DE STATU ANIMAE (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Claudianus Mamertus · d. c. AD 474 Source: Open Greek and Latin project, stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. EPISTVLA FAVSTI [letter.1] Quaeris a me, reuerendissime sacerdotum, quo modo Arianis respondendum sit, qui blasphemo ore conantur adserere: non potest, inquiunt, fieri, nisi ut iunior sit genitus ab singenito. iuxta quae totum silentium quasi iussus absoluere non tam pro rei instructione quam pro fidei confessione praesumam id primitus obseruans, ne res per se obscuras studio conpositi sermonis inuoluam, sed quaedam pauperis sensus indicia, quae non tam ornatui quam intellectui uideantur seruire, depromam. respondeo ergo sicut respondere discipuli magistris interrogantibus solent. itaque ad praeceptum beatitudinis uestrae loquor, ut discutias inperitiam, contestor ut doceas. nam apud eruditissimum si reticeam, uix possum scire quid nesciam. De ingenito locuturi scire debemus aliud esse rerum substantias, aliud rerum nomina, sicut uerbi gratia cum aurum atque argentum dixeris, non statim metallum ipsum, sed metalli uocabula protulisti. etenim aurum aliud est in proprietate generis, aliud in adpellatione sermonis, aliud est cum illud nominamus, aliud cum tenemus. [letter.2] Genitus et ingenitus significatio est deitatis, non ipsa deitas, naturae est adpellatio, non natura. ingeniti et geniti nuncupatio ad hoc ualet, ut quis ex quo subsistat intellegas et non patrem ex filio, sed filium ex patre esse cognoscas. principium ex principio et unum est et initio caret, quo modo si dicas: deus ex deo, non tamen duo dii, sed unus dicitur. genitus ergo, ingenitus et ex utroque procedens personas indigitat, non naturas. maiestas enim, -quae patri est indiscreta cum filio et spiritu sancto, distingui nominibus potest, ordinari gradibus non potest. [letter.3] Hoc loco praescius oportet intentionem mentis admoueas. dicis forsitan: quia ex illo est, posterior illo est. age ad haec intellectum nostrum aliquibus conparationibus nutriamus. uideamus si aliqua res ex alia exsistat, quae tamen illa ex qua exsistit non sit aetate posterior. uerbi gratia hoc ipsum filii nomen ex patris deriuari nomine creditur, nec tamen posterius inuenitur, quia nisi iste nasceretur, pater ille non diceretur. ecce nomen, quod absolute coaeuum illi est a quo est, et cum filius ex patre sit, patri nomen filius facit: adquirit genitori uocabulum pietatis persona nascentis. cum hoc ex illo sit, nec hoc posterius nec aliud probatur antiquius, et cum brachii nomine filius ex operum uirtutibus nuncupetur, ecce brachium procedit ex corpore, et tamen brachii aetas corporis non praecedit. uerbum ex uoce profertur, et tamen cum ex ore nascatur, uoce esse posterius non probatur. ignis et caloris indiuisa societas: sed cum calor indubitanter ex igne esse intellegatur, tamen ignis nequaquam calore suo prior esse dinoscitur. ecce rem, quae exsistere uidetur ex illa, et tamen ei, de qua exsistit, sine ulla temporis intercessione coniuncta est. [letter.4–5] Cum autem ad deum uenimus, hoc est genitus, quod iustus et iustitia, sapiens et sapientia, misericors et misericordia. absolute ex deo iusto atque sapiente secundum apostolum oriri intellegimus iustitiam atque sapientiam, et sicut numquam iustus sine iustitia, numquam sapiens sine sapientia fuit, ita filius ex patre, sed numquam (pater) potuit esse sine filio. Absque dubio Ariani saluatorem nostrum negare non audent, sed dum minorem dicunt, deum adserere non possunt. deus enim naturaliter plenitudinis dignitate subsistit, et eorum inpietas unum se deum colere prima confessione testatur. sed quia iuniorem, per eum, qui putatur senior, duos facit et soliditatem unitatis intersecat. nam ipsum nomen minoris alterum, qui illo sit maior, ostendit. quis illo antiquior, qui de se ipse pronuntiat: ego sum A et Ω, primus et nouissimus, qui a Iudaeis quis esset interrogatus ita respondit: principium quod et loquor uobis, qui ueridica per prophetam uoce confirmat: ante me non fuit deus et post me non erit? si pater hoc dicit, inferiorem post se non coepisse confirmat, si filius, ante se penitus non fuisse pronuntiat. de hoc propheticus sermo euidenter insinuat: hic est deus noster, et non reputabitur alius ad eum, et post haec: inter homines uisus est et cum hominibus conuersatus est. secundum haec ergo inter genitum et ingenitum nec ordo est, quia unus est, nec tempus interest, quia primus est, nec postponendus est, quia solus est, nec minor dicendus est, quia plenus est. ergo dicitur perfectus simplicisque naturae, inaestimabilis et inpassibilis, etsi eum secundum carnem passum esse pro nobis ueraciter et salubriter confitemur. [letter.6–7] Post haec sequenti loco quaeris a me, quo modo iuxta substantiam dei in epistula quadam scriptum sit: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu. Primo hoc, quod nec philosophos latuit, scire promptissimum, quia in homine diuersae adfectiones, id est, iustitia, misericordia, sanctitas, beneuolentia, pietas res accedentes sunt et ideo adfectus uocantur. deus uero his non passibiliter adficitur, quia ei inesse iugiter et naturaliter dinoscuntur. ergo quod in homine adfectus et gratia, in deo uirtus est et natura. nam quod dictum est: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu, cur quisquam illo sensu dicere non praesumat, quod etiam propheticum commemorat: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et: iurauit dominus, nec paenitebit eum, et iterum: iratus est dominus populo. suo et abominatus est hereditatem suam, et item diuerso adfectn Iacob dilexisse et Esau odio habuisse describitur. contristari in peccatis nostris et laetari dicitur in operibus suis et adfectibus subiacens de se ipse dicit: paenitet me fecisse hominem, et de summa caeli sede pronuntiat: Saule, Saule, quid me persequeris? iam et conpatientis ostendere adfectum uidetur, cum dicit: esuriui et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et reliqua huius modi, quae memoriae abundanter occurrunt. [letter.8] Quo modo ergo, si quisquam sacerdos multiplici linguarum scientia praeditus et in medio diuersarum gentium constitutus Hebraeum Hebraeo, Graecum Graeco, Romanum Romano instructurus adloquio secundum singulorum intellectum uerba conformet et iuxta unius cuiusque sensum oris sui coaptet adloquium et dissonas unius cordis et [peccatoris] pectoris uoees in uarios dispenset auditus, ita et deus cum homine locuturus adsumere dignatur hominis linguam, formam etiam suscepturus humanam per intellectuum nostrorum sonos ordinationum nostrarum contestatur adfectus. nam dum quinque humanorum sensuum officia describens ita dicit: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum, et iterum: os domini locutum est, item: et odoratus est odorem suauitatis, et: manus mea fecit haec omnia. caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, cordibus nostris efficientias insinuat rerum sub significatione membrorum, unde pro ineffabili eius circa humanum genus dignatione, quae seruos amicos ac filios nominare et conpellare non despicit, ut homo cum eodem uicissim humano ore et more conloquitur. [letter.9] Ceterum dei ira iustitia est, dei furor seueritatis uigor est, dei iurasse definisse est, dei paenituisse sententia tamen saepe mutata, et cum se persequente aliquo laedi dicit, crimen laedentis ostendit. intercluditur nobis omnimodis orationis ministerium omnisque ratio, qua deus uel intellegitur uel praedicatur, si haec humani sermonis commercia subtrahuntur. cur ergo dici inter ista non possit: sed sensit conpatientis adfectu? [letter.10] Si ergo discutienti magistro simplex et aperta responsio satisfecit, transeamus ad tertiam quaestionem, qua ut respondeam praecipis, quae in rebus humanis corporea, quaeue incorporea sentienda sint. ad haec aliqua non pro sensus mei praesumptione depromam, sed pro sanctorum opinione seniorum, praesertim cum haec animum laedere non possint et ad fidem nutrire possint et usque ad id, quo patri filius aequalis adpareat, contra Arianas armare atque regere ualeant prauitates. ergo quando de tractatu altiori conlatio est, ad subtiliorem intellectum sensus. et animus praeparandus est. nonnulli eruditissimi patrum alia adserunt esse inuisibilia, alia uero incorporea. quidquid creatum est, materiam uideri et factori suo conprehensibile et corporeum esse definiunt. nam et animarum et angelorum naturam adserunt esse corpoream pro eo, quod initio circumscribantur et spatio. nam sicut in quodam S. Hieronymi tractatu legimus: globos, inquit, siderum corporatos esse spiritus arbitrantur, et item: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad conparationem dei inmunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? sed inter haec ideo tu animam negas esse corpoream, quia iuxta aliquorum opinionem nec localis sit, nec qualitate aut quantitate subsistat, quod de sola dei maiestate credi debere manifestum est. legimus enim in quodam. receptissimo patrum tractatu: ingredi, inquit, et inplere omnia soli est possibile trinitati, quae sic uniuersae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et uelut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus \\ nonnullas spirituales esse naturas, ut sunt angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo et inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora secundum apostoli sententiam dicentis: et corpora caelestia et corpora terrestria. quibus pro manifesto conligitur nihil esse incorporeum, nisi solum deum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spirituales atque intellectuales esse substantias. quae cum ita sint, obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia, ut dictum est, nec localis sit nec qualitate ant quantitate subsistat. quod cuius periculi sit ita credere in subsequentibus demonstrabitur: nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam haud dubie incorpoream concedamus, si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. quo modo non localis est, quae inserta membris et inligata uisceribus solis motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa? quod si localem non esse animam ideo adserendum putes, quod per diuersa sensibus euagetur et cogitationibus differatur, primum intellegendum est, quod aliud sit animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis adfectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magis cum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod adspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. nam quando absentem carum suum cogitat, numquid iam uelut ipso conspecto desiderio satisfecit? aut cum uerbi gratia Petri aut Pauli speciem intra mentis arcana depingit, numquid statim intimas paradisi sedes, ubi eos esse nouimus, penetrauit P aut cum sibi in corde diuitis illius flammas ex lectione proposuit, numquid iam ad tormentorum eius loca ac uiuis inaccessibilia inferi profunda descendit? haec omnia procul dubio aut secum intra pectoris arcana per uarias similitudines fingit aut certe si extra animae sedem instabilis cogitatio lubrico motu agitata discurrit, . hoc ipsud localiter agit, et siue urbem. siue quamcumque regionem cogitet, ibi tantum sensu commorante defigitur, quo animi intentione raptatur. imaginari sibi aliqua potest, conplecti omnia simul non potest. cum ergo anima Alexandriam uel Hierosolymam cogitanit, si uere illic tota sui praesentia, ut arbitraris, interfuit, referat nobis situs loeoram, uultus hominum, motus actusque populorum. sed hoc ipsud quod nunc inter nos commercia