singularem ponens numerum pro plurali, tamquam si diceret: accipe uestem tuam, quo nomine intellegeremus plures uestes, sicut intellegimus militem pro militibus, et multa sunt alia. [1.100–103] Exi in campum et uenare mihi uenationem. Et uade ad oues et sume mihi duos haedos teneros et bonos. nomine ouium utriusque pecoris genus significauit, quod in eisdem pascuis simul erant. Et det tibi benedictionem patris tui Abraham: Isaac dicit filio suo de auo eius patre suo. Et exiit in Mesopotamiam Syriae: quasi Mesopotamia dicatur nisi Syriae; quamuis hoc Septuaginta non habere perhibeantur "Syriae", sed cum asterisco scriptum est. [1.104–107] Deus ad Iacob: non te derelinquam, donec faciam omnia, quae tecum locutus sum, quasi dimissurus eum, cum fecerit; non utique, sed locutio est. Et surrexit Iacob de somno suo et dixit quia est dominus in loco hoc, ego autem ignorabam: plenus sensus est, etsi non habeat "quia". Est dominus in loco hoc . ac si deceret: est hic demonstratio domini; non enim dominus in loco est. Iacob interrogans quod ait: nostis Laban filium Nachor? cum esset filius Batuel, intellegendum est nobiliorem fuisse Nachor et merito dignitatis eius factum esse, ut de ipso interrogaret. filium autem dici et aui et proaui et ultra maioris alicuius eum, qui ex illo propagatur, usitatissimae locutionis est. hinc est. quod et Isaac patrem filii sui appellauit Abraham, sicut paulo ante commemoraui. [1.108–110] Adhuc est dies multa, nondum est hora congregandi pecora. Et dedit illi Ballan ancillam suam ipsi uxorem: plenum esset, etsi ipsi non adderetur. Si inueni gratiam ante te, auguratus essem; benedixit enim me deus in introitu tuo. non uidetur consequens, quia hic dicendum fuit: si inuenissem gratiam ante te, auguratus essem; nunc autem "si inueni" ordo est. id est: si inueni gratiam ante te, permitte me augurari; ita enim dixit: auguratus essem, tamquam diceret: o si auguratus essem! id est ad bonum augurium te in domo mea haberem. [1.111–114] Exaudiet me iustitia mea in die crastino: id est exaudiri me faciet. Et uidit Iacob faciem Laban, et ecce non erat ad eum sicut hesterna et nudiustertiana die: familiarissima in scripturis locutio; hesterna et nudiustertiana die pro tempore praeterito posuit. Et uidi oculis meis in somno, cum clausi sint in somno oculi corporis. Ego sum deus, qui adparui tibi in loco dei, locutio est. an deus in loco dei sic accipiendum est, quomodo: pluit dominus a domino, filius a patre? [1.115–117] Respondens autem Iacob dixit ad Laban: dixi enim: ne forte auferas filias tuas a me et omnia mea. Intrauit autem Laban et inscrutatus est in domo Liae: aduertendum est, quomodo dicatur domus uxoris, cum in itinere comprehensi sunt a Laban; nisi forte consuetudo scripturarum domum dicit pro cubiculo uel tentorio, quomodo etiam ancillarum domos dicit. Iacob dicit ad Laban: quia scrutatus es omnia uasa domus meae: nunc unam domum dicit, cuius membra erant domus uxorum eius et concubinarum, ut intellegatur domos appellatas, cum essent cubicula aut tentoria, quos etiam papiliones uocant. [1.118–119] Nisi deus patris mei Abraham et timor Isaac esset mihi: patrem suum appellat auum suum, sicut ei dixerat Isaac pater eius. Misit autem Iacob nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir in regionem Edom et. mandauit illis dicens: sic dicetis domino meo Esau: sic dicit puer tuus Iacob: cum Laban habitaui et demoratus sum usque modo; et facti sunt mihi boues et asini et oues et pueri et puellae; et misi nuntiare domino meo Esau. non dixit: misi nuntiare tibi. [1.120–122] Si interrogauerit te Esau dicens: cuius es? et quo uadis? et cuius haec quae antecedunt te? et dices: pueri tui Iacob: plenum esset et integrum, etiam " e t" si non haberet. Munera misit domino meo Esau, et ecce ipse post nos. dicendum autem fuerat usitata locutione: munera misi domino meo tibi, aut: munera misit domino suo tibi. Surrexit autem eadem nocte et accepit duas uxores et duas ancillas. hic distinguuntur ab uxoribus, quas prius uxores scriptura dixerat. [1.123–125] Et accepit duas uxores et duas ancillas: notandum est, quemadmodum dicatur consuetudine scripturarum "accepit"; non enim eas tunc duxit aut tunc a socero accepit. Quod habent latini codices: et oues et boues fetantur, graeci habent: fetantur super me. quod ea significatione dictum est, ut intellegatur "super sollicitudinem uel curam meam", quomodo solemus loqui, cum dicimus super caput nostrum esse aliquid, cuius maximam curam gerimus. Et filii Iacob uenerunt de campo et, cum audissent, conpuncti sunt uiri, et triste erat illis ualde, quod turpe fecerat in Israhel, quod dormisset cum filia Iacob; et non sic erit. difficile talis locutio reperitur in scripturis non inducta persona loquentium scriptorem uerba eorum interposuisse; non enim ait: et dixerunt. sed hoc tacito uerba dixit eorum. nam qui alii dicere potuerunt: et non sic erit, nisi qui grauiter indignati uindictam moliebantur ? [1.126–130] Notandum quod Emmor loquens de Dina ad Iacob et filios eius, filiam uestram dicit; non dicit filiam tuam, sororem istorum. In hoc similes erimus uobis et habitabimus in uobis, id est inter uos. Adpositus enim erat filiae Iacob, id est amabat eam. Et filium eius Sychem interfecerunt in ore gladii: ac si diceret "gladio". Quae abstulerunt filii Iacob de ciuitate Sicimoram Salem, cum eam expugnauissent, sic enumerantur: oues eorum et boues eorum et asinos eorum, quaecumque orant in ciuitate et quaecumque erant in campo tulerunt. et omnia corpora eorum captiuauerunt et diripuerunt quaecumque erant in ciuitate et quaecumque erant in domibus. inter haec omnia non satis intellegitur quid dixit: et corpora eorum; neque enim suspicandum est, quod corpora abstulerunt peremptorum, sed rerum intellegenda sunt, quae corporaliter possidentur, ut eorum sit executio, quod sequitur: et supellectilem et cetera, sicut ia iure dicitur traditio corporum. quamquam Graeci owpiatia seruos appellant usitatissima locutione; sed, quia non oa) i.dr.a, sed aa)(jLata hic dictum est, non est temere confirmandum seruos significatos; fieri tamen potest, ut hoc magis sit. [1.131–132] Cum gentem Edom, id est Idumaeorum, commemoret scriptura et qui in ea regnassent, postea dicit: haec nomina principum Esau secundum loca eorum in regionibus eorum et in gentibus eorum, gentes appellans unius gentis propter familiarum multiplicatas generationes. cum etiam ipse Edom uocaretur: unde et gens, quam propagauit, cognominata est, cuius utique pater fuit. Cum audisset autem Ruben, liberauit eum de manibus eorum et dixit: non feriamus eum in anima. non ergo liberauit eum et inde hoc dixit; sed hoc dicendo eum liberauit. prius ergo dixit: liberauit eum, et deinde breui recapitulatione quomodo eum liberauit insinuat. [1.133–134] Non feriamus eum in anima. hoc loco nomine animae uitam corporis animati significat per efficientem id, quod efficitur. secundum hoc uideri potest etiam ad diabolum dictum de Iob: animam eius ne tangas, id est ne occidas eum. nam secundum illam significationem, qua natura animae commemoratur, illud a domino dicitur: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Quod ludas dicit: manus autem nostrae non sint super eum, hoc est, quod dici a nobis solet "manus ei non inferamus". [1.135–138] Quoniam frater noster et caro nostra est: non aliud, sed bis hoc idem dictum est tamquam exponendo, quid sit frater noster, id est caro nostra, quod ex eadem carne fuerant procreati. Occiderunt haedum caprarum. sic solet loqui scriptura, quemadmodum in psalmo: sicut agni ouium. quasi possit esse aut haedus nisi caprarum aut agni nisi ouium. Et nuntiatum est Thamar nurui eius dicentes; dicendum autem fuit "nuntiauerunt dicentes". Et depositis uestimentis uiduitatis suae a se. quid minus esset, si non adderetur a se? [1.139–142] Et non adposuit amplius scire eam: pro eo, quod est misceri ei. Et inuenit Iose.ph gratiam in conspectu domini sui. haec locutio nulli est ignota in scripturis. Et nesciebat quae circa eum erant nihil. Graecis usitata est uulgo locutio, apud nos recta non est: sed "nesciebat aliquid" dicimus. Praeter panem, quem ipse edebat. per panem utique omnia intellegi uoluit ad uictum eius pertinentia. unde pro cotidiano uictu panis solus positus intellegitur in oratione dominica. [1.143–146] Et misit uxor domini eius oculos suos in Ioseph: solet et apud nos uulgo esse usitata locutio pro eo, quod est "amauit eum". Et ait: dormi mecum. et ista usitata est locutio pro eo, quod est "concumbe mecum". Et dedit carceris custos carcerem per manum Ioseph: pro eo, quod est "in manus Ioseph", per quod significat "in potestatem". Et dixerunt: somnium uidimus, et non est, qui interpretetur illud. cum somnium suum unusquisque uidisset, non dixerunt "somnia uidimus", sed somnium uidimus. [1.147–149] Tres fundi tres dies sunt, non dixit" tres dies significant". et multum haec locutio notanda est, ubi aliqua significantia earum rerum, quas significant, nomine appellantur: inde est quod ait apostolus: petra autem erat Christus; non ait "petra significabat Christum". Et dabis calicem Pharaoni in manu eius, cum plenum esset, etiam si non adderetur in manu eius. Et auferet Pharao caput tuum abs te: plenum esset, etiam si non haberet abs te. [1.150–153] Et manducabunt aues caeli carnes tuas abs te: similis superiori locutio. Et factum est post biennium dierum: quid minus esset, si non haberet: dierum? Surrexit autem Pharao, et erat somnium. amant scripturae sic loqui de somniis, cum fuerit euigilatum, tamquam reddita homini ueritate uigilantium tunc illud adpareat somnium, quod cum uideretur quasi ueritas fuit. Peccatum meum recordor hodie. Pharao iratus fuit pueris suis et posuit nos in carcere: illi loquebatur tamquam de altero. [1.154–156] Et uidimus somnium ambo nocte una, ego et ille: quasi non sufficeret, quod "ambo" dixerat. deinde et hic "u i dim us somnium" dicit, non" uidimus somnia", tamquam unum ambo uidissent. Factum est autem, sicut conparauit nobis, ita et contigit. "factum est autem"; sic solet scriptura ponere. nam plenum esset: sicut enim comparauit nobis, ita et contigit. Quales numquam uidi tales in tota terra Aegypti turpiores: dici autem posset more nostro "qui bus numquam uidi turpiores" aut "quales numquam uidi" aut "numquam uidi tales". [1.157–161] Exurgens autem dormiui. exurgens ait pro "expergiscens" . Quanta deus facit, ostendit Pharaoni: cum illi loqueretur, tamquam de altero dicit. Et consumet fames terram: pro "hominibus o qui sunt in terra". Nunc ergo prouide hominem prudentem et intellegentem et constitue eum super terram Aegypti; et faciat Pharao et constituat locorum principes super terram. quasi alius sit, cui dixit: prouide hominem prudentem, et alius, de quo dicit: constituat Pharao. Et congregetur triticum sub manu Pharaonis; id est" sub potestate". [1.162–163] Tamen thronum praecedam tui ego. sic se habent uerba in graeco, quae dixit Pharao ad Ioseph. sed "praecedam tui" usitata est apud Graecos locutio, apud nos autem dicitur "praecedam te"; illud uero "praecedam te thronum" nec apud Graecos usitata perhibetur, sed "praecedam te throno", id est honore sedis, quod intellegitur "praecedam te regno"; hoc enim illi et postea dicit. Ego Pharao, sine te nemo extollet manum suam super omnem terram Aegypti. tamquam diceret: "ego sum rex, tu autem princeps uel praepositus Aegypti". Pharao quippe non hominis nomen est, sed regiae potestatis?. [1.164–166] Uidens autem Iacob, quia est uenditio in Aegypto, dixit filiis suis: quare segnes estis? ecce audiui, quod est uenditio in Aegypto: notandum, quia id, quod audisse se dicit, uidisse eum scriptura dixerat. Emite nobis pusillas escas, ut uiuamus et non moriamur. unum