EPISTULAE IMPERATORUM PONTIFICUM ALIORUM (LATIN, PART 1 OF 2) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Collectio Avellana (imperial and papal letters) · AD 367–553 Source: Open Greek and Latin project, stoa0045a.stoa001.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. (1.) QVAE GESTA SUNT INTER LIBERIUM ET FELICEM EPISCOPOS [1.1–2] Temporibus Constantii imperatoris filii Constantini durior orta est persecutio Christianorum ab impiis haereticis Arrianis annitente Constantio, qui et Athanasium episcopum resistentem haereticis persecutus est et, ut damnaretur ab omnibus episcopis, imperauit. quod etiam metu principis facere temptauerunt omnes ubique pontifices inauditum innocentemque damnantes; sed Liberius Romanus episcopus et Eusebius Uercellensis et Lucifer Caralitanus et Hilarius Pictauensis dare sententiam noluerunt. hi ergo mittuntur in exilium pro fide seruanda. cum Liberio Damasus diaconus eius se simulat proficisci. unde fugiens de itinere Romam redit ambitione corruptus. sed eo die, quo Liberius ad exilium proficiscebatur, clerus omnis id est presbyteri et archidiaconus Felix et ipse Damasus diaconus et cuncta ecclesiae officia omnes pariter praesente populo Romano sub iureiurando firmarunt se uiuente Liberio pontificem alterum nullatenus habituros. sed clerus contra fas, quod minime decebat, cum summo periurii scelere Felicem archidiaconum ordinatum in loco Liberii episcopum susceperunt. quod factum uniuerso populo displicuit et se ab eius processione suspendit. [1.3] post annos duos uenit Romam Constantius imperator; pro Liberio rogatur a populo. qui mox annuens ait \'habetis Liberium, qui, qualis a uobis profectus est, melior reuertetur). hoc autem de consensu eius, quo manus perfidiae dederat, indicabat. tertio anno redit Liberius, cui obuiam cum gaudio populus Romanus exiuit. Felix notatus a senatu uel populo de urbe propellitur. et post parum temporis impulsu clericorum, qui peiurauerant, inrumpit in urbem et stationem in Iuli trans Tiberim dare praesumit. quem omnis multitudo fidelium et proceres de urbe iterum cum magno dedecore proiecerunt. [1.4–5] post aunos octo Ualentiniano et Ualente consulibus X Kalendarum Decembrium die defunctus est Felix. Liberius misericordiam fecit in clericos, qui peiurauerant, eosque locis propriis suscepit. itemque octauo Kalendas Octobr. Gratiano et Dagalaifo consulibus Liberius humanis rebus eximitur. tunc presbyteri et diacones Ursinus Amantius et Lupus cum plebe sancta, quae Liberio fidem seruauerat in exilio constituto, coeperunt in basilica luli procedere et sibi Ursinum diaconum pontificem in loco Liberii ordinari deposcunt; periuri uero in Lucinis Damasum sibi episcopum in loco Felicis expostulant. Ursinum Paulus Tiburtinus episcopus benedicit. quod ubi Damasus, qui semper episcopatum ambierat, comperit, omnes quadrigarios et imperitam multitudinem pretio concitat et armatus fustibus ad basilicam Iuli perrumpit et magna fidelium caede per triduum debacchatus est. [1.6] post dies septem cum omnibus periuris et arenariis, quos ingenti corrupit pretio, Lateranensem basilicam tenuit et ibi ordinatus episcopus et redimens iudicem urbis Uiuentium et praefectum annonae Iulianum id egit, ut Ursinus uir uenerabilis, qui prius fuerat pontifex ordinatus, cum Amantio et Lupo diaconibus in exilium mitteretur. quod ubi factum est, coepit Damasus Romanam plebem, quae sibi nolebat procedere, fustibus et caede uaria perurguere. presbyteros quoque numero septem detentos per officium nititur ab urbe propellere, sed plebs fidelis occurrens eosdem presbyteros eruit et ad basilicam Liberii sine mora perduxit. [1.7] tunc Damasus cum perfidis inuitat arenarios quadrigarios et fossores omnemque clerum cum securibus gladiis et fustibus et obsedit basilicam hora diei secunda septimo Kalendarum Nouembrium die Gratiano et Dagalaifo conss. et graue proelium concitauit. nam effractis foribus igneque subposito aditum, unde inrumperet, exquirebat; nonnulli quoque de familiaribus eius tectum basilicae destruentes tegulis fidelem populum perimebant. tunc uniuersi Damasiani irruentes in basilicam centum sexaginta de plebe tam uiros quam mulieres occiderunt; uulnerauerunt etiam quam plurimos, ex quibus multi defuncti sunt. de parte uero Damasi nullus est mortuus. [1.8–9] post tres autem dies sancta plebs in unum conueniens coepit aduersus eum domini mandata recitare dicentis: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam uero non possunt occidere; psallebat etiam in laudibus et dicebat: posuerunt mortalia seruorum tuorum escas uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum uelut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret. saepe igitur eadem plebs adunata in basilica Liberii clamabat dicens \'Christiane imperator, nihil te latet. omnes episcopi Romam ueniant. agatur causa. quintum iam bellum Damasus fecit. a sede Petri homicidas foras !* dei autem populus episcopos conuenire multis precibus exorabat, ut memoratum tanta impietate maculatum sententia iusta percellerent; quem in tantum matronae diligebant, ut matronarum auriscalpius diceretur. [1.10–11] uoces ergo plebis ad Ualentinianum principem sunt delatae, qui pietate commotus reditum concessit exulibus. tunc Ursinus cum Amantio et Lupo diaconibus septimo decimo Kalendarum Octobrium Lupicino et Iouino conss. ad urbem rediit. cui plebs sancta gratanter occurrit. sed Damasus tantorum sibi conscius scelerum non mediocri timore concussus redemit omne palatium, ne facta sua principi panderentur. imperator nesciens quid Damasus perpetrasset edictum prorogat, ut Ursino exilio relegato nulla ulterius populos contentio nefanda collideret. tunc Ursinus episcopus uir sanctus et sine crimine consulens plebi tradidit se manibus iniquorum et sexto decimo Kal. Decembr. iussione imperatoris ad exilium sponte properauit. [1.12–13] sed populus timens deum multisque persecutionibus fatigatus non imperatorem, non iudices nec ipsum auctorem scelerum et homicidam Damasum timuit sed per coemeteria martyrum stationes sine clericis celebrabat. unde cum ad sanctam Agnem multi fidelium conuenissent, armatus cum satellitibus suis Damasus irruit et plurimos uastationis suae strage deiecit. quod factum crudelissimum nimis episcopis Italiae displicebat. quos etiam cum ad natale suum sollemniter inuitasset et nonnulli conuenissent ex eis, precibus apud eos molitur et pretio, ut sententiam in sanctum Ursinum proferant. qui responderunt \'nos ad natale conuenimus, non ut inauditum damnemus). [1.14] ita praua eius intentio caruit quo nitebatur effectu. EXINDE PRESBVTERI DIUERSIS MODIS AFFLICTI PER EXILIA ET PEREGRINA LOCA DISPERSI SUNT. EX QVIBUS MARCELLINUS ET FAUSTINIS PRESBVTERI DE CONFESSIONE UERAE FIDEI ET OSTENTATIONE SACRAE COMMUNIONIS ET PERSECUTIONE ADUERSANTIUM UERITATI PRECES UALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO PRINCIPIBUS OPTULERUNT ITA: (2.) [2.1] Deprecamur mansuetudinem uestram, piissimi imperatores Ualentiniane Theodosi et Arcadi, ut haec in contemplatione Christi filii dei, qui uestrum iuuat imperium, infatigabiliter legere dignemini. sublime regnum uestrum tunc ad sublimiora dei patris omnipotentis et Christi unigeniti filii eius opitulatione conscendit, cum nec in exiguis hominibus despicitis ueritatem nec in multis uel potentibus mendacium roboratis. hoc enim iustissimum est et saluberrimum apud regnum iustitiae, ut personae probentur ex merito ueritatis, non ueritas praesumatur ex potentia personarum; siquidem ius saeculi ideo scriptum est, ne contra uerum aequumue potentia uel multitudo praeualeat, etiamsi ab exiguis uindicetur. [2.2] quod si haec tanta cura etiam in rebus rei publicae a uestra tranquillitate et prouisione seruanda est, ut contra omnem uim potentiamue etiam in minimis ius ueri optineat, quo possit tradita uestro imperio dei nutu florere res publica, quomodo in negotiis diuinis sanctae fidei ueritas impiorum caterua et fraudulentissimis eorum circumuentionibus obfuscatur et premitur? maxime cum uos principes Romani imperii piam Christianae religionis fidem puritatemque tot uestris constitutionibus uindicetis: totum quidem quia ueneratores Christi filii dei pro fide catholica decernitis et omni nisu contra haereticos et perfidos imperii uestri auctoritate conscribitis, non quasi aliqua propriae sententiae noua temptantes, sicut quidam anteriores principes in suam aliorumque perniciem conati sunt, sed ut ostendatis uestras sententias uestramque piam fidem cum sacris scripturarum diuinarum sententiis et piis confessionibus conuenire. [2.3] sed hoc cum magis post atrocissimas prioris temporis persecutiones iuuare sanctam deberet ecclesiam, magis affligit, cum idem ipsi egregii episcopi, qui eam ante hoc sub adsertione uel adsensu haereseos persecuti sunt, nunc quoque sub auctoritate catholici nominis persecuntur et, quanto nunc sub ementita piae fidei professione hoc fraudulentius agunt, tanto et perniciosius grassantur et dolentius aestuat ueritas, quod ei adhuc non licet nec sub uobis imperatoribus, qui piam fidem defenditis, respirare. [2.4] sed ne hoc ad inuidiam sine rei probatione referre uideamur, causam ut possumus explicamus; quaesumus autem, supplices quaesumus, ut regias aures uestras nobis exiguissimis commodetis, dum ostendimus non nos esse haereticos et tamen quasi haereticos uehementer adfligi, cum nec ipsi, qui nos uehementer adfligunt, uel socii eorum possint nunc dicere uel probare, quod simus haeretici, sed ne quidem de se negare, quod superiori tempore haeresim aut acerrime uindicauerint cum intolerabili supplicio fidelium aut certe ei manus dederint damnata catholica fide, quam prius adserebant, dum metuunt pro Christo filio dei exilium perpeti, pro quo etiam laico fideli quaeuis mors atrocissima subeunda est, quia nobis donatum est, ut ait apostolus, pro Christo, non tantum ut in eum credamus sed ut etiam pro illo patiamur; talis enim mors uel passio beatae inmortalitatis occasio est. [2.5–6] Non latet mansuetudinem et deuotam deo religionem uestram, quam impia quamue pestifera sit haeresis Arriana, contra quam a patribus nostris apud Nicaeam spiritali uigore conscriptum est, ita ut et apostolicae fidei pia confessio seruaretur atque ipsius haereseos perpetua damnatio seruaretur, ne quis falli posset in posteris. sed Arrius ut cor Pharaonis non credens diuinam in se tunc datam fuisse sententiam nescio qua ratione subripuit apud Constantinum sperans, quod ipsius suffragio spiritalium sacerdotum sententia rescissa recipi posset in ecclesiam. denique idem Constantinus iusserat, ut ei sanctus ac beatae memoriae episcopus Alexander communicaret, non ille Alexander, qui fuit diuinae fidei episcopus in Alexandria (qui et plenus sapientia et spiritu sancto feruens eundem Arrium primus et detexit et expulit et in perpetuum damnauit), sed iste Alexander, qui in hac Constantinopolitana urbe fuit et ipse admirabilis episcopus. [2.7] qui cura uideret, quod Arrius saeculi istius rege niteretur, exclamauit ex imo pectoris dolore stans in loco sacrarii ad Christum uerum et sempiternum regem et dominum omnium regum, ne illam labem in ecclesia pateretur intrare. cuius oratio quam constans fuerit, quam fidelis, hinc probatum est, quod idem Arrius, antequam intraret ecclesiam. dedit poenas nouas et grauissimas usque ad turpem interitum. nam cum pridie quam se putauit sanctam ecclesiam imperatoris auxilio homo impius intraturum, cum nihil languoris, nihil doloris in corpore pateretur sed, quod grauius est, solo animi morbo insanabiliter aegrotaret, humana consuetudine secessum petit atque illic cum sedit, grauissimo repente dolore cruciatus omnia sua uiscera et ipsum cor, quod erat thesaurum impietatis, effudit in stercora atque ita (mirabile dictu!) internis omnibus euacuatis attenuatus est uel ad momentum sicut luridati corporis tabe resolutus est, ut per angustias foraminis et sedilis totus ipse laberetur. [2.8] digna haec poena impio, digna haec mors turpis pestifero haeretico atque de spiritu diaboli foetidissimis membris digna haec sepultura: nouo enim exemplo et cruciari debuit et perire, qui nouas aduersus unigenitum filium dei commentatus fuerat impietates, dicens eum non uere de patre natum et quia erat, quando non erat, et quia ex nihilo substitutus est, ne eiusdem substantiae et diuinitatis et sempiternitatis et omnipotentiae, cuius et pater est, crederetur. hoc ideo retulimus augustae mansuetudini uestrae. [2.9–10] ut uero intenta uestra prudentia animaduertat. quam uenerabilis fides sit conscripta apud Nicaeam aduersus Arrium, cui et deus non solum per auctoritatem scripturarum diuinarum sed etiam per sacratissimam orationem sancti quoque Alexandri testimonium dedit, et quam exsecrabilis est impia doctrina Arrii, quam in ipso Arrio nouo genere supplicii sententia diuina damnauit non expectans in illo diem iudicii, ut exemplo poenae eius ceteri perterriti praecauerent. quo utique exemplo nec illud dubitandum est, etiam hos apud deum esse damnatos, qui Arrii impiam doctrinam renouandam uel suscipiendam esse crediderunt. quomodo enim eos perpetua poena disiungit, quos impia doctrina non separat ? pares reos etiam uestris legibus unus carcer includit atque una ferit sententia. sed et illud ambigi non potest, hos esse uere catholicos, qui per exilia, per genera suppliciorum, per atrocitatem mortis illam fidem sine dolo uindicant, quae apud Nicaeam euangelica atque apostolica ratione conscripta est. quam deus apertissime probauit supplicio Arrii impugnantis eam. [2.11–12] quod si haec apud uos uera sunt, quae apud scripturas diuinas uera roborantur, aduertite, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sint, qui sub his diuinis regulis et professionibus fidem suam ac deuotionem Christo deo consecrauerunt nullum timorem diuino timori praeponentes. sed licet Arrius sit sepultus in stercoribus, reliquit tamen suae impietatis heredes; denique non defuerunt uermes, qui de eius putrido cadauere nascerentur. per quos quae gesserit diabolus artifex erroris, longum est exsequi, etiamsi exsequi possemus; infinita sunt enim et incredibilia, non tamen falsa. illud uero nunc, quod ad praesentem causam facit, exponimus, quod imperatorem Constantium per fraudulentam disputationem Arrianae impietatis participem fecerunt. dedissent et isti in praesenti poenas, si non oporteret secundum apostoli sententiam et haereses esse, ut probati manifesti fierent. [2.13] habentes ergo hi, quos diximus, uermes Arrii adsistentem sibi regiam potestatem primum quidem per singulos in euersionem catholicae fidei et in excidium sacrae religionis pro Arriana impietate contendunt, ita ut resistentes aut calumniis adpeterent uel poenis uel exilio cruciarent et necarent. ubi tamen amplius per suam rabiem grassati sunt et fecerunt sui ubique terrorem, non iam contenti ire per singulos, postremo cogunt undique in unum episcopos conuenire et datur locus ad synodum Orientalibus quidem Seleucia Isauriae, Occidentalibus uero ciuitas Ariminensis. [2.14] atque illic primum quidem episcopi pro sancta fide uenientes confirmant illam expositionem, quae apud Nicaeam conscripta est, ita ut nihil inde minueretur, eo quod euangelicam fidem uerbis inexpugnabilibus explicaret et Arrii impiam doctrinam diuina auctoritate damnaret. tunc demum oblatam ab Ursacio, Ualente, Germinio et Gaio huiusmodi fidei conscriptionem, quae et fidem catholicam reprobaret et Arrium absolueret, immo et introduceret pestiferam eius doctrinam, execrantur et damnant tam impiam fidem eorum quam etiam ipsos, inexpiabile scelus esse iudicantes, qui patrum fidem uenerabilem uiolent, si hos tam impios atque impiam eorum conscriptionem pateretur ecclesia. [2.15–16] mittunt quoque decem legatos ad imperatorem Constantium scribentes, quae gesta sunt, et hortantes simul, ut ipse quoque decreta patrum pro fide uenerabili contra haereticos inuiolata seruaret. mittunt sane et haeretici legatos: quos tunc familiarissime et ut suos suscepit Constantius; eos uero legatos, qui pro fide catholica contra haereticos uenerant, reprobat et per suos nunc gratia inuitat, nunc minis perterret et interim sola dilatione discruciat, ut in ultimum, cum iram regis metuunt, cum non dignantur pro Christo filio dei exilium perpeti, cum propriis sedibus et ecclesiarum perniciosissimis possessionibus oblectantur, rescindant, quod pie uindicauerant, et suscipiant, quod ut impium damnauerant. [2.17–18] liceat in hoc apud uos religiosos imperatores in causa dei dolentius ingemiscere: episcopi plus iram regis terreni timuerunt quam Christum uerum deum et sempiternum regem; grauius exilium temporale esse crediderunt quam perpetuam poenam secundum Esaiam indormitabilis uermis et ignis inextinguibilis; suauiora habuerunt propria domicilia et possessiones quam in regno Christi beatam et perpetuam habitationem. sed Constantius non contentus ruina et labe decem legatorum mittit Ariminum, ut omnes illic episcopi similiter uerterentur. qui et ipsi malo illo exemplo legatorum suorum piam fidem patrum, quam uindicauerant, reprobant subscribentes in illa fide Arrianorum, quam integro et libero iudicio damnauerant. [2.19] aduertit sapientia uestra Ariminensem synodum piissime coeptam sed impiissime terminatam. eadem autem et apud Seleuciam Isauriae ab episcopis impietas commissa est. iudicate, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sunt et in quo merentur adfligi, qui nolunt cum talibus episcopis conuenire, qui cum primum fidem integram uindicarent et impiam fidem reprobarent, postea, cum metuunt exilium, cum rebus suis et sedibus oblectantur. uertunt sententias, damnantes ad nutum haeretici imperatoris illam apostolicam, quam uindicauerant, fidem et suscipientes illam Arrii, quam reprobauerant, impietatem. [2.20–21] nonne gratum habere debuerunt, si tamen credebant futurum dei iudicium, omnia mala perpeti quam esse uenerabilis fidei proditores, cuius uirtus sancti quoque Alexandri orationibus et Arrii supplicio fuerat adprobata? maxime cum et gloriosae passionis praecessisset exemplum licet paucissimorum episcoporum, qui ne euangelicam apostolicamque fidem uiolarent, ne impiis adquiescerent, non exilium, non supplicium nec aliquam atrocitatis mortem recusauerunt. denique ante synodum Anminensem Paulinus de Triueris constantissimus episcopus datur in exilium piam fidem uindicans et execrans consortium Arrianorum. [2.22–23] sed et apostolicus uir Lucifer de Sardinia Caralitanae ciuitatis episcopus ob hoc, quod bene esset agnitus per contemptum saeculi, per studium sacrarum litterarum, per uitae puritatem, per constantiam fidei, per gratiam diuinam, a Romana ecclesia missus est legatus ad Constantium et ob hoc, quod fidem uenerabilem uindicauit, quod detexit et conuicit haereticos, ductus est in exilium cum omni atrocitate iniuriarum. similiter et Eusebius a Uercellis nec non et Dionysius Mediolanensium, Constantio regi primum familiaris, cum adhuc ignoraret eum fautorem esse haereticorum; postea tamen quam ei cognitum est et probatum, quod haereticos uindicaret, respuit regis impiam familiaritatem, malens exilium, ne Christi dei amicitiam perderet, ne sanctorum consortium non haberet. [2.24–25] sed et Rodanius mittitur in exilium nec non et Hilarius, qui etiam scripta contra haereticos et praeuaricatores edidit, licet postea uero interruperit fauens praeuaricatoribus, ut non dicamus interim, quia f ubi et haereticis, in quos eloquentiae suae uiribus perorauerat. Maximus quoque de Neapoli Campaniae, eo quod esset inhabili stomacho et corpore delicatior, primum quidem, ut cederet, diu adflictus iniuriis, deinde ubi ob constantiam animi fideique uirtutem carnis infirmitate non uincitur, ductus est in exilium atque illic martyr in domini pace requieuit. [2.26] sed et Rufininus, mirae quidem simplicitatis sed admirabilior in tuenda fide, effusione sui sanguinis praeuenit exilium. denique cum pro fidei integritate persistit, hunc Epictetus atrox ille et dirus de Centumcellis episcopus ante raedam suam currere coegit et, cum diu currit, sic in uia ruptis uitalibus sanguinem fundens expirauit. sciunt hoc Neapolitani in Campania, ubi reliquiae cruoris eius in obsessis corporibus daemonia affligunt, pro gratia utique fidei illius, pro qua et sanguinem fudit. [2.27] fuerunt et alii episcopi de Aegypto, licet pauculi, quorum alii in fugam uersi sunt, alii uero in exilium dati, eo quod nollent cum episcopis impiis et crudelibus conuenire. quam utique salubre fuerat, quam pulcrum quamue gloriosum, si omnes illi episcopi pari uirtute et simili conspiratione fidem, quam recte semper uindicauerant, in finem usque ser. uassent, non exilia neque supplicia pertimescentes ad capiendam utique futuram in dei Christi regno perpetuam beatitudinem! [2.28–29] et tacemus, quod fortassis ipsum illum Constantium, quamuis regni potestate terribilem, tantorum tamen episcoporum unita constantia confutasset et frangeret, fortassis etiam et intellegere fecisset magnum pretium esse istius fidei, pro qua nullus episcoporum exilium proscriptiones tormenta mortemque recusaret. sed paululum territus tantus episcoporum numerus cateruatim dederunt marus impietati et ad maiorem iam uesaniam incalluit impietas tam facili strage multitudinis. non hoc minus sacrilegium est, non haec minor impietas, quam si sub persecutore gentili idolo sacrificatum est, quia et in haeresi perterritum subscribere daemoniis sacrificare est, siquidem docentibus scripturis diuinis doctrina daemoniorum est haeresis, sicut et idolatria. [2.30] interea quia apud quosdam multitudo praeponitur ueritati, eo quod pauculos habeat sectatores, et ob hoc affligimur, quod in paucis sequimur inuiolabilem fidem et multos uitamus propter impias haereses et sacrilegas praeuaricatorum subscriptiones: quid censetis in hac causa o iustissimi imperatores et catholicae fidei uindices? de his duabus partibus cui calculum datis? una est pars, in qua multi sunt episcopi; sed ubi multi sunt, illic per praeuaricationem sacra Christi fides uiolata est semper ante defensa, illic metu regis Arrii suscepta impietas est semper ante damnata. ubi uero paucissimi sunt, illic per exilia, per cruciatus, per effusionem sanguinis, per ipsam mortem fides Christi uindicatur et Arrii impietas atque omnis haeresis ut summum malum execrabiles sunt. [2.31] sed etsi non est dubitandum paucos episcopos esse pretiosos de merito confessionis et inuiolabilis fidei, multos uero nullificari merito haereseos uel praeuaricationis, quia in causa ueri, maxime in causa religionis et sacrae fidei, non numerus numero comparandus est sed pura illa apostolica fides probata exiliis, probata cruciatibus licet unius, multorum infidelitatibus praeponenda est: tamen necessarium est damnatae praeuaricationis diuinum quoque praesens proferre documentum, ut sicut in Arrio impia secta eius diuina animaduersione punita praeiudicat et de sectatoribus eius, quod eadem illos poena maneat, qua torquetur et Arrius, ita et de praeuaricatoribus sacrae fidei nihil aliud sentiendum sit, quam quod in uno uel duobus praeuaricatoribus poenis praesentibus diuino iudicio determinatum est. [2.32] Potamius Odyssiponae ciuitatis episcopus primum quidem fidem catholicam uindicans, postea uero praemio fundi fiscalis, quem habere concupiuerat, fidem praeuaricatus est. hunc Osius de Corduba apud ecclesias Hispaniarum et detexit et reppulit ut impium haereticum. sed et ipse Osius Potami querela accersitus ad Constantium regem minisque perterritus et metuens, ne senex et diues exilium proscriptionemue pateretur, dat manus impietati et post tot annos praeuaricatur in fidem et regreditur ad Hispanias maiore cum auctoritate, habens regis terribilem iussionem, ut si quis eidem episcopus iam facto praeuaricatori minime uelit communicare, in exilium mitteretur. [2.33] sed ad sanctum Gregorium Eliberitanae ciuitatis constantissimum episcopum fidelis nuntius detulit impiam Osii praeuaricationem; unde et non adquiescit memor sacrae fidei ac diuini iudicii in eius nefariam communionem. sed Osius, qui hinc plus torqueretur, si quis ipso iam lapso staret integram fidem uindicans inlapsa firmitate uestigii, exhiberi facit per publicam potestatem strenuissimae mentis Gregorium, sperans quod eodem terrore, quo ipse cesserat, hunc quoque posse cedere. erat autem tunc temporis Clementinus uicarius, qui ex conuentione Osii et generali praecepto regis sanctum Gregorium per officium Cordubam iussit exhiberi. [2.34–35] interea fama in cognitionem rei cunctos inquietat et frequens sermo populorum est \'quinam est ille Gregorius, qui audet Osio resistere?\' plurimi enim et Osii praeuaricationem adhuc ignorabant < et), quinam esset sanctus Gregorius, nondum bene compertum habebant. erat enim etiam apud eos, qui illum forte nouerant, rudis adhuc episcopus, licet apud Christum non rudis uindex fidei pro merito sanctitatis. sed ecce uentum est ad uicarium et multi ex administratoribus intersunt et Osius sedet iudex, immo et supra iudicem, fretus regali imperio, et sanctus Gregorius exemplo domini sui ut reus adsistit non de praua conscientia sed pro conditione praesentis iudicii, ceterum fide liber, et est magna expectatio singulorum, ad quam partem uictoria declinet. et Osius quidem auctoritate nititur suae aetatis, Gregorius uero auctoritate nititur ueritatis; ille quidem fiducia regis terreni, iste autem fiducia regis sempiterni. et Osius scripto imperatoris utitur, sed Gregorius scripto diuinae uocis obtinet. [2.36] et cum per omnia Osius confutatur, ita ut suis uocibus, quas pro fide et ueritate prius scripserat, uindicaretur, commotus ad Clementinum uicarium (non) inquit \'cognitio tibi mandata est sed exsecutio. uides, ut resistit praeceptis regalibus: exsequere ergo, quod mandatum est, mittens eum in exilium). sed Clementinus, licet non esset Christianus, tamen exhibens reuerentiam nomini episcopatus in eo maxime homine, quem uidebat rationabiliter et fideliter obtinere, respondit Osio \'non audeo\' inquiens (episcopum in exilium mittere, quamdiu adhuc in episcopali nomine perseuerat. sed da tu prior sententiam eum de episcopatus honore deiciens et tunc demum exequar in eum quasi in priuatum, quod ex praecepto imperatoris fieri desideras\'. [2.37] ut autem uidit sanctus Gregorius, quod Osius uellet dare sententiam. ut quasi deiectus uideretur, appellat ad uerum et potentem iudicem Christum totis fidei suae uiribus exclamans \'Christe deus, qui uenturus es iudicare uiuos et mortuos, ne patiaris hodie humanam proferri sententiam aduersus me minimum seruum tuum, qui pro fide tui nominis ut reus adsistens spectaculum praebeo, sed tu ipse, quaeso, in causa tua hodie iudica, ipse sententiam proferre dignaberis per ultionem. non hoc ego quasi metuens exilium fieri cupio, cum mihi pro tuo nomine nullum supplicium non suaue sit, sed ut multi praeuaricationis errore liberentur, cum praesentem et momentaneam uiderint ultionem\'. [2.38] et cum multo inuidiosius et sanctius deum uerbis fidelibus interpellat. ecce repente Osius. cum sententiam conatus exprimere os uertit, distorquens pariter et ceruicem de sessu in terram eliditur atque illic expirat uel, ut quidam uolunt, obmutuit. inde tamen effertur ut mortuus. tunc admirantibus cunctis etiam Clementinus ille gentilis expauit et, licet esset iudex, tamen timens, ne de se quoque simili supplicio iudicaretur. prostrauit se ad pedes tanti uiri obsecrans eum, ut sibi parceret, qui in eum diuinae legis ignoratione peccasset et non tam proprio arbitrio quam mandantis imperio. [2.39–40] erat tunc stupor in omnibus ac diuinae uirtutis admiratio, quod in illo spectaculum totum nouum uisum est: nam qui proferre uoluit humanam sententiam. mox diuinam perpessus est grauiorem. et iudex, qui iudicare uenerat iam pallens ut reus timebat iudicari, et qui quasi reus in exilium mittendus adstiterat, a iudice prostrato rogabatur, ut parceret quasi iudex. inde est, quod solus Gregonus ex numero uindicantium integram fidem nec in fugam uersus nec passus exilium. cum unusquisque timuit de illo ulterius iudicare. [2.41–42] uidetisne damnatae a deo praeuaricationis mira documenta? scit melius omnis Hispania, quod ista non fingimus. sed et Potamio non fuit inulta sacrae fidei praeuaricatio. denique cum ad fundum properat, quem pro impia fidei subscriptione ab imperatore meruerat impetrare, dans nouas poenas linguae, per quam blasphemauerat, in uia moritur nullos fructus fundi uel uisione percipiens. non fuit auari hoc tormentum leue: moritur, qui propter concupiscentiam fundi fiscalis fidem sacram uiolauerat et, cum ad fundum properat, poenali morte praeuenitur, ne uel uisionis solatio potiretur. in sacro euangelio legimus uerba improperantis ad diuitem, qui sibi de conditis uanissime gloriabatur: stulte, inquit, hac nocte anima tua abs te auferetur; quae praeparasti, cuius erunt? si quis hoc scriptum et de Potamio conuenire consideret, intelleget in eum non leuiter iudicatum, maxime passum linguae supplicium, in qua et dines ille apud inferos uehementius cruciatur. [2.43] sed et Florentius, qui Osio et Potamio iam praeuaricatoribus sciens in loco quodam communicauit, dedit et ipse noua supplicia. nam cum in conuentu plebis sedet in throno suo. repente eliditur et palpitat atque foras sublatus uires resumpsit. et iterum et alia uice cum ingressus sedisset. similiter patitur nec adhuc intellegens poenas suae maculatae communionis. nihilominus postea cum intrare perseuerasset, ita tertia uice de throno excutitur, ut quasi indignus throno repelli uideretur. atque elisus in terram ita palpitans torquebatur, ut cum quadam duritia et magnis cruciatibus eidem spiritus extorqueretur, et inde iam tollitur non ex more resumendus sed sepeliendus. [2.44–45] scit hoc, quod referimus, magna ciuitas Emerita, cuius in ecclesia plebs hoc ipsum suis uidit obtutibus. sed et hoc considerandum est, quia Florentius haec passus est, qui nondum subscripserat impietati. sed tantum quod communicauit praeuaricatoribus fidei non ignorans eorum praeuaricationem. hoc ideo intulimus. ut uideant illi, quid sibi agendum sit, qui cum non subscripserint ut praeuaricatores, tamen per communionem praeuaricatoribus sibi cognitis copulati sunt. et puto quod intellegant, quid exemplo Florentii timere debeant. [2.46] sed longum est referre alia quoque documenta poenis praesentibus damnatae praeuaricationis, quae diuinum iudicium uariis in locis exercuit. ad hoc scilicet, ut qui scripturas diuinas quadam ratione non respicit, uel praesenti ultionis diuinae animaduersione intellegat, quid sibi sectandum sit quidue uitandum. uindicare uoluit deus uel in paucos sine dubio et illa ratione. , quae per scripturam diuinam de praeuaricatorum futuris suppliciis minitatur, uelut fabula putaretur, si nunc in hoc saeculo in neminem uindicaret. [2.47] intellegant nunc omnes episcopi praeuaricatores fidei, quam grauissimis suppliciis reseruati sunt, quando in suos socios in hoc quoque saeculo ad stuporem omnium uindicatum est. ad hoc enim etiam praesentes poenas praeuaricationis exposuimus, ut quod in paucos uindicatum est, credatur et in omnes eorum similes uindicari, maxime cum et scriptura diuina hoc ipsum adseueret, quod et per praesentia documenta monstratum est, et hoc consideretur, piissimi imperatores, in quo rei sunt. qui cum talibus diuina sacramenta non copulant, quorum et perpetua supplicia sacris leguntur in libris et suppliciorum exempla uidentur in saeculo. [2.48] Sed quaesumus miram beniuolentiani uestram. ut adhuc nobis pro contemplatione Christi dei infatigabilem audiendi patientiam commodetis. dum adhuc, summatim licet. exponimus, in quantum creuit impietas. execrabiles enim Arriani in partibus Orientis et maxime in Aegypto non fuerunt hoc solo contenti. ut episcopi damnata fide integra in eorum impiam sententiam declinarent, sed hos ipsos. qui primum fuerant per catholicos episcopos ordinati. ubi pro eorum desideriis subscripserunt, in laieorum numerum exige bant et postea iterum eos idem haeretici episcopos ordi nabant, ut non solum fidem catholicam damnare uiderentur sed etiam ordinationem factam per catholicos episcopos. [2.49] intendite in hoc aduersus catholicos quasi quendam triumphum haereticorum et miseram et quasi ultimam et foedissimam captiuitatem in his episcopis. qua damnata pia fide et catholicis episcopis in eorum se dominium delusionemque tradiderunt metu exilii et ut episcopale nomen apud homines retinere uiderentur, quod utique iam apud deum post subscriptiones impias non habebant. sed ideo nominis istius etiam cum omni dedecore quaerebatur auctoritas, ne illis possessiones ecclesiae tollerentur, quas utinam numquam possedisset ecclesia, ut apostolico more uiuens fidem integram inuiolabiliter possideret! et nunc his talibus non communicare summa impietas dicitur et hoc sub uobis imperatoribus, qui, ut uestrae constitutiones elocuntur, uenerabilis ecclesiae diuinam sanctimoniam uindicatis (non est autem mirum. si haec tam atrocia eorum commissa occupati rei publicae prouisionibus ignoratis). [2.50–51] has eorum impietates execrantes episcopi, qui pro fide poenas exilii perpetiebantur uel qui se in fugam dederunt, licet essent corpore discreti per interualla regionum, tamen spiritu in unum positi per mutuas litteras apostolico uigore decernunt nullo genere talibus episcopis posse communicari, qui fidem illo modo, quo supra retulimus, prodiderunt, nisi si laicam postulauerint communionem dolentes suis impietatibus. sed mortuo Constantio patroao-4iaereticorum Iulianus solus tenuit imperium. ex cuius praecepto omnes episcopi catholici de exiliis relaxantur. solet hoc facere diuinitas, ut etiam per aduersarios Christianae religioni suae consulat, ut tanto magis. qui cultores sunt Christi, pro fidelibus elaborent. [2.52] sed non multo post Iuliano intercepto Iouianus efficitur imperator, qui uindicans fidem catholicam dedit calculum episcopis catholicis. sed illi egregii episcopi, quam(quam) sub Constantio integram, quam uindicauerant, fidem haeretica subscriptione damnauerant, uidentes quod imperator pro catholicis episcopis interuenit, iterum se ad confessionem fidei catholicam transtulerunt. et ubi iam fides et ueneratio Christi est, quando pro terreni imperatoris arbitrio episcopi nunc ex catholicis fiunt haeretici et idem ipsi ex haereticis ad fidem catholicam reuertuntur? [2.53–54] sed etsi quidam confessores fatigati in ultimo talium se com. muuioni iungendos esse crediderunt euertentes illa statuta, quae prius aduersus eos prophetica et euangelica atque apostolica auctoritate decreuerant, numquid hoc potest diuinam obruere ueritatem? numquid hoc potest euangelicis praeiudicare doctrinis? numquid apostolicas labefactare sententias et illam praesertim dei uocem dicentis: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit? sed etapostoli Pauli uasis electionis a Christo domino pronuntiati, cuius ad Galatas scribentis haec uerba sunt: sed etsi nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam euangelizauimus uobis, anathema sit! unde et idem ipse inferius in eadem epistola prosequitur dicens: si enim. quae destruxi, haec iterum aedifico, praeuaricatorem me constituo. confessor utique factus est de euangeliis, de uocibus prophetarum, de doctrinis apostolorum: quis fidelium dubitet hunc confessionis meritum non habere, si scripturarum diuinarum iura subuertens incipiat aedificare, quae destruunt euangelia? [2.55–56] an non scripturae diuinae impugnantur, quando cum episcopis filii dei negatoribus pax ecclesiastica copulatur? quis est enim. qui considerans uim diuinae religionis pacem perfidorum deo placere confidat, nisi si, ut a patribus decretum est, in laicorum se numerum tradant suae perfidiae dolentes? sed esto, habeant pacem cum infidelibus: in quo tamen offendunt, in quo laedunt imperatores, in quo rem publicam uexant, qui diuini contemplatione iudicii huiusmodi pacem respuunt, quae sacrilegos recipit, praeuaricatores fidei honorat, fauet hypocritis, despicit ueritatem, Christi dei ueri filii negatores tamquam dominos ecclesiae constituit, populum perfidiae labe contaminat, euertit euangelia? hinc rei sumus, hinc sub nominis uestri auctoritate patimur persecutiones ab his episcopis, qui pro nutu prioris imperatoris haeresim uindicantes contra fidem catholicam perorabant. heu gemitus: idem episcopi aduersus fideles et catholicae fidei defensores haeretici prius imperatoris decreta praeferebant, idem et nunc episcopi aduersus fideles et catholicae fidei defensores catholicorum imperatorum iura proponunt! [2.57–58] haec cum dolore omnium uiscerum loquimur deflentes, non quod non sit fidelibus gloriosum sub quolibet pro uero perpeti, sed quia tantus est stupor in saeculo. ut haec illorum tantis inuoluta perfidiis non agnoscatur impietas. ut nemo intellegat, quomodo etiam regias aures semper inludunt in uexationem Christianorum et fidelium sacerdotum sed sub uocabulo pacis impietas tegitur et speciosum nomen unitatis opponitur ad patrocinium perfidorum. sed bene, quod ipse saluator uirtutem suae pacis exposuit, ne quis simplici pacis uocabulo caperetur et eam quibuscumque saeculi impietatibus copularet, dicens pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis; non sicut hic mundus dat. ego do uobis. pacem suam a mundi pace discreuit. nam si haec pax deo grata est, quae in ecclesiam recepit episcopos infideles, quid ergo opus est in persecutionibus aestus perpeti, carcerem sustinere. ire obuiam gladiis atque omnia genera suppliciorum mortisque tolerare. quando quidem post negationem. post perfidiae sacrilegia propter pacem hanc, quam deo placere confidunt, securus unusquisque infidelium tamquam inlibatus saluo episcopali honore suscipitur? [2.59] nani iam secundum hanc adsertionem et martyres iudicandi sunt. ad quos enim fructus poenas mortemque ferre maluerunt? si enim, qui metu persecutionis negauerunt filium dei, non habent poenam. immo potius honorantur, nec martyres coronam passionis sperare debuerunt, immo potius pendunt supplicia suae temeritatis. hoc omni necesse est consequatur; non enim fieri potest. ut non ubi t contraria iudicentur. nonne manifestum est. ad quam uocem coartantur uocabulo pacis istius uel quod pronuntiare cogantur, ut si negatores filii dei recte in honore corroborantur, credamus martyres tamquam pro sua temeritate puniri? [2.60–61] sed absit: absit, ut hoc admittat con scientia Christiana; credimus enim filio dei pronuntianti: qui me negauerit coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo, et qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo. uerumtamen et in hac causa diuinum iudicium cognoscite prolatum praesentibus documentis, ne quis putaret acceptandam pacem talium episcoporum, etiamsi ad uerae fidei confessionem reuerterentur post subscriptiones impias uel nefarias haereticorum communiones, quibus scientes subcubuerunt, ne aut possessiones ecclesiae perderent aut honores. sanctus uir Maximus episcopus, cuius supra meminimus. [2.62–63] fidem uindicans rectam consortiumque reprobans haereticorum ductus est in exilium. in loco eius praeuaricatores ordinant nomine Zosimum. qui et ipse prius quidem catholica uindicabat. res ista in Neapoli ciuitate Campaniae acta est. cognoscit hoc sanctus Maximus et de exilio scribens dat in eum sententiam non solum episcopali auctoritate sed etiam aemulatione ac uirtute martyrii feruens in gloriam diuinam. sed post aliquot annos beatus Lucifer de quarto exilio Romam pergens ingressus est Neapolim Campaniae, ut diximus, ciuitatem, ad quem Zosimus uenire temptauit illa forte fiducia. qua scilicet iam de impietate correxisse uidebatur. sed hunc confessor Lucifer suscipere noluit non ignorans, quae gesserat. immo et sancti spiritus feruore episcopi et martyris Maximi sententiam robustius exequitur dicens, quod episcopatum ipsum, quem sibi ut adulter uindicat spiritalis, animaduertentis dei iudicio non habebit hic quoque sentiet poenam suae impietatis. [2.64] sed non post multum temporis idem Zosimus cum in coetu plebis uult exsequi sacerdotis officia, inter ipsa uerba sacerdotalia eius lingua protenditur nec ualet eam reuocare intra oris capacitatem, eo quod contra modum naturae extra os penderet ut boui anhelo. sed ut uidit se linguae officium perdidisse, egreditur basilica et (res mira!) foris iterum in officium lingua reuocata est. et primum quidem non intellegitur compleri in eum sententiam martyris et confessoris, sed cum hoc totiens patitur, quotiens et basilicam diuersis diebus temptauit intrare, ipse postremo recognouit ob hoc sibi linguam inter pontificii sollemnia uerba denegari, ut sanctorum episcoporum in eum rite prolata sententia probaretur. denique cessit episcopatum, ut ei lingua, quae cesserat, redderetur. [2.65–66] non res antiquas referimus, quae solent quadam ratione in dubium uenire: uiuunt adhuc praesentia ista documenta, nam et Zosimus hodieque in corpore est usum iam linguae non amittens, posteaquam maluit cum amissione episcopatus uiuere dolens suis impietatibus. nonne etiam de similibus praeiudicatum est nihil illis prodesse, quod quasi sub correctione episcopi esse perseuerant? non enim correctio est ista sed inlusio, prout sunt imperatorum tempora, fidem uertere. haec, haec res decepit et Ualentem imperatorem, cum in haereticis uidet constantiam defensionis, in istis autem egregiis catholicis inconstantiam fidei. nam utique probatur illi, quod hi, qui se catholicos adserebant, subscripsissent prius cum haereticis damnantes quam primum defenderant fidem, et dicebant haeretici si nostra fides mala est, quare sub Constantio pro ipsa subscriptum est ab his, qui nunc se catholicos dicunt hanc fidem uindicantes, quam cum primum defenderent conuicti rationibus sub Constantio damnauerunt his rebus Ualens motus ignorans uirtutem uerae fidei et constantiam cum inconstantia conferens impietatem haereticorum cum (quadam iustitia uindicabat. [2.67] et tacemus, quod etiam sub Ualente iterum se quidam haereticis tradiderunt, quos nunc nihilominus uidemus inter catholicos nominari. inde est, unde etiam plebes haereticorum ad fidem impiam roboratae sunt, dum haeretici in malo perseuerant et, qui putantur catholici, de bono recedunt aliquotiens subcumbentes haereticis. qua enim auctoritate hi tales episcopi contra haeresim praedicant, cui se subscripsisse negare non possunt? et qua fiducia catholicam fidem plebi suadere nitantur, cum constet, quod eam impiis subscriptionibus reprobauerint? [2.68] uidetisne etiam uestris temporibus, sed ut credimus ignorantibus uobis, fidem quidem piam, atque utinam uel uere, sed etsi uere cum quadam tamen iniustitia uindicari, cum per indignos episcopos uindicatur in afflictionem piam fidem defendentium sacerdotum et in perniciem fidelium laicorum? sed nefas putatur tot praeuaricatores deicere et conscientem ad iniustitiam turbam reprobare. et ubi est iustitia uerae religionis, si addicenda est impiae multitudini et hoc sub piissimis et religiosissimis imperatoribus? [2.69] non sic in diluuio iudicatum est, ut turba uinceret infidelium, sed et Noe ille iustissimus ideo magis deo placuit, quod in illo excidio mundi solus iustus inuentus est. nihilominus et in Sodoma et Gomorra graues poenas dedit impia multitudo, unde hospitalissimus Loth ob iustitiam liberatus est cum duabus tantummodo filiabus. sed nec dei aemulator Helias, qui fuit singularis, obtritus est, cum aduersus illum quadringenti quinquaginta falsi sacerdotes niterentur, sed omnis turba illa impia sacerdotum luit poenas sub unius fidelis manu et hoc spectante rege Achab, qui falsos sacerdotes impie uindicabat. [2.70–71] sed nec Iehu rex Israel detulit impiae multitudini sacerdotum; denique omnes falsos sacerdotes, qui sub rege Achab fuerant in culmine, cum religiosa fraude in domum religionis impiae conuocasset quasi eos post ritus religionis remuneraturus, iussit occidi, ita ut nemo de his superesset, et legimus. quia ob hoc factum ita placuit domino. ut filii eiusdem regis quarta progenie sederent in throno Israel. sunt et alia multa simillima exempla. quae quidem nos non ideo dicimus. quasi qui uelimus alicuius sanguinem fundi: absit hoc a uotis nostris; hoc enim qui nunc fieri cupit, exorbitat a legibus Christianis. factum est quidem tunc, quia et illo tempore id ipsum diuina lege fieri licebat. quando adhuc totum corporaliter agebatur, donec cresceret instructio spiritalis. sed non, quia quidem nunc non licet bonis et fidelibus falsorum sacerdotum sanguinem cupere, idcirco fideles falsis sacerdotibus addicendi sunt, ita ut grauissimis eorum persecutionibus affligantur. [2.72–73] falsum uideatur. quod dicimus, si non uariis in locis ecclesiae fidelium sacerdotum alibi inuasae et alibi destructae sunt, si non interpellationibus illorum sancti quique comprehensi et diu ad iniurias inclusi et postremo missi sunt in exilium. si non etiam et ceteri quidam in carr-ere, alii autem tractu et caede mulcati animas reddiderunt, ob nullam aliam causam, quam quia metu diuini iudicii nolebant communicare cum perfidis uel sociis perfidorum. in Hispania Uincentius presbyter uerae tidei antistes quas non atrocitates praeuaricatorum passus est, eo quod nollet esse socius impiae praeuaricationis illorum. eo quod beatissimo Gregorio communicaret. illi Gregorio, cuius supra, ut potuimus, fidem uirtutemque retulimus? contra quem primum quidem interpellauerunt Baeticae prouinciae consularem, tunc demum sub specie intercessionis postulatae ex aliis locis plebeia colligitur multitudo et irruunt die dominica in ecclesia et Uincentium quidem non inueniunt, eo quod ipse praemonitus etiam populo praedixerat, ne illo die procederent, quando cum caede ueniebant. hoc enim putauit fieri melius. si irae locum daret. [2.74] sed illi, qui ad caedem parati uenerant, ne sine causa furor illorum uenisse putaretur, certa Christo deo deuota ministeria, quae illic inuenta sunt. ita fustibus eliserunt. ut non multo post expirarent. sed quia plebs sancta Uincentii presbyteri magis eos execrabantur post illas eorum caedes, quae in dominico factae sunt, egregii episcopi, ut plebs uniuersa terreretur, ab ipsis principalibus incipiunt: denique postulant exhibitionem decurionum ciuitatis illius et ut includantur in carcerem. ex quibus unus principalis patriae suae, eo quod fidem firmiter ut fidelis in deo retineret execrans labem praeuaricationis, inter eos et ipse catenatus fame frigore necatus est cum fletu et gemitu illius prouinciae, quae honestam uitam eius optime nouerat. [2.75–76] egregii et catholici episcopi Luciosus et Hyginus huius crudelitatis auctores sunt. et interea inuaserunt quidem basilicam, sed fidem plebis inuadere potuerunt. denique alibi in agello eadem plebs basilicam sibi ecclesiae fabricauit, ad quam cum sancto Uincentio conueniret. sed satanas, qui nusquam patitur Christum pie coli. inflammat eos et iterum deposita postulatione ex diuersis urbibus decurionum ac plebeia multitudo colligitur. simul etiam et presbvteri eius ad locum ueniunt, ecclesiae illius ianuas confringunt diripientes inde, quicquid ad sacra ecclesiae ministeria pertinebat. et postremo, quod horroris est dicere, ad cumulum perpetrati sacrilegii ipsum altare dei de dominico sublatum in templo sub pedibus idoli posuerunt. haec utique illi faciunt, qui paenitentes de impia subscriptione suscepti sunt ad catholicam disciplinam propter bonum pacis et unitatis! quid grauius gentilis cultor idolorum faceret, si haberet licentiam ecclesiam persequendi? [2.77–78] sed apud Triueros Bonosus presbyter inclusus intestatus ac diu poenas senex dedit propter obseruantiam intaminatae fidei illius, pro qua et inclytus Paulinus eiusdem ciuitatis episcopus in exilio martyr animam dedit. in ipsa quoque urbe Roma quam graues persecutiones fidelibus inlatae sunt! ubi et beatus Aurelius episcopus communicans beatissimo Gregorio aliquotiens afflictus est; sed hic uir sanctus, licet sit saepenumero afflictus, tamen propria accersione requieuit. in Macarium uero presbyterum multa impiorum commissa sunt. hic erat in eadem urbe Roma presbyter mirae continentiae, non uino stomachum releuans, non carnis esculentia corpus curans, sed oleo solo escas asperiores mitigans, ieiuniis et orationibus uacans. sane pro merito fidei et abstinentia habebat gratiam sancti spiritus in hoc, ut de obsessis corporibus eiceret daemonia. ideo uitam eius meritumque memorauimus, ut tanto magis impii iudicentur hi, qui tales uiuere non sinunt in Romano imperio. [2.79–80] eodem tempore grauis aduersum nostros persecutio inhorruerat infestante Damaso egregio archiepiscopo, ita ut fidelibus sacerdotibus per diem sacros plebis coetus ad deseruiendum Christo deo conuocare libere non liceret. sed quia pro conditione rerum quolibet tempore uel clam salutis nostrae sacramenta facienda sunt, idem sanctus presbyter Macarius dat uigilias in quadam domo conuocans fraternitatem, ut uel noctu diuinis lectionibus fidem plebs sancta roboraret. sed diabolus, qui fauet impiis, quia et impii fauent diabolo, nec in occulto patitur diuina sacramenta celebrari. denique tendunt insidias clerici Damasi et, ubi cognouerunt, quod sacras uigilias celebrat cum plebe presbyter Macarius, irruunt cum officialibus in illam domum et plebem dissipant non resistentem ipsumque presbyterum comprehensum non iam ducere dignantur sed per silices trahunt, ita ut in coxa eius perniciosum uulnus fieret, atque alio die sistunt eum ante iudicem ut magni criminis reum. [2.81–82] cui quidem iudex ueluti sub imperiali rescripto et minis extorquere contendit, ut cum Damaso conueniat. sed presbyter memor diuini iudicii praesentem iudicem non timens reppulit perfidi communionem atque ideo datur in exilium et, cum est apud Ostiam, atrocitate illius uulneris moritur. cuius quidem tanta fuit sanctitas, ut eum etiam episcopus loci illius nomine Florentius communicans Damaso cum quadam ueneratione suspexerit. namque cum in quodam uetusto monumento eum fratres sepelissent, non est passus idem Florentius iacere eum illic, ubi indigna sepultura uideretur, sed transfert eum inde et sepelit in basilica martyris Asterii, ubi in loco presbyterii qui t iuxta sepulturam. hoc pio suo obsequio, in quantum poterat, Damasi scelus a se facere contendebat alienum. [2.83] aduertat tranquillitas uestra: si haec fieri uultis in Romano imperio aduersus sanctos et fideles ab his qui praeuaricatores sunt, nonne metus est, ne sanguis fidelium Romanum grauet imperium? nam idem Damasus accepta auctoritate regali etiam alios catholicos presbyteros nec non et laicos insecutus misit in exilium perorans hoc ipsum per gentiles scolasticos fauentibus sibi iudicibus, cum utique uestrae constitutiones aduersus haereticos decretae sint. non aduersus catholicos, et tales catholicos, qui fidem integram nec sub haereticis imperatoribus reliquerunt, et quidem grauia multa perpessi. [2.84–85] sed et nuper temptauit grauiter persequi beatissimum Ephesium episcopum sanctae fidei aemulatione feruentem, ordinatum intaminatae plebi Romanae a constantissimo episcopo Taorgio et ipso inlibatae fidei uiro. sub inuidia falsi impositi cognomenti per suos defensores interpellans iudicem Bassum quasi aduersum Luciferianos. sed Bassus olim catholicam fidem uenerans sciebat in Lucifero nullam haereseos fuisse prauitatem, quippe quem et bene nouerat pro fide catholica decem annos exilia fuisse perpessum, et pro constantia suae integritatis reppulit accusationes Damasi negans se facturum, ut homines catholicos et integrae fidei uiros insequeretur, dicens maxime, quod ipsae constitutiones imperatorum contra haereticos solummodo promulgatae uideantur, non contra hos, qui sanctissimam fidem sine saeculi ambitione conseruant. et tunc primum erubuit Damasus, quod inuentus est iudex, qui solus imperialia scripta piissime interpretans tueretur. [2.86] nam et hoc ipsum necessarium est, ut falsi cognomenti discutiamus inuidiam, qua nos iactant esse Luciferianos. quis nesciat illius cognomentum tribui sectatoribus, cuius et Bona aliqua doctrina transmissa est ad discipulos ex auctoritate magisterii ? sed nobis Christus magister est, illius doctrinam sequimur atque ideo cognomenti illius sacra appellatione censemur, ut non aliud iure dici debeamus quam Christiani, quia nec aliud sequimur quam quod Christus per apostolos docuit. haereses autem ideo hominum appellationibus denotatae sunt, quia et hominum commenta tradiderunt. perdit enim in se Christiani nominis appellationem, qui Christi non sequitur disciplinam. [2.87–88] dicant nunc, quid Lucifer nouum docuerit. quod non ex Christi magisterio traditum est, quod non ab apostolis discipulis saluatoris transmissum est in posteros. et bene, quod libros scripsit ad Constantium, non, ut plerique, gloriam captans ingenii sed diuina testimonia aptissime congerens contra haereticos et contra ipsum patronum haereticorum. ad diuinam aemulationem pro filii dei amore succensus. denotent. quid illic contrarium scripturis, quid nouum quasi haereticus scripsit. quos quidem libros. cum per omnia ex integro ageret, suspexit et Athanasius ut ueri uindicis atque in Graecum stilum transtulit, ne tantum boni Graeca lingua non haberet. parum est: quin etiam propriis litteris idem Athanasius eosdem libros praedicat ut prophetarum et euangeliorum atque apostolorum doctrinis et pia confessione contextos. et quamuis plurimis in eum laudibus erigatur, tamen non aequat ad meriti eius praeconium. et quidem cum amplius laudare non posset: ita rerum eius supereminentia quaeuis laudans lingua superatur. [2.89–90] sed Lucifer ignarus licet artificiosae eloquentiae, tamen ut prophetico et euangelico atque apostolico more scriberet, quod super omnem humanam eloquentiam est, habuit gratiam sancti spiritus ex merito rectae fidei et sincerissimae conscientiae. per quem etiam diuinas uirtutes operatus est non solum in Sardinia sed in ipsis quoque quatuor exiliis usque adeo, ut eum aduersarii magum dicerent, cum apostolicas uirtutes per eum fieri negare non possent. uenit ad hunc et sanctus Gregorius et admiratus est in illo tantam doctrinam scripturarum diuinarum et ipsam uitam eius uere quasi in caelis constitutam. iam quantus uir Lucifer fuerit, cum illum admiretur et Gregorius, qui apud cunctos admirabilis est non solum ex conlisione illa Osii sed etiam ex diuinis uirtutibus, quas habens in se gratiam sancti spiritus exsequitur? [2.91] quid ergo ? et in hoc impii sunt, cum Lucifer secundum scripturas diuinas et crediderit et docuerit et uixerit et in nomine Christi sit uirtutes operatus. ad opprimendos uerae fidei uindices Luciferi nomen imponant, nescientes miseri summum se committere sacrilegium, cum doctrinam Christi sub hominis appellatione designant, sicut et in hoc impii sunt. quando sacrilegas institutiones pro arbitrio hominum editas sub Christiani nominis auctoritate defendunt. an non summa impietas est iniquitates suas et sacrilegia sub Christi nomine uindicare? an non summa impietas est piam doctrinam sub Christi nomine consecratam humanis appellationibus denotare? sed haec fraus, haec atrocitas aduersus fideles in Hispania et apud Triueros et Romae agitur et in diuersis Italiae regionibus. [2.92] Adserendum nunc necessario est, quod in his partibus gestum est, ubi egregii episcopi non fidei ueritate sed sola catholici nominis appellatione uestiti non solum per iudices neque tantummodo per manum militarem fideles et ueros catholicos dissipant sed etiam interdum per suos clericos ignorantibus iudicibus uel etiam dissimulantibus atrocia exercent. et qui finis erit, si cuncta referamus, quae singuli quique fidelium passi sunt atque patiuntur? unum tamen atrox persecutionis facinus ad compendium referendum est, quod in Aegypto apud Oxyrynchum commissum est sub totius testimonio ciuitatis. [2.93] certa pars est apud Oxyrynchum sanctae plebis, in cuius sacro numero plerique quanto intentius ad res diuinas studium curamue posuerunt, tanto sollicitius diligentiusque fidem catholicam inuiolabiliter seruare contendunt, ita ut se nullis haereticis nullisque praeuaricatoribus per diuina commisceant sacramenta. ad hanc obseruantiam plerique eorum eruditi sunt exemplo et motu beatissimi Pauli, qui isdem fuit temporibus, quibus et famosissimus ille Antonius, non minori uita neque studio neque diuina gratia quam fuit sanctus Antonius. nouit hoc et ipsa ciuitas Oxyrynchus, quae hodieque sanctam Pauli memoriam deuotissime celebrat. [2.94] sed haec ipsa pars plebis, ubi uidit episcopum illius ciuitatis nomine Theodorum in impiam praeuaricationem fuisse conlapsum, ita ut non solum fidem integram condemnaret neque ut tantummodo impie subscriberet sed ut etiam laicum se fieri ab impio Georgio pateretur et denuo ab ipso haeretico episcopum ordinari. exsecrata est eius communionem habens secum presbyteros et diacones illibatae fidei, per quos fruebatur diuinis sacramentis una cum supra memorato beatissimo Paulo. sed postea etiam episcopum sibi per tunc temporis episcopos catholicos ordinauit sanctum Heraclidam, tanto magis idoneum, quanto et firmius contra haereticos et praeuaricatores debuit ordinari, qui et in uita esset perspicuus, a prima aetate deo deseruiens contemptis bonis saecularibus et in fide et doctrina perfectus existens. unde et pro apostolica fide, pro doctrina euangelica, pro conuersatione caelesti apud cunctos illic uenerabilis est, solis tantummodo haereticis et praeuaricatoribus displicens; unde et magis deo placet, cum talibus displicet. [2.95–96] sed hic tantus ac talis ita coepit exercere pontificium, ut ad opinionem fidei eius et doctrinae atque ipsius sanctissimae conuersationis plerique etiam de longissimis regionibus aduenirent execrantes nefariam praeuaricatorum societatem eiusque sacrosanctum consortium desiderantes. sed ille egregius bis episcopus hoc non patitur. et primum quidem uexat per publicas potestates, ita ut aliquotiens solum intempesta nocte raptum per lancearios de urbe sustulerit. sed cum eaedem potestates non in hoc perseuerant, in quo temerarie coeperant (quod enim ius habere poterant contra episcopum catholicum ? unde et merito a coepta persecutione cessarunt, maxime unus ex ipsis etiam diuina plaga admonitus), tunc egregius iste bis episcopus iam propriis uiribus nititur et mittit turbam clericorum ad ecclesiam beati Heraclidae catholici episcopi eamque euertit destruens undique parietes, ita ut ipsum altare dei securibus dissiparet, cum horrore totius ciuitatis et gemitu, quod illa ecclesia euerteretur, cuius episcopum etiam diuersae partis homines rectae et illibatae fidei confitentur. [2.97–98] aduertite, quaesumus, piissimi imperatores et rectae fidei uindices: numquid pro tam impiis episcopis edicta proponitis, ut hi affligantur, qui ob meritum fidei et sanctissimae uitae mundo ipso pretiosiores sunt? credite, religiosissimi imperatores, beatum Heraclidam unum esse de illo numero sanctorum, de quibus refert scriptura diuina dicens: circuierunt in melotis et caprinis pellibus, indigentes, in tribulationibus et doloribus afflicti; quorum non erat dignus mundus. quomodo enim beatus Heraclida non talis est, qui omnia saecularia respuens oblectamenta per ipsas amaritudines confragosae uitae istius aemulans dominica uestigia nudus expeditusque uirtutum iter salutare sectatur, qui sic pro diuinae fidei amore conspirat, sicuti et sanctos legimus conspirasse. nihil habens de saeculo quam pro fide tribulationes et dolores, sic uiuens, sic incedens, sicuti et illi sancti, de quibus supra positum est testimonium? merito ergo et beatus Gregorius ceterique sancti episcopi sanctimoniae istius uenerabili consortio in tot malis afflictae ecclesiae uelut diuinis solatiis releuantur. [2.99] non solum autem in tam uenerabilem episcopum grassatus est Theodorus sed et in ipsam sanctissimam plebem eius, quae pro sincerissimi et fidelissimi sacerdotis doctrina et moribus instituta est. et longum est referri, quae contra pudorem propositumue sacrarum uirginum molitus est, quarum monasteria pro merito sanctimoniae earum ciuitas ipsa ueneratur. sed et ipsos seruos dei aliquotiens atrocibus afflixit iniuriis, quos magis probauerat sanctiores. sed quid mirum, si oues ut lupus affligeret, quarum bonum pastorem frequenter affligit ? [2.100] ecce, qui sub uobis piis imperatoribus et pro fide catholica uenientibus iactat se esse catholicum, euertens ecclesiam catholicorum, persequens catholicos sacerdotes et seruos Christi nec non et sacras eius uirgines impie affligens! hic est egregius et sanctissimus ille episcopus, qui cum fuisset primum a catholicis episcopis episcopus ordinatus, postea ab impio Georgio in laicorum numerum redactus nihilominus ab ipso Georgio episcopus ordinatus est in uexationem fidelium, sedens et communicans in una eademque ciuitate cum Apollonio Melitianorum episcopo consentienti impietatibus Georgii et cum ipso item Apollonio idem Theodorus persequens beatum Heraclidam catholicae fidei uindicem! [2.101] ecce, cui quasi catholico basilica nunc tradita est Apollonii ex generalis edicti uestri auctoritate, cum utique idem Theodorus, qui quasi catholicus haeretici Apollonii basilicam accepit, similiter impie gessit, ut gessit et Apollonius, nisi quia atrocius gessit Theodorus, cum de episcopo catholico fit laicus, damnans piam fidem et subscribens Arrianae impietati, ut ab haeretico iterum episcopus ordinetur! sane hinc se uult catholicum uideri, quod et ipse nunc quosdam presbyteros seu diacones Apollonii facit suasu quodam laicos et eos iterum ordinat, ut uideatur turpissimae istius ordinationis uicem referre, quam passus est. numquid non excedit omne sacrilegium haec ludibria sub nomine catholico uindicare in aft!ictionem fidelium sacerdotum atque laicorum ? [2.102–103] sed et apud Palaestinam in Eleutheropoli est sacra uirgo Christi nomine Hermione, generosis quidem edita natalibus sed fide et sanctimonia multum facta generosior, ipsam uirginitatem condecorans contemptu rerum saecularium et humanae gloriae, ad quam plerique affectant, etiam qui se saeculo et concupiscentiae carnis abrenuntiasse gloriantur. haec in quantum castimoniam corporis sacro rigore custodit, in tantum animae puritatem casta piae fidei obseruatione conseruat, non haereticis. non praeuaricatoribus communicans, eo quod intellegat uirginitatem corporis nihil prodesse, nisi et integritatem animae sacra confessione tueatur, labem adulterinae communionis effugiens et sectans salutaria sacramenta fidelium sacerdotum. denique supplicat religiosis litteris apud beatum Heraclidam, ut eius sacris uisitationibus iuuaretur. [2.104] sed pro beato Heraclida sanctus Ephesius uisitat, qui id temporis ob utilitates ecclesiasticas ad episcopum Heraclidam de urbe Roma uenerat. hic est Ephesius, quem supra diximus inlibatae plebi Romanae episcopum a constantissimo Taorgio episcopo ordinatum. sed cum uenisset Eleutheropolim, non solum Hermione cum suo sacro monasterio releuatur sed et quidam fidelissimi serui dei; inter quos etiam nobilis domus religiosi ad catholicam fidem Seueri ex tribunis, diu quidem non communicans haereticis et praeuaricatoribus sed nondum qui inuenisset catholicorum sacram communionem. [2.105] ubi autem uidit sanctum Ephesium, post multas examinationes probans eum catholicum tradidit se ei in sacram communionem, beatum se iudicans, quod domum suam ex insperato diuina misericordia uisitasset tam sancti sacerdotis aduentu, ductus in eius admirationem non solum uitae eius puritate sed et quibusdam caelestibus documentis. est enim tantae fidei et sanctimoniae beatus Ephesius, ut quocumque perrexerit, eum gratia diuina comitetur. probauit hoc et plebs sancta apud Oxyrynchum beato Heraclidae communicans, quae illum ob meritum diuinae gratiae pia eius dilectione constricta ut quondam Asiani apostolum Paulum cum magno fletu deduxit proficiscentem. [2.106–107] non haec laudandi studio loquimur sed ut scire possitis, quam sanctae et fideles animae sub uestri nominis auctoritate grauissimis persecutionibus affliguntur ab his, quos constat ignorantibus uobis etiam nunc usque aut haereticos esse aut praeuaricatores aut socios talium. sed aduersus sanctum Ephesium modicum quid conati in Palaestina hi, quibus sacra ueritas onerosa est, postea destiterunt metuentes in illo et fidei libertatem et constantiam animi et hoc ipsum cogitantes, quod magis haeresis eorum et impietas prodi poterat, si sub uobis catholicis imperatoribus integrae et constantis fidei episcopum acrius inquietassent. ubi autem idem beatus Ephesius inuitatus fidelium litteris in Africam nauigauit nobis apostolico more dans praeceptum, ut circa sanctam fraternitatem diuinis et ecclesiasticis officiis incubaremus, id ipsum sancta illic fraternitate poscente, egregius Turbo Eleutheropolitanae episcopus ciuitatis nostram exiguitatem despiciens in nos coepit uelle consummare, quod in sanctum Ephesium consummare non ausus est, nesciens quod Christi dei gratia etiam missimis seruulis eius patrocinetur, maxime pro causa rectae fidei laborantibus. [2.108] namque hic Turbo, posteaquam audiuit quosdam se integrae fidei copulare et per dei gratiam rem ueri crescere, nobis exitia minitatur et turbas. sed et Seueri domui incendium minitatum ueritati, qui tanto magis fidem dei uindicat, quanto et Romano imperio fideliter militauit. temptat quoque et sacram uirginem Hermionem insequi, illam feminam, quam quicumque didicit, ut aliquam de euangelicis feminis admiratus est. sed et singulis quibusque tendit insidias, qui nobiscum sacrae communionis consortio copulantur, ueluti nefas obiciens ex lege illa Babyloniae, quod intra nostra domicilia sine labe haereseos et sine communione perfidiae secundum euangelicas et apostolicas traditiones desiderantibus fidelibus diuina sacramenta celebremus. simili enim furore et quondam Babyloniae sanctum Danihelum hostilibus odiis insecuti sunt, quod in sua domo deum obseruantia diuinae legis adoraret. [2.109] hic est Turbo, qui diaconus fuit Euthychi haeretici, sub quo beatus Lucifer Eleutheropolitanae ciuitatis patiebatur exilium, qui et ipsum Luciferum fidem libere uindicantem multis atrocitatibus uehementer afflixit. sunt adhuc hodie in Palaestina, qui illo tempore istis insequentibus poenas grauissimas dederunt, eo quod cum catholicae fidei episcopo Lucifero conuenirent. negent, si non inter cetera sua atrocia ianuam clausam securibus effregerunt, si non inruentes in Luciferum fidelissimum sacerdotem diuina quoque sacramenta euerterunt. unumquemque illic de his fratribus, qui conuenerant, impia caede mulcantes; negent, si non hodieque apud se mystica uasa, quae tunc impie Lucifero diripuerunt, cum sacris codicibus possident. [2.110] tunc utique Turbo cum Eutychio haeretico uersabatur: extunc se catholicum dicens catholicos persequitur sub auctoritate uestri nominis. auctoritatis piae contemplatione fidem catholicam uindicatis: permittetis, piissimi imperatores. ut sub uestri nominis auctoritate aduersus fideles diu ubique dominetur impietas ? expedit enim hoc Romano imperio (quod tamen affectu et fide eius. quam Christo deo exhibetis, obseruantiae dicimus), ut qui Christum pie praedicant. persecutiones mortesque patiantur. ita ut nusquam liceat deo pia altaria conlocare aut certe, cum conlocata fuerint, destruantur ? [2.111–112] sub impio Achah rege Israel occisis prophetis altariisque destructis interpellat Helias deum aduersum Israel in libro regnorum dicens: domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua destruxerunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam: hanc inuidiosam interpellationem etiam uestris temporibus sinitis ad deum fieri a singulis quibusque fidelibus sacerdotibus? si enim et taceant, numquid deus haec ipsa fieri ignorat? quid? putamus, quod sine offensione dei haec in ueros catholicos et in ueram eius ecclesiam perpetrentur, quae olim aduersus seruos dei perpetrata grauissime diuinis animaduersionibus uindicata sunt? et unde sunt tot . plagae, quibus orbis Romanus quatitur et urguetur? [2.113–114] non opus est nunc nos singula quaeque plagarum recensere, quae tranquillitas uestra recognoscit cum aestu et sollicitudine imperii sui: communem istum dolorem uel tacendo mitigemus, ne non tam compati quam exulcerare uideamur. sed hoc, quaesumus, piissimi imperatores, cogitare dignemini, quibus ex causis ista proueniunt, utrum quia fideles serui Christi metuentes leges diuinas nolunt cum infidelibus conuenire an quia ueri catholici a falsis sacerdotibus obteruntur. quomodo enim non falsi sacerdotes sunt. qui iam non solum ob causam praeuaricationis supra expositam deuitandi sunt sed etiam quod plurimi quique eorum proprias etiam nunc haereses uindicant sub ementita apud uos catholici nominis professione? quis enim iam timeat episcoporum impia praedicare, quando totiens commissa impietas honorata est, cum minime deicitur sacerdotio ? denique cum sint alii eorum Origenistae, alii anthropomorphistae. alii autem Apollinaris impii sectam tuentes, triplici cuneo alii aduersum sanctum spiritum diuersis studiis solis blasphemantes, sed et ipsi quoque, qui pie inter eos putantur credere, patris et filii et spiritus sancti tres esse substantias uindicantes uel respicientes: nihilominus hi omnes de uestris gloriantur edictis et sibi ecclesias uindicant, cum has impias sectas patres nostri apostolica semper et euangelica auctoritate damnauerint. [2.115–116] quas quidem nunc discutere non est praesentis opusculi: sed tamen, quod moueat ad horrorem intentum uerae fidei animum uestrum, dicimus. una, ut opinamur. haeresis apud Ariminum sub haeretico rege suscepta est et nunc sub uobis piis catholicis imperatoribus tot haereses uindicantur non minus impiae quam est Arrii impietas. et cum aduersus se libros uel epistolas singuli quique conscribant, tamen sibi omnes uel ex directo uel ex obliqua concatenatione communicant, inani studio philosophorum solis disputationibus litigantes, non etiam ut Christiani ex deuotione sacramenti alter alterum uelut impium deuitantes, ut iam sicut in scolis ingenii uideatur inter eos esse certamen, non autem sacra defensio uerae religionis, quandoquidem inter se sacramenta non separant, cum impiis sententiis ab inuicem separentur. [2.117] hoc autem ideo faciunt, quia quidam eorum gloriae humanae, quidam uero auaritiae student; et inde est, quod sibi inuicem sub impia dissimulatione conludunt, ut nec possessiones