sermonum mutua spiritus actione miscemus, loqui me uobiscum, sed apud conscientiam meam, sentio, ad uos uero me accessisse non sentio. nam si uere anima cum suis ferri sensibus creditur, et his quorum reminiscitur ipsa per se suis cogitationibus praesentatur. ecce per haec praesentis temporis momenta uos cogito et animo reminiscente uos uideo, sed omnimodis quid geratis et utrum quieti an lectioni uel orationi uacetis ignoro. sed hoc ideo euenit, quia ad uos cordis adfectu, non ipsa substantiae meae ueritate peruenio. neque enim in suis motibus quos nunc optimos, nunc pessimos esse sentimus, animae nostrae natura consistit. nam si per cogitationes suas constare credenda est, cur eis interdum euanescentibus atque pereuntibus ipsa in sui uigore. atque alacritate perdurat? quantae ergo in nobis frequentissimae cogitationes et curae etiam salubriter moriuntur et uitae magis libertati interioris operantur! si ipsis anima constaret, \' absque dubio ipsis pereuntibus superesse non posset. unde hoc magis ipsa conscientiis nostris ratio loquitur, quod unaquaeque anima aut multiplicia cogitata rerum causis intra se concepta parturiat aut sensus suos uelut quaedam officia aut ministeria diuersis necessitatibus occupanda dispergat, ipsa uero in conclaui corporis sui semel de eo exitura requiescat. quam ob rem localem esse ipsam, ut denuo sufficiens proferamus exemplum: nonne anima Lazari manente uita intra corpus fuit, recedente autem uita de habitaculo corporis exulauit et rursum intra exanimum refusa corpus illo unde absentauerat euocata remeauit? tunc eam tamquam et hospitii habitatione depulsam et rursum intra hospitium, unde absentauerat, restitutam uides et localem non esse contendis? sed quid ego haec de corruptibili homine loquar, cum ille cuius caro non uidit corruptionem inmaculatam quidem animam possederit, sed localem, quam utique intra se habuit, quando adfixus est in patibulo, extra se procul dubio emisit, quando iacuit in sepulcro: quo modo non est localis, quam caro continet, uita coniungit, mors separat? quod si, ut dicis, localem necessitatem animarum natura non recipit, non desunt ergo et de regione paradisi illae, quae carcere clauduntur inferni? dic, quaeso, si locales non sunt, quo modo peccatores a coetibus consortiisque iustorum uastum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut neque hinc illo possint accedere neque inde huc transmeare? iam illud manifestissimum est, ut quantitate circumscribantur, quae spatiis continentur. si agnouisti animam localem, concede corpopream. dic mihi anne ipsa gloriosi anima redemptoris nostri reliquit mundum, quando consurrexit ad caelum? [letter.11] Ego autem ne angelos quidem locales esse dubitauerim, quos certum est nunc in caelestibus contineri, nunc per aeris uacua ferri, nunc ad terrena dimitti, quos sermo diuinus ascendentes et descendentes in patriarchae uisione describit, qui utique si locales non essent et ubique essent, adesse atque discedere ascensu descensuque non possent. ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae [praeceptione ordinationis] oculis genitricis adsisteret, sine dubio caelo deerat, maria non occupabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed illum tantum modo locum in quo erat occupabat. quae cum ita sint, quidquid locum occupat, corpus est, et nescio quo modo locali lege non teneatur, qui de loco ad locum mittitur, et uelut corpus motu accessuque transfertur, mole descendit, mobilitate discurrit, uadit, redit, absentat, ascendit. uel ille, credo, localis est, qui ex eo in caelo non est, ex quo est eiectus e caelo, nec se solum localem esse prodidit, qui secum tertiam partem stellarum ex alto proturbatus abstraxit. dic mihi si corpus non habet, in illa deiectione quid decidit? quid illi negas corporalem naturam, cuius negare non audes ruinam? et si, ut dicis, corpus non habet, non ardebit: ubi autem, nisi in corpore, sentiet ignem illum, qui paratus est diabolo et angelis eius? iam illud dici superfluum puto illum de aeris istius conuersatione quandam crassitudinem de elementorum concretione traxisse. dic mihi, si corpus non habuit, ubinam in aere concretio, ubi sese haec ipsa nescio quae colligere potuit crassitudo, si secum aliquid corporale de illa caelesti arce non detulit? alienum, ut uideo, corpus ad tormenta portabit. corpus itaque esse etiam ex tua adsertione recognosce. corpus est quod inficitur, quod maculatur, quod quaeumque ex accedenti adiectione uertitur. hic ergo dudum primogenitus angelorum, nunc princeps factus est tenebrarum et quasi corporeus pulcher ante, nunc degener, dudum caelesti splendore conspicuus, nunc taetro infernalis peccati horrore foedatus. corpus, inquam, est quod (locum) habet, actione depellitur, quantitate circumscribitur, qualitate mutatur, dolore conficitur. quae cum ita sese habeant, qui incorporeum dicunt animum, uide in quam profundum se crimen inmergant. iam primum cum auctor uniuersitatis deus omnia in numero et pondere fecisse referatur, ergo anima a materia uniuersae creaturae excepta esse creditur, quae non est corporea nec localis est, si loco non continetur, ergo ubique diffunditur, omnia intrare, inplere et ubique praesens esse dicitur, ac si creatori suo creatura sociaretur et fragilitas auctori suo, non iam res dei, sed pars dei aestimanda iungitur. uide quo adsertores suos ducat alti prolapsus erroris. equidem nobis ea quae supra nos sunt, inuisibilia sunt: sed omnia illi sicut conprehensibilia, ita et corporea sunt, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita et materia incorporauit, et rebus omnibus, inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus, numerum elementorum, hoc est terrae esse simillimum. Age nunc ut ad illud, propter quod ista tractauimus, reuertamur: en uisus et lucem et alia per eandem corpora contemplatur ac sentit. num quidnam sibi aliquid hinc usurpat auditus? rursum meatus aurium sonos et formatas accipiunt uoces. numquid hinc aliquid sibi uindicat uisus ? per antra narium generis innumeri capimus odores, nihil certe de his sentire ualet auditus. forte in saporum exploratione odoratui communicat gustus, aut ad sentienda aspera uel lenia gustus permittit aliquid tactus? ecce uox uisu sensu eminentiore non cernitur, lux perinde non auditur, uox naribus certe non capitur, gustu fraglantia non accipitur, sapor tantum in ore sentitur. VIII. QVOD OMNIS ANIMA EX NVLLO PRORSVS ELEMENTO AVT QVOLIBET CORPORE SIT FACTA [1.8] Ecce habes omnigenum corpus ex omnibus elementis in fabricam corporis humani aeternae illius musicae uix cogitabilibus modis atque harmoniae ratione permixtum. elige nunc ex quo corporum genere anima sit, si corpus est anima. quia si non aut ex uno horum aut ex aliquibus aut ex omnibus corporibus est anima, non est corpus. sed quid nunc faciam? quo me uertam acutissimi et doctissimi disputatoris ingenio et arte praeuentus? qui scilicet intellegens nullum corpus esse posse, nisi aut principaliter ex nihilo creatum, sicut elementa sunt corporum, aut ex his analogica ratione formatum, animam corpus esse decernens maluit eandem ex uno principalium corporum fictam quam ex omnibus fuisse conpositam. callido uidelicet cautus ingenio noluit animae substantiam multorum corporum congregare mixtura, ne ex hisdem contracta principiis quibus corpus extrarium, si perinde diceretur potuisse formari, eatenus uideretur posse dissolui. quapropter aerem delegit, ex quo aut cui animam similem fore decernat adiciens testimonium sui nescio cuius auctoris, cuius haec uerba sunt: nonnullae sunt, inquit, spiritales naturae, ut angeli, archangeli ceteraeque uirtutes: ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae. haeccine mandantur uerba membranis? eo istud agitur negotium, quod agimus? omissis omnibus hac tantum lance pendebit, ut si animam aut ex aere factam aut aeri similem ratio discussa patefecerit, nunc in aduersarii, tunc in magistri sententiam pedibus ut aiunt transeam ueniam deprecaturus erroris mei. sin, ut est et egomet pro ratae ueritatis iure mihi uindico, non humana tantum, sed omnis omnino anima non solum non ex aere, sed ex nullo prorsus (constare) corpore ratiocinando probabitur, fas erit ut nobis aut consentias aut ignoscas. VIIII. ARQVMENTVM QVOD ANIMA EX NVLLO PRORSVS CORPORE SIT CREATA [1.9] Iam superius patuit ignis elementum elemento aeris sicut loco, ita etiam potentia praeeminere. quod euidenter ostendit ignis iste terrenus, qui mobilitate uix conprehensibili uelut in regionem suam sursum uersus naturali pondere rapitur. quod si etiam ex hoc non daretur agnosci, uel hinc manifesto posset intellegi, quod omnis aer solis praesentia clarescit et tenebrescit absentia. sed et . illud maximae rationis est, quod aer ignem patitur ut caleat, nec tamen ab aere aliquid patitur ignis ut frigeat. aer quibuslibet uasculis includi et contineri potest, cum hoc prorsus igni non accidat. est ergo ignis aere perspicua ratione praestantior, uisus uero nobis ex igne, qui utique sensus homini belluaeque communis est, sic tamen ut nonnullae inrationales animantes prae hominibus uigeant acumine uidendi. si ergo negari nequit uisus ex igne esse et secundum tuam rationem anima ex aere, eminentior ergo est dignitate substantiae oculus pecudis, quam anima hominis, quia ille ex igne et haec ex aere. Non inmerito animam localem putat et claustro corporis confirmat includi qui eandem aeriam iudicat. alterutrum nunc igitur eligas oportet: aut deteriorem uisu pecudis animam, si aeriam, aut non aeriam, si praestantiorem. cernis quam facile indoctae figmentum praesumptionis euanuit, praeterquam innumera super hoc argumentari promptissimum est. nempe si aeria est, ergo tenebrae illius corporei huius solis abscessus et lux eius huius ipsius itidem solis aduentus est. falsumque erit illud, quod euangelista pronuntiat dicens : eratluxuera, quae inluminat omnem hominemuenientem inhunc mundum, et illud quod propheta sub peccatorum persona loquitur: lumen ergo iustitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. numquid isti hunc corporeum solem uiuentes in hoc mundo non uiderant, sed incerporales oculi solem incorporeum requirebant P ualde autem mirum uidetur, si lux ista habeat oculos quos inluminet, illa autem uera non habeat: aut si habet. sicuti uere habet unde uideri incorporeum potest, non solum non aerium, sed arbitror non esse corpoream. X. QVOD IAM FORMATA SVBSTANTIA NON POTEST DICI MATERIA [1.10] Illud iam quale est, quod in ipso disputationis tuae principio admonendum credidisti esse lectorem, ut ad subtiliora illa cogitanda animum praeparet? a summis ad ima, ab incorporeis ad corporea rationalem nostrum conaris abducere et quasi docens nos ad subtilia mentis oculum praeparare paulo post adicis et dicis: quidquid creatum est, materiam uideri, quam corpoream esse decernis. si adhuc creatura materia est, nondum ergo homo formatus est, quia dicitur deo: qui creasti hominem ex materia informi. formarum autem siue minus siue amplius pro qualitate uel genere speciosarum plenus est mundus, materia uero informis est mundusque formatus, non est ergo creatura materia. XI. QVOD OMNE INCORPOREVM SIVE CORPOREVM QVIDQVID EST CREATVM EST [1.11] Post haec argumentaris ac dicis, idcirco incorporeum creatum nil esse, quia quidquid factori s.uo conprehensibile sit incorporeum esse non. possitsub hac ergo ratione ipse sibi deus ignotus es.t: qui si idcirco incorporeum nihil creauit, ne aliquid creatum notitiam creatoris excederet, cum uel corporeum uel incorporeum nihil nisi praecedente scientia creantis exstiterit, uidelicet