horum sufficeret: aut ut uiuamus aut" ut non moriamur". Pacati sumus; non sunt pueri tui exploratores. quasi de aliis dixerint: non sunt pueri tu exploratores, cum possent dicere" non sumus"; honorificentiae autem more maxime ita loquebantur. [1.167] Duodecim sumus pueri tui fratres in terra Chanaan, cum posterius dicant, quod unus eorum non sit, ipsum scilicet Ioseph non esse existimantes, id est perisse. hac locutione dictum est etiam illud: hi filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia, cum ibi non fuerit natus Beniamin. quod autem dixerunt: sumus in terra Chanaan, cum eo tempore, quo loquebantur, in Aegypto essent, "sumus" dictum est pro "habitamus"; inde enim uenerant ilico redituri ibi commorantes. [1.168–171] Hoc est, quod dixi uobis dicens, quod exploratores estis: quid deesset, etiam si non adderet: dicens ? Ipsi uero ite et ducite emptionem tritici uestri. ducite pro eo, quod est" ferte"; quia enim ducuntur iumenta, in quibus fertur, etiam hoc duci dictum est. Nonne locutus sum uobis dicens: ne noceatis puero, et non exaudistis me? notandum exauditionem non eam solam dici, quam exaudit deus. Ipsi autem ignorabant, quia audit Ioseph. audit pro "intellegit"; nam uoces audit utique aure etiam linguam qui non intellegit. repetitur illa locutio quando narrant patri suo quid eis acciderit in Aegypto et quid dixerint ad Ioseph. [1.172] Duodecim sumus fratres, filii patris nostri; unus non est, pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan. multa in his paucis uerbis genera locutionum sunt: et illud, quod paulo ante memoraui "duodecim sumus", cum ipsi dicant: unus non est, et: filii sumus patris nostri, quasi possent esse filii non patris sui. pusillus autem cum patre nostro hodie in terra Chanaan nec dixerunt "est" aut aliquid huius modi. deinde notandum est, quod maxime necessarium uidetur propter euangelistarum narrationes, quomodo cum ea, quae dicta sunt, dicta esse narrantur, non omnino eodem modo repetuntur, cum tamen in diuersitate uerborum nihil sententiae depereat ueritatis. nam quod dixerunt dictum sibi esse a Ioseph: et in terra mercamini, non inuenitur ab illo dictum. sine mendacio autem dixerunt, quod ex uerbis, quae dixerat, in eius uoluntate cognouerunt; neque enim uerba sunt necessaria nisi ad expromendam et in audientum notitiam perferendam, quantum possumus, uoluntatem. [1.173–177] Et erat uniuscuiusque alligatura argenti in sacco eorum: non dixit "in sacco eius" aut "in saccis eorum", sed quasi unus saccus omnium esset. Super me facta sunt omnia haec, id est: me miseria onerant. Ait autem illi ludas dicens: potuit plenum esse, etsi non haberet dicens. Interrogans interrogauit nos homo. adsidua est talis locutio in scripturis: interrogans interrogauit nos homo, aut "interrogando interrogauit" et quae sunt similia. Mecum enim manducabunt homines panes meridie: numquid panes tantum? sed ab eo, quod excellit, et cetera est complexa locutio. mecum enim manducabunt homines panes meridie: quod dicit meridie, prandium significat, quod fit medio die; hoc est enim meridies. [1.178–180] Ut accipiat nos in seruos et asinos nostros. non utique subauditur "seruos"; nam quod latini codices seruos habent, in graecis 1to,13C1<; legitur, quod nullo modo asini possunt esse. ergo asinos nostros tantummodo "accipiat" subauditur. Aperuimus saccos nostros, et hoc argentum uniuscuiusque in sacco suo: non addidit "inuentum est" aut "adparuit" aut "erat" aut aliquid eiusmodi. Propitius uobis, nolite timere. in his uerbis. quibus dictum est: propitius uobis, duo uerba sunt, quae subaudiuntur, et "sit" et w dena 4, plenum est enim: propitius sit uobis deus, quod omnino in graeco usitatissimum est. [1.181–183] Saluus est puer tuus pater noster, adhuc uiuit. hic expressius ostenditur pueri nomine seruum solere significari; non enim in illo sene posset hoc esse nomen aetatis Non enim poterant Aegyptii manducare cum Hebraeis panes; abominatio est enim Aegyptiis. illa locutio frequentatur, ut in panibus omnes escae intellegantur. Magnificata facta est autem pars Beniamin prae partibus omnium quinquipliciter ad illorum: iam quia dictum erat: prae partibus omnium, potuit non dici "ad illorum". [1.184] Inueniens autem eos dixit secundum uerba haec. potuit dicere: dixit eis uerba haec. an forte non locutionis genus est, sed interest etiam sententiae ? aliud est enim ipsa uerba dicere, aliud secundum ipsa, ut, quaecumque alia dicta fuerint, eadem sententia teneatur, quae illis uerbis conprehensa est; hoc est" secundum ipsa" etiamsi non ipsa. sed quia sequitur illis respondentibus: ut quid loquitur dominus secundum uerba haec? qui utique dicere debuerunt usitato more" ut quid loquitur dominus uerba haec" ? constat esse locutionis genus. [1.185–187] Absit a pueris tuis facere secundum uerbum hoc. potuerunt dicere: absit a nobis. sed illa honorificentia est usitata in scripturis sic dicere, tamquam de aliis; pueris autem pro" seruis" dictum est. Et nos autem erimus serui domino nostro. etiam hic graeci roxiSs; habent, hoc est "pueri", quod tam adsidue scriptura pro seruis ponit, ut difficile inueniatur non isto nomine appellare seruos. Quomodo autem ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum? ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum! magis consuetudo loquendi exigebat dici: ut uideam mala, quae inuenient patrem meum, hoc est: quomodo ascendam, ut uideam? nouo itaque loquendi more id, quod dixit "quomodo" pro eo dixit, ac si dixisset "non". sic enim usitatus ordo iste uerborum est: non ascendam ad patrem, cum puer non sit nobiscum, ut non uideam mala, quae inuenient patrem meum. [1.188–189] Quando fleuit Ioseph, cum recognosceretur a fratribus suis, ait scriptura: audierunt autem omnes Aegyptii, et auditum est in domo Pharaonis. deinde sequitur quod narrabat: dixit autem Ioseph ad fratres suos. prius itaque dixit scriptura, quod postea factum est; hoc enim famae celebritate accidit, ut omnibus Aegyptiis notum fieret; et postea reuersa est narratio ad id, quod dicebatur breui recapitulatione. Et diuulgata est uox in domo Pharaonis dicentes: uenerunt fratres Ioseph. dicentes posuit pro "dicentium"; uox enim dicentium diuulgata est: uenerunt fratres Ioseph. [1.190–193] At ille respondit, quid est, dicens? ordo est: at ille respondit dicens: quid est? Deus ad Iacob dicit: et ego descendam tecum in Aegyptum, et ego ascendere te faciam in finem. sic habent graeci, quod latini habent: et ego deducam te in finem. ludam autem misit ante se ad Ioseph, ut ueniret sibi obuiam iuxta Heroum ciuitatem. nescio, utrum Heroum nomen facile in scripturis reperiatur. In uerbis Ioseph, quibus ait ad fratres suos: ascendens nuntiabo Pharaoni et dicam ei: fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, uenerunt ad me; uiri autem sunt pastores — uiri enim pecorum nutritores erant — et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt. quod interpositum est: uiri enim pecorum nutritores erant, ex persona sua scriptor interposuit et redit ad uerba Ioseph adiungendo: et iumenta et omnia sua adduxerunt, ut ordo sit in uerbis Ioseph: uiri autem sunt pastores et iumenta et oues et omnia sua adduxerunt. [1.194–196] Dixit autem Pharao ad Iacob: quot anni dierum uitae tuae? subauditur "sunt". Pusilli et mali fuerunt dies annorum uitae meae. pusillos pro "paucis" positum est: neque enim uitae alicuius quam ceterorum dies possunt esse horarum spatio breuiores. hoc autem Iacob ex conparatione dixit uitae maiorum suorum; nam utique centum triginta annos, quos ille iam agebat, nemo nunc uiuit. Triticum secundum corpus, id est secundum numerum corporum; per corpus enim numerum corporum, per numerum corporum numerum hominum significat. [1.197–199] Inualuerat autem fames ualde, et defecit terra Aegypti. "terram" posuit pro hominibus, qui erant in terra. Uenerunt autem omnes Aegyptii ad Ioseph dicentes: da nobis panes. per panes triticum significat locutione per id, quod efficitur, id quod efficit. Et facta est terra Pharaoni, non ait "Pharaonis". amat sic loqui scriptura, sicut in psalmo dictum est: et custodiui legem tuam. haec facta est mihi, quoniam iustificationes tuas exquisiui: de lege domini dixit: haec facta est mihi, id est in meam utilitatem. [1.200–202] Praeter terram sacerdotum tantum non possedit Ioseph. quasi dixisset "praeter terram sacerdotum tantum omnem terram possedit Ioseph". Et posuit illis Ioseph in praeceptum usque in hodiernum diem in terra Aegypti, ut praestent quintas Pharaoni. hinc intellegitur Pharaonis nomen potestatis fuisse regalis, quod dixit: usque in hodiernum diem. non enim illi, qui tunc fuit, praestare poterant Aegyptii usque ad illum diem, quo ista scribebantur, quando ille iam non uiuebat. Et fuerunt dies Iacob annorum uitae eius: dies annorum saepe dicit scriptura, cum semel posset annos dicere. [1.203] Quod scriptum est: nuntiatum est Ioseph, quia pater tuus turbatur, aliqui codices habent "uexatur", aliqui "aestuatur" et aliud alii, sicut interpretari Latini potuerunt, quod graece scriptum est svo/Xsltat. ideo autem "t u rbatur" adcommodatius dici uidetur, quia hoc dici solet de his, qui adflictatione corporis morte propinquante iactantur. et ex hoc etiam turba fyXo? dicitur; est enim turba multitudo inordinata non sicut populus, quod sfjjxoc dicitur, nec sicut plebs, quod Xaoc dicitur, sed sicut SyXos, quod turba dicitur. [1.204–207] Iacob benedicens nepotes suos filios Ioseph ait inter cetera: et inuocabitur in eis nomen meum et nomen patrum meorum. unde notandum est non solum exauditonem, sed etiam inuocationem dici aliquando, quae non dei, sed hominum sit. Hic enim primitiuus: minus habet "est" secundum codices graecos. In benedictione Ioseph ait inter cetera Iacob: inde qui confortauit Israhel. mirum, si non subauditur "est", ut plenum sit: inde est, qui confortauit Israhel. Quod scriptum est: dixit Ioseph seruis suis sepultoribus, ut sepelirent patrem eius, non inuenit latina lingua, quemadmodum appellaret evra«ftaotdc; non enim ipsi sepeliunt, id est terrae mandant corpora mortuorum, quod non est graece evtaataoat, sed Qotyai. illi ergo Ivraataotat id agunt, quod exhibetur corporibus humandis uel condiendo uel siccando uel inuoluendo et alligando, in quo opere maxime Aegyptiorum cura praecellit. quod ergo dicit: etiam sepelierunt, curauerunt intellegere debemus; et quod dicit: quadraginta dies sepulturae, ipsius curationis accipiendi sunt. sepultus enim ille non est, nisi ubi se mandauerat sepeliri. [1.208–209] Loquimini in aures Pharaonis: locutio est usitata in scripturis. Et dixit Pharao ad Ioseph: descende et sepeli patrem tuum. etiam si per potentes illos, per quos Ioseph mandauerat, Pharao dixit, quod perferrent ad Ioseph, non utique dixit nisi ipsi Ioseph. unde illud est in euangelio, quod unus euangelistarum dicit centurionem uenisse ad dominum et dixisse illi: puer meus iacet in domo paralyticus; alius autem totum diligentius narrans amicos eum ad dominum misisse commemorat, qui hoc ei dicerent: in quibus amicis utique ipse uenit, cuius in eis uoluntas praesens fuit. unde est: qui uos recipit, me recipit; et qui me recipit, recipit eum qui me misit. [1.210–212] Planxerunt eum planctum magnum et ualidum. planxerunt planctum, non planxerunt planctu. locutio est in latina lingua non ignota, sicut dicitur: seruitutem seruiuit, militiam militauit et similia. Et redditione reddet nobis omnia mala, quae ostendimus ei. ex hac locutione ait et apostolus: Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: ostendimus enim dictum est uel ostendit pro eo, quod est" fecimus" uel "fecit". Accipe iniquitatem seruorum dei patris tui. noua locutio est "accipe iniquitatem" pro "ignosce" aut "remitte" aut "obliuiscere". sed