perdant ecclesiae nec honores. et interea, ut tot suas uelent impietates, ad inlusionem singulorum ueluti benignissimae mentis indicia praeferentes aiunt ideo se etiam contraria sentientibus ecclesiasticae communionis consortio copulari, ne bonum pacis in ecclesia pereat, quasi uero huiusmodi pax Christo deo placeat, quae in eius ecclesiam tantas recipit impietates. [2.118] sed hoc qui ita putant, audiant de se scriptum: et uiam pacis non agnouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. sed apertius quoque et apud Hieremiam legimus de ea pace impia et iniqua, sicut exequitur subiectum testimonium: a pusillo eorum usque ad magnum cuncti perpetrauerunt iniqua, a sacerdote usque ad pseudoprophetam uniuersi operati sunt falsa et meditabantur obtritionem populi mei pro nihilo constituentes et dicentes \'pax, pax ! et ubi est pax? et intendendum est, quam atrocia de illis prosequatur, qui hac uanissima pace gloriantur; sequitur enim: confusi sunt, quoniam defecerunt et nec sic quidem confusionem sustinentes erubuerunt et ignominiam suam non cognouerunt. propterea cadent in ruina sua et in tempore uisitationis infirmabuntur. [2.119–120] quid mali committimus. quid impie facimus, si seruantes fidem Christo huiusmodi pacem respuamus, cuius tanta confusio et ignominia grauissimique exitus describuntur ? sed isti egregii pacis amatores fidelibus sacerdotibus bellum exagitant. quid enim uult diabolus, quam ut impii et praeuaricatores saeculi pace glorientur? quid enim uult diabolus, quam ut hi, qui pii sunt et fideles, infestantium persecutione uexentur? Haec ideo prosecuti sumus, ne per uestri ignorantiam diu fundatur sanguis Christianorum piissimam fidem defendentium. quid enim prodest, si sitis catholicae fidei uindices et patiamini catholicae fidei sectatores ubique cruciari, ubique effugari, nusquam libere piam fidem praedicari? [2.121] habeant illi basilicas auro coruscantes pretiosorumque marmorum ambitione uestitas uel erectas magnificentia columnarum; habeant quoque porrectas in longum possessiones, ob quas et fides integra periclitata est: quid etiam suis impietatibus uindicant communes Romanis omnibus ciuitates, ut neminem in his pie uiuere permittant, in quibus a plurimis etiam uana superstitio sine periculo colitur et sine illorum inuidia uindicatur? liceat saltem ueritati uel inter ipsa uilissima et abiecta praesepia Christum deum pie colere ac fideliter adorare. ubi et aliquando natus secundum carnem idem Christus infans iacere dignatus est. [2.122–123] hoc, quod petimus, non. ideo petimus, quasi expauescamus pro uero interfic: deus testis est, qui uerus speculator est cordis, quia per dei gratiam nobis ut summum refrigerium est et certa spes futurae beatitudinis. si pro hac fideli adsertione iugulemur. non ergo quasi qui timeamus perpeti, ideo sumus ista prosecuti, sed ne aliorum impietatibus et crudelitatibus sanguis effusus fidelium Christianorum diu piissimum uestrae principalitatis grauet imperium. maxime sub te, religiosissime Auguste Theodosi, qui mira deuotione contra omnes haereticos Christianae religionis pia confessione conspiras, magnum nobis apud deum fore supplicium credidimus, si apud te tam religiosum, tam piissimum imperatorem et Christo deo diuino ac plenissimo timore consecratum, quem uere ad imperium deus Christus elegit, quae sunt uerae fidei ac uerae ecclesiae, taceremus. post haec non ambigimus. quo sollicitus agas qua pater imperii, ne in orbe Romano professae fidei communionisque sinceritas affligatur. quicquid in causa sacrae fidei ac professae ueritatis sanctius gesseritis, tanto gloriosius et hic et in perpetuum Christi fauore regnabitis. [2.124] ego Marcellinus preshyter optans felicissimo imperio uestro securam quietem et in regno Christi et dei perpetuam beatitudinem, piissimi imperatores. ego Faustinus, qui non possum dignus uocari presbyter dei, optans ut et hic multos annos clementissimae diuinitatis auxilio feliciter imperetis et in futuro Christi filii dei regno perpetuam cum sanctis beatitudinem consequamini, gloriosissimi imperatores. AD HAS PRECES ITA LEX AUGUSTA RESPONDIT : (2A.) [2a.1–2] Salue, Cynegi carissime nobis. Etsi nulla humanis pectoribus maior quam diuinae legis debet esse reuerentia nec adici quicquam ad eam possit, cuius ambitiosa praestantia, mundi terraeque moderatrix, omne, quod sub nobis esse uoluit fauor omnipotentis dei, propitiata custodit: tamen, quia per Faustinum atque Marcellinum plenissimos fidei sacerdotes interpellata clementia nostra, uenti sumus ne, si per nos nihil fuisset responsum petentibus, nos uideremur annuere his, qui diuinae legi, cui seruimus, contra propositum nostrum aliquid addidissent, atque ideo ita utrumque moderamur, ut.petitionem. quae est oblata. ueneremur, fidei autem nihil ex nostro arbitrio optemus uel iubeamus adiungi. nemo enim umquam tam profanae mentis fuit. qui cum sequi catholicos doctores debeat. quid sequendum sit, doctoribus ipse constituat. [2a.3–4] et sane probabilis et iusta laudatio precum est, quae omnem prope seriem haereticae superstitionis, quae contraria est fidei catholicae. ordinemque complexa est. nam et unde exorta et quo prouecta auctore fuisset, aperuit, quippe cum persuasu quorundam totius saeculi antiquitate mutata acti pro fide in exilium innocentes uitam cum summa laude posuerunt. sed circa eos non est dilata ultio, qui insidiati bonis moribus et caelestibus institutis paulisper ex contentione non fide sed factione multorum mentes detestanda insinuatione peruerterent. nam usque adeo omnipotentis dei mota patientia est. ut poenam. quae criminosis post fata debetur, in exemplo omnium ante fata sentirent. [2a.5–6] sed ne hoc quidem facto conuerti ad praeceptum dei flectique potuerunt: catholicos occultis molitionibus urguent insequuntur oppugnant; tanta perseuerantia erroris est, ut cum aliis diuersae obseruantiae sectatoribus cottidie peccare malint quam cum catholicis recta sentire. in quo petentum laudanda illatio est, qui communicantes Gregorio Hispaniensi et Heraclidae Orientali, sanctis sane et laudabilibus episcopis, optant in fide catholica sine oppugnatione alicuius ac molestia uiuere nullisque appetentum insidiis conuentionibusque pulsari, quippe quibus placeat susceptam semel fidem omni in aeuum religione seruare. [2a.7–8] sit itaque inuiolatum, quicquid esse meruit aeternum; non conuentio aliquid, non appetitio, non fraus attemptet aliena; utantur, quo in loco uoluerint, proposito suo, utantur ad catholicam fidem amore diuino, Cynegi parens carissime atque amantissime. sublimitas tua praeceptum nostrae serenitatis, quo catholicam fidem omni fauore ueneramur, sine qua salui esse non possumus, ita iubeat custodiri. ut Gregorium et Heraclidam sacrae legis antistites ceterosque eorum consimiles sacerdotes, qui se parili obseruantiae dederunt, ab improborum hominum atque haereticorum tueatur et defendat iniuriis sciantque cuncti id sedere animis nostris, ut cultores omnipotentis dei non aliud nisi catholicos esse credamus. (3.) DE CONSTRUCTIONE BASILICAE SANCTI APOSTOLI PAULI [3.1–2] UALENTINIANUS THEODOSIUS ET ARCADIUS AUGUSTI SALUSTIO PRAEFECTO URBIS. Desiderantibus nobis contemplatione uenerationis antiquitus iam sacratae basilicam Pauli apostoli pro sanctimonio religionis ornare, pro quantitate conuentus amplificare, pro studio deuotionis attollere gratum fuit tuae sublimitatis officium, quod ad inspicienda uniuersa, ut res exigebat, detulisti et omnem situm locorumque faciem sermonis congrui diligentia nostrae serenitatis auribus intimasti. instructiores enim nos iubere decuit, quae iubenda sunt. quare participato examine cum uenerabili sacerdote intimatisque omnibus et magnificentissimo ordini et Christiano populo, quae iubemus, sublimitas tua rem diligentiore tractatu et plena rerum inspectione discutiat. ac si placuerit tam populo quam senatui iter uetus, quod basilicae praeterit dorsum quodque ripae Tiberini amnis adiacet, innouari, ita ut praesens uia spatiis futuri operis applicetur, eatenus per architectos futurae basilicae diriget formam, quatenus se planities extructioni amica praetulerit, ne ulla inaequalitas splendorem fabricae amplificentioris oblimet; siquidem in omni moenium facie decor summus est, quem seruari oportere prima statim fronte magnarum aedificationum demonstrat intentio. [3.3] iam illud ipsa res exigit, ut et synopsis operis construendi fideli tendatur examine sumptuumque omnium iuxta pretia rerum, quae in sacratissima urbe, praetaxatio plenius ordinetur atque ad nostram clementiam debita maturitate referatur; ut communi omnium consilio nostrae quoque serenitatis nutus accedat, quo facilius id, quod deuota mens statuit, pro tantae religionis meritis explicetur. ET ALIA MANU PRINCIPIS : Diuinitas te seruet per multos annos, parens karissime atque amantissime. (4.) GRATULATORIA DE ORDINATIONE PAPAE SIRICII [4.1–2] Haue Piniane carissime nobis. Populum urbis aeternae gaudere concordia et optimum eligere sacerdotem et populi Romani esse cernimus instituti et nostris gratulamur id euenire temporibus. proinde quoniam religiosum Siricium antistitem sanctitatis sic praeesse sacerdotio uoluerunt, ut Ursinum improbum acclamationibus uiolarent, nostro cum gaudio memoratus episcopus esse permaneat, Piniane karissime ac iocundissime; siquidem magnum innocentiae et probitatis exemplum est in una acclamatione et ipsum eligi et ceteros improbari. Data VI. Kal. Mar. Mediolani. (5.) UBI URSINUS ET QVI CUM EO SUNT AB EXILIO RELAXANTUR [5.1–2] Haue Praetextate karissime nobis. Licet iusta uideatur fuisse uindicta. quae illic turbulenter exercitam factionem cohercitione sedauit, ubi maxima debet esse concordia, scilicet in ecclesiae uel sede uel causa, quarum rerum utraque et modestiam poscit et cultum: tamen nos omnes, qui nuper propter illum tumultum deportatione damnati sunt, et propriae lenitate naturae et ipsius religionis ac legis contemplatione miseremur, Praetextate karissime ac iocundissime. cunctos igitur, qui sunt eius et sortis et culpae, praecelsa snblimitas tua nostri auctoritate iudicii liberabit. hanc uero formam tenebit in posterum, ut si idem pristino statui restituti aliquid spiritu iterum gesserint inquieto, quo tranquillitas reformata turbetur, seuerissima in eos sententia proferatur. nullam enim possunt ueniam promereri, qui non desinunt peccare post ueniam. (6.) UBI REDDITUR BASILICA SICININI [6.1–2] UALENTINIANUS UALENS ET GRATIANUS PRAETEXTATO P. U. Dissensionis auctore sublato omnis causa discordiae sopienda est, ne aliqua manente materia nihil prosit e medio sustulisse fomitem iurgiorum, Praetextate parens karissime atque amantissime. quam ob rem praecelsa sublimitas tua defensorum ecclesiae urbis Romae siue Damasi sacrae legis antistitis petitione perspecta, qua una tantum ex ecclesiis catholicae religionis obsequio a dissentientibus adhuc dicitur retentari, quoniam pro publica securitate metuendum est, ne aliqui hinc iterum tumultus oriatur, quandoquidem non parua sit separationis effigies, si ita aliquid putetur obclusum, Damaso eam iubebit aperiri, ut singuli uniuersique cognoscant, quo unitas studio sit colenda, qua omnibus pace uiuendum, cum ecclesiis restitutis plenissimam postulet congregatio ubique permissa concordiam. (7.) DE EXPELLENDIS SOCIIS URSINI EXTRA ROMAM [7.1–2] IDEM AUGUSTI PRAETEXTATO p. u. Ea nobis est innata moderatio, ut publicam disciplinam sine cuiusquam calamitate munire cupiamus. itaque quoniam animaduersionum occasionibus non fauemus, Ursini sociis ac ministris, quos praecelsa sublimitas tua propter quietem urbis aeternae de medio putauit esse tollendos, Roma tantum, cuius tranquillitati studetur, excepta, ubicumque maluerint absque aliqua religionis iniuria, ut peregrinari potius quam exulari uideantur, proprio liceat iure uersari, Praetextate parens karissime atque amantissime. neque enim interest nostra, quem habitationis eligant locum, dummodo incentiuis dissensionibus ablatis firma sit rursus in plebe concordia. Data pridie Idus Ianuar. Triu. AA. conss. (8.) [8.1–2] IDEM AUGG. OLVBRIO P. U. Tu quidem, sicut proximis litteris indicasti, enixissimo studio praestare uoluisti, ut nulla in urbe Roma possit esse discordia Christianorumque populus profunda in otio securitate gaudere. sed quantum Aginatii clarissimi uiri uicariae praefecturae scripta testata sunt, adhuc aliquantos placata miscere delectat extramuranisque conuentibus frequens strepitus excitatur, Olybri parens karissime atque amantissime. quam ob rem egregia sublimitas tua istius auctoritate praeceptionis et patriae praestet et legi, ut populo dissenentiti nulla intra uicesimum lapidem uel religio ad coeundum possit esse uel copia, ut, si cessare non uult, migret, ut iussum est, insana collectio. ita demum enim tumultibus cunctis procul longeque summotis certa pax plebi in aeuum omne tribuetur. (9.) [9.1] IDEM AUGG. AD AGINATIUM UICARIUM. Omnem his dissensionibus causam, quae, ut prudentia < tua > scripsit, sacratissimam urbem Christianorum populo fluctuante confundunt, auferre cupientes iubemus his litteris, ut ab his, quos iuuat turbulenta seiunctio, nullus intra uicesimum lapidem conuentus habeatur, Aginati karissime ac iocundissime. itaque spectata 2 sinceritas tua admodum salutare praeceptum et quod nullum interpretationibus locum ex aliquo relinquat ambiguo, his animis exequatur, quos paci tranquillitatique reparandae et iudex debet et ciuis. habes et urbanae in hoc auxilium prae3 fecturae; nam etiam Olybrium clarissimum atque illustrem uirum pari serenitas nostra conuenit arbitrio in factiosorum impios coetus, ut termino, qui euidenter est limitatus, excluderet, quo nec in uicino quidem exoreretur id motus, quod in urbe non esset. et facile praestabitis duo, quod singuli praestare possitis. (10.) [10.1–2] IDEM AUGG. AD OLVBRIUM P. U. Cum nihil possit esse iocundius uel abundantia uel quiete ac summa felicitas sit, quotiens duo ista iunguntur, procul dubio sublimitas tua perspicit, quam gratae nobis litterae tuae fuerint, cum et eos esse compressos, qui sanctissimam legem tumultu et seditione miscuerant, et annonam communis omnium patriae paulatim in statum pristinum redire coepisse testatae sunt. sed haec propemodum non stupemus in noto; talem enim te futurum esse praesumpsimus, cum detulerimus tuis meritis praefecturam, qualem statim in administrationis exordiis inuenimus. denique non monemus, ut illustris auctoritas tua eandem efficaciam deuotionemque custodiens penitus statum plebis uel reformatione pristinae disciplinae uel necessariorum prouisionibus commodorum et modestiae gloria et bonis securitatis accumulet, Olybri parens karissime atque amantissime: proprio quippe cura ingenio; satis est, ut inceptis posteriora respondeant. [10.3] neque ita origines criminum metiaris, ut mansuetudinem nostram de correctionibus singulorum aestimes consulendam, cum omnia, ex quibus aliqua potest esse confusio, sponte praeuenias ac sic sollicite uerecundeque compescas, ut nobis non tam incitandi necessitas relinquatur quam gratia comprobandi. (11.) [11.1–2] IDEM AUGUSTI AD AMPELIUM P. U. Iure mansuetudinis nostrae sensibus uel diuinitus datum est uel tranquillitate naturae, ne cum delinquentum facinore legum seueritate certemus ac spe emendationis futurae mitiorem esse uelimus correctionis iniuriam quam prouocat meritum noxiorum, Ampeli parens karissime atque amantissime. dudum Ursini inquietudine prouocati, fauentes concordiae populi Christiani, quieti etiam urbis sacratissimae prouidentes uno interim loco intra Gallias dumtaxat perturbatorem tranquillitatis publicae statueramus iure cohiberi, scilicet ne applicatione morum late dissensionis incommodum spargeretur. uerum naturae nostrae mansuetudine leuigati ita memorato abscedendi copiam dedimus, ne ad urbem Romam uel certe suburbicarias regiones pedem introferre aut nequitiae suae contagionem conetur infundere. [11.3–4] id etiam de ceteris erroris eius consortibus, Gaudentio uidelicet, Urso, Rufo, Auxanone, Auxanio, Adiecto, et Rufino sancimus, ut quos nequitiae similitudo complectitur, eos eadem etiam conditio emendationis astringat. quod si quispiam ex memoratis sacrilega intentione statutum mansuetudinis nostrae transgrediendum putauerit, non iam ut Christianus sed ut legum ac religionis ratione seclusus seueritatem publicae animaduersionis agnoscat. de hac autem eadem obseruantia ad u. c. Maximinum uicarium urbis Romae dedisse nos conducibilem iussionem etiam censurae tuae uolumus innotescere, quo circa memoratorum personas ab his, qui rei publicae nostrae praesident, procliuior statutis exsecutio deferatur maiorque sit eorum moderatio, qui qualitatem morum suorum atque actuum ad multorum specula senserint pertinere. ET MANU IMPEBATORIS : Uale Ampeli karissime atque amantissime. (12.) [12.1–2] IDEM AUGG. MAXIMINO UICARIO URBIS ROMAE. Est istud diuinitus institutum mansuetudini nostrae, ut, etiamsi morum emendatio in hominum uita sufficiat, numquam tamen ab indulgendi studio et uoluntate cessemus mitioremque esse cupiamus correctionis iniuriam quam prouocant merita delinquentum. e quo oritur, < ut) Ursino, quem propter quietem populi Christiani et debitam religioni ac legibus disciplinam uno interim loco morari intra Gallias iusseramus, sub ea conditione euagandi arbitrium praeberemus, ne uel ad urbem Romam uel ad regiones suburbicarias audeat commeare. [12.3–4] qui si ingrata pertinacia statutum mansuetudinis nostrae egrediendum putauerit, eundem non iam ut Christianum, quippe quem a communione religionis mentis inquietudo disterminat, sed ut hominem factiosum perturbatoremque publicae tranquillitatis legum et religionis inimicum iuris seueritas persequatur, Maximine karissime ac iocundissime. sinceritas igitur tua iussionis nostrae serie debita ueneratione praelata singularum urbium atque regionum, quibus temporarie praeest, primores atque incolas propria scriptione conueniat, quatenus sciant ita memorato egrediendi terminos iure praescriptos una cum inquietudinis suae errorisue consortibus Gaudentio Urso Rufo Auxanone Auxanio Adiecto Leontio nec non Rufino licentiam praebitam, ut ab interdictis locis incessum intellegant abstinendum. sic enim mansuetudinis nostrae indulgentiam temperamus, ne occasione praestita uicinitate inquietorum ad aliquam forsitan uociferationem religiosi populi studia prouocemus. (13.) DE REBAPTIZATORIBUS [13.1–2] GRATIANUS ET UALENTINIANUS AUGG. AQVILINO UICARIO. Ordinariorum sententias iudicum aut temporum limes aut contumacis pronuntiatio aut habitum coram partibus sancit examen et haec mediocris auctoritas labefactari atque conuelli nec a potentioribus nec ab impudentibus pertimescit: nostra praecepta per uestram neglegentiam destituta quae tandem poterit ferre patientia? quam quidem dum despicitis excitatis, ut longae tolerantiae desperatos sumat accentus et officium metu cogat agnosci. etiamne uiuidius est, quod Ursini inussit amentia, quam quod serenitas nostra mitibus persuasit edictis, ut omnes, qui impios coetus profanata religione temptarent, uel ad centesimum urbis miliarium pellerentur, ubi pertinax furor ab obsequentibus destitutus in eius tantum perniciem rueret. qui solus erraret, et ut condemnati iudicio recte sentientium sacerdotum reditum postea uel ad ecclesias, quas contaminauerant, non haberent uel integrationem iudicii frustra nobis impudenti peruicacia precarentur? [13.3–5] repetat laudanda et spectata sinceritas tua, quales ad uirum clarissimum Simplicium quondam uicarium litteras clementia nostra transmiserit, et desinat iterationem sperare mandati, quia pigendus mansuetudinis nostrae pudor est instaurare praeceptum. Ursinum quidem Gallia cohercet et, ne motus aliquos inquietos exerceat, cohibet Agrippina secessio: quem tamen ipsum per occursantes obtundentem saepius quam maerentem ad hoc. ut frequentius abiceretur, audiuimus. Hisacem remotus Hispaniae angulus titulo damnationis inclusit. non bene capiti consulturum, si quid turbarum uesanus agitauerit. [13.6–7] Parmensis episcopus eo perniciosior, quod inclytae urbi magis proximus. et imperitorum multitudinem uicinus exagitat et ecclesiam de qua iudicio sanctorum praesulum deiectus est, inquietat] inanem uidelicet gloriam sententiae grauioris exspectans: quem si quid decessor tuus deuoti uigoris habuisset, porro ultra tines debuisset extrudere. et Florentius Puteolanus post damnationem, quam recto iudicio conuictus accepit ac mansuetudinem nostram inquietare conatus dignum tulit improba offensione responsum: post quintum decimum annum ecclesiam, de qua fuerat extrusus, rursus contaminare conatur, congregationes illicitas facere molitur egentemque consilii multitudinem perditi animi persuasione deprauat: nostrorum uidelicet iudicum socordia fretus, qui priuatae gratiae imperialia praecepta condonant et religionem, quam nos iure ueneramur, quia fortasse ipsi neglegunt, inquietari patienter accipiunt. [13.8] Claudianus etiam ab his, qui contra diuina praecepta initia religionis instaurant, ab his, inquam, quos expelli iusseramus, accitus, quasi parum facinoris aggressus esset, si in Africa perstitisset, Romae sese dicitur intimasse falsusque praeceptor uel expertes adhuc deuio profanare mysterio uel iam initiatos ex integro nititur flagitio maiore corrumpere, cum religionis sanctissimae disciplinam non cumulet iteratio sed euertat. quem nos Claudianum dissimili poena ac meruit persequentes repetere tantummodo patriam hactenus commota seueritate praecepimus. sed residere etiamnunc dicitur imperitosque sollicitans et cassa nomina mercede conquirens perdit animas corporum redemptorum. [13.9–10] hinc illi insectatores sanctissimae sedis non solum dei numine, quod satis erat, sed etiam iudiciorum examine exploratum mentis sanctissimae uirum, ut etiam diuo patri nostro Ualentiniano est comprobatum, turpissimis calumniis episcopum Damasum inquietare non ueriti, postquam desperauerunt posse percelli, populum, pro quo ille diuinitati obses est, inquietant. sed hactenus steterit iners dissimulatio iudicantum; nec necesse est admonere, quo possit sanctio contempta procedere; hactenus, inquam, steterit apparitorum supina desidia: posthac nisi omnes, ut nominatim iussionis nostrae summa complectitur, uel quos turbas istiusmodi molientes sancti episcoporum concilii consensus ostenderit, ultra centesimum miliarium ab urbe depuleris atque earum ciuitatum finibus extorres esse praeceperis, quarum plebem uel ecclesias uel per se uel per simile sui uulgus exercent, praeter aestimationis iniuriam, cuius apud bonos iactura non leuis est, piaculum neglectae sanctionis incurres. [13.11–12] uolumus autem, ut, quicumque iudicio Damasi, quod ille cum concilio quinque uel septem habuerit episcoporum, uel eorum qui catholici sint iudicio atque concilio condemnatus erit, si iniuste uoluerit ecclesiam retentare uel euocatus ad sacerdotale iudicium per contumaciam non esse, seu ab illustribus uiris praefectis praetorio Galliae atque Italiae auctoritate adhibita ad episcopale iudicium remittatur siue a proconsulibus uel uicariis ad urbem Romam sub prosecutione perueniat, aut si in longinquioribus partibus alicuius ferocitas talis emerserit, omnis eius causae dictio ad metropolitani in eadem prouincia episcopi deducatur examen, uel, si ipse metropolitanus est, Romam necessario uel ad eos, quos Romanus episcopus iudices dederit, sine relatione contendat, ita tamen ut, quicumque deiecti sunt. ab eius tantum urbis finibus segregentur, in quibus fuerint sacerdotes. mitius enim grauiter meritos cohercemus et sacrilegam pertinaciam lenius quam merentur ulciscimur. [13.13–14] quod si uel metropolitani episcopi uel cuiuscumque alterius sacerdotis iniquitas suspectatur aut gratia, ad Romanum episcopum uel ad concilium quindecim finitimorum episcoporum arcessito liceat prouocare, modo ne post examen habitum, quod definitum fuerit, integretur. iam uero illud, quod in negotiis quoque rerum minorum et in leuibus causae dictionibus animis nostris iustitia naturalis inseruit, multo diligentius in causis iustissimis uolumus conualescere, ne facile sit cuicumque perdito notabili prauitate morum aut infami calumnia notato personam criminatoris assumere aut testimonii dictionem in accusationem episcopi profiteri. DE HIS QVAE INTER BONIFATIUM ET EULALIUM GESTA SUNT QVANDO UTRIQVE POST MORTEM PAPAE ZOSIMI EPISCOPATUM ROMANAE URBIS CONTENTIONIS AMBITU PERUASERUNT. (14.) EXEMPLUM RELATIONIS SVMMACHI PRAEF. URB. AD HONORIUM PRINCIPEM RAUENNAE CONSTITUTUM [14.1–3] Quaecumque in urbe Roma geruntur, me tacere non conuenit pro debito famulatu, quem maiestati uestrae semper exhibeo. cum diu episcopus Zosimus graui incommodo laboraret usque adeo, ut frequenter mortuus iactaretur, accidit, ut secundo die post ingressum meum uita decederet. statim, ut conuenerat, populum alloquendo commonui. ut cum quiete clericorum tractatu omnia finirentur nec se rebus disponendis misceret turbatio popularis, siquidem certum esset in eligendo episcopo dei omnipotentis expectandum esse iudicium, domini imperatores Honori et Theodosi pii felices inclyti uictores semper Augusti. admonui etiam corporatos, officio quoque interminatus sum ac maiores deterrui regionum, ne quis quietem urbis uestrae perturbare temptaret. [14.4–5] quod quidem ita custoditum est, ut sine strepitu omnia finirentur. uerum cum uir sanctus Eulalius ad ecclesiam Lateranensem de exequiis prioris episcopi a populo et a clericis fuisset adductus, ibi per biduum cum maxima multitudine et cum pluribus sacerdotibus remoratus est, ut expectaretur dies consuetus, quo possit sollemniter ordinari. cum haec ita essent, subito aliquanti presbyteri cum Bonifatio eiusdem ordinis ad Theodorae ecclesiam collecto populo properarunt ibique habito tractatu ipsum ordinare episcopum uelle coeperunt. [14.6–7] quod ubi comperi, omues, qui pariter erant, ad me ut uenirent presbyteros depoposci ac residens cum uiro clarissimo tribuno Sereniano eos admonui, ne quid temere fieri paterentur aut contra sacrae legis ordinem uenirent aut contra consuetudinis rationem. sed tanta pertinacia restiterunt, ut id quod minati sunt facere minime dubitarent. nam etiam presbyterum Bonifatium in ecclesia Marcelli ordinandum esse duxerunt atque cum eo ad sancti apostoli Petri basilicam processerunt. et quoniam pietatis uestrae est de hac parte ferre iudicium, statim pro competenti sollicitudine uestram maiestatem credidi consulendam, ut quid de hac parte pietas uestra decernat, praecepto uestri numinis euidenter informer. diu enim, quae contra reuerentiam uenerandae legis facta sunt temeritate paucorum, differri non conuenit, ne tarditate firmentur, quae oportet inter exordia resecari. [14.8] gesta acclamationum populi, quae singulis diebus habita sunt, relationi meae subieci; quicquid postea gestum fuerit, non tacebo. Data IIII. Kal. Ianuarias. (15.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM [15.1–2] Gestis omnibus recensitis laudanda sublimitatis tuae relatione perclaruit in ordinatione uenerabilis sacerdotii quietem ueterem paucorum insolentiam attemptare uoluisse. nam cum post abscessum uenerabilis uiri Zosimi circa meritum Eulalii ordine subrogandi communi iudicio concinens multitudo sonuisset ac plena erga se omnia, quae regula catholicae posceret disciplinae, successoris confirmatio custodiret, uehementer miramur aliquos extitisse, qui sollemnitate contempta circa ordinationem alterius festinarent. in quorum castigandum factum mansuetudinem nostram rite oporteret insurgere, nisi hoc tamen genere decerneremus eos ad ueniam pertinere, quod lapsum cito proprium contuentes ad deprecandi suffragium sunt relapsi, ignosci sibi super id, quod uim perpessi conquesti sunt, postulantes. [15.3–4] conuenire ergo uotum et studium nostrum circa Eulalium sacrae legis antistitem sublimitas tua clementiae nostrae auctoritate praesenti cognoscat, cui competens numerus ordinantum, legitimi sollemnitas temporis locique qualitas recte uenerandi nominis apicem contulerunt. cum autem Bonifatio constet omnia defuisse, superflue expectatam sententiam nostram esse censemus, cum factum suum episcopum, qui praesumpserant, ammotis damnasse precibus uideantur. absoluta itaque decernimus iussione extraordinaria praesumptione summota Bonifatium interdicta confestim urbe prohiberi: erit uerecundiae eius, ut morem gerens caelestibus constitutis sponte discedat; pertinacius resistentem inuitum praecipimus expelli. [15.5] plebeiae sane seditionis auctores cum sociis suis sublimitas tua. Symmache parens karissime atque amantissime, statuet attineri atque in eos congrue uindicari, ut res temere praesumpta non transeat impunita. in qua re Afrodisium u. c. tribunum et notarium dirigi a nostra mansuetudine placuit, ut praesente eo, quae statuimus, celerius impleantur, quatenus quies populi nulla perturbatione uexetur et pacata eum ueneretur uniuersitas, quem secundum ueterem consuetudinem obseruata sacrae legis mysteria susceperunt. Data III. Non. Ian. Rauennae. (16.) EXEMPLUM RELATIONIS SVMMACHI P. U. AD PRINCIPEM [16.1–2] Ubi primum sacer sermo pietatis uestrae expectationem populi celeritate praeuenit, omne, quod sibi diuersitas uoluntatum usurpauerat de episcoporum electione, summouit ac diuina prouisione inter initia resecauit, quod tarditate imperitae multitudinis crescentibus studiis difficilius potuisset auferri, domini imperatores. ob quam rem statim debito famulatu implere, quae fuerant imperata, properaui et, quod felicitati clementiae uestrae ascribendum est, res noui exempli et maximae contentionis magnique certaminis ut (non) sine commotione populi coepta fuerat, ita salua clementia uestra cum totius multitudinis quiete finita est. [16.3–4] nam cum eo tempore ad me sacra perlata esset auctoritas, quo sancti diei erat celebranda sollemnitas, statim, ut oportebat, misso primiscrinio Bonifatium ut ad me ueniret admonui quod praeceptum fuerat agniturus ac se a processione, quam sibi inhibitam didicerat, abstineret. qui conuentione contempta processit atque eum, quem direxeram, dedit populo uerberandum. quod ubi nuntiatum est, habito cum u. c. tribuno Sereniano tractatu ad sanctum apostolum Paulum, quo conuenerat, et sacrae exemplaria pro cautela direxi, ne quid f iniuriam publicam de praeceptis immissa multitudo temptaret, et partem offici pariter destinaui. [16.5–6] sed neutrum fieri passus cum ad urbem uellet cum populo remeare, statim ad portas tam contubernales quam apparitores occurrerunt, qui eum, ut statutum fuerat, urbem uestram ingredi prohiberent. uerum ipsos quoque contemnendos credidit atque uiolenter ingressus a certa urbis parte pluribus occurrentibus est repulsus nec permissus, quod cogitabat, implere. quod ubi turba quae comitabatur aspexit, sine aliquo tumultu dispersa est. ipse uero extra murum deductus non longe ab urbe remoratur. qui ne occulte per noctem ingressus urbem ad ecclesiam conuolaret et rursus populi studia commoueret, communi tractatu pro competenti sollicitudine contubernales et apparitores quattuor illic sine iniuria eius obseruare disposui: expectans, quid pietas uestra decernat, ut quies possit, quae hactenus seruata est, perdurare. [16.7–8] circa partem uero Eulalii episcopi uenerabilis uiri, qui eo die paene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam sollemnia celebrabat, ubi primum pietatis uestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia ciuitatis. unde ea, quae populus Romanus publico gaudio diuersis acclamationibus agens gratias maiestati uestrae credidit publicanda, relationi meae uniuersa subieci, ut agnosceret pietas uestra, et quanta quiete uobis propitiis correcta sint, quae male fuerant admissa temeritate paucorum, et quanta gratia suscepta sint, quae clementia uestra diuino iudicio et pro uenerandae religionis reuerentia decernenda credidit et pro quiete Romani populi in perpetuum seruanda constituit. Data VI. Id. Ianuarias. (17.) EXEMPLUM PRECUX PRESBVTERORUM PRO BONIFATIO [17.1–2] Petimus clementiam uestram, piissimi et clementissimi imperatores Honori et Theodosi semper Augusti. Post abscessum sancti Zosimi papae ecclesiae catholicae urbis Romae, ut fieri mos uolebat atque ipsa religionis disciplina dictabat, plures in unum conuenimus sacerdotes, ut de constituendo successore communi iudicio tractaremus. sed quoniam Lateranensem ecclesiam obstrusis paene omnibus ingressibus archidiaconus Eulalius contemptis impie summi sacerdotis exsequiis diaconibus et paucissimis presbyteris ac multitudine turbatae plebis obsederat, altero die ad eandem ecclesiam, ubi prius ab omnibus fuerat constitutum. habita omnium collatione properauimus ibique participato cum Christiana plebe consilio, quem deus iussit, elegimus. [17.3–4] nam uenerabilem uirum Bonifatium, ueterem presbyterum in lege doctissimum ac bonis moribus comprobatum et, quod eum magis ornabat, inuitum, acclamatione totius populi et consensu meliorum ciuitatis asciuimus: diuinae institutionis ordine consecratum; nam subscribentibus plus minus septuaginta presbyteris, astantibus nouem diuersarum prouinciarum episcopis benedictionem competenti tempore constat fuisse celebratam ac post omnia, quae sollemnitas exigebat, impleta sunt. sed cum supra dictus Eulalius, qui ante per tres consacerdotes nostros fuerat ex multorum auctoritate conuentus, ne quid sibi temere praeter conscientiam cleri maioris assumeret, circumuentis paucissimis presbyteris, male acceptis his ac diuersae custodiae mancipatis, qui ad prohibendum cum litteris uenerant, exhibito etiam cum aliis Ostiensi episcopo, quem prope mortuum constat accitum (nam tractum esse nolentem senis aegritudo testatur), in locum sibi non debitum incustodito religionis ordine per ambitum proruisset: coepit factum suum per homines disciplinae inscios ac religionis ignaros indecenter tueri, aestimans humanis perturbationibus se confundere sententiam posse unam. [17.5] et quoniam clementiam uestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in iniuriam diuini iudicii sanciretis (nam diuinum est, quicquid tantorum confirmat electio), petimus pietatem uestram, ut remoueri priora constituta iubeatis atque Eulalium, qui in locum subrepsit alienum, ad comitatum perennitatis uestrae cum auctoribus suis debere deduci. nos enim profitemur sanctum papam Bonifatium nostris consacerdotibus adfuturum. relictis enim singulis per titulos presbyteris omnes aderunt, qui uoluntatem suam, hoc est dei iudicium, proloquantur. AD PETITIONEM PRESBVTERORUM EUIUSMODI SACRUM RESCRIPTUM IMPERATOR P. U. SVMMACHO DESTINAVIT: [17.6] iubeat etiam uestra clementia omnes adesse, quos causa constringit, eici etiam ciuitate nolentes, qui se non patiuntur adduci. inuenietis, cum coeperit agitari interna discussio, quod non solum diuinis legibus horreat uerum etiam displicere possit humanis, quo hoc consecuti agamus aeterno imperio uestro maximas atque uberes gratias. (18.) [18.1–2] Post relationem sublimitatis tuae delatam mansuetudinis nostrae auribus presbyterorum allegatio causam nobis non superuacuae deliberationis iniecit: ideo decet ambiguitate seposita fidem rerum comminus experiri quamque partem praetermissus gestae rei ordo arguat, quam seruatus adiuuet, multis coram censentibus approbari, ut utriusque facti simul qualitate perpensa et circa ullam rite definita consistat et circa aliam temere assumpta non maneat. Symmache parens karissime atque amantissime. ob quam rem illustris et praecelsa magnitudo tua suspensis omnibus, quae superius sunt decreta, nullique interim praeiudicio comparato auctoritate praesentis oraculi utrumque hoc est Bonifatium et Eulalium religiosissimos uiros instantia digna conueniet. ut intra diem sextum Iduum Februariarum Rauennatum ciuitatem praesentiam suam maturare non differant, [18.3–4] omnibus aeque admonitis, qui auctores utriusque ordinationis existunt, ut amota excusatione non desint, ut facto quisque erga alterutrum proprio prolatis ecclesiasticae institutionis exemplis defensor existat seque purgato alium magis in legem catholicam deliquisse praesumpta inmeriti electione conuincat: iudicium de statu suo quisque, si adesse neglexerit, sortiturus, dans nimirum intellegi improuide immo illicite se fecisse, quod coram non audeat defensare. nos quoque ex diuersis prouinciis competentem numerum sacerdotum scriptis nostrae serenitatis accimus, ut rem deductam in dubium absoluat nobis coram disceptio plurimorum. [18.5] cum autem omnia futuro integra sint iudicio reseruata, de transactis sibi blandiri neminem decet: praesentis enim iudicii docebit exemplum, quid in eiusmodi negotiis obseruari debeat in futurum. Data XVIII. Kal. Feb. per Aphthonium. (19.) ITEM RELATIO P. U. SVMMACHI [19.1–2] . Cum uir clarissimus Aphthonius decurio sacri palatii uestri cum caelesti praeceptione ad urbem uenerabilem conuenisset, omni genere festinaui, quatenus praeceptis numinis uestri sc oboedientiam commodarem. nam statim conuentis proceribus sacra iussio publicata et ad religiosos uiros Bonifatium et Eulalium missa conuentio est, domini imperatores. clericos quoque eorum praecepi pariter admoneri, ut nihil futuro cognoscente pietate uestra deesset examini. unde haec omnia gestorum serie comprehensa ad plenam instructionem subter annexui. [19.3] uerum postquam pars utraque populum diuersis seditionibus excitaret, singulos admonitione missa conueni, ne ad unam ecclesiam conuenirent et. quod fieri non licebat, inter se multitudo confligeret. sed hoc illis uisum est, credo, suspectum, quod quietem suadendam credidi hominibus perturbare uolentibus ciuitatem. ob quam rem ambae partes calumniosis me crediderunt contestationibus appetendum, ut errorem suum compositis mendaciis excusarent. quod ne - in aliquo clementiam uestram lateret, eadem quae optulerunt actis inserta transmisi, ne quicquam suppressum esse quererentur. [19.4] superest, ut apud clementiam uestram nullius partis studiis famuli uestri appetatur absentia, qui semper maiestati uestrae puris seruitiis approbatus me ab oppugnatione uel fauore ambarum partium ut decebat credidi separandum. Data VIII. Kal. Februariarum. (20.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARI M AD SVNODUM [20.1–2] Omnia quidem clementia nostra in praesenti beatitudini uestrae congrua ordinatione mandauit, ut sequestratis omnibus uestro iudicio, quid obseruari propter quietem populi deceat, finiretis. meminimus quoque hoc a nobis imprimis, quod aequitas expetebat, esse mandatum, ut hi episcopi, quos interfuisse eorum ordinationibus constat uel postea subscripsisse, sine iniuria sui et manente reuerentia iudices non sederent nec ullum praestare testimonium possent, ne non tam nouam prolaturi sententiam quam seruaturi factum praeteritum uiderentur. hi ergo, sicut superius diximus, ab ea disceptatione se abstinere debebunt. [20.3–4] illud quoque similiter custodiendum beatitudo uestra esse cognoscat, nulli parti praeiudicium comparatum, quod a nobis antea claruerat constitutum. cum enim celeriter destinata iussa propter quietem populi pietatis nostrae sequenti auctoritate summota sint, nihil hinc aut uindicare pars altera poterit aut altera formidare. attendentes ergo iudicium dei, quod in tali causa uobiscum simul residere manifestum est, examinatis omnibus id uos custodire decet, quod infundente caelesti spiritu habere Christianae legis integram reuerentiam possit.- HAEC SVNODUS INTER SE DISSENTIENS PRAESENTEM CAUSAS TERMINARE NON POTUIT. UNDE UENERABILIS IMPERATOR HONORIUS AD MAIUS CONCILIUM HOC CREDIDIT NEGOTIUM DIFFERNDUM ET INTERIM PROPTER DIES QVI IMMINEBANT SAXCTAE PASCHAE UTROSQVE BONIFATIUM SCILICET ET EULALIUM AB URBE IUSSIT ABSCEDERE ET SPOLITINUM EPISCOPUM ACHILLEUM NOMINE SACRA IUSSIT MVSTERIA CELEBRARE SVMMACHO PRAEF. URBI HOC IDEM SUIS SCRIPTIS INSINUANS: (21.) [21.1–2] Magnarum deliberationum non debet citum esse iudicium nec temere proferenda sunt, quae seruanda in perpetuum sanciuntur. saepe de episcopis urbis aeternae altercationem partium sub examine sacerdotum concussa cognitio est. sed ne quid festinum celeritate iudicii proferatur, id clementiae nostrae sedit arbitrio, ut, quoniam uicinitas sanctorum dierum episcopi praesentiam postularet nec in urbe sacratissima fas esset pascharum praesentim dies sine sacerdote celebrare. idcirco. Symmache parens karissime atque amantissime, illustris magnificentia tua Achilleum nos elegisse cognoscat, quem a fauore partium constaret alienum, qui mysteria sacrae obseruationis impleret. transactis uero festis diebus ex iudicio sacerdotum quae debeant custodiri consilio maturiore tractabimus. [21.3] monemu3 sane, ut regionum primatibus euocatis disciplinae publicae quietique prospicias; quibus decretorum nostrorum praecepta iubeas aperiri, ne quis scilicet ullum tumultum neque seditionem audeat commouere. quam si quis insana persuasione conciuerit, non in eos tantum, qui in perturbatione fuerint deprehensi, sed in regionum quoque priores intellegant uindicandum. nouimus enim quietem publicam facile custodiri, si incentorum cupiditates ac fomenta cessauerint. (22.) EXEMPLUX SACRARUM LITTERAIUM AD ACHILLEIM SPOLITANTM EPISCOPUM [22.1–2] Quoniam de Romano sacerdotio propter angustias temporis, quas dierum sollemnitas fecit, quae abesse episcopos a suis ecclesiis non sinebat, dilatum constat esse iudicium, recte nostra serenitas credidit ordinandum, beatitudo tua ad < Urbem > uenerabilem congrua ueneratione festinet, quatenus sanctae paschae dies ea qua conuenit quiete cum sollemnitate consueta populis repraesentes nec consuetudini obsit, quod differri synodum multiplex necessitas fecit. illud sane in primis ac praecipue commonemus, ne umquam ulla illorum mentio fiat, de quibus constat suspensos esse iudicio. (23.) PRINCIPIS ORATIO AD SEXATUI [23.1–2] Scimus, patres conscripti, a uobis cunctationem nostram non posse reprehendi, quibus semper in re omni probatur consiliorum iudiciique maturitas. nec sane de summis cita debuit et potuit esse sententia, quam ut aeternam ita probabilem et ex omni parte decet esse perfectam. inter episcopos, quos in urbe sacratissima fauentium studia uel partium uoluntas elegerat, ab omnibus qui aderant sacerdotibus iusseramus audiri et aliquotiens iterata cognitio est. uerum cum longiores moras examinatio iustae cognitionis afferret et plura inquisitio iudicum diligens inueniret, quibus finis citus non posset imponi, et festorum dierum celebritas celeritatem definitionis exposceret, ne quid temerarium promeremus, rem omnem credidimus differendam. [23.3] missus itaque est Achilleus uir religiosus episcopus Spolitinae ciuitatis, per quem sanctorum dierum celebritas impleretur. amplitudinis uestrae est popularium mentes ad quietem consilii salubritate retinere, cum probabilem ac necessariam dilationem nostram dubitare nequeatis. Data Id. Mart. (24.) EIUSDEM PRINCIPIS EDICTUM AD POPULUM [24.1–2] Fidei curam, Quirites optimi, maximam iudicantes nihil festinum aut inmaturum credidimus proferendum. ea enim in causa religionis decerni censemus, quae sine errore ac reprehensione sententiae ab omnibus comprobentur. itaque cum in cognitione de episcopis, qui in urbe fuerant constituti, sub iudicio sacerdotum intentionis haereret ambiguum nec nascentibus subinde causis finis certantibus studiis posset imponi ac diu de rebus uariis deliberatio nostra penderet, futuram cognitionem ad integrum sacerdotum numero pleniore concilium omne negotium constituimus differendum, ut causa ex omni parte librata transactis paschae diebus terminum, quem aequitas uel religio poscebat, acciperet. simul, quia de sacerdote nihil poterat definiri, temporarie elegimus, qui reuerenda sacris diebus mysteria celebraret. ut uobis, Quirites, ad honorem sacrae urbis praesto esset sollemnitas sacerdotis. [24.3–4] quare imitati patientiam nostram placidis animis, quae pro pace publica suademus, accipite: sanctorum cultus dierum debita tranquillitate transcurrat, quietem publicam seditio nulla perturbet. fauor proprius circa nullum, qui notetur, appareat. decet enim suspensis sensibus omnia nostro integra uos reseruare iudicio nec furore quodam sed debita probitate expectare potius quam poscere sacerdotem. quod si prauos mcentores secuti turbas et tumultus potius quam quietem ac modestiam legeritis, quibus fauetis, monstrabitis nec solum uobis sed et auctoribus uestris, quorum consiliis inhaeretis, periculum salutis. ad quod nos compellitis, imminebit. neque enim uenia dignus est, qui ab improbitate humanitatis nostrae monitis non poterit retineri. Data Id. Mart. (25.) EIUSDEM PRINCIPIS EPISTOLA AD SANCTUM PAULINIM EPISCOPUS NOLANUM [25.1] SANCTO AC UENERABILI PATRI PAULINO EPISCOPO. Iam tunc fuit apud nos certa sententia nihil ab his sacerdotibus, qui ad synodum conuenerant, posse finiri, cum beatitudo tua de corporis inaequalitate causata itineris non potuerit iniuriam sustinere. et per absentiam sancti uiri, non quidem optentura, interim tamen uitia gratulantur, cum praua et uetus ambitio et cum benedicto uiro sanctaeque uitae diu uelit habere certamen et contra haec apostolicae institutionis bona de praesumptis per uim parietibus existimet confidendum. [25.2–3] o uere digna causa, quam non nisi coronae tuae beata uita discingat. dilatum itaque iudicium nuntiamus, ut diuina praecepta ei uenerationis tuae ore promantur, qui ea secutus implesti. nec potest alius eorum praeceptorum lator existere, quam qui dignus apostoli discipulus approbaris specialiter. itaque domine sancte, merito uenerabilis pater. iustus dei famulus, diuinum opus contempto labore tributurus hoc nobis uisitationis tuae, si ita dicendum est, munus indulge, ut postpositis omnibus, quoniam temperati aeris tranquillitas suffragatur. synodo praefuturus sine intermissione etiam desideriis nostris et benedictioni, quam cupimus, te praestare digneris. (26.) ITEM EIUSDEM PRINCUMS AD EPISCOPOS AFROS [26.1–3] Serenitas nostra cum in omnibus causis tum praecipue in his. quae ad uenerabilem religionem pertinent, perpensum cupit habere iudicium. de sacerdotio urbis aeternae exortam contentionem etiam trans maria iam credimus nuntiatum. quae a paucis non potuit terminari et ideo multorum necessarium constat esse iudicium. quapropter sanctitas uestra, quos uitae bouum et legis doctrina commendat, intra diem Iduum Iuniarum ad Spolitinam ciuitatem amputatis excusationibus properare dignetur, ut id, quod ueritas uel religionis norma dictauerit, deo pariter cunctorum mentibus aspirante sententia iudicetur, ne diutius apostolicae sedis sacerdotium differatur. (27.) EIUSDEM PRINCIPIS EPISTOLA AD SANCTUM AURELIUM CARTAGINIENSEM EPISCOPUM [27.1] Aliam quidem uidendae uenerationis tuae causam optaueramus euenisse, ut desiderato benedictionis tuae frueremur aspectu. sed quia aduersus papam urbis Romae ambitio reprehendenda certamen indixit et sanctam uitam in episcopo aestimat non quaerendam, coeptum super hac discussione iudicium minor numerus sacerdotum, quam synodi consuetudo deposcit, in plures doctissimosque uiros, quorum sanctitas tua princeps est. prorogauit. neque enim praemia castitatis et meriti summotis uitiis, quae respuit diuinae religionis sacrosancta praeceptio, per alios quam tales uiros oportuit reuelari. [27.2] et quamuis sufficere domni germani mei Augusti principis scripta potue-_ runt etiam mea tamen, quibus aduentum sanctitatis tuae precarer, adiunxi. quaeso itaque, domine sancte, pater merito uenerabilis, ut duplex beneficium tributurus et desideratae nobis benedictionis tuae et necessarii pro beatitudine iudicii proferendi intermissis omnibus deum intuens, de cuius sacerdote firmando labor ueniendi non debet recusari, ( te > praestare digneris. (28.) EIUSDEM EPISTOLA AD AUGUSTINUM ALVPIUM EUHODIUM DONATIANUM SILUANUM NOUATUM ET DEUTERIUM EPISCOPOS UNIFORMIS [28.1–2] Peruenisse ad uenerationem tuam certa est pietas nostra aduersus papam urbis Romae uitia cum castitate pugnare et huiusce rei tam diuturnum esse conflictum, ut inter tot sacerdotes, qui ad synodum conuenerant, quibusdam dissentientibus nondum potuerit apostolica praeceptione firmata uita praeferri. tuam tamen se interdum bene scire astipulanti quoque ea parte quae discrepat, sine dubitatione confessi sunt, ut plane fuerit manifestum expectari tuae iudicium sanctitatis, in cuius praesentia promenda sententia differretur, qui merito uitae praecedens recte etiam ex transmarinis regionibus, ut iudicare possis, expeteris. [28.3] sed quamuis sacra domui germani mei Augusti principis ad Italiae synodum conuocans auctoritas non neglegenda peruenerit, socianda specialiter etiam serenitatis nostrae scripta iudicamus, quibus precor, ut desiderabilem aspectum benedictionis tuae sine excusatione concedens omnipotenti deo gratum iudices hunc laborem, quod et pro eximio sacerdote et pro sanctae uitae meritis sententiam prolaturus remunerationem uexationis huius in praemio diuino intellegis constitutam. Data XIII. Kal. April. Rauennae. (29.) RELATIO SVMMACHI P. U. AD CONSTANTIUM. DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET CUNCTA MAGNIFICO MERITOQVE [29.1–2] SUBLIMI AC PRAECELSO PATRONO CONSTANTIO SVMMACHUS. Quaecumque subito nullo opinante proueniunt. nec ad culpam iudicis referri possunt et populum rationis ignarum insperata nouitate perturbant. uir namque religiosus Eulalius quinto decimo Kal. April. urbem me nesciente meridianis horis ingressus est. quem credidi aliquod secum pertulisse praeceptum; uerum eodem die circa uesperum Spolitinus episcopus missis litteris me credidit admonendum, quod sacra ad se manante in urbe diem sanctum paschae iussus sit celebrare. quod praeceptum ante penitus ignoraui, domine semper illustris et cuncta magnifice meritoque sublimis ac praecelse patrone. quod cum mihi post sancti Eulalii innotuisset aduentum, statim parendum credidi inuictissimi principis imperatis. [29.3–4] uerum cum interiecto die urbem sanctus Achilleus episcopus esset ingressus, commotio extitit populorum, ut ab una parte multitudo armata ferro et telis ad forum militari habitu conueniret. et cum conuocatis proceribus processissem, ut habito tractatu pro quiete urbis populum alloquendo compescerem, primo pauci ad conuentum uenerunt, dein, cum expectaretur sancti Achillei episcopi praesentia, ut quae iussa fuerant publicaret, multitudine resistente uenire non potuit. et cum ad forum Uespasiani tam ego quam uir spectabilis uicarius perurguente populo fuissemus egressi, ut quietem utriusque partis multitudini suaderemus, subito armati serui telis et saxis, aliquanti etiam ferro, populum partis Eulalii aggressi sunt. qui inermes conuenerant, ut quid praeceptum de episcopo Spolitano esset agnoscerent, quosque ita sauciauerunt qui parati aduersus imparatos uenerant, ut me quoque et uirum spectabilem uicarium crederent appetendos, dum seditioso furore nullam admittunt penitus rationem. [29.5–6] nisi ad liberandos nos diuinitas affuiset egressique per secretiorem partem ictum saxorum et impetum conspiratae multitudinis uitaremus, minime potuissemus euadere. quorum maiorem partem in seruis constat fuisse, ex quibus aliquanti agniti atque tenti sunt audiendi. unde, quod partium mearum fuit, excellentiae uestrae suggerere properaui, ut certum finem rebus, cognitis quae gesta sunt, magnitudo uestra decernat. cum enim et sanctus Eulalius fuisset ingressus et tertia die secutus esset episcopus Spolitinus nec aliqua ad me data uirtutum uestrarum, quae sequerer, praecepta uenissent, perturbatio totius plebis, quae in se et in periculum iudicum saeuiret, exorta est, et nisi celeri responso ante diem uenerabilem paschae quid fieri debeat iusseritis, minantur se populi inuicem pugnaturos, dum de Lateranensi basilica alterutrum se aestimant excludendos. ne quid igitur aduersi (quod sublimitatis uestrae felicitas auertat) eueniat, peto ut euidenti praecepto excludi furiosae contentionis periculosam pertinaciam censeatis. Data X. Kal. April. (30.) EPISTOLA ILLUSTRIS COMITIS CONSTANTII AD SVMMACHIM P. V [30.1–2] Ut certa possimus quaeque cognoscere et factionum auctores fideli nuntio et inspectore non lateant, cancellarium nostrum Uitulum direximus, ut domni inuictissimi principis affatus atque iudicium ad eximietatem tuam uel ad populum celeri festinatione deferret, illudque monemus ut. quicquid sacris auctoritatibus continetur, nulla temeritate uioletur et, quae praecepta sunt, effectui celeri tradantur instantia. ne augusta clementia, quod nunc agnoscitur distulisse, commota maiestatis suae uigore emendare non differat. (31.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM M AD SVMMACHUM P. U [31.1–2] Cum ad sanandum primae perturbationis errorem hoc genus consilii clementia nostra reparandae pacis cupida repperisset, ut, donec de confirmatione urbani sacerdotii sententia procederet absoluta, uterque eorum, quorum causa tumultus antea concreuisset, a sacratissimae urbis conuersatione seiunctus futuri iudicii expectatione penderet spatio, quo contineretur, alterutri euidenter expresso: aequo animo dissimulare non possumus praeceptis clementiae nostrae publicum paene bellum quo calcarentur indictum; mouendi eius caput Eulalium, qui iussa transcenderit, extitisse, secundum ordinem praeceptorum paulisper abesse non passum, Symmache parens karissime. [31.3–4] unde sublimitas tua hoc nos statuisse cognoscat, ut et salubris superior ordo praecepti et moderata synodi ordinatio debeat custodiri, quod aliter fieri non posse censemus, nisi Eulalius omnimodis urgueatur, ut omni celeritate ab urbe dis( ce )dens insolenti populo praesens incitamenta non praebeat nec innocentibus causa mortis existat. cui esse dubium non debebit. si in hac praesumptionis obstinatione durauerit, non solum de statu suo iudicium iam prolatum uerum etiam de salutis discrimine proferendum (culpa enim nullam ueniam iam meretur, quae cum praedicitur non cauetur), nihil ex hoc excusationis habituro, quod se inuitum a plebe asserat retentari. [31.5–6] si qui autem ex numero clericorum communicandum Eulalio iudicio pendente censuerit, pari se sciat sententia esse damnandum; laicos uero, qui post interdictum mansuetudinis nostrae communionem Eulalii putauerint expetendam, honestioris loci poenam proscriptionis. seruos uero capitis esse subituros nec ab hoc periculo dominos exuendos. primates uero regionum nisi spiritum plebis inconditae domuerint et frenarint. sciant se raptos ultimo iudicio esse subdendos. Spolitinus autem episcopus, sicut dudum fuerat definitum, sanctis paschae diebus ordinem festae sollemnitatis implebit. cui ad celebranda mysteria Lateranensem ecclesiam soli patere decernimus, reliquis qui hoc praesumere uoluerint propulsatis. sane si praedictus sacerdos Spolitanae ciuitatis t in loco eius sanctorum mysteriorum ordinem completurus suscipi debeat admonemus. [31.7] per omnes uero titulos uel loca, quae conuentu celebri frequentantur, haec quae statuimus proponentur. ut uniuersis liqueat et noluisse nos turbidum aliquid perpetrari et adhuc ut turbata componi debeant opperiri. sciat sane sublimitas tua primiscrinium et reliquum officium, quod tuis actibus obsecundat, non solum grauissimae multae dispendiis affligendum sed et supplicium capitis sortiturum, nisi enixa opera commodata statutis clementiae nostrae praebere maturarit effectum. Data VII. Kal. April. Rauennae. (32.) EXEMPLUM RELATIONIS SVMMACHI PRAEF. URBIS AD UIRUM INL. COM. CONSTANTIUM PATRICIUM [32.1–2] DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET CUNCTA MAGNIFICO MERITOQVE SUBLIMI AC PRAECELSO PATRONO CONSTANTIO SVMMACHUS. Ubi primum sacra domini nostri inuictissimi principis praecepta perlata sunt, statim, ut conuenerat, debitum tribui famulatum. sed Eulalius ea obstinatione, qua sine praecepto sacro urbem ingressus est, etiam egredi constrictus per omnes potestates pari pertinacia detrectauit. nam uespertinis horis per officium urbanum id quod praeceperat inuictissimus imperator ea die, qua perlatum est, ei innotuisse agnoscitur, domine semper illustrissime et sacratissime, magnifice meritoque sublimis ac praecelse patrone. quo lecto mandauit se diligentius tractaturum nec tamen instanter admonitus exire curauit. [32.3–4] alia uero die rursus per omnem apparitionem etiam nocturnis horis admonitus collecta multitudine Lateranensem basilicam ausu temerario credidit inuadendam. uerum habito tractatu cum proceribus omnibus officiis destinatis ut pelleretur iniunctum est. nam et uir spectabilis uicarius ad eandem basilicam ire decreuerat, sed primo accedere prae nimio terrore non potuit. ego autem tam corporatis directis quam omni officio ideo illuc ire non potui, ne quis mihi aemulus faceret religionis inuidiam. tamen salua excellentia uestra irrumpentibus pluribus corporatis et maioribus regionum. qui praeceptis imperialibus seruiunt. de eadem ecclesia fugatus Eulalius de urbe expulsus est atque adiunctis apparitoribus illuc directus, ubi iussus fuerat residere. [32.5–6] mandatum etiam, ut uir religiosus sanctus Achilleus episcopus cum quiete, quae iussa sunt, illo eiecto sine strepitu populi pro sanctorum dierum reuerentia celebraret. nam ad custodiam basilicae Lateranensis apparitores apposui, ne cui alii redderetur. partis quoque Eulalii aliquanti capti sunt clerici seditionis auctores; de quibus quid iubeatur expecto. et quoniam de his interim, quae gesta sunt, uniuerse uirtutibus uestris credidi suggerendum, quicquid sequentibus? diebus pro quiete urbis, quam uestra felicitas regit, gestum fuerit, singillatim pro rerum fide et ordine melioribus indiciis nuntiabo. (33.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM SVMMACHO P. U [33.1–2] Moderatione praecipua egit nostra serenitas, ne locum possit inuenire praesumptio. ideo enim in iudicio uenerabilium sacerdotum est dilata cognitio, ut quicquid religio, quicquid ueritas postulabat, absque ulla perturbatione hoc disceptatio tranquilla decerneret. sed Eulali usui-patione contra sententiam uenerabilis synodi multa illicite commissa fuisse relationis textus edocuit: qui praesentia sua causam furoris populo subministrans totum perire uoluit, quicquid moderatio nostra conseruat. nam cum ordinatione nostra et sententia episcoporum, quorum in synodo maior se multitudo collegerat, consensu etiam partium et professione id fieri definitum esset, ut sciret se specialiter esse damnatum, quicumque ad incitandum populum urbem fuisset ingressus: oblitus sui probauit ex praesenti facto, quale uideatur habuisse principium. [33.3] quoniam ergo recte hunc post tot admissa urbe constat esse depulsum, ad quam eum accedere non debere et clementiae nostrae et episcoporum uidetur statuisse iudicium: Bonifatium uenerabilem uirum episcopum, ad cuius moderationem auctoritatem nostram recte censuimus esse iungendam, Symmache parens karissime atque amantissime, sublimitas tua urbem ingredi debere nos statuisse cognoscat, ut sub eius gubernaculis religiosae legis reuerentia moderatione solita compleatur. Data III. Nonas April., accepta VI. Id. April. (34.) EXEMPLUM RELATIONIS SVMMACHI P. U. DE INGRESSU PAPAE BONIFATII AD PRINCIPEM SUPRA SCRIPTUM [34.1–2] Quaecumque deo auctore firmantur, merito diuino pietatis uestrae iudicio proferuntur. nuper namque cum ad me famulum uestrum sacra clementiae uestrae emanasset auctoritas, qua omni ambiguitate summota uenerabilis uiri Bonifati episcopi maiestas uestra sacerdotium roborauit, tam grata uniuersis quae iussa sunt extiterunt, ut haec et ordo amplissimus et Romanus populus comprobaret, domini imperatores Honori et Theodosi pii felices inclyti triumphatores semper Augusti. nam cum statuta caelestia per me essent recitata populis et edictis ex more ubique positis publicata, tantus fauor et laetitia totius extitit ciuitatis, ut sibi et religionem redditam et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur. [34.3–4] interiecto itaque biduo urbem supra memoratus uenerabilis episcopus omni occurrente plebe ingressus est, sicut serenitas uestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. nec iam aliqua dissensio remanet populorum, cum omnes diuino iudicio et maiestatis uestrae acquieuerint uoluntati. cessantibus igitur studiis unum omnes, quod praecepto dei admoniti statuistis, sentire coeperunt atque acclamationibus, quae subiectae sunt, gaudii sui causas plebs Romana testata est ac serenitati uestrae gratias in dies singulos agere non desistit, quorum prouisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem urbi restituit populoque concordiam. (35.) EXEMPLUM SACRARUM LITTERARUM PROCONSULI AFRICAE [35.1] UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTIS LARGO PROCONSULI. Inter omnes curas nec illa nos minus sollicitant, quae pertinere ad sacerdotium iudicamus. cum enim de confirmando episcopo urbis aeternae controuersia tractaretur atque hi, qui in unum positi erant, episcopi de tanto negotio paucos se aestimarent ad sententiam proferendam, placuerat, sicut sacri apices cucurrerunt, ut ex Africanis uel Gallicanis prouinciis plures episcopi commearent, ea uidelicet ratione, (ne > in medio tempore quicquam praesumeretur id quod nostra sententia ordinauerat uel quod statuisse synodi sententia uidebatur. [35.2–3] sed his omnibus despectis Eulalius sola usurpatione moram credidit occupandam. quem, sicut decebat, nostra auctoritate constat expulsum ac sanctum Bonifatium episcopum roboratum. et quoniam consumptum negotium est, incongruum nostra clementia iudicauit, si episcopi nauigationis uel itineris iniuriam paterentur. unde sciat spectabilitas tua synodum fuisse solutam. admone igitur praemissis sacris affatibus auctoritate tua singulos sacerdotes, ut sciant hanc ordinationem esse seruandam, quae continet, ut quisque in ecclesia sua orationibus uacet, ut conuenit, propter quod causa optimo iudicio iam terminata uideatur. Data sub die VII. Id. April. (36.) EPISTOLA LARGI PROC. AD AURELIUM EPISCOPUM CARTAG [36.1–2] DOMINO PARENTI HONORABILI AURELIO EPISCOPO LARGUS. De merito sacerdotis, quem suis deus idoneum probauit, cessauit certamen. sanctum igitur ac uenerabilem uirum Bonifatium urbis Romae episcopum firmauit clementia principalis, cuius electione dudum sanctitatem tuam praecepit acciri, sicut sacri testantur affatus sui cum ueneratione prolati. oportet igitur populos ecclesiasque tuas festinanter inuisas, cui nauigationis est adempta necessitas. ET ALIA MANU: Incolumem te diuinus fauor praestet annis compluribus, domine pater merito honorabilis. (37.) EPISTOLA IMPERATORIS HONORII AD BONIFATIUM EPISCOPUM ROMANUM QVA STATUIT UT SI DENUO ORDINATI FUERINT DUO EPISCOPI AMBO DE CIUITATE PELLANTUR [37.1–2] UICTOR HONORIUS INCLVTUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS SANCTO AC UENERABILI BONIFATIO PAPAE URBIS AETERNAE. Scripta beatitudinis tuae debita reuerentiae gratulatione suscepimus, omnipotenti deo maximas gratias referentes, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati, et ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus ac petimus, ut cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum suum circa salutem atque imperium nostrum dignetur impendere. illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce. quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est, quae ne aliqua ratione possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum. [37.3–4] denique praedicante beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum ac, si duo forte contra fas temeritate certantum fuerint ordinati, nullum ex his futurum penitus sacerdotem sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum noua ordinatione diuinum iudicium et uniuersitatis consensus elegerit. unde id obseruandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos e serenitatis nostrae admonitione custodiant nec aliquid seditiosis conspirationibus temptare conentur, cum certum sit nulli partium studia profutura. (38.) EXEMPLUM SACRAE HONORII AUG. MISSAE AD PRINCIPEM ORIENTIS ARCADIUM. DE PERSONA SANCTI IOHANNIS EPISCOPI CONSTANTINOPOLII [38.1] Quamuis super imagine muliebri nouo exemplo per prouincias circumlata et diffusa per uniuersum orbem obtrectantium fama litteris aliis commonuerim, ut talis facti paenitentia et intermissione propositi rumor aemulus consenescat et, quod in moribus temporum carpat, publica lingua non habeat; quamuis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud uos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista nos detrimenta rei publicae nolueritis agnoscere et aliis potius indicibus quam pietatis uestrae litteris fuerint nuntiata: [38.2–3] tamen ne illud quidem apud serenitatem uestram dissimulare nos fas est, quod in rebus diuinis non sine publici discriminis metu nuperrime contigisse cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit et, ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum nouis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi malitiam suam in tempora studio scaeuae loquacitatis exercet. est enim proditum nuper apud Constantinopolim sacratissimo paschae uenerabilis die, cum omnes paene in eundem locum uicinarum urbium populos religio castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda conlegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saeuus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos tantamque circa altaria uim saeuisse, ut et uenerabiles episcopi in exilium truderentur et sanguis humanus, quod dictu nefas est, caelestia sacramenta perfunderet. [38.4] his repente compertis turbatos esse nos fateor. quis enim in facinore tam cruento dei omnipotentis non timeret offensam aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium putaret esse discrimen, cum ipse auctor nostri imperii et rei publicae, quam nobis credidit, gubernator omnipotens deus funestis admodum execrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque Augusti uenerabiles: cum, si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse iudicium? ad illos enim diuinarum rerum interpretatio, ad nos religionis spectat obsequium. [38.5–6] sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: itane usque ad exilia sacerdotum, usque ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere, ut, ubi castae preces, ubi uota sincera, ubi sacrificia illibata soluuntur, illic se gladius haud facile etiam in iugulum noxiorum destringendus exereret? rebus denique ipsis docetur, quid super his senserit diuina maiestas. primum quidem hoc praesentis commotionis indicium fuit, atque utinam solum! facit enim humana trepidatio tanti sibi conscia perpetrati, ut grauius aliquid (quod auertat omnipotens deus) post terribilis ultionis experimenta metuamus: audio ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expolitam, pretiosis cultibus nobilem, tanta supplicantium principum .. flagrasse et illud Constantinopolitanae urbis unicum lumen in fauillas dilapsum deo non uetante fumasse (exsecrari enim uidetur inquinata mysteria et auertisse oculos ab eo loco, quem iam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem caelestem sub cruentis posset altaribus), aedificia quoque diuina non minore splendore nobilia ex concitatione saeuientis incendii flamma se latius effundente consumpta et, quae publicam faciem elaborata maioribus nostris ornamenta decorabant, uelut quodam urbis funere concremata.. [38.7] haec ego quamuis crebris iniuriis lacessitus tacere debuerim nec coniunctissimum fratrem regnique consortes tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens hortor ac suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur ac diuina iracundia, quantum re proditur, excitata uotorum sedulitate placetur. accipite a me summum simplicitatis indicium: idcirco hoc clementiae uestrae insinuandum putaui, ne me uelut gratulationis occultae faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum neue quis crederet me talibus factis praebere consensum et, qui saepe ne acciderent commonuerim, postea quam commissa sunt non dolerem. nam quis esse possit expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare? [38.8] erat inter episcopos causa, quae collato tractatoque consilio deberet absolui; missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati; expectabatur ex omnium auctoritate sententia informatura regulam disciplinae (integrum nempe esse debuerat neque quicquam nouari, dum definitio deliberata procederet): cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non expectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti. non examinatis rebus in exilium truderentur antistites animaduersioni prius dediti quam sententiam iudicii episcopalis experti. denique quam inmatura illa damnatio fuerit, res probauit; namque hi, quorum expectabatur auctoritas, pacifica Iohanni episcopo communione permissa sanciendam concordiam censuerunt nec quemquam putarunt ante iudicium consortio repellendum. [38.9–10] quid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diuersum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum uarietate nascantur, ut iam populo paene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diuersitate discedat, cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa et fomes quidam nutriendae seditionis animatus ? quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, uota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens deus rem male gestam prosperet ac secundet. nam, quantum in nobis est, possumus timere, quod gestum est: quantum ad pietatem semper placabilis dei, non erit meriti impunitas indulta sed ueniae. (39.) EPISTOLA MAXIMI TVRANNI AD UALENTINIANUM AUG. IUNIOREM. CONTRA ARRIANOS ET MANICHAEOS [39.1–2] Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset et gratia plenae concordiae, confido etiam quod commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus tranquillitatis tuae: catholicae legis turbatio atque conuulsio. quid enim tam optandum possit t ei, si quis esset inimicus, quam aduersus ecclesias dei, hoc est aduersus deum ipsum, te aliqua moliri et, ubi error excusabilis non est, ibi uelle peccare? sed quoniam serenitati nostrae et m deum religio maior quam uiolari et ab inimicisimo quoque optabile nobis arbitremur, et circa serenissimam iuuentutem tuam tam arta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta magis nos sua quam errata delectent: idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam, ut introspecta ratione numinis summi et maiestatis ipsius considerata potentia, quid agere debeas, sollicita mente perpendas. [39.3] audio enim (nam fama non patitur occultari, praesertim quod agatur in populos) nouis clementiae tuae edictis ecclesiis catholicis uim illatam fuisse, obsideri in basilicis sacerdotes, multam esse propositam, poenam capitis adiectam et legem sanctissimam sub nomine nescio cuius legis euerti. hoc quam graue sit, poteris intueri. si dei magnitudinem uolueris cogitare. erubesco, si quam crediderit serenitas tua astruere uellem rationem et dei agere causam. quid enim, si hoc solum esset? si enim iam per tot saecula coalita et confirmata mutares, paruamne excitare discordiam uidereris? ipsis humanis legibus in hac mortalitate habet nostra reuerentiam consuetudo et in re iam uetusta atque usitata aliquid nouum fecisse reprehensio est. [39.4] Italia omnis atque Africa hoc sacramento credunt; hac fide gloriantur Gallia, Aquitania, omnis Hispania, Roma ipsa uenerabilis, cuius etiam in hac parte principatus est, quod deum sicut sequi uoluit agnouit. confitebor ipse (quod non sine maerore dictum est): solum dissentiebat Illyricum. utinam quod errasset non extaret exemplum! utinam illud incolume Arrianae legis Mursinense oppidum permaneret et non ad iudicium quondam erroris miseri concidisset, ut, quia ipsos erudisset auctores, praecipua irati numinis ultione procumberet! periculose, mihi crede, diuina temptantur. [39.5–6] uenerabilis memoriae diuus Ualentinianus, pater clementiae tuae, hac fide fideliter imperauit. nihil ille attingere uoluit, quod bene constitutum uidebat. hi certe sub eodem episcopi iam fuerunt: quae tanta mutatio, ut, qui antea sacerdotes, nunc sacrilegi iudicentur? isdem certe praeceptis, isdem sacramentis dicati eadem fide credunt, qua ante crediderunt. an putat uenerabilis mihi serenitas tua conceptam semel in animis hominum religionem, quam deus ipse constituit, posse conuelli? quantae ex hoc discordiae excitabuntur? quanta contentio oborietur? quam crebrae et pestiferae seditiones? quanta et quam peruenientia ad deum uota iustorum, cum inter Christianos, quod dictu sit nefas, quaedam persecutionis imago nascatur? [39.7–8] uideris, in quam partem hanc sedulitatem nostram interpreteris; nullo certe maiore genere curam meam circa clementiam tuam probare f te posse, quam si te horter, ut desinas: puto enim recognoscas, quod nemo hoc suaderet inimicus. haec amabiliter a nobis dicta esse opto ut intellegas. spero quod credas. unde aequum admodum est, ne sancto numini dicata conuellas, Italiam omnem et uenerabilem Romam ceterasque prouincias suis ecclesiis, suis sacerdotibus reddas neque te medius interseras, cum fas sit iustius, qui a catholica ecclesia Arrianorum interpretatione discesserint, errorem suum uera religione mutare quam recte sentientibus suam inmittere prauitatem. (40.) UICTOR MAGNUS MAXIMUS PERPETUUS TRIUMPHATOR SEMPER [40.1] AUGUSTUS SIRICIO PARENTI. Accepimus litteras sanctitatis tuae, quae nobis fuere gratissimae quaeque plane et nomini sacerdotis et dignitati urbis splendidissimae conuenirent. fidei uero catholicae, de qua clementiam nostram consulere uoluisti, quo maius circa me et speciale iudicium diuinitatis experior, hoc me confiteor curam habere maiorem. qui uidelicet et ad imperium ab ipso statim salutari fonte conscenderim et cui in omnibus semper conatibus atque successibus deus fautor affuerit cuiusque hodie et, ut spero, perpetuo protector et custos esse dignetur, pater karissime. ceterum de Agroecio. [40.2] quem indebite ad presbyterii gradum conscendisse commemoras, quid religioni nostrae catholicae possum praestare reuerentius, quam ut de hoc ipso, cuiuscemodi esse uideatur, catholici iudicent sacerdotes? quorum conuentum ex oportunitate omnium, uel qui intra Gallias uel qui intra quinque prouincias commorantur, in qua elegerint urbe constituam, ut isdem residentibus et cognoscentibus, quid habeat consuetudo, quid legis sit, iudicetur. haec enim, quae libris sunt asserenda et maiorum nostrorum religiosissimis constitutis, ipsi possunt melius astruere, qui norunt. [40.3–4] ceterum id nobis animi et uoluntatis esse profitemur, ut fides catholica procul omni dissensione summota concordantibus uniuersis sacerdotibus et unanimiter deo seruientibus illaesa et inuiolabilis perseueret. nam noster aduentus ita inquinata aliqua et sceleratorum labe polluta deprehendit et repperit, ut, nisi nostra prouisio atque medicina, quae ex dei summi timore ueniebat, his opem celeriter attulisset, ingens profecto diuulsio atque perditio fuisset exorta, ut uix sananda postea uitia concreuissent. ceterum quid adhuc proxime proditum sit Manichaeos sceleris admittere, non argumentis neque suspicionibus dubiis uel incertis sed ipsorum confessione inter iudicia prolatis malo ex gestis ipsis tua sanctitas quam ex nostro ore cognoscat, quia huiuscemodi non modo factu turpia uerum etiam foeda dictu proloqui sine rubore non possumus. ET MANU IMPERATORIS: Diuinitas te seruet per multos annos. (41.) EPISTOLA TERTIA SANCTI INNOCENTII AD EPISCOPOS V [41.1] DILECTISSTMIS FRATRIBUS AURELIO ALVPIO AUGUSTINO EUODIO ET POSSIDIO INNOCENTIUS. Fraternitatis uestrae litteras plenas fide totoque religionis catholicae uigore formatas t ambobus missis conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione cottidianae gratiae dei et in eorum correctione, qui contra sentiunt, integra ratione consistit, ut et illis omnem tollere possit errorem et idoneo dato quouis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possit praebere doctorem. [41.2] sed de his iam satis, ut opinor, supra diximus, cum uestris relationibus respondentes rescripsimus, quid uel de illorum perfidia uel de uestra sententia sentiremus. sed subinde contra eos suppetit et suppeditat, quod dicatur, nec potest aliquando deesse, quod uincat, cum tam miserum impiumque sit, quod nostrae fidei uirtute et ipsa plenius ueritate uincatur. qui enim omnem uitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse, quod a deo accipiat, nec aliquid superesse, quod petat ad sanandum se: qui sibi hoc abstulit. ulterius quid reliquit? [41.3–4] si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem peruersitas tanta deuinxit, qui huic se dogmati dedant atque coniungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus adprobatur aduersum, infectis illorum et monitis et uerbis, ut laberentur, inducti, quatenus ad rectum uiae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens uelut eorum sensibus pastus error inuadat. nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile uel simpliciter crederent disputanti, hac adfirmatione decepit, seu hic illi in urbe sunt (quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum, etsi sint, lateant nec aliquando audeant uel illum praedicantem illa defendere uel talia aliquo nostrum praesente iactare et in tanta populi multitudine nec deprehendi aliquis facile nec alicubi possit agnosci) siue in quouis terrarum loco degant, dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur audita eius damnatione, qui fuerit pertinax et resistens huius dogmatis auctor inuentus.