quia nihil nesciens fecit, se ipsum ergo prae omnibus nescit, qui incorporaliter antecellit omnem substantiam quam creauit, ac per hoc maior se ipso est, qui sui capax non est. quod quia dici ratione non sinitur, consequens est, ut ideo incorporeum quippiam non creauerit, ne sibi creatum aliquid inconprehensibile esse possit, cum ipse summus incorporeus sibi ignotus esse non possit. uide quam paruo negotio ueritatis calor frigentium uerborum pruinas liquefaciat. et cum discernere nequeas a creato materiam, ab informi formatum, ab aere spiritum, sic imaginem dei pronuntias tamquam potissimorum scitus, qui minimorum probaris ignarus. iam nunc testimoniorum uel maxime penuria coactus de quodam opere sancti Hieronymi capitulum quoddam, quod quidem te constat non intellexisse, subiungis, quo ait: globos siderum corporatos esse spiritus arbitrantur. omnem qui arbitratur dubitare non dubium est. beatum uero Hieronymum de spiritibus corporatis quorundam referre dicis arbitrium: qui si arbitrantium, hoc est dubitantium sequitur forte sententiam, cum eiusdem que tu sequare, cumque non nisi ab ignorantia proficiscatur dubiets arbitrantis, agnosce te nobis quaerentibus ueritatem 1 pro una quam polliceris scientia multorum nescientias adtulisse. nam cum quasi probatissimo testimonio eius utaris, qui de eis dubitans, quorum testimoniis utitur, eos dubitantes adfert, quos testes adhibet, quid te posse pronuntiare censendum est, qui ab auctoris tui dubitantis auctore dubio tertius ipse iam dubitas? [1.12] XII. QVOD PHILOSOPHOS NON INTELLEGENS GLOBOS SIDERVM CORPORATOS SPIRITVS ARBITRATVS SIT ET ANGELOS CORPORA ESSE DECERNAT. Istud ego tamen philosophos reperio dicere, qui nonnullis disputationibus adstruunt et ipsos lunae uel solis globos incorporeis uidelicet spiritibus sub diuina quadam mente uegetari. sed oportet agnoscas hoc idem testimonium non solum pro sententia tua contra nos nihil, sed aduersus eandem pro nobis ualere plurimum. quod eo tibi accidit, quia philosophicam non intellegendo sententiam illud pro tua uidelicet parte posuisti, quod probe intellectum non nisi nostris tantum possit partibus suffragari. si enim corporeos spiritus esse dixissent, V in eorundem non definientium, sed arbitrantium potius auctoritate totus nihilominus argumentationis tuae cardo titubaret. cum uero illi non dubitanter, sed scienter, non corporeos, sed corporatos spiritus dixerint, nonne dinoscitur quodcumque est corporatum non esse corporeum? alioquin corporeos, non corporatos spiritus esse dixissent, quia illud est corporeum, quod incorporeus spiritus animat, illud autem incorporeum, quo corpus animatur. quapropter cum dilucide uiuificatum corpus ab, incorporeo uiuificante discreuerint, uidetur mihi quod iste corporis aduocatus aut philosophicam de substantia incorporali sententiam non intellexerit aut nequaquam pro se obiectare debuerit sub ipso sancti Hieronymi nomine. Sequitur, et adiungit: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad conparationem dei inmunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? quantum uideo, uiolentissimus disputator nec istud intellegit. angelos enim unius credit esse substantiae, ut melius de sideribus sentiat, quae corporatos spiritus iudicat. nam quid hic aliud uir doctus Hieronymus dixisse censebitur, nisi angelorum corpora habilitate sui atque potentia humanis longe praestare corporibus? pariter cum dixit: si angeli, etadiecit: caelestia etiam corpora, duo quaedam intellegi uoluit, angelos et caelestia corpora, quia cum angeli spiritus corporati sint, sunt in caelo quaedam quae sola sunt corpora. igitur euidenter ostendit nullum corpus quamlibet supremum loco, quamlibet potens motu incorporeis posse praeponi. rursum in conparatione gradum faciens dicit: adeo diuinis hominem conparari non posse, ut nec angelus possit. discernit praeterea corpus et carnem, quia cum omnis caro etiam corpus sit, non omne corpus est caro. unde apostolus: alia caro uolucrum, alia caro piscium, alia autem hominum. et corpora caelestia et corpora terrestria, euidenter ostendens terrenum corpus etiam carnem fore, caeleste uero non etiam carnem. ne forte hic aptari conueniat illud quod eundem Hieronymum dicere meminit: globos siderum corporatos esse spiritus arbitrantur, ut ipsa sidera siue angelorum corpora corpora utique caelestia sint, cum illi spiritus qui istis corporati sunt corporei non sint, sicut et deum dicimus incarnatum, et sicut ipsa anima humana incarnatur utique, cum administrandam suscipit carnem. cui quamlibet illud accidat, quod scriptura testatur dicens: corpus quod corrumpitur, adgrauat animam, non tamen eandem in corpus conuerti credendum est, quamlibet pondere carnis oneretur, quia nec corpus unquam in animae naturam commutabitur, quamlibet eadem uegetante moueatur, alioquin non erit corpus. unde illud quod apostolus dixit: et corpora caelestia et corpora terrestria, utrumnam de angelis an de sideribus an terrenis quibusque corporibus, de quibus non est quaestio, intellegi uoluerit, ex consequentibus adparebit. indisimctim namque mox adicit ac dicit: alia caelestium gloria, alia autem terrestrium. et quae ista caelestia essent corpora, ut euidenter ostenderet: alia, inquit, claritas solis et alia claritas lunae et alia claritas stellarum. stella enim ab stella differt in gloria. ita et resurrectio mortuorum, eandem scilicet docens, quae est in siderum qualitate discrepantia, resuscitatorum corporum fore pro meritorum diuersitate distantiam. hic utique absque ambiguo doctor gentium de sola resurrectione humanorum corporum disputans huius modi conparationibus usus est. nam sic causam loci huius ingreditur: dicit aliquis, quo modo resurgent mortui? quali autem corpore uenient? w et ab hoc loco usque ad istam de sideribus conparationem id ipsum sine alterius cuiusquam causae interiectione persequitur nullam faciens de anima mentionem, ne scilicet illud, quod de selis lunaeue stellarumque, corporum profecto caelestium, differentiis disseruit, scaeuo forte iudicio de animabus dictum quisque sentiret. XIII. DE RESVRRECTIONE [1.13] Nunc ergo si humanum corpus, terrenum scilicet atque moribundum, in id gloriae transformabitur, ut fiat de carnali spiritale secundum apostolum, qui ait: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale, et anima humana sic nunc spiritalis est, ut tamen corpus sit, ergo humana caro transferetur in animae dignitatem, cum facta fuerit corpus spiritale, et anima quae corpori iuste dominata, quae domino pie iusteque famulata est, quae deum fideliter credidit aut fortassis et sciuit, exaequata sibi carne sua ipsa quoque nihil pro substantiae qualitate promouebitur. et ubi est illud, non qui oculum carnis, sed qui oculum cordis mundauerit, deum uidebit? nam beati Mundo corde, quon- \' iam ipsi deum uidebunt. ergo forsan beatificabitur corpus pro modo suo et anima itidem pro modo suo. illud inmutabitur, ut spiritui per omnia ad nutum seruiat, cui contumax saepe restitit, et haec inmutabitur, ut deum uideat, quem flagrantia castae caritatis inhiauit. et quoniam apostolus spiritum, animam corpusque discreuit inquiens: ut integer spiritus uester et anima et corpus, quia post resurrectionem non animaliter uiuendum est, scilicet ubi non edendum uel bibendum, ubi non dormiendum neque coeundum est, transibit totum animale corpus in spiritale corpus, quia et anima tota transibit in spiritum, et erit totum spiritale corpus propter inhabitantem spiritum. qui utique spiritus si in hac uita concupiuit aduersus carnem et concupiscenti aduersum se carni non cessit, iure in aeternum nihil illo difficultatis sentiet, cuius difficultates caelestis auxilii uirtute superauit, nec par erit ut exaequetur domino, qui eidem cessit inuitus, et in serui statu remaneat, qui uicit uoluntarius. quocirca datur intellegi, quod sicut in hac uita animae humanae substantia incorporaliter dignitate sui anteit corpus animale, ita post resurrectionem remunerationemque anteibit corpus spiritale. omne autem quod spiritali corpore potius est, corpus ut arbitror non est: ergo iuxta huius necessarii mei tractatum, qui angelos sola esse tantum corpora decernit, humanae substantiae angelica natura erit inferior. certum namque diuina auctoritate retinemus sanctorum corpora, quae inmutari merebuntur in gloriam, angelicis exaequanda corporibus dicente domino: et erunt sicut angeli in caelo. si igitur angeli spiritalia tantum corpora sunt uniusque substantiae et prouehetur corpus humanum ad angelici corporis dignitatem, homo angelo qualitate corporis exaequabitur, dignitate spiritus praeeminebit. quod si, ut est utique, uidetur absurdum, duplex ergo est angelica sicuti est humana substantia: habens corpus totius facilitatis maximaeque pulchritudinis, quod hominibus cum iubetur adpareat, habens incorporeum, quo deum semper uideat iuxta illud euangelicum quo dictum est: quia angeli eorum semper uident faciem patris mei. XIIII. NVLLATENVS SPIRITVALIA CORPOREIS OCVLIS VIDERI POSSE [1.14] Valde autem stupeo quo modo quispiam christianus doctoris praesertim loco definiat cuilibet pulchro, cuilibet sublimi corpori, corpori tamen contemplabilem deum fore et uniuersalem uideri localiter posse, cum deum uidere hoc sit intellegere. intellectum uero localem non esse uel intellegendo cognoscimus, quia si intellectus localis est, locale erit et quod intellegitur. nihil enim locale est, quod non et ipsum locus est. at si intellectus localis et in hoc deus, quia hoc intellegitur deus, ergo localis est deus. quod quia repugnat, intellegere nos oportet, constare hominem ex corporeo et incorporeo, utroque in melius reformando, constare angelum et corpore et spiritu praecipua inter creaturas dignitate formato. spiritus illi namque est omni spiritu creato potentior, corpus illi de potissimo omnium elemento sublimius secundum illud propheticum, ubi angelica substantia duplex sine dubitatione perhibetur, quo dictum est: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. ignem uero non esse spiritum et spiritum perinde ignem non esse manifestum est, quia non istic allegorice aliquid accipiendum est, sicut illud ubi ait dominus: ignem ueni mittere in terram, cum de sancto spiritu diceret. non enim credi fas est animas humanas ad amorem diuinum participatione angelici spiritus inflammari, quia eodem dono bonus est homo, quo bonus est angelus, et eadem dono uterque beatus est. ambo id ipsum eadem uoluntate, eodem scilicet spiritu cupiunt, ambo hoc idem incorporea capacitate percipiunt, et fit homo, angelus et deus unus spiritus iuxta apostolum dicentem: qui adhaeret domino, unus spiritus est. non autem uideo quo pacto corpus incorporeo contemperari queat, ut unus spiritus iure dicatur. si enim corpus est anima, inmutabitur ergo corporeum, ut esse cum incorporeo unum possit, atque ita ad illam rationem necessario reditur, qua. incorporeum aliquid creari potuisse dicitur. nam si potest aliquid ex corporeo incorporeum fieri, potuit et ex nihilo creari, nisi forte dicitur incommutabilis deus ueluti corporascere, ut unum possit esse cum corpore. sed hoc perditorum quorumpiam fides habeat, quia si ut angelo uel homini adhaerere deo bonum est, non ad creaturam deteriorabitur creator incommutabilis, sed ad creatorem mutabilis creatura proficiet, unde in euangelio dominus dicit: pater, sint isti in nobis unum, sicut et nos sumus unum. [1.15] XV. QVOD CORPOREA OMNIA ADIVNCTIONE SVI MAIORA FIANT ET MVLTA QVAM PAVCA, INCORPOREA VERO OMNIA NEC AVGEANTVR IN MVLTIS, NEC MINVANTVR IN SINGVLIS. Nec uero credi licet quorumque coniunctionem