puto inde esse dictum "accipe", ac si diceretur "aequo animo accipe", hoc est noli indigne ferre. [1.213] Et uenientes ad eum dixerunt. non iterum uenerunt, sed quod dictum fuit iterum dictum est; solet hoc \'facere scriptura. LIBER SECUNDUS. LOCUTIONES DE EXODO [2.1–2] Et inualescebant ualde ualde. Quid est, quod dictum est de obstetricibus: et fecerunt sibi domos, quoniam timuerunt deum? praedictum est enim: bene faciebat deus cum obstetricibus. et ad hoc uidetur pertinere, quod fecerunt sibi domos timendo deum, tamquam beneficia dei ad hoc eis profuerunt, ut facerent sibi domos. numquid antea non eas habuisse domos intellegendum est? an ad diuitias hoc uerbum pertinet uel potius ad aliquas rei familiaris idoneas facultates ? huic enim simile uidetur, quod ait etiam Iacob post quattuordecim annos seruitutis suae socero suo uolenti eum adhuc apud se tenere: nunc ergo quando faciam et ego mihi domum? dixerat enim, quod creuerint pecora Laban sub illo, sicut et ipse Laban confessus fuerat dicens: benedixit me deus in introitu tuo. cum ergo dicit: quando faciam et ego mihi domum? subintellegitur "sicut et tu". hoc enim uidetur ualere quod ait: et ego, ut ad ipsam domum faciendam uideatur pertinere, quod consequenter ad Laban merces ipsa statuenda proponitur. [2.3–6] Et omne femininum uiuificate illud: sic enim habent graeci; latini non habent "illud". Erat autem quidam de tribu Leui et sumsit sibi de filiabus Leui: intellegitur uxorem, quod quidam latini interpretes etiam addendum putauerunt; sequitur autem: et habuit eam, et concepit. Quid sit "tibin" ideo difficile est nosse, quia nec graecus interpres ex hebraeo nec latinus ex graeco uertit hoc nomen; sed sic transtulit ut inuenit. Timuit autem Moyses et dixit: si sic diuulgatum est uerbum hoc.... duo sunt in hac locutione adtendenda: primo, quia pendet sententia et sic dimissa est; deinde. quia" uerbum" pro facto posuit. [2.7–9] Et respexit filios Israhel et innotuit illis: pro eo positum est: et innotuit. quod est: egit in his ea, quibus dei curam erga se intellegerent. Uidens uidi uexationem populi mei qui est in Aegypto. Et dixit Moyses addeum:quis sum, quiaibo ad Pharaonem regem Aegypti et quia educam filios Israhel de terra Aegypti? dixit autem: quoniam ero tecum: sic habet graecus; latinus autem em "e t quis ego" dixit et non dixit: quia ibo et quia educam, sed: ut eam et educam. et quod in graeco habet: dixit autem quia ero tecum, intellegitur utique quod dixerit ad Moysen; totum autem hoc latinus addidit et ait: dixit autem de us ad Moysen. [2.10–12] Deus dicit, quod dicat Moyses filiis Israhel: uisitans uisitaui uos et quaecumque contigerunt uobis in Aegypto; graecus habet: uisitatione uisitaui uos. Deus dicit ad Moysen de filiis Israhel: et audient uocem tuam. graecus habet: et exaudient uocem tuam, quia et exauditio dicitur hominis. Quod habet latinus: poscet mulier a uicina et ab inquilina sua uasa argentea et aurea et uestem, graecus habet: a cohabitatrice sua, hoc est coox-rjvoo, quod aliqui latini interpretati sunt: a concellaria sua. [2.13–16] Moyses dicit: quid ? si non crediderint mihi neque exaudierint uocem meam: quod latinus "audierint" interpretatus est. Extende manum et adprehende caudam graecus habet; latinus autem "manum tuam et caudam e ius" interpretatus est. Et extendens manum adprehendit caudam, et facta est uirga in manu eius. Et dixit illi: ut credant tibi, quoniam adparuit tibi dominus deus patrum ipsorum. graecus non habet: et dixit illi, sed continuo adiunxit: ut credant tibi, id est uerba dei post illud factum miraculum, tamquam adhuc loqueretur et modo sententiam uerborum inpleuerit. nam ordo est uerborum: extende manum et adprehende caudam, ut credant tibi; sed interpostita est facti narratio et postea redditum, ut credant tibi. [2.17–19] Quod latinus habet: et facta est manus eius leprosa tamquam nix, graecus non habet "leprosa", sed tantum: facta est tamquam nix. Quodsi non audierint uocem signi primi: graecus sic habet; latinus autem: uocem tuam signi primi. sic et sequitur: credent tibi in uoce signi sequentis. Et erit aqua quam sumes de flumine sanguis super aridam, uel potius: super aridum, id est super id, quod aridum est. quod latinus dixit: sanguis super terram. [2.20–22] Moyses dicit: precor, domine, non sum eloquens ante hesternam et nudiustertianam diem. Et uirgam hanc sumes in manum tuam, in qua facies in ea signa, cum dici posset: in qua facies signa aut certe: uirgam hanc sumes in manum tuam et facies in ea signa. nunc uero utrumque dictum est solita locutione scripturarum. Post dies autem illos multos mortuus est rex Aegypti. dixit autem dominus ad Moysen in Madian: uade, perge in Aegyptum; mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam. multa in his uerbis genera locutionum notanda sunt, primo: uade, perge in Aegyptum, tamquam non sufficeret tantum "uade" uel tantum "perge"; deinde: mortui enim sunt omnes, qui quaerebant animam tuam, cum solum regem Aegypti scriptura dixerit mortuum et de solo antea dictum fuerit, quod Moysen quaerebat occidere. an ipse post alios inimicos ultimus mortuus est ? quod si ita est, non locutio, sed sensus est. item: qui quaerebant animam tuam, non in malo tantum. sed etiam in bono dici solet in scripturis; nam sicut hic in malo dictum est etiam in Psalmis: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam, in bono: perit fuga a me et non est qui requirat animam meam, nisi forte aliquid distare dicitur inter quaerentes et requirentes, ut illud in malo, hoc in bono intellegendum sit. [2.23–25] Et dicebant ad populum dicentes: haec dicit Pharao: quam locutionem piguit latinum interpretari.\' Uideat deus uos et iudicet, quoniam execrabilem fecistis odorem nostrum palam Pharaone et palam seruis eius, dare gladium in manus eius, ut occidat nos. sic enim habet graecus; latinus autem ait, quem pro optimo legebamus: ut daretis gladium in manibus eius: qui soloecismus nulla interpretationis necessitate factus est, quia in graeco non est. statui testamentum meum ad illos, ita ut darem illis terram Chananaeorum et terram, quam incoluerunt, in qua et incoluerunt in ea. sic enim habet graecus, quod utique et in graeca lingua absurde uidetur sonare. et tamen Septuaginta interpretum auctoritas tanta est, quos ita loqui non piguit. quid? si enim et sensus hic latet? quodsi nullus est, ipsa locutio notanda est, ne alibi inuenta sensum inpediat uel aliquid quaerere, ubi quaerendum non est, conpellat. [2.26–28] Quod habet latinus: exaudiui gemitum filiorum Israhel, quemadmodum Aegyptii adfligunt eos, graecus habet: καταδουλοῦνται αὐτοὺς, quod interpretari posset: in seruitutem redigunt eos; nam uno uerbo non potest. Et locutus est Moyses sic ad filios Israhel: et non exaudierunt Moysen a defectione animi et ab operibus duris: exaudierunt ait, non "audierunt". Ego enim ineloquens sum, quod ait Moyses ad dominum, ἄλογος dixit graecus, non " inperitus " quasi ἀμαθής uel ἀπαίδευτος. [2.29–32] Hi sunt Aaron et Moyses, quibus dixit eis deus, ut educant filios Israhel de terra Aegypti; sic enim habet graecus. Ecce ego gracili uoce sum et quomodo exaudiet me Pharao? notandum, quod exaudiet dixit, non "audiet". Fecit autem Moyses et Aaron, sicut praecepit illis dominus, ita fecerunt. quid deesset, si non diceretur: ita fecerunt? Si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, et dices Aaron fratri tuo: sume uirgam . nonne locutionis nostrae consuetudo poscebat et quaedam eius integritas, ut ita diceretur: si loquetur uobis Pharao dicens: date nobis signum aut portentum, dices Aaron fratri tuo: sume uirgam? quid ergo ibi additum est "et", nisi aliqua proprietate locutionis hebraicae? nam neque graeca esse perhibetur. [2.33–35] Non mihi uidentur satis commode interpretati latini (JQeptatcir,: Pharaonis, ut dicerent: sapientes; corpol enim sapientes dicuntur. potuit autem latinus interpres sophistas dicere, quoniam non est, quemadmodum id latine dicatur. et ideo isto uerbo iam utimur pro latino, sicut philosophiam dicimus non solum graece uerum etiam latine; sophistas appellarunt latinarum litterarum eloquentissimi auctores. Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum: ac si diceret: draco Aaron. Quod dictum est de Pharaone: ecce ipse exit ad aquam, graecus habet "super aquam". [2.36–38] Dimitte populum meum, ut seruiat mihi in deserto . et ecce non exaudisti usque adhuc . quotiens dicitur: exaudisti, cum homini dicatur! Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis. et induratum est cor Pharaonis et non exaudiuit eos, sicut dixit dominus: quia in usu scripturae est "exaudiuit", cum etiam de homine loquitur. Dimitte populum meum, ut mihi seruiant, non ut seruiat: qui loquendi modus non fere inuenitur nisi ubi res ipsa singularis pluribus constat. populus enim singulari nomine dicitur, sed constat ex multis. sic etiam est: omnis terra adorent te, quia omnis terra dictum est pro "hominibus, qui sunt in terra". [2.39–40] Ecce ego ferio omnes fines tuos ranis; sic enim habet graecus elegantissima locutione, ut ranae ipsae plaga intellegatur, qua feritur terra Aegypti. Et eructuabit flumen ranas; et ascendentes intrabunt in domos tuas et in promptuaria cubiculorum tuorum et super lectos tuos et in domos seruorum tuorum et populi tui et in consparsis tuis et in clibanis tuis; et super te et super populum tuum et super seruos tuos ascendent ranae. notandum quod "in domos" et cetera cum dixisset accusatiuum casum tenuit "et super lectos" et cetera ubi dixit super similiter accusatiuum seruauit, in consparsis autem et in clibanis ad ablatiuum se transtulit; nam et graecus mutauit praepositionem, quam non mutat latinus. ille enim habet: lie; tooc oTxou; in domos, in consparsis autem iv zoU cpopdjiaoiv: ubi mirum, si non etiam sensus est, non locutio, ut in consparaonibus et in clibanis exortas ranas forsitan uelit intellegi non extrinsecus ascendisse uel inruisse et, quia eas fluuium eructaturum praedicit, inde inplere omnia. [2.41] Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti et eduxit ranas; et educta est rana et operuit terram: repetitio a plurali ad singularem numerum traiecta est; nam utique "rana" pro multitudine ranarum positum est. nescio quo autem modo per loquendi consuetudinem inbutis sensibus hominum saepe plus uidetur quod singulariter quam quod pluraliter dicitur; nam plus accipitur cum dicitur uerbi causa: est illic miles quam sunt illic milites, et: est illic piscis quam sunt illic pisces. [2.42–44] Et colligebant eas aceruos aceruos: haec repetitio multitudinem aceruorum significat et scripturis est familiaris. Quod habent latini: extende manu uirgam tuam et percute terra, non percute terram, graecus habet: aggerem terrae; si tamen hoc uerbo recte interpretatur, quod dictum est: to τό χωμα της τηςc Fecerunt autem similiter et incantatores ueneficiis suis, ut educerent scinifes, et non poterant. notandum est *fecerunt dictum pro eo, quod est: conati sunt facere. nam utique si fecerunt similiter, procul dubio eduxerunt scinifes; sed quia sequitur: ut educerent, et non poterant, non ergo similiter fecerunt, sed similiter facere conati sunt. aut si forte et ipsi, quamuis ueneficiis agerent, eadem tamen agendi specie uirgam extendebant, quod scriptura non expressit, ad hoc referendum est: fecerunt similiter. [2.45–49] Et in terram super quam sunt super eam. Et gloriosam faciam in die illo terram Gessem, in qua populus meus inest super eam. Et dixit Moyses: ego exeam a te et orabo ad deum, et exibit cynomia a Pharaone et a seruis eius: quasi alteri diceret et "exeam a te" et de altero Pharaone subsequeretur, a quo esset exitura cynomia. Dimitte populum meum, ut mihi seruiant. Ecce ego pluam hanc