\' nec interest, ubi isti fuerint, dum, ubicumque inueniri potuerint, sint sanandi. [41.5] nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamuis et ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata, quibus ille auditum se crederet et absolutum. quae utrum uera sint. dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione uenerunt nec eorum aliquas suscepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo uerius esse poterat, ut illos cogeret epistolis suis, qui diiudicauerant, indicare. [41.6–7] uerum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae obiecta partim ille uitando suppressit, partim multa in se uerba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis quam uera ratione, ut ad tempus poterat uideri, purgauit negando alia, alia falsa interpretatione uertendo. sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad ueram catholicae fidei uiam ab illo sui tramitis errore conuertat, ut cupiat uelitque purgari, considerans cottidianam dei gratiam adiutoriumque cognoscens, ut uideatur, uerum et adprobetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio sed ad catholicam fidem corde conuerso! unde non possumus illorum nec adprobare nec culpare iudicium, cum nesciamus, utrum uera sint gesta aut, si uera sunt, illum constet magis subterfugisse quam se tota ueritate purgasse. [41.8–9] qui si confidit nouitque non nostra dignum esse damnatione, quod dicit, aut iam hoc totum se refutasse, quod dixerat, non a nobis acciri sed ipse debet potius festinare, ut possit absolui: nam si adhuc taliter sentit, quando se nostro iudicio quibusuis accitus litteris, cum sciat damnandum esse, committit? quod si arcessendus esset, ab his melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio uidentur esse disiuncti. sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam; potest enim damnare, quae senserat, ac datis litteris erroris sui, ut regressum ad nos decet, ueniam postulare, fratres karissimi. [41.10–11] librum sane, qui eius esse diceretur, nobis a uestra caritate transmissum euoluimus: in quo multa contra dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema et nihil, quod placeret, nihil, quod non penitus displiceret a quouis damnandum atque calcandum, cuius similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. nam hoc loco latius de lege disputare uelut coram posito repugnantique Pelagio necessarium esse non duximus, cum uobiscum totam scientibus parique nobiscum adsensione gaudentibus conloquamur. tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum his, quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus: nam de naturae possibilitate et de libero arbitrio et de omni dei gratia cottidiana cui non sit recte sentienti uberrimum disputare? [41.12] anathemet ergo ista, quae sensit, ut illi, qui eius sermonibus fuerant praeceptisque conlapsi, quid tandem habeat fides uera, cognoscant; facilius enim reuocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. quod si ille pertinaciter in hac uoluerit impietate perstare, agendum est, quatenus uel his possit subueniri, quos non suus sed huius magis error induxit, ne et illis haec medicina pereat, cum iste talem non admittit nec postulat curam. ET ALIA MANU: Deus uos incolomes custodiat, fratres karissimi. Data VI. Kal. Febr. post cons. Theodosii Aug. et Iunii Quarti Palladii u. c. (42.) [42.1–2] DILECTISSIMO FILIO HIERONVMO PRESBVTERO INNOCENTIUS. Numquam boni aliquid contentionem fecisse in ecclesia testatur apostolus et ideo haereticorum correptiones primas fieri iubet magis quam diuturna duci conlatione. quae regula dum neglegenter aspicitur, malum non uitatur, quod cauendum est, sed augetur. tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita uiscera quatit nostra, ut non * * tractandi consulendique sit, primum constantiae tuae adloquor fidem. pro ueritate quisque iniuria aut, ut dicis, periculo percelletur, quia expectet beatitudinem, multis saepe narrasti et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. [42.3–5] item excitati tanta malorum scena arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinauimus, sed, in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus nec criminis aliqua ratione taxatum. quod ergo possumus, condolemus. si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices conpetentes tribuam aut, si aliquid urgentius sollicitiusque nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. tamen episcopo fratri meo Iohanni scripsi, ut circumspectius agat, ne quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale prouidere et propellere ne accidat etiam ipsi sit et postea molestissimum. (43.) [43.1–3] DILECTISSIMO FRATRI IOHANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus extremae dementiae generosissimae sanctae uirgines Eustochium et Paula deplorauerunt in locis ecclesiae tuae perpetrasse diabolum; nomen enim hominis causamque reticuerunt. quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodiam germanitatem tuam gregis illius sollicitius prouidere, ne quid huiusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tuam lacessit neglegentiam. adice: gregem domini et tales agnas incendio armis et persecutionibus? nudas, debiles, post suorum caedes et mortes uix uiuere audiuimus: nihil mouet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te inquam: prorsus enim sacerdotis grauitatem condemnat tantum nefas in ecclesia fuisse completum. ubi prouisiones tuae? ubi certe, si casus euenerant, auxilia uel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant quam conqueruntur esse perpessas? [43.4] altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae. uide. frater, antiqui hostis insidias et spiritu boni rectoris peruigila, ut haec, quae ad nos opinione magis quam accusatione manifesta delata sunt, uel corrigantur uel retundantur, ne ius ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare conpellat. (44.) [44.1–2] DILECTISSIMO FRATRI AURELIO INNOCENTIUS. Piissimum iter ad nos perueniendi tuas affectiones bene conpresbyter noster credidit Hieronymus. conpatimur gregis nostri membro et, quod faciendum duximus uel facere potuimus, sumus uelociter executi. germanitas tua, frater karissime, citius litteras memorato reddere festinet. (45.) INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE I. ZOSIMI PAPAE IN DEFENSIONEM CAELESTII CONTRA AFRICANOS EPISCOPOS [45.1] ZOSIMUS AURELIO ET UNIUERSIS EPISCOPIS PER AFRICAM CONSTITUTIS DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Magnum pondus examinis magna desiderant. ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra iudicii. his accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quandam sanxere reuerentiam. orandum igitur et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adiutorio dei pax ex hoc fonte in totum orbem fidei et catholicae sanctitatis nullis nebulis interfuscata mittatur. caritas enim, quae, sicut scriptum est, deus est, perfecta plenitudinis abundantia gratulatur, cum si quid uel suspicionis habuerit fidei intentionis t sollicita uel in longum producta contentio f aut emendatione corrigitur. [45.2] Caelestius presbyter nostro se ingessit examini expetens ea. quae de se apostolicae sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. et licet - multae occupationes maioribus uinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent, tamen ne fraternitatis uestrae de aduentu ac discussione praedicti diutius penderet expectatio, posthabitis omnibus die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, qui inbutus beati Petri apostoli disciplinis tali magistro ueteres emendasset errores tantosque profectus habuisset, ut fidem, quam didicerat ac docuerat, etiam martyrio consecraret: scilicet ut ad salutiferam castigationem tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo. [45.3–4] omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis, et intromisso Caelestio libellum eius, quem dederat, fecimus recitari. nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur an labiis, saepenumero explorauimus, cum de occultis animarum solius dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata sed et cogitanda iam praesto sunt. quid uoces eius teneant. conpendiosius duximus a sanctitate uestra legenda cognosci. unum sane mouit nos, ut cum in praesenti ibi Caelestium habueritis, nihil liquido iudicatum sit: ad litteras Herotis et Lazari post relatio est destinata. equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse promptissimum est. sed cum de his interrogaretur, adseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem nec ante sibi, quam de se scriberent, uisu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum, Herotem uero etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse. [45.5] tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae procul dubio e re fuit, ut < de > persona talium, quae tam uentosa et leuis extiterat. quaereretur, si saltem illis loci sui ratio uitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum, ut auctoritatem testimonii mererentur: patuit hos inobseruatis plebe cleroque contradicente ignotos alienigenas ordinationibus intra Gallias sacerdotia uindicasse. quibus se ipsi propria abdicauere sententia, nosque, licet et alia, tum eorum de se paenitudinem et confessionem secuti, sacerdotali eos loco et omni communione summouinus. satis urget, causam a talibus processisse per litteras in absentis eius accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui prouocat accusantem. [45.6–7] numquam piguit in melius retorsisse iudicium. adulescens et sancti spiritus executor, qui Susannam seniorum falsitate damnatam inuenit innocentem: reducitur a supplicio casta per puerum, quae per grandaeuos fingitur impudica. non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum sed diu appensius examinandum est, praesertim. de fide hominis, ubi status eius et uita perpetua est. nec Salomonem fefellit in puerperii rixa ueritatis indago: non enim statim duabus feminis inter se iurgantibus uni pignus addixit sed ibi arbiter fidem cunctabundus inuenit, ubi uerae pietatis intellexit affectum. perquam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad ueri cubile perueniat. optimae mentis indicium est praua difficilius credere, nam plerumque, quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur et inremediabile uulnus efficitur, quod desperatur sanari. [45.8] unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus sed innotescere sanctitati uestrae super absoluta Caelesti fide nostrum examen. cui etiam prior libellus ab eo intra Africam < datus > testimonio apud uos esse debuisset nec inexploratis famaque iactatis tam facile crederetur. quare intra secundum mensem aut ueniant, qui praesentem redarguant aliter sentire quam libellis et professione contexuit, aut nihil post haec tam aperta et manifesta, quae protulit. dubii sanctitas uestra resedisse cognoscat. [45.9] ipse sane Caelestius et quicumque in tempore ex diuersis regionibus aderant sacerdotes admoniti has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia supra scripta abutitur, cum in hoc etiam magnorum uirorum nonnunquam cum ipsis auctoribus scripta periclitantur post multam temporis miseriam interpretantis arbitrio, ut diuine profectum sit ex multiloquio non euitari peccatum et sanctus Dauid merito postularet circumstantiam labiis suis orique custodiam. [45.10] caritatem uestram tam apostolicae sedis auctoritate quam mutua amoris affectione commoneo. utinam ingenia nostra sanctarum omnium scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque maiorum receptae sunt, praeceptis obseruationibusque sufficiant! quid illic non abundans, quid non dei spiritu et uocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere suoque de se uti iudicio. Data t exemplaria auctorum habita, Honorio Aug. XT. et Fl. Constantio conss. (46.) ZOSIMUS EPISCOPUS AURELIO ET UNIUERSIS EPISCOPIS PER AFRICAM CONSTITUTIS DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTE [46.1–2] Posteaquam a nobis Caelestius presbyter auditus est et, quid de fide sentiret, euidenter expressit eademque, quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roborauit (de cuius nomine plenius ad dilectionem uestram scripta direximus): ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Prayli, qui in locum quondam sancti lohannis episcopus est ordinatus, accepimus. qui causae Pelagi enixius adstipulator interuenit. litteras quoque suas idem Pelagius purgationem tenentes abundantissimas misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur quidue damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulauit. [46.3] harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria et eodem sensu sententiisque formata, quae Caelestius ante protulerat, continebant. utinam ullus uestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset! quod sanctorum uirorum, qui aderant, gaudium fuit? quae admiratio singulorum? uix fletu quidam et lacrimis temperabant tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. estne ullus locus, in quo dei gratia uel adiutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeter eandem uel mente concipere, ne ille illi se poenae sententiaeque subiecit, quae de sancto spiritu lata est, quod neque hic neque in futuro uenia uel remissione donetur? [46.4–5] uideo et hunc Pelagium Herote et Lazaro scribentibus infamari: itane, fratres dilectissimi, ad aures uestras, qui sint isti turbines ecclesiae uel procellae, nec opinione peruenit? ita uos latuit uita hominum atque damnatio? et quamquam specialis illos apostolicae sedis auctoritas omni communione submouerit, discite et in hac epistola licet strictim hominum mores. uetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi: per multa concilia in sanctum Brictium, coepiscopum nostrum Turonicae ciuitatis, diabolicus accusator inuentus est; a Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit. ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos tyrannici iudicii: defensore ciuitatis Aquensium, cum contrairet, adflicto in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis paene respersum inrupit stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii, donec tyranno imago staret imperii. quo loco post internecionem patroni sponte se exuit et propria cessione damnauit. [46.6–7] de Herote uero similia omnia: idem tyrannus patronus, caedes. turbae. presbyterorum contradicentium uincla atque custodiae et totius ciuitatis addictio, similis paenitentia de abdicatione sacerdotii. mirum est, si isti laicum uirum ad bonam frugem longa erga deum seruitute nitentem falsis litteris percellere uoluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates ecclesiae reddiderunt? non decet episcopalem auctoritatem et praecipue prudentiam uestram ad leuium susurronum scripta pendere. ecce Pelagius Caelestiusque apostolicae sedi in litteris suis et confessionibus praesto sunt: ubi Heros, ubi Lazarus, erubescenda factis et tot damnationibus nomina? ubi illi adulescentes, id est Timasius et Iacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur, * » ? uos conicite. si, qui talia in sede apostolica confitentur, illa quae de isdem a prauis ac leuibus auctoribus et dubio rumore iactata sunt, oporteat credi. [46.8–9] amate pacem, diligite caritatem, studete concordiam! nam scriptum est; diliges proximum tuum tamquam te ipsum. qui magis alter alteri proximi sumus, quam omnes, qui in Christo unum esse debemus. non omnis qui aures nostras uentus ingreditur, nuntius ueri est ideoque animo praesule et in excubiis constituto- semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat. recensete sacras litteras et diuina tabularia: maximam partem falsi testes occupauere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus. (maximam> dico? immo totam, cum in ipsum dominum nostrum saluatorem, totius mundi hostiam et pontificem salutarem, falsi testes insurrexerunt, qui se eius blasphemiam audisse confingerent. aestimate, quid iam possit praeterire fallaciam, quae in deum fidei, immo in ipsam fidem ac ueritatem peiuriis impetum fecit. [46.10–11] haec ideo scripsimus, ut de cetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes uestri aduersus arietem fraudulentiae. unde et lucernam pedibus suis et lumen semitis uir tantus exorat, scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda uestigia. et in euangelio: numquid lex nostra iudicat hominem, nisi ab ipso audierit prius et cognouerit? et iam in ueteri testamento: non credes auditui uano et non consenties cum iniquo fieri testis iniustus, et ne forte multitudini detrahentium ante examinationem iudicii crederetur, addidit dicens: non eris cum pluribus in malitia et non accipies per illos peccatum. et iterum alibi: priusquam interroges, ne uituperes quemquam, et cum interrogaueris, corripe iuste, et iterum: quae uiderint oculi tui, loquere. [46.12] et in actibus apostolorum aduersus principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes absentis apostoli Pauli damnationem iustissimam sententiam gentilis Festus tribunus protulit, quam conuenit etiam nos in facile credentium obicere uerecundiam, dicens: non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, praesentes habeat accusatores locumque defenden diaccipiatad abluenda crimina. si hanc igitur moderationem in extra saeptum fidei nostrae positus tenuit, onerat sacerdotalem pudorem inclinatior credulitas de absentibus in absentes: quotus enim quisque inmunis inuenietur a uulnere, si ad omnem ferientis ictum credulum pectus aperitur? [46.13] doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis iudicibus eligendis repudiandisque sit. et quanta cunctatio, quot interpositae dilationes? quotiens adhibita comperendinatio et iam sub ipso fine certaminis ampliata iudicia? cum innocenti reo confugitur ad mare et transmarina documenta, ut fides, quae in praesenti plerumque artioribus strangulatur angustiis, saltem eminus ueniat. haec omnia mentior nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sunt. tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inueniri quam cito pro nocente damnari. [46.14] graue fuit Lazaro et Heroti litterarum suarum pedisequos esse. an nesciebant dilectionem uestram ad sedem apostolicam relaturam? huc certe si calumniae compendio nauigassent! ubi de episcopatu ambiendo agitur, maria terraeque lustrantur nec ulla suffragia praetermittuntur; ubi uero innocentium fama percellitur, otiosi et delicati, siue accusatores siue testes (utrumque enim in fallentibus nomen infame est), in cubilibus ac lectulis suis litteris abutuntur et totam Africam uniuersamque tranquillitatem catholicae serenitatis innubilant ad. libidinem suam duae pestes. ante tribunal Christi omnes stabimus, nemo illic abesse poterit nec dei usquam, cuius inmensitas omnibus locis ac rebus interuenit, declinare iudicium. [46.15–16] si deo nostro cordi fuit propter oues perditas uerbum carnem fieri et ex domino formam seruientis inducere, ut diu interceptam redderet libertatem, sit nobis gaudium eos, quos falsi indices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica caritate numquam fuisse diuulsos. certe hoc. quod uestra expectatio desiderabat, eluxit, ut damnanda damnarent et sequenda sequerentur. si pater familias reditu fili gratulabatur, qui mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, et iubet in usum eius stolam mundam, hoc est insig candidae mentis, afferri et uitulum saginatum. quantum hoc uberior exultatio est fidei nec mortuos esse nec perisse, de quibus falsa uulgata sunt? [46.17] misimus igitur ad dilectionem uestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit, quorum lectionem non ambigimus parem uobis in domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dat. XI. Kal. Octobr. (47.) LIBELLIS PAULINI DIACONI ADUERSUM CAELESTIUM ZOSIMO EPISCOPO DATUS [47.2–3] Beatitudinis tuae institiam obsecro, domine Zosime papa uenerabilis. Numquam fides uera turbatur et maxime in ecclesia apostolica, in qua prauae fidei doctores ut deprehenduntur facile ita ueraciter puniuntur, ut moriatur in illis, si se corrigunt, quod male conceperant et deterius pepererant, et in illis * * uera fides, quam apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet ecclesia. quod si, ut ceteri auctores haereseos, qui iam dudum ab apostolica sede uel a patribus iudicati et extra sinum matris catholicae ecclesiae effecti perpetua morte perierunt, etiam hi, qui nunc deprehensi sunt uel deprehenduntur, in perfidia sua permanent, spiritali gladio, quo interimantur, tradantur: ut nunc Pelagius Caelestiusque, qui a beatae memoriae praecessore tuae beatitudinis papa Innocentio, si rectam respuant fidem et in sua peruersa doctrina perdurent, damnati sunt. [47.4] cuius sententiam secuta beatitudo tua Caelestio, cum a sede apostolica audiretur, inter cetera praecepit his uerbis: \'damnas ergo illa omnia, quae in libello Paulini continentur, hoc est de quaestionibus?\' et alio loco: \'cognouisti, quales litteras dederit sedes ad fratres et coepiscopos nostros Africanae prouinciae?\' et adiectum est: damnas illa omnia, quae damnauimus, et tenes, quae tenemus?\' et iterum: (illa omnia damnas, quae iactata sunt de nomine tuo?\' et iterum: \'uel ea, quae in libello suo exposuit Paulinus? [47.5–6] \' et cum me diceret posse ex his, quae illi obiecta sunt, haereticum adprobari, sancto repletus spiritu apostolica auctoritate respuisti et repressisti insanientis et calumniantis uerba huiusmodi proferendo sententiam, qua ipse catholicus adprobarer, illum, si sanari uellet, curares; quae huiusmodi est: \'nolim nos circuitu ducas; damna ista omnia. quae tibi obiecta a Paulino siue per famam iactata sunt?\' cui non sufficeret ista sententia? quis hanc tam salubrem, tam amplectibilem, tam piam respueret alius, nisi qui a fide deuius est? et ille, qui superius professus fuerat se, quaecumque illi obiecta fuerant, si contra fidem iudicares, esse damnaturum, audit \'damna!1 et non solum non damnat sed ad iniuriam tantae sedis contendit. unde iam non ignorat ecclesia Romana reum suum, qui tam audaci spiritu ausus est contradicere et non damnare, quae beatitudo tua damnari decreuit, ego tamen deo et Christo domino nostro gratias ago. [47.7–8] qui ecclesiae suae causam ita agi uoluit, ut sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum pontificum suorum haeresim condemnari, et ea damnanda praeceperit, quae a me Caelestio fuerant obiecta, cuius ego non damnationem sed correctionem semper optaui et opto. cui nunc iam non mecum sed cum uniuersa dei ecclesia causa est, sicut data ad beatitudinem tuam Afrorum episcoporum scripta testantur, cum contra apostoli sententiam uenire nititur negando originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit et usque in finem mundi tenet hereditatem Adae illius, qui primus peccauit; quod in infantibus nisi per sacramentum baptismi dimittatur, uitam aeternam et regnum caelorum habere non possunt. [47.9] contra quem etiam magister suus litigat Pelagius, quia ille ea ipsa damnauit in iudicio orientali, quae iste in sedis apostolicae coeto conatur astruere. habet aduersum se et ueteres ecclesiarum doctores catholicos plurimos, orientales occidentales, meridianae partis atque septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato, si sanari desiderat, possint docere; habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium; habet, etiam nunc qui in corpore siti conluctentur illi, si tamen se tanto certamini habilem iudicat, aut certe quos sequi debeat, si uult magis recta discere quam praua docere; habet, quod primum est, beatitudinem tuam, cuius illum oportuerat oboedire sententiae, cum audiret \'damna!*; habet postremo ipsos lactantes, quibus misereri debeat, si sibi non uult, quibus, ut uerbis martyris utar, non propria sed aliena dimittuntur peccata. [47.10] unde oro beatum apostolatum tuum, ut hunc meum libellum suscipi iubeas, quo gratiam referam tantae sedi et sententiis iustissimis pro parte mea latis. quem idcirco direxi, quia me, licet sermone, Basiliscus subdiaconus a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicae directus Carthagine conuenit quarto Nonas Nouembris die, ut adessem ad apostolicam sedem et tuae iudicio sanctitatis, ad quam me fugisse suggestum est, nec defuturum fore promitterem, si aduersum me et non pro me fuisset lata [47.11] sententia, ubi tunc ideo nihil agere potui, quia is, qui ad sedem apostolicam prouocauerat, defuit, quem oportuerat utique merita suae appellationis astruere, maxime cum nihil agente appellatore secundum etiam humanas leges superior est semper ille, qui uicit. quid enim iam mea intererat, ut etiam apud uestram reuerentiam prauae eius doctrinae astipulator existerem, de quo congaudere possem, si damnatis his, quae illi a me obiecta fuerant, sicut apostolicae sedis iudicium roborauit, meruisset iam absolui, ne prius se ordinari quam purgari pateretur? [47.12–13] sed uulpecula fraudibus fuit semper studens; ingenium suum mutare nescit. non se credidit posse deprehendi, quoniam confidentiam semper in foueis habet, in quibus demersum caput conscientiae suae nititur occultare. quod iam diutius latere non potuit sed manifestius publicatum spiritali per tuam beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex domini secetur in partes, quem pastor bonus sollicita et peruigili cautela custodis. hunc autem libellum direxi beatitudini tuae per Marcellinum subdiaconum ecclesiae Carthaginensis. Data VI. Id. Nouembr. (48.) ITEM EXEMPLUM EPISTOLARUM SANCTI AUGUSTINI AD EA QVAE SUPRA SCRIPTA SUNT RESCRIBENTIS PER ALBINUM ACOLITUM ET FIRMUM PRESBVTERUM [48.1–2] DOMINO UENERABILI ET IN CHRISTI CARITATE SUSCIPIENDO SANCTO FRATRI XVSTO PRESBVTERO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM. Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente uenerunt, postea quam illas cum remeassem quamuis iam inde profecto earum perlatore legere potui. haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolitum. quod autem. quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul. ideo factum est. ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. a me quippe digressus est perlator huius per uenerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae sanctitati alia rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego legeram, litteras tuas ipse portauit. [48.3–4] quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui, quod non potest eloqui? quia nec te ipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostui, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. si enim breuissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolitum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate uel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanto nos putas ista prolixiora scripta exultatione legisse uel cura ut legantur, quibus ualuimus, aliis optulisse atque adhuc, quibus ualemus, onere? [48.5–6] quid enim gratius legi uel audiri potest quam gratiae dei tam pura defensio aduersus inimicos eius et ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? aut unde uberius deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis, quibus datur, aduersus eos, quibus non datur uel ingratum est quod datur? quia ut eis gratum sit occulto et iusto iudicio dei non datur. quapropter, domine uenerabilis et in Christi gratia suscipiende sancte frater, quamuis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri seueritate plectantur, qui errorem illum Christiano nomini infestissimum audent garrire liberius, [48.7] sed etiam hi diligentissime caueantur uigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oues, qui eum, pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicuti ait apostolus, et cetera quae sequuntur exercitata impietate facientes. ET RELIQVUS. (49.) DOMINO SANCTO OMNIQVE HONORE COLENDO AC BEATISSIMO PAPAE CVRILLO EUSEBIUS [49.1–2] In Christo gratias egi, quod beatitudinis tuae dulciora melle epistolaris officii eloquia promerui, quod percutienti retinnire dignatus es, domine sancte omnique honore colende beatissime papa. unde quaeso, ut libenter meae paruitatis suscipere sermonem digneris, ut libertatem, quam in fide Christi habere uidemur, superbiam non reputes. Alexandrina sedes, ex quo Christi nomen uniuerso orbi innotuit, prae ceteras prouincias Italiae semper Christi glutino cohaesisse cognoscitur: quomodo nunc, cum beatae memoriae Innocentius haeresim Pelagianam Caelestianamque cum suis capitibus condemnauerit, cunctis eos abicientibus Orientalibus Alexandrina sola ecclesia in communionem recepit, quae sola et prima inter conprouinciales suos tales refutare debuerit? [49.3–4] sed ille est pestifer, de quo sanctitudini tuae ante annum scripseram, signifer et confoederatus eorum, Ualerianus uentrilocus, qui gulae operam praebens, quicquid otiosum suae adulationis inuenerit ibi, sanctos et fidelissimos nuntiat. sed ne illum liberum putet tua beatitudo: seruus est Ariminensis possessionis inlustrissimi Ualeri comitis, quem propter reuerentiam tui amoris repetendum a te fleri interim siluimus. magis orare pro nobis dignare et tales a consortio abicere, scriptum recordatus prophetae: sanctas carnes ligatas in pallio sacerdotis cum polluta non sanctificet, a polluto ipsae minantur; quae lex est interrogatio sacerdotum. sed dare ueniam dignaberis meae audaciae paruitatis, ut supra ante rogaui. incolumem beatitudinem tuam meique memorem inuiolabilis trinitas tueri dignetur, sancte papa. (50.) [50.1–2] ZOSIMUS AURELIO ET CETERIS QVI IN CONCILIO CARTHAGINENSI ADFUERUNT DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Quamuis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque seruauerit et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reuerentiam quam debet exsoluat (tantam enim huic apostolo canonica antiquitas per sententias omnium uoluit esse potentiam ex ipsa quoque Christi dei nostri promissione. ut et ligata solueret et soluta uinciret, < et > par potestatis data conditio in eos, qui sedis hereditatem ipso adnuente meruissent; habet enim ille cum omnium ecclesiarum tum huius maxime, ubi sederat. curam nec patitur aliquid priuilegii sustineri aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipse sui nominis firma et nullis labentia motibus constituit fundamenta et, quae sine suo periculo temere nullus incessat) — [50.3–4] cum ergo tantae auctoritatis et Petrus caput sit et sequentia omnium maiorum statuta firmauerint. ut iam humanis diuinisque legibus disciplinisque omnibus finiretur Romanam ecclesiam, cuius locum regeret, ipsius quoque potestatem nominis optinere (non latet uos sed nostis, fratres carissimi et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis): tamen, cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad uestram notitiam nostris ultro litteris referremus, dantes hoc fraternitati et in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem ecclesiae ueniens displiceret, sed pariter uobiscum uoluimus habere tractatum de illo, qui apud uos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens iudicium ex appellatione pristina uenerat sedem, accusatores suos ultro deposcens et, quae in se crimina per rumorem falso dicebat inlata, condemnans. [50.5–6] omnem eius petitionem prioribus litteris, quas uobis misimus, putamus ac nouimus explicatam satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum: sed post missae per Marcellinum subdiaconum uestrum epistolae omne uolumen uoluimus. quo aliquando perlecto ita totum litterarum conprehendistis textum, quasi nos Caelestio commodauerimus in omnibus fidem uerbisque eius non discussis ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus adsensum. numquam temere, quae sunt diu tractanda, finiuntur nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari iudicio. idcirco nouerit uestra fraternitas nihil nos, postquam illa uobis scripsimus uel litteras uestras accepimus, immutasse sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris litteris uestrae indicauimus sanctitati, ut illa, quae a uobis ad nos missa erat, obtestatio seruaretur. ET SCBSCRIPTIO: Bene ualete, fratres. Dat. XV. Kal. April. Honorio Aug. XII cons. Accept. III Kal. Maias. (51.) [51.1–2] LEO EPISCOPUS LEONI AUGUSTO. Si gloriosum pietatis uestrae in fidei defensione propositum tanta prosequi laude cupiamus, quanta rerum ipsarum magnitudo deposcit, inueniemur impares in actione gratiarum, si nostri tantum oris angustiis uniuersalis ecclesiae gaudia celebremus. sed dignius illius remuneratio uestris actibus meritisque seruabitur, in cuius causa et speciali excellitis animo et optato triumphatis euentu gloriae. sciat igitur clementia uestra omnes ecclesias dei cum laude uestra exultare pariter et laetari, quod ab Alexandrinae ecclesiae iugo improbus parricida depulsus est et populus dei, cui praedo nefarius incubabat, in antiquam fidei libertatem reductus potest iam in salutis uiam fidelium sacerdotum praedicatione reuocari, cum uideat omne seminarium uenenorum in ipso auctore proiectum. [51.3–4] nunc ergo, quia haec constanti proposito et magna mente peregistis, consummato operi fidei illud adiungite, ut de catholico ciuitatis illius praesule. quod deo placeat, decernatis, qui nulla damnatae totiens impietatis sit infectus aspergi, ne fortasse tectum uulnus sub specie obductae cicatricis increscat et plebs Christiana, quae uobis agentibus aperte ab haereticorum peruersitate liberata est, letalibus iterum obnoxia sit uenenis. uides autem, uenerabilis imperator, et euidenter agnoscis, quod in persona, de cuius abscisione agitur, non sola est fidei integritas intuenda. quae etiamsi ullis correctionibus professionibusque purgari et in integrum ualeret qualibet conditione restitui, nequaquam tamen, quae sceleste cruenteque commissa sunt, possint probabilium uerborum protestationibus aboleri, quia in pontifice dei ac maxime tantae ecclesiae sacerdote non sufficit sonus linguae et sermo labiorum et nihil prodest, si deus uoce praedicatur et mens in impietate conuincitur. [51.5–6] de talibus enim per apostolum sanctus spiritus loquitur: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes, et iterum alibi: deum profitentur se scire, factis autem negant. unde cum in omni ecclesiae membro et integrae fidei ueritas et bonorum operum plenitudo quaeratur, quanto magis in summo pontifice debent utraque praecellere. quia alterum sine altero non potest cum Christi corpore habere compagem? nec necesse est nunc omnia, quae Timotheum exsecrabilem faciunt, enarrare, cum copiose atque manifeste in totius mundi notitiam, quae per ipsum ac propter ipsum sunt gesta, processerint et, si quid ab incomposito uulgo contra iustitiam perpetratum est, in huius omnia uerticem confluant, cuius desideriis manus furentium seruierunt. [51.7] unde si etiam in professione fidei nihil hic neglegat, nihil fallat, aptissimum gloriae uestrae est ab hoc appetitu illum prorsus excludere, quia in tantae urbis antistite uniuersae ecclesiae decet sancta exultatione gaudere, ut uera pax domini non solum praedicatione fidei sed etiam morum clarificetur exemplo. Data XV. Kalendarum Magno et Apollonio conss. Per Filoxenum agentem in rebus. (52.) LEO EPISCOPUS GENNADIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO [52.1] Dilectionis tuae litteris et fratrum coepiscoporumque nostrorum Domitiani et Geminiani sermone cognoui Timotheum, postquam ecclesia Alexandrinae ciuitatis expulsus est. Constantinopolim nonnullis hoc fidei aduersariis agentibus uenire permissum, ut, quantum datur intellegi, quia uniuersorum domini sacerdotum sententiis coartatur. inuitus saltem ad catholicum se dogma conuertat et. tamquam propter hanc tantummodo causam uideatur eiectus, haereticae peruersitatis errore damnato doctrinae apostolicae, ut ad Alexandrinam redeat, adquiescat. cum illi, etiamsi catholicus probaretur, hoc uehementer obsistat, quod uiuente episcopo tantae sedis inuasor est et auctor apparuit inauditae crudelitatis ammissae. [52.2–3] et ideo dilectio tua sollicitudine, qua claret, eniti et elaborare debebit, ne cum tam nefario homine sermo aliquis priuatim uel publice misceatur neue sub specie correctionis eius quorundam conuentu praebeatur occasio, ne redeundi integram capiat libertatem. de quo iam edictis suis princeps Christianissimus iudicauit. omni igitur labore et circumspectione peruigili unitati ecclesiasticae profuturus enitere, frater carissime, ut spes suffragatoribus ipsius adimatur et Alexandrinis ex clero suo catholicus episcopus secundum morem ueterem per orthodoxos Aegyptios consecretur, quia parricida ille non alias a suis defensoribus deseritur, nisi Alexandrina ecclesia, quae patrum honori et suae restituenda est libertati, rectorem sanandis omnibus, quae male gesta sunt, probatissimum fuerit consecuta. Dat. XV. Kalendarum Iul. Magno et Apollonio conss. Per Filoxenum agentem in rebus. (53.) [53.1–2] LEO EPISCOPUS TIMOTHEO EPISCOPO CATHOLICO ALEXANDRINAE ECCLESIAE. Euidenter apparet sub apostolicae splendore sententiae, quoniam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et diuinae dispensatione pietatis, ubi excipiuntur aduersa, ibi donantur et prospera. quod Alexandrinae ecclesiae experimenta demonstrant, in qua multos sibi patien thesauros humilium molestia et tolerantia congregauit, quia iuxta est dominus his, qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit, glorificata in omnibus incliti principis fide, per quem dextera domini fecit uirtutem, ne in throno beatorum patrum antichristi diutius sederet opprobrium; cuius impietas nemini magis quam sibi nocuit, quia etsi aliquos ad societatem facinoris impulit, se tamen inexpiabiliter cruentauit. [53.3] unde de eo, quod instinctu fidei in fraternitate tua cleri et plebis atque omnium fidelium egit electio, uniuersam mecum ecclesiam domini gaudere rescribo utque hoc benignitas diuinae pietatis multiplicata gratia confirmet, exopto, ita ipsi per omnia tua deuotione famulante, ut etiam eos, qui ueritati aliquatenus. restiterunt, reconciliandos deo per ecclesiae preces instanter adquiras et sacramento catholicae fidei, cuius soliditas nullam diuisionem recipit, sollicitus rector adiungas, illum imitatus uerum piumque pastorem, qui animam suam posuit pro ouibus suis et errantem unam ouem non flagellis cohercuit sed ad ouile proprium suis humeris reportauit. [53.4–5] agat ergo dilectio tua, frater karissime, ne uel Nestoriani dogmatis uel Eutychiani erroris ullum in dei populo possit uestigium reperiri, quia nemo potest fundamentum ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus, qui uniuersum mundum non reconciliaret deo patri, nisi per fidei regenerationem omnes in nostrae carnis ueritate susciperet. cum ergo scribendi opoitunitates, quibus fraternitas tua utatur, exstiterint, sicut necessarie et ex more fecisti, per filios nostros Danihelem presbyterum et Timotheum diaconum ordinationis tuae ad nos scripta dirigeres, ita omni tempore in hoc officio perseueret et de prouectibus pacis saepe, quantum fieri potest, sollicitudini nostrae mittantur indicia, ut per alterna colloquia sentiamus, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus estnobis. Data XV. Kal. Septbr. Magno et Apollonio consulibus. (54.) [54.1–2] LEO EPISCOPUS PRESBVTERIS ET DIACONIBUS ECCLESIAE ALEXANDRINAE DILECTISSIMIS FILIIS IN DOMINO SALUTEM. Gaudeo exultanter in domino de piissimo, quem inter uos habetis, affectu, dum, sicut scripta uestra manifestant, et pastor gregem et grex ostenditur amare pastorem. solliciti ergo in inuicem, sicut apostolus ait, seruare unitatem spiritus in uinculo pacis properate ad fructum uestrae peruenire patientiae. quid enim dignius aut uelle potestis aut agere, quam ut auxiliante dei gratia gloriosissimi principis fide ad profectum solidissimae pacis utamini remota procul ea bestia, quae uineam plantationis dominicae, sicut psalmus propheticus canit, singulari feritate uastabat? [54.3] quia ergo in ouili dominico nec furum iam insidiae nec latronum timentur incursus, redeat uniuersitas uestra in concordiam et magisterio spiritus sancti illa in omnibus unitas expetatur, propter quam dicit apostolus: non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. id ipsum dicant et sentiant omnes, nulla sint sensuum disputationumque certamina: quod usque ad catholicos praesules in Alexandrina ecclesia discipuli ueritatis didicerunt atque docuerunt, eadem a cunctis fidelibus confessione promatur, quia uarietatem ueritas, quae est simplex atque una, non recipit. [54.4] si quos autem cuiuslibet ordinis Christianos impia haereticorum conturbauere mendacia, ad satisfactionis remedia prouocate et in spiritu mansuetudinis cum benignitate corripite, quia, sicut ait beatus apostolus Petrus, non tardat dominus promissum sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam conuerti. agendum ergo est, ne difficultas ueniae curationem faciat tardiorem. Data XV. Kal. Sept. Magno et Apollonio conss. (55.) [55.1] LEO EPISCOPUS THEOPHILO IOHANJFL ATHANASIO ABRAHAE DANIHELI IOHAE PAPHNUTIO MUSAEO PANULUIO ET PETRO EPISCOPIS AEGVPTIIS. Litteris fraternitatis uestrae, quas ad me filii nostri Danihel presbyter et Timotheus diaconus detulerunt, cognouisse me gaudeo, quod gloriosi et uenerandi principis fides propheticis et euangelicis unita doctrinis ad sanctos et deo placitos dispositionum suarum peruenit effectus, ut cruentissimo Alexandrinae ecclesiae peruasore deiecto et in longinquiora translato dignum sua gubernatione rectorem totius ciuitatis meretur electio, ad cuius uos consecrationem nullus ambitus traheret, nulla seditio impelleret, nulla iniquitas incitaret, sed in medio constitutae meritum sanctitatis eum cunctis non dubitaret praeponere. quem sibi uniuersitas cuperet praesidere. [55.2–3] unde reddita populis Christianis dei pace gaudentes commendamus uobis inuicem uestri operis dignitatem, ut religiose per omnia ordinatus antistes fraterno se iuuari experiatur adsensu et ad abolenda scandala, quae error haereticus exitarat, cooperatione uestra gaudeat adiuuari. extruso enim, qui imitator diaboli fuit et in ueritate non stetit male utens specie peruasi honoris et nominis, congruit, ut Alexandrina ecclesia eum ueneretur et diligat, quem et probitate morum et integritate catholicae fidei dignum tanto sacerdotio comprobauit. cui mutuae caritatis plenum animi nostri praebemus adfectum cohortantes, fratres karissimi, et fiducialiter exigentes, ut in praedicatione uerbi, in eruditione praecepti illam formam custodiatis caritatis, sine qua nullae possunt prodesse uirtutes. [55.4] quod autem fratri et coepiscopo nostro Timotheo de reuocandis his, qui a ueritatis itinere deuiantes inconsultius se ferociusque gesserunt, scriptum esse cognoscitis, dilectio quoque uestra ad curam suam intellegat pertinere, ut quia late sese pestilens illa aegritudo diffudit, ubique omnibus eadem adhibeatur medicina uulneribus: ut per diligentiam pastoralem in cunctis ecclesiis domini ouile reparetur et per sollicitudinem caritatis atque doctrinae omnes Christi oues unum sentiant habere pastorem. Dat. XV. Kal. Septemb. Magno et Apollonio consulibus. (56.) [56.1] ZENONI AUGUSTO SIMPLICIUS EPISCOPUS. Cuperem quidem, quantum ad meae spectat deuotionis arbitrium, qua principes Christianos iugi ueneratione suspicio, debita pietati uestrae continuis officia deferre colloquiis. sed cum ad huius intentionis augmentum etiam sacrae cura religionis accedat, ratio mihi negotii potioris incumbit, ut simul honorificentiam uobis prona mente persoluam et causas fidei fidenter insinuem, quia me ad utrumque uel dicata trahit clementiae uestrae semper affectio uel respectus ordinis mei et apostolici moderaminis sollicitudo compellit. [56.2] functus igitur, gloriosissime ac clementissime fili imperator Auguste, munere salutandi, quae in ecclesiis Orientis per haereticorum latrocinia recidiua rursus dicuntur scandala concitari;, nec debeo silere nec possum. nam sicut in meam notitiam feruentium pro fide catholica detulerunt scripta monachorum, comperi Timotheum parricidam, qui Aegyptiae pridem uastator ecclesiae in morem Cain, ut. lectio diuina testatur, eiectus a facie dei, hoc est ab ecclesiae dignitate seclusus, et tamquam per deserta uagus sceleratae conscientiae diu tormenta passurus in exilium proprii erroris abductus est, resumptis pristini furoris incendiis conflasse nihilominus agmina perditorum et Alexandrinae urbis ecclesiam, quam sacerdotali prius sanguine cruentauit, ipsum denuo nunc cruentum depulsione legitimi peruasisse pontificis, [56.3–4] ut cui illa relegationis humilitas inicere debuerit ex his, quae impie gesserat, aculeum paenitendi, nutriendae potius otia praebuisse uideatur atrocioris insaniae. quo procul dubio Cain ipso longe detestabilior adprobatur: ille siquidem a perpetrato semel facinore damnatus abstinuit, hic proficit ad crimina maiora post poenam. nec eo tamen scelerum fine contentus Constantinopolitanam insuper urbem recti semper dogmatis amore flagrantem, ne quid intemeratum populator humanae salutis omitteret, fertur audacter ingressus et a suae consortibus prauitatis libenter audisse soli Christo debitam uocem, qua plane non in nomine domini uenire benedictus sed diuini culminis usurpator euidenter monstratus est antichristus. [56.5–6] qui cum etiam a communione catholica tam laudabiliter esset exclusus, per quorundam priuatas domos respersis humano sanguine manibus non diuina sacrificia sed sacrilegia celebrasse memoratur. in quo utique non eius est firmata susceptio sed consciorum diuulgata proditio cum eodem de illa iniquitatis sede, nisi resipiscant, omnimodis casurorum, quam sicut diabolus pater eius altissimo similem se faciens aeternam sibi perfidus construere non desinit ad ruinam. haec, uenerabilis imperator, cum horreat animus uel a tanto gladiatore fuisse temptata, maximo tamen, fateor, stupore detineor sub uestrae pietatis aspectibus potuisse committi. quis enim deuotam semper deo clementiae uestrae mentem et orthodoxis deditam regulis aut ignoret aut ambigat? quippe qui supernae dispositione prouidentiae, sicut pro utilitate publica augustae memoriae Marciani pariter et Leonis eruditi uirtutibus, sic eorum sitis etiam ad catholicam ueritatem sensibus instituti nec cuiquam omnino sit dubium pietatem tuam illorum fidei esse sequacem, quorum es successor imperii. [56.7] quae cum de uestrae tranquillitatis animo certa ab omnibus teneantur et fixa, absit, ut temporibus uestris diuini cultus integritas et antiquitus roborata fidei catholicae putetur interpolanda sinceritas. respicite quaeso ad diuina beneficia et, quae sint uobis conlata, perpendite atque, ut haec prospera ualeant permanere, propitiandum esse censete auctorem muneris, non laedendum. inter quaslibet enim occupationes publicas a religioso principe magnopere procurandum est, quod eius protegit principatum, et praeferenda cunctis rebus est caelestis obseruantiae titudo, sine qua recte nulla consistunt. [56.8] suppetunt affatim clementiae tuae, si in palatii sui requiri mandet arcus, cum nostrorum coeuntia definitione maiorum documenta copiosa. neque enim conscientiam uestram latere credendum est, quae per cunctas prouincias Orientis ex ipsa imperii uestri arce diffusa sunt, illa scilicet, quae uel ad augustae memoriae Marciani nihilominus et Leonis uel ad Calchedonensis concilii beatae recordationis prodecessor meus Leo consulta direxit et quibus ita plene atque dilucide sacramentum dominicae incarnationis exposuit, ut non modo catholicus sed nec Christianus quidem ualeat nuncupari, quisquis illic redemptionis suae causas non euidenter agnoscat. certe ut facilius uobis necessaria non desit instructio, earundem exemplaria litterarum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium misi uestris sensibus offerenda. [56.9] haec igitur pietas tua si recensere dignetur uel quae totius Orientis episcopi de huius praedicationis consensione rescripserint, aspiciet profecto et examinata diligenter et ueraciter promulgata atque ideo pestiferae falsitatis ambagibus nequaquam debere pulsari, quia reuera, quae de scripturarum fonte purissimo sincera perspicuaque manarunt, nullis agitari nebulosae uersutiae poterunt argumentis. perstat enim in successoribus suis haec eadem apostolicae norma doctrinae, cui dominus curam totius ouilis iniunxit, cui se usque in finem saeculi minime defuturum, cui portas inferi numquam praeualituras esse promisit, cuius sententia quae ligarentur in terris, solui testatus est non posse nec caelo. [56.10] quapropter clementiam uestram, cui mea uice propensius frater et coepiscopus meus Acacius supplicabit, precor atque obsecro, ut imitatores facti tantorum et talium praecessorum nefandae praesumptionis operarios catholico pectore respuentes regia censeatis potestate cohiberi. quisquis aliud, sicut praedixit apostolus, praeterquam accepimus seminare molitur, anathema sit. nullus ad aures uestras perniciosis mentibus subripiendi pandatur accessus, nulla retractandi quippiam de ueteribus constitutis fiducia concedatur, quia, sicut saepius iterandum est, quod apostolicis manibus cum ecclesiae uniuersalis adsensu acie meruit euangelicae falcis abscidi, uigorem sumere non potest renascendi nec in dominicae uitis fructiuam ualet redire propaginem, quod igni deputatum constat aeterno. sic haeresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis numquam sinuntur oppugnationis elisa reparare certamina. [56.11] ante omnia autem quaeso, ut beati Marci euangelistae sedes (Alexandrinam loquor ecclesiam) a cruentissimi praedonis incubatione liberata catholico reformetur antistiti libertatemque suam pariter recipiat et quietem. at uero improbus parricida, qui diuinis simul reus est legibus et humanis, reductus eodem, quo iure fuerat ante detrusus, ab innocentium nece retrahatur animarum; procul a regno pietatis uestrae funesti capitis uenena discedant, quae quoniam salutiferae praedicationis auribus obturatis medicantia uerba capere nequiuerunt, ab humani conuentus abducta pernicie in uirulentiae suae congrua solitudine contabescant. [56.12] quo magis ac magis pietatem tuam beati Petri apostoli uoce qualiscumque sedis eius minister obtestor, ut inimicos antiquae fidei non sinatis impune grassari, qui uestros optatis hostes habere subiectos; ut uerae confessionis pacem cunctas domini seruare decernatis ecclesias, qui orbem uestri desideratis imperii tenere pacatum; ut unicam spem salutis, quae genus hominum ad regna caelestia uitamque perducit aeternam, nulla patiamini parte uiolari, qui placatum deum uel regno uestro cupitis uel saluti. [56.13] Omnipotens deus regnum et salutem uestram perpetua protectione conseruet, gloriosissime et clementissime imperator. Data est IIII. Iduum Ian. Basilisco Augusto consule. (57.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO [57.1] Cum filii nostri illustris uir Latinus patricius et spectabilis Madusius pro legatione publica mitterentur. neglegere non potuimus, quod omni intentione curamus. proxime namque cum presbyterorum et monachorum de Timotheo olim ab uniuersali ecclesia separato querela uenisset, tam Christianissimo principi quam dilectioni tuae scripsimus, ut modis omnibus resistatur, ne quid haereticorum contra Calchedonense concilium moliatur audacia, frater carissime, et dilectionis tuae laudando constantiam multum nobis, immo ipsi domino placere memorauimus, quod damnatum hominem non solum fidei sed etiam parricidii causa nullam Constantinopoli ecclesiam introire permiseris. [57.2] quod nunc iterum commonemus, ut cum ad dilectionem tuam eadem scripta peruenerint, immo etiam donec ueniant, apud Christianissimum principem etiam nostro nomine agere suppliciter atque insinuare non desinas, ut quae totiens et bene statuta sunt, nulla obreptione uiolentur, quia regni eius certum et singulare est firmamentum uero atque aeterno regi congregatorum in causa fidei diuino spiritu sacerdotum inlaesum conseruare concilium. (58.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO [58.1–2] Quantum presbyterorum et ex diuersis monasteriis domino seruientium monachorum relatione patefactum est, ecclesias domini rursus diabolus inquietat, ita ut excluso Alexandriae sacerdote haereticus atque ab uniuersitate damnatus eundem locum. de quo pulsus fuerat, occupasse dicatur: insuper quibusdam facientibus Constantinopolim ausum fuisse contendere, ut ciuitas Christianorum principum circa fidei catholicae ueritatem deuotione praecellens et Christiana plebs in defensione religionis adtonita haereticorum prauitate, quae iam fuerat sopita, turbetur. sed misericordia dei, cuius est causa, non defuit. ut Timotheus, qui ab uniuersali ecclesia sacerdotalibus sententiis et imperialibus constitutis iure est segregatus, ad ecclesiam tuae dilectionis uel ad fidelium domorum limina non permitteretur accedere. [58.3] quem conuentus nouos pro se didicimus comminari, resolui aestimantem, quod de se uniuersalis decreuit auctoritas. unde quia sanctae memoriae praecessorum nostrorum extante doctrina, contra quam nefas est disputari, quisquis recte sapere uidetur, nonis assertionibus non indiget edoceri sed plena atque perfecta sunt omnia, quibus potest uel deceptus ab haereticis erudiri uel in uinea domini plantandus institui, implorata fide clementissimi principis uocem faciendae synodi fac respui nec sit apud aures imperii Christianas pigra suggestio, quia salus eius et regni ipsius Christus est fortitudo. [58.4–5] ergo cum praedictis presbyteris ac monachis oportune atque importune pietati eius nostro quoque nomine supplica et legationem hanc pro nobis quoque clementiae ipsius, ne quid subripiatur, insinua. omnium pariter precibus instruatur, ne per occupationes publicas quieti ecclesiasticae aliquas inimicus moliatur insidias, integritati suae Alexandrinam reddi praestet ecclesiam et a beati Marci euan-, gelistae sede hostem parricidamque propellat et, qualiter catholicae fidei teneatur integritas in penetralibus aulae suae, dignanter inquirat. quae ne aliqua forsitan fidei aemulorum fraude uitientur, licet in ecclesiae tuae possint scriniis inueniri, tamen exemplaria misimus, quae pietati ipsius properabis offerre. nota namque et omnibus illic potestatibus celebrata, quae sanctae memoriae prodecessor meus Leo ad consultationem augustae recordationis Leonis scripserit, et quam ueneranter accepta sint, recognoscat; appareat, sicut confidimus, eius imitator fidei, cuius propitiante deo dignior est successor imperii, sibique scriptum aestimet, quicquid ante se principibus pia est traditum lectione. illa est namque perennitas regni, quae per seriem propagandae posteritatis in successore reppererit, quod a praecessore descendit. [58.6] hortor ergo, frater carissime, ut modis omnibus faciendae synodi peruersorum conatibus resistatur, quae non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in prauis sensibus nouum aut in assertione dogmatum emersit ambiguum, ut in commune tractantibus, si qua esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis inluminaret auctoritas, sicut primum Arrii ac deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutychis fieri coegit impietas. et, quod misericordia Christi dei nostri saluatoris auertat, intimandum est abominabile esse contra sententias totius orbis domini sacerdotum et principum utriusque rectorum damnatos restitui, reduci exules, relegatos in causis nefariae conuersationis absolui. [58.7] itaque, quod saepe repetendum est, haec omnia clementissimis auribus suppliciter intimato. ueniet procul dubio deus in adiutorium nostrum, in cuius manu regis cor esse retinens constitutum potestatis suae nescit aliunde principium. Dat. quarto Id. Ian. consule (supra scripto;. (59.) [59.1–2] SIMPLICIUS EPISCOPUS PRESBVTERIS ET ARCHIMANDRITIS APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTIS. Per filium nostrum laudabilem uirum Epiphanium litteris uestrae dilectionis serius, quam uoluistis. acceptis magno sumus dolore permoti, quod illic intra ecclesiam dei scandalorum recidiua nascuntur incendia, ubi totiens auctoritate apostolicae sedis et sententia synodi uniuersalis extincta sunt. cui namque m toto orbe terrarum cum peruersitate dogmatum nefandorum Nestorii Eutychis Dioscorique damnatio, cui Timothei rursus Alexandrinae ecclesiae peruasoris non est nota deiectio? testis est anterius Ephesenum, testis est recens Calchedonense concilium, quod quisquis desiderat retractari, in numero fidelium se pronuntiat non haberi, cum praedictorum talis impietas auctoribus etiam principibus Christianis non solum ab ecclesiae corpore uerum a coetu hominum exiliis segregata diuersis unitae sententiae damnatione percussa est. [59.3] de quorum nihil est nunc errore dicendum, quia post traditionem tantorum domini sacerdotum, qui longe ante nos in uniuersa mundi parte has quoque haereses reuicp-runt, beatae recordationis prodecessor noster Leo multiplici sermone doctrinae, quid catholicae ueritatis sequatur integritas, quid detestetur, asseruit. hac eruditione fundata non contentione opus est, ut adhuc tamquam de dubiis iudicetur, sed, sicut dilectionem uestram gaudemus facere, firmis contra deiectos state uestigiis nec uos aduersarius terreat aut tardam putetis desuper uenire uictoriam. cadere didicit, qui resultat. [59.4] breuiter haec ad consultationem immo etiam ad consolationem uestrae scripsimus caritati, uolentes aliquos, quemadmodum cupitis, pro causae necessitate dirigere, nisi ad omnem plenitudinem non iam defendendae, quae solide fundata est, fidei sed repellendis haereticis atque damnatis illa sufficerent, quae etiam ad sanctae memoriae Flauianum atque ad sanctam Calcedonensem synodum uel ad augustae recordationis Marcianum ac Leonem beatae memoriae antecessorem meum scripsisse retinetis atque totius Orientis episcopi rescriptis ad principem tunc Leonem propriis intimarunt. unde insolubile esse non dubium est, uel quod ante decreuerunt in unum conuenientes tot domini sacerdotes uel quod singuli per suas ecclesias constituti eadem nihilominus sentientes diuersis quidem uocibus sed una mente dixerunt damnantes errorum execrabilium auctores pariter et sequaces. [59.5–6] quapropter inter tot formas, quae recta sunt, praedicandi non assertione noua sed constantia nitendum est iam probata. quae quid domino uos iuuante profecerit, laboris uestri deo placitus fructus ostendit, quando eius domum uobis obsistentibus latroni introire non licuit, qui nonnullis occurrentibus sibi latentes adhuc forsitan sui similes publicauit. non enim iunguntur bona pessimis, recta peruersis. nec possunt salutaria coire cum noxiis, quia luci communio nulla cum tenebris nec infideli portio cum fideli. unde necessario damnatorum comitabuntur exitum, qui talium delegere consortium, nisi forte resipiscentibus animis et maxime, qui nuper decepti sunt, uidentes in quae abrupta sint ducti, ad splendorem uerae fidei discussa conferant se nube mendacii. quod apostolicae sedis pietate ut prouenire possit optamus, quia uitam in domini uoluntate cognoscimus. [59.7] ad Christianissimum quoque principem uel ad fratrem et coepiscopum meum Acacium competentia simul scripta direximus, cuius in tanta re accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis certum tenemus suum non esse, quod tacuit. ut autem plenius dilectio uestra cognoscat nostrarum, quas ad Christianissimum principem misimus, seriem litterarum, exemplaria internuntio, quem misistis, redeunte direximus. Dat. IIII. Id. Ian. consule supra scripto. (60.) [60.1] SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. Inter opera diuinae prouidentiae, quae pia semper et iusta sunt, nostris quoque temporibus eloqui potentias domini uix quaelibet humana lingua sufficiet. quis etenim ualeat uel cogitatione complecti uel uoce depromere, quod in ipso utriusque rei laborantis articulo et uotis publicis et religionis sanctae reddidit uos quieti, nisi quod tanti consideratione miraculi clamandum est cum propheta: haec est mutatio dexterae excelsi, quae exaltantes semet ipsos potenter humiliat et humiliantes se clementer exaltat? [60.2] in quibus etiam, si dispensationis supernae sagacius mensura libretur, profecto euidenter apparet ideo perfidorum inrepsisse perniciem, ut fides clementiae tuae et inter aduersa probaretur quantoque magis rebus urgueri crederetur infestis, tanto clarius uestra magnanimitas emineret, atque ob hoc mansuetudinis uestrae de Constantinopolitana urbe prouenisse discessum, ut uniuersorum desideriis expetiti gloria maiore rediretis et ex contrariorum periculis quid in uobis esset cunctis utile nosceretur: Dauidicae nimirum illius uirtutis exemplo, qua singulari patientia cedens paululum furoribus parricidae continuo uictor ac populorum precibus imploratus praestantiore fastigio est reuersus in regnum. [60.3] laetare igitur, uenerabilis imperator. eos fuisse tuos hostes, qui extiterunt diuinitatis inimici, teque gaude et cum ecclesia laborasse et cum fidei catholicae libertate imperio restitutum atque, ut in omnibus doceas causam tibi cum deo esse communem, eius ope uiriliter fretus insiste, ut per quem publicos incubatores subegit, ecclesiae quoque depellat tyrannos. sicut enim pietas uestra merito recteque confidit illo nos tempore nihil aliud deum nostrum suppliciter implorasse, quam ut nobis Romani imperii praesules, quales nunc loquimur, redderentur, ita expectari cernis, ut huiusmodi uos esse ipsorum actuum qualitate monstretis. [60.4] respicite quaeso augustae memoriae Marciani atque Leonis omni mundo conspicuam in catholica deuotione constantiam et salubri consideratione perpendite, cum in eodem loco stare nequiuerint, qui ab eorum rectitudine deuiarunt, successorem regiae potestatis legitimum ac diuinitus adtributum eum fore sine dubio, qui illorum fidei perstiterit imitator. debes, gloriosissime et clementissime fili imperator, augustae memoriae tantorum uirorum taliumque reuerentiam, debes uicem muneribus dei. ille te ad istorum reduxit imperium: tu deo istis similem redde famulatum. et quia haec beato apostolo docente nos Petro mea nuper humilitate praedicante refutata sunt a casuris, deo fautore proficiant in regni soliditate mansuris. [60.5–6] ego quidem litteris, quas uestra clementia destinauit, pignus inmensum uenerandae religiositatis accipiens et ingenti gratulatione respiro et omnino non ambigo mentem uestram in rebus diuinis gesturam longe potiora quam cupio; sed mei memor officii in hanc partem clementiam tuam ideo prolixiore hortor alloquio, quia imperii tui pariter et salutis adfectu illis te causis inhaerere semper exopto, quibus solis et praesentis regni stabilitas custoditur et aeterni gloria comparatur. unde ante omnia precor, ut Alexandrinam ecclesiam non minus a funesto quam ab haeretico peruasore clementiae uestrae dispositionibus liberatam catholico ac legitimo restitui censeatis antistiti eisque etiam, quos temeritate diabolica diuersis ecclesiis ordinasse perhibetur, eiectis rectae fidei subrogari constituatis episcopos et, sicut rem publicam uestram a tyrannica dominatione purgastis, ita ubique ecclesiam dei ab haereticorum latrociniis atque contagiis exuatis nec id potius praeualere patiamini, quod eorum iniquitas temporum, quos non solum uestro imperio sed in deum quoque rebellis spiritus concitauit, quam quod tot tantique pontifices et cum egregiis orthodoxisque principibus uniuersalis ecclesiae decreuit adsensus. [60.7] Calcedouensis synodi constituta uel ea, quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis, quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est, nec ullatenus recipi totius catholicae ueritatis uno undique ore damnatus. ipsa ęst quippe, sicut experti estis, catholica fides, quae potentes de sede laesa deposuit et exaltandos humiles custodita seruauit. quare satis agendum est pietati tuae, ut qui huius tibi auctor est doni, sit ipse propagator. Dat. VII. Iduum Octobrium post consulatum Basilisci et Armati. (61.