corporum unitatem trinitatis imitari aut eidem inconfusibiliter posse misceri. patet enim liquido quodlibet unum corpus paris corporis adiunctione duplicari, esse illic sursum deorsum, dextrum sinistrum, anterius atque posterius, esse illic pro modo magnitudinis longitudinem, latitudinem, altitudinem. in dei uero ipsa trinitate huius secabilitatis et localitatis partes et spatia esse non dicimus, ad cuius similitudinem unum nos esse secumque uniri nos posse dicit ipse qui fecit, sicut in apostolicis actis legimus, quod unus credentium unusque uolentium erat animus et cor unum. non tamen reor multas animas ita sibi fuisse coniunctas, ut maior quaedam ex multis animabus anima fieret, quia trinitas, per quam et cum qua omnes bonae animae fiunt unum, nec in ulla ex eadem trinitate persona minor est quam in tribus, nec in tribus maior est quam in singulis. sic et animae humanae substantia ad eius imitationem, cuius imago est, nec in multis secundum aliquam molem maior est nec in singulis secundum aliquam molem minor, quia uidelicet potentiae sunt illae, non corpora. creatas autem potentias creatrix utique potentia iure supereminet eo ipso uel maxime quo creauit. nam et animam anima praestantiorem saepe et experimur et didicimus, nec tamen eandem, quam secundum potentiam praestantiorem didicimus, secundum molem, quae nulla illi est, credimus esse maiorem. illud etiam nec te arbitror diffiteri quamlibet. multas animas perfecte sapientes non plus sapere idem una anima perfecte sapiente, nec quod una omnimodis uolet anima, multas id omnimodis nolendo plus uelle, nec quod quaecumque optime meminerit, multas melius memoriae tenacitate meminisse. corpus uero et plus habet ponderis magnum quam paruum, et ualidior corporum multitudo quam paucitas, et fortius quippiam manus multae, quam singulae uel retinent uel sustinent uel propellunt. nunc consequentia disquiramus. XVI. QVOD ANIMAE INCORPOREAE SINT [1.16] Habent, inquis, animae secundum se corpus quo subsistunt, licet multum et inconparabiliter tenuius quam nostra sunt corpora. accipiatur ita, si ita est. illud respondeas uelim, quia est iste qui dicit: habet anima corpus inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora? si animae uerba ista sunt, quod corpus esse suum dicit, quod ipsa est, aut istud quod sentificat uegetatque carnale ? ipsa enim dicit anima: tenuius est corpus animae, quam corpus meum. quod est corpus quod suum dicat anima, nisi illud quod ipsa est, si corpus est anima? aut igitur anima corpus est nec recte corpus istud carneum suum dicit, quia potius illud est suum quod ipsa est, aut si istud corpus animae corpus est, ipsa, at datur intellegi, non est corpus. post hinc itidem consultori suo sic loquitur : obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia nec localis sit nec qualitate aut quantitate subsistat : quantitatti periculi sit ita credere, in consequentibus demonstrabimus. nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam indubie incorpoream credas. si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. statum nempe tractatus tui in articuli istius condicione posuisti, ut si localis et quantitati subiacens anima probari possit, consequenter etiam corporea crederetur, quam tamen paulo post intra pectoris officinam uarietates cogitationum suarum fingere et motus agitare pronuntias. XVII. DE VITA QVOD ANIMA INLOCALITER VIVIFICET CORPVS [1.17] Ac primum quaeso respondeas, ipsa anima quo in loco sit corporis: in toto est an in parte ? si in parte est, quem ad modum uniuersum ubique corpus mouet atque sentificat? si in toto est, quo modo intra solius pectoris officinam cogitationes suas fingit et motus exercet? an forsitan non solum in pectore est, sed etiam in capite, nec in capite tantum, sed in planta atque in ossibus? et ubicumque animam localiter esse credis, illic etiam localiter sapere et localiter cogitare fateberis, et quoniam, si corporea est, eatenus inest corpori, ut, sieut aqua utrem, minore sui parte minores partes eius inpleat et maiore maiores, necessario sequitur, ut maior illi cogitatio in pectore sit et minor in digito. atque ita quotam partem quisque corporis uiuentis absciderit, totam quoque partem animae uege* tantis abscidit, ae per hoc non tanta erit in anima utique debili uel cogitandi uis uel potentia reminiscendi. aerem namque, ex quo ant cui similem animam esse pronuntias, diuiduum secabilemque nemo dubitat nam et cum flamus et renamus, particulas eius haurimus et reddimus, quas in pastum totius corporis uenae illae capiunt, quas άρτηιας Graeci uocant, per quas idem aer in temperamentum trium elementorum pulmonum quoque indefessa agitatione dispergitur. sed si haustus aer iuxta sententiam tuam ad animae pertinet pastum, quia scilicet res aeria conuenienter alitur aere, ergo sicut supra dictum est cum corpore quod uegetat recipit sectionem. uis certe memoriae ad totam sine quaestione pertinet animam. omne porro corpus quamlibet magnum, quamlibet paruum secari profecto potest, quod idcirco illi accidit, quia partibus constat. nam quidquid partem habet, potest utique diuidi, quia pars potest a parte diuelli. quapropter si corpus est anima, recipit utique sectionem: si recipit sectionem, recipit inminutionem: si inminutionem recipit, perdita quisque uiui corporis parte animae quoque perdit partem. cum parte uero animae perit pars memoriae, anima ergo, cuius inminuta substantia est, minus debet utique meminisse. ac per hoc si localis est anima, multimoda. potest sectione comminui et frequentia comminutionis aboleri. sed quia istud mens sana, ne dicam docta, non recipit, ut inlocalitas animae, quantum per nos sub ope diuina proferri potuerit, magis adpareat, de motibus disseramus, quia dubium non erit, sicut corpus est quod mouetur localiter ita non esse corpus quod localiter. non mouetur. XVIII. TRES ESSE MOTVS [1.18] Tres ergo esse motus, stabilem, inlocalem localemque iam notum est. stabilis motus dei est, inlocalis animae, localis corporis. stabilis motus est quod deus creaturam non semper fecit, sed tamen eandem non noua uoluntate tunc creare uoluit cum creauit, quia semper tunc uoluit creare cum fecit. tunc temporis significatio est, semper non ad tempus pertinet. tunc ergo istud ad principium temporis pertinet, non ad tempus, quia temporaneum motum stabilitas sempiternae uoluntatis includit, ac per hoc semper tunc uelle stabilis motus est. hic oportet accipias nihil moueri posse nisi ab inmoto, atque ut id doceamus exemplo, digitum certe nisi stante manu mouere non possumus, . motus autem brachii ab humeri stabilitate est. et ut non diutius inmoremur, in gradiendo utique pes unus figendus est, ut alter promoueri queat. tene istud cum paulisper animi motum a corporis motu discernimus. nam sicut, ut supra dictum est, deus stabiliter mouetur, sic anima temporaliter. temporale est autem, quod paulo ante superba, nunc humilis, prius laeta, nunc tristis, dilexit ante, nunc odit, prius aliquid oblita, nunc meminit. huius modi autem motibus animae non communicat corpus, quibus inmoto nihilominus corpore mouetur, unde datur intellegi animam per tempus inlocaliter moueri atque ab eadem corpus et temporaliter et localiter moueri, eandem uero a corpore localiter non moueri. Atque ut hoc ipsum, si quo modo queam, uerbis planum faciam, adtentiorem mihi lectorem opus est. ecce ad aliquid scribendum uel fabrefaciendum ut manus moueatur animae nutus intenditur. anima conspicatur incorporeas inlocaliter formas, quibus indissociabiliter iuncta siue superiecta subie* ctis sine subiecta superiectis et membrum tota monet et formarum ueritatem tota conspicit et totum praeter hoc corpus ubique tota sentificat. cum ergo, ut dictum est, aeternis illis hisdemque semper formis intenta ad exempla earundem formarum tetragonum siue hexagonum uel rotundum corporeum per corpus efficere molitur, certe si aliorsum mentem oculum scilicet suum uerterit, ut puta uolens quadrum facere rotundum cogitet aut uolens scribere Pauli nomen cogitet nomen Simonis: nonne protinus ad id exprimendum siue figurandum agitur motus membri, ad quod cogitandum transiit nutus animi? stabit ergo anima in contemplatione formarum ut moueat corpus in figuratione formabilium, quae formarum ueritas nisi rationali conspicabilis non est. stat enim omnis anima in adpetitu rationalis et in consilio. non autem credibile est quod, cum nutu animae scriptoris manus ad scribendum mouetur, anima quoque manus agitatione moueatur, quae nisi literarum formas inmobiliter atque inlocaliter adspiceret, easdem motu digitorum localiter formare non posset. Sed forsitan diois: illa pars animae, quae in scribentis digitis est mouetur, et reliqua non mouetur. hoc illi porro contendunt qui animam partilem putant, quamquam indissociabili consequentia, si corporea foret, partilis foret, quia et partile quod corporeum et corporeum omne quod partile. inquiramus igitur disicine in partes animus queat, ut moueri parte sui pro corporis parte possit necne uideamus. ac primum illud excutiendae quaestionis huius potissimumque sit nobis, ut, si habet partes animus, secari possit in partes. aduertamus ergo animo, quod nullum corpus aut tangi simul totum aut simul tangere totum potest, et anima in suis quibusque motibus uel actibus tota simul est. nam, ut supra disputauimus, omne corpus quamlibet maximum quamlibet minimum habet longitudinem latitudinem et altitudinem. subiacet autem pro numero partium sex utique motibus. mouetur autem omne corpus sursum deorsum, in dextrum ac sinistrum, priorsus et retrorsus. mouetur autem etiam motu septimo, sicut est rotae et sphaeroidis, qui perfectus motus ad aeternitatis indicium a se et per se et in se peragitur. omne igitur corpus, ut diximus, sex partes habens, sex motibus subiacens habet utique pro crassitudine sui aliquid etiam medium. exteriora namque in corporibus omnino nulla essent, si interna quoque non essent. quodlibet ergo corpus etiamsi clausum manu in exterioribus suis per totum tangatur, in interioribus certe non tangitur. hinc patet omne corpus totum simul tangi non posse, nec uno in loco esse quamlibet minimum totum posse, ut puta granum papaueris aut quotalibet pars grani ipsius quod illic non habet inferiora sua ubi superiora, nec illic dextra ubi sinistra, nec anteriora illic ubi posteriora certum est. anima uero et tota per cor pus uidet et tota uisorum recolit et tota audit et tota sonorum reminiscitur et tota odoratur et tota odorum meminit et tota per linguam atque, ut uolunt alii, per palatum sapores sentit eosdemque discernit et tota tangit lenia quaeque et aspera, tota probat atque inprobat. mirum autem uidetur iuxta necessitatem localitatis temporum, sicut supra disserui, quod anima totum corpus tota uegetat et toto nihilominus uiuente corpore totoque sentiente per minimam partem corporis, quod est uisus, tota simul accipit formas et per eiusdem corporis partem, quod est auditus, tota simul accipit uoces et per exiguum narium membrum sentit tota fraglantias et per gustandi sensum tota diiudicat saporum differentias et calida uel frigida summo tantum digiti tota discernit. si ergo localiter tota adest oculo ut uideat, quo modo omnibus simul sensibus tota non deest, ut ubique tota sentiat et singulas corporis partes non partibus suis, sed tota se uegetet et per diuersum simul tota sentificet? cum ergo haec animam localiter actitare persuaseris, tunc localem mihi eandem uel partilem persuadebis. et tamen haec adhuc omnia homini belluaeque communia sunt. XVIIII. DE ANIMA QVIA QVANTITATI NON SVBIACET [1.19] Igitur si inlocalitas