horam crastina die grandinem multam et talis non adhuc adponetur. in filiis autem Israhel non mutiet canis lingua sua ab homine usque ad pecus. elegantissima locutio est; per canem quippe extremum significauit uel hominum uel pecorum ita commendans, quanta in Hebraeis quies futura esset Aegyptiis acerba orbitate clamantibus. [2.62–63] Accipiant singuli ouem per domos patriarum. quas dicat patrias, non facile est intellegere: utrum ciuitates, in quibus conmanebant, an potius numerosas familias a cuiusque uelut paternitate propagatas; hoc enim magis in graeco significari perhibetur. Si autem pauci sint qui in domo, ita ut non sint idonei ad ouem — id est ut ipsa paucitas non sit idonea ad ouem consumendam — adsumet secum uicinum proximum suum, hoc est ipsa domus adsumet uicinum . hominem proximum pro homine posuit, singularem autem pro plurali — non enim unum sed quot sufficiunt. cum de oue consumenda scriptura loqueretur, secundum numerum, inquit, animarum unusquisque quod sufficiat sibi — animas pro hominibus, a parte totum. [2.64] Sument a sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus manducabunt illas in eis. cum dixerit: in quibus, dixit etiam. "in eis" more usitatissimo; sed "manducabunt illas" quaeritur quas et intellegitur carnes. hoc enim sequitur: et manducabunt carnes hac nocte assatas igni: quod habent latini codices: qui manducabunt carnem, graeci autem habent xpa, id est carnes, sed genere neutro, ideo in graeco est: in domibus, in quibus manducabunt illa in eis. est uero ista locutio, ut prius diceret illas, quam praediceret quid in consequentibus intellegeretur quas dixerit, similis ei locutioni, quam de filio Moysi exposuimus, cum eum uellet angelus occidere, et exemplum adhibuimus de psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion: cuius enim fundamenta non intellegimus nisi ex consequentibus; sic et hic "in quibus manducabunt illas in eis", id est in quibus domibus manducabunt illas, intellegitur carnes, de quibus consequenter loquitur. [2.65–66] Sumetis autem uobis fasciculum hyssopi et tinguetis ex sanguine qui est iuxta ostium et linietis super limen et super ambos postes de sanguine. etiam hic "fasciculum hyssopi" plures utique fasciculos significat, sicut rana plures ranas et locusta plures locustas; tropus autem iste quando fit in rebus, quae a nobis non ita dici solent, obscuritatem facit. Et erit cum dicent ad uos filii uestri: quae est seruitus ista? et dicetis eis: immolatio pascha hoc domino: etiam si non haberet "et", plenum esset: dicetis eis. [2.67–70] Et aduenientes fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt: non adderet: ita fecerunt, nisi mos esset scripturarum. Et factum est in die illa eduxit dominus filios Israhel de terra Aegypti. Ait autem dominus ad Moysen dicens. Omne adaperiens uuluam masculina. pluralem numerum intulit singulari, quia ipsum quod dictum est: omne adaperiens, non utique in uno, sed in multis accipitur. similis est locutio: adtendite, populus meus: tale est et quod paulo post sequitur: omne, quod adaperit uuluam de armentis et de pecoribus, quaecumque tibi nata erunt. omne quaecumque tibi nata erunt ipse modus est locutionis. [2.71–73] Omne adaperiens uuluam asinae. graecus habet "asini" modo illo locutionis — quod iam in Genesi notauimus - ubi masculinum pro feminino positum est de morte San.ae dicente scriptura: surgens Abraham a mortuo, et: sepeliam mortuum meum, et talia ibi saepe dicuntur de mortua. Propter hoc ego immolo domino omne quod aperit uuluam masculina: similis locutio superiori. Et erit in signo super manum tuam, id est super opera tua: ubi magis sensus est forsitan quam locutio. [2.74–78] Et ex cussit dominus Aegyptio sin medium maris . graecus habet: et excussit dominus Aegyptios medium maris. Uidit autem Israhel manum magnam, quae fecit dominus Aegyptiis. Tunc cantauit Moyses et filii Israhel canticum hoc domino et dixerunt dicere; sic enim habet graecus: xat swrav X4fsiv. Et non inueniebant aquam, ut biberent. poterat non habere: ut biberent. Et murmurauit populus aduersus Moysen dicentes: non "dicens" sed: dicentes; ex pluribus enim populus constat. [2.79–82] Et uenerunt omnis synagoga filiorum Israhel in heremo: non dixit" uenit", quia synagoga ex pluribus constat. Murmurabant omnis synagoga filiorum Israhel aduersus Moysen et Aaron: eadem est et ista locutio. Dixit autem dominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo: manna pluiturus panes promisit. locutio est, qua panis pro alimento ponitur; amat autem scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere. Mane uidebitis, inquit, gloriam , dum exaudiet murmurationem uestram super deum, id est quia murmuratis super deum: quod tantum ualet, ac si diceret: aduersus deum. deinde notandum nouo modo hic exauditionem dictam non precantium sed murmurantium, cum reprehendat utique scriptura murmurationem . tamquam hoc dixerit, quod cognouerit deus murmurationem eorum, et ipsam dei cognitionem dixit exauditionem. [2.83–85] Accedite ante deum; exaudiuit enim murmur uestrum: iterum exauditionem non precum significat et petitionum sed etiam murmur malorum; hoc et postea dicit deus: exaudiui murmur filiorum Israhel. Et ecce in facie heremi minutum tamquam coriandrum. cum totiens deus dicat: faciem terrae sicut hic: faciem heremi, mirum est, unde homines ita errent, cum faciem audierint, ut aliquid tale opinentur, qualis hominis facies est uel alicuius animantis. Secundum numerum animarum uestrarum; unusquisque cum conmanentibus uobiscum colligite. quam saepe scriptura animas homines appellat parte totum — non facile autem carnes pro hominibus, sed carnem, sicuti est: non timebo, quid mihi faciat caro, quod apertius in eodem psalmo ait: quid mihi faciet homo. non tamen diceret: secundum numerum carnium uestrarum, sicut dixit: secundum numerum animarum uestrarum. [2.86–90] Et collegerunt illud mane mane: quomodo puteos puteos, aceruos aceruos, sic dictum est: mane mane. Nullus uestrum egrediatur unusquisque de loco suo die septimo: quod interpositum est: unusquisque, potuit et non dici. Non erat autem populo aqua bibere, id est ad bibendum. Et maledicebat populus ad Moysen: id est maledictis agebat Moysen, hoc est maledicebant illi; nam hoc in consequentibus ipse dixit: quid maledicitis mihi? Et murmurabat populus ad Moysen dicentes. [2.91–92] Et uirgam, in qua percussisti flumen, accipe in manu tua.in qua percussisti dixit pro eo, quod dicimus de qua percussisti, et est ista locutio creberrima in scripturis. Et sumsit Iotor socer Moysi holocaustomata et sacrificia deo: sumsit pro eo, quod est obtulit. an forte sensus est, non locutio, ut ea sumsisse intellegatur, quae Moyses obtulisset, quamquam Moyses non legatur superius sacrificasse nec Aaron nec quisquam Hebraeorum, qui educti sunt de terra Aegypti, sed tantum superius scriptum est, quod altare constituerit Moyses et appellauerit illud: dominus meum refugium? istum autem Iotor legimus sacerdotem fuisse Madiam, id est gentis Madiam. mirum est autem, si eius aduentu coepit sacrificare Moyses et non potius ipse Iotor, qui iam sacerdos erat. [2.93–96] Graue tibi uerbum hoc. subauditur "est\'". Et demonstrabis illis uias, in quibus ambulabunt in eis. Uerbum autem graue referebant super Moysen; sic enim habet graecus, quod latini interpretati sunt: ad Moysen. illa sane locutione ipsa etiam cura significatur, qua dictum est: super Moysen, uelut onus ei significaretur inpositum. uerbum autem graue dictum est pro quaestione graui. unde sequitur: omne autem uerbum leue iudicabant ipsi. Quod graecus habet: ecovo «bft>, supernominauero aut adnominauero expressius dicitur: quod usitatius "cognominauero" nonnulli interpretati sunt. sed non habet necessariam significationem cognominauero; propinquius autem dicitur cognominauero quam nominauero. nam et hoc aliqui interpretes dixerunt. [2.97–98] Et ueniam ad te et benedicam te . cum superius pluraliter loqueretur, facietis et immolabitis. dicit: ueniam ad te, tamquam ipsi Israhel, id est populo. Et hae iustificationes, quas adpones coram illis. si emeris seruum Hebraeum et cetera. notanda locutio, quemadmodum, cum illud dictum est ad Moysen, hoc est, hae sunt iustificationes, quas adpones coram illis, tam ad ipsum populum cetera dicuntur quam ad Moysen: si emeris seruum Hebraeum. non enim hoc Moysi dictum est, sed, quod populo diceret, tantum ipsi populo dicebat. [2.99] Pertundet ei dominus auriculam de subula et seruiet ei in sempiternum uel in aeternum, quod graecus habet: litc; tov aiwvat. ecce quemadmodum scriptura multis locis dicit secundum hoc uerbum graecum sempiternum" uel "aeternum U aeternum, ubi non intellegitur illa aeternitas, secundum quam nobis aeterna promittitur uel secundum quam a contrario igne aeterno mali cremabuntur! neque enim seruus iste, qui uiuere in aeternum non posset, posset seruire in aeternum; sed intellegitur "aeternum" dictum, cuius temporis finis non est. aut certe aliquid hoc sacramento significatur aeternum. [2.100–104] Dabo tibi locum, in quem fugiat ibi, qui occiderit.- Si quis percusserit seruum suum aut ancillam suam in uirga: quod est "de uirga". Lapidibus lapidabitur taurus: quasi possit lapidari nisi lapidibus. differt aliquid ista locutio ab illa, qua diceret more scripturarum: lapidatione lapidabitur, sed tamen similis est. Si autem taurus cornipeta erat ante hesternam et nudiustertianam: pro tempore praeterito posuit partem pro toto, quantumcumque illud fuisset, more scripturarum. Siquis autem aperuerit lacum aut exciderit lacum et non operuerit eum et ceciderit illuc uitulus aut asinus, dominus laci reddet. et haec locutio a parte totum intellegenda est; non enim, si equus ceciderit in lacum aut ouis, ideo non reddet, quia hoc scriptum non est. [2.105–107] Quod autem mortuum fuerit, ipsi erit, pro "ipsius erit". Si autem depauerit quis agrum aut uineam et admiserit pecus suum depascere agrum alium, id est" alienum". Si autem pignus acceperis uestem proximi. ante solis occasum reddes ei. genus pro specie posuit: sic enim dictum est, ac si de omni ueste pignus dederit, cum de illo specialiter se dicere ex consequentibus scriptura testetur, qui non habet nisi eam uestem, unde se nocte cooperiat. [2.108–109] ecce ego mitto angelum meum ante aciem tuam, ut seruet te in uia, ut inducat te in terram, quam paraui tibi. adtende tibi et exaudi eum. angelum suum iubet deus exaudiri a populo non utique petentem, sed iubentem. Et mittam uespas ante te et eiciet Amorreos: a plurali ad singularem numerum se conuertit. intellegitur autem: eiciet Amorreos uespa, sicut rana, sicut locusta, non quod una sit, sed quod per singularem pluralis numerus intellegitur. [2.110–115] Per partes eiciam illos a te. Non dispones illis et diis eorum pactum; et non consident in terra tua, ne peccare te faciant ad me: non dixit "in me", idem tamen significat. Respondit autem omnis populus uoce una dicentes. Et uiderunt locum ubi steterat ibi deus Israhel. ubi steterat posset sufficere, sed hebraicae dicuntur istae locutiones. Et inaurabis illa auro. similis est locutio "lapidibus lapidabitur". Cyathos in quibus immolabunt in eis. [2.116–119] Duas bases columnae uni in ambas partes eius et duas bases columnae uni in ambas partes eius. ne de omnibus diceret, de duabus dicit more suo geminando, sicut puteos puteos, aceruos aceruos, generationes et generationes et similia. Et columnas inaurabis auro et inaurabis seras auro. Et inaerabis ea aeramento: talis locutio est < qualis > "inaurabis auro". Extra uelum quod est super testamentum de lucerna accendenda cum diceret, hoc ait, id est quod foris accenderetur, ubi est sanctum, non intra uelamen, quod est super testamentum, hoc est sanctum