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO [61.1–2] Quam sit efficax supplicantium domino perseuerantia sacerdotum et quam iocundo gratuletur effectu studium, quod defensioni fidei sinceris mentibus exhibetur, litteris tuae dilectionis agnoscitur, quando post tanta certamina, quibus dei misericordia in causa propriae religionis famulos et ministros suae constituens potestatis probatissimos sibi fecit esse uictores. siquidem Alexandrina ecclesia diuino tandem iudicio liberata in consortium communium nos aduocans gaudiorum eum, qui ab haeretico fugatus fuerat, ad eius sedem redisse testaris. unde animis exultantibus ad uniuersalis ecclesiae quietem Christo deo nostro pro salute primum fidelissimi principis supplicamus, cui pro deuotione, qua cunctos anteuenit sacerdotes, pietas haec diuina concedit, quae nos liberos pro populis Christianis apud omnipotentiam caelestem praestat interpretes. [61.3] sicut ergo in reditu fratris et coepiscopi nostri Timothei gratulamur, ita eum commonente dilectione tua cupimus inreprehensibilem reperiri, quia meministi hoc eum iamdudum fidelis praesulis non habuisse constantiam, quando ei, ut damnati Dioscori nomen inter altaria recitaretur, extortum est. Dat. VIII. Id. Mart. Illo u. c. consule. (62.) [62.1] SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. PER PETRUM UIRUM SPECTABILEM COMITEM PLACIDIAE NOBILISSIMAE FEMINAE. Olim diuinorum exultatione munerum triumphalis in domino regni uestri gloria dilatata cum uniuersalis ecclesiae gaudio mediocritatis meae litteras optulisse memini nec inter uniuersos catholicae fidei sacerdotes opera dei nostri uel solus potui tacere uel primus, quia secundum beatum Paulum apostolum ecclesiarum omnium curam sustinens mihi summam gaudii de reddita per clementiam uestram earum quiete specialiter uindicaui, quod uos diuinitatis auxilio deiectis religionis et regni hostibus meruimus habere uictores et in uno eodemque prouentu Christo in uobis ubique uincente et cultus uerae fidei et status est reparatus imperii, quod utrumque ideo fuerat diabolo se ad tempus interserente turbatum, ut alterutrius aduersariis dissipatis praeconia fierent maiora uincentis. [62.2] unde tam praeclarae fructum uictoriae indeptus cum laetitia uniuersalis ecclesiae nunc quoque, quod sine cessatione facio, tacere non possum gratias sine dubio perennes, quod antiquae ueraeque fidei in fratre et coepiscopo meo Timotheo Alexandrinam ecclesiam reddidistis, cuius ad me nuper litterae commeantes expulsa profanitate Eutychis atque Dioscori damnatorum ad regendos orthodoxos beati apostoli et euangelistae Marci sedem, quod ante compertum est, se recepisse memorauit incitans nos uolentes, ut haec ipsa pietatis uestrae sensibus referremus. [62.3–4] ut ergo tranquillitas uestri perpetua et fixa sit regni, quietem, quam cunctis in memorata ecclesia praestitistis, peruigili protectione munite et, quod iuuante uos domino pro innocentium salute fecistis animarum, religiosiore studio et diligentia adtentiore protegite, quia non minoris est gloriae quod condideris seruare quam condere et omnibus est probatum tantum uobis diuini fauoris impensum, quantum Christianae religioni uestra pietate est sedulitatis exhibitum. et quamuis in omni parte regni sui profutura uno cultui prouidentia uestra non desit et curis publicis tranquillitatem ecclesiae praeferatis, precor tamen, ut quod per nos serio postulatur, immo quod ipsi specialius supplicamus, Petrum Alexandrinae ecclesiae peruasorem et ob hoc iure damnatum, quia moliri quaedam latens in Alexandrina, sicut ad nos scriptum est, ciuitate contra haec, quae a uobis sunt statuta, memoratur, ad exteriora transferri piissima praeceptione iubeatis, ne aliquos modicae fidei, quod facere perhibetur, inficiat et ad peruersitatis suae instrumenta traducat. longe sint ab innocentibus perniciosa contagia, ut per uos < intret > intra dominici gregis ouile sinceritas, quam sola tenere potest imperialis auctoritas. Dat. VIII. Id. Octobr. Illo u. c. cons. (63.) [63.1] SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. PER QVEM SUPRA. Quantos et quam uberes fructus constantia fidei et deuotarum circa religionem catholicam mentium semper habeat fortitudo, labor tuae dilectionis et eorum, qui pariter repente diabolo iamdudum turbabantur, ostendit. nam cum Christi inimicus et regni Christianam semper aulam mox casurus inuaderet atque impia persecutione fideles domini plebemque concuteret, oratione atque uigiliis sacrilega temptamenta superauit et se uictoria caelestis eo usque porrexit, ut regressu religiosissimi principis ecclesiae quoque Alexandrinae catholicus redderetur antistes. de quo mox cum exultatione diuinae gratiae gaudia nostra contulimus et mutuis nos litteris fecimus gratulari. [63.2] et licet laetitiae ipsius numquam sui defuerit plenitudo, tamen frater et coepiscopus noster Timotheus persecutione probabilior factus pristini non immemor instituti per fratrem et coepiscopum nostrum Esaiam et filios nostros Nilum presbyterum et Martyrium diaconum Alexandrinae ecclesiae sollemnia scripta direxit, quibus et illud, quod ante perterritus de Dioscori nomine fecerat, se destruxisse memorauit et remissionem ipsius erroris expetiit nosque de quiete fecit ecclesiae gratulari, expertus erga se, quantum nobiscum tua caritas uidet, quod in eo tunc reprehendimus, non inultum et reconciliatum sibi nunc diuinae miserationis affectum, frater karissime. [63.3] memoratis in urbe, mox uenerant, constitutis occasionem filii nostri Petri uiri spectabilis comitis quasi ex sententia proficiscentis amplexi tam nostro proposito quam petitione fratris et coepiscopi nostri Timothei legatorumque ipsius precibus id ipsum ad tuam uoluimus peruenire notitiam, ut etiam nunc communium fieres particeps gaudiorum et in praedictae ecclesiae tranquillitate, quemadmodum diximus, laboris tui nobiscum carperes fructum et Christianissimo et clementissimo princ-ipi nostras litteras offerres super hac etiam re, ut et ipse quoque deuotionis et fidei propriae donis deo se protegente laetetur atque insistente caritate tua maioribus studiis catholicae religionis salutaria scripta mittendo munire dignetur ecclesias. [63.4] ne, sicut experti sumus, in aliqua regione antiquus ille serpens totiens excisi capitis uirus effundat et inficiendi aliquos occasionem, quod absit, rursus inueniat, prouida praeceptorum suae pietatis ordinatione disponat; religiosis et, sicut euidentius adprobauit, deo se commendantibus legibus sanciat, ne uel in tenebris delitescant et improuisi ambulantes in luce percutiant et his, quos in fide pauperes esse reppererint, quod propheta testatur, insidietur ut rapiat; Petrum maxime, qui nonnullarum domorum suique similium latebris confouetur et quem zelo fidei ab episcopatu constituit submoueri, in exteriores terras abici, sicut et nos pietati eius scripsimus, ad ecclesiasticam pacem speciali praeceptione decernat, quia rursus asseritur aliqua contra dispositionem fidei ipsius sine cessatione moliri. [63.5] quia igitur haec oportunitate perlatoris fidissimi nos oportuit indicare, immo specialius admonere, hortamur, ut cum internuntius remeare coeperit uel si qua forsitan altera occasio reperitur, quam primum nos facias certiores et curam nostram subleuare deproperes. ut autem perfecto gaudio gauderemus, idem frater et coepiscopus noster Timotheus exemplum libelli satisfactionis eorum, quos a catholicae fidei ueritate Timotheus et Petrus utrique damnati dominationis terrore traduxerant, ueniam postulantum ad nos pariter destinauit sacerdotali pietate lapsis subuenire desiderans: quod diuinae miserationis intuitu, quae neminem uult perire, refutabile non putamus. Dat. VIII. Id. Octobr. Illo u. c. cons. (64.) [64.1] SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. Proxime quidem cum ad urbem frater et coepiscopus mediocritatis meae Timotheus Alexandrinae urbis antistes nouato more misisset, uictoriam uestrae fidei in eius restitutione cognoui; pietate enim uestra fulta diuinitatis auxilio et imperii tranquillitas et catholicae religionis splendore suo scandalorum nube discussa reuertit integritas. de quo me gratias post deum clementiae uestrae egisse reminiscor et nunc quoque cultum uestro regno debitum silere non potui, ne quodam modo uiderer ingratus, si uobis qualibet oportunitate uel imperii uel ecclesiarum laudare desisterem tot triumphos. [64.2] exhibens ergo debitae uenerationis officium precor, ut studiosius circa uniuersos rectae fidei sacerdotes et maxime circa Alexandrinum episcopum, cuius certaminis et testes fuistis et iudices, protectionis impendatis auxilium et decernatis piissimis constitutis Petrum sedis ipsius peruasorem, cui nec in diaconatu suus potuit ordo constare, longius a tam praeclara ciuitate relegari, ne infirmioris fidei aliquos forte seducat et in eadem ecclesia, quod absit, quae sopistis scandala rursus exagitet. probastis in hoc opere illum nobis dexterae suae dedisse praesidium, qui ad totius orbis gaudium et in ecclesiae uniuersalis exultationem in uestra clementia Romanum seruat imperium. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per legatos Graecorum. (65.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO [65.1–2] Proxime quidem dilectioni tuae petentibus his, qui ad nos a fratre et coepiscopo nostro Timotheo Alexandrinae ecclesiae antistite directi fuerant, commune gaudium litteris indicaui et de fructu piissimi operis, quod catholicus memoratae ecclesiae sacerdos est restitutus, pariter nos gaudere memoraui. quod nunc quoque significare properauimus, ut agnosceres gaudia silentium non amare. unde semper exultans in domino et orationum communium cupiens uota sociari hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem deo auctore compositis diligentiae sollicitudo non desit sed Petrus ab indebito sibi honore deiectus in Alexandrina regione non sinatur habitare sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari, ne quos imperitorum prauitatis suae persuasione seducat et a catholicae tramite ueritatis auertat. [65.3] quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuae dilectionis ad meam notitiam faciat peruenire et nos actuum ad custodiam euangelicae doctrinae pertinentium det esse consortes. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per quos supra. (66.) [66.1] SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. DE ECCLESIA ANTIOCHENA. Uenerandos mihi semper uestrae pietatis apices gauisus accepi, quibus ingenito uobis studio catholicae religionis post defensionem fidei, quae uos seruata custodit, impietatis audaciam et facinora apud Antiochiam perpetrata cohercita reperimus, exultantes uobis inesse animum fidelissimi sacerdotis et principis, ut imperialis auctoritas iuncta Christianae deuotioni acceptabilior deo fieret et appareret integritas, cum hi, qui in episcoporum nece sacrilega caede uersati sunt, dignis iubentur perire suppliciis. in quo et quieti ecclesiasticae et uestro consuletis imperio, quia uindicata dei contumelia ulciscentis est gratia et conciliatur his diuini fauoris auxilium, quorum cura sacrilegium non reliquerit impunitum. [66.2] sed ut loquar fiducialiter principi Christiano, si praeteritarum litterarum, quas de Petri aliorumque nomine iamdudum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium scripsisse me memini, ordo teneretur, ad hoc non potuit perueniri, quod iure nunc meruit uindicari. mandaueram namque, ut facta suggestione pietati uestrae praedictus, ut et ceteri qui per occasionem tyrannicae dominationis inuaserant ecclesias dei, extra metas uestri pelleretur imperii, ne pestiferi sensus quibusquam simplicioribus ore sacrilego uirus infunderet et uerbis impiis contra fidem orthodoxam innocentiores animas sauciaret. [66.3] sed, quantum apparet, cum minus ista curantur et leuia esse creduntur, actum est, ut, quemadmodum perhibetis, inter altaria non iam plebs persuasionibus eorum, sed ipsi quoque praesules et praedicatores fidei perirent funestis gladiis sacerdotes. unde si quae talium reliquiae sub uestro reperiuntur imperio, eas uel nunc in exteriores terras iubete propelli, ne qua deinceps in eos sit necessitas et causa subplicii, quia melius est aditum obstruxisse quam poenam exegisse peccati. [66.4] et quoniam seditiones Antiochenas religiosissimo proposito sedandas non aliter aestimastis, nisi praeter praeiudicium uenerandi illius concilii Nicaeni apud Constantinopolim isdem petentibus ordinaretur antistes, quod in eius tantummodo persona sic memorastis adsumptum, ut deinceps secundum definitiones patrum Orientali synodo creatio Antiocheni pontificis reseruetur, nec haberi loco uultis iniuriae, quod dissensionis gratia factum est auferendae, tenet hanc pietatis uestrae beatus Petrus apostolus sponsionem et Christianissimi fidelissimique principis mentem in haec uerba iurasse, quod posthac in Antiochena urbe uetere more seruato a conprouincialibus suis episcopus ordinetur,. ne quod nunc frater et coepiscopus meus Acacius uobis est iubentibus executus, in usum posteritatis ueniat et statuta patrum, quae praecipue praestatis inlaesa, confundat. [66.5–6] unde, quae a uobis amore quietis sancte et religiose sunt ordinata, reprobare non possumus, ne status Antiochenae ecclesiae sub nostra dubitatione uideatur ambiguus, praecipue cum is, qui legitur ordinatus, testimonio clementiae uestrae tanta sit praedicatione subnixus, ut in eo et praeteritorum uulnerum dolor possit opprimi et ecclesia, quae illum meruit, gloriari. haec repensi sermoms et uenerationis officio respondere curaui, ut tantas haereticorum fraudes et facinora diuinis et saecularibus legibus persequenda, quae saepius probastis esse tam noxia, de memoria et conuersatione hominum iubeatis auferri, quorum impietas nulla. quantum uidetis, potest auctoritate compesci. Dat. X. Kal. Iul. post consulatum Illi u. c. (67.) [67.1] SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. ORDINATO AB EO KALENDIONE ANTIOCHENO EPISCOPO. Clementissimi principis litteris et tuae dilectionis de sacrilega < ac) funestissima caede, quae apud Antiochiam facta est, sauciatus et nimium affectus maerore respondeo astruens: si quod iamdudum de Petro atque aliis complicibus eorum scripseram et ut pietati eius cum ceteris, qui aderant, fratribus suggereres postularam, ut oportuerat, ordinatum fuisset, haereticorum temeritas ad tantum facinus non ueniret nec aliquid necessitatis exsisteret, ut non aliter praedictae subueniretur ecclesiae, nisi ut aliquid de iure eius curatio ipsa minueret. [67.2–3] quamuis enim profecerit ad quietem, quod Christianissimi principis iussione uel sine praeiudicio canonum a tua caritate fuerit Antiochensibus episcopus ordinatus, tamen non est sine inuidia factum, cuius cauendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit, exemplum. in quo pietati eius gratias dignum est nos referre, quoniam ita gloriae suae moderatus est potestatem, ut fidelissima deuotione patrum regulis t submittere, quae iuberet, nec in auctoritatem recipi, quod sequenti constituit aetate prohiberi, ut scilicet in hac tantummodo persona, quam iussu eius et studio quietis Antiochensibus, non tua usurpatione antistitem consecrasti, quod factum est necessitate, sufficeret. in quo tuae dilectionis non inrationabilem cognoscimus fuisse famulatum, quia ecclesiarum iura respiciens diu te non inmerito suspendisse testaris, ne uidereris ambire, quod tanto principi et in tam graui causa non poteras abnegare. [67.4] quapropter, frater carissime, institutorum ueterum, quae in te sunt probata, non inmemor, sicut ueniale iudicare nos peruides, quod tibi certum est imperatum, ita ipse dans honorem patribus elabora, necessitas sit ulla faciendi, quod optas nunc satisfactione purgari. (68.) [68.1] SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. PER URANIUM. Miramur pariter et dolemus ita in tuae dilectionis animo dissimulatam iacere curam caritatis et fidei, ut cum Christianissimus imperator pietatis et religionis instinctu affandi me et de causis ecclesiasticis consulendi fideles atque sollertes internuntios destinaret, ipse et alternae gratiae et uigilantiae pastoralis oblitus nec adloqui nos uolueris nec de his, quae ad catholicae ueritatis custodiam pertinebant, duxeris instruendos. atque ideo, frater karissime, quae non inmerito cernis libera affectione culpari, potiore diligentia repensanda cognosce; proinde delegatum tibi munus impendens sensus tuos prudenter adtolle et pro tuendis Calchedonensis synodi constitutis uehementer inuigila, ne per neglegentiam desidiamque nostram subrepat g-regibus domini letale dispendium. [68.2] nuper ab Aegyptia synodo, quae et numero plurima et fidei catholicae esset communione subfulta, atque ah ipso omni propemodum clero Alexandrinae sedis ad nos ex more relatio missa patefecit sanctae memoriae fratrem quondam et coepiscopum nostrum obisse Timotheum inque eius uice consona fidelium uoluntate Iohannem, cui ad sacerdotium constare crederentur omnia, subrogatum. omnino nino < nihil > restare uidebatur, nisi ut deo nostro gratias agentibus nobis atque gaudentibus, ut sine strepitu quod catholicus in defuncti ministerium successisset antistes, apostolicae quoque moderationis adsensu uotiuam sumeret firmitatem, cum ecce secundum consuetudinem mihi talia disponenti tranquillissimi principis scripta sunt reddita, quibus memoratum tamquam periurii reum, quod fraternitati quoque tuae non esse diceretur incognitum, sacerdotio perhiberet indignum. [68.3] ilico retraxi pedem et meam reuocaui super eius confirmatione sententiam, ne quid contra tantum ac tale testimonium praepropere fecisse iudicarer. sed illud me non mediocriter fecit adtonitum, quod isdem litteris suis Petrum, qui haereticorum socius dudum exstitisse probetur et princeps, quod conscientiam dilectionis tuae meminimus non latere instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare catholicam saepeque nos de eodem ex illa urbe pellendo scripsisse sit certum, ad praefatae ecclesiae regimen existimet prouehendum eumque promittat rectae fidei definitionibus conuenire, a cuius utique, sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam ab eius communione discretus est. [68.4] ad quam si nunc redire respondet, nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire ac perinde non ad fastigium sacerdotalis dignitatis accedere, sed medellae, quae post paenitudinem praebenda est, consequenter aptari, animae suae cupiens reconciliatus auxilium. non gradum summi honoris affectans, qui diu conuincitur fuisse peruersus, ne per speciem remeantis non remedium sincerae saluationis inquirat sed facultatem propagandae prauitatis inueniat: quo facto non huiusmodi magis ab errore detrahimus quam perniciem fidelibus inrogamus eoque modo Calchedonensis synodi statuta uiolantes aditum saeua copulatione grassandi in ecclesiam lupis rapacibus aperimus. [68.5–6] denique ab isdem ipsis, cum quibus olim a catholica participatione diuisus est, pontifex dicitur postulari, ut satis euidenter appareat non eos rectam fidem uelle sed in praesule proprio nefandi dogmatis quaerere potestatem neque inter ipsos et ueraciter sentientes pax inde possit fida generari, unde haereticorum mentium crescit funesta dominatio et catholicorum succedit miseranda captiuitas. tantis igitur malis atque periculis pro sacerdotii qualitate et catholicae praedicationis intuitu ut qua potest ratione sapienter obsistas, maximis undique rebus astringeris nec dilectioni tuae fas est id segnius operari, quod ad animae tuae causam honoris aestimationisque respectu non dubitas pertinere. oportunitatibus ergo repertis clementissimi principis uoluntatem eius incessabiliter pro fide catholica supplicando et ab his sedulo reuocare, quae nociua sunt dogmati Christiano, et secundum haec, quae mandamus, informare crebro inque eam partem, quae amica sit ueritati. [68.7] potius instare non desinas. haec, ut sanctum Timotheum uenerandus apostolus Paulus instituit, oportune importune, insinuando obsecrando exponendoque nullatenus allegare cessabis ac nobis subinde, quae gerantur quaeue gerenda sint, ueraciter indicare, ut creditorum tibimet dispensatione dominica talentorum in hoc multiplicationem fidelis seruus ostendas, si non tantum in ecclesia, cui praesides, sed ubicumque potueris pro unitate catholica et pro paternis definitionibus suadere non renuas. Dat. Id. Iul. Seuerino u. c. consule. (69.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO [69.1] Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione fuerit serius indicatum, quamuis minime nos latere potuerit, tamen et ipse uel synodus ipsius indicauit. quod sicut non optauimus fieri, ita faciles excusationi, quam necessitas fecit, extitimus, quia quod uoluntarium non est, uocari non potest in reatum. et ideo per fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium, qui ex praedicta regione directus est, litteris quoque tuae dilectionis acceptis alterni uicissitudinem sermonis tuae reddimus caritati: necessario fratris et coepiscopi nostri Calendionis sacerdotium gremio apostolicae sedis amplexi in consortium nostrum per gratiam Christi dei nostri tantae urbis antistitem collegii unione numeramus. [69.2] miramur autem nihil nos de statu Alexandrinae ecclesiae te instruente didicisse, quem numquam ita ut nunc habetur esse comperimus, ut improbi per occasionem obitus sanctae memoriae Timothei eandem ecclesiam conentur habere captiuam. unde agendum est dilectioni tuae cum clementissimo principe, ne conuellatur sub eius imperio, quod tyranni temporibus potuit optineri. Dat. Id. Iul. Seuerino u. c. cons. (70.) [70.1–2] SANCTA SVNODUS APUD BEATUM PETRUM APOSTOLUM CONGREGATA UNIUERSIS PRESBVTERIS ET ARCHIMANDRITIS ORTHODOXIS CONSTANTINOPOLI ET BITHVNIAE CONSTITUTIS DILECTISSIMIS FILIIS IN DOMINO SALUTEM. Olim nobis atque ab initio sedi apostolicae omnium nostrum principi fides uestrae probata est sanctitatis nec dubitari potest ita uos uerae in deum pietatis tenere constantiam, ut etiam discernendi iustos ab impiis, fideles ab infidelibus, catholicos ab haereticis dono diuini spiritus habeatis industriam. de quo gloriantes in domino, etsi nihil est, quod uos in causa fidei latere nouerimus, tamen ne quis pusillae forte sit mentis, pro sollicitudine ministerii nostri per Ezechielem prophetam domino specialiter uerba dicta proferimus: quod si inquit speculator uiderit gladium uenientem et non insonuerit bucina et populus se non custodierit ueneritque gladius et tulerit de his animam, ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem uero eius de manu speculatoris requiram. uidetis ecce, quae nos cura constringat, quae mandata perterreant, ut, quod cauendum est, populis nec ipsis taceamus aduersis, quia magis uerendum est diuinis subiacere suppliciis et, cum possit caelestis uocis auditu quisquis se custodierit sine dubitatione saluari, speculatoris grauior fit reatus, si quemquam taciturnitas eius amiserit. [70.3–4] unde quae sint acta memoramus, cum Uitalis atque Misenus in nostro iudicio constituti causas mandatae sibi pro fide legationis exponerent. quoniam astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum, praeuaricatores mandatae sibi legationis circumueniente magisque opprimente Acacio sunt reperti. ita ut, quantum famae mobilitate praecognitum est, constiterit eos praedicto contra formam praecepti prohibitum sui exhibuisse famulatum: cum ob hoc specialiter directi fuissent, ut in ecclesia uobis audientibus eum corriperent et Petro Alexandrina urbe secluso, quem sanctus Simplicius papa saepius poposcerat longinquo exilio relegandum, catholicis episcopis clericisque subueniretur et populis, isti coram uobis inter altaria ueneranda non solum Acacio, quod uetitum fuit, contraria perpetranti sed isdem ipsis, ad quos directi fuerant euitandos, se nescientes communicasse dixerunt nec catholicis episcopis et clericis, quos persequebatur Acacius, callida seductione translatis subuenire uoluerunt, et cum se uniuersa, sicut illis mandata sunt, mentirentur egisse, lectis Acacii litteris, quas ipsi detulerant, manifestatum est eos sine excusatione uidisse unum atque idem Petrum Acaciumque sentire, qui Petrum sancto Simplicio et ante episcopatum fuisse damnatum et ab episcopatus ipsius retulerat honore propulsum. [70.5–6] adiectum etiam tunc, cum ista in examinatione tractantur, quod Acacius Iohannem illum Tyriorum ecclesiae fecerit praesidere, qui Apamenis a Petro Antiochenae ecclesiae tyranno fuerat episcopus ordinatus sed minime receptus proprio ordinatore depulso eandem sedem non timuit occupare: quos tunc hypocrita Acacius ita fecit ab apostolica sede damnari, ut his etiam Christianorum uocabulum tolleretur, quod gesta apud eum habita manifestant. his ergo deterioribusque compertis Uitalem atque Misenum a sacerdotali collegio et sacrosancta communione suspendimus. Acacium quoque membris Christi perniciosius inhaerentem et per ciuitates atque prouincias unam dei catholicam ecclesiam dissipantem inter episcopos sanctos atque inter Christianos iudicauimus non haberi. qualiter enim fieri poterat, ut scindens tunicam Christi, quam nec crucifigentes eum diuidere ausi sunt, in numero fidelium censeretur? [70.7–8] igitur omnia, quae nobis in timore dei competunt, cogitantes et peruidentes, ne totiens extincta Eutychianae pestis haereseos, cuius Acacius defensor est et patronus, serpens ut cancer Christi membra disperderet, eum iam tunc a corpore ecclesiastico ut partem putridam anathematis sententia memoramus abscisum, dominicis eloquiis obsequentes: si oculus tuus aut pes scandalizauerit te, abscide eum et proice abs te. et ut caritas uestra possit agnoscere uenerandas synodos Nicaenam et Ephesenam priorem atque Calchedonensem contra Nestorium et Eutychetem impiissimum nos tenere, post illam sententiam, quae in Acacium perturbatorem totius Orientis ecclesiae dicta est, his quoque nunc iterum congregati ad uos utimur litteris memoratam subdendo sententiam, quam placuit per Tutum defensorem ecclesiae Acacio dirigi, ne uolentes aliqui circumscribere ueritatem malignissimis blandimentis simpliciores quosque seducant. nam si terra marique orthodoxis non ponerentur insidiae, plurimi ex nobis cum eadem contra Acacium sententia uenire potuissent. [70.9] unde nunc causa Antiochenae ecclesiae apud beatissimum Petrum apostolum collecti rursus dilectioni uestrae morem, qui apud nos semper optinuit, properauimus indicare: quotiens intra Italiam propter ecclesiaticas causas, praecipue fidei, colliguntur domini sacerdotes, haec consuetudo retinetur, ut successor praesulum sedis apostolicae ex persona cunctorum totius Italiae sacerdotum iuxta sollicitudinem sibi ecclesiarum omnium conpetentem cuncta constituat, qui caput est omnium domino ad beatum Petrum apostolum dicente: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praeualebunt aduersus eam. [70.10–11] quam uocem sequentes trecenti decem et octo sancti patres apud Nicaeam congregati confirmationem rerum atque auctoritatem sanctae Romanae ecclesiae detulerunt, quae utraque usque ad aetatem nostram successiones omnes Christi gratia praestante custodiunt. quod ergo placuit sanctae synodo apud beatum Petrum apostolum, sicut diximus, per Tutum ecclesiae defensorem beatissimus uir Felix caput nostrum papa et archiepiscopus indicauit in subditis continetur. sic autem Acacius impietatem pestiferae dominationis tetendit, ut etiam deiectus insultet, ut excisus saeuire non desinat et, cum omnino extra corpus. habeatur ecclesiae, eius tamen membra dilaceret et de se scriptum esse testetur: impius cum peruenerit in profundum malorum, contemnit, adiciens deteriora prioribus uiuos persequendo iam mortuus. cuius anima grauiter delinquendo conditionem secundae mortis incurrit, quia Calendione episcopo sancto, quemadmodum cognouimus, nuper eiecto Petrum totiens et a se ante damnatum in eius misit ecclesiam, ita ut plurimi, si uerum est, catholici cesserint relictis suis sedibus sacerdotes et nostrae proiectae sint porcis et canibus margaritae. [70.12–13] uerumtamen neminem terreat, quod damnatus Acacius non quiescit, elisus est satanas et tamen operatur et opera eius uicit Christus et uincit et tamen nec adhuc hostis absistit. et quia certum est nobis meminisse uos etiam propheticae lectionis nec aliquid habere contra consistentia castra formidinis, oportunissime cohortamur, ut spectantes dominum, sicut et nos, perseueretis in finem et sententiam, quam reperitis in subditis, animo constanti retineatis. ne quid autem magne in litteris nostris mutari apud prauissimas mentes aut aliter interpretari possit, primum clementissimo principi, sicut oportuit, supplicantes has easdem litteras trinas ad dilectionem uestram, clerum plebemque et amplissimum senatum direximus, quibus singuli uniuersique subscripsimus diuinum petentes auxilium, ut uitatis insidiis haec ad uos scripta faciat peruenire. Dat. III. Nonarum Octobr. Symmacho u. c. consule. ET ALIA MANU: [70.14] Deus uos incolumes custodiat, filii dilectissimi. ET SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUI: Candidus Tiburtinae ciuitatis episcopus Petro Alexandrinae ecclesiae peruasori et Acacio quondam ecclesiae Constantinopolitanae nec non etiam Petro Antiocheno ab episcopatu et Christianorum numero olim iure et merito segregatis omnibusque sequacibus eorum sequens auctoritatem sedis apostolicae secundum desiderium nostrum iuxta ecclesiae statum catholica deliberatione prolatam anathema dicens subscripsi. ET QVADRAGI.NTA DUO EPISCOPI SIMILITER SUBSCRIPSERUNT. LETTER 71 [71–71.2] (71.) INCIPIT EPISTOLA FELICIS PAPAE URBIS ROMAE AD PETRUM ANTIOCHENUM DEPONENS EUM QVIA PASSIONEM CORPORIS CHRISTI IN TRINITATE PRAEDICABAT DICENS \'SANCTUS DEUS SANCTUS FORTIS SANCTUS INMORTALIS QVI CRUCIFIXUS ES PROPTER NOS\'. Quoniam pestiferis doctrinis inbutus es in impietate uerborum et non decreuisti sequi praeordinatos sanctos patres, qui sedem beatae memoriae Ignatii gloriosi martyris ornauerunt (quo etiam cum sis indignus, nescio quemadmodum adeptus fueris principatum et sceleribus tuis profanis impiisque dogmatibus inferre putaueris ecclesiae catholicae nouitatem, ut non propter nos Christum crucifixum dicas. sed passionem impassibili deo iniquissime intulisti et immortali spiritui mortem adponere praesumpsisti nec exterritus es, quae tibi a sanctis euangeliis et apostolis et uiris beatissimis ac probatissimis patribus tradita non sunt, [sed] callidis haec commentis astruere et sensum proprii languoris et huius haereseos scandalum simplicioribus inculcare, ita ut nec similia prioribus uideantur haeresibus sed multipliciter potius haec transcendant, nec ambulare in ueritate nec nostris duabus epistolis aurem uoluisti commodare): [71.3] nunc igitur sum exorsus aduersum te proferre sententiam, magis autem summus princeps pastorum Petrus, qui inter sanctorum apostolorum praeconia ueredicus est, et non solum aduersum te, qui eius nominis, non sententiae neque fidei par esse cognosceris, quoniam ultra modum ab eius intentione recta et inuiolabili fide deuiasti, sed etiam aduersum eos, qui non erubescentes euangelorum uenerabilium characteres neque horum sequacium apostolorum perfectorumque uirorum doctorumque sermones inconstanti sententia iniquis traditionibus tuis incumbunt, ita ut malae sectae delectabiliter reuera sequantur amaritudinem nec huiusmodi execrabilem auersentur impietatem. [71.4] dicimus ergo tibi sicut etiam illis: quoniam dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem, dilexisti omnia uerba praecipitationis, linguam dolosam, propterea destruet te deus in finem, non solum ab Antiochenae ecclesiae sede sed etiam ab omni ciuitate. etenim sit tibi haec fixa damnatio a me et ab his, qui sub me constituti episcopales sedes gubernare noscuntur, et Acacio Constantinopolitanae ecclesiae pastore et uenerabilibus episcopis eius iuri subiectis, tamquam et ipsis minime consentientibus tuis commentis. [71.5–6] aliquando siquidem dixisti trinitatem propter nos crucifixam et non Christum, aliquando uero inmortalem spiritum Manichaei secutus errorem. aliquando autem haec fugiens nostrorum sermonum pignoribus increpatus Christum post immortalem spiritum passionem sustinuisse dixisti sicut Samosatenus et Nestorius unum filium diuidentes in dualitatem filiorum; et quia in hoc putasti non immorandum, ad peiora uenisti, ut hymni, quos cherubim cum tremore trinitatis incessanter emittunt, ad trinitatem glorificandam non referantur sed ut totus hymnus ad filium deducatur, confirmare uolens sententiam uelut cancer serpentem, quam aduersus simplices extulisti, et hinc omnium haereseum laqueis praecipitatus es a ueritate declinando nec praedicando propter nos Christum crucifixum unigenitum dei filium, qui in medio patris et sancti spiritus pie glorificatur. [71.7–8] quid enim hoc erit damnabilius, quam cum a uobis pater et spiritus sanctus fiat inglorius et calumnia seraphim inferatur, quando non trinitatem glorificare credantur cum dicunt: sanctus sanctus sanctus sed solam filii personam? quae infernalis haeresis ita crudeliter ut uos inuerecunda fuit? uerum tamen adhuc in ista discurrentes nouiter usque ad fundamenta blasphemiorum dei pertingitis filium patrem et spiritum sanctum dicentes, Sabellium sectamini et confusionem inducitis et trinitatis confessionem pariter abnegatis, in qua baptizati sumus et credimus et fatemur. [71.9–10] quis ergo non lugeat talia dicentes de sancta et inuiolabili trinitate? hoc mihi ualde conuenit abnegare [consolari] et planctum sufficienter effundere, cum in hoc simplicum animae fuerint captiuatae. \'quae tunc rem impiam uelut piam diuulgauerunt. quos etiam iudicamus extraneos ab orthodoxa fide ecclesiaque catholica\' et communione gloriosi nostri principis Petri, qui claues regni caelorum a nostro saluatore percepit. qui ergo uoluerint esse communicatores apostoli, eius quoque doctrinam sequantur dicendo et credendo Christum propter nos crucifixum neque eum negando sicut Petrus, qui nuper damnatus est, eo quod praue et nefande in hymno trisagio nouiter introduxit \'qui crucifixus es propter nos\\ scientes, quia non trinitatem crucifixam ab apostolis accepistis neque patrem neque spiritum sanctum, nisi carne filium dei unigenitum solum. [71.11] igitur fugite ab huius communione sacrilega, et ero uester socius atque communicator et uos quoque mei, peste dolosa a uestra rectitudine procul expulsa. custodite Christi discipuli, mei autem filii, traditiones, quas a sacris uoluminibus accepistis. EXPLICIT EPISTOLA PAPAE FELICIS AD PETRUM AXTIOCHENUM DAMNANS EUM. QV AE EPISTOLA ANTE DAMNATIONEM ACACII [QVONLAM] QVANTUM EIUS TEXTUS INDICAT CONPERITUR SCRIPTA. SED QVIA CUM ALIORUM LITTERIS AD EUNDEM PETRUM DIRECTIS IX GRAECO UOLUMINE INUENIMUS DE LATINO TRANSLATAS, QVAS NUNC ITERUM DE GRAECO IN LATINUM NECESSITATE COMPULSI TRANSFERENTES DESCRIPSIMUS PROPTER HAERETICORUM INSIDIAS ET SUPRA SCRIPTIS EPISTOLIS EIUSDEM PAPAE CONECTIMUS. (72.) INCIPIT EPISTOLA QVINTIANI EPISCOPI ASCULANI AD EUNDEM PETRUM ANTIOCHENUM SCRIPTA [72.1] Multifarie multisque modis a ueritate declinasti, karissime. agendo quae sunt dominico sacramento contraria, non sequendo euangelia aut apostolos seu sanctos patres. grauiter enim fert, quando aduersus eos introduxisti ecclesiae catholicae nouitatem: uerum tamen noluisti ab hac multis tibi episcopis denuntiantibus abstinere, maxime sanctissimo papa Felice, quatenus ab hac recederes et rectus atque orthodoxus in praedicatione saluberrima permaneres. sed inlaqueatus haeresibus scripturae diuinae talentum in terra celasti nec eum potius in mensam proponere decreuisti, hoc est sanam in hominum corde doctrinam. [72.2–3] sed e diuerso seminasti zizaniam. quis ergo te amplius sustinebit subuertentem euangelium Christi? non ex utrisque unum filium, ex duabus naturis et in duabus, dominum nostrum legum Christum, et hunc propter nos crucifixum praedicantem sed peruersa nouitate ad hoc cessantem dicere crucifixum deum fortem inmortalem, tamquam unam trinitatis essentiam crucifixam. et non solum hoc sed etiam unam naturam dei uerbi carnisque dixisti. quod si una natura est dei uerbi et carnis, una uero natura est dei uerbi et patris. quodammodo eadem natura est patris et corporis et uerbi. si autem non una natura dei patris et carnis humanae et uerbi, expone, quomodo una natura [patris et uerbi et carnis. quomodo enim creata et increata una natura est? si autem hoc impossibile est, quomodo creata caro et, qui creatus non est. una natura est et non duae diuersae? si autem unius naturae est filius et non duarum, quid dicis? Christum factum sicut Arrius aut non factum sicut Manichaeus? [72.4] ubi est autem et temporalis natiuitatis Christi natura et diuinitatis eius ante saecula generatio naturalis? ubi enim: hodie genui te et illud: ex utero ante luciferum genui te et illud: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula? quomodo autem dicis \'ex duabus naturis ante unitionem dei uerbi et carnis\', si non praeextitit, qui ex Maria secundum substantiam? etenim si non praeextitit Christi caro ante Mariam secundum impii Ualentini sermonem, quomodo duae praeextitere naturae? [72.5–6] cuius autem est haec elocutio? nonne Eutychis, potius nimis infelicissimi, dicere ex duabus naturis unam factam esse naturam ? si autem quae sunt illius sapis, quomodo hunc respuis et eius suscipis pessimas uanitates? nam si uere apud te hoc ageretur, susciperes sanctos patres aduersus eum Calchedone collectos. uemm tamen expone mihi, quomodo unitus pater et filius et spiritus sanctus dicatur trinitas, cum unus sit deus, si non suscipis in uno filio dicendum duas naturas. et si trinitas unus est deus, quomodo deus uerbum et nostrum corpus ei unitum non debet dici unus filius in duabus naturis? si autem una natura deus uerbum et caro, certum est, quia conuersum uerbum iam non est uerbum sed caro et, (si> caro conuersa facta est uerbum, etiam non erit caro; si autem in his non est facta conuersio. quomodo non sunt in Christo duae naturae? caro enim caro est, licet dei sit caro, et uerbum uerbum est, licet adsumpserit nostram carnem. [72.7] si uero conuersa est, quomodo caro non est consubstantialis et coaeterna patri sicut uerbum? si autem alterius essentiae est caro quam pater, secundum quod haec quidem recens, pater autem sine tempore est, quomodo non est recens et uerbum, secundum quod unam naturam esse carnis et dei uerbi confirmas et a patre alterius eum dicis essentiae ? si autem non est eadem natura dei uerbi et carnis, quomodo non sunt duae naturae caro et uerbum? si quidem omnis diuinitas caro facta est, quomodo permansit uerbum quod erat? si uero pars caro facta est, diuisa est uerbi diuinitas. si autem incarnatum uerbum permansit quod erat, quomodo non est inconuertibile etiam incarnatum? et si non est Christus in duabus naturis, quomodo incarnatus deus uerbum mansit quod erat? [72.8] et si est deus uerbum passibilis, impassibilis autem pater, quomodo unus et solus est deus? quomodo autem et horum una natura est? si uero impassibilis trinitas est, quomodo deus uerbum pro nobis est passum, si in altera natura carnis non est passum? et si omne, quod patitur, etiam creatura est, quomodo deus uerbum non est creatura patiendo carne ? si autem patitur carne deus, quomodo non patitur deitate? si uero non patitur deitate, qua patitur carne? si autem carne patitur, quomodo non patitur etiam ipse deus? [72.9–10] si autem idem est dicere ldeo passo carne\' quod dicere \'Christo passo carne\', quomodo non erit dicere \'spiritus sanctus patitur carne\', quoniam deus spiritus est? si uero non est simile dicere \'deo passo carne\' quod dicere \'Christo passo carne\', quomodo possibile est amplius propria efficere deum uerbum ea, quae carnis sunt, quam patrem ea, quae uerbi sunt? quomodo autem, si proprie patitur deus uerbum carne, quomodo non erit etiam pater proprie deo uerbo patiens? et si mortuus est deus uerbum carne, quomodo erit consubstantialis patri per inmortalitatem? qui enim pro nobis mortuus est, non est immortalis; mortuus est enim secundum quod scriptum est. et si unus trinitatis mortuus est, quomodo non est facta dualitas trinitas? et si dualitas trinitas non est umquam facta, quomodo unus trinitatis mortuus est, si altera natura dei uerbi, hoc est hominum natura, non est mortua? si autem ter sancta uox trinitas non subsistit, palam est, quia unius subsistentiae esse asseris trinitatem: et quomodo non monstraris esse Sabellianus? si autem in tribus subsistentiis una natura est uocis ter sanctae, quomodo non trinitatem crucifixam dicis et temet ipsum sine deo sicut Marcionistae esse non dicis in mundo? [72.11–12] I Omnis itaque, qui dicit unam naturam dei uerbi et carnis et non duas unitas indiuisasque, damnetur. II Si quis confundit duas Christi naturas dicens deum passum carne et non passum Christum carne secundum apostolum, damnetur. III Si quis impassibilem et immortalem deum uerbum dicit conuersum in passionem ac mortem et non haec reddit eius carni, damnetur. IV Si quis uocem trisagiam id est ter sanctam dicit propter nos crucifixam et non dominum nostrum Iesum Christum filium dei unigenitum, damnetur. V Si quis post uocem ter sanctam deum dicit crucifixum propter nos et non potius unum filium, cui in medio ter sanctae uocis hymnus dicitur, damnetur. VI Si quis hominem dicit, qui pro nobis crucifixus est, siue deum diuidendo naturas et non eas copulando in crucifixione eius, damnetur. [72.13–14] VII Si quis dicit duas personas seu duas subsistentias et non potius duas naturas in unam personam et unam subsistentiam concurrentes, damnetur. VIII Si quis alterius essentiae dicit carnem domini a carne nostra et non potius nobis consubstantialem absque peccato, damnetur. VIIII Si quis deum hominem et non magis deum et hominem dicit, damnetur. X Si quis dicit creatum patris uerbum et nou magis eius carnem, damnetur. ****** XI Si quis dicit consubstantialem carnem domini deo et patri et non potius deum uerbum, damnetur. XII Si quis dicit sine mente et sine anima dominum nostrum legum Christum et pro ea habuisse diuinitatem et quia ex hoc dicendum passum carne deum uerbum et non magis mente cum anima rationabili inhumanatum deum uerbum et impassibilem dicendum eundem diuinitate, humanitate uero passibilem, damnetur. [72.15] Has duodecim damnationes direxi tibi, ut metuens harum iudicia recedas a tua callidissima nouitate sciens, quia oportet nos sequi reuelationem sanctissimi Constantinopolitanae ecclesiae episcopi Procli: quomodo dum in Campo concurreret cum omni populo suo undante per terrae motum eadem ciuitate et luctu ab omnibus emisso repente puer in aera a quadam uirtute eleuatus est eique praeceptum est, ut in litania diceretur trisagion hoc est \'sanctus deus, sanctus fortis, sanctus inmortalis, miserere nobis\' et haec denuntiare episcopo iussus est. qui post tres horas stetit in tribunali circa pedes eiusdem episcopi et haec enarrauit [puer] et ita litaniam facientibus steterunt illi terrores. [72.16] sic itaque et tu litaniam facito et cessabit aduersum te ira prolata; alioquin ueniet super te Felicis papae nostri damnatio. custodiat autem deus mundum ab scandalis, nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen. EXPLICIT EPISTOLA QVINTIANI EPISCOPI ASCULITANI AD PETBUM ANTIOCHENUM. (73.) INCIPIT EPISTOLA IUSTINI EPISCOPI AD EUNDEM PETRUM ANTIOCHENUM DE EADEM CAUSA [73.1–2] Oportet armari militem aduersus hostes et athletam contra resistentes. certamen itaque nostrum non carnale est neque in superficie corporis unctionibus neque uacans quilibet ab hoc certamine diuinitatis praemia possidebit neglegendo fatigationibus certamen adprehendere ueritatis. nam et athleta non coronatur, nisi legitime uicerit, et arma nostra non carnalia sed potentia deo ad destructionem munitionum, cogitationes destruentia et omnem altitudinem eleuatam aduersus scientiam dei. unde tamquam fratrem in hac commonitione resuscito, quoniam bonum est parere patribus et abnegare propriam nouitatem. pare, karissime, Felicis adhortationibus, ut non adicias in trisagion duos filios; oboedi etiam serafim trinitatem similiter glorificantibus et noli praeter haec in nouitate languere pessima faciendo commenta: crucem itaque huic adiciens hymno caecitas multis effectus es. [73.3–4] cur ergo lumina ignorantium effodis exaltando impetus impiorum, Manichaeum et Ualentinum et Eutychen armando, cum dicis passibilem diuinitatem, magis autem Paulum Samosatenum et Nestorium, quoniam in trinitate quaternitatem addis? quocumque enim modo hunc impium uerteris intellectum, pietatem nequaquam gerit sed multarum haeresum formas ostendit. Arrius enim minorem dicit filium, similiter Eutyches, eo quod diuinae naturae filii inferat passionem. unde nec consubstantialem dicit filium sicut Eunomius. nam si apud eos pater impassibilis est, filius uero deitate passibilis, quomodo consubstantialis ? Macedonius autem secat a patre sanctum spiritum; adaeque Nestorius diuidit in dualitatem filiorum unum filium et iucundatur, sicut tu ais, dicere in trisagio quaternitatem, crucem impie post confessionem trinitatis adiciens. [73.5–6] quiesce ergo ab hac impietate saeuissima, non adicias scandalo scandalum et non eris causa perditionis simplicium hominum, ne forte pontifex noster Felix secundum canones te condemnet, et nihil tibi proderit dicenti \'ego bene hoc adposui, dum crucifixum in uoce trisagia sum confessus\'. aufer iniquitatem ex orbe terrarum, ne hoc forte uelociter ubique discurrat, quoniam impietas cito suscipitur, quod uero melius est, nequaquam. sume ergo tamquam fratris tui monitionem et extingue haereticorum fremitum et esto pastor ouium et non lupus. sequere etiam beatissimum Proclum et eius in Campo reuelationem, cum terrores essent, et simpliciter cane trisagion, ut ira cesset, et noli rursus ualidas indignationes erigere. alioquin tu uidebis; fraternitas uero mea innocens erit et ego cum eis et qui mecum sunt scribentes tibi de istis. [73.7] muni temet ipsum, karissime, ab scandalis. didicisti ab Esaia dicere: sanctus sanctus sanctus. numquid crucem tibi ait dicere? sed inquis 'tunc filius non erat crucifixus et propterea tunc non est traditum: qui crucifixus es\'. quid ergo? nunc serafim in trisagion adiecerunt \'qui crucifixus es\', quod tu dicis ? et inquis \'non arbitror\', et si nescis. quomodo impie agis? nam et tunc passiones carnis uerbi propheta dixit et hymnum dicendum glorificando trisagion. [73.8] uerum tamen quomodo dicis suscipere te Calchedonense concilium et, quemadmodum ipsa tibi tradidit, non glorificas trinitatem sed inoboediens es illi nec metuisti illo dicente \'qui ita non sapit, anathema sit\'? integre glorifica et eris integer: alioquin mala solus exhauries. EXPLICIT EPISTOLA IUSTINI EPISCOPI PROUINCIAE SICIL1AE AD PETBUM ANTIOCHENUH. (74.) INCIPIT EPISTOLA ANTEONIS EPISCOPI ARSENOAE AD EUXDEJI PETRUM ANTIOCHENUM [74.1] Ualde contristatus sunt super te, frater karissime, quoniam creuit per te magnum scandalum, cum tu potius debueris scandala resecare. etenim ob hoc retinere uolo lacrimas et prohibeor a tua haerese sic malitiose prolata, quoniam a te uulnerata sunt euangelia, actus quoque apostolorum et apostolus: quoniam praeter eos uisus es fallaciter commentari, ne Christus crucifixus absolute propter nos confitendus sit sed trisagio crux coaptetur, sicut priores tuae litterae ad Acacium Constantinopolitanae ecclesiae pastorem insinuant, in quibus scriptum est: [74.2] quia in impietatem incidisti, frequenter circumuertis prolatam a te sententiam, si quo modo eam permanentem et solidam cunctis adfirmes; dum autem pro ea a metropolitis culpatus fuisses, non uenisti ad satisfactionis examen neque respexisti, ut sis bene glorificans. sed undique refutaris. neque enim diuinitatem dicimus passibilem, sicut tu dicis, neque nudum uerbum dicimus crucifixum sed Christum Iesum. ubi enim crux dicitur, necesse est esse corporis eleuationem: in trisagio autem quid uult manifestatio corporis, quatenus locum habeat appellatio crucis? [74.3] dicis enim \'sanctus deus\': et quis ignorat, quia primus pater secundum ordinem solitae glorificationis est omnibus, licet non per excellentiam dignitatis diuinae? deinde dicis ('sanctus fortis\': et quis nescit secundum prophetam Esaiam quia puer natus est nobis Christus Iesus, cuius principatus factus est super humeros eius et uocatur et est magni consilii angelus, deus, fortis? nam licet crucifixus sit ex infirmitate, sed infirmum nostrum adsumens corpus hoc passus est; fortis autem deus existens confidenter ad crucem proprium tradidit corpus, unde etiam dicebat: spiritus quidem promptus, caro autem infirma. ex hoc enim et propheta ipse, inquit, infirmitates nostras adsumpsit. [74.4–5] deum autem et hominem omnes confitentur Christum, tu uero solum fortitudinem Christi diuinitatis dicens et hanc quoque pertransiens uenisti ad sanctum spiritum et confessus es, sicut uere est, inmortalem. quem ergo superinducis crucifixum propter nos postea? num Christum dicis ? ergo manifestus es quaternitatem sapiens, alium praeter fortem deum Christum nominando. sed spiritum sanctum crucifixum dicis? et quid hoc amplius erit impium ? num fantasiam asseris passionis dispensationem? ergo secundum impios Manichaeos fantasia est nostra salus. [74.6–7] uides, quemadmodum undique praecipitans? et ignoras aut etiam sciens sponte malignaris ? ecce igitur admonitus reuertere de indisciplinatione tua et sequere, sicut suscepisti a propheta, glorificare trisagion id est ter sanctum. dum enim incorporaliter nominetur nullo proposito aenigmate incarnationis unigeniti, pure glorificari debet nulla adiectioue crucis inlata; quocumque enim modo commentetur aliquis, a recta fide praecipitatur. cum enim Christum acceperis propter nos crucifixum filium dei secundum beatum Paulum dicentem: nos autem praedicamus Christum Iesum et hunc crucifixum, noli huius negare nomen et passionem. sin autem, iam praecedens ille ait: si quis uobis euangelizauerit praeter quod accepistis, anathema sit. ego enim, inquit, non iudicaui aliquid me scire in uobis nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. [74.8–9] si autem hunc abnegatis crucifixum et in trisagio passionem coniungitis, quomodo non subiacebitis anathemati? Paulus est, qui anathematizat, uas electionis. propone Christum et crucem noli negare nec alterum pro altero dicere; multi sunt enim crucifixi, unus autem pro nobis. fer itaque huius nomen in cruce, ne alium credaris dicere crucifixum; scis enim dolosi multas insidias. propterea et trecenti decem et octo et centum quinquaginta unum dominum Iesum Christum crucifixum tradiderunt et non trisagion; qui uero legis doctiores horum patrum se esse iudicant, quomodo se potius non ostendunt horum alienos existere? [74.10] unde beata congregatio Calchedonensium hos secuta unum filium est confessa dominum nostrum legum Christum. quando autem aliunde uenerunt necessarie diuinitatem trinitatis exponere, dixerunt \'sanctus deus, sanctus fortis, sanctus inmortalis, miserere nobis\'. numquid adiecerunt in trinitate qui crucifixus es pro nobis\'? si ergo non adposuerunt nec ipsi nec qui ante eos fuerunt, quomodo nouitatem impietatis inducis? qui enim dicit ista se concilia suscipere et ita non sapit, ut dicit, quid ei prodest? nihil: ipsi enim dixerunt; eos autem, qui praesumunt componere fidem alteram, si quidem sint episcopi aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero; si uero monachi aut laici fuerint, anathematizari eos. EXPLICIT EPISTOLA ANTEONIS EPISCOPI AD PETRUM ANTIOCHENUM.- (75.) INCIPIT EPISTOLA FAUSTI EPISCOPI APOLLONIADOS AD EUNDEM PETRUM [75.1] Quoniam permissum est pulsari priores a postremis, quibus reuelatur Christi mysterium, illos uero malae doctrinae taciturnitatem habere tamquam dogmatistas pessimos existentes, audiui autem a multis coepiscopis o karissime, a recta fide te deuiasse et hoc ubique dissonuit: propterea necessarium iudicaui sciscitari a te, si haec ita sunt. uisum est enim mihi ostendere non te debere sic sapere, quatenus trisagio crux adiungatur et passioni subdatur ac morti diuinitas, sed pure sicut seraphim glorificare. [75.2] quomodo enim Christianae erunt et ipsi Christiani fideles existere non adponentes cruci nomen Christi ? audientes enim infideles deum inmortalem propter nos crucifixum dicent scandalum esse credere Christo auertentes se et dicentes: \'dei nostri, qui apud Christianos falsi sunt, inmortales a nobis enuntiantur. et quomodo (deus) eorum immoitalis exsistens mortuus est? palam est ergo, quia falsa est haec dictio; si enim mortuus est, iam non est immortalis neque fortis sed infirmus, ab immortalitate conuersus\'. [75.3–4] non solum uero isti sed etiam religiosi et qui nobiscum unius sunt fidei dicturi sunt: (hi deipassiani et non Christiani sunt, Manichaei et non recte praedicantes, quaternitatem et non trinitatem colentes, Eutychianistae et non orthodoxi, Nestoriani et non amatores Christi). si quis autem eum, qui in cruce suspensus est, audiat Christum Iesum esse, qui mortali nostra carne clementer unctus Christus rite uocatur (unde et crucifixerunt eum, quem speramus quia ipse est, qui futurus est redimere Israhel), tunc procidens in faciem dicet: \'et ego Christianus sum; credo in quem et isti crediderunt\' et credentur passiones et mors corporis eius. [75.5–6] propterea namque plurimis maledictis infidelium lacessita est < sexcentorum triginta) patrum Calchedonensium recta fides, quia dixerunt duas esse naturas in Christo, unam passibilem mortalem uisibilem et palpabilem, quae est caro nostra, et unam impassibilem inmortalem inuisibilem inpalpabilem, quae est dei inuiolabilis natura. utraque ergo oportet nos in Chnsto fateri, quorum unitati ne dederis distantiam neque diuidas deum a carne, et non deprehenderis esse Nestorianus, neque differentiam abneges Christi naturarum, et non suspicionem dabis Eutychianum esse, neque confundas deum passionibus carnis, et non diceris Apollinarista esse, neque impassibilem et immortalem deum conuersum dicas, et non despicieris esse Manichaeus, neque in trisagio post deum patrem et fortem eius filium et inmortalem spiritum adicias Christum crucifixum, et Samosateni haeresem non habebis nec argueris quaternitatem < [75.7–8] sapiens et non trinitatem >, neque trinitatem in Christo fingas eundem sapiendo patrem et filium et spiritum sanctum, et damnationem Sabellii non sustinebis, neque uocari uolens praeceptor et non sequax Christi doctrinae nouitate haeresim introducas, et non tuam pollues animam, quia nosti apostolos non praeceptores uero in altitudine quadam horum sermonum aut sapientia captus es, cito declina malo et fac bonum, ut sicut oramus recte uerbum praedices ueritatis Christum confitendo carne propter nos passum, filium dei uiui, et absolute ita confitere, ne ab haeresibus subplanteris; multi enim exierunt in mundum seductores, qui non confitentur Christum Iesum in carne uenisse. EXPLICIT EPISTOLA FAUSTI EPISCOPI APOLLONIADOS AD PETRUM ANTIOCHENUM. (76.) INCIPIT EPISTOLA PAMPHILI EPISCOPI ABVDORUM AD EUNDEM PETRUM ANTIOCHENUM [76.1–2] Multa contritio, meorum dilectissime filiorum, excitat me uociferare luctum. nosti enim quia, in qua domo quis moritur. illic et lamentatio generatur. quomodo itaque non dolebo mortem filiorum meorum ad errorem de tuis uasis effusam. quos oportebat te tamquam alium fratrem studere mecum colligere ad deum? e diuerso egisti, amabilis dei: factus es enim eorum perditio et non uita, amaritudo et non suauitas. acerbitas et non matura esca. zizania et non frumentum. stipula et non aurum. spina et non flos, tumultus et non tranquillitas. [76.3–4] cur enim praecessorum nostrorum symbola non adtendis, ne adicias trinitati quaternitatem, cum trisagion dicis sub augmento crucis? scripsisti enim dicens: (nullo modo hanc designationem crucis transmigrabo; deum enim scio crucifixum et huius inuocationem adduco semper in crucem. haec enim draconum et uenenosarum haeresum uox est et porta inferi et aeternus ostiarius mortis, Christianorum laqueus, uenatio innocentum, orthodoxorum macula, fidelium ruina, pudicorum prauitas. ascetarum scandalum. quibus suspicaris te esse dulcem cum expositione a te prolata iaculante apostolicum terminum et euangelia et trecentorum decem et octo symbolum, qui adiectionem in trisagio nescierunt, id est hoc intellegibile uenenum. [76.5–6] dic itaque mihi: quis ait diuinitatem sustinuisse crucem? cur deum uerbum enudas a stola? cur tua potestate diuidis indiuisum? cur uulneras ueritatem? cur Nestorii et Eutychis sectione Christi subderis dicioni et a Samosateno essentiam Christi diuinam a carne abrumpere didicisti et inique cum Ualentino uomuisti similiter loquendo immortalem crucifixum et subiectam passionibus naturam ponendo diuinam? quid taceam quidue loquar? non te Paulianistam uocabo, cum in scriptionibus tuis dixisti post trinitatis uocem Christum ? non Manichaeum te dicam, cum tu te ipse conuincas deum et non Christum dicendo crucifixum? non Nestorianum te nuncupabo, quando ostendisti post patrem non confitendum eum, cui fideles hymnum dicunt, dei fortem filium carne crucifixum? non Eutychianistam te denuntiabo, cum temet ipsum dei passi praedicatorem docueris? non Apollinaristam dicam, cum in inuentione tua deum confuderis passionibus is carnis? [76.7–8] confectus itaque magna tristitia haec tibi adicio cum Acacio, qui me ad haec firmanda inuitauit (illum autem pontifex Romanus, omnes uero omnium episcopus Christus): cur uastas ecclesiam? cur Christi dispergis ouilia? si male loquor, tu mihi dic; quaero enim te doctrina rectissima me plurimosque transcendere. quid ergo dicamus? sicut Paulus Christum crucifixum < an sicut tu inmortalem crucifixum>? sicut dominus, quia haec oportebat pati Christum, aut ut tu, qui trisagion dicis esse passibilem? quid dicimus? quoniam oportebat filium hominis, sicut saepe dominus ait, pati an, sicut tu nouiter introduxisti, diuinitatem passam? [76.9] si euangelia et actus et apostolus, sicut tu ais, non dicunt ut oportet, sed haec sunt apud te culpanda et apud eos, qui secuntur huiuscemodi stultitiam tuam dicendo trisagion crucifixum; approbati enim sunt, quia tecum sunt quaternitatem superinducentes. si autem haec ita sunt. cur scripturae diuinae leguntur, si illis non creditur sed tibi? sursum enim atque deorsum Christum tibi tradunt propter nos crucifixum et non trisagion, sicut tu nunc dicis; sed etiam abiciendos esse dixerunt scripturae diuinae eos. qui deum passum dicunt. [76.10] iam autem et ante has litteras tamquam domino meo et patri uelut recte sapienti mandaui, ut corrigeres et rescinderes hoc impium dogma a te nouiter editum, et non adquieuisti. propterea itaque tamquam ad primum inuentorem horum impiorum sermonum moueor aduersum te, uti forte per haec uerearis. dum 08 tuum a minore per dignitatem obstruitur, et uelocius adquiescas recte praedicare patrem et filium et spiritum sanctum nihil in his adiciendo uel auferendo et optineas super nos sedis apsidem. [76.11] si autem neque sic abstinueris, inferam tibi communionis repudium; ait enim apostolus: haereticum hominem post primam secundam monitionem euita sciens, quia subuersus est huiuscemodi et delinquit, cum sit a semet ipso damnatus. uerumtamen deum exoramus, ne a temet ipso sis damnatus sed recte uerbum praedices ueritatis. EXPLICIT EPISTOLA PAMPHILI EPISCOPI ABVDORUM AD PETRUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. (77.) INCIPIT EPISTOLA FLACCINI EPISCOPI RODOPAE AD EUNDEM PETRUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM [77.1–2] Uenatores bestiarum iracundia non terrentur neque sanguineis earum oculis perturbantur sed potius e diuerso prouocant eas, quia confidunt, cum iacula secum habere noscuntur; et ueritatis indagatores non metuunt regum et principum haeresum iracundias neque inflammantes in subuersionem oculos eorum sed accedunt ad eos fiducialiter, si quo modo possint ex eis cibum deo uenari, cum faciunt furorem cessare eorum, quem habent de mala sententia. hi namque sancto spiritui reluctantur. hirundo enim dum non praeualet cum hieme consistere, adprehendit ea loca, ubi tranquillus aer est, et pii uiri haereticorum fluctus reicere non ualentes illic confugiunt, ubi fides temperata consistit. [77.3] quis est igitur, qui procellas excitauit haeresum ? non tu. qui sollicitasti aures principis innocentis et falsis litteris cor pontificis irrepsisti, id est Acacii, ut ad communionem te susciperet, dicendo \'non mihi fiat ulterius crucem adponere trinitati: praedicabo autem Christum crucifixum. cui enim non uideatur errare sermo imprudentiae? ubi ergo ex hoc declinans remaneam non susceptus a uobis? et ubi sunt uiscera Christi ad Petrum?\'? haec et his similia dicens cum auerteris baculum exactionis, stetisti in proposito tuo uniuersisque distribuis. [77.4] etenim cribratus es canonice a praesulibus nostris, id est a principe apostolorum Petro, cui dominus ait: quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in caelo. et nec hoc meruisti, ut per dignam paenitentiam relaxeris, in temet ipsum statuens, ut perseueres in hac damnatione, sed in hac uita spem habes tantummodo sperare in principibus, ut redeas, ubi digne deiectus es a sancta sede, ideoque perfectius miserabilior es omnibus hominibus tamquam minime desiderium habens ad deum uiuum et eius regni caelorum. [77.5–6] uerumtamen noli puluere frustra dealbari, quia regulariter sacerdotii principatum arripuisti, neque infleris aduersus nos pios et recte praedicantes tamquam ferreus, cum sis felle disruptus, quia licet in hoc nunc usque cohaeretici tui tecum detineantur, sed tamen sicut et tu huic uitae talem memoriam insipientiae reliquerunt, quando per haereses, per quas deuicti estis, nec latere potuistis. cur itaque abhorres Arrium et putas non ea, quae sunt illius, sapere? ubi apud te consubstantialitas inuenitur, quod apud illum nequaquam suscipitur? dixisti enim \'unum trinitatis reor passibilem sed non patrem nec huius spiritum sed filium huius'>. es factus Arrianae haereseos a temet ipso conuictus, cum hoc et Arrius dixerat \'quia si passibilis est filius, pater uero non, quomodo consubstantialis?\' noli ergo hunc uerbo respuere et opere honorare, quia non [77.7–8] solum dicta eius loqueris sed etiam ultro transcendis, quia propter hoc uisum est patribus dicere sicut seraphim \'trisagion\', quod confirmat consubstantialitatem, et per hanc uenerandam uocem illius est hactenus increpata blasphemia et ex hoc multi illorum consubstantialitatem eligentes ad nostram ecclesiam concurrerunt. ubi est ergo apud te consubstantialitas? ecce enim deprauata est a te inlustrium patrum, qui in Nicaea congregati sunt, synodi aduersus Arrium expositio. neque enim ut prudentem sermonem uult interpretare trisagion, sed etiam est ipsius uocem, sicut aspis surda et opturans aures suas, pertimescens tamquam iniquum audiendo. [77.9–10] cui tu nunc aures tuas aperuisti adiciens inmortali mortem crucis. ecce enim ex hoc consentiens tibi est canendo in trisagio (qui crucifixus es propter nos\\ sciens, quia ex hoc ablata est consubstantialitas trinitatis, et probans, quia maior pater est. qui proprio filio non parcens sed pro nobis omnibus tradens eum in mortem. sed dicis \'quid ergo reprehendis apostolum V absit! sed te reprehendo cum socio tuo Arrio, quia ea, quae bene sunt dicta, adulterastis ignorantes intellectum eorum. quo modo enim quispiam sempiternum uerbum suum morti tradere non pepercit, se ipsum tradidit. \'non autem ita scriptum est!\' absit! haec autem apud uos dicta sunt tamquam non confitentes duplicis naturae esse Christum, eundem passibilem et mortalem ut hominem et eundem impassibilem et inexterminabilem sicut deum. [77.11] qui etiam non pepercit, ut deus cum proprio patre, suae carni, dicens iniquis \'soluite templum hoc et in tribus diebus resuscitabo illud\' ac si diceret "soluite morte tabernaculum Dauid, quod iam per inoboedientiam cecidit. in quo clementer inhabito, ut illud de morte resuscitem. non enim, sicut uos arbitratis, cogitandum est quoniam crucifixus sum ex uirtute dei, sed ex infirmitate crucifigor. carne enim infirma suspensa clauisque transfixa sed usque ad me non peruenit, quia hoc nequit recipere natura mea. ei autem adpropinquare impossibile est. unde nec mortificatus sum diuino spiritu sed mortificatus carne tamquam meo proprio corpore et hoc meo spiritu uiuificante, quia, quo soluero, et cum eo uiuificabo. [77.12] ne igitur ea, quae creatae meae sunt carnis, mihi iungatis nec creaturam aut facturam aut passionem aut mortem uni trinitatis introducatis. quod enim erat. et est et erit. nihil praeter haec uelitis inducere neque diuinitate carnem meam priuetis. sum enim naturaliter eius uerbum. ego donaui ei, quae mea sunt, non transferens in eam, quae mea sunt, secundum naturam sed secundum gratiam; et illa, quae eius sunt, mihi contulit non transponens, quae naturaliter sua sunt, sed ex ea secundum gratiam fieri uolui tamquam ipsa circumamictus animalem hominem. [77.13–14] unde cum sim naturaliter dei filius, confiteor me esse etiam naturaliter hominis filium ideoque Paulus tamquam deum ait me creatorem esse omnium dicens. quia sine principatus siue potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt: tamquam hominem uero edisserens dixit me esse facturam: considerate. inquit, apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum, fidelem existentem factori suo. salua enim in me est utriusque naturae proprietas. quapropter qui has mihi non seruat sed esse me asserit unius naturae, deum dicit hominem factum ulterius non esse deum, neque increatum neque impassibilem sed passibilem et absolute desolatum me faciunt eorum, quae mea sunt. quapropter et a me inspirati sunt auctores fidei consubstantialem trisagion appellare, quoniam probatio trinitatis est et diuinae ratiocinationis ostensio, Arrii redargutio et Sabellii obstructio; nam qui ab his seducti fuerant, in recta patrum fide sunt instituti. [77.15–16] nunc autem digne damnato Petro orthodoxi arrianizant, Sabelliani constituuntur abnegatores, esse me eiusdem honoris cum patre sed minorem tamquam ab illo subcincti. ut aequaliter mihi non dicatur hymnus in trisagio sed crucis mihi passio copuletur neque in tribus subsistentiis canatur trisagion sed in me solum agatur trinitatis hymnus ex eo. quod me in trisagio isti referunt crucifixum, ne deprehendantur dicere spiritum sanctum inmortalem propter nos crucifixum. attamen proposuit et transcendit omnem haeresem Petri mala sententia. quapropter in examinatione omnium facienda Arriani licet frustra excusabunt se, sicut et aliae haereses, dicentes \'domine, tu dixisti quia pater maior me est, sicut et Petrus apostolus docuit dicens: hunc Iesum, quem uos crucifixistis, hunc et Christum et dominum deus fecit. propterea etiam credimus te esse facturam et non consubstantialem patri\'. hic autem, de quo sermo est. [77.17–18] quid excusabit? qua scriptura dicet traditum sibi trisagion crucifixum ? quia enim Esaias ait consubstantialiter in trisagio seraphim trinitatem glorificare, scimus. non enim ait. quia clamauerunt inmortalem patrem, mortalem uero filium\\ sed consubstantialiter \'sanctus sanctus sanctus\'. num hoc euangelia tradiderunt? sed arguitur ab eis, qui dixerunt: futurum est, ut filius hominis tradatur ad crucifigendum, et: oportetmulta pati filium hominis, et: implebuntur omnia, quae scripta sunt filio hominis, et: tradent eum gentibus et crucifigent eum, : Iuda osculo filium hominis tradis? non haec soli apostoli sed etiam angeli praedicauerunt dicentes:memores estote, quomodo uobis locutus est in Galilaea dicens quia oportet filium hominis multa pati. [77.19–20] haec autem dicenda sunt non tamquam alicubi separetur ab eo diuinitas, sed uobis suadent, quia diuinitas impassibilis inmortalisque permansit seorsum et distincte passiones et mortem reddens propriae carni. unde igitur hoc dogmatizare \'in trisagio crucem\'? num ex patribus? sed etiam ipsi eius accusatores erunt nusquam hoc asserendo. quapropter cum excusationem non habeat, obmutescat!" Unde resipisce; uigila, ut permaneas in iudicio patrum; scito enim, quia neque reges neque potestates neque principes soluere te poterunt ex aeterno uinculo, nisi conuictus relinquas temporalem dignitatem, sedens tamquam Iob super sordes extra ciuitatem. haec est ad te mea salutatio secundum deum in Christo Iesu circa te et non secundum homines. EXPLICIT EPISTOLA FLACCINI EPISCOPI RODOPAE AD PETRUM AXTIOCHENHI. (78.) INCIPIT EPISTOLA ASCLEPIADIS EPISCOPI TRALLENSIS AD EUNDEM PETRUM [78.1–2] Ecce, karissime, repletus est mundus scandalo expositionis tuae et regalia sollicita facta sunt et pastores excitati sunt digne super te luctum inducere. da ergo, deprecor, unam uocem rectae praedicationis, ut astruas ueritatem in communi confitendo filium dei mundo crucifixum et non hunc abiciendum per te et eius nomen, cum aliter peruerse dicitur in trisagio eius crux. numquid tu prior es patrum, qui in Nicaea conuenerunt, ut definitio tua super eos excellat? sed ais \'ego propter Nestorium adieci in trisagio crucem, eo quod ille secernat diuinitatem in crucifixione eius\\ et quid? [78.3–4] numquid nouus Nestorii sensus est? habuit enim hoc initium a Paulo uesanae mentis Samosateno, quem sancti patres in Nicaea in uita quidem non inuenerunt, dogma uero eius damnauerunt et cessauit, non quod conscripserint trisagion crucifixum, quoniam erat hoc eorum notitiae ualde grauissimum; unde trisagion quidem in mysteriis solummodo canendum reposuerunt, secundum quod seraphim aiunt, nullam in hoc adiectionem aut detractionem agentes. rursum autem haec impietas renouata et sub impio Photino roborata est et congregati sanctae memoriae patres Constantinopoli, licet eum non inuenissent uiuum, sed tamen dogma ipsius damnauerunt, quatenus nemo sapiat duos filios. unde et unum filium in sua definitione confessi sunt. numquid trisagion dixerunt propter nos crucifixum? quia definitionem patrum praecedentium se secuti sunt, et sequenda eorum dogmata iudicarunt, ut trisagion in solis mysteriis audiatur impassibiliter, sicut seraphim aiunt, et non crucifixum. [78.5–6] deinde Nestorio inminente et impia priorum suorum dogmata astruente, hoc est illius Samosateni atque Photini, collecti propter eum, id est qui circa beatissimos Caelestinum et Cyrillum tunc adgregati sunt, impietates huiusmodi restrinxerunt non adponentes in trisagio crucem. an tu uideris horum omnium sapientior existere aut sancto spiritu illis, quibus erat scientia. amplius esse plenus? tua itaque adiectio crucis in trisagio adposita implacabilis blasphemia est. uerumtamen et post hos sanctos patres cum terrae motus grauissimus Constantinopolim adprehendisset. minor et maior, diues et pauper, seruus et liber ex ea discedentes in Campo simul concurrerunt, gelu et hieme illuc potius interire quam cum ea ciuitate corruere. quibus clementia dei parcens reuelauit beatissimo Proclo, ut trisagion propter irae placationem cum litania canerent, et hoc manifeste non uni aut secundo notum est factum sed omni mundo. numquid apposuit deus in eo dici crucem? nihil itaque, quia in eius esset iniuriam. ait enim dicendum (sanctus deus, sanctus fortis, sanctus inmortalis, miserere nobis\'. [78.7–8] quomodo ergo tu praesumpsisti adponere crucem ultra deum aut etiam ultra patres, patrem confundens filio et sancto spiritui. in trisagio proferens crucem, quatenus apud te pater non sit pater solum sed etiam filius, et filius non sit filius solum sed etiam pater. et sanctus spiritus non sit solum spiritus sed etiam filius? propterea si quis apponit in trisagio crucem praeter filium dei, anathema sit. si quis quaternitatem introducit in trisagio apponens post trinitatem Christum crucifixum, anathema sit. si quis confundit trinitatem eundem dicens esse patrem et filium et sanctum spiritum, anathema sit. [78.9–10] si quis distinguit unam essentiam trinitatis in duas, anathema sit. si quis unum filium secat in dualitatem filiorum, anathema sit. si quis dei uerbum et carnem dicit unam naturam ignorans naturarum differentiam, anathema sit. si quis diuinam naturam filii confundit passionibus carnis eius et non confitetur eum spiritu impassibilem, carne uero passum, anathema sit. si quis dicit dei passibilitatem aut mortem gustasse deum tamquam ad haec eum bona uoluntate uenisse, cum conuersus esset. et non confitetur eum tamquam deum non fuisse sub dominatione mortis, mortem uero mortificasse per carnem suam mortalem, quam adsumpsit, anathema sit. [78.11] credimus enim, quia uita uita est et non recidit in mortem. tu autem cognosce et abscidere, in quibus inique locutus es. tamen sit et est dei gratia cum his, qui recte uerbum praedicant ueritatis. EXPLICIT EPISTOLA ASCLEPIADIS EPISCOPI TRALLENSIS AD PETRIM ANTIOCHENUM. (79.) GELASIUS EPISCOPIS PER DARDANIAM [79.1] DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIVERSIS EPISCOPIS PER DARDANIAM CONSTITUTIS GELASIUS EPISCOPUS. SICUT ETIAM CUNCTIS FRATRIBUS PER 1 filium om. B dualitate BK 3 unaturam V 5 diuinam naturam V: unam naturam K, naturam diuinam B 6 eius om. K impassilem K 7 passum VK: passibilem B anathemf V 9 cum om. B 10 et om. V 12 adsumsit V, sumpsit B 13 uerbis credimus enim numerum VIIII praescripsit K recedit B et ante correctionem K morte V 14 absidere B 15 sit VK: sit deus B post uerbum del. dl B 16 ueritatis] desinit K BPLASCLEPLADIS V episcopi om. B 17 IRALLENSIS PARTIS CAMPANIAE (leg. Cariae?j AD B 70. Dat. anno ut uidetur 493. B = Berolin. lat. 79, quem quae in hac epistula correxit manus Sirmondi, non curo. praeterea uerba inde a his igitur (init. § 3) usque ad damnati sunt (§ 7) in duo capitula diuisa traduntur in codice Paris. lat. 12098 = K. Edd. Car. 12 341; Bar. ad a. 492, 34; Collect. Concil.; BTA I 267; Thiel 335. 