animae uel aliquatenus adparuit, cum nondum de principali, hoc est de rationali nostro disputauerim, inin quoquo utiqueutique incorporalitasincorporalitas atqueatque inlocalitasinlocalitas clariusclarius adparuit : quatenus anima nec quantitati subiacet disseramus, quamlibet, ubi localitas non est, quantitas esse non possit, quia sibi ita mutuo haec eadem nexa sunt, ut aut utrumque in aliquo esse possit aut neutrum. ex illis Aristotelicis categoriis nulli prorsus subiacet essentia diuina, rursus anima humana non omnibus subiacet, porro corpus quodlibet subiacet omnibus. nam de deo non dicimus qualis est, quia non potest conparari quasi ad aliud, ut dicatur: talis est. nec dicimus quantus est, quia non mole magnus est, nec quid habet, quia nihil non habet, nec quo modo est, quia ipse modus est, nec habitum eius inquirimus, quia continet omnia, nec locum, quia non nisi corpus in loco est, nec tempus, quia sempiternitas est, nec actum, quoniam quietus agit, nec passionem, quia non patitur. iam decima, immo prima est ipsa substantia, de qua haec praedicamenta texuntur. XX. QVOD ANIMA QVALITATEM RECIPIAT [1.20] Humana uero anima sicut quantitatem non recipit, ita subiacet qualitati. nam si de quopiam quale sit corpus eius inquirimus, sic uidelicet qualitas corporis indicatur: flauus est ille, coloratus est, pallet ille uel niger est. sin uero de anima consulamus, ita nobis qualitas eius ostenditur: superba est, humilis est, iracunda, tranquilla est, ualde meminit aut celeriter obliuiscitur. quantitas itidem corporis si quaeratur, iure nobis dicitur: illius in pedes quinque protenditur longitudo, latus est duobus itidem pedibus, habet in crasso tantundem. num quantitas animae istis signatur indieiis, aut in illa longum uel latum uel spissum aliquid inuenitur? quod si ita est, tanto quisque maioris erit animae, quanto corporis corporis, nec umquam perexigui corporis hominem magnanimem uere diceremus, cum ingentis corpulentiae pusillanimes plerumque dicamus. sicut dicimus magnanimus Moyses\', cum rubri maris uias intrepidus ductor intrauit, et populi animi populus), qui hoc ipsum facillimum factum fore deo promittente non credidit. ecce populi totius animo unius hominis animum sine ambiguitate maiorem uidelicet uirtute, non mole, quoniam si mole, maior moles esset uel duarum animarum quam unius, non dico multarum. est ergo in anima qualitas, sed quantitas non est, quoniam quod adfectuum mutabilitati subiacet qualitatem recipit, quod uero non habet molem, non habet quantitatem. hinc est quod emoriens omne corpus animatum non amittit animam, sed dimittit, quia non egreditur quod non includitur, nec amittitur quod non tenetur. si enim tenetur, non amittitur, et si non amitteretur, non moreretur, unde non poetice, sed philosophice Papinius ait:s ...odi artus fragilemque hunc corporis usum. desertorem animi. quod ut magis pateat, hoc ipsum diligentius uentilemus atque ab extremo uiuentium genere ad rationalem quoque uitam ordinatim gradatimque ueniamus, ut tria illa, memoriam consilium uoluntatem, quibus humanae animae confit unitas, uidere possimus, quamlibet rationali atque inrationali meminisse commune sit. XXI. QVOD MEMORIA RATIONALI ET INRATIONALI ANIMAE COMMVNIS SIT ET OMNIS CREATVRA SIT HOMO [1.21] Vnde non absque uero dicitur in memoria esse hominis pecudisque confinium. nam et nidos ciconiae atque hirundines post annum reuisunt, et equi stabula repetunt, et canes domi- \' nos recognoscunt. sed quoniam animae belluarum etsi imagines locorum naturaliter retinent, ipsius tamen substantiae suae scientiam non habent, in recordatione corporalium rerum, quas per corporis sensus hauserunt, necessario remanent et ratiocinandi non habentes oculum, non dicam supra se aliquid, sed se ipsas uidere non possunt. gratias ergo, si non quantas debet, at quantas potest, creatori suo totus homo referat, qui illi ineffabilis benignitatis largitate essentiam cum lapidibus, uitam seminalem cum herbis et arboribus, uitam sensualem eandemque animalem cum pecudibus, uitam rationalem cum angelis dedit. igitur ut herbarum quoque et fruticum uitam incorpoream esse pateat eandemque non amitti a corpore, sed dimitti, quaero a te herbas et arbusta utrumne neges uiuere, an forsan dicas his ipsis uiuentibus aliquibus ut uiuant animas inesse. sed animata si essent, motu proprio non carerent, quia sunt quae mouentur motu non proprio. sentirent etiam uulnus inflictum. sed haec talibus non inesse uel de ossuum sectione et capillorum atque unguium praecisione cognoscimus, quae sine ullo sensu doloris abscidimus. est ergo etiam ibi uita, ubi non est anima. Adspice nunc ad conficiendam hanc ipsam arboris uitam omnium elementorum particulatim semina conuenisse. est illi uidelicet terra in crassitudine, aqua in humore, aer in progressione, ignis in germine. si autem de aere est anima aut aeri similis, ut tu pronuntias, ergo arborem non negabis animatam, quia perspicuum est aeri similem illi inesse naturam. inferiora nempe rato rerum ordine a superioribus adficiuntur: transacto scilicet frigore brumali per conuersionem caeli recursu siderum calor superne ueniens aerem sibi et loco et natura proximum prius adficit. qui quoniam tanto gradu igni cedit, quanto ipse aquis eminet, per radices arborum uel quorumpiam germinum de terrae intimis aquas adtrahit eo quod ignis elementum omnia naturaliter rapiens tepefactum aerem ad se cogit, perque arboris medullam sicut ipse haurit i l aerem, sic aer aquam, sic aqua terram. unde est quod etiam nos per fistulam uel cuiusce modi tibiam adtracto aere aquas indifficulter haurimus, et e puteorum profundis artificiose conpacto machinamento quodam sursum uersus unda. grauior ob naturam cogitur et aeris adminiculo in angustos tubulorum meatus ui conpulsa labrum tenus supra summum putei expressa prolabitur. haec ergo dissonantia contrariorum sibi corporum, ut quodlibet uiuens corpus exsistat, in quandam concinentiam cogitur nutu creatoris. ex his autem elementis quattuor, quae moderate musiceque in arboris uita sibi concinunt, si quid contra mensuram uel superfuit forte uel defuit, aegrescit arbor ipsa primum, dehinc emoritur ueluti uicta languore. cernis istic dissonantibus ab unitatis concinentia corporis partibus uitam potius a corpore deseri, quam corpus a uita dimitti. constat igitur omnem uitam nec localiter abscedere a corpore nec in corpore uelut in loco esse nec localiter corpori accedere. Hic si causalium rationum secreta rimare, animaduertas licet defore fixis uiuentibus animam, sed non defore incorpoream uitam. atque ut unum aliquod ex omni seminum genere deligamus, granum certe tritici quantae sit magnitudinis scimus eiusdemque capacitate si admodum molem metimur. cuius si quid internum corporeum uidere uelimus, scisso eodem nihil . nisi tantum candentis farris adspicimus, quantum breuis capacitas tenuissimae cutis includit. ecce tibi in spatio corporali summam grani triticei. da tu nunc in hoc eodem granulo corporaliter mihi tumores germinum, herbarum uirentia, calamos stipularum, spicarum hispida, lenia palearum, pinguia frugum atque ex his indefessim multiplicandorum semina seminum, quae omnia in illo sunt granulo causalibus reposita secretis. nunc igitur aut cuncta quae de seminibus prodeunt intra eadem semina corporaliter ostende aut herbarum quoque uitam incorpoream confitere et pronuntia, si placet, corpoream hominis animam et corpoream fruticis uitam. quod quia nemo hominum incolumi potest ferre iudicio, transeamus ad animata uiuentia, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt. Est ergo in pecude corruptibile corpus et mortalis anima, quae uitam corporis nec anticipat nec posticipat. uides ergo. uitae seminali, quam in herbis arbustisque repperimus, in corpore pecudis per adpetitus animae sensum motumque tribui, sic tamen, si ipsum corpus conuenienter elementis analogice concinentibus probe ualeat, ut nutibus animae consentaneo motionis concordet obsequio. quo modo autem fit ut anima eodem nutu sanum infirmumque membrum dispariliter moueat? ecce ille laeuae manus uigore ualet, usum dexterae ictu ut adsolet humoris amisit: manus reliquo adhaerens corpori, etsi non in eodem uigore, in eadem permanet specie, nec tamen seruit nutibus animae. quid dicemus, pulsa exinde localiter cessit anima? et quo abiit, quo inde discessit? sed forte ad reliquam partem sui se contulit: sed iam totum corpus inplebat anima, et potest adici pleno quippiam quin superfluat ? ergo fortassis exhalandum est aliquid animae uel eructuandum aut quoquo modo digerendum eo quod non inte- \' grum corpus non integram capiat animam. haec certe absque. ambiguo consequi necesse est, si corpus est anima. quod quoniam fieri nequaquam potest, illud potius intuere quod non anima imperandi uim perdidit, sed uires seruiendi manus amisit. illo enim ut puta sanguinis inpetu coniuentium elementorum harmonia turbata corpori adimitur seruiendi possibilitas, et animo dominandi accidit difficultas et incipit esse oneri quod erat usui. non tamen anima mouendi uim perdidit, sed membrum conuenienter se necessariae motioni non praebuit, et in quolibet oculis capto, quantum ad animam spectat, remanet uis uidendi corporalia per corpus, sed organi membra deficiunt, quibus potentias suas exserat ad sentienda corporea. sicut ergo ratione perspicua claret liquido non animam membro debili localiter pulsam, sed ab animae intentione uiuaci membrum languore torpens uelut quadam mortis uicinia dissidere: ita cum animalis cuiuspiam corpus dissonantia sui dissederit, recurrentibus ad regiones suas elementorum particulis anima non habens quo intentiones suas explicet pecudis deperit, humana requiescit ab his tamen tantum motibus, quibus corpus mouebat per loca ipsa per tempus inlocaliter mota. Non se nunc aliqua ueluti corpuscula oculis mentis obiectent, ut animas positis corporibus quaedam loca aeris aut cuiuslibet elementi occupare credamus. intellectum tuum, si potes, intellege, cui soli cum angelo haec uidere concessum est. num quippiam in intellectu tuo longum, latum aut altum uides? num splendor ullius corporeae lucis ibi rutilat P num aliquis cantilenae modificatus et per tempus fluens canor illic insonat aut euanescentis fraglantiae suauitas halat aut aliquid istic corpulentum sapit aut aliquid molle uel durum localiter tangit? uisus illius clarescit prudentia, tenebrescit insipientia. auditus illius fallacia offenditur, ueritate mulcetur. inlocaliter illi fraglat aequitas, foetet iniquitas, uanitate tabescit, uirtute pinguescit. miser est contubernio stultitiae, beatus conplexu sapientiae. totus igitur oculus est, quia totus uidet et totum quod inspicit uidet, quodlibet autem corpus nec totum uidetur nec totum uidet. totus auditus est, quia totum quod audit totus audit, corpus autem nihil totum audit. et totus odoratur, gustat ac tangit, cum huius modi unitas et potentia in corpore esse non possit. hoc autem idcirco illi suapte natura est, quia ibi hoc est uidere quod audire, hoc audire quod olfacere, hoc olfacere quod gustare, hoc gustare quod tangere. sed occurrunt animae phantasiae corporum, quibus per sensus corporis adfecta non locis, sed fallaciis circumscribitur, et quia illorum tantum meminit, quorum species per corpus accepit, nihil esse credit quidquid tale non fuerit, nec suspirare potest illi patriae, de qua in hanc peregrinationem merito praecipitata est, cum peregrinari se nesciat. peregrinam se uero in corpore scire non poterit, si corpus esse se credit, unde uir ille, quem sui iam substantia non