sanctorum. ergo super non sic ait, tamquam esset tectum uel camera uel firmamentum caeli uel arcae cooperculum, sed etiam quod uice parietis obpositum esset, super dixit: sicut dicimus superiorem discumbere aut stare non utique alterum portari ab altero. [2.120–122] Legitimum sempiternum in progenies uestras: eo modo sempiternum, quo multa superius diximus. Et sumet Aaron nomina filiorum Israhel super rationale iudicii super pectus introeunti in sanctum. consequens erat, ut diceret: introiens in sanctum, hoc est" sumet Aaron introiens", quod aliqui latini soloecismum uitantes interpretati sunt. sed quia et graecus introeunti habet et latini aliqui consonant, locutionem potius notandam credidi quam corrigendam. Et pones super rationale iudicii fimbrias catenata. et hic latini nonnulli soloecismum cauentes fimbrias catenatas interpretati sunt; graecus autem habet: \'tCIU; y.pio3?o6; ta aXoatStDta. hanc solemus dicere absolutam locutionem, cum generi masculino uel feminino neutrum infertur, quemadmodum si dicamus: iustititiae terrenae non sunt stabilia. [2.123–126] Et Aaron cum coeperit fungi sacerdotio, audietur uox eius intranti in sanctum in conspectu domini et exeunti. uocem eius ex tintinabulis dixit, qui magis sonus est eius. intranti et exeunti pro "iutrantis et exeuntis" posuit datiuum pro genetiuo. Et duos renes et adipem quae super eos, subauditur "est", quod nonnulli interpretes addiderunt. Et separabis illud separatione. Et cum accendet Aaron lucernas, sero incendet super illud.sero dixit pro "uespere" et ideo notanda locutio est; oe quippe graecus habet. sero autem proprie non solet dici, nisi cum tempus transierit, quo fieri debuit, quod sero dicitur factum. [2.127] Si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum et hoc est quod dabunt tibi. pendet ista locutio, quia interposita est coniunctio copulatiua: quae si non interponeretur, non penderet. tribus autem locis est posita, quorum undelibet detracta plenam facit esse sententiam. rursum ubi dictum est: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum, et dabunt singuli redemtionem animae suae domino; si enim non dixisset: et dabunt, sed tantummodo dixisset: dabunt, finiretur sententia nec penderet . ita enim diceretur: si acceperis conputationem foliorum Israhel in uisitatione eorum, dabunt singuli redemtionem animae suae domino. si autem hic ponitur haec coniunctio, deorsum tollenda est, ut ita dicatur: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino et non erit in eis ruina in uisitatione eorum, hoc est quod dabunt. aut certe in medio, ubi dictum est: et non erit in eis ruina, si detrahas coniunctionem, non pendebit sententia; erit enim sensus: si acceperis conputationem filiorum Israhel in uisitatione eorum et dabunt singuli redemtionem animae suae domino, non erit in eis ruina. cum uero ubique posita est eadem coniunctio, pendere facit locutionem; ideo eam notandam putauimus. [2.128–130] Consurrexit populus in Aaron et dixerunt ei . usitata locutio est, quia ex multis populus constat. deinde notandum totum pro parte positum. apostolus enim, sicut reuera erat, quosdam eorum dixit hoc fecisse, non totum populum, ubi ait: neque idolis seruiamus sicut quidam illorum. Surge et fac nobis deos, qui nos praecedant. sedenti loquebantur? an potius locutio est notanda, propter quod dicitur saepe: exsurge, domine, aut: surge, deus, iudica terram. Et nunc sine me et iratus ira, quomodo "morte morietur"; amat ita loqui scriptura. [2.131–133] Cui sunt aurea, demite: non dixit quid aurea. unde latini interpretes dixerunt: qui habet aurum, demat. Quis ad dominum? ueniat ad me. Fecerunt sibi deos aureos: de uno uitulo. pluralem ergo numerum pro singulari posuit. inde est et illud: hi di tui Israhel, qui eduxerunt te de terra Aegypti. non sane locutiones istae reperiuntur, ubi pluralis pro singulari ponitur, nisi in eo rerum genere, in quo etiam de pluribus fieri uel intellegi potest. non enim quia unus ille uitulus erat, ideo non et plures fieri poterant aut ideo non multis idolis similis fuerat. hac locutione dictum est latrones insultasse domino, cum hoc unum fecisse scriptura testetur, sed non solus fuerat latro. quin etiam cum ista locutio fit per nomina propria, qualiter eam in scripturis factam nondum conperimus, plures illic intelleguntur, sicut Phaedras et Medeas quidam dixerunt, cum fuerit una Phaedra et una Medea; sed Phaedras et Medeas appellauerunt omnes similes Phaedrae et Medeae. ita non sine causa nec utcumque ac passim sicut ab inperitis uitiose fit, sed certo modo certisque regulis istae locutiones interponuntur. [2.134–135] Uade, ascende hinc tu et populus tuus, quos eduxisti de terra Aegypti, non "quem" eduxisti: quod ita usitatum est, ut rarius aliter dicatur. Et dixit dominus: deponite stolas gloriarum uestrarum et cultum, et ostendam quae facturus sum tibi. a plurali ad singularem numerum locutionem terminauit, quia multi erant et populus erat, sicut eis dixerat: uos populus dura ceruice; non dixit "tu populus", sed: uos populus, cum uos numeri sit pluralis, populus autem numeri singularis. [2.136–138] Si inueni gratiam in conspectu tuo, simul ambulet dominus meus nobiscum: tamquam de alio dicat. adsiduae sunt hae locutiones, sed cum dicitur ad deum, putatur patri dici de filio. cum autem talia dicerentur ad Pharaonem et ad Ioseph et ad alios multis locis, genus locutionis intellegebatur. Ne quando ponas testamentum his, qui sedent super terram: ac si diceret "sedes habent", quod est „habitantB. Et deos fusiles ne feceris tibi. locutio est a parte totum significans; non enim quia fusiles tantummodo nominauit, fieri sculptiles, ductiles fictilesque permisit uel ullum genus simulacrorum aut qualiumcumque facticiorum deorum. [2.139–142] Omne adaperiens uuluam sicut et primae, subauditur "fuerunt": unde hoc uerbum nostri interpretes etiam addendum putauerunt, quoniam inusitata est in lingua latina talis ellipsis. Et ait Moyses ad omnem synagogam filiorum Israhel dicens: plenum esset, et si non haberet dicens. [2.146–149] Et adtulerunt unusquisque quod adferebat cor eorum. poterat usitatius dici: et adtulit unusquisque quod adferebat cor eius. Et quibus uisum est animae eorum adtulerunt demtionem domino, non dixit: et sicut uisum est animae eorum. Et omnis cui inuentum est apud eum coria arietum rubricata, quod diceretur usitate: et omnes apud quos inuenta sunt coria arietum rubricata. Omnis adferens demtionem argentum et aes adtulerunt demtiones domino . usitatius diceretur: omnis adtulit quam omnis adtulerunt. [2.150–152] Et apud quos inuenta sunt apud eos ligna inputribilia: apud eos more scripturarum additum est; nam sine hoc esset plena sententia. Et omnis mulier sapiens mente manibus nere. quasi nere possit non manibus; et "sapiens nere" elegans atque inusitata locutio est. deinde: omnis mulier adtulerunt more superiorum plurali concluditur singularis. quia "omnis mulier adtulit" usitatius diceretur. Et omnes mulieres quibus uisum est sensu suo in sapientia nerunt pilos caprinos . notandum sapientiam in his artibus saepe appellare scripturam, id est cotftav. [2.153–154] Et conpositiones et oleum unctionis et conpositionem incensi: non conpositiones aliquas extra debemus intellegere, sed, cum dictum esset: et conpositiones, per coniunctionem copulatiuam non aliud adiunxit sed quod dixerat exposuit, ut sciremus, quas conpositiones, et oleum, inquit, unctionis et conpositionem incensi. compositiones autem uocat, quia ex multis ista confecta sunt. Et omnis uir et mulier quorum adferebat sensus eorum, ut intrarent et facerent omne opus quodcumque praecepit dominus fieri illud per Moysen, adtulerunt filii Israhel demtionem domino. ergo omnis uir et mulier intelleguntur filii Israhel. ceterae locutiones similes superioribus. [2.155–156] Facere aurum et argentum et aes: pro eo, quod est: facere ex auro et argento et aere; non enim aurum faciebant sed ex auro. tale est etiam quod paulo post dicit: et operari ligna, hoc est: ex lignis. Facere omnia opera sancti, textilia et uaria texere cocco et bysso, facere omne opus architectonicum uarietatis. ecce et in rebus textilibus architectonicum opus appellat; mirum nisi propterea, quia tabernaculo fiebant, quod aedificii simile fuit et tamquam domus erigebatur. quid autem dicat: opera sancti, non euidenter adparet, utrum sancti sacerdotis, quoniam et de stola uel de stolis eius haec dicuntur, an sancti dei, in cuius cultum haec fiebant, an opera sancti, sicut dicebatur sanctum et sanctum sanctorum. [2.157–158] Umeralia continentia ex utrisque partibus eius: non dixit ex utrisque partibus eorum, quamuis illa umeralia, non umerale dixisset, sicut solet umerale dicere; ipsum enim appellauit pluraliter umeralia, sicut stolam et easdem stolas. Et Eliab filius Achisamach de tribu Dan, qui architectonatus est textilia et consutilia et diuersicoloria texere de cocco et bysso. nouo more dicuntur architectonari textilia. etiam illud a parte totum intellegendum est, quod ait: texere cocco et bysso: ex his enim et cetera intellegimus, id est purpuram et hyacinthum. [2.159–160] Et fecerunt filii Israhel, sicut praecepit dominus Moysi, ita fecerunt: plenum esset, etiam si non adderetur: ita fecerunt. Et fecit Moyses omnia, quae praecepit ei dominus, ita fecit: similiter, ut dictum est et filiis Israhel. LIBER TERTIUS. LOCUTIONES DE LEUITICO [3.1–3] Homo ex uobis si obtulerit dona domino a pecoribus, a bubus et ab ouibus offeretis, hoc est: si a pecoribus offeretis, a bubus, ab ouibus offeretis. ouium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut et in aliis locis solet. Et confringes ea fragmenta, id est: confringendo facies ea fragmenta. Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccauit in eo. duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccauit et, quod addidit: in eo. in quo enim nisi in ipso, id est peccato? [3.4–5] Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit, et accipiet peccatum. plus uidetur habere" et"; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum. Si autem anima peccauerit et audierit uocem iurationis et ipse testis fuerit aut uiderit aut conscius fuerit, si non nuntiauerit. et positum est pro "id est"; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: si autem anima peccauerit, id est audierit uocem iurationis et cetera. [3.6–7] Aut tetigerit ab inmunditia hominis, ab omni immunditia eius quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognouerit et deliquerit, cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognouerit. Anima si latuerit eum obliuione et peccauerit nolens. non ait "si latuerit eam", quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dixit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur: anima si latuerit eum. haec locutio terruit interpretes latinos et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: anima si qua latuerit et peccauerit non uolens, cum aliud sit utique, si anima lateat. aliud, si animam lateat; hoc autem scriptura dicit: si lateat eam, non, si ipsa lateat. in graeco autem alio inuenimus: anima si latuerit ea obliuione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens: sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet aotw. unde adparet scriptorem timuisse soloecismum nec tamen perseuerare potuisse in genere feminino uictum euidentia scripturae consequentis. [3.8–10] Ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, ct ignis altaris ardebit super illud: potuit non habere "et" atque ita dici: totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. sed addita ista coniunctio facit obscuritatem his, qui in talibus scripturarum locutionibus non adsuefacti sunt. Ista lex sacrificii, quod offerent illud filii Aaron sacerdotes ante dominum: nihil deesset, si non haberet "illud". Sancta sanctorum est. sic habet et graecus; sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt: sancta sanctorum sunt. [3.11–13] Occident arietem qui pro delicto ante dominum. latini interpretes addiderunt est et dixerunt: qui pro delicto est. quod graecus non habet. Et si uotum aut uoluntarium sacrificauerit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die . pro eo, quod est "postera die": unde alii "altera die" interpretati sunt. Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto et ibi edetis eas et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens: Aaron et filii eius edent ea. hanc locu* tionem quidam transferre nolentes dixerunt: quomodo praecepit mihi dicens, quia hoc uidetur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est. [3.14–15] Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies die et nocte . pro eo, quod est "habitabitis". Et ait Moyses ad Aaron: accede ad altare et fac quod pro peccato tuo et holocaustum et exora pro te et domo tua et fac dona populi et exora pro eis, quomodo praecepit dominus Moysi. non ait "quomodo praecepit dominus mihi", sed ita locutus est quasi fuisset alter Moyses, cui dominus praecepit, et alter iste, qui hoc ad Aaron loquebatur. [3.16–17] Et locutus est dominus ad Aaron dicens: uinum \' et siceram non bibetis et cetera. quam locutionem domini ita concludit: omnia legitima, quae locutus est dominus ad eos per manum Moysi. cum dominus loqueretur, non ait: quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est, qua superius ipse Moyses. Legitimum aeternum in progenies uestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum et cetera. notandum, quemadmodum dicat aeternum, quod utique non erit sine fine. [3.18–19] Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios eius inter cetera etiam hoc ait: a sacrificiis salutarium filiorum Israhel. brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias adipum offerent segregationem segregare ante dominum. et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum, cum hoc totum finem fuisset habiturum. Cum de animantibus, quae in aquis sunt, praeciperet, quae sint eorum munda uel inmunda, in aquis. inquit, et in mari et in torrentibus. sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem nnmerum transferre de graeco et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intellegerentur, id est masculi. nam nihilo minus insolens est quod tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit uel in ipso nominatiuo casu. nam etsi ab eo, quod est mare, nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur et tamen scriptum est: libera me a sanguinibus, et: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus. ergo et maribus ita dici posset, nisi, ut dixi, ambiguitas uitaretur. torrentes uero isto loco pro fluminibus posuit scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluuii, qui siccantur aestate et ideo pisces habere non possunt. unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari sed flumina maluerunt. poni autem in scripturis torrentes pro fluminibus locus ille psalmi satis ostendit, ubi legitur: et torrente uoluptatis tuae potabis eos. non enim tale aliquid intellegi uoluit nomine torrentis, quod ad tempus flueret ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat: quoniam apud te est fons uitae, quae utique aeterna est et indeficiens. [3.20–22] Sed haec edetis a repentibus uolatilibus, quae ambulant super quattuor, quae habent crura superi- ora pedum eius: non dixit "pedum suorum". Et eritis sancti, quoniam sanctus ego. subauditur "sum". unde plerique nostri interpretati sunt: quoniam sanctus sum ego. Et locutus est dominus ad Moysen dicens. haec usitatissima locutio est et creberrima in scripturis: locutus est dicens. sed ea, quae sequitur, rarius reperitur et latini sermonis coartat inopiam. graecus enim habet: xai epei? rcpdc aikouc XSVWV, quod latine exprimi posset "et dices ad eos dicens"; minus autem offendit, si dicatur "et inquies ad eos dicens", et similius est graeco, quia et ille non dixit: Xsst<; itpds aūsoūC ÀŚjc.w, sed: epstiipsi; 1tpÒ; aOtoo? Xifwv. [3.23–24] Mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et inmunda erit septem dies. nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt: mulier, quaecumque semen receperit et pepererit masculum, inmunda erit septem dies. illa ergo locutio, quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri; quia uero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit ignoro. Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. similiter et de illa, quae feminam peperit, dictum est: sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est sexaginta sex diebus. sedebit ergo dictum est "manebit"; non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat. [3.25–29] Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida. notandum cicatricem dicere scripturam non uulneris, sed etiam solius coloris notam. Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae . tactum dicit ipsam maculam. quod ipse homo lepra sit tactus. Et uidebit eum sacerdos et inquinabit eum: pro eo, quod est "inquinatum pronuntiabit". Et pilus qui est in tactu conuertatur albus: id est: conuertatur in album. Et purgabit eum sacerdos: signum enim est. purgatum pronuntiabit. sicut "inquinabit". quod supra dixit. inquinatum pronuntiabit. [3.30–31] Et uiderit eum sacerdos. et ecce commutata est significatio in cute. et inquinabit illum sacerdos . plus habet et: nam ea coniunctione detracta integer sensus est hoc modo: si autem conuersa fuerit significatio in cute, posteaquam uidit eum sacerdos. ut purget illum, et uisus fuerit denuo sacerdoti, et uiderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute. inquinabit illum sacerdos. Et tactus leprae si fuerit in homine, ueniet ad sacerdotem; et uidebit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutauit pilum album, et a sano carnis uiuae in cicatrice . id est: mutauit pilum in album colorem in cicatrice; mutauit autem a sano carnis uiuae, id est. quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne uiua. [3.32] De leproso cum loqueretur, ait: et inmundus inmundus uocabitur, quasi non satis esset semel dicere: inmundus uocabitur. quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita inuenimus semel dictum: inmundus uocabitur. item paulo post dicit: cum sit inmundus, inmundus erit: quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit. ait enim graecus: axaOaptoc m axdOapto? lotat; quasi diceret "inmundus existens inmundus erit-4. sed non hoc est existens, quod graecus dixit rov, sed si dici posset essens" ab eo, quod est esse, non ab eo, quod est existere. [3.33–36] Et uestimento si fuerit in eo tactus leprae. potuit usitate ita dicere: et in uestimento si fuerit tactus leprae. Aut in omni uase pelliceo in quocumque. fuerit in eo tactus . poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus. Et ecce non commutauit tactus aspectum suum, id est colorem, in quo aspicitur. non enim aspectum, quo ipse aspicit; tactum quippe ipsam maculam dicit. Et accipiens sacerdos de emina olei superfundet in manum sacerdotis sinistram . non dixit "in manum suam sinistram", cum utique in suam faciat. [3.37–42] Uiro, uiro cuicumque fuerit fluor. Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis. Et omne super quodcumque dormit super illud. Et omne super quod sederit super illud inmundum erit. Et emittet in manu hominis parati in heremum. id est: emittet in heremum in manu hominis ad hoc parati: de hirco emissario loquebatur, cum hoc diceret.notandum est autem, quomodo dicat scriptura in manu. Homo, homo filiorum Israhel, id est: ex filiis Israhel. ista autem repetitio quemlibet hominem uidetur significare, id est: ille aut ille. [3.43–46] Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non reuelabis . hac locutione concubitum uetuit cum his personis. Turpitudinem fratris patris tui non reuelabis et ad uxorem eius non introibis; propinqua enim tua est . et posuit pro "id est"; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris eius, id est turpitudinem patrui. pudenda uxoris patrui. Et exhorruit terra eos, qui insident super eam, id est: sedes habent, quod est "habitant". Et permetentibus uobis messem terrae uestrae non perficietis messem uestram agri tui permetere. hoc, quod a plurali coepit et ad singularem numerum terminauit, plerique latini interpretari noluerunt. sed dixerunt: agri uestri, ubi dictum est: agri tui, quasi Graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda. [3.47–48] Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua et uiderit turpitudinem eius et ipsa uiderit turpitudinem eius, turpitudinem sororis suae reuelauit, peccatum [suum] accipient. peccatum posuit pro "poena peccati". Et segregabitis uosmet ipsos inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum et inter medium uolucrum mundarum et inmundarum. segregabitis uosmet ipsos, dixit, inter medium mundorum et inmundorum, quoniam segregantur munda ab inmundis uel a mundis inmunda; noua est omnino locutio. aliud est enim "segregabis inter medium pecorum mundorum et inter medium pecorum inmundorum", sicut saepissime loqui solet, aliud est, quod modo ait: segregabitis uosmet ipsos, tamquam illa ab alterutris segregantes se ipsos segregent ab utrisque tamquam iudicando inter utraque. [3.49–51] Dic sacerdotibus filiis Aaron et dices ad eos: in animabus non inquinabuntur in gente eorum nisi in propinquo qui proximus est eis . in luctu dicit, qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt. Et caluitium non rademini super mortuum et super carnes suas non secabunt sectiones . usitata esset locutio "carnes suas non secabunt sectionibus". Mulierem fornicariam et profanam non accipient et mulierem eiectam a uiro suo, quoniam sanctus est domino deo suo . non dixit "quoniam sancti sunt", sed tamquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. deinde sequitur singulariter: sanctificabit eum; dona domini dei uestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego dominus, qui sanctifico eos, rursus ad pluralem conclusit. [3.52–54] Si autem sacerdos possederit animam emtam pecunia, hic edet de panibus eius . non dixit: haec edet. cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit, quod per animam significare uoluit, id est hominem. Et filia hominis sacerdotis si fuerit uiro alienigenae, id est: si nupserit uiro alienigenae. Et locutus est dominus ad Moysen dicens: uitulum aut ouem aut capram cum natum fuerit et erit septem dies sub matre sua . plus uidetur habere et secundum usitatissimas locutiones in scripturis quas latini plerique transferre noluerunt. [3.55–56] Et sanctificabor in medio filiorum Israhel: quod est "sanctus habebor". neque enim dominus etiam praeter filios Israhel non est sanctus. eo sensu dictum est et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum, id est sanctum habeatur ab hominibus. Loquere ad filios Israhel et dices ad eos: sollemnia domini quae uocabitis uocata sancta ista sunt sollemnia mea . sex diebus facies opera. cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur. [3.57–59] Et numerabitis uobis a die crastino sabbati, quo obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis . non dixit "numerabitis", cum ad plures superius loqueretur. Et cum nominasset filius mulieris Israhelitidis, nomen maledixit. cum hic non addiderit "dei". manifestum et tamen nomen dei esse intellegendum, cui maledixit. Homo, homo si maledixerit deum suum peccatum accipiet. ecce ubi satis adparet locutionis esse, cum dicitur: homo, homo, tamquam dicat "homo ille aut ille". hoc est quicumque homo, non, sicut quidam