19 sq. GET.ASIUS UNIVERSIS EPIS PER DARDANIAX CONSTITTTIS Sicut B DARDAXIAX V 20 frabus V uniuersis supra linea V DALMATIAS DESTINATA EST. Ubi primum respirare fas est a continuorum tempestate bellorum, quae uel in illis prouinciis uel in istis temporum qualitas incessanter exercuit, cunctos per Dardaniam domini sacerdotes fraternae sollicitudine caritatis duximus adloquendos: [79.2–3] primum, quia regimen apostolicae sedis indepti strepitu publico, sicut dictum est, retardante commissae nobis sacrae dispensationis officium propriis, ut mos erat, litteris nequiuimus indicare, quo uestra fraternitas de communionis domini nobiscum munere gratuletur; deinde ut, post tantas acerbitates incommoditatesque mundanas qualiter inuicem ualeremus. mutuus sermo depromeret; postremo, si qua de ecclesiasticis referenda sunt causis, quae propter insidias perpetui hostis pastorali sunt iugiter circumspiciendae uigilantia, significationibus panderemus alternis. his igitur incitati per fratrem et coepiscopum nostrum Ursicinum praesentia dirigere scripta curauimus, praeeunte gratia salutationis hortantes. ut magnanimiter auxilio domini tolerando rerum transeuntium uastitatem magis esse debeamus adtoniti, ne, quod absit. perpetuae subeamus uitae dispendium. proinde, quae catholicae ueritatis poscit utilitas praecauenda. dilectio uestra paulisper aduertat. [79.4–5] apud Graecos, quibus multas haereses abundare non dubium est, iam ante annos fere quadraginta et quinque de domini nostri et saluatoris incarnatione nata conquaestio est Eutyche quondam presbytero Constantinopolitano in blasphemias proruente, per quas diceret unam tantummodo id est solam diuinitatis naturam siue substantiam in domino Iesu Christo credere nos debere susceptae carnis ueritate prorsus abolita. quod utique impium prauumque commentum Marcionistis Manichaeisque coniunctum totum sine dubio salutis nostrae solueret sacramentum, siquidem, quantum et scripturae uenerabilis dicit auctoritas et maiorum testatur doctrina nostrorum, redemptorem mundi deum totum simul deum totumque hominem ex Maria uirgine fuisse progenitum et huic mundo certum est extitisse conspicuum, sic passum atque resurrexisse constat a mortuis itaque quadraginta diebus fuisse cum discipulis conuersatum, in caelum ascendisse plena luce sit clarum eoque modo dictum ad iudicium angelo testante uenturum, ut et filius hominis, quem beatus Stephanus martyr a dextris uirtutis dei uidit astantem, manifestus appareat et, quem compunxerunt, persecutores eius aspiciant: quod nimirum sine carnis humanae non potest constare materia, cuius adsumptio glorificata est deitate non prorsus adsumpta. [79.6] unde et beatus lohannes apostolus dicit: qui negat Christum in carne uenisse, hic est antichristus, et gloriosus apostolus Paulus, qualem hodieque credere debeamus dominum nostrum Iesum Christum, palam professus est dicens: in quo habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, quo breui capitulo simul Arrianam pestem et hanc, quam diximus, Eutychianam caelesti praedicatione subuertit, quia et nihil minus est, ubi omnis plenaque diuinitas habitare perhibetur et 'corporaliter' exprimendo in ueritate persistere nostri corporis adprobatur. [79.7–8] super his autem frequenter ab apostolica sede et per beatae memoriae sanctum Leonem et per successores eius certum est Graecos fuisse conuictos, sicut ipsorum cartis, quas apud nos habemus, sine ambiguitate monstratur. nunc uero, quamuis ipsam pestilentiam non audeant profiteri, eos tamen, qui talibus communicauerint meritoque secundum Calchedonensis decreta concilii ab apostolica sede damnati sunt obstinatique in eadem damnatione defuncti, pernicioso furore defendunt et eorum recitationem ecclesiae catholicae moliuntur ingerere. quibus utique, quod absit, receptis etiam contagium prauitatis, cui se communione sociarunt, consequenter incurritur, quemadmodum, quod auertat dominus, si Arrii uel cuiuslibet haeretici ad ecclesiasticam recitationem nomen admittitur, simul et consortium detestabilis erroris adsumitur. [79.9] unde quia errorem quidem fatentur sed ea sibi putant communionem catholicam conditione laxandam, ut nomina eorum, qui praeuaricati sunt, illis in ecclesia recitare sit licitum et non tam ipsi corrigere quam sinceritatem catholicam inficere nitantur contagio perfidorum, dilectionem uestram fraternae caritatis adfectu non destitimus admonere. ut si qui talia seminantes ad uestras regiones forte peruenerint, modis omnibus excludantur uobisque cum sede beati apostoli Petri, sicut a patribus nostris est tradita, inlibata communio atque ex omni parte inconuulsa perduret. [79.10–11] certe, si quis aures uestras de hac crediderit subreptione pulsandas, sollicitudine pastorali ad nos quantocius referre properetis, ut communi studio catholicoque tractatu pro domo unius domini cuncti catholici conferant sacerdotes: ut et, quae orthodoxae definitioni competunt, intemerata seruentur et, quatenus errantibus deceat subueniri. rationabili deliberatione noscatur. haec autem uestra dilectio etiam ad contiguas sibi quasque prouincias uicinosque pontifices prudenter faciat peruenire, ut ecclesiarum praesules uniuersi ueritatis instructione percepta mortiferam declinare ualeant falsitatem. ET SUBSCRIPTIO: Deus uos incolomes custodiat, fratres carissimi. (80.) [80.1] DOMINO SANCTO APOSTOLICO ET BEATISSINO PATRI PATRUM GELASIO PAPAE URBIS ROMAE HUMILES EPISCOPI DARDANIAE. Saluberrima apostolatus uestri praecepta Tryphone uiro religioso filio nostro deferente qua oportet deuotione suscepimus et maximas deo omnipotenti et beatitudini uestrae referimus gratias, quod nos pastorali admonitione et euangelica doctrina uisitare dignatus es, domine sancte apostolice et beatissime pater patrum. desiderii enim et uoti nostri est iussionibus uestris in omnibus oboedire et, quemadmodum a patribus nostris accepimus, sedi apostolicae, quae uitae et meritis uestris delata est. intemeratas seruare atque religionem orthodoxam. cuius estis praedicatores, fideli et inculpata deuotione, prout rusticitatis sensus patitur, custodire. [80.2] Eutyclietis enim uel Petri Acaciique et omnium sectatorum eius atque consortium uelut quaedam pestifera contagia ante uestram quoque uitauimus iussionem et multo magis nunc post admonitionem sedis apostolicae ab eadem nus pollutione necesse est abstinere et, si qui alii eiusdem Eutychetis sectam uel Petri et Acacii aut secuti sunt aut sequentur uel eorundem se complicibus atque consortibus aestimant inmiscendos, a nobis, qui sedi apostolicae secundum diuina praecepta et patrum statuta inculpatim seruire desideramus. [80.3–4] omni ratione uitandi sunt. et si qui forte praua intentione, quod neque arbitramur neque optamus, a sede apostolica se crediderint segregandos, ab eorum nos alienos esse consortio profitemur, quoniam, ut dictum est, patrum in omnibus custodientes praecepta et inuiolabilia sacrosanctorum canonum instituta sectantes apostolicae et singulari illi sedi uestrae communi fide et deuotione parere contendimus. et quoniam suggerendi nobis fomitem pro insita sibi benignitate beatitudo uestra concessit, aliqua memorato Tryphoni uiro religioso filio nostro praeceptorum uestrorum portitori suggerenda mandauimus et, ut suggestionom eius, quantum arbitramur, iustam et rationabilem pro supplicatione nostra libenti animo apostolatus uester dignetur admittere, fusis precibus exoramus. quod supplicatio nostra meretur effectum, unum ex angelica sede uestra cum saepe dicto uiro religioso ad nos usque praecipite destinare. ut sub eius praesentia, quae fides orthodoxa et uestrae iussionis sinceritas postulat, ordinentur. [80.5] ET SIBSCRIPTIO: Iohannes episcopus sacrosanctae ecclesiae Scopinae metropolitanae ciuitatis huic rescripto a nobis dato consentiens ad omnia, quae superius continentur, manu propria subscripsi. Samuhel episcopus ut supra subscripsi. Bonosus episcopus ut supra subscripsi. Uerianus episcopus per Ualentinum archidiaconum ut supra subscripsi. Faustinus episcopus ut supra subscripsi. Ursi. cinus episcopus ut supra subscripsi. (81.) INCIPIT PAPAE GELASII EPISTOLA AD LAURENTIUM DE LIGNIDO [81.1–2] In prolixitate epistolae dilectionis tuae magno nos gaudio replesti in ea parte, in qua dictum est, quod in Thessalonicensi ecclesia uel in aliis similiter recitata epistola decessoris nostri de excessibus Acacii cuncti eidem anathema dixerint nec quisquam communioni praeuaricatoris sese miscuerit. unde quia nos admones dilectione fraterna, ut uelut medicinam quandam fidei episcopis per Illyricum uel aliis ministrare debeamus. quamquam hoc copiosissime factum sit a beatae recordationis decessore nostro, et quia mos est Romanae ecclesiae sacerdoti nouiter constituto formam fidei suae ad sanctas ecclesias praerogare, haec eadem compendiosa nimis breuitate studui renouare, ut, sub qua fide uiuendum sit, secundum statuta patrum in hac nostra epistola propter breuitatem sine fastidio lector agnoscat. [81.3–4] confitemur ergo dominum nostrum legum Christum filium dei unigenitum ante omnia quidem saecula sine principio ex patre natum secundum deitatem, in nouissimis autem diebus de sancta uirgine Maria eundem incarnatum et perfectum hominem ex anima rationali et corporis susceptione, homousion patri secundum deitatem et homousion nobis secundum humanitatem. duarum enim naturarum perfectarum unitas facta est ineffabiliter. propter quod unum Christum eundem filium dei et hominis unigenitum a patre et primogenitum ex mortuis confitemur, scientes quod quidem coaeternus suo patri secundum diuinitatem, secundum quam opifex est omnium, et dignatus est post consensionem sanctae uirginis, cum dixit ad angelum ecce ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum, ineffabiliter sibi ex ipsa aedificari templum et istud sibi uniuit. quod non coaeternum de sua substantia e caelo detulit corpus sed ex massa nostrae substantiae, hoc est ex uirgine. [81.5] hoc accipiens et sibi uniens non deus uerbum in carne uersus est neque ut fantasma apparens, sed inconuertibiliter et incommutabiliter suam conseruauit essentiam, primitias naturae nostrae sibi uniuit. nam principium deus uerbum has nostrae naturae primitias per multam sibi bonitatem unire dignatus est: qui non permixtus sed in utrisque substantiis unus et ipse uisus secundum quod scriptum est: soluite templum istud et in tribus diebus resuscitabo illud. soluitur enim Christus Iesus secundum meam substantiam, quam suscepit, et solutum suscitat proprium templum, hoc ipse secundum diuinam substantiam, secundum quam et omnium artifex est. numquam autem post resurrectionem unitionis nostrae naturae discessit a proprio templo nec discedere potest propter ineffabilem suam benignitatem, sed est ipse dominus Iesus Christus et passibilis et impassibilis, passibilis secundum humanitatem, impassibilis secundum diuinitatem. [81.6] suscitauit igitur suum templum deus uerbum et in se naturae nostrae resurrectionem et renouationem operatus est. et hanc dominus Christus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis ostendebat dicens : palpate me et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, quemadmodum me uidetis habere. non dixit \'quemadmodum me dicitis esse\' sed \'habere\', ut et qui habet et qui habetur considerans, non permixtionem, non conuersionem, non mutationem sed unitatem factam respicias. propterea et fixuras clauorum et punctionem lanceae demonstrauit et cum discipulis manducauit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae in se renouatam doceret, et, quia secundum beatam diuinitatis substantiam inconuertibilis, incommutabilis, impassibilis, inmortalis, nullius indigens, perficiens omnes passiones, et permisit proprio inferri templo, quod uirtute propria suscitauit, et per propriam perfectionem templi sui renouationem nostrae naturae operatus est. [81.7] qui autem dicunt subtilem hominem Christum aut passibilem deum aut in carne uersum aut non counitum habuisse corpus aut de caelo hoc detulisse aut fantasma esse aut mortalem dicentes deum uerbum indiguisse, ut a patre resuscitaretur, aut sine anima corpus aut sine sensu hominem suscepisse aut duas substantias Christi secundum permixtionem confusas unam factam fuisse substantiam et non confitentes dominum nostrum Iesum Christum duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, secundum quod unus Christus, unus idem filius, istos anathematizat catholica et apostolica ecclesia. [81.8–9] haec ergo sunt, frater dilectissime, quae pro antidoto nos debere mittere flagitasti, quod nullus amarum neque dulce noxium uidendum refugiat. nam et de nostro conuentu disposueramus quosdam dirigere, si ratio id temporis fieri permisisset. quod facere credimus oportune, cum illarum partium correctio ad nos iuuante domino lega- I tione plenissima, sicut confidimus, fuerit nuntiata, sperantes etiam de dei nostri misericordia, ut huic praedicationi nostrae clementissimus et Christianissimus imperator unanimitatem suam auxiliumque coniungat, quatenus pro fide, qua pollet, in illis regionibus coherceat, qui nouis quaestiunculis et secundum elementa mundi, sicut uas electionis ante praedixit, superflua uanaque concinnant nolentes contineri salutaribus disciplinis. [81.10] sed uos, sicut ait idem apostolus, non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis et in illo docti estis, sicut est ueritas in Iesu, quam utique ille adprehendere poterit, qui orthodoxorum patrum, sicut saepe iam dictum est, obseruauerit instituta. deus te incolomem custodiat, frater karissime. (82.) [82.1–2] AGAPITVS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Gratulamur. uenerabilis imperator, quod tanto catholicae fidei ardore succenderis, ut omnibus piissimae uitae uestrae temporibus piam sollicitudinem circa seruandam augendamque ecclesiarum concordiam clementer adhibeas et unam fidem suaque per omnia firmitate consimilem omnibus populis Christianis cupias praedicari. nec mirum in eiusmodi clementiam uestram placita deo cogitatione persistere, cum non alius imperii uestri beatior sit prouectus quam religionis augmentum. quapropter libenti hoc et prophetica uoce cantabo: repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione, quod florentissimum principatum uestrum diuinis cotidie conspicimus beneficiis adornari. [82.3] cupis etenim, uenerabilis imperator, ut tuae pietatis epistolam de fidei uestrae expositione nuper ad beatae memoriae decessorem nostrum Iohannem Romanae sedis antistitem per Hypatium atque Demetrium episcopos destinatam et a praefato praesule roboratam nostra quoque auctoritate firmemus: laudamus, amplectimur; non quia laicis auctoritatem praedicationis admittimus sed quia studium fidei uestrae patrum nostrorum regulis congruens confirmamus atque roboramus, per quod iam et unitas prouenit ecclesiae et reliqua catholicae membra ecclesiae ad eius conpagem uestrae christianitais constantia reditura confidimus. [82.4–5] cuius professionis ue) epistolae uestrae tenorem inferius adnectentes studium, quod circa deum integre geritis, nostra auctoritate firmamus, praedicantes huiusmodi fidem omnibus patrum nostrorum regulis conuenire et apostolicae sedis concordare dog-matibus, constituentes, ut si quis nostrae catholicae fidei contraire temptauerit, quam pro submouenda haereticorum suspicione paternis regulis consonantem praesenti definitione firmamus, a sancta communione efficiatur extraneus. unde et Cyrum eiusque sequaces iam ante pro hac insania ab ecclesiae catholicae communione suspensos et in sua hactenus perfidia permanentes, nisi sub satisfactione canonica doctrinam apostolicam fuerint consecuti, nullatenus patimur eos sacrae communioni restitui sed etiam ut haereticos anathemati subicimus. dignum etenim iudicamus, ut qui nostris constitutionibus parere contempserit, ecclesiasticum statum puritatemque non maculet. textus autem epistolae hic est. (83.) [83.1–2] GLORIOSISSIMO ET CLEMENTISSIMO FILIO IUSTINIANO AUGUSTO UIGILIUS EPISCOPUS. Inter innumeras sollicitudines, quibus oneratur imperiale fastigium, laudabile clementiae uestrae cognoscimus esse propositum, per quod summotis omnibus discordiae seminibus, quae in agro dominico humani generis inimicus asperserat, uniuersos domini sacerdotes praemissis ad testimonium conscientiae suae professionibus. per quas sanctorum patrum et uenerabilium quattuor synodorum ac praesulum sedis apostolicae inhaerere definitionibus atque iudiciis monstrarentur. ad unitatem atque concordiam restituere properastis. quarum professionum forma ut ecclesiasticae pacis amplectendum posteritati tradatur exemplum, praesenti, quemadmodum se habeat, insertam paginae declaramus. [83.3–4] EXEXPLAR PRIMAE PROFESSIONIS QUAM AP SANCTAM EIPHIXIAM FECERUNT. Omnes quidem fideles, maxime uero dei sacerdotes pacem et sanctificationem sequi cum omnibus oportet, sine quibus nemo secundum apostolum uidebit dominum. et nos igitur apostolicam sequentes doctrinam et festinantes concordiam ecclesiarum seruari pracsentem facimus libellum. in primis quattuor sanctas synodos patresque, qui in isdem synodis consederunt, Nicaenam trecentorum decem et octo, Constantinopolitanam centum quinquaginta, Ephesenam primam ducentorum (in qua in legatis suis atque uicariis, id est beatissimo Cyrillo Alexandrinae urbis episcopo et Arcadio et Proiecto episcopis et Philippo presbytero, beatissimus Caelestinus papa senioris Romae noscitur praesedisse) [83.5] et Calcedonensem sexcentorum triginta sanctorum patrum suscipimus et per omnia et in omnibus, quaecumque in omnibus gestis Calchedonensis concilii aliarumque praedictarum synodorum, sicut in isdem quattuor synodis scriptum inuenitur, communi consensu cum legatis atque uicariis sedis apostolicae, in quibus iuxta tempora sua prodecessores sanctitatis uestrae beatissimi papae senioris Romae ipsis synodis praesederunt, tam de fide quam de aliis omnibus causis iudiciis constitutionibus aut dispositionibus definita aut iudicata uel constituta siue disposita sunt, inconcusse inuiolabiliter inreprehensibiliter atque inretractabiliter sine adiectione uel inmutatione aliqua nos promittimus secuturos nec quicquam contrarium, quod ad earum reprehensionem et retractationem uel permutationem siue iniuriam sub qualibet occasione uel nouitate pertineat, ammissuros aut tale aliquid praesumentibus consensuros: [83.6–7] sed quaecumque communi consensu cum legatis atque uicariis sedis apostolicae orthodoxa esse ibidem dicta sunt, ea orthodoxa ueneramur atque suscipimus; quaecumque anathematizauerunt uel damnauerunt, et nos anathematizamus atque damnamus et uniuersa. sicut in isdem synodis communi consensu cum uicariis sedis apostolicae iudicata aut definita uel constituta sine disposita lecta inueniuntur, inretractabiliter atque impermutabiliter conseruamus. sed et beatae recordationis papae Leonis epistolas et sedis apostolicae constituta, quae tam de fide quam de firmitate supra dictarum quattuor synodorum processerunt, nos in omnibus secuturos seruaturosque promittimus, anathematizantes omnem hominem ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem, quicumque contra ea, quae superius promisimus, sub qualibet occasione uel altercatione uenire temptauerit. [83.8–9] libellum autem in causa trium capitulorum, de quibus quaestio nata est, contra constitutum piissimi principis et beatitudinis uestrae ego quidem nullum feci sed uolo atque consentio, ut omnes libelli, qui facti sunt, sub hac forma beatitudini uestrae reddantur. de iniuriis autem, quaecnmque beatitudini et sedi uestrae factae sunt, eas quidem non feci sed, quia pro pace ecclesiae modis est omnibus festinandum, uelut si eas fecissem, ueniam postulo. quia uero tempore discordiae excommunicatos uel non receptos a beatitudune uestra in communione suscepi, pariter ueniam postulo. [83.10–11] In hac forma fecerunt Menas Constantinopolitanus episcopus, Theodorus Caesareae Cappadociae, Andreas Ephesenus, Theo. dorus Antiochiae Pisidiae, Petrus Tarsensis, sed et multi alii idem fecerunt. ITEM EXEMFLAR PROFESSIONIS qi AM RESIDUI EPISCOl\'1 THEOPHANIORVM DIE NOBIS FECERUNT. Scientes, quantorum bonorum causa est pax dei custodiens corda et sensus fidelium et colligens eos ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione et ad perficienda diuina mandata, et propitium deum faciens in his, quae recta sunt, concordantibus: [83.12–13] ideo festinantes unitatem conseruare ad apostolicam sedem uestrae beatitudinis manifestum facimus, quod nos semper conseruauimus et conseruamus fidem ab initio traditam a magno deo et saluatore nostro Iesu Christo sanctis apostolis et ab illis in omni mundo praedicatam et a sanctis patribus explanatam et maxime ab his, qui in sanctis quattuor synodis congregati sunt: quos per omnia et in omnibus sequimur et suscipimus, id est trecentos decem et octo sanctos patres, qui Nicaeae congregati sunt et sanctum symbolum siue mathema fidei exposuerunt et Arrianam impietatem anathematizauerunt ei eos, qui eam sapuerunt uel sapiunt; [83.14–15] suscipimus autem et centum quinquaginta sanctos patres Constantinopoli congregatos, qui idem sanctum mathema explanauerunt et de deitate sancti spiritus dilucidauerunt et haeresem Macedonianam spiritum sanctum impugnantem et impium Apollinarium condemnauerunt cum his, qui eadem illis sapuerunt uel sapiunt; suscipimus autem et sanctos ducentos patres in Ephesena prima synodo collectos, qui per omnia secuti sunt idem sanctum symbolum siue mathema et condemnauerunt Nestorium impium et scelerata eius dogmata et eos, qui similia ei aliquando sapuerunt uel sapiunt; [83.16] ad haec autem suscipimus et sexcentos triginta sanctos patres Calchedone congregatos, qui etiam ipsi per omnia consenserunt praedictis sanctis tribus synodis et secuti sunt praedictum symbolum siue mathema a trecentis decem et octo sanctis patribus expositum et a centum quinquaginta sanctis patribus explanatum et anathematizauerunt eos, qui aliud praeter praedictum symbolum praesumunt docere aut exponere aut tradere sanctis dei ecclesiis, condemnauerunt autem et anathematizauerunt et Eutychen et Nestorium et impia eorum dogmata et eos, qui similia eis sapuerunt uel sapiunt. [83.17] his ita se habentibus certum facimus, quod omnia, quae a praedictis sanctis quattuor synodis iudicata et definita sunt, et seruauimus et seruamus, quia etsi per diuersa tempora praedictae sanctae quattuor synodi factae sunt, tamen unam eandemque confessionem fidei seruauerunt et praedicauerunt. suscipimus autem et amplectimur et epistolas praesulum Romanae sedis apostolicae tam aliorum quam Leonis sanctae memoriae de recta fide scriptas et de quattuor sanctis conciliis uol de uno eorum. [83.18] cum igitur praedicta omnia et seruauimus et seruamus et in isdem nobis ipsis inuicem consentimus, necessarium est conferri de tribus capitulis, unde quibusdam quaestio nata est, et ideo petimus praesidente nobis uestra beatitudine sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine sanctis propositis euangeliis communi tractatu eadem capitula in medio proponenda quaeri et conferri et finem quaestioni imponi deo placitum et conuenientem his, quae a sanctis quattuor conciliis definita sunt, quoniam ad augmentum pacis et concordiam ecclesiarum pertinet, ut omni de medio dissensione sublata, quae a praedictis quattuor sanctis conciliis definita sunt, inconcussa seruentur, sanctarum synodorum reuerentia in omnibus custodita. his autem et subscripsimus. [83.19–20] In hunc modum fratres et coepiscopi nostri Eutychius Coustantinopolitanus, Apollinaris Alexandrinus, Domninus Antiochiae Syriae, Helias Thessalonicensis, sed et ceteri, qui primam professionem non fecerunt. in hac secunda professione aut suscripserunt aut seorsum eandem fecerunt. His igitur ita dispositis optauimus quidem, uenerabilis imperator ut, sicut frequentissime supplici prece poposcimus, euntes ad quemlibet Italiae locum aut certe ad Siciliam conuocatis ad nos Africanae et aliarum prouinciarum Latinae linguae sacerdotibus uel ecclesiae nostrae sacratis ordinibus secundum consuetudinem tractaremus et de quaestionibus trium capitulorum pietati uestrae redderemus plena deliberatione responsum. [83.21–22] quod quia fieri serenitas uestra non adnuit, hoc interim noscitur constitutum, ut oblatis a nobis mansuetudini uestrae nominibus de supra scriptis prouinciis, qui nobiscum ad tractatum adhiberentur, antistites clementia uestra faceret aduenire. cui dispositioni item praebuimus ecclesiasticae pacis amore consensum. postea uero hoc magis cum consensu fratrum nostrorum istarum partium episcoporum nuper ante sanctum paschae diem pietas uestra constituit, ut exaequato numero his pontificibus, qui in Constantinopolitana urbe praesentes sunt, de tribus capitulis, ex quibus quaestio uertitur, secundum superius designatam fratrum nostrorum episcoporum professionem deberemus inire tractatum. [83.23–24] sed quia, dum ea, quae pro conseruanda ecclesiarum pace cum fratribus nostris fieri uestra dispositione conuenerant, festinaremus impleri, ut habita salubri deliberatione communiter et propter informandam uniuersalem ecclesiam cunctis, quae inter nos gererentur, in scriptum deductis atque iacentibus nostrum ex his collectum de tribus capitulis in quaestionem deductis iudicium proueniret, continuo pietas uestra post illud uolumen. quod nobis non ante multos paschae dies per fratrem nostrum Benignum Heracleae Pelagoniae direxit episcopum, aliam denuo chartam post diem sanctum paschae per uirum magnificum Theodorum decurionem palatii destinauit, in qua uos interim, quid de tribus sentiretis capitulis, exponentes nostrum poposcitis dari ex eadem debere causa responsum, idemque fratres nostri neque exaequato nobiscum numero residere neque in scriptum, quae ageremus uel tractaremus, redigi paterentur, tamquam (quod absit!) non conuenientia rectitudini loqueremur, quae scribere timeremus, et insuper gloriosissimis ad nos proceribus destinatis insisteret uestra clementia nostrum de trium capitulorum negotio quam celerrime proferri debere responsum: [83.25–26] nec sic destitimus uestrae oboedire uelle clementiae, hoc solummodo postulantes, ut pro infirmitate corporis nostri, quae nulli habetur incognita, uiginti dierum nobis daretis indutias, quatenus habito nobiscum deo auxiliante tractatu definitionis nostrae constituto die scripto sententiam diceremus. ad fratres et coepiscopos nostros, a quibus similiter de eadem causa responsum uos flagitare dixistis, filium nostrum diaconum Pelagium cum huiusmodi mandato direximus dicentes, ut, quia constitutus conlationis faciendae modus fuerat praetermissus, saltem XX dies pro ante dicta mei corporis inbecillitate, quam norunt, nostrum deberent definitiuum de tribus capitulis sustinere responsum, antiquum ac regularem custodientes ordinem, ne ante nostrae hoc est sedis apostolicae, cui per dei gratiam praesidemus, promulgationem sententiae quicquam proferre temptarent, unde scandali rursus, quae sopita fuerat, oriri pot.uisset occasio. [83.27] propositis itaque nobis et diligenter inspectis, in quantum uniuscuiusque capituli in quaestionem deducti ratio postulabat, synodalibus codicibus atque gestis prolatisque aliis eorundem patrum, qui uel in sanctis quattuor synodis aut in una earum resedisse monstrantur, synodalibus epistolis, inspectis nihilominus prodecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constitutis aliisque probatorum patrum necessariis instructionibus pertractatis, si qua de his, quae in quaestionem deducta sunt, apud patres nostros examinata fuerint, finita atque disposita, memores superius designatarum professionum inuestigare curauimus. [83.28] inspicientes dogmata quaedam in prima chartacei uoluminis parte per fratrem nostrum Benignum episcopum Heracleae Pelagoniae a uestra pietate transmissi iacentia, quorum tenor secundum intellectum subter expositum ad excludendum totius ambiguitatis errorem praesenti definitioni nostrae tenetur insertus, plena exsecrabilibus blasphemiis et orthodoxae fidei, quae secundum euangelicam apostolicamque doctrinam a sanctis quattuor synodis Nicaena Constantinopolitana Ephesena prima atque Calchedonensi probabiliter atque inreprehensibiliter sancti spiritus cooperante praesentia legitur definita, ualde inimica esse perspeximus et procul a Christianis sensibus repellenda: propterea ergo utpote exsecrabilia atque a sanctis patribus olim sine dubitatione damnata nostra quoque sententia anathematizamus atque damnamus. quorum primum capitulum ita se habet: CAPITULUM I [83.29–30] Quomodo igitur tu, cui super omnes maxime decet dementium regimen, illum, qui ex uirgine natus est, deum esse et ex deo consubstantialem patri existimari dicis, nisi forte sancto spiritui imputare illius creationem nos iubes? sed, qui deus est et ex deo et consubstantialis patri, ei quidem, qui ex uirgine natus erat (o mirande!) et qui per spiritum sanctum secundum diuinas scripturas plasmatus est et confictionem in muliebri accepit uentre, inerat forsitan, quia mox, quam plasmatus est. et ut templum dei esset accepit: non tamen existimandum nobis est deum de uirgine natum esse, nisi forte idem existimandum nobis est et quod natum est et quod est in nato templum et qui in templo est deum uerbum; non tamen nec secundum tuam uocem pronuntiandum est omnino ex uirgine natum deum esse et ex deo consubstantialem patri. [83.31] nam si non hoino est, sicut dicis, adsumptus, qui natus est ex uirgine, deus uero incarnatus: quomodo, qui natus est, deus ex deo et consubstantialis diceretur patri carne non potente hanc uocem suscipere? nam est quidem dementia deum ex uirgine natum esse dicere; hoc enim nihil aliud est quam ex semine eum dicere Dauid de substantia uirginis genitum et in ipsa plasmatum. quia quod ex semine Dauid et de substantia uirginis est. in materno uentre constitit et sancti spiritus plasmatum uirtute natum fuisse dicimus de uirgine. [83.32–33] ut autem aliquis ex hoc concedat dicere ipsis, quod deus et ex deo et consubstantialis patri natus est ex uirgine, eo quod est in templo nato: sed non per se natus est deus uerbum, incarnatus uero, sicut dicit iste sapiens. si igitur cum carne eum natum esse dicunt, quod autem natum est, deus ex deo et consubstantialis patri est, necesse est hoc et carnem dicere, quod, si non id caro est, quoniam nec deus nec ex deo nec consubstantialis patri sed ex semine Dauid et consubstantialis ei, cuius semen est, non id, quod natum est ex uirgine, deus et ex deo et consubstantialis patri (nisi forte pars nati, prout ipse in inferioribus partem Christi nominat deitatem) sed non diuina natura ex uirgine nata est: [83.34] natus autem est ex uirgine, qui ex substantia uirginis constat. non deus uerbum ex Maria natus est; natus autem est ex Maria, qui ex semine est Dauid, non deus uerbum ex muliere natus est, sed natus est ex muliere, qui uirtute sancti spiritus plasmatus est in ea; non ex matre natus est consubstantialis patri (sine matre enim iste secundum beati Pauli uocem) sed qui in posterioribus temporibus in materno uentre sancti spiritus uirtute plasmatus est utpote sine patre propter hoc dictus. [83.35] In supra scripto primo capitulo quoniam per circuitus id uidetur astrui, quia homo purus ex sancta uirgine Maria natus sit, dicendo (si fatemur deum uerbum, qui consubstantialis est patri, carne ex eadem uirgine natum, necesse est ut et carnem consubstantialem patri consequenter esse dicamus\' ideoque quicumque huiusmodi intellectu sapit docet credit aut praedicat et non eundem uerbum ac filium dei per secundam natiuitatem ex sancta uirgine incarnatum et natum credit, anathema sit. CAPITULUM II [83.36] Mox autem in ipso plasmato deus uerbum factus est; nec enim in caelum ascendenti solum inerat sed etiam ex mortuis resurgenti utpote et resuscitans eum secundum suam promissionem; nec resurgenti solum inerat sed etiam crucifixo et baptizato et euangelicam post baptisma conuersationem peragenti nec non etiam ante baptisma legalem adimplenti constitutionem et praesentato secundum legem et circumciso et partus pannis obuoluto; erat autem forte in ipso et nascenti et cum in materno utere esset a prima statim plasmatione; dispensationi enim, quae circa eum erat, ordinem imponebat utpote et particulatim ipsum ad perfectionem producens. CAPITULUM III [83.37] Et per tempus quidem ad baptisma ducens, post illud autem ad mortem, deinde secundum suam pronuntiationem resuscitans, ducens in caelum, collocans eum ad dexteram dei per suam coniunctioncm, ex qua sedet et adoratur ah omnibus et omnibus indicabit. istorum autem omnium finem apud so habebat deus uerbum. cum in eo erat, et omnia per ordinem complebat. quem ordinem ipse arbitrabatur bene habere praefinitione quidem et uoluntate, quam antea statuit pro his quae euentura erant, et bona uoluntate, quam circa eum habebat, ab initio similiter inerat ei, per ordinem autem sibi placitum ad perfectionem ducebat ipsum. [83.38] In supra scriptis secundo et tertio capitulis hoc uidetur astrui, quia deus uerbum homini plasmato inerat tamquam alter in altero. dicendo enim, ut particulatim dispensationi, quae circa eum erat, ordinem uideretur imponere et eum propter bonam uoluntatem, quam circa ipsum habebat et praestabat ei qui adsumptus est, ad prouectum perfectionis adducere, talibus uerbis dualitas personarum in uno domino ac deo nostro Iesu Christo execrabiliter uidetur induci et tamquam quemlibet hominem dei uerbi gratia per spatia temporum profecisse ideoque, quicumque eo intellectu sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM IIII [83.39–40] Suam autem Cooperationem ad proposita opera praestabat ei\' qui adsumptus est : ubi hoc facit in loco sensus fuisse deitatem illi, qui adsumptus est? nec enim eis, quibuscumque suam donauit Cooperationem, sensus locum illis t obtinebat; si autem et modo praecipuam quandam cooperationem donauit illi, qui adsumptus est, non hoc faciebat locum sensus deitatem optinere. sed si doitas pro sensn fiebat illi, qui adsumptus est, secundum uestra uerba: quomodo timorem in passione suscipiebat? quid uehementioribus orationibus ad inminentem necessitatem indigebat. quas cum magna quidem et clamosa uoce, cum plurimis autem lacrimis secundum beatum Paulum referebat deo? quomodo timore tanto tenebatur, ut ex inmensa trepidatione fontes sudoris dimitteret euangelista aperte dicente, quod globis sanguinis similis sudor descendebat? [83.41] quid autem et angeli aduentu et uisitatione egebat animam reficientis in experimento malorum, confortantis eius alacritatem, excitantis eum ad inminentem passionis necessitatem, tolerare fortiter mala suadentis, unguentis ad patientiam et tolerantiam malorum, ostendentis praesentium malorum fructum, ex passione mutationem futuram, gloriam bonam circa eum post passionem futuram? qui enim secundum euangelistae uocem confortabat eum, angelus scilicet, uerbis istis fortem eum faciebat et infirmitate naturae superiorem fieri hortabatur et corroborando cogitationes eius fortem eum faciebat. [83.42] In supra scripto quarto capitulo quia dici intellegitur, quod sicut aliis hominibus donauit suam cooperationem deus, ita et ei, qui adsumptus est, licet praecipua, tamen similiter ut aliis hominibus dicitur esse donata et ita purum atque infirmum hominem circa passionem angeli eguisse praesidio, ut ei pro corroborandis cogitationibus eius futura gloria promitteretur de tolerantia passionis: quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.\' CAPITULUM V [83.43–44] \'Uade post me, satanas; scandalum mihi es, quod 11 non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum: non est confusio mihi mors, non fugiam ipsam ut indecentem ad humanam gloriam respiciens; sustinebo autem meliore animo experimentum mortis pro plurimis bonis futurae, in quibus et ipse fuero et per me omnes. ne mihi animum laedas neque turbes tamquam confusione dignum fugere admonens mortis experimentum.\' In supra scripto quinto capitulo dicitur, quod ideo Iesus Christus uerba Petri apostoli fuerit aspernatus, quando ei dixit: uade post me, satanas; scandalum es mihi. quia non sapis ea quae dei sunt sed.ea quae hominum, ne dissuasione eius animus ipsius perturbatus refugeret passionem et quia passione sua proficeret et pro plurimis bonis exinde sibi adipiscendis futurae mortis experimentum susciperet. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non magis nobis mortem ipsius, quam propria carne suscepit, aeternae credit uitae praemia contulisse, anathema sit. CAPITULUM VI [83.45] Quod enim dictum est: ducebatur a spiritu, aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad uirtutem propositorum confortabatur, ab eo ad haec quae oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus corroborabatur, ut ad tantum certamen sufficeret, sicut et beatus dicit Paulus: quicumque enim spiritu dei aguntur, hi sunt filii dei, dnci spiritu dicens illos, qui ab eo gubernantur, ab eo docentur. ab eo ad melius constituuntur, ab eo competentium doctrinam accipiunt. [83.46–47] cum dixisset autem euangelista, quod spiritu sancto plenus regressus est ab Iordane, aperte demonstrauit, quod huius causa sancti spiritus habitationem in baptismate suscepit, ut inde ad proposita caperet uirtutem. unde et ad certamen illud, quod pro nobis erat ad diabolum effecturus, spiritu ducebatur. In supra dicto sexto capitulo rursus tamquam purus homo ab spiritu, cuius praesentiam post baptisma suscepisse dicitur. ad omnia ductus perhibetur, confortatus et edoctus sicut ceteri homines, de quibus, ut hic uidetur dici, apostolus ait: quicumque spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non deum uerbum incarnatum unum esse credit et confitetur et praedicat Christum. anathema sit. CAPITULUM VII [83.48–49] Dicant igitur nobis omnium sapientissimi: si pro sensu domino Christo, qui est secundum carnem, deitas facta esset, sicut dicunt, quid sancti spiritus cooperatione ad haec Christus indigebat? nec enim unigeniti deitas spiritu indigebat ad iustificationem, spiritu indigebat ad uincendum diabolum, spiritu indigebat ad operanda miracula, spiritu indigebat ut doceretur ea quae decebat peragere,.spiritu indigebat, ut inmaculatus appareret. si enim pro sensu quidem deitas, sufficiebat autem ad omnia eius uirtus, necesse erat inde omnia fieri, ut superflua esset sancti spiritus habitatio. sed nunc unctum esse dicit ipsum spiritu et habitasse in eo spiritum et ad omnia adiutasse proposita et doctrinam inde ipsum accepisse et uirtutem et inde impetrasse iustificationem et inde inmaculatum factum esse. [83.50] In supra scripto septimo capitulo hoc dici intellegitur. quia ut ceteri homines ad iustificationem suam et ad uincendum diabolum et ad operanda miracula et ut doceretur ea, quae decebat eum agere. et ut inmaculatus appareret, habitatione sancti spiritus eguisset et ipso spiritu eum ad omnia adiutum fuisse proposita. quicumque ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non sua deitate Christum utpote uerum deum omnia operatum fuisse quae uoluit et operari quae uolet sed tamquam purum hominem sancti spiritus eguisse solatio, anathema sit. CAPITULUM VIII [83.51] Hoc, quod ante saecula erat, dicit in ultimis factum esse temporibus (utpote quibusdam hoc confitentibus, cum nemo ex his, qui pietatis curam habent, istum patitur morbum habere dementiae, ut dicat eum, qui ante saecula est, in ultimis factum esse) et his infert, quod necesse est et hoc, quod in ultimis est, ante saecula esse, et accusat eos, qui non omnia similiter cum obuersione dicunt, quasi his, qui unum esse filium confitentur, necessitatem habentibus cum obuersione omnia dicere. [83.52–53] et quis non beatificet uestram dementiam? quis autem non optet tales impetrare doctores tantam confusionem rationi pietatis introducentes, ut dicerent \'hoc. quod ante saecula est, factum est in ultimis\' et hoc alienarent sua natura et ad deterius deducerent, deinde obuerterent quod et hoc, quod est in ultimis, ante saecula est, cum oporteret forte dicere quod, qui ante saecula erat, adsumpsit hunc, qui in ultimis erat secundum beati Pauli uocem? uestras igitur leges sequentes et a tua sapientia constitutam obuersionem immo magis snbuersionem suscipientes age omnia simul confundamus et nulla iam sit discretio nec dei formae nec serui formae, nec templi sumpti nec eius qui in templo habitauit, nec eius qui solutus est nec eius qui suscitauit, nec eius qui perfectus est in passionibus nec eius qui perfecit, [83.54] nec eius qui memoriam meritus est nec eius qui memor factus est, nec eius qui uisitatus est nec eius qui uisitauit, nec eius qui paulo minus ab angelis minoratus est nec eius qui minorauit, nec eius qui gloria et honore coronatus est nec eius qui coronauit, nec eius qui constitutus est super opera manuum dei nec eius qui constituit, nec eius qui accepit ista ad subiectionem nec eius qui dedit subiectionem. [83.55] In supra dicto octauo capitulo diuersis modis uidetur induci dualitas personarum per hoc quod dicitur \'non ipse, qui ante saecula erat, in ultimis dicendus est uenisse temporibus\', sed quasi altera sit adsumentis humanitatem, altera adsumpti persona. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non eundem deum uerbum, qui ante saecula ex patre natus est, in ultimis temporibus ex beata uirgine Maria incarnatum et natum esse fatetur, ut unus idemque sit Christus in utraque natura, anathema sit. CAPITULUM IX [83.56] Istum igitur uirum, in quo statuit omnium facere iudicium ad . fidem futurorum, cum resuscitasset eum ex mortuis et iudicem omnium demonstrasset secundum beati Pauli uocem. merito unitate ad se ipsum dignatus est et per coniunctionem ad se factam talium participem eum fecit, ut et adorationis communionem haberet, omnibus quidem diuinae naturae debitam adorationem reddentibus, comprehendentibus autem adoratione et illum, quem inseparabiliter scit sibi coniunctum. ex quo manifestum est, quod ad maiora eum perduxerit. [83.57] In supra scripto nono capitulo coniunctionis et participationis cuiusdam uocabulo quasi dei ad hominem Christum factae diuinis Christus asseritur operibus decorari: per quae rursus dualitas inducitur personarum. si quis igitur ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque Christum deum ac dominum nostrum manente in suis proprietatibus differentia naturarum agnoscit et credit, anathema sit. CAPITULUM X [83.58–59] \'Ego quidem, quem uidetis, nihil quidem facere possum secundum meam naturam, cum homo sim; operor autem, quia in me manens pater omnia facit. quoniam enim et ego in patre et pater in me, deus autem uerbum unigenitus dei in me est, certum est quod et pater cum ipso in me manet et opera facit'. et non est mirandum de Christo haec existimari, cum euidenter ipse de ceteris hominibus dicit: qui diligit me, uerbum meum obseruet et pater meus diliget eum et ad eum ueniemus et mansionem apud ipsum faciemus. si enim apud unumquemque huiusmodi hominem et pater et filius mansionem faciunt, quid mirandum est, si in domino secundum carnem Christo ambo simul putarentur manere communione eorum secundum substantiam communionem etiam mansionis forsitan suscipiente? [83.60] hominis habitare. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XI [83.61–62] Ita et animam utpote humanam et inmortalem constitutam et sensus participem prius accipiens et per resurrectionem in immutabilitatem constituens sic et nobis eorundem istorum per resnr--rectionem praebuit communionem. ideo ante resurrectionem ex mortuis increpat quidem Petrum ut suis eum uocibus scandalizantem et in magna trepidatione per tempus passionis constitutus apparitione angeli indiget confortantis eum ad patientiam et tolerantiam inminentium malorum. post resurrectionem autem ex mortuis et in caelos ascensum impassibilis factus et immutabilis omnino et ad dexteram sedens dei iudex uniuersi est orbis terrarum utpote in eo diuina natura faciente indicium. [83.63] In supra scripto undecimo capitulo eadem repeti uidentur, quae superius in quarto iam dicta sunt, quod ante passionem ita infirmus fuerit Christus, ut in magna trepidatione passionis tempore constitutus angeli uideretur eguisse solatio. quod quia uelut purum hominem, qui huiusmodi auxiliis egeat, significare uidetur, si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XII [83.64–65] Sic igitur et hic, sapientissime omnium. habere nos doces Christi sensum ut sanctum spiritum habentes illum, qui sensui Christi aliquam uirtutem adimplebat, prudentiam ei praestans ad omnia quae agenda erant; sicut et in praecedentibus demonstrauimus, quod ab ipso quidem in eremum ad certamina. quae contra diabolum erant, ducebatur, unctione autem illius et scientiam et uim eorum, quae agenda erant, accipiebat et illius particeps factus non solum miracula faciebat sed etiam, quomodo uti oportebat miraculis, sciebat subtiliter, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infimitates et sic ad effectum suam uoluntatem educeret, et iustificabatur inde et inmaculatus ostendebatur sine reparatione peiorum sine custodia meliorum siue etiam paulatim ad meliora profectibus. [83.66] In supra scripto duodecimo capitulo eadem, quae in septimo capitulo, uidentur exponi, asserendo dominum nostrum Iesum Christum per habitationem sancti spiritus ad omnia informatum et per tempora ad perfectionem unctionis eius auxilio peruenisse. si quis igitur eum non sua deitate perfectum esse credens sed tamquam purum hominem unctione sancti spiritus indigentem fuisse adiutum sapit docet credit aut praedicat. anathema sit. CAPITULUM XIII [83.67–68] Quomodo igitur sequentiam habet eo, quod homo factus est deus, istum hominem deum uerbum esse dicere? si enim homo est deus uerbum, ut ipse dicis, omnimodo de homine dicimus ea, quae de deo uerbo cuangelista dicit. quid autem dicit? in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. iste erat in principio ad deum. omnia per ipsum facta sunt et sine eo factum est nihil. quod factum est. ergo si homo est deus uerbum, dicimus de ipso: (in principio erat homo et homo erat ad deum et deus erat homo. erat homo in principio ad deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est.\' si enim homo est deus uerbum, sicut dicis, conuenient omnia ipsi, quae de deo uerbo dicit euangelista. [83.69] In supra scripto tertio decimo capitulo negari uidetur deum uerbum hominem factum et rursus hominem deum uerbum esse, ut per hoc inducatur. sicut superius dictum est, dualitas personarum. si quis igitur ita sapit docet credit aut praedicat et non potius manente in domino deo nostro Iesu Christo inconuertibiliter atque indiuise differentia naturarum sic una persona siue una subsistentia eius esse creditur, ut et deus uerbum sine ulla diuinae naturae suae conuertibilitate homo esse et adsumpta humanitas propter singularitatem personae inconuertibiliter deus esse credatur, anathema sit. CAPITULUM XIIII [83.70–71] Hoc quidem, quod est ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum, nemo sic demens est, ut alii cuidam conuenire diceret nisi templo dei uerbi, adsumpto pro nostra salute homini, qui et mortuus est et resurrexit et ascensurus esset in caelos et patrem sibi ascribit cum discipulis deum, et ipse gratia adoptionem meritus. et deum suum appellat, quia cum ceteris hominibus similiter, ut esset, accepit. unde propter communitatem quidem naturae patrem meum et patrem uestrum dicit et deum meum et deum uestrum; diuisit autem iterum suam personam ab ipsis praecipuum gratiae significans, propter quam ad deum uerbum coniunctione in loco ueri filii ab omnibus honoratur hominibus. [83.72] In supra scripto quarto decimo capitulo per hoc, quod legitur in euangelio ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deum uestrum, ita intellegitur, quod Iesus Christus dominus et deus noster sicut ceteri homines gratiam adoptionis, ut filius dei diceretur, acceperit et quasi per coniunctionem ad deum uerbum in locum ueri filii ab omnibus adoretur. quod si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non magis unum Iesum Christum filium dei et dominum nostrum in duabus inconfusis et inseparabilibus intellegit et credit esse naturis, anathema sit. CAPITULUM XV [83.73–74] Hoc, quod dictum est accipite, pro \'accipietis* dicit. si enim, cum insufflasset, spiritum dedisset discipulis, quod ualde quidam stulte existimauerunt, superfluum erat dicere postea his et maxime in tempore ascensus ad caelos non separari ab Hierusalem sed expectare promissionem spiritus et in sequentibus sed accipietis uirtutem superueniente spiritu sancto in uos. et aduentum autem ipsum sancti spiritus super discipulos aperte Lucas factam esse dicit quinquagesimo die resurrectionis post ascensum. et illud autem animaduertendum est, quod, si ab insufflatu suscepissent spiritum, non diceret accipite sed 'quoniam accepistis\'; hoc enim, quod dictum est accipite, his conuenit qui nondum acceperunt. [83.75] In supra scripto quinto decimo capitulo dicitur, quia insufflans dominus noster Iesus Christus post resurrectionem suam in facies discipulorum suorum non dederit eis spiritum sanctum sed dandum significauerit, ut per hoc aut ueritas ipsa, quod absit, putetur esse mentita aut tamquam purum hominem illo flatu non habuisse quod daret aut dare minime potuisse. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XVI [83.76] Dicit ad Thomam: infer digitum tuum huc et uide manus meas et porrige manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis. \'quoniam\' dicit (non credis et tactum solum sufficere tibi ad credendum putas (haec enim dicens non me latuisti), tange manu et cape experimentum et disce credere et non diffidere\'. Thomas quidem cum sic credidisset, dominus meus et deus meus dicit, non ipsum dominum et deum dicens (non enim resurrectionis scientia docebat et deum esse eum qui resurrexit), sed quasi pro miraculo facto deum conlaudat. [83.77] In supra scripto sexto decimo capitulo de illo loco euangelii, ubi Thomas apostolus palpans fixuras clauorum dixit: dominus meus et deus meus, asseritur, quod Thomas apostolus non ipsum legum Christum dominum deumque confessus sit, quia resurrectionis scientia non doceret uel quia deus esset qui resurrexit. sed quia magis pro miraculo facto Thomas apostolus deum laudauerit. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non potius Thomae confessione et uerum deum esse Iesum Christum et in uera carne eum resurrexisse declaratum credit, anathema sit. CAPITULUM XVII [83.78–79] Ille autem dixit oportere paenitentiam agentes eos pro crucis iniquitate et agnoscentes saluatorem et dominum et omnium auctorem bonorum Iesum Christum, quoniam propter ista peruenit et adsumptus est de diuina natura, in ipsum fidem suscipere et eius discipulos fieri, ante omnia autem ad baptisma accedentes, quod et ipse tradidit nobis, praeformationem quidem habens sperationis futurorum, in nomine autem celebrandum patris et filii et sancti spiritus. hoc enim. quod est ut baptizetur unusquisque in nomine Iesu Christi, non hoc dicit, ut uocationem, quae in nomine patris et filii et sancti spiritus est, relinquentes Iesum Christum in baptismate uocent, sed quale est hoc, quod in Mosen baptizati sunt in nube et in mari. ut diceret. quia sub nube et mari Aegyptiorum separati sunt liberati eorum seruitute, ut Mosae leges adtenderent, tale est ut baptizetur unusquisque in nomine Iesu Christi, [83.80–81] ut cum ad ipsum accessissent tamquam saluatorem et omnium bonorum auctorem et doctorem ueritatis, ab ipso utpote auctore bonorum et doctore ueritatis uocarentur, sicut omnibus hominibus quamcumque sectam sequentibus consuetudo est ab ipso dogmatis inuentore uocari, ut Platonici et Epicurii et Manichaei et Marcionistae et si Quidam tales dicuntur. eodem enim modo et nos nominari Christianos iudicauerunt apostoli tamquam per hoc certum facientes, quod istius doctrinam oportet adtendere: sic et, quod ab ipso datum est, susciperent baptisma in ipso quidem primo constitutum, qui et primus baptizatus est, ab ipso autem et ceteris traditum, ut secundum praeformationem futurorum celebretur. [83.82] In supra scripto septimo decimo capitulo ex uerbis beati Petri, quibus in actibus apostolorum dicit baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi, hoc astruitur, quia in ea inuocatione, quae in nomine patris et filii et spiritus sancti fit, non contineatur et Christus et, quod dixit Petrus apostolus debere eos in Christi nomine baptizari, non uideatur trinitatis significasse mysterium, ac per hoc consequens est ut, cum in trinitatis nomine baptizatur, non uideatur in Christi nomine baptizari, ut secundum hunc intellectum appareat introducta quaternitas. [83.83] adicitur etiam in eodem capitulo. quia sic a Christo Christiani uocemur, quomodo diuersarum sectarum uel errorum sequaces ab inuentoribus et magistris suis sunt sortiti uocabula, id est ut a Platone Platonici et a Marcione Marcionistae et a Manichaeo Manichaei. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. nos enim ideo Christiani uocamur et sumus, quia ipsum dominum nostrum Iesum Christum baptisma percipientes induimus et ipso nobis existente capite omnes in eodem unum corpus efficimur. CAPITULUM XVIII [83.84–85] Et secundum duas rationes locum imaginis optinet. qui enim amant quosdam, post mortem eorum saepius imagines statuentes hoc sufficiens mortis solatium habere arbitrantur et eum. qui non uidetur nec praesens est, tamquam in imagine aspicientes putant uidere. ita flammam desiderii et uigorem placantes. sed etiam illi, qui per ciuitates habent imperatorum imagines, tamquam praesentes et uidendos honorare uidentur eos, qui non sunt praesentes, cultu et adoratione imaginum. ista autem utraque per illum adimplentnr: omnes enim. qui cum illo sunt, et uirtutem sequuntur et debitorum dei parati redditores diligunt eum et ualde honorant, et caritatem quidem ei diuina natura. licet non aspicitur, adimplet in illo, qui ah omnibus uidetur, sic omnibus existimantibus ut ipsum uidentibus per illum et illi semper praesentibus; et honorem uero omnem sic adtribuunt tamquam imagini imperiali, cum quasi in ipso sit diuinae natura et in ipso spectetur. [83.86] si enim et filius est. qui inhabitare dicitur: sed cum eo est etiam pater et inseparabiliter omnimodo ad filium esse ab omni creditur creatura; et spiritus autem non abest, utpote etiam in loco unctionis factus ei, et cum eo est semper, qui adsumptus est, et non mirandum est, cum etiam quibuslibet hominibus uirtutem sequentibus cum filio et pater esse dicitur: ueniemus enim et ego et pater et mansionem apud ipsum faciemus. quod autem et spiritus huiusmodi hominum inseparabilis est, certum est omnibus. [83.87] In supra scripto octauo decimo capitulo ita inuisibilis uerbi dei imago asseritur esse Christus, tamquam si absentum principum imagines pro eorum colantur honoribus. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XVIIII [83.88–89] Hoc enim. quod hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit, in baptismate adoptionem demonstrat secundum comparationem Iudaicae adoptionis, quia et ad illos dictum erat: ego dixi (dii estis et filii excelsi omnes\' et: filios genui et exaltaui. eius adoptionis praecipuum eo Quod dixit dilectus et in quo mihi complacuit, ostendens. propter hoc et uox patris fiebat adoptionem confirmans et filii nominatione per adoptionem secundum gratiam eum, qui uere filius est, demonstrabat: cuius coniunctio ad ueram et firmam adoptionem istum constituebat et spiritus sanctus in specie columbae descendens permansit super eum, quatenus in coniunctione ad eum, qui uere filius est, eius cooperatione tentus maneat firmam adoptionis habens dignitatem. per omnia autem, in quo primo adoptionis praeformabatur baptisma, dico autem domini Christi ex patre et filio et spiritu sancto, hoc quod fiebat complebatur. [83.90] In supra scripto nono decimo capitulo. ubi euangelium secundum Lucam de baptismo Christi uidetur exponi, duae sunt reprehensiones: una, quia dualitas inducitur filiorum, cum per adoptionem uidetur dici Christus filius dei; alia, quia in nomine trinitatis ipse quoque asseritur baptizatus, per quod quaternitas sine dubitatione monstratur. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XX [83.91] Ideo ergo differentiam quidem dei uerbi et recepti hominis tantam nobis ostendit psalmus. diuisa uero haec in nouo testamento inueniuntur: domino quidem in so accipiente primordia psalmi, in quibus factorem eum dicit esse creaturae et eleuatam habere super caelos magnificentiam et mirificari in omni terra; apostolo autem secunda. quae de homine sunt, qui tantum beneficium meruit, in Iesu accipiente. quomodo non manifestum, quod alterum quidem nos diuina scriptura docet euidenter esse deum uerbum, alterum uero hominem et multam eorum esse ostendit nobis differentiam? nam iste quidem memorat, ille autem memoriam meretur; [83.92] et iste quidem uisitat, alter autem. cum uisitationem meretur, beatus dicitur; et iste quidem beneficium dando minuit paulo minus ab angelis. ille autem et per talem minutionem beneficium accepit; et iste quidem gloria et honore coronat, alter autem coronatur et pro his beatus dicitur; et iste quidem constituit ipsum supra omnia opera manuum eius et omnia subiecit sub pedibus eius, alter autem meritus est dominari eis, quorum antea non habebat potestatem. [83.93] In supra scripto uicesimo capitulo, ubi octauus psalmus uidetur exponi, et nudus homo, sicut et in aliis iam dictum est, Christus asseritur et diuisus a deo uerbo monstratur et dualitas inducitur personarum. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non ita in Christo domino ac deo nostro duas naturas indiuisibiliter et inconfuse unitas intellegit, ut manente earundem differentia naturarum ipse unus atque idem uerus sit dei et uerus hominis filius, anathema sit. CAPITULUM XXI [83.94] Sed non uolentes ista considerare noces omnes trahere ad dominum temptant Christum, ut et quae de populo factae sunt, simili modo intellegerent et risum praestarent Iudaeis, quando ex scriptorum sequentia nihil ad dominum Christum pertinentes ostendunt uoces. CAPITULUM XXII [83.95] Tale est et, quod non derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem; nam propheta quidem supra modum ipsum ponit circa populum, prouidentiam dicens, uolens dicere, quoniam inextemptabiles eos ab omnibus conseruauit malis. quoniam autem hoc uerum et ex ipsis rebus euentum accepit in domino Christo, sequentissime de eo loquens beatus Petrus utitur uoce ostendens, quoniam quod de populo supra modum dictum est ex quadam ratione utente uoce propheta, hoc uerum euentum in ipsis rebus accepit nunc in domino Christo. [83.96] In supra scripto uicesimo primo et secundo capitulo hoc uidetur dici, quia prophetiam, quae ei persona Christi loquens ait: non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem, non de ipso Christo praedictam fuisse sed de populo Israheliticae generationis, beatum uero Petrum apostolum ad Christum hanc prophetiam per euentum aptare uoluisse. et ideo, qui haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XXIII [83.97–98] Eundem intellectum habet et illud: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quod enim psalmus nullatenus conuenit domino, certum est. neque enim erat domini Christi, qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius, dicere: longe a salute mea uerba delictorum meorum. sed ei ipse dominus secundum communem hominum legem, dum in passione opprimeretur, deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? emisit uocem et apostoli diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meam miserunt sortem ad eum traxerunt manifeste, quoniam quod supra modum dictum fuerat prius a Dauid propter inlata ei mala, hoc ex operibus euenit in domino Christo, cuius et uestimenta diuiserunt et sorti tunicam subiecerunt. [83.99–100] In supra scripto uicesimo tertio capitulo exponendo quaedam uicesimi primi psalmi uerba, quibus dicitur: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, negantur Iesu Christo domino conuenire, sed, quod Dauid propter quaedam mala, quae perpessus est, de se dixerit. euangelistam ex euentu ad Christum traxisse, et adicitur, quia non poterat dicere dominus Iesus Christus, qui peccatum non fecit: longe a salute mea uerba delietorum meorum. et ideo, qui haec sapit docet credit aut praedicat et non ea, in quibus delictorum meminit, ad corpus ipsius, quod est ecclesia, quae in hoc mundo sine delicto esse non potest, intellegit pertinere, illa autem de diuisione uestimentorum non specialiter de ipso capite id est domino deo nostro Iesu Christo praedicta et in ipso credit esse completa, anathema sit. CAPITULUM XXIIII [83.101–103] Foderunt manus meas et pedes: et omnia perscrutabantur, et quae agebam et quae conabar; nam \'foderunt\' ex translatione dixit eorum, qui per fossionem scrutari, quae in profundo sunt, temptant. dinumerauerunt omnia ossa mea: totius meae fortitudinis et totius meae substantiae detentores facti sunt, ut etiam numero mea subicerent. istud autem ex consuetudine, quam habent hostes, dixit, qui quando optinuerint, numero et talis subtilem notitiam inuentorum faciunt. propterea et sequenter dicens: ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me intulit: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. ‛considerantes\' enim \'me\' ait Vt conspicientes, quod omnia eis euenerunt in me desiderata (conspicere\' enim ita ut apud nos dicitur pro eo, quod est \'uidit in eum, quae uolebat pati eum\\ iam tamquam me omnino malis dedito sicut hostes mea post uastationem et captiuitatem diuiserunt sorte diuisionem eorum facientes). [83.104–105] et euangelista quidem in domino uerba ex rebus adsumens eis usus est, sicut et in aliis diximus: nam quod non pertineat ad dominum psalmus. in superioribus euidenter ostendimus. at uero beatus Dauid supra modum ista magis ex his, quae ab Abessalom facta sunt, dixit. quoniam, dum recessisset Dauid, iure belli metropolim ingressus omnes quidem optinuit res regales, non piguit autem etiam patris cubile inquinare. In supra scripto uicesimo quarto capitulo de memorato eodem uicesimo primo psalmo illa uerba, ubi dicit: foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, asseritur non de Christo esse praedicta sed Dauid haec de se dixisse propter tyrannidem Abessalom, qui regiam urbem substantiamque peruaserat atque in terra omnia dinumerauerat patris, sed euangelistam haec ex euentu ad Christi traxisse personam. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XXV [83.106] Quoniam cibi et potus suaues quidem fiunt in tempore gaudii, insuauia autem et amara in tristitia, \'talia erant\' inquit \'quae ab illis fiebant, ut ex tristitia et ira esset quidem mihi in locum fellis cibus, esset autem et potio aceto nihil differens). maxime autem hoc fit in iracundiis, quae cum tribulatione fiunt, quod uerisimile erat pati eos contra suos. usus autem est euangelista hoc testimonio in domino, et ipse autem dominus zelus domus tuae comedit me de se ipso dicens, et beatus Paulus de Iudaeis loquens fiat mensa eorum et cetera, et beatus Petrus de Iuda fiat habitatio eius deserta. [83.107–108] et certe diuersis constitutis rebus, non quasi psalmo modo quidem pro his dicto, iterum autem de illo et iterum de alio, sed quia de Iudaeis dicta sunt plura, qui se separauerunt de deo et lege, conuincentia illorum indeuotionem, necessarius est testimoniorum usus simul et ex rebus captus, quale est: dederunt in esca mea fel et in siti mea potauerunt me aceto. In supra scripto uicesimo quinto capitulo de eo loco psalmi, ubi dicit: dederunt in esca mea fel et in siti mea potauerunt me aceto, contra euidentem euangelii ueritatem exponitur dicendo, quia nec uere aceto potatus sit dominus sed ad tristitiam suam et iracundiam offerentum potationem habuerit in aceti loco et escam in fellis, nec de ipso praedictum sed euangelistam hoc testimonio usum fuisse ex euentu in domino. propterea, qui haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XXVI [83.109–110] Sicut igitur per huiusmodi confessionem non deitatis Natbanahel habens scientiam ostenditur (Iudaei et Samaritae talia sperantes plurimum quantum dei uerbi a scientia longe erant), sic et Martha per confessionem illam non deitatis habens tunc scientiam probatur, manifeste autem nec beatus Petrus: adhuc etenim ipsis sufficiebat tunc reuelationem illam suscipientibus praecipuum aliquid et maius de ipso praeter ceteros hominum fantasiam accipere; post resurrectionem autem spiritu producti ad scientiam tunc et reuelationis perfectam scientiam suscipiebant, ut scirent, quia praecipuum ipsi praeter ceteros homines non aliquo puro honore ex deo peruenit, sicut in ceteris hominibus, sed per unitatem ad deum uerbum, per quam omnis honoris ei particeps est post in caelos ascensum. [83.111] In supra scripto uicesimo sexto capitulo et agnitionem deitatis Christi ante resurrectionem eius Petrus habuisse negatur, fantasiam uero intellegentiae prae ceteris hominibus accepisse dicitur, et rursus dualitas filiorum inducitur. dum hominem participem dicit ad deum uerbum, posteaquam in caelos ascendit. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque esse intellegit Christum dominum nostrum dei et hominis filium manente in ipso unitarum differentia naturarum, anathema sit. CAPITULUM XXVII [83.112–113] Matthaeus quidem euangelista post temptationes dicit quod accedentes angeli ministrabant ei, scilicet cum eo constituti et cooperantes et omnibus circa eum deo ministrantl\'s, quod iam per certamina ad diabolum ostensus est clarior. sed et quod passuro ei aderant ang-pli. ex euangeliis discimus et, cum resurrexit, in monumento uisi sunt. per omnia enim ista monstrabatur dignitas Christi, quod inseparate ei angeli aderant et omnibus circa eum ministrabant: sicut enim a peccantibus separantur. sic et per meritum honoratis subueniunt. propter quod bene dominus ait, quod \'maius uidebitis, quod et caelum aperietur omnibus per mo et omnes angeli semper mecum erunt, nunc quidem ascendentes, nunc uero descendentes sicut ad domesticum dei et amicum). [83.114] In supra scripto uicesimo septimo capitulo, ubi de Matthaeo euangelista exponitur, quia consummatis temptationibus accesserint angeli, ministrarent Christo, dicitur, quia, sicut et aliis, per meritum honorato Christo subuenerint angeli et quia sic ad Christum in caelos ascenderint et descenderint angeli, tamquam ad amicum et domesticum dei. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non, ut uero deo, ueri dei filio, uni eidemque cum assumpta ex utero uirginis perfecta humanitate angeli utpote creatori et domino deseruierint atque deseruiant, anathema sit. CAPITULUM XXVIII [83.115–116] Plus inquietabatur dominus et certamen habebat ad animae passiones quam corporis et meliore animo libidines uincebat mediante ei deitate ad perfectionem. unde et dominus ad haec maxime instituens uidetur certamen: cupiditate enim pecuniarum non deceptus et gloriae desiderio non tentus carni quidem praebuit nihil, nec enim illius erat talibus uinci. animam autem si non recepisset sed deitas est, quae ea uicerat, nullatenus eorum, quae facta sunt, ad nos respicit lucrum (quae enim ad conuersationis perfectionem similitudo deitatis et animae humanae?) et uidentur domini certamina non ad nos respiciens habere lucrum sed ostentationis cuiusdam gratia fuisse. [83.117–118] quod si hoc dicere non est possibile (certum etenim est. quod illa propter nos facta sunt), et maius certamen instituit ad animae passiones, minus autem ad carnis, quanto et amplius et magis inquietare illas contingebat et magis illa erat, quae et amplioris indigebat medicinae; uidelicet quod et carnem et animam assumens per utraque pro utrisque certabat, mortificans quidem in carne peccatum et mansuetans eius libidines et facile capiendas meliore ratione animae faciens, erudiens autem animam et exercitans et suas passiones uincere et carnis refrenare libidines: haec enim deitas inhabitans operabatur, haec inhabitans mediabat utrique eorum. [83.119] In supra scripto uicesimo octauo capitulo iterum purus homo Christus inducitur, qui ratione animae corporis dicitur mansuetefecisse libidines et erudisse animam et exercitasse eam, ut passiones suas uinceret et carnis in se libidines refrenaret: quae tamen utrique mediante deitate operatam fuisse dicit animam, ut secundum haec iam nec ipsum unum eundemque Iesum Christum mediatorem dei et hominum habeamus sed carni et animae mediatrix deitas fuisse uideatur. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XXVIIII [83.120] \'Sed si caro erat\', inquit, 'crucifixa, quomodo sol radios auertit et tenebrae occupauerunt terram omnem et terrae motus et petrae dirumpebantur et mortui surrexerunt?\' quid igitur dicant et de tenebris in Aegypto factis in temporibus Mosae, non per tres horas sed per tres dies? quid autem propter alia per Mosen facta miracula? et quae per Iesum Naue, qui solem stare fecit, qui sol et in temporibus Ezechiae regis et contra naturam retro reuersus est? et de Helisei reliquiis, quae mortuum resuscitauerunt? [83.121–122] si enim uerbum deum passum demonstrant, quae In cruce facta sunt, et propter hominem non concedunt haec facta esse, et, quae in temporibus Mosae, propter genus Habraam non erunt et, quae in temporibus Iesu Naue, et, quae in Ezechiae regis. quod si illa propter Iudaeorum populum mirabiliter facta sunt, quomodo non magis, quae in cruce facta sunt, propter dei uerbi templum? In supra scripto uicesimo nono capitulo dum quasi Apollinari, qui diuinam naturam passionibus implicabat, contradicitur, a recto tramite declinatur et modus assertionis exceditur, ut purus homo pependisse putetur in cruce. et ideo qui haec ita sapit docet credit aut praedicat et non Christum deum uerum credens manente impassibili deitate eundem carne propria passum esse confitetur, anathema sit. CAPITULUM XXX [83.123] Manifestum autem est, quod unitas conuenit: per eam enim collectae naturae unam personam secundum unitatem effecerunt. sicut enim de uiro et muliere dicitur, quod iam non sunt duo sed una caro, dicamus et nos rationabiliter secundum unitatis rationem quoniam non sunt duae personae sed una, scilicet naturis discretis. sicut enim ibi non nocet numero duorum unam dici carnem (certum est enim, secundum quod una dicitur), ita et hic non nocet naturarum differentiae personae unitas. [83.124–125] quando etenim naturas discernimus, perfectam naturam dei uerbi dicimus et perfectam personam (nec enim sine persona est subsistentiam dicere). perfectam autem et hominis naturam et personam similiter; quando autem ad coniunctionem respiciamus, unam personam tunc dicimus. In supra scripto tricesimo capitulo pessimo exemplo temptatur ostendi, quomodo una persona Christi possit intellegi: id est, sicut de uiro et muliere conuenientibus legitur, sic et in Christo discretis naturis quasi unam esse personam, et sequitur perfectam esse naturam dei uerbi et perfectam personam et perfectam hominis naturam atque personam similiter. unde apparet, quia et de exemplo uiri ac mulieris, ubi duae personae sunt, et de his, quae secuntur, tametsi tacetur numerus, duae tamen inducuntur unius Christi personae. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XXXI [83.126–127] Sed Christum quidem secundum carnem adsumptam serui formam, eum autem, qui eam adsumpsit, super omnia nominans deum, intulit tamen hoc secundum coniunctionem, ut per significationem nominum naturarum manifestam diuisionem faciat. nemo igitur neque eum, qui secundum carnem ex Iudaeis est, dicat deum nec iterum deum, qui est super omnia, secundum carnem ex Iudaeis. In supra scripto tricesimo primo capitulo in expositione, quae de symbolo trecentorum decem et octo patrum facta uidetur, non solum diuisio naturarum asseritur sed et absolute dicendo neque eum, qui secundum carnem ex Iudaeis nudus deitate homo et purus sine carne deus quasi seorsum et seorsum duae pronuntiantur esse personae. si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non sic in uno Christo unitas confitetur esse naturas, ut personae sine subsistentiae singularitas agnoscatur, anathema sit. CAPITNLUM XXXII [83.128–129] Iesum enim dicit a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto et uirtute: qui autem dei spiritu unctus est, omnimodo aliquid inde adsumpsit. quis autem furens dicat de spiritu aliquid adsumpsisse diuinam naturam nec non et participum? \'participes\' enim eius uidelicet uocat, qui et ipsi uncti sunt; qui autem uncti sunt et in hoc participes eius iuste facti, non aliter unctionis communicare dicantur nisi ei, qui adsumptus est. et hoc ipsam autem demonstratur, quod mercedem iustam accepit: 'pro hoc* enim inquit \'quod dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, pro his praecipuam unctionem meruisti\'. [83.130–131] In supra scripto tricesimo secundo capitulo in commento epistolae ad Hebraeos adhibetur illud beati Petri, ubi dixit: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu sancto et uirtute, et infertur (qui autem dei spiritu unctus est, omnimodo aliquid inde adsumpsit\' et additur cquis autem furens dicat de spiritu aliquid adsumpsisse diuinam naturam?\' per quae uerba purus homo Christus inducitur, qui unctione sancti spiritus particeps factus sit diuinae naturae, sicut et alii, et mercedis iustae nomine, quia dilexerit iustitiam et oderit iniquitatem, praecipuam meruerit unctionem. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XXXIII [83.132] Rabbi, tu es filius dei, tu es rex Israel: hoc est (tu es ille, qui de longe praedicatus es Christus\'; haec enim scilicet de Christo sperabant sicut domestico constituto praeter omnes deo. CAPITULUM XXXIIII [83.133–134] Certus quidem et ipse erat filium dei non secundum deitatis dicens natiuitatem sed secundum quod domesticus deo erat, per quod filii dei per uirtutem domestici deo constituti homines interim uocabantur. In supra scripto tricesimo tertio et tricesimo quarto capitulo de interpretatione euangelii secundum Iohannem adhibentur uerba Nathanahel dicentis domino: tu es filius dei, tu es rex Israel et infertur dictum esse Christo tamquam domestico dei, ut non ipse Christus sit deus sed plus quam alii homines sit domesticus deo. et adicitur, quia sicut alii sancti homines filii dei dicuntur, homines tamen sunt, sic et Christus per familiaritatem, quam ad deum habet, a Nathanahele, cum quo loquebatur, deus sit nominatus. [83.135] quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non eundem Christum uerum deum et uerum hominem confitetur unum in utraque natura perfectum, anathema sit. CAPITULUM XXXV [83.136–137] Quando enim dixerit: de filio suo, qui factus est ex semine Dauid secundum carnem, certum quidem, quod filium hic eum, qui ex semine Dauid factus est secundum carnem, non deum dicit uerbum sed adsumptam serui formam. nec enim deus secundum carnem nec deus ex semine factus est Dauid sed sumptus pro nobis homo, quem filium beatus apostolus manifeste uocat. In supra scripto tricesimo quinto capitulo cum exponitur locus apostoli de epistola ad Romanos, ubi dicit: de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, nuda serui forma depromitur dicendo, quod hic filium eum, qui ex semine Dauid factus est secundum carnem, non deum uerbum dicat sed sumptum pro nobis hominem, quem filium beatus apostolus manifeste uocet: quae uerba ostendunt nudum, sicut dictum est, hominem praedicari. [83.138] qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non eundem, qui ex semine Dauid secundum carnem natus est, iuxta Pauli apostoli uocem ipsum credit esse etiam super omnia deum, anathema sit. CAPITULUM XXXVI [83.139–140] Renatus alter factus est pro altero, non iam pars Adam mutabilis et peccatis circumfusi sed Christi, qui omnino inculpabilis per resurrectionem factus est. In supra scripto tricesimo sexto capitulo, ubi ad baptizatum dicitur, quia \'renatus alter factus est ex altero, non iam pars Adam mutabilis et peccatis circumfusi sed Christi, qui omnino inculpabilis per resurrectionem factus est\\ quibus uerbis Christum ante resurrectionem, quod absit, uult uideri fuisse culpabilem: qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XXXVII [83.141–142] Ut multam quidem eius faceret diligentiam, omnia autem illius propria faceret et toleraret per omnes eo ducto passiones, per quas eum secundum suam uirtutem perfectum fecit, nec a mortuo secundum suae naturae legem recedens sed sua praesentia et operatione et gratia liberans quidem eum de morte et malis, quae inde sunt, resuscitans autem eum de mortuis et ad meliorem finem perducens. In supra scripto tricesimo septimo capitulo dicitur, quia Christo in passionibus et in morte deus uerbum praesentia et operatione et gratia adfuerit: quod si ita est, tamquam alter alteri praesens gratiam et operationem impendisse uidebitur. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non ipsum deum uerbum seruata impassibilitate diuinitatis suae in carne anima rationali et intellectuali animata. quam sibi ab ipso conceptu uniuit ex uirgine. omnia, quae de passione eius scripta sunt, uoluntarie sustinuisse dicit, anathema sit. CAPITULUM XXXVIII [83.143–144] Deinde ostendens, cuius gratia passus est, diminutionem infert: quatenus citra deum pro omnibus gustaret mortem, quia, diuina natura ita uolente, separata illa ipse per se pro omnium utilitate gustauit mortem; et ostendens, quod deitas separata quidem erat illo, qui passus est, secundum mortis experimentum, quia nec possibile erat illam mortis experimentum accipere, non tamen illo, qui passus est, afuerat secundum diligentiam. In supra scripto tricesimo octauo capitulo et falsatum testimonium apostoli agnoscimus, quia ubi legitur: ut gratia dei pro omnibus gustaret mortem, hic inuenitur: ut sine deo pro omnibus gustaret mortem et hoc quasi astruendo dicitur, quia diuina natura separata ipse per se uelut purus homo pro omnium utilitate gustauerit mortem. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non confitetur, quia deus uerbum carnem, quam sibi ex ipsa conceptione secundum subsistentiam aduniuit, nec in passionibus nec in morte umquam deseruerit, anathema sit. CAPITULUM XXXVIIII [83.145–146] Iesum enim ait de Nazareth, quem unxit deus spiritu et uirtute: cuius unctionem meritus et inmaculatus effectus est per omnia et ad diuinam naturam meruit coniunctionem. neque enim coniunctionem suscepisset illam nisi prius inmaculatus factus fuisset, ut sic condeceat illius unitatem. In supra scripto capitulo tricesimo nono rursus illud, quod beatus Petrus dixit: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu et uirtute, exponens dicit per unctionem spiritus, quam meruit, et inmaculatum eum per omnia factum et ad diuinam naturam meruisse coniunctionem: quae uerba Christum purum hominem aperte significant. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XL [83.147–148] Nam et illud: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit, insania euidens est de deo uerbo putare dicere eum. qui enim dixit: hic est filius meus dilectus et intulit: in quo mihi complacuit, significauit, quod aperte ad comparationem hoc dicit aliorum filiorum, qui nec dilecti ei facti sunt nec placere nimis potuerunt ei. In supra scripto capitulo quadragesimo de interpretatione euangelii secundum Matthaeum, ubi dicitur: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, subiungitur et dicitur \'insania euidens est de deo uerbo putare dicere eum. qui enim dixit: hic est filius meus dilectus et intulit: in quo mihi complacuit, significauit, quod aperte ad comparationem hoc dicit quasi ex respondentis persona dicitur utraque dici et adiungitur 'unum quidem natura rei. alterum autem relatione* et additur \'hominis enim genitrix natura, quia homo erat et in uentre Mariae, qui et processit inde; dei autem genetrix, quia deus erat in homine nato\' et adicitur 'non illum circumscriptus secundum naturam sed quod in eo erat adfectu uoluntatis\': [83.158] quae uerba item et nudum hominem Christum et duos filios beatae Mariae demonstrant. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat et non deum uerbum, qui ante omnia saecula ex patre ineffabiliter natus est. eundem sancta uirgine Maria. sicut in primo capitulo diximus, per secundam natiuitatem suam incarnatum et natum unum in utraque natura inconfusa inseparabilique cognoscit, anathema sit. CAPITULUM XLV [83.159–160] Gratia filius, qui ex Maria est homo, natura autem deus uerbum. quod autem secundum gratiam, non natura, et quod secundum naturam, non gratia. non duo filii: sufficiat corpori, quod ex nobis est, secundum gratiam filiatio, gloria, inmortalitas, quia templum dei uerbi factum est; non supra naturam eleuetur et deus uerbum pro debita a nobis gratiarum actione non iniurietur. et quae est iniuria?: componere eum cum corpore et putare indigere corporis ad perfectam filiationem. nec ipse deus uerbum uult se Dauid filium esse sed dominum, corpus autem hoc uocari Dauid filium non solum non inuidit sed et propter hoc adfuit. [83.161] In supra scripto quadragesimo quinto capitulo dicitur, quia per gratiam sit filius dei, qui ex Maria natus est homo, natura autem deus uerbum, et quasi ratiocinatur dicendo 'quod gratia, non natura, et quod natura, non gratia\' et adiungitur (sufficiat corpori, quod ex nobis est, secundum gratiam filiatio et non supra naturam eleuetur et deus uerbum pro debita {a> nobis gratiarum actione non iniurietur\': quae uerba nudum hominem ex uirgine Maria significant, qui per gratiam appelletur filius dei. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XLVI [83.162–163] Quando erit quaestio de natiuitatibus secundum naturam, nec Mariae filius deus uerbum existimetur: mortalis enim mortalem generat secundum naturam et corpus simile sibi, et duas natiuitates deus uerbum non sustinuit, unam quidem ante saecula, alteram autem in posterioribus temporibus. In supra scripto quadragesimo sexto capitulo dicitur, ut Mariae filius deus uerbum non existimetur, adiciendo quia mortalis mortalem generat secundum naturam et corpus simile sibi: quae uerba et purum hominem de sancta uirgine Maria significant et duos filios introducunt. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XLVII [83.164–165] Ergo iam cessabunt ab impudente pugna, desistent autem uana contentione erubescentes euidentiam praedictorum: plurimos enim dicit filios in gloriam ducentem. ecce igitur in filiationis ratione apostolus apparet adsumptum hominem ceteris connumerans, non secundum quod similiter illis filiationis particeps est, sed secundum quod similiter gratia filiationem adsumpsit deitate sola naturalem filiationem possidente. In supra scripto quadragesimo septimo capitulo id, quod dicit apostolus: qui multos filios in gloriam adduxerat, exponendo dicitur, quod adsumptum hominem ceteris connumeret sanctus apostolus, eo quod similiter gratiam filiationis acceperit sola deitate naturalem filiationem possidente: quae item uerba, sicut superius dictum est, duos introducunt filios dei, id est unum per gratiam, alterum per naturam. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XLVIII [83.166–167] Sed ad hoc dicunt, quod Iesus nomen saluatorem significat: \'saluator autem\' dicunt \'quomodo ille homo dicatur?\': obliti, quod Iesus dicebatur etiam et filius Naue et, quod mirandum est, quia non sic uocatus est fortuito in generatione sed transnominatus a Mose. certum autem est, quod non hoc imponere homini patiebatur, si diuinam naturam omnimodo significabat. ]n supra scripto quadragesimo octauo capitulo de nomine Iesu, quod saluatorem significet, argumentando negatur et dicitur, quia si saluator diuinam naturam significaret, numquam tale nomen homini imponeretur: quibus uerbis absolute et purus homo Christus ostenditur et duae personae intelleguntur. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM XLVIIII [83.168–169] Itaque non solum filium ipsum uocat a deo uerbo separans sed etiam secundum filiationis rationem connumerans ceteris participibus filiationis conuincitur, quoniam gratia et ipse particeps fuit filiationis, non naturaliter ex patre natus, habens tamen ad ceteros excellentiam, quia unitate ad ipsum filiationem possidet, quod ei firmiorem ipsius rei donat participationem. In supra scripto quadragesimo nono capitulo dicitur, quia Christus per gratiam particeps fuerit filiationis, habens tamen ad ceteros excellentiam, quod ei firmior ipsius rei dona(ta> sit participatio. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat et non magis deus uerbum cum adsumpta carne . unus atque idem dominus Iesus Christus et uerus filius dei et idem ipse uerus filius hominis intellegitur et creditur, anathema sit. CAPITULUM L [83.170–171] Homo Iesus similiter omnibus hominibus, nihil differens connaturalibus hominibus quam quae ipsi gratia dedit; gratia autem data naturam non inmutat sed post mortis destructionem donauit ei deus nomen supra omne nomen. In supra scripto quinquagesimo capitulo dicitur, quod homo Iesus nihil differat omnibus connaturalibus hominibus, nisi quod ei gratia dedit: quae uerba dominum nostrum Iesum Christum uelut unum de iustis hominibus faciunt aestimari, qui non deitate sua excelsus intellegatur sed gratia aliquid amplius quam ceteri homines asseratur adeptus. quod si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM LI [83.172–173] Sed mei fratres, qui eiusdem mihi matris sunt filii, dicunt mihi \'non separa hominem et deum sed unum eundemque dic\'. hominem dicens connaturalem mihi dico; deum si dicam, connaturalem deo dico: quomodo homo et deus unum est? numquid una natura hominis et dei, domini et serui, factoris et facturae? homo homini consubstantialis est, deus autem deo consubstantialis est: quomodo igitur homo et deus unus per unitatem esse potest? qui saluificat et qui saluificatur? qui ante saecula est et qui ex Maria apparuit? [83.174] In supra scripto quinquagesimo primo capitulo negatur, quod unus idemque dici possit deus et homo, dicendo \'quomodo homo et deus unus per unitatem esse potest? qui saluificat et qui saluificatur? qui ante saecula est et qui ex Maria apparuit?* quae uerba duas introducunt in Christo personas. si quis igitur ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM LII [83.175] Bene intulit: namque ego homo sum, ut dicat \'nihil mirandum, si hoc potes, cum sis homo accipiens a deo: quoniam et ego, cum hoc sim, accipio oboedientes semel habens iubendi potestatem propter datoris indulgentiam’. CAPITULUM LIII [83.176–177] \'Quapropter nec incongruum est et te accepta ista a deo potestate uerbo solo iubentem abigere passiones\'. nec enim tamquam filio dei et ante uniuersam creaturam existenti et creatori eorum, quae sunt, accessit centurio. In supra scripto quinquagesimo secundo et quinquagesimo tertio capitulo dicitur, quia Christo dixerit centurio \'nihil mirandum. si hoc potes. cum sis homo accipiens a deo: quoniam et ego, cum hoc sim, accipio oboedientes semel habens iubendi potestatem propter datoris indulgentiam\'. et quamuis ex eo, quod sequitur, centurionem non tamquam filium dei adisse, qui uniuersam condiderit creaturam. uideatur quidem ipse confiteri eum esse filium dei et creaturae totius opificem, [83.178] tamen, quia nec de centurionis intellectu bene existimauit, cuius fidem dominus non laudaret dicendo: non inueni tantam fidem in Israel, nisi sciret eum intellexisse, quia deus est, et ex superioribus capitulis in aliis dictis, cum non per unitatem subsistentiae sed per gratiam dicitur Christus esse filius dei, et ex eo purus homo Christus uidetur induci. qui pro merito suo acciperet per datoris indulgentiam potestatem. si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM LIIII [83.179–180] Consonantia et apostolus dicit: et manifeste magnum est pietatis mysterium: qui manifestatus est in carne, iustificatus est in spiritu, iustificatum esse in spiritu dicens ipsum, siue quod ante baptismum cum subtilitate competente legem custodiuit siue quod etiam post illud gratiae conuersationem cooperatione spiritus cum magna compleuit subtilitate. In supra scripto quinquagesimo quarto capitulo id, quod apostolus dicit: quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, Christus iustificatus esse asseritur, siue quod ante baptismum cum subtilitate competenti legem custodierit siue quod etiam post illud gratiae conuersationem cooperatione spiritus cum magna subtilitate compleuerit: [83.181] quae uerba quia item purum hominem Christum iustificatione eguisse demonstrant, si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non magis ipsum ut uere deum consubstantialem patri et spiritui sancto iustificare impios per fidem credit, anathema sit. CAPITOLUM LV [83.182–183] Idem hoc dicimus iuste et de domino, quod deus uerbum sciens eius uirtutem et secundum praescientiam statim in ipso initio complasmationis inhabitare bene uoluit et uniens eum sibi affectu uoluntatis maiorem quandam praestabat ei gratiam, utpote gratia, quae in eum est, in omnes homines diuidenda: unde et circa bona uoluntatem integram ei custodiebat. non enim hoc dicemus, quod ille homo uoluntatem habebat nullam sed quod uolebat quidem bonum, magis autem ei uoluntarie plurimum aderat et boni desiderium et contrarii odium, conseruabatur uero a diuina gratia illi uoluntas integra ab initio deo, qualis erit, subtiliter sciente, qui et ad confirmandum eum magnam illi cooperationem habitatione sua praestabat pro omnium nostrum salute. unde nec iniustum dicat aliquis esse, quod praeter omnes praecipuum aliquid datum est illi homini, qui a domino adsumptus est. [83.184–185] In supra scripto quinquagesimo quinto capitulo dicitur, quia deus uerbum secundum praescientiam sciens hominis Christi uirtutem initio complasmationis statim in ipso inhabitare bene uoluerit et uniens eum sibi affectu uoluntatis maiorem quandam praestabat ei gratiam: ex quibus uerbis et ex aliis, quae sequuntur, duae euidenter iudicantur esse personae et quia filius dei in filio hominis per affectum et gratiam et relationem habitare uideatur. si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque Christum in duabus perfectis et indiuisis inconfusisque agnoscit et credit esse naturis, anathema sit. CAPITULUM LVI [83.186–187] Nam rationalis quidem proprium est discretio bonorum et malorum. cum uero non essent contraria, non erat ei possibile aliquid discernere. primum igitur in his, quae creata sunt, magnam contrarietatem fecit. In supra scripto quinquagesimo sexto capitulo dicitur rationalis proprium esse discretionem bonorum et malorum et post pauca sequitur \'primum igitur in his, quae creata sunt, magnam contrarietatem fecit\': quae uerba si ea intentione dicantur, ut etiam mali natura sicut et boni introducatur, anathema sit. CAPITULUM LVII [83.188–189] Quoniam autem non obaudiuit Adam, deinde subditus est morti et factum est hoc propter inoboedientiam, quod et citra (in> oboedientiam propter utilitatem nostram a creatore factum est: edocti sumus omnes peccatum. In supra scripto quinquagesimo septimo capitulo dicitur, quia etsi non fuisset Adam inoboediens, tamen propter utilitatem hominum a creatore factum esse et edoctos nos esse peccatum: quod absit, ut catholica fides credat, a deo nos, ut peccatores efficeremur, doceri potuisse peccatum. [83.190] si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non magis prohibente deo primi hominis culpa introductum fatetur esse peccatum et iusto dei iudicio eum atque eius progeniem propter inoboedientiam suam mortis subisse supplicium, anathema sit. CAPITULUM LVIII [83.191] Nec igitur mortem non sponte et praeter iudicium suam intulit hominibus neque peccato aditum ad nullam utilitatem dedit (nec enim hoc fieri nolens non poterat), sed quoniam sciebat utile esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus, prius quidem malorum et deteriorum fieri aditum, postea autem deleri quidem haec, introduci autem meliora, ideo in duos status diuisit deus creaturam, praesentem et futurum, in illo quidem ad inmortalitatem et immutabilitatem omnia ducturus, in praesenti uero creatura in mortem et mutabilitatem interim nos dimittens. [83.192–193] nam si quidem statim ab initio inmortales nos fecerit et inmutabiles, nullam differentiam ad inrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum: ignorantes enim mutabilitatem inmutabilitatis ignorabamus bonum, nescientes mortem immortalitatis lucrum nesciebamus, ignorantes corruptionem non laudabamus incorruptionem, nescientes passionum grauamen impassibilitatem non mirabamur; compendiose dicere, ne longum sermonem faciam: nescientes malorum experimentum bonorum illorum non poteramus scientiam mereri. In supra scripto quinquagesimo octauo capitulo dicitur ideo deum dedisse peccato aditum, quia utile hoc sciebat esse nobis. magis autem omnibus rationabilibus, ut prius uidelicet malis et deterioribus rebus fieret aditus, postea autem his deletis introduci meliora, et adicitur, quia si statim ab initio inmortales nos fecisset et inmutabiles, nullam differentiam ad inrationabilia haberemus proprium nescientes bonum: [83.194] quibus uerbis primum contra regulam fidei deus asseritur tamquam nobis utile introduxisse peccatum; secundo, cum omnia rationabilia conplectitur, hoc et de angelis et de uniuersa caelesti militia, quae ratione est praedita, facit intellegi; tertio, quia illud, quod diabolus ad decipiendum primis hominibus persuasit, scilicet quia, si de ligno prohibito manducarent, fierent sicut dii scientes bonum et malum, beneficii loco asseritur profuisse. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. CAPITULUM LIX [83.195–196] Necesse est autem omnia simul rationabilia, inuisibilia dico et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia eiusdem generis inuisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutabilitatem pati, ut optimam erudiamur doctrinam religiositatis et ad beniuolentiam constituamur. In supra scripto quinquagesimo nono capitulo dicitur (necesse est omnia simul rationabilia, inuisibilia et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia eiusdem generis inuisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutabilitatem pati, ut optimam erudiamur doctrinam religiositatis et ad beniuolentiam constituamur>: quibus uerbis si et angeli lucis et uniuersae caelestes inuisibilesque uirtutes sic mutabilitati hactenus subiacere sicut humanae animae asseruntur, anathema sit. CAPITNLUM LX [83.197–198] Nam sciebat quidem, quod peccabunt (omnimodo, concedebat uero hoc fieri expedire eis cognoscens: quoniam nec erat possibile eum, qui, cum fecerit non existentes, et tantorum quidem demonstrauerit dominos, tanta uero bona proposuerit, ut eis fruantur, non prohibere peccati aditum, si expedire e:s hoc cognosceret. sed enim non erat possibile nos aliter discere peccatum et passionum molestiam et deteriora et nostram infirmitatem in his demonstrandam ad ostendendam magnitudinem inmutabilitatis, quam postea nobis esset donaturus. nisi sic ab initio haec fuissent a deo dispensata, ut conlatione et experimento infinitorum illorum bonorum possemus scire magnitudinem: et huius gratia utpote profuturum nobis peccatum intrare dimittens magnum in eius bello auxilium inuenit. [83.199–200] In supra scripto sexagesimo capitulo dicitur, quia deus sciens hominem peccaturum ideo peccare permiserit, quia hoc ei nouerat expedire, et propterea non prohibuisse peccati aditum, quia sic ab initio a deo fuerit dispensatum, ut conlatione et experimento infinitorum illorum bonorum possemus scire magnitudinem, et huius rei gratia utpote profuturum nobis peccatum intrare dimittens magnum in eiusdem peccati bello auxilium inuenerit homo: quae uerba quoniam aliena sunt a sensu scripturae diuinae, ut dicatur, quia peccatum a deo nobis pro utilitate introductum sit, si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. [83.201–202] sancta enim catholica ecclesia hoc certum tenet et credit. quia deus et prohibuerit a peccato primum hominem et per inoboedientiam peccantem punierit iusto supplicio sed bene utens etiam malis nostris singulari nos remedio per unigeniti filii sui incarnationem passionem mortem et resurrectionem, hoc est domini dei nostri Iesu Christi, ab omnium peccatorum nexibus liberauit. His igitur competenter et per orthodoxae fidei rectitudinem apostolicae sententiae auctoritate damnatis constituimus, ut ex omnibus istis, quae nos patrum statutis atque traditionibus inhaerentes apostolica auctoritate damnauimus, nulla iniuriandi praecedentes patres uel doctores ecclesiae, quae procul dubio scandala sacrosanctae ecclesiae suscitat, praebeatur occasio: anathematizantes omnem ad ordines ecclesiasticos pertinentem, qui patribus atque doctoribus ecclesiae contumeliam ex supra dictis impietatibus quo modo ascribere uel inrogare uoluerit. [83.203] et quoniam praefata dogmata, quae secundum intellectum de his expositum anathemati atque damnationi subiecimus, in eo uolumine, quod nobis per fratrem nostrum Benignum episcopum nuper a pietate uestra transmissum est, sub Theodori Mopsuesteni episcopi perhibentur nomine praenotata, ad. hoc sollicitudinis nostrae animum consequenter ammouimus, ut si quid < de) persona uel nomine memorati Theodori apud patres quaesitum sit uel si qua super eius nomine ab eis regulariter fuerint constituta siue disposita, diligentissima indagatione quaerere curaremus. [83.204] et haec inuestigantes aduertimus beatae recordationis Cyrillum Alexandrinae ciuitatis antistitem de persona iam mortui Theodori episcopi Iohanni reuerendae memoriae Antiochenae ciuitatis episcopo uel Orientali synodo ad eius litteras rescribentem inter alia ita dixisse: quae prolata est in sancta synodo Ephesena definitio ueluti a Theodoro deposita, sicuti offerentes dicebant, nihil habens sanum, euacuauit quidem eam sancta synodus ueluti peruersarum plenam intellegentiarum. condemnans autem eos, qui sic sapiunt, dispensatiue mentionem uiri non fecit neque eum nominatim anathemati subdidit neque alios. [83.205–206] ipsam uero synodum Ephesenam primam sollicite recensentes nihil de Theodori Mopsuesteni persona referre comperimus sed symbolum, quod Charisius presbyter illic prodidit, magis quia ab Anastasio et Fotio, qui tunc temporis haeretico Nestorio adhaerebant, per Antonium et Iacobum nomina tantum presbyterorum habentes ad Filadelforum ecclesias fuerit destinatum. ex quo claret beatum Cyrillum, hoc quod per litteris profitetur, a prolatoribus scilicet symboli iam defuncti Theodori episcopi nomen fuisse delatum, sua prouidentia ecclesiasticam moderationem circa mortuum sapientia sacerdotali seruantem noluisse nomen eius ne monumentis quidem synodalibus propter regulam, quae de mortuis in sacerdotio seruanda est, contineri. [83.207] quomodo autem hoc, quod supra dixit beatus- Cyrillus dispensatiue factum, ut minime anathemati nomen uiri subiceret, uoluisset intellegi ad ecclesiasticam regulam porrigendum, in eadem epistola sua subter adiecit dicens: sed iuste audient, tamenetsi nolint, qui huiusmodi causas praebent: obliuiscimini uos ipsos, quando aduersus cineres arcus extenditis; non enim superest, qui apud uos inscriptus est. et me nullus culpet in haec uerba progressum, sed cedant ualde nimium praecessori. graue est enim insultare defunctis uel si laici fuerint, nedum illis, qui in episcopatu hanc uitam deposuerunt. iustissimum enim apparet prudentibus uiris cedere praescienti uniuscuiusque uoluntatem et cognoscenti, qualis unusquisque futurus sit. [83.208–209] beatum quin etiam Proclum huius regiae ciuitatis antistitem ita memorati Iohannis Antiocheni episcopi similiter constat respondisse rescriptis dicentem inter alia: quando enim scripsi tuae sanctitati oportere aut Theodorum aut alios quos dam, qui pridem defuncti sunt, anathemati subdi aut nominatim alicuius feci mentionem? et post pauca: et llla capitula, quae subiecta sunt, reppuli utpote suptilitatem non habentia pietatis: neque autem de Theodoro neque de alio quoquam, qui iam defuncti sunt, scripsi, deo amantissime, aut ut anathematizetur aut ut abdicetur. sed neque carissimus Theodotus, qui a nobis directus est, diaconus talia mandata suscepit. [83.210] item ipse beatus Proclus in epistola ad Maximum diaconum post alia ita dicit: quomodo igitur per litteras didici nunc, quia Theodori Mopsuesteni et aliorum quorundam nomina praeposita sunt capitulis ad anathematizandum, cum illi ad deum iam migrauerunt eteos, quiiam uitam reliquerunt, superuacuum est iniuriari post mortem, quos nec uiuos aliquando culpauimus? et post pauca: post suscriptionem autem tomi et post abiectionem capitulorum, quae cuius sint ignoramus, continuo praepara diaconum Theodotum uenire ad regiam ciuitatem. [83.211–212] perpendat ergo pietatis uestrae sapientia singularis, quia Proclus eruditissimus sacerdotum et non longe a Mopsuesteni Theodori uita repertus mala, quae libenter damnauerat, cuius essent, se iam tunc professus est ignorare. Sed neque in sancto et uenerando Calchedonensi concilio aliquid de saepius designati Mopsuesteni Theodori episcopi nomine inuenimus statutum uel dictum esse contrarium, dum in relatione, quam eadem ueneranda synodus piae memoriae Marciano tunc imperatori transmisit, quam uos quoque uestris legibus, dum orthodoxa professione unum de sancta trinitate Christum deum ac dominum nostrum confitendum astruitis. ad testimonium laudabiliter adduxistis, litterae Antiocheni Iohannis cum Orientali synodo ad beatum Proclum et ad Theodosium tunc piissimae recordationis principem destinatae uenerabiliter memorentur, quibus Mopsuesteni Theodori episcopi persona, ne post mortem damnari debeat, excusatur. [83.213–214] Post haec ampliori cura perspeximus, si quid de his, qui iam defuncti sunt et minime reperiuntur in uita damnati, etiam sanctae recordationis prodecessores nostri decreuerint. quibus inspectis agnouimus, quod huius cautelae prouidentiaeque formam ueneranda prodecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constituta nobis apertissime tradiderunt. nam beatissimus papa Leo ad Theodorum episcopum Foroliuiensem post alia ita dicit: (nec) necesse est nos eorum, qui sic obierunt, merita actusque discutere, cum dominus deus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non poterat. suae iustitiae reseruauit. [83.215] item beatus Gelasius papa in epistola, quam episcopis Dardaniae de causa Acii scripsit, post alia ita dicit: qui, postquam in collegium recidens prauitatis iure meruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes nec quaesiuit omnino nec meruit, mortuus iam non potest impetrare; siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatum est \'quae ligaueritis super terram\' et \'quae solueritis super terram\'. ceterum iam de eo, qui in diuino est iudicio constitutus, nobis fas aliud decernere non est praeter id, in quo eum dies supremus inuenit. [83.216] item memoratus beatae recordationis papa Gelasius in gestis synodalibus de Miseni episcopi Cumani absolutione confectis hoc euidenter edocuit dicens: totum quod supra nostrae facultatis est modulum, diuino iudicio relinquamus, non autem nobis poterunt imputare, cur praeuaricationis offensam uiuentibus remittamus, quod ecclesiae deo largiente possibile est: nec nos iam mortuis ueniam praestare deposcant, quod nobis non esse possibile manifestum est, quia, cum dictum sit \'quae ligaueritis et solueritis super terram\', hos, quos super terram iam non esse constat, non humano sed suo deus iudicio reseruauit nec audet ecclesia sibimet uindicare, quod ipsis beatis apostolis conspicit non fuisse concessum: quia alia est causa superstitum, alia defunctorum. [83.217–218] hanc autem regulam et in sanctorum Iohannis Constantinopolitani episcopi, quem Chrysostomum uocant, atque Flauiani eiusdem ciuitatis episcopi ueneranda memoria constat esse seruatam, quia licet uiolenter exclusi sunt, non tamem pro damnatis sunt habiti, eo quod semper inuiolatam eorum communionem Romani praesules seruauerunt nec abscidi ab ecclesia dici potuerunt uel poterunt, quos sibi inconuulse unitos apostolica iudicauit auctoritas. m Eusebii etiam cognomento Pamphili historia libro septimo legitur Dionysium Alexandriae episcopum, qui longe ante fuerat, de Nepote quodam episcopo Aegypti ita fecisse. hic enim Nepos episcopus de mille annis, quibus post primam resurrectionem sanctos cum Christo regnaturos esse beatus Iohannes apostolus in apocalypsi dicit, scripsisse asseritur, in quibus Iudaicum intellectum habuisse narratur. post cuius mortem cum ad Dionysium episcopum Alexandriae peruenisset, quod tota Aegyptus ipsos libros, quos Nepos reliquerat, ueluti magnum aliquod et occultum mysterium se habere putaret, et pergens ad eum locum (in Arsenoite enim quaestionem ipsam motam fuisse refert) et scribens destruxit eosdem libros atque euertit: Nepotem uero, qui eos scripserat, propter hoc maxime, quia iam defunctus fuerat, nulla sit adgressus iniuria. quae si quis latius agnoscere uolet, in memorato septimo historiae eiusdem Eusebii libro reperiet. [83.219–220] Quibus omnibus diligenter inspectis, quia licet diuerso patres nostri uerborum modo, unius tamen ductu intellegentiae disserentes inlaesas sacerdotum in pace ecclesiastica defunctorum seruauere personas idemque regulariter apostolicae sedis, quae supra diximus. definiunt constituta, nulli licere nouiter aliquid de mortuorum iudicare personis sed in hoc relinqui, in quo unumquemque dies supremus inuenit, et specialiter de Theodori Mopsuesteni nomine quid sancti patres nostri disposuerint superius euidenter expressum est: eum nostra non audemus condemnare sententia sed nec ab alio quoquam condemnari concedimus. absit tamen, ut supra scripta capitula dogmatum, quae secundum subiectos intellegentiae sensus a nobis constat esse damnata, uel quaecumque dicta cuiuslibet sint nomine praenotata, euangelicis tamen et apostolicis ac quattuor synodorum Nicaenae Constantinopolitanae Ephesenae primae atque Calcedonensis et apostolicae sedis non congruentia consonaque doctrinis, non solum sensu sed uel aure patiamur admittere. [83.221–222] De scriptis uero, quae uelut sub uiri uenerabilis Theodoreti quondam episcopi nomine proferuntur, miramur primum, cur necesse sit eius sacerdotis nomine in obtrectationem quicquam cuiuslibet studio deuocari, qui ante centum et amplius annos in sanctae ac uenerandae Calchedonensis synodi iudicio constitutus sine cuiusdam cunctatione susscripsit et beatissimi papae Leonis epistolae prona deuotione consensit. dehinc cum existerent tunc Dioscorus et Aegyptii episcopi, qui eum dicerent et sanctum Cyrillum anathematizasse et eundem Theodoretum et haereticum esse, tamen sancti patres nostri haec audientes diligentissime eodem Theodoreto posthac examinatione discusso et praesente a praesentibus inquisito nihil aliud ab eodem exegisse noscuntur, nisi ut statim Nestorium eiusque impia dogmata anathematizaret atque damnaret, hoc sibi tantummodo sufficere iudicantes, quod ille coram uniuerso concilio faciens Nestorium cum dogmatibus suis uniuersis patribus audientibus clara uoce damnauit. [83.223] ex quo euidenter apparet, quia, quidquid sit uel fuerit sub cuiuslibet prolatum nomine, quod impii Nestorii uideatur concordare dogmatibus, hoc tunc in illo sancto concilio a uiro uenerabili Theodoreto fuerit sine dubitatione damnatum et sit ualde contrarium et Calchedonensis synodi iudicio indubitabiliter inimicum quaedam Nestoriana dogmata nunc sub eius sacerdotis nomine condemnari, qui cum sanctis patribus eundem impium Nestorium et execrabilia eius dogmata, sicut diximus, tunc apertissime anathematizauit atque damnauit. [83.224–225] quid enim aliud est mendaces aut simulantes professionem rectae fidei patres in sancta Calchedonensi synodo residentes ostendere quam dicere aliquos ex eis similia sapuisse Nestorio, quorum iudicio uideas Nestorium eiusque dogmata fuisse damnata? nec illud arbitrandum est, quia sanctae memoriae Cyrilli iniurias per duodecim capitulorum eius reprehensionem a uiro uenerabili Theodoreto, ut putatur, ingestas beatissimi patres nostri in sancta synodo Calcedonensi neglexerint, sed aut utpote rebus de proximo gestis cuncta prae oculis habentes Theodoretum episcopum nil tale fecisse probauerunt aut exemplum ipsius sanctae memoriae Cyrilli iudicauerunt esse sequendum, qui post multa et grauia contra se ab Orientialibus apud Ephesum scripto gesta tempore, quo cum ipsis in concordiam remeauit, tamquam si acta non fuissent, pacis amore silentio dereliquit, ut impleret utique illud apostolicum dictum, quod Corinthiis scribens dicit: cui enim aliquid donastis, et ego. [83.226] nam et illud sancta synodus Calchedonensis intendisse credenda est, quia, dum doctrinam sancti Cyrilli ex epistolis eius in eadem synodo reseratis atque receptis memoratus episcopus Theodoretus ita deuota mente suscepit, ut doctrinae quoque eius ad laudandam beatissimi papae Leonis epistolam testimoniis uteretur, etiamsi in eum iniurias intulisse constaret, plenissime satisfecisse uideretur illius uenerabiliter amplectendo fidem, cuius false fuerat suspicatus errorem: et ideo nos nec aliquid uelut omissum a patribus nostris quaere< re > nunc aut retractare conuenit et eos, quibus sancti Cyrilli reprehensio nunc placet aut eisdem sanctis patribus nostris aestimant placuisse, modis omnibus refutamus. [83.227–228] hac ergo rerum ueritate perpensa statuimus atque decernimus nihil iniuriam uel obtrectationem probatissimi in Calchedonensi synodo uiri, hoc est Theodoreti episcopi Cyrri, sub taxatione nominis eius a quoquam fieri uel proferri sed custodita in omnibus personae eius reuerentia, quaecumque scripta uel dogmata cuiuslibet nomine prolata sceleratorum Nestorii atque Eutychetis manifestantur erroribus consonare. anathematizamus atque damnamus. etenim satis debet abundeque sufficere, quod damnantes atque anathematizantes cum Paulo Samosateno et Bonoso Nestorium et e diuerso cum Ualentino atque Apollinare Eutychen simul et errores eorum aliosque omnes haereticos cum dogmatibus suis illos quoque pariter condemnamus, qui erroribus eorum impliciti et inemendabiles permanentes de uita praesentis saeculi migrauerunt. siquidem per hoc nihil peruersae doctrinae relinquimus, quod non per hanc sententiam nobis prolatam a sancta dei ecclesia apostolica auctoritate inueniatur exclusum. rursus tamen etiam hoc specialiter adicimus: [83.229–230] I Ut si quis seruata inconuertibilitate naturae diuinae non confitetur uerbum carnem factum et ex ipsa conceptione de utero uirginis humanae naturae sibi secundum subsistentiam unisse principia sed tamquam cum existenti iam homine fuerit deus uerbum, ut per hoc non sancta uirgo uere dei genitrix esse credatur sed uerbo tenus appelletur, anathema sit. II Si quis secundum subsistentiam unitatem naturarum in Christo factam esse denegat sed seorsum existenti homini tamquam uni iustorum inhabitare deum uerbum et non ita confitetur naturarum secundum subsistentiam unitatem, ut deus uerbum cum adsumpta carne una permanserit permaneatque subsistentia siue persona, anathema sit. [83.231–233] III Si quis uoces euangelicas et apostolicas in uno Christo ita diuidit, ut etiam naturarum in ipso unitarum diuisionem introducat, anathema sit. IIII Si quis unum Iesum Christum uerum dei et eundem ipsum uerum hominis filium futurorum ignorantiam aut diei ultimi iudicii habuisse dicit et tanta scire potuisse, quanta ei deitas quasi alteri cuidam inhabitans reuelabat, anathema sit. V Si quis illud apostoli, quod est in epistola ad Hebraeos dictum, quod experimento cognouit oboedientiam et cum clamore forti et lacrimis preces supplicationesque optulit ad eum, qui saluum illum posset a morte facere, tamquam nudo deitate Christo deputans, qui laboribus uirtutis perfectus sit, ut ex hoc duos introducere Christos uel duos filios uideatur, et non unum eundemque credit Christum dei et hominis filium ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indiuisisque confitendum atque adorandum, anathema sit. [83.234–235] His igitur omnibus et huiusmodi blasphemiis ita a nobis abdicatis atque damnatis hoc praesentis constituti nostri dispositione quam maxime prouidemus, ne. sicut supra diximus, personis, quae in pace et communione uniuersalis ecclesiae quieuerunt, sub hac damnati a nobis peruersi dogmatis occasione aliquid derogetur sed execrabilibus dogmatibus in Nestorio atque Eutychete haeresiarchis uniuersisque eorum sequacibus condemnatis illis sacerdotibus, qui in pace. sicut dictum est, catholicae ecclesiae sunt defuncti, nulla contumelia generetur, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde potius debeat sanctorum patrum reuerentia custodiri. [83.236–237] De epistola quoque uenerabilis uiri lbae quondam Edessenae ciuitatis episcopi, de qua pariter inquisistis, diligenti nihilominus inuestigatione quaesiuimus, si quid de ea priscis temporibus apud patres nostros motum uel agitatum siue quaesitum seu fuerit constitutum. et quia Graecae linguae, sicut cunctis et maxime pietati uestrae notum est, sumus ignari, nunc per nostros, qui eiusdem linguae uidentur habere notitiam, gesta sancti uenerandique Calchedonensis concilii in synodalibus codicibus diligentissime perquirentes dilucide aperteque repperimus duabus in eadem synodo actionibus praedicti uiri uenerabilis Ibae examinatum fuisse negotium ibique ex gestis apud Photium Tyri et Eustathium Beryti episcopos habitis hanc, de qua quaeritur, inter cetera prolatam fuisse contra eum ab accusatoribus eius epistolam, cumque consummata ipsius disceptatione negotii a uenerandis fuisset patribus requisitum, quid de eiusdem constituendum uideretur Ibae negotio, consequenter huiusmodi processisse sententias, quae ita se habent: [83.238] Paschasinus et Lucensius reuerentissiini episcopi et Bonifatius presbyter tenentes locum sedis apostolicae per Paschasinum dixerunt: \'Relectis chartis agnouimus ex sententia reuerentissimorum episcoporum Ibam reuerentissimum innoxium demonstrari. relecta enim eius epistola agnouimus eum esse catholicum. et ob hoc decernimus et honorem episcopatus et ecclesiam, a qua iniuste et absens pulsus est, renouandum. de sanctissimo igitur episcopo Nonno, qui ante modicum pro eo factus est, tractandum est a reuerentissimo uiro episcopo Antiochiae ecclesiae, quid oporteat de eo formari). [83.239] Anatolius reuerentissimus archiepiscopus Constantinopolis nouae Romae dixit: (Reuerentissimorum episcoporum et iudicum fides ac lectio omnium, quae sunt subsecuta, demonstrant innoxium Ibam reuerentissimum ab his accusationibus, quae ei inlatae sunt. unde omnem impraesenti de eo suspicionem abicio, quoniam et consentit et suscribit et ei quae nunc de fide data est definitioni a sancto concilio et epistolae sanctissimi archiepiscopi Romae Leonis, et dignum eum iudico episcopatu et habere curam, in qua pridem existebat, ecclesiae. de Nonno autem reuerentissimo episcopo, qui pro eo factus est, formam dabit Maximus reuerentissimus Antiochenus episcopus\'. [83.240] Maximus reuerentissimus Antiochenae ciuitatis episcopus dixit: \'Ex his, quae modo relecta sunt, manifestum est, quia ab omnibus ei inlatis reuerentissimus Ibas innocens est repertus, et ex relecto scripto epistolae, quod prolatum est ab aduersario eius, catholica est eius declarata dictatio. unde et ego decerno eum et episcopatus recipere dignitatem et ciuitatem propriam, sicut et uisum est sanctissimis archiepiscopis tam his, qui locum sanctissimi archiepiscopi Leonis retinent, quam etiam et, qui regiae ciuitatis est, sanctissimo archiepiscopo Anatolio: reuerentissimo quippe Nonno episcopo, qui pro eo factus est, manente in episcopatus propria dignitate, ut cum sanctissimis episcopis de eius ordinatione deliberem\'. [83.241–242] Iuuenalis reuerentissimus Hierosolymitanus episcopus dixit: (Qui conuertuntur, scriptura diuina suscipi iubet. quapropter et ab haereticis reuertentes suscipimus. unde peruideo reuerentissimum Ibam mereri clementiam, quia et senex est et ut habeat episcopatus gradum, catholicum existentem\'. Thalassius reuerentissimus episcopus Caesariae Cappadociae dixit: ('Reuerentissimis episcopis Photio et Eustathio comprobantibus Ibae negotium et non adiudicantibus eum, horum opinione suasus et ego uolo habere eum sacerdotium, sicut sanctissimis praesulibus uisum est, quia maxime g«>stis suscepit, ut anathematizaret illa, quae eius accusatores aduersus eum deposuerunt exscripto\'..- [83.243–244] Eusebius reuerentissimus episcopus Ancyrae Galatiae dixit: ('Lectio sententiae. quae in \'Tyro prolata est a sanctis episcopis Photio et Eustathio, docuit, quia reuerentissimus Ibas in illo iudicio anathematizauit Nestorium et eius impia dogmata et rectis consensit dogmatibus. quapropter et praedicti reuerentissimi episcopi hanc satisfactionem recipientes, ut oporteret eum habere episcopatum. comprobauerunt. et impraesenti igitur eundem sanctissimum Ibam anathematizantem Nestorium et impia eius dogmata habere sacerdotium uolo\\ Stefanus reuerentissimus episcopus Ephesi dixit: \'Kfiiorentissimum Ibam episcopum anathematizantem Nestorium et Eutychen et eorum impia dogmata et ego decerno, sicut et sancti patres, esse in ordine episcopatus). [83.245–246] Diogenes reuorentissimus episcopus Cyzici dixit: \'Definitionem, quae prolata est a sanctissimis episcopis Photio et Eustathio de reuerentissimo Iba, optinere decreui, quia maxime et eius accusatores ibi positi suscriptione propria expositae illi definitioni consentiunt et quae nunc relecta est in sancto et uniuersali concilio\'. Constantinus reuerentissimus episcopus Bostrae dixit: \'Et ego consentio, quae bene uisa sunt sancto concilio de Iba sanctissimo episcopo). Theodorus reuerentissinius episcopus Damasci dixit: (Quae subsequenter et canonice a sanctis patribus definita sunt super Ibae uenerabilis persona, et ego consentio). Meletius uenerabilis episcopus Larissae habens locum Domni reuerentissimi episcopi Apamiae Syriae dixit: (Et ego consentio his, quae bene finita sunt a sanctis et reuerendis patribus de reuerentissimo Iba\\ [83.247–248] Romanus reuerentissimus episcopus Myrorum Lyciae dixit: \'Sicut relectorum nobis fides suasit, et ego decerno eundem reuerentissimum episcopum Ibam haberi in sacerdotio, sicut et sanctissimi archiepiscopi decreuerunt, utique eo anathematizante Nestorium et Eutychen et ea quae impie sapuerunt>. Eunomius reuerentissimus episcopus Nicomediae dixit: \'Iam quidem ex his, quae relecta sunt, innoxius adprobatus est uenerabilis Ibas. in quibus enim dicendo male culpare uisus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus illa, quae culpauerat, refutauit. unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychen et impia eorum dogmata et consentientem his, quae a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt et hac uniuersali synodo, dignum esse episcopatu decerno\'. [83.249] Iohannes uenerabilis episcopus Sebastiae et Seleucus nenerabilis episcopus Amasiae et Constantinus uenerabilis episcopus Melitenus et Patricius uenerabilis episcopus Tyanorum et Petrus episcopus Gangrorum et Atarbius uenerabilis episcopus Trapezuntis habens et locum reuerentissimi episcopi Dorothei Neocaesariae dixerunt: 'Definitio reuerentissimorum episcoporum Photii et Eustathii demonstrat innoxium reuerentissimum Ibam; similiter autem et eius abnegatio facit nos in eo, quod receperit, proniores: amica etenim semper est domino Christo clementia. unde secundum sententiam sanctorum praesulum et totius sancti concilii iustum decernimus eum et nos recipere gradum episcopatus\'. [83.250–251] Frangion uenerabilis episcopus Filippopolitanus et Basilius uenerabilis episcopus Traianopolitanus dixerunt: Qui in iudicio neque praesens fuit neque aduocatus est, nullo modo laedi eum per prolatam aduersus eum sententiam adprobamus\'. Nunecbius reuerentissimus episcopus Laodiciae Frygiae dixit: 'Consentimus his, quae definita sunt a sanctis patribus de Iba sanctissimo\'. Florentius reuerentissimus episcopus Sardeorum Lydiae dixit: \'Et ego adaeque consentio his, quae praefata sunt de Iba reuerentissimo). Eusebius reuerentissimus episcopus Dorylaei dixit: \'Tantis patribus sanctissimis episcopatum reuerentissimo Ibae reddentibus et ego consentio). [83.252–254] Omnes reuerentissimi episcopi clamauerunt: cto scripto epistolae, quod prolatum est ab aduersario eius, catholica est eius declarata dictatio. quorum interlocutionibus ceteri episcopi non solum contradixisse uerum etiam apertissimum noscuntur praebuisse consensum. [83.257] quod autem dicunt, quia in eadem epistola sua Ibas Nestorium excusauerit dicendo: eundem Nestorium nolentem dicere sanctam Mariam dei genetricem multi eum ex haeresi Pauli Samosateni esse putauerint, qui dixit purum hominem esse Christum: nemini uenit in dubium, quod sancti patres nostri in eadem epistola diligenter inspexerint. quia Nestorius dei genitricem sanctam uirginem Mariam non dicens ex Pauli Samosateni haeresi meruit aestimari, et multo amplius sancti patres nostri iudicio Ibae Nestorium intellexerint ingrauatum, [83.258–259] quoniam nihil aliud ex his uerbis Ibas dixisse monstratur, nisi quia Nestorius dei genitricem beatam uirginem negans purum hominem dominum deum nostrum Iesum Christum et insubstantiuum filium dei secundum Samosateni Pauli impietatem uidetur inducere, quamuis Nestorius propriae haereseos auctor extiterit. unde et uir uenerabilis Ibas ad ingrauationem potius eiusdem Nestorii dixit, quia a quibusdam de haeresi Pauli Samosateni esse putatus est, ac si diceret \'licet Nestorius proprium condidisset errorem, tamen non dicendo dei genitricem sanctam uirginem Mariam ita impius apparuit, ut absque ulla distantia a multis Pauli Samosateni docere haeresim putaretur\'. [83.260–261] cuius erroris crimen in tantum exaggerauit Ibas in epistola sua, ut Paulo Samosateno eum consimilem faceret, cuius baptismum sanctae Nicaenae synodi s uniuersalis ecclesia censuit reprobandum. a Nestoriana autem haeresi cum ad sanctam ecclesiam catholicam reuertentes sola haeresis ipsius condemnatione facta suscipiat, procul dubio grauioris execrationis pondere pressus per uenerabilis Ibae epistolam Nestorius inuenitur, cuius error errori non habenti baptismum comparatur. sed nec ex eo, quod dixit \'putatus est\', quisquam eum hoc uerbo usum uelut dubio criminetur, cum beatus Paulus apostolus ad Corinthios adfirmatiue dicat: puto enim, et ego spiritum dei habeo; neque enim dubitabat, quia dei haberet spiritum, qui alibi dixit: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? quomodo autem fieri potest, ut in quo Christus loquitur, dei (spiritum) habere dubitetur? [83.262–263] nam et illud sancti patres nostri in Calchedonensi synodo residentes nihilominus adtenderunt, quod Apollinaris cum dogmate suo, qui unam naturam diuinitatis et humanitatis domini dei nostri Iesu Christi asserit, in eadem Ibae epistola est sicut impius et execrabilis condemnatus; illa uero magnopere comprobantes, quae in eadem epistola Ibas dixit: duae naturae, una uirtus, una persona, quod est unus filius dominus noster Iesus Christus. in eo autem, quod unam uirtutem dixit, apostoli Pauli doctrinam secutus agnoscitur, qui singulariter dicit Christum dei uirtutem et dei sapientiam et in alio loco, quia etsi crucifixus est ex infirmitate carnis, sed uiuit ex uirtute dei. quod Ibas, cum epistolam suam dictaret, considerasse credendus est, ut adsumentis uerbi uirtutem confessus, adsumptam carnem utpote propriam eiusdem uerbi in ipso cognoscens, unam uirtutem dicendo summam et inseparabilem unitatem unius personae et unius filii nomine, hoc est domini nostri Iesu Christi. quod subsecutus adiunxit. se intellexisse monstraret, in huius orthodoxae fidei confessione perdurans, dum patres in sancta synodo Calchedonensi id, quod et ipsi fecerant Nestorium scilicet et Eutychen cum suis dogmatibus condemnantes, Ibam sociandum collegio suo facere similiter hortarentur. [83.264–265] quod Ibas deuote perficiens seque semper hoc fecisse contestans libera uoce coram uniuersis patribus dixit: anathema Nestorio et Eutychi, adiciens: et dicenti unam naturam, propter quam refutationem unius uidelicet naturae in confessionem duarum in uno eodemque filio naturarum se orthodoxum pronuntiatum esse cognouerat. illud etiam a nobis est explanandum, ne quis existimet Ibae epistolam in eo Nestorium ab haeresi, cuius auctor est. excusare, quod dixit: Nestorius uero, quia odio erat suae ciuitatis et uirorum, qui in ea sunt, maximorum, illic reuerti non potuit. [83.266] his enim uerbis hoc potius significatum intellegitur, quia Nestorium utpote haereticum Ibas odiosum suae dixerit ciuitati et maximis tunc in eadem uiris; et propterea sic patres nostros apud Calcedonam intellexisse credendum est, quia superius in eadem epistola Ibas dixerat eundem Nestorium libros noxios conscripsisse, qui scandalum audientibus erant, et beatam uirginem Mariam dei genitricem esse negauerit. sic enim de id, quod patres nostri receperunt, recte nos intellegere conuenit et non aliud suspicari, quod scriptor epistolae dixisse non legitur. [83.267–268] poteramus quidem cura dei gratia de singulis memoratae epistolae locis ac sensibus per singula reddere rationem, sed quia residua eidem intellegentiae, qua pauca exposuimus, possunt competenter aptari in quibus etiam si aliquid obscuritatis occurreret, auctoritati patrum et profundiori eorum intellegentiae cederemus), propterea non est in his diutius immorandum. Propter haec ergo, quae supra diximus, et propter illam praedicationem fidei, per quam uenerandae recordationis Cyrillus Alexandrinus episcopus et reuerentissimus Iohannes Antiochenus antistes atque omnes Orientales episcopi per Paulum Emesenae ciuitatis episcopum ad concordiam redierunt. quam Ibas quoque in ipsa epistola laudans libenter amplectitur, ortliodox.i est Ibae episcopi a patribus pronuntiata dictatio. [83.269–270] a uero, quae in ipsa Ibae sacerdotis epistola in iniuriis beatae recordationis Cyrilli per errorem intellegentiae dicta sunt, patres in sancta Calchedonensi synodo epistolam pronuntiantes orthodoxam, nullatenus receperunt: quippe quas etiam ipse . uenerabilis episcopus intellectu capitulorum eius meliore recepto multimode refutauit, sicut interlocutione uenerandae memoriae Eunomii ecclesiae Nicomedensis episcopi in eadem sancta Calchedonensi synodo residentis euidentissime declaratur. quae se ita habet: Eunomius episcopus Nicomediae dixit (I am quidem ex his, quae relecta sunt, innoxius approbatus est uenerabilis Ibas. in quibus enim dicendo male culpare uisus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus illa, quae culpauerat, refutauit. unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychen et impia eorum dogmata et consentientem his, quae a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt et hac uniuersali synodo, dignum esse episcopatu decerno\'. [83.271–272] nam et uenerabilis memoriae Iuuenalis interlocutio hoc idem significat: quod Ibas episcopus de id, quod sancto Cyrillo capitula eius aliter intellegendo detraxerat, postea professus, quia his ab eo explanatis et a se intellectis in communionem eius deuote concurrerit et de his, quae prius aliter intellexerat. sit conuersus, propterea recipere eum episcopatum decreuit utpote, quantum ad professionem fidei, orthodoxum existentem, ita dicens: qui conuertuntur, scriptura diuina suscipi iubet. quapropter et ab haereticis reuertentes suscipimus. unde peruideo reuerentissimum Ibam mereri clementiam, quia et senex est, ut habeat episcopatus gradum, orthodoxum existentem. quibus uerbis hoc intellegitur: \'quod si ab haereticis uenientes suscipimus. quomodo Ibam, qui est orthodoxus et intellectu capitulorum beati Cyrilli haesitans ei obloqui uisus est, nunc ab eo, in quo fallebatur, intellectu conuersum non suscipiamus, cum eum orthodoxum constet existere?