latebat, sicait: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. quid, quaeso, dici clarius potest?, omnia corpora siue crassa uel grauia, ut est aqua uel terra, siue tenuia et lenia, ut est ignis et aer, siue illa quae ex his confiunt seminaliter coeuntibus corporis nomine includi non ambigitur. quidquid autem qualelibet corpus est, dici potest leuius corpus, tenuius corpus, habilius corpus, sublimius corpus, clarius corpus, non tamen potest dici nisi corpus. apostolus autem qui dicit: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino, uidetur mihi quod nequaquam peregrinari in corpore animam diceret, ei eandem corpus esse censeret, quia si anima corpus est et peregrinatur in corpore, in sua ergo substantia peregrinatur, nec umquam poterit non peregrinari quae sine se esse non poterit. nulla autem res ipsam se ullatenus amittit, quia non potest quidquam esse post se. facilius enim est aliquid prorsus aboleri ne quidquam sit, quam se et amittere et sibi superesse. ant igitur anima corpus est et fefellit apostolus, aut si peregrinatur in corpore, anima non est corpus. XXII. INTERROGATIO ADHIBITA QVALITER ANIMA PEREGRINETVR IN CORPORE [1.22] Subicias his fortassis ac dicas: quo modo hic tan tum peregrinari dicitur anima eo quod sit in corpore? si resurrectionem probe credimus, in illa quoque aeterna patria non sine corporibus futuri simus. hic respondeas uelim, utrumnam idcirco nunc anima peregrina dicatur, quia in corpore, an quia in tali sit corpore? istud nempe corpus, ut supra memoraui, adgrauat animam non illo utique pondere quod pendi potest, quia si illo, eo quisque uiribus plus ualebit, quo magis corpus inedia uel aegritudo tenuauerit unde hoc quoque multum nostris adstipulatur rationibus, quod liquido claret secundum illam uitam, quae nobis cum pecudibus est, hominis animam exeso atque arido quam pasto ac succulento corpore magis onerari. quod eo fit, quia fessum corpus non ita ualet animi nutibus facili motu seruire et onerosa illi est non ponderis grauitas, sed agendi difficultas. ac perinde si belluinam uitam, quam nobis istic inesse manifestum est, cogitamus, corpus istud non adgrauat animam: si uero illam quae cum angelis erit adspicimus, adgrauat animam occupando eam atque inliciendo uel necessariis uel uoluptuosis defigendo eandem in pulchra corpora et a contemplatione summae pulchritudins abducendo. istud ergo quod uel esui aut potui necessario in salutem corporis opus est, tua quoque sit pro eius parilitate damnabilis? Sed quo diutius uel argumentantes halucinamur, cum super hoc propheta censuerit: dixerunt, inquit, inpii apud se cogitantes non recte: exiguum est tempus uitae nostrae et exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, postque paululum sententiam quoque intersita disputatione subiungit: haec, inquit, cogitauerunt et errauerunt, excaecauit enim illos malitia eorum. et tamquam diceres: quid in his culpae uertitur, quid erroris, ille respondet: hominem animam corpoream cogitauerunt et errauerunt, ac uelut rogaret geminanti [et] quid in hoc ueritas claudat, ut animam corpus esse quis sentiat, iterat propheta responsum: errauerunt, uidelicet errauerunt, quia deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum, id est dicere: adeo tenus non est corpus anima, ut sit imago diuina. estne aliquid, quo abhinc locorum uspiam progrediaris tuomet indicio proditus, ueritatis uiribus captus, prophetae testificatione conuictus? sed uiderit quisque quid sentiat: prout mea tamen opinio fert, hoc saltim probum quod eatenus dissertauimus aduersum corporales pro spiritalibus sat foret, ni par esse ducerem apostolica quoque aut etiam euangelica in rem controuersiae praesentis adhiberi. XI. PAVLO APOSTOLO TESTE PRO INLOCALITATE ANIMAE VTETVR [2.11] Igitur quamquam nonnullis locorum sicubi conduxit harumpiam scripturarum testimoniis usus sim, fas tamen est multimodo ueritatis gladio falsiloqui ceruiculam salubri concisione concipilari. Paulus doctor gentium, uas electum: omne peccatum, inquit, extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat. si excepto crimine fornicationis extra corpus est omne peccatum, in anima ergo est. porro si in anima est et corpus est anima, non ergo extra corpus est omne peccatum. sed apostolus dicit praeter fornicationem extra corpus esse omne peccatum. incorporea ergo est anima, ut sit aliquid in quo extra. corpus possit esse peccatum. itemque ad Corinthios in eum, qui scelere pollutus incesti nouercalem torum pene matris stuprator inluserat, sententiam premulgaturus sic ait: etsi absens corpore, praesens autem spiritu eum qui hoc opus fecit iam iudicaui. quid istud, apostole Paule, quid istud est? quo modo absens corpore es, ubi spiritus praesens? si corpus est spiritus, cur non potius ex duobus conpacte corporibus uno absentem alio praesentem te esse dicis, aut si unum corpus es totus, cur non parte corporis abesse te et parte corporis adesse te profers? ut enim corpore Corinthiis te dicas absentem, eo uidelicet ferri potes, quia totus in uniuerso tuo corporeus es, uerum quod corporeus totus et-per hoc quia absens corpore absens totus, nescio quo tui, quo non es, adesse te dicis: aut mendacii te arguis aut corporales istos de animae incorporalitate conuincis. estne aliquid istic creperum aut fortassis obscurum, qui in quantum corporeus est absens Corinthiis est aut nullo sui aut per incorporeum praesens est? incorporeus ergo est spiritus humanus, per quem Paulus apostolus absens toto corporeo sui Corinthiis potuit praesentari. haec et talia ex omni ferme authenticorum uoluminum corpore innumera proferre possemus. XII. DE EO QVOD APOSTOLVS RAPTVM SE VSQVE AD TERTIVM DICIT CAELVM [2.12] Sana quippe catholicae fidei doctrina ita tenus intersito gradu ab imis ad media, a mediis ad summa conscendit, ut rato iudicio corpoream creaturam incorporali creaturae subdens et summo incorporeo creatori hanc eandem cum sui inferiore subiciens in tertium caelum Pauli pedissequos rapiat, qui solidum sensibilis mundi penetrabili mente transmiserint intentamque aciem ex imo caeli tergo sistentes redintegratis uiribus omne incorporeum creatum potiore nisu pro substantiae excellentioris dignitate tranauerint atque hic redactis paululum respiraculo pausae uiribus in suprema incorporei creatoris agnitione constiterint. quocirca nunc locorum percontari sedulo corporales istos uelim, quae fere illis super hac apostolica sententia sit. nam cam se dicat apostolus raptum esse usque ad tertium caelum, primum quaero localiter inlocaliterne sit raptus, et qui tres isti caeli sint, anne plures horum, anmones corporei, anne incorporei quipiam, ut quoniam nos ad id usque loci disputationis ordo deuexit, quid istinc sequendum sit nobis consulta ueritate uideamus. Ac primum non usque facilem de caelorum numero quaestionem paulo scrupulosius uentilemus. nempe legimus: laudate dominum, caeli caelorum, sed istuc et de multis et de binis licet intellegi, ut et plures caeli plurium caelorum et duo caeli duorum caelorum tacito numeri articulo accipi posse uideantur. ecce a terrae contiguis aere tenus aquarum elementum est, exin profundum aeris usque ad lunaris sideris citimum lumen, abhinc ignium aetheriorum spatia usque in extima transmundana, qua sphaeroidis globo mundus includitur. ubinam nunc exacta uniuersitate corporum quaeremus caelum trans omne mundanum? sed in hoc opaco rerum caligantium nubilo ex adytis supercaelestium doctrinarum consulta repetamus. in principio, inquit principium geneseos, creauit deus cum I u met terram. si opinionibus missis ueri fidem quaerimus, ecce tibi creaturarum testem ipsum creationis auctorem, qui cum ante omne tempus creauerit caelum et terram postque die uno fecerit lucem et firmamentum secundo itidem die condiderit idque caelum abusiuo nomine uocitauerit, cui ratis interuallorum limitibus loco uel modo uariantium porro siderum ornamenta subtexuit, animaduerti promptum est hoc uisibile firmamentum tanto interuallo substantiae caelo inuisibili cedere, quanto itidem terrae imis locorum intercapedine praeeminere. quocirca alieno ac translaticio nomine firmamentum istud caelum dici potest, cum uere esse caelum illi creato ante tempora caelo sit proprium. enimuero istud stelligerum quod caelum dicimus in scriptura geneseos caeli dicitur firmamentum, quippe ubi luminarium creationem retexit: fecit, inquit, deus duo luminaria magna et posuit ea in firmamento caeli. qua uidelicet auctoritate uerum illud unum ante temporaneum caelum credere sinimur, quamquam istud quo de agimus firmamentum caelum dicere non inhibeamur eo uidelicet, quia deus firmamentum uocauerit caelum. Sed mouet iterum, quod caeli in authenticis uoluminibus non duali tantum, sed plurali numero saepe uocitantur. uero autem subicitur, quod terrae corpus unum in scripturis dicitur. orbis esse terrarum. ita igitur forsan dicantur caeli multi, cum duo sint, sicut terrae dicuntur esse, cum una sit. ad quod ergo tertium caelum raptus est Paulus? eia nunc sodes egredere et elementorum molibus excussis trutinaeque iudicii corporum ponderibus inpositis adpende mundum: quipiam fortasse caeli nobis undeunde prosilient. aut si unus mundus plures porro non habet caelos, aliquos tibi cum Epicuro mundos atomorum minuta parturiant, ut tertium caelum Paulus inueniat. sed quid ad beatitudinem spectat, ut de uno corporeo ad aliud aut ab hoc ad tertium aeque corporeum quisquis ascendat, cum non id sit merito beatius, quod loco sublimius? alioquin cedent auiculis homines, atque ad aeternitatem non profectibus ibit quisque, sed passibus. Quapropter cum nec praeeminentia localis beatum faciat, nec tres identidem caelos anima corporalis inueniat, ut tandem defecta corporibus incorporeis cedat, iuxta praelibatam tacita discussione rationem ternarium caelorum numerum differentiamque uideamus, quia cum differentia dignitatum sit distantia locorum, si distant magis quam differant inter primum secundumque caelum, quaero quid rei sit? aut substantia uidelicet illic aut nihil est: si nihil, nulla creati caeli causis suberit, cum nec in infimis terrae quippiam nisi praecedentibus porro apud aeuum causis exstiterit. sin autem est illic quaedam terrenis potior uiuentium multitudo, substantia ergo supercaelestis ista sub caelo est hauriens uidelicet a superno sui uibrantiorum siderum flammas et liquidiores auras aeris, cuius elementum replet intercaelestis uacui concauum, quod scilicet a caelo tertio alii uiuentium populi atque alia intersiti aeris profunda discriminant. Nunc igitur si per haec raptatus apostolus usque in tertium caelum uenit, quid istic potissimum repperit, quod si localiter quaerendum fuit et in primo caelo inueniri non potuit? sed ipse dicit raptum sese usque in tertium caelum nescio quid audisse diuinum, quod homini loqui non liceat. itane tandem, apostole, per loca deus quaeritur aut non nisi in loco ueritas inuenitur? si istuc ita est, et deus igitur localis erit et tu deum, quem localiter inuenis, localiter amittis, qui si non nisi in tertio caelo est, ibi ergo tibi relictus, ubi repertus est. at cum non de caelo corporeo, sed de caeli domino sis beatus et totus ubique sit dominus caeli, qui nec localiter quaeritur nec localiter inuenitur, haec uera profecto ascensionis tuae causa dabitur, si ab inferioris substantiae caelo ad caelum substantiae potioris ascendis. quia quaerentibus deum a corporeis ad corporea nullus ascensus est, qua uersum nunc corporalitas inclusa diffugiet? ecce et raptum fuisse Paulum usque in tertium caelum uerum est et rursum tres esse caelos corporeos uerum non est. igitur aut incorporeum quid creatum