putauerunt: homo, homo ita dici, tamquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur: homo, sed homo; id est: non qualiscumque uelut similis pecori, sed qui uere sit homo. quem sensum non esse uerum, sed locutionis hoc esse scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur, qui culpatur, non qui laudatur. [3.60–61] Cum de seruis ageret, quos liceret habere Israhelitis, et erunt uobis, inquit, in possessione in aeternum, cum utique aeterni moriendo esse non possent uel domini uel serui. aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus, quousque seruiant, sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae. Si in praeceptis meis ambulaueritis et mandata mea obseruaueritis et feceritis ea, et dabo pluuiam uobis in tempore suo . superfluum est "et" consuetudini locutionis nostrae, sed more scripturarum additum; sequebatur enim: dabo uobis. [3.62] Et si usque adhuc non oboedieritis mihi, et adponam castigare uos septies in peccatis uestris . etiam hic superfluum est "et"; sequebatur enim: adponam castigare uos: quod autem ait "septies", pro omni numero accipiendum est. LIBER QVARTUS. LOCUTIONES DE NUMERIS [4.1–2] Et uobiscum erunt unusquisque secundum tribum uniuscuiusque principum. Filiis Symeon secundum propinquitates eorum. secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina a uiginti annis et supra, omnis, qui procedit in uirtute, recognitio eorum. haec locutio, quod non dicit: filii Symeon uel ex filiis Symeon, sed filiis Symeon datiuo casu.et hoc seruat deinceps in ceteris tribubus, non est translata ah interpretibus latinis. quos inspicere potuimus. in sola autem tribu Ruben quae prima numerata est, non est ista locutio: non enim ait: filiis Ruben secundum propinquitates eorum, et cetera, sed ait: et fuerunt filii Ruben primogeniti Israhelis secundum propinquitates eorum, et deinde similiter ut in ceteris. [4.3–7] Et fecerunt filii Israhel secundum omnia, quae mandauit dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt. Sacerdotes qui uncti sunt quorum consummauerunt manus eorum sacerdotio fungi. Et inponent super illud omnia uasa eius, quibus ministrant in ipsis. Et reddet cui deliquit ei . quidam locutionem istam transferre nolentes emendato ordine uerba transtulerunt dicentes: et reddet ei cui deliquit. Uir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis . non ait: quaecumque fecerit; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen uindicauit, quamuis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est. [4.8–10] Uiri uiri si praeuaricata fuerit uxor eius: non solum . quia geminauit nomen, ut diceret: uiri, uiri. sed etiam quia addidit "eius", notanda locutio est. Si superueniet illi spiritus zelandi, illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem: superfluum est "et", sed scripturis usitata locutio. Erit aqua argutionis quae maledicitur haec . hanc locutionem inusitatam fecit ordo uerborum; posset enim usitate ita dici: erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut: erit haec aqua argutionis quae maledicitur, uel si quid aliud usitata uerba ordinando dici potest. [4.11–13] Innocens esto ab aqua argutionis quae maledicitur haec. in hac locutione non solus uerborum ordo inusitate sonat, sed etiam casus mutatus est; esset enim integrum et usitatum: innocens esto ab hac aqua argutionis quae maledicitur, aut: ab aqua argutionis hac, quae maledicitur. Et inflabitur uentrem pro "inflabitur uentre". haec locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri qui eam transferre noluerunt dixerunt: et inflabitur uenter eius. Uir uel mulier quicumque magne uouerit uotum, non dixit: quaecumque. [4.14–18] Et radetur caput suum, talis locutio est qualis superius: inflabitur uentrem. Sex uehicula tecta et duodecim boues, uehiculum a duobus principibus et uitulum a singulis . in hac locutione notandum putaui eosdem dictos uitulos, quos boues dixerat; sed hoc etiam graecum idioma esse perhibetur. Princeps unus cotidie, princeps cotidie offerent dona sua, pro eo, ut diceret: singulis diebus singuli principes. Uitulum unum pro bubus et hircum ex capris unum. Et non erit in filiis Israhel accedens filiorum Israhel ad sancta . uidetur potuisse sufficere: et non: erit in filiis Israhel accedens ad sancta. aut certe: non erit filiorum Israhel accedens ad sancta. [4.19–21] Et fecit Moyses et Aaron et omnis synagoga filiorum Israhel Leuitis; secundum quae praecepit dominus Moysi de Leuitis, ita fecerunt eis filii Israhel. Et homo, homo quicumque mundus fuerit et in uiam longinquam non est et defuerit facere pascha, exterminabitur anima illa de populo suo . ergo homo, homo locutio est, ac si diceret: quicumque homo, ille uel ille. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promouebant filii Israhel . poterat plenum esse: et cum ascendisset nubes a tabernaculo, promouebant filii Israhel. [4.22–25] Et promouebant ordo castrorum filiorum luda primi. Et promouebunt filii Gerson et filii Merari. futuri temporis uerbum posuit, cum rem gestam praeteritam narret sicut in superioribus cum de nube loqueretur, ad cuius motum uel stationem castra promouebant uel consistebant. atque ita deinceps in plurium promotionibus hoc uerbo utitur. Et dixit Moyses Hobet filio Raguel Madianitae genero Moysi, non ait: genero suo. Et dixit ad eum: non ibo, sed ad terram meam et ad progeniem meam, subauditur "ibo". [4.26–28] Et promiscuus qui erat in eis concupiuerunt concupiscentiam . singularem posuit pro plurali, ut promiscuus diceret, non promiscui; et tamen pluralem reddidit. cum ait: concupiuerunt. Nunc autem anima nostra arida, nihil praeter in manna oculi nostri. desunt uerba "est" et "sunt"; plenum quippe esset: anima nostra arida est, nihil praeter in manna sunt oculi nostri. nam quidam interpretes sic transtulerunt et addiderunt uerba, quae non sunt in graeco. Et molebant illud in mola. [4.29–32] Sescenta milia peditum in quibus sum in eis. Et abstulit de spiritu qui super ipsum "subauditur aut erat" aut "erit". sed hanc locutionem. quae dicitur ellipsis, graeco eloquio familiarissimam et. quantum puto, etiam hebraeo latinos interpretes transferre piguit, cum et in latina lingua frequentetur quamuis minus quam in graeca. Et percussit dominus plagam magnam ualde: notanda fuit locutio: percussit plagam. non "percussit plaga", quod est usitatum. Et homo Moyses lenis ualde. subauditur "erat". [4.33–36] Et ira animationis domini super eos, subauditur "facta est". Et ecce Maria leprosa sicut nix: et hic subauditur "facta est." Et quae terra in qua isti insident super eam; et quae ciuitates in quibus isti habitant in ipsis. Locum ipsum quem nominauerunt uallem Botrui. cum superius dixisset: uenerunt in uallem Botrui. dictum est ergo per anticipationem, non quia iam hoc uocabatur, quando uenerunt, sed cum scriberetur. hic liber, iam uocabatur. [4.37–42] Quoniam fortior nobis est magis usitata esset locutio si non haberet: magis. Et protulerunt pauorem terrae quam explorauerunt t eam. Terram quam transiuimus eam explorare, terra comedens qui habitant super eam est. dicendum autem fuit usitate: terram quam transiuimus explorare. Terra quam explorauimus eam bona est ualde ualde. Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus . non dictum est: lapidibus, cum ipsum lapidare posset usitata locutione sufficere. Et quousque non credunt mihi in omnibus signis quibus feci in ipsis? non ait: quae feci in ipsis. [4.43–45] Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo et adsecutus est me, et inducam eum in terram . usitatum esset, si non haberet: et. Et inducam eum in terram, in quam intrauit illuc . sufficeret usitata locutione: in quam intrauit. Et ait dominus ad Moysen et Aaron dicens. hoc inlatum est, cum dominus et superius loqueretur. facit hoc saepe scriptura; cum aliquid aliud uult dicere, iterum inducit loquentem, qui iam loquebatur. [4.46–47] Quotquot murmurauerunt super me.non ait "de me" aut "aduersus me". Et hereditate possidebunt terram, quam uos abscessistis ab ea . usitatum esset: a qua uos abscessistis; nunc uero et quam abscessistis dictum est nouo more et additum est" ab ea", sicut scripturae loqui solent. sicut est: penitusque sonantes accestis scopulos. id est: accessistis scopulos, non ait: ad scopulos; et: deuenere locos, non ait: ad locos . ita quam abscessistis. non ait: a qua abscessistis. [4.48–50] Ego dominus locutus sum: nisi ita fecero synagogae malignae isti. quaerendum est sane quid sit quod graece positum est η μήν; nostri enim interpretes hoc paene ubique interpretati sunt "nisi". In terram in quam ego induco uos illuc. Si autem anima una peccauerit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. et exorabit sacerdos pro anima inuita et quae peccauerit nolenter ante dominum exorare pro eo; et remittetur ei. in hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: et exorabit sacerdos et postea dixit: exorare — utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare — et illa. quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. cum enim dixisset: si anima una peccauerit, conclusit dicens: exorare pro eo: ubi intellegitur "pro eo homine". nam et quod adiunxit: et dimittetur ei, in latino quidem non adparet, quia hoc pronomen generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet ao-cjj), quod hic positum est "ei". quod uero hic dictum est: pro anima inuita, intellegitur "quae inuita peccauerit, non quod nolit pro se offerri". hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait: et quae peccauerit nolenter. et ideo inuita positum est, quia latine non potuit exprimi, quod graece dictum est: axooaiaaOsioYji;; non enim potuit dici "nolenteta" uel quid aliud ab eo quod nolens fecerit. [4.51–55] Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae, subauditur "peccatum". notandum etiam quod ait: manu superbiae, manum ponens pro opere siue potestate. Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus omnis synagoga. et morte moriatur et lapidate lapidibus et lapidate omnis synagoga locutiones sunt inusitatae nobis. Et accipite singuli turibulum suum. Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis. praesens posuit pro praeterito, sunt pro erant uel fuerunt. Et omnis Israhel qui in circuitu eorum fugerunt a uoce eorum . subauditur "erat"; id est: omnis Israhel qui erat in circuitu eorum. [4.56–58] Quoniam sanctificauerunt turibula peccatorum horum in animabus suis . non dixit: quia sanctificauerunt turibula peccatores hi in animabus suis; sed quasi quaereretur, quorum turibula, pro eo, ut diceret "sua" , dixit: peccatorum horum. qui autem sanctificauerint, intellegendum reliquit, id est quia ipsi. Et ecce germinauit uirga in domum Leui: latina consuetudo "in domo Leui" exigeret dici. Et ego accepi fratres uestros Leuitas de medio foliorum Israhel dationem datam domino haec locutio in latinum necessitate ita translata est; nam graecus habet: δόμα δεδομένον. quod si quisquam latine uelit exprimere, dicturus est: datum datum, quia et δόμα datum est — secundum quod dicit apostolus: non quia quaero datum, sed requiro fructum, quod in graeco δεδομένον scriptum est, et in Genesi: dedit Abraham data filiis suis, graecus habet: δόματα, et in euangelio: nostis bona data dare filiis uestris, δόματα est in graeco — et δεδομένον "datum" est non nomen, sed participium. ac per hoc datum datum dici posset, tamquam datum quod datur, nisi ambiguitas uitanda esset. hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes uitare conantes "donum datum" dixerunt; sed donum graece δῶρον dicitur, non δόμα. unde hoc loco non recte diceretur. quia non sibi hoc donatum a filiis Israhel dicit deus, sed pro primogenitis sibi debitis redditum: unde et quae redduntur et quae donantur data dici possunt. et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam donum est, quia non omne quod datur continuo etiam donatur. [4.59] Omnis primitia olei et omnis primitia uini et tritici primitia eorum quaecumque dederint domino tibi dedi ea. non dixit: omnem primitiuum tibi dedi eum; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea. nec saltem: tibi dedi eam, aut: tibi dedi eas, id est primitias; sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. neque hoc quod dictum est, primitia, latinum uidetur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco inuenerunt: non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, et alio loco: uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum "primitia", sicut habet graecus, exprimere? aliqui tamen interpretes primitias et per accusatiuum casum, ut dicerent: omnes primitias tibi dabo. ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inuenta est, transferre noluerunt [4.60–64] Loquere filiis Israhel, et accipiant ad te iuuencam rufam . pro eo, ac si diceret: adducant ad te, aut certe utrumque usitate diceretur: accipiant et adducant ad te iuuencam rufam. Et lauabit corpus suum aqua. hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua. Et ponet extra castra in locum mundum . non "in loco mundo" dixit, quod latinae locutionis est. Omne uas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea. Et accepit Moyses uirgam quae ante dominum, subauditur: erat. [4.65–67] Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israhel, id est: sanctitatem meam declarare. secundum istam locutionem dictum est: et pro eis sanctifico me ipsum, et in oratione dominica: sanctificetur nomen tuum. Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis. Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa — non enim adhuc uiuebat Edom, qui erat Esau — sicut isti, qui nuntios miserunt, Israhel uocabantur, quod prius nomen unius hominis erat. [4.68–69] Et dicunt ei filii Israhel: iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israhel diceret. cum dixisset: filii Israhel, et a uerbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus. Et uidit omnis synagoga, quia dimissus est Aaron . non facile hoc uerbum reperitur in scripturis dimissus pro eo, quod est mortuus; hoc et in euangelio est, ubi ait Symeon: nunc dimittis seruum tuum in pace . uerum tamen aJcoXostc habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit: aspiritus domini utique factus non sit, sed super eum factus est, ita dictum est, ac si diceretur: factum est, ut esset super eum. ex qua locutione et in euangelio legitur: ante me factus est, id est factum est, ut esset ante me: quod alio modo diceretur "praelatus est mihi". Et sumsit Aod gladium de super femore suo dextro . sic interpretari potuit, quod graecus habet: oxo #v(i>Oev; nam locutio minus latina est. [7.12–14] Erat autem Eglom uir exilis ualde. hoc xat\' avttypaoiv dictum, id est locutione contraria sequentia indicant; quando enim percussus est, dictum est, quod con cluserint adipes uulnus, quia non eductus est gladius de uentre eius. Et percussit alienigenas in sescentos uiros: non ait "alienigenarum sescentos uiros" aut certe "alienigenas in sescentis uiris". Nonne praecepit dominus deus Israhel tibi: et perges in montem Thabor? non ait "ut pergas", quod uidetur esse consequens, sed inusitata locutione: nonne praecepit tibi: et perges, ut subaudiamus uerbum, quod supra positum est, et sit: nonne perges? aut solita locutione plus habet et\'; nam ista coniunctione detracta sensus currit: nonne mandauit dominus deus Israhel tibi: perges in montem Thabor et accipies tecum decem milia uirorum?et cetera. [7.15–17] Quoniam nescio diem, in quo dominus prosperat angelum mecum : utrum prosperat actus angeli eius, qui mecum est, an prospera mihi facit per angelum? Omnes currus suos nongentos currus ferreos. ubilibet distinguatur, elegans repetitio : utrum "omnes currus suos", et deinde sequatur "nongentos currus fereos", an "omnes currus suos nongentos" et deinde inferatur "currus ferreos" . Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. quomodo pauefecit currus, nisi eos intellegas, qui erant in curribus? [7.18–21] Et pauefecit dominus Sisaram et omnes currus eius et omnia castra eius in ore gladii in conspectu Barac. pauefecit in ore gladii, ac si diceret: interfecit in ore gladii; pauefecit ergo, cum caederetur gladio. Et descendit Sisara de super curru suo: ita dici latine potuit, quod est graece arco SvwQev. Et cooperuit eum in pelle sua: non dixit "pelle" aut" de pelle"; sic enim habet graecus: sv \'tÎj Seppet. Et erit si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? et dices: non est. detracta coniunctione consequentem habet sensum: si quis uenerit ad te et dixerit: est hic uir? dices: non est. [7.22–26] Et pergebat manus filiorum Israhel pergens: solita et frequentata locutio est. Et indurabatur in Iabin regem Chanaan: nouo modo positum est hoc uerbum "indurabatur" pro eo, quod est fortis efficiebatur et praeualidus. Perforauit caput eius et percussit: id est percussit caput eius et perforauit. Sic pereant omnes inimici tui, domine; et diligentes eum sicut ortus solis in potentia eius: non dixit "diligentes te", cum utique de domino uellet intellegi. Et factum est quando seminauit uir Israhel: non unum hominem significat, sed ipsam gentem. [7.27–30] Ascendebat Madian et Amalech et filii orientis et ascendebant super eum: ista repetitio uerbi non uidetur habere solitam elegantiam uel adfectum. Et liberaui uos de manu Aegypti: per manum potestatem significat, per Aegyptum Aegyptios. Et dixit ad eum Gedeon: in me, domine mi: subintellegitur "intende", hoc est: in me intende . et est ista locutio scripturis familiarissima. Et si est dominus nobiscum, et ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? plus habet coniunctionem et, sicut solet loqui scriptura: quae si detrahatur, plena sententia est: et si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? quamuis et superior coniunctio possit salua sententia detrahi, ut, cum dixisset: in me, domine mi, deinde subsequeretur: si est dominus nobiscum, ut quid inuenerunt nos omnia mala ista? magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo. [7.31–33] Et uitulum annorum septem. hic manifestum est quomodo uitulos appellet scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique uitulus. secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos uiros praeter uitulos boum, hoc est praeter boues. Et cecinit in cornea: subauditur !tuba\'": graecus enim non habet „tuba", sed tantum cornea. Camelis eorum non erat numerus. sed erant sicut arena quae est ad labium maris. in multitudinem constat DrcspPoXttMac dictum. haec autem translatio. ubi labium maris posuit pro "litore", assidua est in scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique litus interpretati sunt magis quid significaret labium uolentes ponere quam ipsum labium. nam litus si uellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod diceret. [7.34–38] Et diuisit trecentos uiros per tria principia; pro partibus principia posuit. Et dixerunt ad Gedeon uir Ephraem: id est uiri de tribu Ephraem., Quid uerbum hoc fecisti nobis, ut non uocares nos cum exires pugnare in Madian? uerbum pro facto posuit. Et dederunt septuaginta argenti: subauditur "pondo" uel tale aliquid: interpretatio ex hebraeo "septuaginta pondo" habet. Et conduxit in ipsis Abimelech uiros: in ipsis dixit pro "ex ipsis" id est ex argenti pondo septuaginta conduxit uiros. [7.39–40] Uiros inanes et perturbatos . inanes posuit pro leuibus, quibus sunt contrarii graues: unde dicitur: in populo graui laudabo te. Et intrauit in domum patris sui in Ephratha et interfecit frates suos filios Ierobaal septuaginta uiros super lapidem unum . quia iam superius septuaginta dixerat filios Ierobaal, id est Gedeon, et nunc eos septuaginta dicit occisos. quamuis minus occisi fuerint duo; id est ipse qui occidit et Ioatham iunior qui latuit, de quo adiungens dicit: et remansit Ioatham filius Ierobaal iunior, quoniam abscondit se.ac per hoc uniuersum numerum posuit pro paene uniuerso. [7.41–45] Et spreuerunt uiri Sicimorum in domo Abimelech . non dixit: spreuerunt domum Abimelech. Et insidiati sunt super Sicimam quattuor principia: id est quattuor partes. iam istam locutionem etiam superius notauimus. Et accepit populum et diuisit eum in tria principia: accepit dixit de illo populo, qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit. Et abierunt uir in locum suum: id est unusquisque. Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad: non dixit "eris nobis caput"; sic enim solet loqui scriptura. unde est: esto mihi in deum protectorem et in domum refugii et multa huius modi. [7.46–49] Et haec unica ei, et non est ei praeter ipsam filius aut filia: hoc est, quod dictum est "unica ei"; sed propter adfectum repetita sententia est. Et non est ei praeter ipsam filius aut filia: non est ei pro "non erat ei" dictum est; praeterita quippe narrantur. Et uxor eius sterilis et non pariebat: cum potuisset sufficere quod dictum est: sterilis. Et precatus est Manoe dominum et dixit: in me, domine, homo dei, quem misisti, ueniat nunc iterum ad nos: in me ita dictum est, ut subaudiatur "intende" . [7.50–52] Et percussit eos tibiam super femus . haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore uulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui; hoc est: percussit eos ad admirationem, ad stuporem. Et dixerunt uir Iuda: quare ascendistis super nos: singularem posuit pro plurali; dixerunt enim uiri Iuda. non unus uir. Ne forte occurratis in me uos: pro eo, quod est: occidatis me . et haec locutio in Quaestionibus exposita est. [7.53–54] Et reduxerunt eum de petra, et uenit usque ad Maxillam: locus est sic appellatus postea ex eo facto, quod ibi gessit ipse Samson. quando maxilla asini pugnans mille prostrauit. hoc ergo per prolepsin dictum est, quia post illa omnia gesta haec historia conscripta est. Sicut stuppa cum olefecerit ignem: metaphora ab animali ad inanimale: non enim stuppa sensum habet olfactus sed ita dictum est, ac si diceretur: cum ignem senserit. quamuis et hoc quod dixi "senserit" ad eandem metaphoram pertineat; sed ad celeritatem intellegendam pertinet quod dictum est: olefecerit. [7.55–59] Et extendit manum suam et accepit eam: et si non diceret: extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intellegeremus. Et nuntiatum est Gazaeis dicentes: non ait: nuntiarunt dicentes, aut: nuntiatum et a dicentibus. Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis: non ait: septem neruis, sed: in septem neruis. Si alligauerint me in septem neruis humidis nondum siccatis, et infirmabor: plenum esset et si non haberet: et. Et insidiae ei sedebant in cubiculo: quod nonnulli interpretati sunt: obsidebant; sed graecus habet bufthjtG, hoc est: sedebat. quia insidiae singulari numero graece dicuntur nec potest latine dici: insidia . locutio autem notanda erat, quia dictum est: insidiae sedebant, pro his, qui insidiabantur; ipsi enim sedebant. [7.60–64] Nunc ergo indica mihi in quo ligaberis: non ait: quo ligaberis, aut: unde ligaberis. Si alligauerint me in funibus nouis: non dixit: funibus. Item: si ligauerint me in funiculis nouis in quibus non est factum opus, et infirmabor: plenum esset, et si non praeponeretur: et. Hoc tertium fefellisti me: tertium posuit pro "tertio" siue "ter" nomen scilicet pro aduerbio, quod et in latinis locutionibus eleganter fieri solet. Dimitte me, et palpabo columnas, super quas domus confirmata est super eas. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/augustine-of-hippo-locutiones-in-heptateuchum-latin/