\' neque enim orthodoxum existere Ibam diceret Iuuenalis episcopus, nisi ex uerbis epistolae eius confessionem fidei orthodoxam comprobasset. [83.273–274] ut autem appareat, quia interlocutio Iuuenalis Eunomii interlocutioni concordat, uerba ipsa ex interlocutione Eunomii nos edocent, quae inter alia ita se habent: in quibus enim dicendo male culpare uisus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus illa, quae culpauerat, refutauit. ex quibus uerbis euidentissime declaratur in Iba episcopo nihil de confessione fidei reprehensum, quam constat esse laudatam, sed eundem Ibam. quod fallente intellegentia de beato Cyrillo male senserat, refutasse. nam idem uenerabilis Ibas episcopus gestis praecedentibus, sicut Photii et Eustathii sententia continet, apertissime perhibetur habere se et recipere omnia, quae in Ephesena prima synodo gesta sunt, et aequa iudicare, quae in Nicaea sunt constituta, et nullam differentiam arbitrari eius ad alia, et nimis eius sanctitatem se laudasse pronuntiant, quod prone Ibas sapuerit curare eos, qui uel suspicione uel alio quoquo modo eius laederent opinionem doctrinae. [83.275] nam et post explanationem duodecim capitulorum beati Cyrilli factam et intellectum eius sibi, quem sanctus Cyrillus in ipsis capitulis habuit, declaratum et orthodoxum eum se cum omnibus Orientalibus episcopis habuisse et in communione ipsius usque ad exitum permansisse professus est. ex quo apparet uenerabilem < Ibam > et, priusquam duodecim capitula beati Cyrilli intellegeret, cum in eis suspicaretur unam Christi praedicari naturam, orthodoxo sensu, quod male dictum aestimauerat, reprobasse et post explanationem eorum item orthodoxo sensu, quae recte dicta cognouerat, uenerabiliter suscepisse. [83.276–277] sed et illud indubitanter cunctorum fidelium mentibus patet, quod magis in Ephesena secunda haeretico intellectu Dioscorus cum Eutyche beato Cyrillo et primo Epheseno concilio contumelias inrogarint, qui crediderunt sanctum Cyrillum unam naturam in domino deo nostro Iesu Christo per duodecim sua praedicasse capitula, et ob hoc aliquos Orientales episcopos, qui unius naturae praedicationem noluerunt suscipere, Dioscorus condemnauit: inter quos et Ibam episcopum propter hanc specialiter fidei eius professionem, qua duas naturas, unam uirtutem, unam personam, quod est unus filius dominus noster Iesus Christus, apertissime confitetur, ut haereticum condemnauit et Eutychen propter unius naturae praedicationem sicut catholicum reuocauit, damnans quoque propter duarum naturarum uocem sanctae recordationis Flauiani personam, et inuentus est ipse magis Dioscorus Ephesenam primam synodum conari destruere, qui eam sub execrabilis intellectus imagine defendebat, et amplius beatum Cyrillum criminatus est laudans Dioscorus atque Eutyches quam Ibas sub falsi intellectus errore uituperans. [83.278] nam cum laus atque uituperatio ad unum tenderent intellectum, Dioscorus et Eutyches, qui laudauerunt, haeretico spiritu laudasse reperti sunt atque ideo sunt a sancta synodo Calchedonensi damnati: at uero Ibas episcopus qui per errorem unam putans in his praedicari naturam prius uituperauit capitula et post declaratum sibi intellectum eorum communicatorem se beati Cyrilli cum omnibus Orientalibus esse professus est, in catholicae fidei rectitudine ab eadem Calchedonensi synodo iudicatus est permansisse. [83.279–280] haec ergo eadem synodus in Dioscoro atque Eutyche, qui se falso per beatum Cyrillum uelamine tegere nitebantur, uidens potius beati Cyrilli praedicationibus Dioscorum atque Eutychen apparere contrarios per hoc, quod unam post adunationem naturam blasphemo spiritu praedicabant, simili atque eadem eundem Dioscorum cum Eutyche sententia condemnauit destruens Ephesenam secundam primamque confirmans. Et quia nobis de Ezechihelis prophetae uerbis obicrtur illud, quod ad sacerdotes Ierusalem malum a bono non discernentes ex persona domini dicebat: sacerdotes eius spernentes legem meam et coinquinauerunt sancta mea, inter sanctum et pollutum non distinguebant et intermedium mundi et inmundi non secernebant, debet uestra pietas pariter uobiscum et uniuersorum corda fidelium ex his uerbis aduertere [83.281–282] ideo nos non audere Calchedonensis synodi retractare iudicium, ne ibidem considentibus sacerdotibus ista, quod absit, ab haereticorum insidiis macula relidatur, ut eos inter bonum et malum et inter sanctum et pollutum et intermedium mundi et inmundi non potuisse discernere criminentur, 16 si nos modo causas eiusdem sanctae synodi cum consensu sedis apostolicae iudicio terminatas sub qualibet occasione uiderint retractare. propterea ergo discretionem atque iudicium sanctorum patrum nos in omnibus conseruantes et rerum omnium dispositione secundum eam, quam reddidimus, rationem ex Calcedonensis synodi iudicio declarata. cum satis apertissima luceat ueritate ex uerbis epistolae uiri uenerabilis Ibae rectissimo ac pio intellectu perspectis et ex gestis apud Photium et Eustathium habitis et ex ipsius Ibae episcopi praesentis a praesentibus intentione discussa patres nostros in Calchedona residentes iustissime orthodoxam eiusdem uiri uenerabilis Ibae episcopi pronuntiasse fidem et reprehensionem beati Cyrilli, quam humanitus per errorem intellegentiae euenisse cognouerant, congrua satisfactione purgatam: [83.283] praesentis sententiae nostrae auctoritate statuimus atque decernimus cum in omnibus tum etiam in saepius memorata uenerabilis Ibae epistola intemeratum patrum in Calchedona residentium manere iudicium nec quemquam ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem hoc constituto nostro permittimus aliquando praesumere uel super eiusdem epistolae negotio uel aliis in Calchedonensi concilio consensu uicariorum sedis apostolicae iudicatis ordinatis definitis atque dispositis tamquam imperfectis atque reprehensibilibus siue per additamentum siue per diminutionem siue per immutationem uel quoquo modo aliquid temerariae nouitatis inferre. [83.284] pari ratione decermraus, ne quisquam epistolae beati Cyrilli, cui duodecim sunt subiecta capitula, uel ipsis capitulis aduersus Nestorii perfidiam promulgatis existimet derogandum, dum constet eundem Ibam uirum uenerabilem uel omnes Orientales episcopos post explanatum sibi eorundem capitulorum intellectum beati Cyrilli communicatores toto uitae eius tempore permansisse, abicientes ea et a nostri intellectus rectitudine repellentes, in quibus uel ex supra scripta epistola uiri uenerabilis Ibae episcopi uel ex omnibus, quae in sancta synodo Calchedonensi iudicata ordinata definita atque disposita sunt, ita quicquam aptatur. ut per auctoritatem eiusdem synodi aut peruersum dogma assertum esse N estorii aut ipse dicatur Nestorius excusatus. [83.285] et ne quis forsitan arbitretur ambiguum, quod praefatis legatis atque uicariis sedis apostolicae a beatissimo papa Leone tantum fidei causa et non etiam de depositorum incompetenter episcoporum fuerit reuocatione mandatum, et quasi superflue Ibae quoque Edessenae ciuitatis episcopi causam coram sanctis patribus aestimet agitatam, nouerit beatissimum papam Leonem sanctae Calchedonensi synodo haec inter cetera scripsisse dicendo: quia uero non ignoramus per prauas aemulationes statum multarum ecclesiarum fuisse turbatum plurimosque episcopos, qui haeresem non reciperent. sedibus suis pulsos et in exilia deportatos atque in locum superstitum alios substitutos, his primitus uulneribus adhibenda est medicina iustitiae, ne quisquam careat propriis uel alter utatur alienis. [83.286–287] et ne aliquis dubitet. utrum ea, quae de restitutione episcoporum gesta sunt in Calchedonensi synodo. ad beatissimi Leonis fuerint perducta notitiam et ab eodem confirmata, ipsam potius synodi relationem ad beatissimum Leonem prodecessorem nostrum directam congrua legere sollicitudine non omittat, cuius post alia in fine haec uerba sunt: omnem uobis gestorum uim insinuare curauimus ad consistentiam nostram et eorum, quae a nobis acta sunt, confirmationem et depositionem. post quorum notitiam idem beatissimus papa Leo ad piae memoriae Pulcheriam Augustam gratias referens de restitutis episcopis ita scribit: clementia igitur uestra cognoscat omnem Romanam ecclesiam de uniuersis fidei uestrae operibus plurimum gratulari, siue quod legationem nostram pio per omnia iuuistis affectu, et quod sacerdotes catholicos, qui ab ecclesiis suis iniusta fuerant eiecti sententia, reduxistis. ecce et in eo, quod omnia gesta beatissimo papae Leoni directa sunt, rerum gestarum ad eum perducta notitia est et in recurrentium actione gratiarum rerum gestarum confirmatio declaratur. [83.288–289] non dubitamus igitur omnium fidelium sensibus patefactum, quae uicariis beati papae Leonis loco eius synodo praesentibus ab eodem fuerit dispensandarum rerum forma mandata uel quales ad exequendum perceperint actiones uel quae ab illo generali concilio praesidente ac consentiente per uicarios suos sedis apostolicae praesule fuerint constituta: quae neque minui neque augeri neque perfringi neque posse fas est ab aliquo retractari. Non licere autem uenerandae Calchedonensis synodi statuta conuelli uel quolibet colore seu titulo retractari prodecessorum nostrorum pauca de innumeris prolata constituta nos edocent, ex illius praecipue beati Leonis prodecessoris nostri epistolis, quo in uicariis suis summo praesule floruit sanctum Calchedonense concilium. [83.290] ait namque iu epistola ad piae memoriae Leonem Augustum ita: haec autem dei munera ita demum nobis diuinitus conferuntur, si de his, quae sunt praestita, non inueniamur ingrati et, tamquam nulla sint quae adepti sumus, contraria potius expectemus. nam quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare et quae sunt definita conuellere quid aliud est quam de adeptis gratias non referre et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere? [83.291–292] et post aliquanta ita: praenoscat, inquit, igitur pietas tua, uenerabilis imperator hos, quos spondeo dirigendos, non ad confligendum hostibus fidei nec certandum contra ullos a sede apostolica profecturos, quia de rebus et apud Nicaeam et apud Calchedonam, sicut deo placuit, <1 definitis nullum audemus inire tractatum, tamquam dubia uel infirma sint, quae tanta per spiritum sanctum fixit auctoritas. nec non idem beatus prodecessor noster papa Leo ad praefatum uenerabilem Augustum in alia epistola: non sinas. ait. contra dexterae omnipotentis triumphos rediuiuis exurgere motibus extincta certa mina, praesertim cum id damnatis iamdudum haereticorum ausibus omnino non liceat et hic fructus piis laboribus debeatur, ut omnis ecclesiae plenitudo in suae unitatis soliditate secura permaneat nihilque prorsus de bene compositis retractetur, quia post legitimas et diuinitus inspiratas constitutiones uelle confligere non pacifici est animi sed rebellis, dicente apostolo \'uerbis enim contendere nihil utile est nisi ad subuersionem audientium\'. nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberum, numquam deesse poterunt, qui ueritati audeant resultare et de mundanae sapientiae loquacitate confidere. [83.293] item post pauca: pie nobis et constanter utendum est, ne, dum talium disputatio admittitur, his, quae diuinitus definita sunt, auctoritas derogetur. item ex epistola papae Leonis ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum: ut autem haec exhortatio ad omnium fratrum possit notitiam peruenire. diligentiae uestrae cura perspiciat. quia, quod saepe dicendum est, tota religio Christiana turbatur, si quicquam de his, quae apud Calchedonam constituta sunt, conuellatur et, quae ex diuina sunt inspiratione composita, ulla patiamini nouitate temerari. [83.294–295] sed et beatissimus prodecessor noster papa Simplicius ad Zenonem Augustum sic inter cetera dicit: neque aliquis dubius rationis et trepidus mentis expectet uoui aliquid post Calchedonense concilium contra definitiones ipsius retractari. quia per uniuersum mundum insolubili obseruatione retinetur, quod a sacerdotum uniuersitate est constitutum. item memoratus papa Simplicius Zenoni Augusto: nullus ad aures uestrae pietatis perniciosis mentibus pandatur accessus. nulla retractandi de ueteribus fiducia concedatur. sic haeresum denique machinamenta cunctarum eccle siasticis prostrata decretis numquam sinuntur oppugnationis elisa reparare certamina. [83.296–297] item praedictus beatissimus papa Simplicius ad praefatum Zenonem Augustum ita: Calchedonensis synodi constituta uel quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis: quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est. ,-Constat ergo ex praefatis testimoniis patrum, quam tenere debeamus pro apostolicae sedis rectitudine et pro uniuersalis ecclesiae consideratione cautelam. cuius nos quoque cautelae iamdudum memores in ea, quam tunc dederamus ad Menam Constantinopolitanum episcopum epistolam (quam tamen praesentibus pluribus sacerdotibus et glorioso senatu Mena sanctae recordationis episcopo uestrae clementiae offerente et pietate uestra nobis cum eius consensu restituente receptam, quantum ad trium capitulorum causam pertinet, euacuauimus), [83.298–299] nullatenus a loci nostri atque propositi circumspectione cessantes competentem Calchedonensis synodi reuerentiam curauimus omnimodis exhibere. sicut series eiusdem testatur epistolae, cuius ad probandam cautelam nostram subiecimus pauca de plurimis, quibus diligenter inspectis, qualiter apud nos sancta Calchedonensis synodus inuiolata permanserit atque permaneat, euidenter ostenditur. siquidem de eadem synodo ita nos in ipsa epistola nostra certum est inter cetera posuisse dicentes: cum apud nos manifesta ratione perclareat, quicumque in contumeliam antefatae synodi aliquid temptat agere, sibi potius nociturum. item post alia: sed si euidenter nobis fuisset ostensum in ipsis gestis potius contineri, nullus auderet tantae praesumptionis auctor existere, ut aliquid, quod in illud sanctissimum iudicium perductum est, uelut dubium iudicaret, cum credendum sit illos tunc praesentes a praesenti rerum memoria diligentius etiam praeter scriptum aliqua requirere et definire certius potuisse, quod nobis nunc post tanta tempora uelut ignota causa uidetur ambiguum; cum et hoc deferatur reuerentiae synodorum, ut et quae minus intelleguntur, eorum cedatur auctoritati. [83.300–301] item post alia: saluis omnibus atque in sua perpetua firmitate durantibus, quae in Nicaeno, Constantinopolitano, Epheseno primo atque Calchedonensi uenerandis constat conciliis definita et decessorum nostraque auctoritate firmata. et cunctis, qui in memoratis sanctis conciliis addicti sunt, sine dubitatione damnatis et his nihilominus absolutis. de quorum ab isdem synodis absolutione decretum est. item post alia: anathematis sententiae eum quoque subdentes, , quisquis ille. contra praedictam synodum Calchedonensem uel praesentia uel quaelibet in hac causa siue a nobis siue a quibuscumque gesta scriptaue inueniuntur, pro aliqua susceperit firmitate, et sancta Calchedonensis synodus, cuius magna et inconcussa est firmitas, perpetua et ueneranda, sicut Nicaena Constantinopolitana atque Ephesena prima habent, suam teneat firmitatem. [83.302–303] item post alia: anathematizamus et eum quoque, quicumque sanctam Nicaenam Constantinopolitanam Ephesenam primam et Calchedonensem sanctissimas synodos in una et inmaculata fide apostolis consonantes et ab apostolicae sedis praesulibus roboratas non et fideliter sequitur et aequaliter ueneratur uel qui ea, quae in ipsis sanctis conciliis. quae praefati sumus, gesta sunt, uult aut quasi praue dicta corrigere aut uelut imperfecta supplere. ecce, uenerabilis imperator, luce clarius demonstratur hanc nos habuisse semper in sanctarum quattuor synodorum reuerentia uoluntatem, ut quaecumque a sanctis patribus in isdem consedentibus definita uel statuta siue iudicata sunt, intemerata permaneant. [83.304–305] manentibus ergo omnibus, quae de epistola Ibae personaque eius in sanctorum patrum et sedis apostolicae uicariorum interlocutionibus continentur, illud nobis omnibusque catholicis aequali uoluntate sufficiat, quod illic sibi sancta synodus sufficere posse clamauit dicendo: Nestorium et eius dogmata modo anathematizet, quo anathemate nefandissimorum Nestorii et Eutychis ab Iba episcopo totiens iterato totius satisfactum est synodi uoluntati., His igitur a nobis cum omni undique cautela atque diligentia propter seruandam inuiolabilem reuerentiam supra dictarum synodorum et earundem uenerabilia constituta dispositis memores scriptum esse terminos patrum nostrorum nos transcendere non debere statuimus atque decernimus nulli ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinenti licere quicquam contrarium his, quae praesenti asseruimus uel statuimus constituto de saepe dictis tribus censere capitulis aut conscribere uel proferre aut componere uel docere aut aliquam post praesentem definitionem mouere ulterius quaestionem. [83.306–308] si quid uero de eisdem tribus capitulis contra haec, quae hic asseruimus uel statuimus, nomine cuiuscumque ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentis factum dictum atque conscriptum est uel fuerit et a quolibet ubicumque repertum, hoc modis omnibus ex auctoritate sedis apostolicae, cui per dei gratiam praesidemus, effetamus. EMEXDAUI. ET SUSSCRIPTIO: Iuuante deo et per ipsius gratiam Uigilius episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romae huic constituto nostro subscripsi. ET SUBSCRIPTIONES EPISCOPORUM: Iohannes episcopus ecclesiae Marsorum huic constituto consentiens susscripsi. Zachaeus episcopus ecclesiae Scyllacenae huic constituto consentiens suscripsi. Pastor misericordia dei episcopus ecclesiae Iconiensis metropolis huic constituto consentiens suscripsi. [83.309–310] Uincentius episcopus Claudiopolis metropoleos huic constituto consentiens suscripsi. Zachaeus episcopus rogatus a fratre Ualentino episcopo ecclesiae Siluae Candidae ipso praesente et consentiente et mihi dictante huic constituto pro ipso suscripsi. lulianus humilis episcopus ecclesiae Cingulanae huic constituto consentiens subscripsi. Paulus liuimlis gratia dei episcopus ecclesiae Ulpianensis huic constituto, quod beatissimus papa Uigilius in causa trium capitulorum protulit, ad omnia supra scripta consentiens subscripsi. Proiectus episcopus Naisitanae ciuitatis huic constituto consentiens suscripsi. Sabinianus gratia dei episcopus Zapparenae ciuitatis huic constituto, quod beatissimus papa Uigilius in causa trium capitulorum protulit, ad omnia supra scripta consentiens suscripsi. [83.311–312] Primasius gratia dei episcopus ciuitatis Hadrumetinae, quae etiam Iustinianopolis dicitur concilii Byzaceni, huic constituto, quod beatissimus papa Uigilius in causa trium capitulorum protulit, consentiens suscripsi. Stephanus episcopus ecclesiae Ariminensis huic constituto consentiens susscripsi. Paschasius episcopus ecclesiae Altinae huic constituto consentiens susscripsi. Alexander episcopus ecclesiae Meletensis huic constituto consentiens suscripsi. Lucianus episcopus ecclesiae Meletensis huic constituto consentiens susscripsi. Redemptus episcopus ecclesiae Nomentanae huic consentiens suscripsi. Uenantius episcopus ecclesiae Lippiensis huic constituto consentiens suscripsi. [83.313–314] Quoduultdeus episeopus ecclesiae Numanae huic constituto consentiens suscripsi. Theophanius archidiaconus sanctae ecclesiae Romanae huic constituto consentiens suscripsi. Pelagius miserante deo diaconus sanctae ecclesiae Romanae huic constituto consentiens suscripsi. Petrus miserante deo sanctae ecclesiae Romanae diaconus huic constituto consentiens susscripsi. Dat. prid. Iduum Maiarum imperante domno nostro Iustiniano perpetuo Augusto anno XXVII post cons. Basilii u. c. anno XII in Constantinopolitana ciuitate. (84.) — GLORIOSISSIMO ET CLEMENTISSIMO FILIO IUSTINIANO AUGUSTO [84.1] IOHANNES EPISCOPUS. Inter claras sapientiae mansuetudinis uestrae laudes, Christianissime principum, puriore luce tamquam aliquod sidus inradiat, quod amore fidei, quod caritatis studio, edocti ecclesiasticis disciplinis, Romanae sedi reuerentiam conseruatis et ei cuncta subicitis et ad eius deducitis unitatem. ad cuius auctorem, hoc est apostolorum primum, domino loquente praeceptum est: pasce oues meas. quam esse uere omnium ecclesiarum caput et patrum regulae et principum statuta declarant et pietatis uestrae reuerentissimi testantur adfatus. [84.2–3] patet igitur in uobis impletum fore, quod scripturae loquuntur: per me reges regnant et potentes scribunt iustitiam. nihil est enim, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in principe; nihil est, quod ita nequeat occasui subiacere quam uera religio. nam cum auctorem uitae uel luminis utraque respiciant, recte et tenebras respuunt et nesciunt subiacere defectui. quam ob rem, gloriosissime principum, uotis omnibus exorabitur diuina potentia, ut pietatem uestram in hoc ardore fidei, in hac deuotione mentis, in hoc integrae religionis studio sine defectu sui in tempora longiora conseruet: hoc enim et sanctis credimus ecclesiis expedire. scriptum est enim: labiis regit rex, et iterum: cor regis in manu dei et, ubi uoluerit, inclinabit illud. [84.4–6] hoc est enim, quod uestrum firmat imperium, hoc, quod uestra regna conseruat. nam pax ecclesiae, religionis unitas auctorem facti in sublime prouectum grata sibi tranquillitate custodit. neque enim parua ei uicissitudo a potentia diuina tribuitur, per quem nullis rugis ecclesia diuisa secernitur, nullis insertis maculis uariatur. scriptum est enim, quia. cum rex iustus sederit supra sedem, non aduersabitur 25 ei quicquam malignum. proinde serenitatis uestrae apices per Hypatium atque Demetrium sanctissimos uiros fratres et coepiscopos meos reuerentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis proposuissetis edictum amore fidei pro submouenda haereticorum intentione secundum apostolicam doctrinam fratrum et coepiscoporum nostrorum interueniente consensu. quod quia apostolicae doctrinae conuenit, nostra auctoritate confirmamus. textus autem epistolae talis est: [84.7] UICTOR IUSTIXIAXU3 PIUS FELIX INCLITUS TRIUXIMIATOR SEMPER AUGUSTUS IOHANNI SANCTISSIMO ARCHIEPISCOPO ALIAE URBIS ROMAE ET PATRIARCHAE. Reddentes honorem apostolicae sedi et uestrae sanctitati, quod semper nobis in uoto fuit et est, et ut decet patrem honorantes uestram beatitudinem omnia, quae eccl»*siarum statum pertinent, festinamus ad notitiam deferre uestrae sanctitatis, quoniam semper magnum nobis fuit studium unitatem uestrae apostolicae sedis et statum sanctarum dei ecclesiarum custodiri, qui hactenus optinet et incommote permanet nulla intercedente contrarietate, ideoque omnes sacerdotes uniuersi orientalis tractus et subicere et unire sedi uestrae sanctitatis properauimus. [84.8] et in praesenti ergo quae hic commota sunt, quamuis manifesta et indubitata sint et secundum apostolicae uestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et praedicata. necessarium duximus, ut ad notitiam uestrae sanctitatis perueniant. nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamuis manifestum et indubitatum sit, quod monetur, ut non etiam uestrae innotescat sanctitati, quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. per omnia enim, ut dictum est, properamus honorem et auctoritatem crescere uestrae sedis. [84.9–10] manifestum igitur facimus uestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni sanctae dei catholicae atque apostolicae ecclesiae contradicere Iudaice ausi sunt aduersus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum uestram doctrinam recte tenentur et glorificantur atque praedicantur, < denegantes> dominum nostrum Iesum Christum, unig-enitum filium dei et deum nostrum, incarnatum ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria, hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et spiritui sancto, consubstantialem patri secundum diuinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. [84.11–12] recusantes enim dominum legum Christum unigenitum filium dei et deum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis uidentur Nestorii malam sequentes doctrinam, secundum gratiam dicentes eum filium-dei et alium dicentes deum uerbum et alium Christum. omnes uero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reuerentissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem uestram et custodientes statum et unitatem sanctarum dei ecclesiarum, quam habent ad apostolicam uestrae sanctitatis sedem, nihil penitus inmutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus optinuit atque optinet, uno consensu confitentur et glorificant dominum nostrum Iesum Christum, [84.13–14] unigenitum filium et uerbum dei et eum nostrum ante saecula et sine tempore de patre natum, in ultimis diebus descendisse de caelis et incarnatum ex spiritu sancto et sancta atque gloriosa uirgine dei genitrice Maria natum et hominem factum et crucifixum unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et sancto spiritui. nec enim alium deum uerbum et alium Christum cognoscimus sed unum atque eundem ipsum < consubstantialem patri secundum diuinitatem et> consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. ut enim est in diuinitate perfectus, ita idem ipse et in humanitate perfectus est: in una enim subsistentia unitatem suscipimus et confitemur, quod dicunt Graeci τὴν καθ\' ὑπόστασιν ἕνωσιν ὁμολγοῦμεν. [84.15] et quoniam unigenitus filius uerbum dei ante saecula et sine tempore de patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de caelis, incarnatus ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria et homo factus dominus noster Iesus Christus proprie et uere deus est, ideo et sanctam atque gloriosam uirginem Mariam proprie et uere dei matrem dicimus: non quia deus uerbum principium ex ipsa sumpserit sed quod in ultimis diebus descendit de caelis et ex ipsa incarnatus et homo factus natus est. [84.16–17] quem confitemur et credimus, sicut dictum est, consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes. suscipimus autem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum < patrum >, qui in hac regia urbe conuenerunt, et sanctorum patrum, qui in Epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in Calchedona conuenerunt, sicut uestra apostolica sedes docet atque praedicat. [84.18–19] omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae uestrae sedis ita credunt et confitentur praedicant. unde properauimus haec ad notitiam deferre uestrae sanctitatis per Hypatium et Demetrium beatissimos episcopos, ut nec uestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et Iudaice secundum Nestorii perfidiam denegata sunt. petimus ergo uestrum paternum adfectum, ut uestns ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham uestrum fratrem, quoniam et ipse per eosdem scripsit ad uestram sanctitatem festinans in omnibus consequi sedem apostolicam beatitudinis uestrae, manifestum nobis faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit uestra sanctitas et eorum, qui Iudaice ausi sunt rectam denegare fidem, condemnat perfidiam. [84.20–21] plus enim ita (et)- circa uos omnium amor et uestrae sedis crescit auctoritas et, quae ad uos < est), unitas sanctarum ecclesiarum inturbata seruabitur, quando per uos didicerint omnes beatissimi episcopi horum, quae ad uos relata sunt, sinceram uestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem uestram beatitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere prouidentiam. ET ALIA MANU: Diunutas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. i)at. VIII. Id. Iun. Constantino Iustiniano perpetuo Augusto III consule. [84.22–23] Liquet igitur, gloriosissime imperator, ut lectionis tenor et legatorum uestrorum relatio patefecit, uos apostolicis eruditionibus studere, cum religionis catholicae fidei ea sapitis. ea scribitis, ea populis fidelibus publicastis, quae sicut diximus, et sedes apostolica docet et patrum ueneranda decreuit auctoritas et nos confirmauimus in omnibus. oportunum < est) ergo uoce clamare prophetica: iucundetur caelum desuper, effundant montes iucunditatem et colles laetitia laetabuntur. haec igitur in tabulis cordis fideles scribere, haec ut pupillas oculorum conuenit obseruare. neque enim quisquam est, in quo Christi caritas feruet, qui tam rectae, tam uerae confessionis uestrae fidei refragator existat, cum impietatem euidenter Nestorii et Eutychis uel omnium haereticorum damnantes unam ueram catholicam fidem domini et dei nostri saluatoris Iesu Christi magisterio institutam et propheticis apostolicisque praedicationibus ubique diffusam et sanctorum per totum orbem confessionibus roboratam patrum atque doctorum sententiis adunatam et nostrae doctrinae consentaneam inconcusse atque inuiolabiliter deuota deo et pia mente seruatis. soli etenim uestris professionibus aduersantur, de quibus diuina scriptura loquitur dicens: [84.24–25] posuerunt mendacium spem suam et mendacio operiri sperauerunt, et iterum, qui secundum prophetam dicunt domino: recede a nobis, uias tuas scire nolumus, proter quod Salomon dicit: semitas propriae culturae errauerunt, colligunt autem manibus infructuosa. haec igitur uestra uera fides, haec certa religio, hoc beatae recordationis, ut diximus, patres omnes praesulesque Romanae ecclesiae, quos in omnibus sequimur, hoc sedes apostolica praedicauit hactenus et inconuulse custodiuit: huic confessioni, huic fidei quisquis contradictor extiterit, alienum a sancta communione, alienum se ipse ab ecclesia iudicauit esse catholica. [84.26–27] nos enim in Romana Cyrum cum sequacibus suis inuenimus ciuitate, qui de Acoemetensi monasterio fuit: apostolicis suasionibus ad rectam fidem et uelut oues, quae perierant errantes, ad ouile contendimus reuocare dominicum, ut agnoscerent secundum prophetam linguae balbutientes loqui, quae ad pacem sunt. < ad) non credentes autem per nos primus apostolorum Esaiae prophetae uerba dicit: pergite in lumine ignis uestr et flammae, quam accendistis, sed obduratum est cor eorum, ut scriptum est, ut non intellegerent, et pastoris uocem oues, quae meae non erant, audire minime uoluerunt. in quibus seruantes ea, quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione recepimus et ab omni ecclesia catholica esse iussimus alienos, nisi errore damnato doctrinam nostram quantocius sequi habita regulari professione signauerint. aequum quippe est, ut, qui nostris minime oboedientiam commodant statutis, ecclesiis habeantur extorres. [84.28–30] sed quia gremium suum numquam redeuntibus claudit ecclesia, obsecro clementiam uestram, ut, si proprio errore deposito et praua institutione depulsa ad unitatem ecclesiae reuerti uoluerint, in nostra communione receptis indignationis uestrae remoueatis aculeos et nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonate. deum autem et saluatorem nostrum Iesum Christum exoramus, quatenus longaeuis et pacificis uos dignetur custodire temporibus in hac uera religione et unitate et ueneratione apostolicae sedis. cuius principatum ut Christianissimi et pii conseruatis in omnibus. praeterea, serenissime principum, laudamus legatorum uestrorum personas, Hypatii et Demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum. quos clementiae uestrae gratos fore ipsa manifestauit electio: nam tantae causae pondus non nisi perfectis in Christo potuissetis iniungere, tantae uero pietatis, tantae reuerentiae plenos affatus nisi per amantes minime dignaremi destinare. [84.31] ET ALIA MANU: Gratia domini nostri Iesu Christi et caritas dei patris et communicatio spiritus sancti sit semper uobiscum, amen, piissime fili. Dat. VIII. Kal. April. (85.) [85.1] DOMNO BEATISSIMO ET HONORABILI SANCTO FRATRI ET CONSACERDOTI IOHANNI REPARATUS FLORENTINIANUS DATIANUS ET CETERI DUCENTI DECEM ET SEPTEM EPISCOPI QVI IN UNIUERSIS CONCILIIS APUD IUSTINIANAM KARTAGINEM FUIMUS. Optimam consuetudinem praeteriti temporis, quam uiolenta captiuitas per annos centum dolentibus cunctis abstulerat, iterum seruare cupientes ad uniuersalem totius Africae synodum fideli deuotione conuenimus in illa Iustinianae Kartaginis basilica congregationis nostrae primitias domino consecrantes, unde nostros patres tyrannus Huniricus expulerat. haec basilica Fausti apud nos dicitur, multis martyrum corporibus insignita, quorum deus exaudiuit orationes, ut daret huius rei fiduciam sacerdotibus. [85.2–3] ibi igitur quantum singuli lacrimantibus gaudiis flere potuerint, cogitandum potius beatitudini uestrae dimittimus; in omnibus enim laetitiae spiritalis unus fuit adfectus: agere gratias omnipotenti deo, cuius gratia peccatoribus sine meritis operum datur, et antidotum fidei salutaris nuper reconciliatis haereticis propinare. definitionibus autem Nicaeni concilii publica lectione transcursis inter alia, de quibus nasci debuit disputatio, requiri iam coeperat, quomodo Arrianorum sacerdotes ad catholicam fidem suscipi oporteat, utrumne in suis honoribus an in laica communione: sic omnibus nobis unanimiter subito placuit sciscitari primitus beatitudinis uestrae sententiam. potest enim sedes apostolica. quantum speramus, tale nobis interrogantibus dare responsum, quale nos approbare concorditer explorata ueritas faciat. [85.4–5] ex omnium quidem collegarum tacitis motibus nemini placere sensimus ut in suis honoribus Arriani suscipiantur; uerumtamen conuenire caritati credimus, ut quid habeat sensus noster, in publicam notitiam nemo perduceret, nisi prius uel consuetudo nobis uel definitio Romanae ecclesiae \'proderetur. hanc igitur nostrae salutationis epistolam per fratres et consacerdotes nostros Gaium et Petrum et per filium nostrum Liberatum diaconum continuo destinauimus et auctoritatem uestrae beatitudinis et gratiam debitis ob )sequiis honorantes: talis quippe es, qualem sancta sedes Petri merebatur habere pontificem, dignus ueneratione, plenus dilectionis, loquens ueritatem sine mendacio, nihil faciens arroganter. unde etiam libera caritas uniuersae fraternitatis requirendum putauit consilium tuum: respondeat, obsecro, mens illa sancto spiritu feruens affabiliter et ueraciter. [85.6–7] non solum enim de sacerdotibus sed de ipsis quoque paruulis apud eos baptizatis, utrum soleant uel debeant ad clericatum, si petierint, adplicari, consulimus. a multis enim facere istas frequenter petitiones * * concedimus nec negamus, donec habito uobiscum diligentiore tractatu legatio nostra reuertatur. illud etiam beatitudini tuae credimus intimandum, fratres aliquantos ex nostro collegio relictis sine causa plebibus suis ad transmarinas nauigare saepius regiones. hos diutius ecclesia tolerauit excusante eos uiolentia temporis mali. petimus nunc, ut quicumque forsitan episcopus aut presbyter siue diaconus aut cuiuslibet inferioris ordinis clericus sine nostra epistola uenerit et non adprobauerit se pro utilitate sanctarum ecclesiarum fuisse directum, similis erro( ni > iudicetur neque uestra communione dignus existat. ut in omnibus et per omnia beatitudinis uestrae disciplina laudetur. [85.8] ET ALIA MANIT: Uegetum te nostrique memorem praestet omnipotens deus, domine frater. (86.) [86.1] AGAPITUS EPISCOPUS REPARATO FLORENTINIANO DATIANO ET CETERIS EPISCOPIS PER AFRICAM CONSTITUTIS. Iamdudum quidem. fratres amantissimi, de prosperitatibus uestris repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione; sed et nunc, cum litteras caritatis uestrae ad decessorem nostrum datas accepimus, pridem gaudia concepta renouamus benedicentes dominum sempiternum, qui liberauit nos ab inimicis nostris et de manu omnium, qui nos oderunt. uobiscum enim recte nos dicimus, cum quibus et tribulati sumus. nam cum unum corpus ubique sit ecclesia. et apud nos quippe principalia compatiebantur eius membra. uester enim maeror nostra fuit semper adflictio et de uestrorum omnium gemitu imperante caritate uisceribus frequentabamus saepe singultus. [86.2–3] quae cum ita sint, redeuntibus Gaio et Petro fratribus et coepiscopis nostris atque Liberato diacono filio nostro praeferimus sincerissimam concilii uestri caritatem, quoniam, sicut et sapientes facere decebat et doctos, inmemores principatus apostolici non fuistis sed quaestionis inlatae uolentes uincla dissoluere ab eius sede requisistis, sicut decebat, aditum, cui potestas est indulta claustrorum. unde nos ea, quae de eiusmodi negotio in penetralibus patrum constituta posuerunt, libenter aperimus et praesentibus adloquiis translata subnectimus, ut sine dubitatione possitis agnoscere transcendi positos iamdudum terminos non licere. itaque si uitare uolumus offendiculum, quod a senioribus adnuntiatum est. hoc sequamur. carent enim excusatione, quos praemonitos contigit excedere, et acerbitatem cumulant excessuum, quos ignorantia non tuetur. [86.4–5] hinc est ut, quia in tantum deus omnipotens erexit cornu salutis nobis in domo Dauid pueri sui, ut de omnium, quorum iniquitati subiacuimus. reconciliatione tractemus, ita sollicite remedia debeamus adhibere, ne incolomitatis nostrae sit incommodum, quod curantur, aut medicina subeat maculam de uulnere, cui tribuere uult salutem. sed eiusmodi, sicut et uobis cautissime uisum est, praestemus officium in obseruatione pastorum, ne, cum perdita uolumus congregare, pereamus et, cum sub nimia rela(xa>tione absoluimus, obnoxii, quod auertat dominus, cadamus in culpam, maxime cum priorum nostrorum sententia redeuntes ad nos ex Arrianis quolibet modo in qualibet aetate illius pestilentiae labe pollutos tanta caritate in fide complexa est, eiusmodi iustitia sub dilectione redarguit, tanta ratiocinatione de ambitu honoris exclusit, ut erubescerent aliud magis quaerere quam redire. [86.6] de eo uero, quod piissima conpunctione requisistis, utrum, etsi in officium suum non debent suscipi aut eos non oportet omnino promoueri, alimoniorum saltem utilitatibus adiuuentur, laudamus hortamur amplectimur, ut re uera, quod eis promotio aut officium, in quo fuerint, abnegatur, canonum uos reuerentiam iudicent omnes adpetere quam gerere cupiditatis ardorem. uenientes igitur ad fidem sincerissimam nutriat humanitas, consoletur; prompta sit omnibus misericordia, in cuius remuneratione dictum est: beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. [86.7] illud quoque, quod catbolicos, qui praesunt aut militant ecclesiae, sine sacerdotum suorum litteris suscipi a nobis minime debere mandatis, et canonibus est congruum et disciplinae prodesse iudicamus ac fidei, quia permanendo in ecclesiis, in quibus militant, et ministerii sui poterunt adsiduitate in dei saluatoris nostri amore feruescere et, quae in peruagatione reprehensibilia sunt, uitare. Dat. V. Id. Septembr. (87.) [87.1–2] AGAPITUS REPARATO EPISCOPO CARTAGINENSI. Fraternitatis tuae litteris indicasti post epistolam decessori meo dirigendam inter nauigii suscipiendi moras, quas hiemis continuatae generabat asperitas, ordinationem nostram tibi omnipotentis dei beneficio nuntiatam et gratulatum te fraternitatis affectu. quia pontificatus mihi diuinitas indulsit officium. quod de sinceritate tua non sumus admirati; sic enim te nobis conloquii directi praesentauit adfectio, ut cum dilectionis tuae litteras relegerem, te uiderem. quapropter ipsa te, qua uidi, mente complectens postulo misericordiam diuinitatis, ut et in uobis quietis reparata gratia fructificet et deus omnipotens, qui mihi sacerdotii dedit donum, itatis eloquia cum deuotione gratulantis ecclesiae, sicut praecepistis, diuinis scripta feci ministeriis adhaerere, ut supernae maiestatis optutibus indefessis semper precibus ingerantur et ad impetrandas uobis retributiones uestras sit commemoratio sempiterna. [88.5] atque ideo, domine clementissime fili. obsequium salutationis uberrimae reuerenter exsoluens spiritalis uos sinibus caritatis amplector sperans, ut de mea deuotione, quantum in me est, in his, quae pro ecclesiasticae pacis unitate praecipitis. uos uobis potius, quae sunt catholica, promittatis iuxta hoc, quod dicit apostolus: ita quod in me est, promptum est et uobis, nec in aliquo eorum, in quibus licite possumus oboedire, mansuetudinis uestrae nos adhortationibus credatis obsistere, quia, sicut gentium doctor asseruit, spem habeo crescente fide uestra in uobis magnificari secundum regulam nostram. et ideo inmensas deo nostro gratias exhibeo, quod pro populi multiplicatione catholici tanto carL tatis ardore feruetis, ut, ubicumque uestrum propagatur imperium, regnum mox incipiat proficere sempiternum. [88.6] cuius studii beniuolentiae uehementius insistentes etiam nos in adquirendis eis, quos Arrianam significatis uitare uelle perfidiam paternae traditionis aestimatis declinare posse censuram, sci: licet ut et in his honoribus, in quibus fuerunt apud haereticos, perseuerent et promoueantur ad alios. quapropter bonum hoc equidem et summa laude praecipuum, quod omnes ouili dominico per ueram fidem cupitis adgregare; sed non oportet nobis eos, qui non recte ingredi moliuntur, excipere beato Paulo apostolo commonente: nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum. [88.7] quanta autem paternarum constitutionum, si sic recipiantur, quod absit, incurratur offensio, ne quid pietatem uestram latere contingeret, ipsas quoque regulas credidi subnectendas, quae specialiter censuerant, ne quis talium reconciliatus aut ecclesiastici ordinis prouectibus augeatur aut desideret honores ulterius possidere, quos se dubitare iam non debet culpabiliter adquisisse; ex quibus pietas uestra melius poterit aestimare, si quo modo tam aperta et synodalia sedis apostolicae liceat infringere constituta, cum sententia clamet apostoli: si tamen quae destruxi, eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipse constituo. et ideo securus cum ipsius apostoli uoce profiteor, quia confido in uobis et in domino quod nihil aliud sentiatis; etenim, sicut idem doctor asseruit, certus sum et ego de uobis, quod pleni estis bonitate, repleti omnis scientiae, ut possitis inuicem monere. [88.8] si igitur hi, de quibus indicastis, ad fidem rectam uenire festinant, nostrae fidei regulas sequi non abnuant dicente domino: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum et sequatur me. quod si adhuc uituperandis honoris ambitionibus excitantur et pro lucro sanctae fidei humanae gloriae pati damna formidant, ipsi pronuntiant necdum se a uitiis et errore discedere et nos magis uelle suis excessibus implicare. de talibus ergo dicit apostolus: aemulantur autem nos non bene sed excludere uos uolunt, ut eos aemulemini. [88.9] quae cum ita sint, sancto studio uestro, quo ecclesiam catholicam cupitis ampliari, nihil ex hoc, si tales in clero non recipiantur. credatis inminui apostolo praemonente: quid enim? si quidam eorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem dei euacuauit? absit! nam licet simili studio caritatis pro multiplicatione fidelium ille beatus Petrus caelestis regni ianitor traheretur, qui ut Iudaeorum plures adquireret, a doctrina et tramite regulari in non respuendo omni iudaismo descenderat, huic tamen ille iunior uinctus in domino Paulus se retulit obuiasse dicens: sed cum uidissem, quod non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus \'si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? [88.10] \' haec ergo per omnia deo cordi uestro adsidente pensantes agnoscere poteritis non occasionem nos excusationis inquirere sed ea, quae pro officii nostri ratione transcendere non possumus, uobis humiliter intimare dicente apostolo: non enim possumus aliquid contra ueritatem sed pro ueritate. unde et de Stephani episcopi persona simul et causa non credatis alicuius nos studio defensionis impelli (absit a quorumlibet mentibus Christianis, ut. in quacumque persona aut innocentiam redarguant aut crimen absoluant), sed uniuersa, quae < ab) apostolica sede super hac sunt parte disposita, illo semper studio manauerunt, quod principatui beati Petri uos quoque cupitis per omnia reseruari, scilicet ne in his, qui sedis eius audientiam postulassent, spreta ipsius reuerentia alterius sententia proueniret. [88.11–12] et ideo, quia clementia uestra salubriter offerre dignata est, ut a legatis nostris omne negotium retractetur, hanc operam his, quos in continenti dirigimus, deo auctore mandamus, ita tamen, ut iam nunc communione nostra uir religiosus Achilles pro uestra iussione debeat gratulari; at uero de sacerdotio perfruendo, cum ad nos uniuersa, quae legati nostri cognouerint, plenissima eorum fuerint relatione perlata, consideratis sanctorum canonum regulis, quas seruari praecipitis, sequenda firmius censebuntur. quod autem clementia uestra fratris et coepiscopi nostri Epiphanii dignata est excusare personam, quia in praedicti Achillis consecratione uestra potius iussio quam illius ordinatio prouenisset, credimus, quod et ipse cognouerit iure culpatum, qui praeter alia, quae dereliquit, hoc certe excusare uix poterit, quod tam piissimo et clementissimo principi, beati quoque Petri priuilegia defensanti, non uel oportune uel importune suggessit, quid in hac parte sedis apostolicae reuerentiae deberetur. [88.13–14] de quo simul negotio sed et de Iustiniana ciuitate gloriosi natalis uestri conscia nec non et de nostrae sedis uicibus iniungendis. quid seruato beati Petri, quem diligitis, principatu et uestrae pietatis adfectu plenius deliberari contigerit, per eos, quos ad uos dirigimus, legatos deo propitio celeriter intimamus. superest ut, sicut a beato Petro indesinenter exposcimus, de salute et prosperitate uestri semper imperii gratulemur. Dat. Id. Octobr. (89.) [89.1] EXEMPLAR LIBELLI PIISSIMI DOMINI NOSTRI IUSTINIANI IMPERATORIS QVEM DEDIT AGAPITO PAPAE CONSTANTINOPOLI DE FIDE. IN NOMINE POXIXI DEI NOSTRI IESU CHRISTI IMPERATOR CAESAR FLAUIUS 1USTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERIANICUS ANTICIS ALANICUS UANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLITUS UICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS AGAPITO SANCTISSIMO AC BEATISSIMO ARCHIEPISCOPO ALMAE URBIS ROMAE ET PATRIARCHAE. Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a patrum traditione nullatenus deuiare, quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inuiolabilis semper catholica custoditur religio. [89.2] de hac igitur fide non cadere cupientes et patrum sequentes in omnibus constituta, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaea sunt congregati et sanctum mathema siue symbolum fidei exposuerunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in Constantinopolitana ciuitate conuenerunt et id ipsum sanctum mathema dilucidauerunt atque manifestauerunt, et sanctorum patrum, qui in Epheso prima synodo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in chedone conuenerunt, et quae in unaquaque earum de fide continentur sequentes dogmata, per quae omnis aufertur haeresis impugnans sanctam et apostolicam ecclesiam, [89.3] et probantes per omnia atque amplectentes epistolas beatae memoriae Leonis omnes, quas de fide Christiana conscripsit, et confitentes unum eundemque Christum dominum filium unigenitum in duabus naturis id est in diuinitate et humanitate inconfuse incommutabiliter inseparabiliter agnoscendum, nusquam . sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salua proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrentem et non in duas personas partitum atque diuisum sed unum eundemque filium unigenitum deum uerbum dominum Iesum Christum, sicut ante prophetae de eo et ipse nos Iesus Christus erudiuit et sanctorum patrum nobis symbolum tradidit: [89.4] omnem haereticum anathematizamus, qui praeter haec, quae dicta sunt, sapuerunt atque sapiunt, praecipue Nestorium haereticum Constantinopolitanae ciuitatis quondam episcopum damnatum in synodo Ephesia a beatae memoriae Caelestino papa urbis Romae et sancto Cyrillo Alexandrinae ciuitatis antistite; et cum eo anathematizamus Eutychen et Dioscorum Alexandrinae quondam ciuitatis episcopum damnatum in sancta synodo Calchedonensi, quam amplectentes sequimur, his coniungentes Timotheum parricidam Helurum cognominatum eiusque discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes. [89.5–6] auersamur autem et cacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum cohaereticum et sequacem horum factum nec non et participatione. quorum enim quis communionem amplectitur, eorum et similem sententiam in condemnatione consequitur. simili modo et Petrum Antiochenum condemnamus cum sequacibus suis et omnibus supra scriptis. quapropter, sicut praefati sumus, sequentes in omnibus sedem apostolicam, quae ab ea statuta sunt, praedicamus et profitemur ista inconcusse seruari et compellere, ut iuxta tenorem libelli istius omnes faciant episcopi, ut sanctissimi quidem patriarchae ad uestram faciant sanctitatem, metropolitani uero patriarchis et alii ut suis faciant metropolitanis, quatenus per omnia sancta catholica nostra ecclesia suam habeat firmitatem. [89.7] ET ALIA MANU: Diuinitas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. Dat. XVII. Kalendarum Aprilium Constantinopoli p. c. Belisari u. c. LETTER 90 [90–90.1] (90.) EXEMPLAR LIBELLI MENAE PRESBVTERI ET XENODOCI QVI PACTUS EST EPISCOPUS CONSTANTLVOPOLITANTS SUB DIE III. ID. MARTIAS ITERUM POST CONSULATUM PAULINI U. C. IUNIORIS. Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a patrum traditione nullatenus deuiare, quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inuiolabilis semper catholica custoditur religio. [90.2] de hac igitur fide non cadere cupientes et patrum sequentes in omnibus constituta, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaea sunt siue symbolum fidei exposuerunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in Constantinopolitana ciuitate conuenerunt et id ipsum sanctum mathema dilucidauerunt atque manifestauerunt, et sanctorum patrum, qui in Epheso prima synodo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in Calchedone conuenerunt, et quae in unaquaque earum de fide continentur sequentes dogmata, per quae omnis aufertur haeresis impugnans sanctam et apostolicam ecclesiam, [90.3] et probantes per omnia atque amplectentes epistolas beatae memoriae Leonis omnes, quas de fide Christiana conscripsit, et confitentes unum eundemque Christum dominum filium unigenitum in duabus naturis id est in diuinitate et humanitate inconfuse incommutabiliter inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salua proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrentem et non in duas personas partitum atque diuisum sed unum eundemque filium unigenitum deum uerbum dominum Iesum Christum, sicut ante prophetae de eo et ipse nos Iesus Christus erudiuit et sanctorum patrum nobis symbolum tradidit: [90.4] omnem haereticum anathematizamus, qui praeter haec, quae dicta sunt, sapuerunt atque sapiunt, praecipue Nestorium haereticum Constantinopolitanae ciuitatis quondam episcopum damnatum in synodo Ephesia a beatae memoriae Caelestino papa urbis Romae et a sancto Cyrillo Alexandrinae ciuitatis antistite: et cum eo anathematizamus Eutychen et Dioscorum Alexandrinae quondam ciuitatis episcopum damnatum in sancta synodo Calchedonensi, quam amplectentes sequimur, his coniungentes Timotheum parricidam Helurum cognominatum eiusque discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes. [90.5–7] auersamur autem et Acacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum cohaereticum et sequacem horum factum nec non et perseuerantes in eorum communione et participatione. quorum enim quis communionem amplectitur, eorum et similem sententiam in condemnatione consequitur. simili modo et Petrum Antiochenum condemnamus cum sequacibus suis < et omnibus> supra scriptis. quapropter. sicut praefati sumus, sequentes in omnibus sedem apostolicam. quae ab ea statuta sunt, praedicamus. ET ALIA MANU: Menas misericordia dei presbyter et xenodocus suscipio praedictas sanctas quattuor synodos et omnia, quae in ipsis continentur, dogmata et epistolas papae Leonis, quas pro fide conscripsit, et confiteor in duabus naturis, id est in diuinitate et humanitate, Christum deum nostrum inconfuse indiuise agnoscendum et anathematizans omnes, qui praeter ea sapiunt, una cum omnibus, qui condemnati sunt, ut superius dictum est. subscripsi. (91.) [91.1–2] AGAPITUS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Gratulamur, uenerabilis imperator, quod tanto catholicae fidei ardore succenderis, ut omnibus piissimae uitae uestrae temporibus piam sollicitudinem circa seruandam augendamque ecclesiarum concordiam clementer adhibeas et unam fidem suaque per omnia firmitate consimilem omnibus populis Christianis cupias praedicari. nec mirum in eiusmodi clementiam uestram placita deo cogitatione persistere, cum non alius imperii uestri beatior sit prouectus quam religionis augmentum. quapropter libenti hoc et prophetica uoce cantabo: repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione, quod florentissimum principatum uestrum diuinis cotidie conspicimus beneficiis adornari. [91.3] capis etenim, uenerabilis imperator, ut tuae pietatis epistolam de fidei uestrae expositione nuper ad beatae memoriae decessorem nostrum Iohannem Romanae sedis antistitem per Hypatium atque Demetrium episcopos destinatam et a praefato praesule roboratam nostra quoque auctoritate firmemus: laudamus, amplectimur; non quia laicis auctoritatem praedicationis admittimus sed quia studium fidei uestrae patrum nostrorum regulis congruens confirmamus atque roboramus, per quod iam et unitas prouenit ecclesiae et reliqua catholicae. membra ecclesiae ad eius conpagem < uestrae > christianitatis constantia reditura confidimus. [91.4–5] cuius professionis uel epistolae uestrae tenorem inferius adnectentes studium, quod circa deum integre geritis, nostra auctoritate firmamus, praedicantes huiusmodi fidem omnibus patrum nostrorum regulis conuenire et apostolicae sedis concordare dogmatibus, constituentes ut, si quis nostrae catholicae fidei contraire temptauerit, quam pro submouenda haereticorum suspicione paternis regulis consonantem praesenti definitione firmamus, sancta communione efficiatur extraneus. unde et Cyrum eiusque sequaces iam ante pro hac insania ab ecclesiae catholicae communione suspensos et in sua hactenus perfidia permanentes, nisi sub satisfactione canonica doctrinam apostolicam fuerint consecuti, nullatenus patimur eos sacrae communioni restitui sed etiam ut haereticos anathemati subicimus. ut qui nostris constitutionibus parere contempserit, ecclesiasticum statum puritatemque non maculet. textus autem epistolae hic est: [91.6–7] IN NOMINE POMINL NOSTRI IESU CHRISTI DEI IMTERATOR CAESAR FL. IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERXANICUS ANTICUS ALANICUS UANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX 1XCLITUS UICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS AGAPITO SANCTISSIMO AC BEATISSIMO ARCHIEPISCOPO ALMAE URBIS ROXAE ET PATRIARCHAE. Ante tempus in hac regia urbe nostra quorundam de causa fidei extitit morbosa contentio, quam nos congrue respuentes interposito edicto repressimus. et quia studii nostri est emergentes huiusmodi causas ad apostolicae sedis uestrae referre iudicium, eiusdem fidei, quamsequendamduximus, tenorem epistolae nostrae insertum ad beatae memoriae decessorem uestrum Iohannem per Hypatium et Demetrium uenerabiles episcopos missa legatione direximus; quam pro integritate fidei memoratus decessor uester libenti gratulatione suscipiens suo ac totius ecclesiae Romanae firmauit adsensu. cuius epistolae nostrae tenor huiusmodi est: [91.8] UICTOR IUSTINIANUS PIUS FELIX INCLITUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS IOIIANNI SANCTISSIMO ARCHIEPISCOPO ALMAE URBIS ROMAE ET PATRIARCHAE. Reddentes honorem apostolicae sedi et uestrae sanctitati, quod semper nobis in uoto fuit et est, et ut decet patrem honorantes uestram beatitudinem omnia, quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinamus ad notitiam deferre uestrae sanctitatis, quoniam semper magnum nobis fuit studium unitatem uestrae apostolicae sedis et statum sanctarum dei ecclesiarum custodiri, qui hactenus optinet < et incommote permanet> nulla intercedente contrarietate, ideoque omnes sacerdotes uniuersi orientalis tractus et subicere et unire sedi uestrae sanctitatis properauimus. [91.9] et in praesenti ergo quae hic commota sunt, quamuis manifesta et indubita sint et secundum apostolicae uestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et praedicata, necessarium duximus, ut ad notitiam uestrae sanctitatis ueniant. nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamuis manifestum et indubitatum sit, quod mouetur, ut non etiam uestrae innotescat sanctitati, quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. per omnia enim, ut dictum est, properamus honorem et auctoritatem crescere uestrae sedis. [91.10–11] manifestum igitur facimus uestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni sanctae dei catholicae atque apostolicae ecclesiae contradicere Iudaice ausi sunt aduersus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum uestram doctrinam recte tenentur et glorificantur atque praedicantur, denegantes dominum nostrum Iesum Christum, unigenitum filium dei et deum nostrum, incarnatum ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria, hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et spiritui sancto, consubstantialem patri secundum diuinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. [91.12–13] recusantes enim dominum nostrum Iesum Christum unigenitum filium dei et deum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis uidentur Nestorii malam sequentes doctrinam, secundum gratiam dicentes eum filium dei et alium dicentes < deum) uerbum et alium Christum. omnes uero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reuerentissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem uestram et custodientes statum et unitatem sanctarum dei ecclesiarum, quem habent ad apostolicam uestrae sanctitatis sedem, nihil penitus inmutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus optinuit [91.14–15] atque optinet, uno consensu confitentur et glorificant praedicantes dominum nostrum Iesum Christum, unigenitum filium et uerbum dei et deum nostrum ante saecula et sine tempore de patre natum, in ultimis diebus descendisse de caelis et incarnatum ex spiritu sancto et sancta atque gloriosa uirgine dei genitrice Maria natum et hominem factum et crucifixum unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et sancto spiritui. nec enim alium deum uerbum et alium Christum cognoscimus sed unum atque eundem ipsum consubstantialem patri secundum diuinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. ut enim est in diuinitate perfectus, < ita idem ipse et in humanitate perfectus> est: in una enim subsistentia unitatem suscipimus et confitemur, quod dicunt Graeci rfjv ϰαϑ uzoataoiv όμολογοσμεν. [91.16] et quoniam unigenitus filius et uerbum dei ante saecula et sine tempore de patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de caelis, incarnatus ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria et homo factus dominus noster Iesus Christus proprie et uere deus est, ideo et sanctam atque gloriosam uirginem Mariam proprie et uere dei genitricem dicimus: non quia deus uerbum principium ex ipsa sumpserit sed quod in ultimis diebus descendit de caelis et ex ipsa incarnatus et homo factus natus est. [91.17–18] quem confitemur et credimus, sicut dictum est. consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes; suscipimus antem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum. qui in Nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in hac regia urbe conuenerunt, sicut uestra apostolica sedes docet atque praedicat, [91.19–20] omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae uestrae sedis ita credunt et confitentur et praedicant. unde properauimus haec ad notitiam deferre uestrae sanctitatis per Hypatium et Demetrium beatissimos episcopos, ut nec uestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et Iudaice secundum N estorii perfidiam denegata sunt. petimus ergo uestrum paternum affectum, ut uestris ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham uestrum fratrem, quoniam et ipse per eosdem scripsit ad uestram sanctitatem festinans in omnibus consequi sedem apostolicam beatitudinis uestrae, manifestum nobis faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit uestra sanctitas et eorum! qui Iudaice ausi sunt rectam denegare fidem, condemnat perfidiam. [91.21–22] plus enim ita et circa uos omnium amor et uestrae sedis crescit auctoritas et, quae ad nos est, unitas sanctarum ecclesiarum inturbata seruabitur, quando per uos < di) dicerint omnes beatissimi episcopi horum, quae ad uos relata sunt, sinceram uestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem uestram bi-atitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere prouidentiam. EXEMPLAR SUBSCRIPTIOXIS : Diuinitas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. Dat. VIII. Iduum Iuniarum Constantinopoli domino Iustiniano perpetuo Aug. III consule. [91.23–24] Quam ob rem petimus sanctitatem uestram, ut memoratam epistolam uestra auctoritate firmetis et Cyrum uel similes eius a communione habeatis alienos, donec statutis sanctitatis uestrae obtemperent. EXEMPLAR SUBSCRIPTIONIS: Diuinitas te seruet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. Dat. pridie Id. Martiarum Constantinopoli post consulatum Belisari u. c. Huic igitur, ut praedictum est, confessioni et huic fidei quisquis contradicere praesumpserit, a catholica se communione nouerit alienum. Dat. XV. Kal. April. Constantinopoli post consulatum Belisari u. c. (92.) [92.1] GLORIOSISSUIO ET CLEMENTISSIMO FILIO IUSTINIANO AUGUSTO UIGILIUS EPISCOPUS. Litteris clementiae uestrae glorioso uiro filio nostro Domnico ex consule atque patricio deferente adsueta ueneratione susceptis iucunditate multiplici uniuersali ecclesiae gaudendum esse perspeximus, quod Christianam fidem, qua diuina trinitas honoratur et colitur, in nullo dissimilem, in nullo permittitis esse discordem et f ante clementissimo imperio uestro dei, cui seruiendo regnatis et regnando seruitis, gratiam indefessis cumulatis operibus, ut in his, quae uobis pro integritate < et> deuotione fidei uestrae dominus singulari pietati concessit, agnoscantur iuste ac conuenienter impleri, quae praedicatio docet apostoli, quia sancti per fidem uicerunt regna. qualia enim regna plus armis fidei quam corporea fortitudine uiceritis, docet inmensitas gentium subiectarum, quae quanto maior adsurgit numero, tanto mystici solius perfecta operatione miraculi superatur. [92.2] unde nos in domino nimium conuenit gloriari, quod non imperialem solum sed etiam sacerdotalem uobis animum concedere sua miseratione dignatus est, ut, quod omnes pontifices antiqua in offerendo sacrificio traditione deposcimus, exorantes, ut catholicam fidem adunare, regere dominus et custodire toto orbe dignetur, summis hoc pietas uestra uiribus effecisse, cum per omnes regni uestri partes et uniuersos fines terrae eam fidem, quam per uenerabiles semperque Christianae confessionis iud:cio complectendas Nicaenam Constantinopolitanam Ephesenam primam sed et Calcedonensem synodos constat inreprehensibiliter solidatam, inconcussa iubeatis pace seruari nec Christiano quemquam uocabulo nuncupetis, qui se a praefatarum synodorum unitate seiungit, et, qui fidem earum non omnibus uiribus omnique defendit adnisu, non iudicandum sed iam iudicatum potius aestimetis. [92.3–4] cui non ergo sacerdotum iucundam exultationem et gaudia infinita conciliet, quod insertum per dei nostri gratiam cordi uestro lumen euangelicae ueritatis perniciosorum atque haereticorum dogmatum nocte discussa uniuersali resplendet ecclesiae? absit ergo a nobis, ut, quod omnibus fratribus et coepiscopis nostris generare gaudium profitemur, nostrum non aut cum omnibus misceatur aut, quod magis dignum est. supra cunctos emineat. ex qua re deuota, uenerabilis imperator, gratulatione suscepimus, quod ardore fidei et suauis iracundiae commotione succensi nobis. etiam pios direxistis adfatus, in quibus beatae recordationis Caelestinum atque Leonem apostolicae sedis praesules, qui singulas haereses pro diuina sibi dispensatione commissa cum synodali aggregatione damnantes, quid cuncti generaliter sequi debeant Christiani, mansura in aeuum lege sanxerunt, laudabili commemorastis affectu. quorum probabilia constituta sanctae recordationis Hormisda atque Iohannes senior nec non et Agapitus decessores nostri per omnia conseruantes uniuersos Nestorianae atque Eutychianae sequaces haeresis iustae mucrone sententiae perculerunt. [92.5] quod nos summis uiribus sequi summoque adnisu defendere pietatis uestrae clementia indubitanter agnoscat; sed et beati Leonis epistolas ad sanctae recordationis Flauianum tunc Constantinopolitanae ciuitatis antistitem nec non et ad clementissimae memoriae Leonem principem destinatas, quibus haereticorum, id est Nestorii atque Eutychetis, perfidiam rationabili assertione deo sibi aspirante confudit, omnino amplectimur et qua oportet caritate defendimus. et quamuis nos animi fideique nostrae deo custodiente sinceritas contra ea nullatenus uenire permittat, perpendere tamen debet uestrae pietatis admiranda prudentia, quia non digni censentur antistites, qui praefatorum praesulum sedis apostolicae inuiolabiliter minime constituta seruauerint. [92.6] haec ergo, quae de fide a patribus sanctarum quattuor synodorum et a designatis beatae recordationis papae Leonis epistolis atque a supra scriptorum prodecessorum nostrorum constitutis sunt uenerabilibus definita, per omnia nos sequentes et eorum doctrinae contrarios probabili apostolicae sedis auctoritate damnantes anathematizamus eos, quicumque de fidei eius expositione uel rectitudine aut disputare peruerse aut < in >fideliter dubitare temptauerit, et contra eadem sentientes, quae de fide in Nicaena Constantinopolitana atque Ephesena prima sed et Calchedonensi sanctissimis synodis nec non et beatae recordationis prodecessoris nostri Leonis epistolis. [92.7–8] quarum fecimus mentionem, uel uniuersis, quae ipsius sanxit auctoritas, continentur, catholicae fidei unitate secernimus amplectentesque et in omnibus comprobantes fidei uestrae libellum, quem nostri obsequii famulatu tunc decessori nostro beatae recordationis Agapito pietas uestra orthodoxa deuotione contradidit, in quo ea, quae mente geritis, ad eruditionem futurae aetatis scripturae quoque testimonio declarastis, nihilque a saepe dictorum prodecessorum nostrorum fide deuiantes sub qualibet occasione seruamus, nisi forte si haeresis, in qua uolutantur, amputata caligine supra scriptae fidei ueritatem paenitentiae competentis uoluerint correctione sectari et damnatis omnibus, quae contra ea, quae praefati sumus, prauissima quidam impietate dixerunt, susscriptionibus suis et propriis uocibus cunctos haereticorum respuentes errores canonica fuerint destrictione conuersi, ut tunc communionis sacrae mysterium mereantur, dum omnia, quae praefati sumus, canonica et apostolica. destrictione compleuerint, quia nos nulli corrigenti se paenitentiae locum conuenit amputare. [92.9] in his uero, in quibus Menam fratrem et coepiscopum nostrum memorem libelli sui, quem decessori nostro beatae memoriae Agapito ordinationis suae tempore uestrae clementiae consensu porrexerat, sequentem re uera sedis apostolicae disciplinam haereticis inferius comprehensis. id est Seuero Antiocheno, Petro Apameno. Anthimo, qui etiam ecclesiam Constantinopolitanam praua ambitione peruaserat, Zorae, sed et Theodosio Alexandrino et Constantino Laudicensi atque Antonino Uersetano Eutychianae haeresis sed et Dioscori, qui in Calchedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, defensoribus atque sequacibus anathema dixisse pietas uestra mandauit, [92.10–11] in nullo quidem a nobis moleste suscipitur a praedicto fratre nostro uel a quolibet alio in haereticos dicta damnatio sed et libenter amplectimur et sedis apostolicae auctoritate firmamus, complices damnatorum simili anathematis ultione plectentes,. ea uidelicet ratione, ut, sicut supra meminimus, secundum praesulum sedis apostolicae constituta his, qui resipuerint et praecedentium synodorum uel supra scriptorum apostolicae sedis pontificum susceperint constituta, paenitentiae et communionis aditum reseremus. sed quia nouimus potius plus illos, qui haereticam perfidiam destruunt, sibi magis praestare errantium uitando consortium quam sententiae supra scriptorum patrum multipliciter solidatae aliquid firmitatis adiungere, quam constat suis indubitate uiribus deo auctore subsistere, ideo hactenus tamquam non nouiter latam damnationem minime arbitrati sumus nouo aliquo indigere responso. qui enim haeresum, quas supra meminimus, uel omnium aliarum, quae apostolica sunt definitione et constitutione damnatae, fuerint sectatores inuenti, non tantum ex noua lege sed ex ipsa auctorum suorum iam pridem damnatione perculsi sunt. [92.12] et licet pietatem uestram aliter de taciturnitate nostra suspicari uel intellegere uoluerit malignus interpres, nos tamen, quos beatus Petrus apostolus omni poscenti rationem reddere pia traditione constituit, libente animo christianitati uestrae satisfaciendum esse perspeximus suppliciter sperantes, ut nullius subripientis insidiis priuilegia sedis beati Petri apostoli Christianissimis temporibus uestris in aliquo permittatis imminui, quae si turbentur, quod non credimus, aut minuantur in aliquo, uiolatae fidei instar ostendunt. scit enim sapientiae uestrae pietas singularis illam se auctoritatem ipsius beati apostoli retributione modis omnibus merituram. quam uel in illius priuilegiis uel in nostra humilis uestri < serui> seruaueritis deo uobis aspirante persona. [92.13] tamen ut cuncta pietatem uestram informent et nihil pro callidi insidiatoris astutia ulterius relinquatur ambiguum, beatae recordationis prodecessoris nostri papae Leonis quae diuersis ad Orientem sunt directa temporibus constituta, quanta de plurimis in praesenti necessaria credidimus, superadiecimus rogantes per ipsum, cuius causas integre agere festinatis et cupitis christianitatis affectu, ut uniuersa legere pietas uestra dignetur nec aliquid supersit, quod minime relegatur. scio enim quia, si deus uobis legendi dederit uoluntatem, ita cuncta tractantes sapientia nobis singulariter a deo concessa disponitis, ut neque de religione neque de aliquo praeiudicio quilibet fidelium sacerdotum possit in qualibet parte uexari. [92.14–15] rationem nos igitur, prout christianitatis uestrae meritum postulabat, in quantum ualuimus, reddidisse sufficiat, quamuis nos nihil contra synodalia uel decessorum nostrorum praesulum sedis apostolicae constituta aut commisisse aliquid aut temptasse quisquam licet astutus et suptilis inueniet. ea uero. quae fidei catholicae uel animae uestrae expediunt, de qua, sicut nouit pietas uestra, et pro sacerdotali officio et pro multiplicibus praestitis clementiae uestrae causam plus aliis habeo cogitandi, suggere non omitto: in primis supplicantes et ipsius beati Petri apostoli, quem diligitis, intercedente suffragio postulantes, ut semper huc ad sedem apostolicam pro disponendis rei publicae uestrae utilitatibus orthodoxas et deo placitas et rugam aut maculam fidei non habentes dignemini destinare personas. per quas et ea, quae publico uestro conueniunt, salubriter ordinentur et pro animae uestrae mercede catholicae disciplinae in nullo conturbetur integritas, ut uniuersi re uera illud gratiae caelestis munus iam, sicut et credimus, pietatem uestram habere cognoscant, quod Salomon adhuc a domino postulabat dicens: dabis seruo tuo cor audire et iudicare populum tuum in iustitia et intellegere inter malum et bonum. [92.16] et quia per filium nostrum Domnicum praesentium portitorem quaedam uerbo suggerenda mandauimus, speramus, ut ea aspirante uobis domino et libenter audire dignemini et maxime, quae ecclesiasticae paci ac dehinc generalitatis quieti profutura sunt, consueta christianitate uel prouidentia disponatis. (93.) [93.1–2] DILECTISSIMO FRATRI MENAE UIGILIUS. Licet uniuersa, prout deo auxiliante potuimus et credidimus expedire, domno filio nostro serenissimo et Christianissimo imperatori de ecclesiasticis causis nostrae insinuationis sermo suggesserit, necessarium tamen iudicauimus et caritati uestrae per Christianissimi filii nostri patricii Domnici personam scripta dirigere. quibus nos grandi exultatione et gaudio suscepisse cognoscite, quod Nicaenam Constantinopolitanam Ephe uestrae fraternitatis scrinia, quae ad prodecessores tuos leguntur ab eodem destinata pontifice, itemque et nostris decessoribus quae uestri promiserint, releguntur. sed haec dixisse sufficiat; apostoli namque sermo ante oculos nostros est, qui dicit: sapientiam loquimur inter perfectos. de his uero, quibus te memorem libelli, quem supra scripto decessori nostro tradideras, et sequentem apostolicae constituta doctrinae in haereticos inferius comprehensos, id est in Seuerum Antiochenum, Petrum Apamenum, Anthimum quoque peruasorem Constantinopolitanae ecclesiae, Zoram, sed et Theodosium Alexandrinae ciuitatis nec non et Constantinum atque Antoninum Bessentanum Eutychianae haeresis sed et Dioscori, qui in Calchedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, defensoribus atque sequacibus anathema dixisse cognouimus (in quibus non aliquid sententiae olim a patribus decretae iunxisti t et talibus praesulibus beati Petri uicariis in auctores haeresum ipsos data sententia penitus indigebat, quia qui damnatae haeresis sectator agnoscitur, non tantum ex nouella lege sed ex ipsa iam auctoris sui damnatione perculsus est), grate tamen et libenter amplectimur et auctoritatis sedis apostolicae, cui nos deus praesidere uoluit, interpositione firmamus et uniuersi eorum complices uel omnes haeretici pari damnationis sententiae subiacebunt: [93.5] hoc tantummodo, sicut apostolicae moderationi conuenit, per omnia reseruantes, ut si uel eorum uel quorumlibet errantium quis agnita catholicae fidei ueritate paenitentiam agens reuerti uoluerit et haeresis, in qua uolutatur, errore concepto scripturae quoque professione uniuersam errorum suorum ac complicum damnauerit prauitatem et apostolicae sequens instituta doctrinae anathema dixerit ei, qui uel praedictas quattuor synodos in fidei causa non sequitur uel beatae recordationis prodecessoris nostri Leonis uenerabilia constituta in omnibus non confitetur et non omnibus uiribus omnique animi sequitur puritate, tunc communioni nostrae, quam nulli nos negare conuenit paenitenti, sub apostolica et canonica, sicut praefati sumus, satisfactione modis omnibus aggregetur, quia redemptor noster non uenit aliquem perdere sed omnes pro sua pietate saluare. [93.6–7] ET MANU DOINI PAPAE: Deo iuuante per ipsius gratiam Uigilius episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romae has scidas epistolarum supra scriptarum, quas ego deo iuuante dictaui, ipso auxiliante recognoui atque suscripsi. ET ALIA XANU SUSCRIPTIO PATRICII DOINICI: Flauius Domnicus u. c. comes domesticorum ex consule ac patricius has scidas a beatissimo atque apostolico papa Uigilio in causa fidei factas ad domnum nostrum Iustinianum piissimum et Christianissimum principem sed et ad Menam uirum beatissimum Constantinopolitanae archiepiscopum ciuitatis relegens conferens consentiensque suscripsi die XV. Kal. Octbr. Iustino u. c. consul. (94.) — PAPAE GELASII CONTRA PELAGIANAM HAERESIM [94.1] GELASIUS EPISCOPUS UNIUERSIS EPISCOPIS PER PICENUM IN DOMINO SALVTEM. Barbaricis hactenus dolebamus incursibus maxime uicinas urbi prouincias et bellorum saeua tempestate uastari, sed quantum inter ipsa recentium calamitatum feruentia pericula comperimus, perniciosiorem diabolus Christianorum mentibus labem quam corporibus hostilis feritas irrogauit. quod malum principaliter illarum regionum respicit sacerdotes, qui tanta segnitia tantaque ministerii dissimulatione suscepti commissarum sibi neglegunt regimen animarum, ut eas etiam ab exiguis quibusque bestiolis lacerari sub conspectibus suis impune patiantur, quin immo subrepentes nequitias confouendo et deprauatoribus adquiescendo fidelium non solum minime retrahant sed ipsi magis praebeant proprio nutrimenta perditionis exemplo. [94.2–3] quid autem tales essent acturi pontifices, si, quod absit, uel aliqua noua pestis et primitus ignorata prorumperet uel ingeniis acrioribus sensibusque uersutis aut aliqua saecularium doctrinarum peritia callidis sacrilega blasphemiarum dicta promerentur, qui tam ueteris erroris detrita commenta tamque maioribus ecclesiarum magistris quam etiam nostra aetate conuicta non recolunt nec refutant atque ab imperitis stultisque prolata non respuunt? gratias omnipotenti deo, quoniam suorum corda per huiusmodi personas examinat, qui hoc ipsum uirus nesciunt, quod locuntur. nam quid facerent populorum praesules sub astutioribus inimicis, qui se subiciunt libenter indoctis, quando utique, etiamsi tanta erat in rectoribus dominici gregis prorsus ignauia, ut nec tam uilem hebetemque personam possint uel intellegere uel frenare, pastorali cura debuerint a nobis cognoscenda perquirere quam suasionibus inconsideranter absurdis facilem summittere uoluntatem? [94.4] oblatus est enim nobis miserabilis senex Seneca nomine, qui non modo totius sit eruditionis alienus sed ipsius quoque intellegentiae communis prorsus extraneus, in Pelagianae uoraginis caeno, sicut de quibusdam in Apocalypsi legimus, uelut una ranarum imprudenter immersus inque illa faece horribiliter uolutatus, nullatenus, inde qualiter emergere posset, inueniens, quia puritatem relinquens catholicae ueritatis, quanto se per lubricum falsitatis conatur adtollere, tanto magis eius lutosis foueis circumclusus obruitur, de illis unus existens, de quibus Petrus dicit apostolus: hi uero uelut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his, quae ignorant, blasphemantes in corruptione sua peribunt recipientes mercedem iniustitiae. [94.5] re uera enim sic eius stolidus et obtunsus est animus, ut de his uenenis, quae male hausit et uomuit, nullam rationem uel accipere ualeat omnino uel reddere sed induratus obcaecatione diabolica sibique iam traditus cordis sui funesta sit obstinatione damnatus nihilque supersit ei, nisi ut deus noster, qui dixit, quae hominibus impossibilia uidentur, apud se esse facilia, huiusmodi mentem potenti compunctione transfigat, ut secundum beatum apostolum Paulum resipiscatdiaboli laqueis, antique prostrati sunt, qui nec ipsa, quae ab illis sunt disputata, uel intellectu capere uel eloquio simili possit adstruere. sed, ut dictum est, diabolica mens inspiratione possessa in profundum ueniens iam malorum ad remedia nulla consentit. [94.7–8] quapropter de innumeris blasphemiarum generibus, quas auctores Pelagianae haeresis ediderunt, tria. quae sibi praecipue hic senex lugendus adsciuit, credidimus non tacenda, ut reserata manifestius panderentur et deo destruente facilius