confitebere aut tres caelos infitiabere. sed quoniam et tres esse caelos et non omnes corporeos uel indiscussibilis auctoritas docet uel ratio manifesta conuincit, sub unius ope ueritatis sicut fallentia discussimus, sic uera quaeramus. Legimus in propheta: qui fecit caelum et terram. caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum. istic animaduertendum est aliud esse caelum et aliud caelum caeli, quippe cum caelum caeli dicitur, tale est ac si caelum ac terra dicatur. imum nempe siderei caeli haec terra est, sed cum ante omne temporaneum creauerit deus caelum et terram secundoque die hoc uisibile caelum fecerit, est ergo caelum aeuo terrae posterius, cum tanto sit qualitate praestantius. sed quoniam uices et spatia temporum et moras dierum momentaria mundi creatio non admittit, quia de sex dierum numero magis quam spatio nullum disserendi nunc tempus est, illud intellege, quod propheta inter caelum et caelum caeli tantam differentiam fecit, quanta ferme est inter hoc caelum et terram, ut sicut terra huius scilicet caeli haec terra est, ita hoc caelum illius caeli porro sit terra. unde coniciendum est mundi corpus uniuersum diuinitus terram dici et illud, quod domino datum est, proprio nomine caelum uocari. scriptura namque sic loquitur: caelum caeli domino, ter-. cum autem dedit filiis hominum. Quid ergo dicemus? numquid hoc caelum uisibile non hominibus datum est aut solaris fulgor et calor uel lunaris globi per incrementa ac detrimenta uariatio uel astrorum uagus ratusque circuitus uel per magnos orbes congressus siderum et statuta progressio, siue cum dierum noctiumque uices uariant, siue quia caloris ac frigoris alterno fotu mundum temperant, seu quod dimensis limitibus articulos temporum signant eodemque intermino linearum tramite in id ipsum sine fine redeuntia per easdem circulorum uias reuehunt, uel quod distinctis numerose choris et musicis interuallis aetherem pingunt? suntne haec omnia genti mortalium uel coniuentia usui uel iucunda spectamini? ac per hoc ita tenus corporeum caelum, quia uidelicet hominibus datum est, terra dicitur, sicut aquarum et aeris corpora non utique eiusdem corpulentiae, cuius est terra, tamen quia filiis hominum data sunt, terra dicuntur adiecto eo, quod omnium sensualiter uiuentium principaliter tactus ex terra est. porro autem sicut sine igni uideri nihil, sic tangi absque terra nihil potest: quia et ignis tactui subiacet et aether ignis est, non abhorret aliquid illic esse terrenum. quapropter quoniam omne corporeum terrae nomen includit ratoque iudicio in corporeis conpositum, terra dicitur omne corporeum, quia hic sensibilis mundus cum uisibili caelo terra est, quae filiis hominum data est. Quid de illo caelo dicemus, quod domino datum est, non filiis hominum? ergo identidem ad eloquia diuina recurramus. idem nempe psalmographus dicit: confitemini domino, qui fecit caelos in intellectu. quocirca si in intellectu sunt caeli, quos habitat deus, nec nisi incorporeum caelum est, quod domino datum est, uidelicet cui terra est omne corporeum liquido claret omne quod intellegit non esse corporeum. porro substantialiter humanus animus intellegit, incorporeus igitur est animus humanus. en tibi terram omnem corpoream creaturam, en tibi caelum incorpoream intellectualemque substantiam. nunc igitur ut possis per duos caelos usque in tertium caelum paulo praeeunte raptari, incorporeo tui uniuersum transmitte corporeum postque etiam incorporeum creatum idemque mutabile acriore admodum nisu et uolatu perniciore transcende atque abhinc in tertium caelum, in ipsius inmutabilis incorporei beatissima contemplatione requiesce teque, humana anima, incorpoream nosce, cui pro naturae excellentia promptum est simul et congruum inter ima uel summa tui tamquam mediante substantia uel infra despicere corpus imum uel supra conspicere deum summum. Nunc egomet sciscitor adferasne nobis aliam de ternario caelorum numero ac diuersitate rationem, quam quidem cupio, sed liquet haudquaquam dari a quoquam posse, nisi inter corpus et deum natura se substantiae incorporalis interserat, quia si nihil absque deo nisi corpus est, non tres ergo caeli, sed duo sunt, ut unum ferme caelum sit omne corpus et creator corporis aliud. uerum quoniam non trans tertium, sed in tertium caelum raptus est Paulus, transeundae sunt uelut duo caeli omnis corporea atque incorporea creatura, ad creatorem uero quasi in tertium caelum non transeundi, quod non potest, neque redeundi, quod non debet, sed standi et manendi causa ueniendum est. hic autem cursus atque status profectus est atque perfectio, quae scilicet uirtutum est; non locorum, quoniam qui proficit currit et qui perficit peruenit. Nunc autem quoniam amplissimos campos latissimae quaestionis breui admodum calle transmisimus datis aliquot, ut reor, indiciis, quae scilicet a recto ueritatis tramite errorum deuia secernunt, quid sibi uelit illud, quod apostolus siue in corpore siue extra corpus raptum se esse dicit, inquiro. quippe sic ait: scio hominem raptum, siue in corpore siue extra corpus nescio et reliqua, de quibus quod adtinuit diximus. ac primum adhibita discussione uideamus quid certum istic sibi beatus apostolus quidue fateatur incertum. raptum esse hominem scit, in corpore an extra corpus nescit. animaduerte iam aliud hic dici hominem, aliud corpus. ecce tamen - discretum est, quid nescire apostolus, quid scire se dicat. excutiamus igitur utrum ex incorporeo corporeoue an ex utroque sit ita tenus nesciat, sicuti cum corpore an sine corpore sit raptus ignorat. scio, inquit, hominem raptum, sed sine in corpore sine extra corpus nescio. istic nunc animaduerti licet, quod is qui raptus est et raptum esse se nouit, sentiens tamen non ipsum se esse corpus suum et sic cum eodemne an sine eodem raptus sit haesitat, se ipsum tamen raptum esse non dubitat. et cum istoc omne patescit obscurum, nempe is, qui seu cum corpore seu sine corpore sit raptus incertus est, incorporeum tamen esse et corpus habere se certus est, quia si non sine corpore raptus est, et corpus cum illo raptum est, et non tamen hoc est ipse quod corpus, cum quo raptus est. si sine corpore, multo potius intellegitur non esse corpus, quod potest esse sine corpore. scio, inquit, hominem raptum, sed siue in corpore siue extra corpus nescio, quod tale est ac si diceret: raptum me scio, sed cum corpore an sine corpore nescio. ergo etsi cum corpore raptus es, rapi tamen sine corpore potuisti. incorporeus igitur es etiam in corpore, si potuisti rapi sine corpore, quippe incorporeum corpori salua sui substantia uiuificandi eiusdem causa miscetur, ut autem corpus sine corpore sit, statuta rerum lege non sinitur. XIII. EX EVANGELIO DEO PRO INCORPORALITATE ANIMAE TESTE VTTTVR [2.13] Sed iam nunc testibus meis, praeconibus scilicet ueritatis, ad indubitatam fidem ueritas ipsa testificabitur. dicit in euangelio dominus: nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. cur, quaeso te, animam occidere non potest qui occidere corpus potest, nisi quia forte anima non est corpus? tu uero dicis: corpus est quidem, sed tenuius, corpus est quidem, sed leuius. at egomet responsum refero: tenuius sit licet et leuius, sed tamen, si; corpus est, occidi potest ab eo, a quo corpus occidi potest. de his nempe duobus agimus, anima uidelicet et corpore, quibus confit homo uisibilis. qui enim dixit: nolite timere eos, non dixit, qui occidunt. spissius corpus, grauius corpus, sed qui occidunt corpus. et item non dixit, tenuius et leuius corpus, sed animam non possunt occidere. hoc nempe corporis nomine uiuens profecto corpus inclusit, quia nec occidi quid nisi uiuum potest, ac per hoc si anima corpus est uiuum, occidi ab illo potest, a quo potest corpus occidi. ueritas dicit: qui occidunt corpus, animam non possunt occidere. non est igitur corpus anima, quae occidi non potest a quibus corpus occidi potest. uerum quoniam leuanda est perpetuae lectionis onere legentis intentio, huiusce iam uoluminis iste sit finis. CLAVDIANI MAMERTI DE STATV ANIMAE: LIBER TERTIVS — I. DE LAZARI CORPORE QVALITER EXANIMATVM IACVERIT LOCALITER, CVM ANIMA INLOCALITER DISCESSERIT A CO [3.1] Editis in adstructionem ueri et merito pariter et numero satis ut arbitror idoneis uadibus restat nunc ut quae ex opusculo huius patroni corporis supersunt indiscussa uideamus, qui cum temeraria persuasione decernat animam corpore contineri, adsumpto in hoc idem euangelicae auctoritatis exemplo tamquam peremptorie argumentatur dicens corpus Lazari cum fuit mortuum fuisse sine uita idemque rediuiuum fuisse cum uita, ut per hoc anima localis esse credatur, quae recesserit corpore rursusque ad corpus accesserit. II. DE ANIMA IN QVO SIMILITVDINEM DEI GERAT [3.2] Atque ut uniuerso animarum generi in commune praescribat, ipsam nostri redemptoris animam localem esse pronuntiat formidabili scilicet atque ut autumat insolubili syllogismo: ut anima, ubi est, sit et non sit, ubi non est, tamquam nos eandem aut ubique aut nusquam esse dicamus, cum si ubique esset, deus esset, si nusquam esset, nihil esset. illa quidem non in toto mundo est tota, sed sicut deus ubique totus in uniuersitate, ita haec ubique tota inuenitur in corpore. et sicut deus nequaquam minore sui parte minorem mundi partem replet, maiore maiorem, sed totus in parte, totus in toto est, ita et haec non pro parte sui est in parte corporis. nec alia pars animae sentificat oculum et alia uiuificat digitum, sed sicut in oculo tota uiuit et per oculum tota uidet, ita et in digito tota uiuit et per digitum tota sentit. aut si fortassis sic tota in digito sentit, ut tota non sit in digito, sentit ergo tota, ubi tota non est, et est, ubi non est. aut igitur tota erit anima in corporis parte minima, cum nihilominus in toto sit tota, aut cum tota sentiat, ubi tota non est, est ergo tota, ubi non est tota. sed de hoc et in primo libro quam plura disserui et in secundi principio non pauca praemisi, in quae si quispiam sollerter intenderit, ad hunc uidelicet locum non rudis accedet. difficillimum namque est incorporea contemplari, quia fallax uisus corporalium sensuum ita peccato oculum inbecillae mentis obnubit, ut, cum se uel deum contemplari uult, imaginum corporearum uelamen quod sibi praetexitur solum uideat, cum trans illud uidere non possit. quisquis ergo difficultate nisi.. onis huius offenditur, studium atque opus insumat, non ut me calumniatum eat, sed ut purgari ualeat. Nec tamen egomet ita sum oblitus mei, ut non languoris quam sanitatis amplius inesse mihi sentiam. uerum tamen hanc me opinionem qua corpus creditur anima cum puerilibus annis euasisse delectat, quia tunc, cum opinabar, utique nesciebam. opinari autem ignorantis est, ignorantia uero contraria scientiae: nescit ergo quisquis opinatur. hinc equidem factum est, ut scientiam prae opinione concupiscerem sciens nescire me, quoad usque opinabar. tu autem dicis, cum de animae substantia quaeramus, quod supra nos est nobis uideri non posse, cum supra nos ipsos ipsi non simus, et item quod agnosci posse negas quasi cognitum iudicas animamque corporis corpus esse confirmas. quod si sciens dicis, quia falsa sciri nequeunt, uerum dicis et, si hoc uerum dicis, animae substantiam nosci non posse mentiris. aut igitur falsum est animam corpus esse aut falsum est animae substantiam cognosci non posse. uides quo perducat opinio sequaces sui ? nam quoniam nemo nisi ignarus opinatur et ignorantia est aduersa scientiae, tu, qui ex opinionis incerto uis certam ferre sententiam et de his uelut sciens pronuntiare quae nescis, conuinceris docere quod nescis. nescire igitur doces cumque nesciri posse dicis, docere praesumis. da nobis, quaesumus, ueniam nolentibus discere nescientiam. [3.3] III. QVIA NON LOCALITER CORPVS CONTINET ANIMAM, SED ANIMA CONTINET CORPVS INLOCALITER ET OMNE QVOD EST, AVT IN SE EST AVT SVBIECTVM AVT IN SVBIECTO EST. Dicis ergo animam corpore contineri. numquidnam uel apostolicum illud tibi in mentem uenire non debuit, quod dictum est: et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur? omne quod est, ut breuiter dicamus, aut in se aut subiectum aut in subiecto est. in se est deus, in rebus corporalibus subiectum est corpus et color corporis in subiecto, in incorporeis animus et disciplina, quae ita sibi nexa sunt, ut nec sine colore corpus nec sine disciplina sit rationalis animus, modo tu uideris, qui animam corpus esse et eandem superiectam in subiecto corpore contineri credis, utrumnam probare ualeamus manere quod in subiecto est ipso intereunte subiecto, quia si corpore continetur, ipsa in suo superiecta subiecto est, nec manere poterit quae continetur illo pereunte qui continet. sed dicit apostolus ueterascente corpore renouari animam corruptoque solidari, uon ergo corpore continetur. Vereor ne et istic opinatus uidearis nouus academicus, qui et cum academicis nihil scias et de his quae nescis sine cunctatione definias. uide ne non corpus contineat animam, sed contineatur ab anima. hoc nempe corrupto illa solidatur, sicut illud itidem huius amissione dissoluitur. illa sine hoc uiuit melius, hoc sine illa nec peius. atque ut ex his duobus, quibus confit humana substantia, quid in quo sit non argumento solum uigeat, sed etiam auctoritate clarescat, propheticum quoque testimonium proferamus. ait namque: corpus quod corrumpitur adgrauat animam. ac nobis primum uidendum est, utrumnam illud adgrauet, quod in quoquam, an illud, in quo quidque est. si illud, in quo aliquid est, leuatur ergo pondere quidque oneratur. sin uero illud adgrauat, quod in aliquo, non illud, in quo aliquid est, magis in anima est corpus, quod adgrauat animam, quam in corpore anima, quae grauatur a corpOre: onus uidelicet in portitore, non portitor in onere. quae cum ita sint, magnam animae auctoris sui inesse similitudinem maximo illud indicio est, quod pro similitudine sicut inlocaliter mundus in deo est, sic inlocaliter corpus in anima. Nunc sciscitanti mihi peto respondeas: si localiter intra corpus est anima, quo modo continet corpus? notum nempe est corpore contineri nihil posse corporeum, nisi quod continet exterius sit et quod continetur interius. anima uero, ut adfirmas ipse, corporea quo modo intra corpus est ad id uiuificandum et extra corpus ad continendum ? an forsitan sic eiterrius continet, ut exterius non sit? rursus igitur in illam redigimur diffcultatem, ut anima aut sit inlocaliter extra corpus, ut contineat corpus, aut, si continet ubi non est, sit ubi non est. sed ratio haec te forsitan sui nouitate sollicitat. euigila paulisper ac, si potes, intuere: si non potes, admirare incorporei potentiam, ut corpus moueat stantem et non per loca loca quaelibet adeuntem in hisdemque locis inlocaliter agentem. istud si cernere quineria, non nobis animam Lazari pro quadam abscedendi redeundique localitate ueluti quoddam corpus obpones, sed eandem corpus eius incorporeo unegetasse motu et inlocaliter excessisse rursumque ad illud inlocaliter redisse cognosces. Iam si tibi uisionis huiusce sincerum ueritate claruerit, nulla quaestionis difficultate iactabere, quatenus anima corpore posito inlocaliter esse possit in mundo, quia sic erit inlocaliter in qualibet mundi parte, sicut inlocaliter fuit in corpore. tu uero in praeiudicium generis animarum omnium Christi quoque animam localem corporeamque pronuntias et corpus dicis esse animam redemptoris, cum non sit anima pecudis. IIII. QVIA SICVT CORPVS CVM LOCALE SIT INLOCALITER EST IN ANIMA, SIC MVNDVS CVM LOCALIS SIT INLOCALITER IN DEO EST [3.4] Sed forte contendas, quo modo anima et in loco est et localis non est? et ego te mutua consultatione percontor, quo modo corporeus mundus et localis est et in loco non est ? quod si mundum in loco esse responderis, nihilo segnius quaero, locus, in quo est mundus, extra mundum anne de mundo sit. si de mundo, non in illo mundus, sed in alio ipse cum mundo est, si extra mundum, rursus quaero, utrum locus, in quo est mundus, in loco sit. aut igitur loca, hoc est corpora infinita fateberis itaque deo, qui solus infinitus est, corpus aequabis aut mundum non in loco esse concedes. istam nunc ergo rationem mente pertracta et sicut tantum locorum tantumque spatiorum esse perspicis non in loco, ita illud, quod nullius est molis, nullius est spatii, intellege in loco esse posse sine loco, quia si illud, quod locale est, in loco non est, multo minus in loco est, quod locale non est. [3.5] V. QVIA SICVT ANIMA INLOCALITER DISCEDIT A CORPORE VT MORIATVR CORPVS, SIC DIVINITAS CHRISTI INLOCALITER DISCESSIT VT MORERETVR FILIVS DEI CHRISTVS IN CRVCE. Sed istud quamlibet clareat intellegas necne, dubitauerim: illud quod eo usque est simplicis consequentiae, ut agnitio eius non dicam in promptu sit, sed ne uitari quidem facile ualeat, sic elapsum tibi satis mirari nequeo. dicis corpus Christi cum patibulo sublatum est animatum fuisse, exanimum uero cum sepulcro mandatum, propterque hoc quod negandum non est acuminis argumento tui localis erit animus, quia uiuificare Christi corpus alternauerit. sub huius ergo necessitate sententiae deum quoque profano ausu localem credemus, qui et in Christo, cum crucifixus est, fuit et eundem in passione dereliquit. ipse quoque dominus de cruce clamauit: deus meus, quare me dereliquisti? si enim non discessit, non dereliquit, si dereliquit, utique discessit. obice nunc igitur localitatem deo. contiguus uidelicet gradus est, ut ab iniuria similitudinis dei feraris in deum et qui infamas imaginem lacessias auctorem. sicut ergo inlocalitas deo non adimitur, quod hominem Christum discedendo deseruit, sic anima inlocalitatis priuilegium non amittit, cum corpore moriente discedit. [3.6] VI. QVIA NON IURA GABRIELEM ANGELVM IN EA SVBSTANTIA QVA SPIRITVS EST VIDIT, SED EX EO QVOD DE AERE CORPVS VISIBILE TEMPORALITER SVMPSIT. Hic iam nunc in angelorum statum superbus orator inueheris et gabrielem tibi quasi quoddam linguae proludium deligis sic declamans: ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae oculis genitricis adstaret sine dubio caelo deerat, maria non superuolabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed ipsum tantum locum, in quo aderat, occupabat. dilata huius paululum discussione sententiae tantam aduersantium repugnantiam prolocutionum stupere me fateor. nunc aerem subtilem, nunc eundem uastum dicis, nunc magnum mundi locum,. quem pro portione aeris elementum replet, poetica quadam licentia uacuum perhibes nec intellegis uacuum prorsus esse non posse, quia ubi est aliquid nonnihil est. aer uero nihil non est, igitur ubi aer est uacuum non est. sed nec illud uacuum recte potest dici, quod nihil est, quia quod nihil est recipere aliquid non potest. proinde uacuum non est quod nullius capax est. illud uero quo spectat, quod matrem domini adpellare mauis poetarum more genitricem et absque uersibus poetice oratoriam texis? ego tamen non qualiter, sed quid loquaris inquiro atque ut respondeas quaeso. cum beatissimus Gabriel ante oculos dominicae matris adsisteret, illudne in Gabriele Maria uidit, quo Gabriel deum uidet? quia si Mariae illud uisibile fuit, est ergo inlocale locali contemplabile. quod si est, inlocale non est: quia si quisque localis est, localiter uidet et adspiciens respicere non potest nisi partem. uidet igitur locum qui localiter uidet, quia pars locus est et locus locorum utique pars est et loca corpora sunt. et qui partem uidet parte sui uidet, nec uideri parte nisi pars potest, pars uero dei nulla est, quia inpartilis non habet partem. aut igitur Gabriel deum non uidet aut solidum uidet, nec integrum nisi de integro uideri potest. corpus uero nec integrum uideri nec uidere integrum potest, non igitur corpus est, unde Gabriel deum uidet, quia quo localiter Mariam Gabriel uidit et eum Maria localiter uidit, uidere inlocaliter nequit. sed ut tecum uerbo congrediar, si totus Gabriel non nisi corpus est pro distantia partium, nec totus est pes, nec totus est os, nec totus est. oculus. quocirca quando Mariae uisus est, nec pede locutus nec ore uidit nec oculo stetit, sed pars unaquaeque membrorum qualitati suae conueniens gessit officium. ergo sicut localiter stetit et localiter sonuit, ita et localiter uidit. Hic nunc pro fine quaestionis inquiro, utrumnam Gabriel angelus, ut tu autumas, solum corpus in contemplatione Mariae corporaliter occupatus uno eodemque uisu, uno atque eodem tempore inlocalem deum inlocaliter uiderit, quo localem Mariam localiter uidit. quod quia fieri pro corporei atque incorporei diuersitate non sinitur, restat ut aut Mariam Gabriel numquam uiderit aut deum uidere cessauerit. sed huic falso sententia ueritatis obsistit, qua dictum est: quia angeli eorum semper uident faciem patris mei si semper uident, numquam non uident. sin autem quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, non ergo semper angeli deum uident. igitur aut quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, aut uerum non erit quod ueritas dixit. quapropter indissolubili, ut patet, ratione concluditur, quod quia locali uisu eodemque in Mariae contemplatione defixo angelus deum uidere non potuit et tamen tunc quoque Gabrieli deum uisum negare non licet, ne iuxta. diaboli casum in miseria scilicet umquam non uidendi deum inmutabilis iam beatitudinis angeli natura deciderit, sit in eo corporea incorporeaque substantia: una qua uel uideatur corpori uel corporaliter uideat, altera qua incorporaliter incorporeum sine fine conspiciat. VII. QVANTVM DISTET MATERIA INPORMIS A NIHILO VEL IAM FORMATA QVANTVM DISTET AB INFORMI [3.7] Age nunc pro acumine excellentis ingenii proque causarum rerumque notitia indaga distingue pronuntia, quo differat materia informis a nihilo, quid sit inanimum idemque formatum, quid et formatum pariter et animatum, quid sit locus et tempus, qualiter localis motus subdatur etiam temporali, cum temporalis tantum non subiaceat etiam locali, quid sit stabilis motus quidue sit aeternitas, quid sit nusquam esse et nusquam non esse, quid numquam esse et numquam non esse: et de omnibus his rationis abditum quaerito quibusque subo stantia omnis includitur aliquid delige quod angelos esse decernas. nihilum certe non sunt, quia non nihil est quidquid est aliquid. informis materia non sunt, quia inter aliquid et nihil est informis materia. ecce a nihilo uix discessimus. Iamque de inanimo formato unde tibi angelos placet esse tractemus. animaduerte nunc quod sicut informis materia, quae formabilis est, praestat nihilo, ita quod iam formatum est melius illo est, quod etsi formari potest, formatum non est. itemque sicuti id quod formatum est anteit illud quod formatum non est, ita inanimum quodcumque formatum cedit illi quod et formatum est pariter et animatum, quia sicuti formatum proximat formae, sic animatum proximat uitae. ae sicut tria sunt, informis materia formatum exanime rerum forma, sic itidem tria sunt, uiuificatum uiuificans uita. aliud est uita corporum, aliud uita uitarum. corpus est uiuens, anima uiua, deus est uita, ita scilicet ut anima quae in se uiua est corpori uita sit, ut sic corpus sine ipsa non uiuat, sicuti ipsa sine deo. intellege nunc angelis sanctis corpora tribuere