uitarentur euersa. In uteris, inquiunt, matrum opere diuino creantur infantes: propterea iustum uideri non putant, quod factura dei sine ullis propriis actionibus cuiquam peccato gignatur obstricta, iniustumque deum faciunt, si rei efficiantur antequam nati. hoc uelut acutissimum sui dogmatis exerunt argumentum non aduertentes, quia primi illi parentes generis humani, de nullis utique genitoribus sed de innoxia limi materia procreati et pure atque sincere potenter arte diuina compacti factique ration ales, propria uoluntate seductorem secuti diabolum prauis cupiditatibus per excessum praeuaricationis infecti sunt. in quibus utique humana natura peccauit et humana est facta natura uitiosa, receptrix sine dubio mali, quod ante nescierat, quia a bono rectoque deficiens in affectum mali prauique recidere ipso rerum consequentium tramite manifestum est. [94.9] tales igitur effecti principes nostrae substantiae semet ipsos passibiles et corruptibiles reddiderunt. in tantum conditionis diuinae dona uiolantes, ut mortis fuerint ultione puniti. hac enim die fuisse mortuos, qua mortales effecti sunt, ambiguum non habetur. proinde quidquid isti genitores de suo germine protulerunt, opus quidem dei est secundum institutionem naturae sed non absque contagio illius mali, quod sua praeuaricatione traxerunt, et utique hoc, id est ipsius mali contagium, certum est opus non esse diuinum. [94.10] itaque non ex creatione dei est uitium, quod uoluntario motu natura collegit. sed etiam de uitiata per semet ipsam natura deus institutionem suam quidem suae creationis exsequitur, sed creatio profert uitium, quod non ex institutione creatoris accepit sed quod ipsa per lapsum suae transgressionis adsumpsit. nam si ipsi primi homines ex nullis, ut dictum est, parentibus nati et sine ullo formati contagio per ambitum praesumptionis inlicitae semet ipsos deprauare potuerunt et in opere dei opus diabolicae fraudis annectere, quid mirum, si idem deprauati protulerunt subolem deprauatam? [94.11] nonne etiam cum deus utique liberam condiderit humanam sua creatione substantiam, etiam apud humanas tamen leges extrinsecus accedens seruitus naturaliter eam reddit obstrictam et obnoxiam? origine generantur obnoxii et ex conditione seruili gignuntur addicti et nascendo fiunt prius obligati quam geniti. si hoc agitur de rebus extra naturam positis, quanto magis de his prouenire non mirum est, quibus ipsa humana substantia deprauata cognoscitur:, ac per hoc sicut se ipsa humana substantia de institutione sincera actuum reproborum rea fecit uoluntate pollutam, sic edidit subolem atque progeniem naturae suae ex actuum suorum rea uoluntate maculosam, quia huiusmodi genuit prolem, cuiusmodi se ipsa reddidit praeuaricationis excessu, ideoque non solum de se profert, quod bene deus instituit, sed etiam quod male ipsa inconsequenter adiecit. [94.12] quemadmodum autem qualitas interior appetendi ualeat inmutare naturam. diuinae lectionis auctoritate firmatur. sic denique pascenti Iacob commissus ille grex ouium subposita canalibus uarietate uirgarum. dum potat, illectus affectionali delectatione concepit, quod non habuit in natura, et inolitum sensibus transfudit in prolem. quod in creatione non sumpsit. quod tunc utique figuraliter gestum et in ecclesiasticis significauit gregibus hoc futurum et Pelagianorum deus praeuidens calumnias ex. citandas fidelibus suis documenti certioris intellegentiam prae. parauit. [94.13] docent diuina testimonia et ipsa ecclesiastica sacramenta et ab ipso domino saluatore catholicorum traditio magistrorum humanae generationis decolorata primordia. hinc est. quod clamat propheta: quis gloriabitur castum se habere cor aut mundum esse a peccatis? nec infans, cuius est unius diei uita super terram. hinc est, quod item dicit scriptura: quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine? nonne tu, qui solus es? et alibi, quia semen inquit erat maledictum. nec non etiam Dauid propheta testatur: in i niquitatibu s conceptus sum et in delictis peperit me mater mea: et si hoc ille dicit, quis aliter se adserat procreatum? beatus apostolus quoque Paulus adserit: [94.14] et nos aliquando eramus natura filii irae sicut et ceteri. de qua ira in euangelio dicit: qui crediderit et baptizatus fuerit, habet uitam aeternam; qui autem non crediderit. iam iudicatus est et ira dei manet super eum, illa utique, qua dictum est: morte morieris. ipse dominus Iesus Christus caelesti uoce pronuntiat: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. ubi utique neminem uidemus exceptum nec ausus est aliqui dicere paruulum sine hoc sacramento salutari ad aeternam uitam posse perduci; sine illa autem uita in perpetua futurum morte non dubium est. [94.15] cur igitur infans hac sorte concluditur, si nullum habet omnino peccatum magisque uidebitur. quod absit, iniustus deus. si illic infligatur poena, ubi nulla sit culpa? unde cum de propriis actibus nullo reatu teneatur obstrictus, nihil restat, nisi ut sola sit uitiosa natiuitate pollutus, et si non fuerit mysterii Christiani participatione mundatus, ad uitam non potest peruenire perpetuam. hinc est. quod exsufflantur et catechizantur infantes, ut quia in opere dei, quo in auctore suo bene sunt instituti, opus diabolicae malignitatis accessit, eruti de potestate tenebrarum, sicut docet apostolus, ad filii dei sortem purgationemque legitimam transferantur. [94.16] nisi autem prima generatio, quam bonam deus instituit, praeuaricatione uenisset in culpam et reprobabilis esset effecta, secunda generatio subroganda non fuerat. propter quod dicit beatus Paulus apostolus: sicut per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et paulo post: igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem uitae. sicut autem omnes in condemnationem dicit utique, qui de Adam parente sunt geniti, sic omnes in iustificationem uitae non nisi illos adstruit, qui in Christi mysterio sunt renati. [94.17–18] innumeris talibus instrumentis haeresis Pelagianae doctrina mortifera et a nostris est conuicta maioribus et nunc eorum copiosa post eruditione conuinci nec debent simplices animos ista turbare, quibus, quae non intellegunt, secundum ecclesiasticam formam credidisse sufficiet aut, si quis nosse desiderat, interrogare conueniet. De paruulis autem quod adserit sine sacro baptismate pro solo originali peccato posse damnari, satis impia, satis profana propositio est. quamuis enim recentes ab utero matrum in remissionem peccatorum baptizari nullus Christianus ignorat, quod utique non fallaciter sed ueraciter catholica celebrat ecclesia, ne in sacramentis caelestibus, quod absit, mentita uideatur. proinde quia propria non habeant ulla peccata, constat eis sola prorsus originaria relaxari itaque, quibus etiam solis remissis uitam per baptismum consecuntur aeternam, consequens est, ut solis etiam non remissis ad aeternam uitam peruenire non possint. [94.19] unde et dominus, sicut superius diximus, ait, quod utique nisi baptizato non conuenit: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. sine uita autem esse perpetua quid est, nisi in sempiterna morte constitui? quamuis idem sit 'regnum caelorum\' quod \'aeterna uita\', tamen ut prouidentia dei omnes Pelagianorum nequitias amputaret, non solum dictum est: qui non fuerit renatus ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, sed etiam pariter dictum est: qui non manducauerit carnem filii hominis et biberit sanguinem eius, non habebit uitam in semet ipso. de uita autem aeterna hoc dictum nullus addubitat, quoniam multi non manducantes hoc sacramentum uitam uideantur habere praesentem. [94.20] nihil est ergo, quod dicant, quod non renati infantes tantummodo in regnum caelorum ire non ualeant, non autem perpetua damnatio( ne > puniantur, dum sine baptismate corpus et sanguinem Christi nec edere ualeant nec potare, sine hoc autem uitam in semet ipsis habere non possint, sine uita uero non nisi mortui sint futuri. dicant igitur, in morte perpetua constituti si non aestimentur esse damnati; tollant ergo de medio nescio quem ipsi tertium, quem decipiendis paruulis faciunt, locum et, quia non nisi dextram partem legimus et sinistram, non illos faciant in siuistra regione sine baptismate remanere sed baptizatos sinant ad dexteram salutarem sacra regeneratione transferri. [94.21] Tertio capitulo lam toto mundo cognita atque conuicta ea Pelagianorum deliramenta circumfert, quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit foedauit ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficitur, cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli, ideo mortalis effecta, quia de bono utique praeuaricatione transisset ad malum et a participatione diuina ad diabolica semet facinora contulisset: ideo deceptori suo, cui uolens adsenserat, competenter addictus, ideo de felicitatis suae caritate seclusus atque ad spinas et tribulos miseriasque multiplices caelesti uoce damnatus est; quae utique poena iusti iudicii tam grauis et aspera in bono perseueranti nullatenus esset inflicta et nisi malo non conuenienter inlata probaretur. [94.22–23] ecce sine diuino sufrragio, quod in illa beatitudine positus numquam legitur expetisse, non solum homini naturale bonum prodesse non potuit, non solum non effecit beatum, sed cum hoc solo confidit atque ad eius non reuertitur largitorem, et beatitudinem potius amisit et malorum omnium sumpsit exordium. quod autem libero arbitrio beatitudinem consequantur (quo male usus in perpetuam recidit seruitutem, sicut scriptum est: qui facit peccatum, seruus est peccati; a quo quis superatur, huic et seruus addicitur), nonne haec est illa praesumptio naturalis, quae ad detestandae captiuitatis iura descendit, quam scriptura sancta sic memorat: graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matre omnium? [94.24–25] de qua genus humanum non nisi solus dominus noster Iesus Christus commercio suae redemit passionis et mutata natiuitate nos eruit; solus utique uenit quaerere et saluare quod perierat, ut libertas, quae per temerariam fuerat deiecta superbiam, instauraretur reparata per gratiam mutuaque uice humanae uoluntatis arbitrium, sicut sequendo diabolum captiuitatem meruerat sempiternam. sic reformatae subsequendo libertatis auctorem amissum rediret ad praemium. hinc est, quod ipse dominus ait: cum uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, et apostolus beatus Paulus exsequitur: cum serui essetis peccati, liberi fuistis iustitiae (id est \'alieni a iustitia\'), liberati autem a peccato serui facti estis iustitiae, et iterum idem ipse libertatem inquit qua uos Christus liberauit. nonne ipse uas electionis adfirmat et dicit: deus est, qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate, ne etiam in mala uoluntate et uelle et perficere deus putaretur operari? [94.26–27] Illud autem Pelagianorum peculiare uirus est olimque detritum, quo putant gratiam dei secundum merita hominum posse conferri, quod absit a mentibus Christianis, cum praefatus testetur apostolus: gratia est, quae gratis datur; alioquin si ex operibus, gratia iam non est gratia, quia merces redditur, non gratis (unde (gratia) nomen accepit) impenditur. quis autem audeat se dicere Christianus aliquid habere boni sine gratia, quando magister gentium clamet cuncta breuiter in se dona concludens: gratia dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, ut ostenderet, quia donum gratiae non ipse praecesserit sed fuerit subsecutus? utque monstraret cooperatorem se gratiae subsequendo, sed plus omnibus inquit illis laboraui, ac rursus ueritus, ne de se praesumere uideretur, adiunxit: non ego, sed gratia dei mecum. non dixit \'ego et gratia dei mecum\', sed praeposuit gratiam praecedentem seseque subiunxit. [94.28] quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam, eodem apostolo nos docente: misericordiam consecutus sum, ut fidelis is essem? nec aliud est misericordia diuina quam gratia. audiamus etiam, quemadmodum informat ecclesiam: gratia inquit salui facti estis per fidem, ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret, sicut secutus annectit: et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne quis extollatur. idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat dicens: quid enim habes, quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? [94.29] quis sufficiat singula recensere, quibus euidenter apparet non naturalis libertatis arbitrium gratiam promereri sed potius per gratiam recipere ut a seruitute, quam peccando meruerat, misericorditer absolutum? huius sacramenti redemptione ante mundi principium sempiterna prouidentia praeparati, sine nondum prolata lege seu sub obseruatione legali, figuralibus signis atque sacrificiis omnium sanctorum uirorum feminarumque sanctarum uetus origo mundata est uniuersisque iustis per gratiae spiritum hoc de longe adorando mysterio salutis aeternae remedia contigerunt, cuius in Christo manifestata gentibus plenitudo mundum purgat et renouat beatitudinisque perpetuae uere facit esse participes. [94.30–31] Quapropter nimis incusamus fratres et coepiscopos nostros, maxime per Piceni prouincias ecclesiam domini gubernantes, qui non solum ineptissimi senis abiectaeque personae prauum non deterruere colloquium uerum etiam suo nutriuere consensu. quis audiat, quis ferat passos esse pontifices, ut cadauer nescio quod indignum presbyterum sibi non adquiescentem auderet communione priuare? quomodo talis uel susceptus ab aliquo uel patienter auditus est, qui insuper leges dedit libenter acceptas, ut serui dei cum puellis sacris congregatione dedecorissima miscerentur? nam cum spiritales animi, etiam cum desint ista consortia, imaginariis infestentur illecebris, quemadmodum alterni sexus intuitu, qui illicit et nolentes, non uehementius incitentur? adhuc maius scelus adcrescit, ut sub conspectu et praesentia sacerdotum beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum ecclesiasticorum lumina magistrorum musca moritura, sicut scriptum est, exterminans oleum suauitatis lacerare contenderet. [94.32] sed quid miremur ecclesiarum praesules ista neglegere, quos, sicut a multis audiuimus, contra canones omnia gerere et contra apostolicam disciplinam passim cuncta miscere manifestum est: non seruatis regulis ordinare liciteque non solum monachos sed etiam ministros ecclesiae cum feminis ad peregrina migrantes remeare rursus et ab aliis episcopis in militiam prouehi clericalem? quae cum singula toleranda non sint, quis sustineat tot et talia facinora perpetrari, quibus spectaculum gentilibus et Iudaeis et haereticis non inmerito praebentes in ipsum, quod absit, tendere uideantur religionis excidium digneque ista facientibus aptabitur illa sententia dicentis apostoli: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus? [94.33–34] sufficiat igitur hactenus haec fuisse commissa et, ut placetur deus, humanis rebus sollicitius diuina curentur. nusquam locum prorsus inueniat praefatae pestis adsertor nec accessum prorsus ecclesiae uel usquam participationem catholicae communionis inueniat, qui haereticorum mauult subsequi nefaria professione consortium; et hi, cum quibus antea probabitur noxium miscuisse conlegium, nisi resipiscunt et ab eius societate discedunt, ab ecclesiastico remoti seruitio debita ultione plectantur, quo ceteris cauendi ministretur exemplum. nullum adeat nec umquam loqui damnatas olim blasphemias iam sinatur. discreta suis habitationibus uirorum atque feminarum, sicut sanctum propositum decet. exerceatur circumspecta deuotio. contra canonum constituta nullus ad ecclesiasticum permittatur officium, non ignoraturis prouinciae uniuscuiusque rectoribus nec de praeteritis se ueniam reperturos erroribus, si deinceps dissimulauerint uitare patefactos. [94.35] nec excusationis de cetero relinquetur occasio, si post praecepta praesentia, quae per Romulum diaconum, cuius sollertiam pro fide catholica et pro religione uigilantiam gratissime comprobamus, duximus destinanda, quisquam super his omnibus aut contemptor aut neglegens deprehendatur antistes. sicut enim ad sedis apostolicae moderamina pertinet cunctis sollicitudinem debitam ministrare congruenter ecclesiis, ita necesse est, ut in contumaces et desides traditam sibi diuinitus non dissimulet potestatem. Dat. Kal. Nou. Albino u. c. cons. (95) — GELASI EPISCOPI URBIS ROMAE AD DARDANIOS [95.1–2] Ualde mirati sumus, quod uestra dilectio quasi nouam et ueluti difficilem quaestionem et adhuc tamquam inauditum quippiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores non habentes, quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti iam ratione conuicti misera contentione submurmurant; non quia sit alicuius momenti quod garriunt sed quia non inueniunt penitus, quid loquantur. ubi magis eos, qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur quam illos, qui a ueritate exciderunt et ab antiqua ecclesiae traditione sunt deuii, profanas uocum nouitates et ineptias caducae peruersitatis obtendere, quibus eos uestra dilectio rettulit iactitare ideo Acacium non putare iure damnatum, quod non speciali synodo uideatur fuisse deiectus, et insuper dementiam suae uanitatis accumulant pueriliter adicientes \'praecipue pontificem regiae ciuitatis\'. [95.3–4] Quapropter stultitiam respuentes inanium querellarum percurrere uos oportet ab ipsis beatis apostolis et considerare prudenter, quoniam patres nostri catholici doctique pontifices in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide pro ueritate pro communione catholica atque apostolica secundum scripturarum tramitem praedicationemque maiorum facta semel congregatione sanxerunt, inconuulsum uoluerint deinceps firmumque constare nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione per- miserint, sapientissime peruidentes, quoniam, si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret ecclesiae constitutum ac semper isdem furoribus recidiuis omnis integra definitio turbaretur. nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fundamentum sese ueritatis attollere et s o simplicia quaeque corda percutere, quid fieret, si subinde fas esset perfidis inire concilium, cum, quaelibet illa manifesta sit ueritas, numquam desit quod perniciosa depromat falsitas, tametsi ratione uel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens ? [95.5] quae maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie praecauerunt, ut contra unamquamque haeresem quod acta synodus pro fide communione et ueritate catholica atque apostolica decreuisset, non sinerent nouis posthac retractationibus mutilari, ne prauis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi. sed auctore cuiuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere iudicarunt ut, quisque aliquando huius erroris communicator existeret, principali sententia damnationis eius esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet uel professione sua uel communione posset agnosci. [95.6–7] et ut priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit uestigare, Sabellium damnauit synodus nec, ut sectatores eius postea damnarentur, necesse fuit singulas uiritim synodos celebrari sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos, qui uel prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis ecclesia duxit esse refutandos. sic propter blasphemias Arrii forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conuentu Arrianos omnes uel quisquis in hanc pestem siue sensu seu communione deciderit sine retractatione concludit. [95.8–9] sic Eunomium, Macedonium, Nestorium synodus semel gesta condemnans ulterius ad noua concilia uenire non siuit sed uniuersos quocumque modo in haec consortia recidentes tradito sibi limite synodali refutauit ecclesia nec umquam recte cessisse manifestum est qualibet necessitate cogente nouis ausibus. quae fuerant salubriter constituta, temerasse. propterea in tempestate quoque persecutionis Arrianae plurimi catholici sacerdotes de exiliis pace reddita respirantes sic cum catholicis nihilominus fratribus ecclesias composuere turbatas, ut non tamen illius synodi Nicaenae quidquid de fide et communione catholica et apostolica definierat inmutarent nec noua quemquam pro lapsu damnatione percellerent sed illius tenore decreti, nisi resipuissent, censerent esse damnatos. [95.10–11] quibus conuenienter ut dictum est ex paterna traditione perpensis confidimus, quod nullus iam ueraciter Christianus ignoret uniuscuiusque synodi constitutum, quod uniuersalis ecclesiae probauit adsensus, nullam magis exsequi sedem prae ceteris oportere quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus domini uoce perceptum ecclesia nihilominus subsequente et tenuit semper et retinet. haec dum Acacium certis comperisset indiciis a communione catholica atque apostolica deuiasse, diutius ista non credens, quippe quem nouerat executorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos extitisse, per triennium fere litteris destinatis eundem monere non destitit, sicut per diuersos missa frequenter scripta testantur. [95.12] quibus ille cum < in >debito silentio diu non respondere proponeret, episcopalis quoque directa legatio est ac nihilominus pagina destinata, quae praemoneret eum suorum ante meminisse gestorum et quae primitus pro fide catholica desudasset oportere respicere, contestans et blandiendo pariter et minando, ne se a corpore catholicae unitatis abscideret; simulque quoniam hunc Iohannes secundae sedis antistes grauibus pulsaret obiectis, ad primae sedis audientiam cohortatus est uel uenire debere uel mittere: [95.13] licet enim synodus iteranda non esset, tamen congrueret, ut cuiuslibet ciuitatis episcopus primae sedis iudicium non uitaret, ad quod conuenerat secundae sedis antistes, qui nisi a prima sede non posset audiri; praecipue, qui praeiudicatis animis nulla synodo a Graecis fuisset exclusus, etiam apud eos causam suam nec posset omnino dicere nec deberet, quia nec ab inferioribus episcopis potior, nisi a prima sede, sicut dictum est, uel discuti potuisset uel, si ita ratio postulasset, addici et iam cunctis Orientalibus episcopis cum ipso Acacio in Petri communionem recidentibus secundae sedis episcopus catholicus ab externae communionis hominibus esset nullatenus iudicandus. [95.14] sed Acacius non solum despexit satisfacere postulatis uerum etiam ipsam legationem sedis apostolicae blandimentis praemiis periuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore promisit integram praesuli apostolico causam de omnibus esse seruandam, Petri communione pollutam redire perfecit, in tantum sedis apostolicae despiciens potestatem, ut non solum eius auctoritati non cederet sed etiam potius in consortium communionis externae per legatos suos niteretur abducere fieretque apostolicae sedi necessitas eos ipsos, quos direxerat, sacerdotes honore pariter et communione priuare, ne tali contagione uideretur infecta satisque monstraret non se Acacii specialiter odisse personam sed respuere foedera perditorum, quae etiam in suis pontificibus detestata conueni- [95.15–16] enter horreret, nihilominus autem litteris suis Acacius indicaret et in Alexandrini Petri se communionem, quem expetita sedis apostolicae auctoritate executor ipse quoque damnauerat, sine eiusdem apostolicae sedis consultatione promptissime recidisse et accusationem Iohannis laudesque Petri proprio sermone deferre. de quibus si utique confidebat, magis uel uenire uel mittere debuisset, ut et praesentem de mendaciis quae dicebat posset confutare Iohannem et praeconia Petri quae digesserat rationabiliter allegaret. quod cum minime fecerit, satis euidenter ostendit nec Iohannem se posse conuincere nec legitime receptum Petrum habere fiduciam perdocendi solumque sibi monstrauit inesse propositum lacerandi catholicos haereticosque laudandi seseque eorum potius quos laudabat docuit esse participem quam catholicorum quos nitebatur decolorare consortem tulitque de se ipse iudicium, cum damnati hominis communione pollutus damnationis eius factus est particeps. [95.17–18] ita et sedes apostolica, quod ad necessariam diligentiam respiceret, nil omisit et Acacius secundum formam synodi Chalcedonensis, qua error cui communicauit elisus est, sicut de haeretico homine scriptum est, suo iudicio condemnatus apparuit iusteque sedes apostolica, quae utique se Alexandrinum Petrum damnasse, non etiam soluisse meminerat, ne per . Acacii pristinam communionem Petri quoque conlegium, cui Acacius communicarat, incideret, ipsum competenter Acacium a sua communione submouit. quapropter utrum errori uel praeuaricationi communicarit Acacius, quid opus erat noua discussione cognoscere, cum iam litteris suis esset ipse confessus ac, sicut scriptum est: ore tuo iustificaberis et ore tuo condemnaberis, uerborum suorum uinculis et reus teneretur et iure plectendus? [95.19] cur ipse in noua causa, quam synodus nulla praecesserat. Iohannem, quem suis litteris impetebat, qualemcumque secundae sedis episcopum, in primae sedis beati Petri apostoli iudicio confutare despexit et, ut causam diceret seu per se seu per legitimam quam uellet ipse personam, uel uenire uel destinare contempsit, indignum habens cuiuslibet ciuitatis antistes ad primae sedis uenire iudicium, ad quod secundae sedis cerneret uenisse pontificem, quod Anatolius Constantinopolitanae urbis episcopus missis legationibus pro sua persona fecisse monstratur? [95.20–21] ecce etiam in hac parte uocem non habet conquerentis; ecce, inquam, ad legitimum est uocatus examen, ubi uel impetitum confutare debuerat uel suas partes iustis allegationibus defensare. si ille apostolicae sedis refugit examen in Iohannis catholici pontificis negotio uestigando, quemadmodum sedes apostolica de receptione Petri haeretici sua sententia damnati et non sua auctoritate resoluti Acacii fuerat secutura iudicium? an sedem apostolicam congruebat paroeciae Heraclensis ecclesiae, id est Constantinopolitani pontificis uel quorumlibet aliorum, qui cum eodem uel propter eum fuerant congregandi, iudicium praestolari, cum apostolicae id est primae sedis audientiam Constantinopolitanus episcopus declinaret? qui utique etiamsi metropolitani esset iure suffultus, etiamsi inter sedes haberet locum. primae tamen sedis cognitionem fas non habuit refutandi, ad quam secundum canones appellante secundae sedis antistite uocabatur ad causam. non hoc ipso satis ostendit reum se esse confessum, qui ad legitimum iudicium postulatus adesse contempsit? [95.22–23] nec poterat ultra differri, ne, sicut dictum est, antiqua illius communione durante, cum sese iam sociasset externae, sedes quoque apostolica per eum pollueretur contagiis perfidorum dignumque esset uel praeuaricatorem uel contemptorem iudicii conpetentis, manifestissime scilicet de suo negotio desperantem, a catholica atque apostolica integritate et communione secludi. hic si examinatio quaeritur, iam iudicio non erat opus, posteaquam et litteris suis ipse confessus est et legitimum iudicium uocatus adire pertimuit; si auctoritatis pondus inquiritur, Calcedonensis synodi tenor cura apostolica sede consentiens et illius definitionis executio reperitur. quo damnati illic erroris communicator effectus praefixae nihilominus ibidem particeps damnationis apparuit, quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet prauae communionis effecto et execrationem sui gestat et poenam. [95.24–25] hoc tenore etiam Timotheus Helurus atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem quoque modo tenuisse uidebatur, non repetita synodo sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae ipso quoque Acacio postulante uel exequente probatur esse damnatus. nunc autem ipsi doceant legitime ueraciterque Petrum fuisse purgatum et ab omni haereticorum contagione rite discretum, cum ei communicauit Acacius, si eius communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum; aut si, quod magis est uerum, conuenienter atque legitime Petrum probare non poterunt expiatum (propter quod etiam ad apostolicae sedis iudicium Acacium uel uenire uel destinare non ausus est), restat ut eius inexpiatione fuerit et qui ei communicauit infectus. [95.26–27] Non reticemus autem, quod cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli ius habeat resoluendi. utpote quae de omni ecclesia fas habeat iudicandi neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari uoluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. quapropter satis constat Acacium nullum habuisse pontificium sententiam sedis apostolicae sine ulla eius notione soluendi. dicant certe: qua synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sic quidem absque apostolica sede fas haberet efficere? cuius sedis episcopus? cuius metropolitanae ciuitatis antistes? nonne paroeciae Heracliensis ecclesiae? si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere nulla eius consultatione quaesita, itane uero non licuit primae sedi Calcedonensis synodi constituta sicut decuit exequenti huiusmodi praeuaricatorem sua auctoritate detrudere? [95.28–29] sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more maiorum etiam sine ulla synodo praecedente et absoluendi quos synodus inique damnauerat et damnandi nulla existente synodo quos oportuit habuerit facultatem. sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat; quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absoluit. sanctae memoriae nihilominus Iohannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnarat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola. quia non consensit, absoluit, itemque sanctae memoriae Flauianum pontificum Graecorum congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit. absoluit potiusque qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnauit et impiam synodum non consentiendo sola submouit ac pro ueritate ut synodus Calchedonensis fieret sola decreuit. in qua pontificibus innumeris. [95.30–31] qui latrocinio corruerant Epheseno, ueniam poscentibus sola concessit et in sua perfidia permanentes nihilominus sua auctoritate prostrauit. quam congregatio, quae illic pro ueritate reparanda conlecta fuerat, est secuta, quoniam, sicut id, quod prima sedes non probauerat, constare non potuit, sic quod illa censuit iudicandum, ecclesia tota suscepit. ubi etiam consequenter ostenditur, quia male gesta synodus, id est contra scripturas sanctas, contra doctrinam patrum, contra ecclesiasticas regulas, quam tota merito ecclesia non recepit et praecipue sedes apostolica non probauit, per bene gestam synodum, id est secundum scripturas sanctas, secundum traditionem patrum, secundum ecclesiasticas regulas pro fide catholica et communione prolatam, quam cuncta recepit ecclesia, quam maxime sedes apostolica conprobauit, ut debuerit, et potuerit inmutari: bene uero gestam synodum iuxta supra dictum modum noua synodo nullatenus inmutandam. [95.32–33] proinde si Eutychem fatentur haereticum, male gestam apud Ephesum synodum, qua est receptus, pariter fatebuntur et perbene gestam synodum Colchedonensem, qua Eutyches uel cum eo sentientes talia sunt reiecti, uelint nolintque consentient. atque ideo bene gestam synodum nouis exagitationibus refricari non licuisse cognoscant. qui si forsitan dixerint eo tenore Ephesenam quoque synodum non licuisse mutari, rursus haec eadem, quae supra deprompsimus, planius repetita perpendant, id est quia contra fidem, contra ueritatem communionemque catholicam atque apostolicam uereque Christianam non recte gesta synodus legitima synodo pro fide, ueritate, communione catholica uereque Christiana modis omnibus secludenda est et iniusta synodus iusta synodo submouenda, pro fide autem et ueritate et communione catholica atque apostolica bona synodus uereque Christiana semel acta nulla nec potest nec debet nouae synodi iteratione conuelli sed secundum bene gestam synodum recteque praefixam, si quis ab eius tramite deuiarit, consequenter ac sufficienter eius definitione plectendus meritoque illius subiacet constitutis. [95.34–35] nec opus est per singulos quosque deuiantes iureque plectendos nouas rursus synodos introduci, cum ex illius tramite, quae auctorem cum errore damnauit, quisquis quolibet modo quolibet titulo complex eiusdem fuerit factus erroris et eius se contagione uel communione polluerit, competenter et particeps eiusdem damnationis existat eiusque poena teneatur obstrictus, cuius maluit inire consortium. quaero ergo ab his, quid de Eutyche sentiant: fuisse haereticum an adserunt non fuisse? si non fuisse contendunt, quid ambagibus agunt, quid circuitionibus praestigiisque se contegunt? palam se Eutychianos esse pronuntient, ut in eius sacrilego furore conuicti ueritatis molibus obruantur aperteque cognoscant, non solum haec ipsa pestis Eutychiana quantum Christiano dogmati probetur inimica sed quantas alias haereses easque grauissimas in sua prauitate contineat, ut in quibus foueis uolutentur et in quod praecipitium barathrumque mergantur, intellegant. [95.36–37] simul autem, si Eutychem haereticum negant, omnimodis publicatur, quod ideo de nominibus Eutychianae pesti communicantium suppresso ueluti hoc ipso errore contendunt, ut nos per talium nominum, quod absit, insidias captiosasque tendiculas in Eutychetis insaniam nitantur inducere; quod quidem, etiamsi non negent, siue scientes siue nescientes facere confutantur. sin uero et Eutychen haereticum negare non audent, restat ut contra catholicam fidem non synodum nuncupandam sed conspirationem potius perditorum fuisse consentiant, quae apud Ephesum Eutychete reducto perculit sanctae memoriae Flauianum cunctosque qui illic aderant sacerdotes militari terrore compulerit tanto sceleri praebere consensum, atque ideo nobis necesse est prauam peruersamque conspirationis illius et latrocinalem fuisse perhibeant actionem eamque debuisse modis omnibus aboleri et ideo iustam bonam ueraciter Christianam Chalcedonensem synodum processisse definiant in his, quibus Eutychete depulso cum suo fautore Dioscoro haeresim eorum erroremque damnarit. [95.38] hanc ergo synodum, ut dictum est, bonam ueram iustam Christianamque esse non dubitent, per quam illa noxia sit remota; perspiciant ergo tandemque concedant quod. quisquis ab eius iustae et Christianae ueraeque synodi fide communione et ueritate deuiarit uel ab ea deuiantibus sese communione miscuerit, sufficienter atque competenter secundum ipsius definita teneatur obstrictus, quoniam mala synodus bona debuit submoueri, bona uero synodus nulla causa est cur alia debeat synodo retractari. ne ipsa retractatio eius constitutis deroget firmitatem. [95.39] proinde quicumque congregationis Ephesenae tenentur affectu, quid adhuc Acacii tantummodo nomen obtendunt et non palam se sectatores Eutychetis, qui illic receptus fuerat. profitentur ? quod si refugiunt atque Eutychen se perhibent execrari. simul ergo et Ephesenam, qua male receptus est, conspirationem iure cassatam et Calchedonensem synodum, qua reiectus est, merito consentient institutam atque ita synodum, quae pro fide et communione et ueritate catholica atque apostolica sit praefixa, secundum ueterum formam, sicut dictum est, perspicient nouellis non potuisse quaestionibus uentilari sed iuxta eius tenorem semel legitime iusteque depromptum et iure probari recta sectantes et sentientes contraria refutari. [95.40–41] quod sedes apostolica sicut decuit antiqua traditione custodiens non synodum duxit iterandam sed in eius praeuaricatore pellendo hanc eandem synodum potius exequendam. Quapropter si quis adhuc secundum Chalcedonensem synodum haec ab apostolica sede gesta reprehendit, praeter quod et hac, quam superius adstruximus, et multiplici potest ratione conuinci, multo magis tamen Acacio non licuisse fatebitur ista temptare. dicat ergo, qua ipse synodo Iohannem secundae sedis antistitem qualemcumque, certe catholicum et a catholicis ordinatum nec de catholica fide et communione aliquatenus impetitum, duxerit excludendum et haereticum manifestum Petrum sua quoque executione damnatum pontifici catholico permiserit subrogari, cum etiamsi reus manifestus esset Iohannes, post eum saltem catholicum conuenisset praefici sacerdotem, sicut ipse quoque suis sacris sanctae memoriae Timotheo catholico in Alexandria faciendum promisisse legitur imperator. [95.42] qua synodo tertiae sedis episcopum Calendionem idem expelli fecit Acacius ac nihilominus eidem Petrum tam haereticum manifestum, ut eidem palam nec se communicare praetenderet, sua passus est dispositione substitui? qua denique per totum Orientem synodo eiectis orthodoxis nullo crimine maculatis prauos quosque et criminibus inuolutos sua prouisione supposuit? qua synodo tot aliena priuilegia nefandus populator inuasit? sed libri non sufficiunt, si tragoedias eius, quas per ecclesias totius Orientis exercuit, singillatim scribere moliamur. [95.43–44] An illud ipsius argumentum nobis aestimant opponendum, quo facinora sua in imperialem nisus est iactare personam? cur igitur, quando uoluit, obstitit Basilisco, tyranno certe et haeretico uehementer infesto ? cur ipsi imperatori Zenoni, quia palam Antiocheno Petro noluit communicare, suam non subdidit uoluntatem? ecce potuit et in aliis resultare, si uellet. sed ut ea quae latius explicanda sunt omittamus, quid, quod ipse Zenon imperator suis litteris profitetur cuncta sese ex Acacii gessisse consilio nec hoc eum fallere litteris suis ipse pariter testatur Acacius, qui et eum nihilominus uniuersa recte gessisse conscripsit et suo consilio haec eadem gesta non tacuit? [95.45–46] quasi uero tantum in Alexandrini Petri communione Acacius praeuaricator extiterit et non in omnibus, quos uel fecit depulsis catholicis pontificibus tamquam tyrannus ecclesiis quibusque praeponi uel taliter praepositis peruersa communione permixtus est! qui hoc ipso secundum canones fuerant ab ecclesiastica communione pellendi, quo se passi sunt successores uiuis sacerdotibus adhiberi. quis autem non perspiciat Christianus, quod catholicis pontificibus propria sede deiectis non nisi haeretici potuerint introduci? quibus tamen cunctis uel auctor fuit Acacius subrogandis uel subrogatis communicator accessit, his utique, qui a communione haereticorum nullatenus discrepabant. [95.47–48] cur ergo uel cum haec so fieri uideret Acacius non sicut sub Basilisco iam fecerat ad apostolicam sedem referre curauit, ut, si solus ipse non poterat, iunctis cum eadem consiliis atque tractatibus apud imperatorem possent, quae religioni conpeterent, allegari? nam si Basiliscus, ut dictum est, tyrannus et haereticus scriptis apostolicae sedis uehementer infractus est et a plurimis reuocatus excessibus, quanto magis legitimus imperator, qui se catholicum uideri uolebat, potuit cum apostolica sede cunctorum quoque pontificum moderata suggestione mitigari, praecipue cum eiusdem Acacii esset specialis fautor et amator et qui litteris suis tam ipsum Acacium quam sanctae memoriae papam Simplicium magnis laudibus extulisse doceretur, quod haereticis constantissime restitisset? cur tanto tempore Acacius inter ista conticuit, nisi quia praepediri nolebat ullatenus, quae pro haereticis desiderabat impleri? [95.49–50] Ponamus tamen etiamsi nulla synodus praecessisset, cuius apostolica sedes recte fieret executrix: cum quibus erat de Acacio synodus ineunda? numquid cum his, qui iam participes tenebantur Acacio et per Orientem totum catholicis sacerdotibus uiolenter exclusis perque exilia diuersa relegatis socii euidenter existebant communionis externae, prius se ad haec consortia transferentes quam sedis apostolicae scita consulerent? cum quibus ergo erat synodus ineunda? catholici pontifices fuerant undique iam depulsi solique remanserant socii perfidorum, cum quibus iam nec licebat habere conuentum, quia moris ecclesiastici omnino non esset cum his, qui pollutam communionem tenerent permixtamque cum perfidis, ullum miscere concilium propheta quoque dicente: non sedi in concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui congregationem malignorum et cum impiis non sedebo. [95.51–52] recte igitur per Calcedonensis synodi formam huiusmodi praeuaricatio repulsa est potius quam ad concilium, quod nec opus erat post primam synodum nec cum talibus haberi licebat, adducta est. nam et quid ageretur de fide catholica, si intellegere uoluissent, ignorare non poterant, cum uiderent catholicos pontifices nulla synodi discussione, nullo concilio, praecipue cum nouas causas esse perpenderent, toto Oriente depelli, et ceteri quid cauerent ex illorum discere qualitate potuissent. restat igitur, ut illius partis eos fuisse sit clarum, cui se post tot experimenta dediderunt, meritoque ab apostolica sede ceterisque catholicis non iam consulendi erant potius sed notandi. [95.53] Risimus autem, quod praerogatiuam uolunt Acacio conparari, quia episcopus fuerit regiae ciuitatis. numquid apud Rauennam, apud Mediolanum, apud Sirmium, apud Triueros multis temporibus non constitit imperator? numquidnam harum urbium sacerdotes ultra mensuram sibimet antiquitus deputa tam quippiam suis dignitatibus usurparunt? numquid Acacius ut Iohannem qualemlibet hominem, catholicum tamen a catholicis ordinatum, de Alexandria excluderet Petrumque in haeresi iam detectum atque damnatum absque sedis apostolicae consultatione reciperet, aliqua synodo saltem illic habita hoc audacter arripuit? ut Calendionem de Antiochia depelleret haereticumque Petrum, quem ipse quoque damnauerat, absque notitia sedis apostolicae rursus admitteret, aliqua synodo id fecisse monstratur? [95.54] si certe de dignitate agitur ciuitatum. secundae sedis et tertiae maior est dignitas sacerdotum quam eius ciuitatis, quae non solum inter sedes minime numeratur sed nec inter metropolitanorum iura censetur. nam quod dicitis \'regiae ciuitatis\', alia potestas est regni saecularis, alia ecclesiasticarum distributio dignitatum. sicut enim quamuis parua ciuitas praerogatiuam praesentis regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. sit clara urbs illa potestate praesentis imperii, religio sub eadem tunc firma, tunc libera, tunc prouecta consistit, si potius hoc praesente propriam teneat sine ulla perturbatione mensuram. [95.55–56] postremo si sibi de imperatoris praesentia blandiuntur et inde putant Constantinopolitanae ciuitatis episcopi potiorem fieri posse personam, audiant Marcianum eiusdem principem ciuitatis. posteaquam pro augmento urbis ipsius sacerdotis intercessor accedens contra regulas optinere nihil potuit, sanctae memoriae papam Leonem summis laudibus prosecutum. quod canonum regulas uiolari nulla fuerit ratione perpessus; audiant Anatolium eiusdem sedis antistitem clerum potius Constantinopolitanum quam se temptasse talia confitentem atque in apostolici praesulis totum dicentem positum potestate ipsumque beatum papam Leonem sedis apostolicae praesulem, cuius synodus Chalcedonensis auctoritate firmata est, quidquid ultra quam ab eodem pro fide et communione catholica atque apostolica illic agendum constaret esse delegatum, per occasionem congregationis illius praeter Nicaenos canones noua uideretur actione temptatum, conpetenti refutatione uacuasse [95.57–58] eaque nihilominus etiam sub sanctae memoriae papa Simplicio legatum sedis apostolicae sanctae memoriae Probum Canusinae urbis episcopum Leone principe tunc petente praesente docuisse nullatenus posse temptari neque his prorsus praebuisse consensum; atque ideo non ad ciuitatis cuiuslibet respiciant qualitatem sed modum dispensationis ecclesiasticae paterna traditione firmatum conuenienter obseruent. Dicatur autem de Alexandrino et Antiocheno episcopis certis ex causis principem magis illa, quae gesta sunt, non Acacium praecepisse. sed principi Christiano decuerat suggerere sacerdotem, maxime cuius familiaritate et fauore fruebatur, saluam fore de eiusdem iniuria contumeliaque uindictam, tantum ut ecclesiae sineret Christianus princeps regulas custodiri, quia et noua in utroque pontifice causa esset exorta et nouam discussionem consequenter inquireret, et. sicut semper esset effectum ac diuinae pariter leges humanaeque censerent, ut sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenirent, non a saeculari uiderentur qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accedente non tamen religionem ullatenus excedentes. [95.59] potestate percelli. an ad haec iusta ratione principi suggerenda non erat regiae ciuitatis honore sublimis? si factus erat illa regia ciuitate sublimior, tanto magis in his suggerendis debuit esse constantior; si autem in his, quae pro religione fuerant exserenda, extitit contemptibilis atque despectus et aut segnis aut fiduciam non habens intimandi. in quo per regiam ciuitatem maior effectus est? an ut per eam suae praeuaricationis exereret potius tyrannidem quam causas religionis legitime procuraret? [95.60–61] Nathan propheta palam publiceque in facie regi Dauid et commissum pronuntiauit errorem et ipsum conmisisse non tacuit et confessione correctum consequenter absoluit. beatae memoriae Ambrosius Mediolanensis sacerdos ecclesiae maiori Theodosio imperatori communionem publice palamque suspendit atque ad paenitentiam redegit regiam potestatem. beatae memoriae papa Leo. sicut legitur, imperatorem Theodosium iuniorem Epheseno latrocinio libere coarguit excedentem. sanctae memoriae quoque papa Hilarus Anthemium imperatorem, cum Filotheus Macedonianus eius familiaritate suffultus diuersarum conciliabula noua sectarum in urbem uellet inducere, apud beatum Petrum apostolum palam, ne id fieret, clara uoce constrinxit in tantum, ut non ea facienda cum interpositione sacramenti idem promitteret imperator. [95.62–63] sanctae memoriae nihilominus papa Simplicius et post eum sanctae memoriae papa Felix non solum Basiliscum tyrannum sed etiam imperatorem Zenonem pro isdem ipsis excessibus auctoritate libera saepius increpasse noscuntur flectique potuisset. nisi Constantinopolitani praesulis accenderetur instinctu, qui particeps externae communionis effectus necessario, in quod inciderat, iam fouebat, malens in suae praeuaricationis obstinatione persistere quam curandus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probauit euentus. ecce nuper Honorico regi Uandalicae nationis uir magnus et egregius sacerdos Eugenius Cartaginensis episcopus multique cum eodem catholici sacerdotes constanter restitere saeuienti cunctaque extrema tolerantes hodieque persecutoribus resistere non omittunt. nos quoque Odouacri barbaro haeretico regnum Italiae tunc tenenti, cum aliqua non facienda praeciperet, deo praestante nullatenus paruisse manifestum est. [95.64–65] hic autem uir bonus Acacius et sacerdos eximius in tantum se et suggerere potuisse monstrauit et noluisse deprompsit, immo fauisse patefecit, ut et imperator cuncta se ex eius gessisse consilio non taceret et ipse imperatorem magnis praeconiis eleuaret ista facientem seseque proderet his agendis rebus fuisse participem. Sed esto, Calendion imperatoris nomen abstulerit, Iohannes principi mentitus fuisse iactetur: quae tamen cum nouae essent causae, noua debuit ecclesiastica prouenire discussio. an qui in hominem imperatorem peccasse dicebantur, nulla interueniente synodo deici debuerunt et in deum, qui summus et uerus est imperator, Acacium delinquentem sinceramque communionem diuini sacramenti studentem miscere cum perfidis secundum synodum, qua haec est damnata perfidia. non oportebat expelli? [95.66–67] quid de innumeris per totum Orientem catholicis sacerdotibus propria sede depulsis et indubitanter haereticis intromissis? nouae certe erant causae et his consequenter noua synodus debebatur. cur tunc non uenit in mentem, ut in talibus causis peteretur a principe saltem qualiscumque synodus celebranda, ut quocumque uel colorato iudicio traditionis ecclesiasticae passim pontifices uiderentur exclusi, non solum quarumcumque urbium sacerdotes, sed metropolitani incunctanter antistites? his omnibus cum non restitit suggestione qua potuit, consensit Acacius communicando cunctis, qui in catholicorum locum haeretici fuerant subrogati. apostolus autem dicit non solum qui faciunt sed et qui consentiunt facientibus reos indubitanter adscribi. an haec licuit saeculari potestati et actis talibus Acacio consentienti absque ulla synodo, quam ipsa rerum nouitas exigebat, absque sedis apostolicae consultatione perficere et sedi apostolicae non licuit secundum tenorem synodi Calcedonensis in ueteri utique causa et ueteri constituto iusta definitione damnata inimicis synodi Calchedonensis Acacium conmunicantem a sua conmunione depellere? [95.68–69] Sed inquiunt: Acacius principi obuiare non potuit. cur Basilisco, quia uoluit, obuiauit? cur ipsi Zenoni, ne palam Petro Antiocheno, quamuis latenter hoc fecerit, communicare uideretur, non commodauit adsensum? ecce resultanti non institit imperator, ecce uim nolenti non intulit, ecce refugienti contagia manifesta concessit. postremo cur tanto tempore, cum ista gererentur uel gerenda cognosceret, non ad sedem apostolicam. a qua sibi curam illarum regionum nouerat delegatam, referre maturauit sed prius laudator factus est ipse gestorum quam uel praemoneret talia esse temptanda uel, ne temptarentur, obsisteret, sicut sub Basilisco iam fecerat? cur illis ceteris communicare consensit, qui depulsis catholicis sacerdotibus indubitanter haeretici singulis urbibus fuerant substituti? postremo si ille defuit suis partibus et quae sacerdoti catholico competerent agere fastidiuit, ideo sedes apostolica, quod ad eam pertinebat, uel potuit uel debuit praeterire? [95.70–71] Quolibet igitur modo haereticorum complicem refutauit et consortem communionis externae a sua communione dimouit nec opus fuit noua synodo. cum ueteris constituti sufficienter hoc forma praescriberet, nec opus fuit ut haec facienda Orientis episcopis intimaret, quos et expulsione catholicorum, quae agebantur in causa fidei, non ignorasse manifestum est et communicando haereticis subrogatis facto tali consensisse. non dubium est etiam, cum externae communionis effectis nec potuisse nec debuisse sedis apostolicae scita tractari. ecce agnouerunt in eorum professione, qui constantissime perdurarunt, quid fidei communionique catholicae deberetur. ecce agnouerunt, quemadmodum a talibus recedendo, immo talibus contraria moliendo, a fide et communione catholica deuiarit Acacius seque pariter cum eodem errori subdiderint. [95.72] ecce agnouerunt, quam iustis ex causis pro fide et communione catholica atque apostolica, cui et illi qui in ea perstiterant congruebant et hi qui perstantibus obuiabant ab eadem docebantur alieni, sedis apostolicae auctoritate sit remotus Acacius (ad cuius praecipue uocatus examen uel uenire uel mittere non curauit, ut se de his omnibus, si confidebat, absolueret) eiusque pariter quicumque complices extiterunt, atque ab illa merito cum his communione discretus, a qua se ipse primum cum- suis consortibus catholicis pontificibus discrepando cognoscitur separasse, iureque sententiam ille damnationis excepit ceteris consortibus promulgandam, qui solus pro omnibus suis consortibus in communionem\'se recidisse perfidiae ad apostolicam sedem missis litteris est professus. [95.73] cui Acacio si conmunicauerant Orientales episcopi antequam huc referret. pari utique reatu sine dubio probabantur inuolui iureque per illum transgressionis sententiam susceperunt tamquam facti cum eodem communionis externae. qui utique non consuli tamquam nostrae communionis homines iam deberent sed tamquam in contrario positi consortio refutari; si uero non communicauerant antequam Acacius huc referret, et communicantem notare debuerant et ipsi de eodem potius huc referre atque apostolicae sedis uigore perculsum merito comprobare cumque ea sede apostolica tantisque illis catholicis pontificibus magis tenere concordiam. [95.74–75] sed quia ab illorum societate desciuerant et eorum successoribus communicare delegerant, ideo cum sede apostolica minime congruebant: quia in sortem reciderant praeuaricatoris Acacii et illius se sine dubio peruidebant sententia consequenter adstringi, ob hoc eum uideri nolebant esse damnatum, quia se cognoscebant in eadem praeuaricatione damnatos, in qua hodieque manere persistunt. sed sicut hi simili conditione constricti complicem suum non possunt iudicare non iure damnatum neque rei reum possunt conpetenter absoluere, sic illo iuste praeuaricatore damnato ipsi quoque pari iacent damnatione prostrati neque nisi resipiscentes inde poterunt prorsus absolui, quia sicut per unum scribentem eorum omnium uulgata transgressio est, qui in eandem perfidiae reciderant actionem, sic in uno eodemque, qui pro omnibus scripserat uel scribendo omnium prodiderat uoluntates, transgressione punita pariter quoque cum eodem uel in eodem est complicum transgressio punita cunctorum. [95.76] quae tamen sententia in Acacium destinata etsi nomine tantummodo praesulis apostolici, cuius erat utique potestatis, legitime probatur esse deprompta, praecipue cum secrete dirigenda uideretur, ne custodiis ubique praetentis dispositio salutaris quibuslibet difficultatibus impedita necessarium habere non posset effectum, tamen, quia orthodoxis ubique deiectis et haereticis tantummodo eorumque consortibus iam relictis in Oriente catholici pontifices aut residui omnino non essent aut nullam gererent libertatem, plurimorum in Italia catholicorum congregatio sacerdotum rationabiliter in Acacium sententiam cognouit fuisse prolatam. [95.77–78] quae congregatio facta pontificum non contra Calcedonensem, non tamquam noua synodus contra ueterem primamque conuenit sed potius secundum tenorem ueteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est, ut satis appareat ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi iam omnino non posset, ubi potuit et cum quibus potuit nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret, pro intemerata fide et sincera conmunione tractatum. Quae cum uniuersa nouerint qui uidentur orientalibus ecclesiis nunc praeesse, propterea Christianam reparari legitima curatione refugiunt unitatem, quia occasionem dissensionis huius suis ambitionibus suffragantem deponere iam recusant, qua sine auctoritate sedis apostolicae omnium ecclesiarum passim iura confundant, magis eligentes in errore persistere quam praesumptionum suarum perdere facultatem, plus usurpationum suarum licentiam diligentes quam diuini iudicii tenentes corde respectum. in quo necesse est, uelint nolint. [95.79–80] tam de fidei communionisque catholicae atque apostolicae sinceritate neglecta quam de paternis canonibus euidenter inruptis recipiant quod merentur, nisi, dum hic tempus admittit, haec damnationis aeternae pericula correctis mentibus studeant declinare, ut possint non tales permanere, quibus insolubilis est lata sententia, sed a talibus recedentes ab eadem sententia non teneri. quae sicut in errore durantibus numquam soluenda praefixa est. sic ab his erit aliena, qui extiterint puniendae prauitatis inmunes. Haec uero ad instructionem uestrae dilectionis satis abundeque sufficere iudicamus, quamuis eadem latius, si dominus concesserit facultatem, studeamus exponere, quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit. praepropere censuisse et non habere, quod iuste possit opponere, peruersa doceatur improbitas. [95.81] recte autem faciet uestra dilectio, ut ista quae scribimus pariter et catholicis et contraria sapientibus innotescant, quo et sanis necessaria firmitas et male sanis conpetens medicina praebeatur. Dat. Kal. Febr. < post > cons. Uiatoris u. c. (96.) EPISTOLA GELASII PAPAE AD HONORIUM EPISCOPUM [96.1] DILECTISSIMO FRATRI HONORIO GELASIUS. Miramur dilectionem tuam fuisse miratam curam sedis apostolicae, quae more maiorum cunctis per mundum debetur ecclesiis, pro uestrae quoque regionis fide fuisse sollicitam, cumque ad eam perlatum esset, quod quidam per Dalmatias integritatem catholicam uitiare niterentur et diuinis humanisque legibus ante damnatum Pelagianae pestilentiae denuo uirus inferre, non putauerimus ullatenus differendum, quominus haec diligentius inquirentes aut, si fortasse subrepserant. de proximo sanarentur aut anxietatem nostram, si falsa probarentur iactata, releuarent, aestimantes melius nos uideri impatientius talia uestigare uoluisse quam crescere dissimulando perniciem: [96.2] neque enim uel silentio premere causas huiusmodi uel differendo fouere deberemus, cum dicente magistro gentium sollicitudine non pigri atque iterum qui praeest in sollicitudine reos procul dubio nos, nisi continuo quaereremus, etiamsi inaniter essent uulgata, conuincerent, nec interesset, per quos ad aures nostras\' eadem peruenissent. dum modolibet ista referentibus. postquam nostram conscientiam penetrarant, in his ueraciter indagandis pastorales excubias esse non oportuerit neglegentes, quatenus uel e uestigio posset lupis inhiantibus obuiari uel nullis existentibus feris ouium custodia secura persisteret. [96.3–4] ab his, qui essent Chloes, Corinthiorum se dissensiones agnouisse testatur apostolus confestimque scribere non omittit, ut uel nascentibus iurgiis pius medicator occurreret uel de eorum comperta mox incolumitate gauderet. quod nos quoque litteris, quae super hac parte directae sunt, indicasse reminiscimur, ut scilicet aut inrepentibus obsisteremus insaniis aut, si nihil horum penitus accidisset, de catholicae ueritatis integritate laetaremur. quapropter non solum dilectio tua nostra non debet uigilantia permoueri sed praesentis adloquii salutatione percepta nobiscum potius industriam propriae sociare sollertiae, quatenus uel, si temptata sunt talia, protinus corrigantur, uel, ue qualibet obreptione temptentur, attentius praecauendo subintrare non ualeant. de quibus autem hi, quos tua caritas destinauit. plenius instrui uoluerint, sequentes tituli cum suis responsionibus intimabunt. [96.5] et quoniam se his adquiescere praefati eatenus sunt professi, ut eadem se et primitus tenuisse firmarent sed a nonnullis in quaestionem uocata uellent manifestius expediri, studuimus, quantum inter occupationes fieri potuit, quae nos minime respirare patiuntur, largiente domino sequentes paterna uestigia, quae de talibus accepimus, non silere. quam regulam sobrie sentiendi quisquis fideli corde sectatur, inter orthodoxos merito debeat aestimari; quisquis uero putauerit abnuendam, ab apostolicis sese non ambigat exulare doctrinis. [96.6] certe si quid est, quod ualeat animum permouere, fraternitas tua consulere fiducialiter non omittat, ut domini gratia ministrante totius discutiat obscuritatis ambiguum fraterna conlatio. (97.) EIUSDEM DICTA ADUERSUS PELAGIANAS HAERESIM [97.1] De Pelagianis quidem sensibus blasphemiisque sacrilegis et apud maiores nostros tam diuinis quam humanis legibus iusta discussione damnatis nimis est copiosa materia, quia et illorum est multiplex perniciosa peruersitas eoque nocentior, quo uerisimilitudinis colore subtilior, quam de ipsius humani generis principe prauo funestoque commento non rite conceptam rerum consequentium mendaciis texuerunt (necesse est enim, ut qui a principio deuiarit, ab integro tramite uagus ubique progrediens, quanto se currere fortius putet. tanto plus erret), et in his, ut competit, refutandis disputatio prolixa debeat adhiberi, quoniam quidem perfectae medicinae mos est originem uel intellegere prius uel reserare morborum eisque patefactis medellam conficere congruentem. [97.2–3] quae cuncta, si dominus uitam facultatemque tribuerit, in quantum caelesti rore uegetati ualebimus, alias molibimur explicare: nunc autem hunc articulum, qui quosdam mouere perhibetur, sufficienter interim duximus explicandum, ut eodem conuenienter inspecto, quid in ceteris cauere iam debeant, domino deo nostro praestante perpendant. Aestimant igitur quidam in hac uita hac posse quemquam perfectione consistere, ut nullis prorsus fragilitatis humanae pulsetur affectibus nec corporeis exagitetur inlecebris. quod quisque si propriis uiribus suaeque proposito uoluntatis existimat adipisci, semet ipsum seducit et ueritas in eo non est; nam si in ipsis primis hominibus, dum sua nimium felicitate confidunt et tantam dei gratiam in uacuum recipientes, non orando (quod utique nusquam fecisse referuntur) nec de perceptis gratias referendo nec, ut eadem intemerata durarent, suppliciter implorando, incolomes constare nequiuerunt, quanto magis post praeuaricationis ruinam, quam mala sui confidentia creatorem nullatenus inquirendo letaliter inciderunt, absque diuino munere suis uiribus uel aegri perstare non possunt, sine quo nec integri persistere ualuerunt? [97.4] sin uero quisquam non possibilitate facultatis humanae sed per unam gratiam . hoc asserat in hac uita de quibuslibet sanctis posse conferri, bene quidem facit de dono dei, < cui> cuncta possibilia sunt, talia confidenter opinari et sperare fideliter, sed utrum aliqui tales extiterint, qui usque ad hanc perfectionem uitae praesentis accederent, sicut nusquam euidenter astruitur, sic nos facile uel firmare uel impugnare non conuenit magisque sobrium est ex ipsorum uocibus prophetarum apostolorumque sanctorum, quatenus huius uitae profectum metiri debeamus, agnoscere, quibus utique in hoc mundo, quantum ad sanctae uitae pertinet institutum, nihil excellentius uel fuisse uel esse manifestum est. [97.5] qui etiamsi copiosiore dei munere uel raris omnino uel minimis humanae conditionis passionibus impetiti sunt et afluentiore dei gratia mortalitatis uitia facile superarunt, non usque adeo tamen expertes eorum se fuisse testantur, ut scilicet illius iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens; ubi utique neminem prorsus hominum discreuisse perspicitur, sicut idem planius hoc ipsum loquens manifestiusque declarat: dixi \'pronuntiabo aduersum me iniustitiam meam domino\' et tu remisisti impietatem cordis mei. pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno, qui utique t non poterat non solum sub lege sanctos esse sed in futura dei gratia eminentioris propositi post futuros; unde quod ait in tempore opportuno, non sine rerum uenturarum cognitione subiunxit. et in oratione sua sapientissimus Salomon: non est homo, qui non peccauit, et item ipse: quis gloriabitur castum se habere corautmundum [97.10] se esse a peccato sed ne putentur illorum temporum sancti ab hac impassibilitate forsitan excipiendi, quoniam concessis a deo coniugibus utebantur (quamuis et beatus Helias passibilis fuisse memoretur, quemadmodum consequentia declarabunt, et sanctus propheta Danihel non solum pro populi sed etiam pro suis peccatis perhibeatur orasse, sicut ipse dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo), tandem ueniamus ad beatos apostolos et dicat beatus ille Iacobus, qui cum omnes utique iusti essent apostoli, proprie atque speciatim iusti uiri praerogatiuam legitur adsecutus: beatus uir, qui suffert temptationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se, et item post paululum: unusquisque autem temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus; dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, peccatum uero cum consummatum fuerit generat mortem, et item idem: in multis enim offendimus omnes, idemque secutus adiunxit: et Helias homo erat similis nobis passibilis. [97.11] dicat beatus Petrus apostolus: carissimi, rogo, ut quasi incolae et aduenae abstineatis uos a corporalibus uoluptatibus, quae militant aduersum animam. et item: nolite mirari ad feruorem, qui ad temptationem uobis fit, quasi noui aliquid uobis contingat; item postea: sobrii estote uigilate, quia aduersarius uester diabolus quasi leo fremens cricuit quaerens, quem deuoret; cui resistite in fide scientes easdem passiones in omni, quae est in mundo, fraternitate uestra fieri, a qua fraternitate nimirum se ipsi fidelium saepe cunctorum fratres adnuntiant nec suam probantur discreuisse personam. [97.12] dicat beatus Iohannes euangelista, ille qui in pectore discubuit saluatoris: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmet ipsos seducimus, quia ueritas in nobis non est; quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate; item: quod si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum et uerbum eius non erit in nobis. dicat idem: haec scribo nobis, ut non peccetis; sed si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem iustum, et ipse propitiatio peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed et totius mundi; item ipse: omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre sed ex mundo est; et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem domini, manet in aeternum. [97.13] ueniat minimus apostolorum sed uas electionis dei, ueniat magister gentium Paulus, praedicator diuinae gratiae singularis et mysterii caelestis copiosus expositor, ille qui uerba ineffabilia, siue in corpore siue extra corpus nesciens, in tertium caelum leuatus audiuit, qui tanta gratia redundauit, ut cum omnium esset postremus, plus omnibus laboraret, et quid non solum fidelibus insinuet super hac parte sentire sed etiam quid de se ipso pronuntiet, liberae ueritatis doctor adnuntiet. et quoniam longum est cuncta, quae ad hanc causam pertinent, dicta reuoluere, ponantur pauca de multis, ex quibus nobis sufficientissime demonstretur magis nos cum Paulo debere infirmari, ut habitet Christus in nobis, quam quolibet aliter sentiente quam Paulus fortes uideri et iam uelut, quod absit, Christi remediis non egere. [97.14] ait ergo: scio enim, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. non enim quod uolo bonum, hoc facio, sed quod nolo malum, hoc ago; si autem, quod nolo, illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. item: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae ac captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. [97.15] quare se igitur miserum hominem appellat, quare se gaudet per Christi gratiam de mortis corpore liberari, si nullis affectibus humanae miseriae pulsabatur, si nullis infestabatur, ex quibus liberaretur, incursibus? item idem: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non, quae uultis, illa faciatis; non enim, quae uult, spiritus perficit, ne de perfectione superbiat. et item: non perficit caro, quae uult, ut sic humanae conditionis admoneat, ne tamen usquequaque propositum fidele demergat. [97.16] Ac ne forsitan, ut solent quidam uanis opinionibus arbitrari, quod haec beatus apostolus Paulus sub alterius nescio cuius persona pronuntiet quam de se ipso fateatur, quamuis nihil illic tale ualeat prorsus ostendi atque cum ait: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis? gratia dei per Iesum Christum, tam gentilis quam Iudaei remota probetur esse persona, audiamus tamen hunc alibi quasi sese manu propria designantem ac semet ipsum specialiter indicantem: ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, et item de se ipso: castigo corpus meum et seruituti redigo, ne, qui aliis praedico, ipse reprobus efficiar. quis igitur non aduertat, quid interesse potuerit, quod membra sua castigando refrenaret, ne reprobus existeret, si nullis talibus stimuliš pulsaretur, quos neglegendo et non corporis sui castigatione subigendo reprobus esse potuisset? [97.17–18] Quapropter cum haec et apostoli de semet ipsis professi fuisse monstrentur, — qui etiamsi ista minime prodidissent, procul dubio tamen omnes orationem dominicam et necessario praedicarent et ueraci corde proferrent, qua cotidie supplicantes dimitti sibi sua debita postularent et, ne in temptationem inducerentur, orasse et, ut a malo liberarentur, suppliciter implorasse doceantur. propter quod etiam beatus Iohannes apostolus, quod supra iam dictum est, intellegitur edidisse dicens: si dixerimus nos peccatum non habere, mendacem faciemus eum, Christum scilicet, qui hanc orandi formam suis discipulis non dedisset, in qua uel cotidianis debitis relaxatio proueniret et, in temptationem < ne > reciderent, implorarent uel, ut a malo liberarentur, exposcerent, si nihil esset omnino, quo aut debitum praegrauaret minime relaxatum aut temptatio posset inferri peccati, aut nullum, a quo liberarentur, malum prorsus existeret. [97.19] sic autem quosdam mouet subripiens inlusio dormientium, quasi non grauior aestimata sit concupiscentia uigilantum. quamuis enim et insolentia corporalis frequentius refrenanda sit uel castigatione ieiunii uel ciborum frugalitate sumptorum, ne materia praebeatur humanis sensibus fantasticae uoluptatis imaginatione fallendis, uel magnis hoc de miseratione diuina sit precibus implorandum, ut ab inlecebrosis uisionibus sopitae mentes reddantur immunes: tamen, siue haec incontinenter agentibus siue uiuentibus \'continenter eueniant, certe, si quis est, minor reatus est nescientum quam carnalis operis appetitu palam aperteque cupientium. denique licet non paruo dei munere potiatur. quisquis aut nullis talibus, si fieri potest, aut perraris pulsatur insidiis, nusquam legimus in culpam uocari fantasmata somniorum. [97.20] sed plane ipsius domini uoce non ignoramus esse depromptum, quod quisque mulierem uiderit ad concupiscendum, eandem sit in suo corde moechatus, ubi consequenter reatum subesse non dubium est ideoque tam iugi supplicatione quam elemosinis ceterisque bonis actionibus expiandum est. non enim uacat, quod dictum est, omnia per elemosinam posse mundari, cum ait dominus, dum de internis externisque figuraliter purificationibus loqueretur: uerumtamen quod superest, date elemosinam et ecce omnia munda sunt uobis, sed etiam illud, quod caritas cooperiat multitudinem peccatorum, ut scilicet quicquid insinceritate corporis et mentis adtrahitur, rationalis pietatis opere deleatur. [97.21–22] de beatis autem, sicut supra iam diximus, apostolis tantum debemus nosse, quae ipsi de sua conuersatione sentiri propriis uocibus ediderunt; quae uero tacita sunt ab eis, nulla nobis relinquetur licentia perscrutandi. Sed iam diligentius uestigemus, cur nec post reparationem quoque generis humani renouationemque naturae, quae fit per baptismatis sacramentum, non solum haec uitia sublata non fuerint sed ipsos etiam in magnae continentiae proposito constitutos siue minus seu amplius, prout quisque gratia diuina dispensante profecerit, tamen infestare non desinant, cur relicta sint, contra quae mens religiosa pugnaret, et licet iam saluati per fidem spem redemptionis acceperint, adhuc tamen expectetur, sicut ait apostolus, redemptio corporis nostri et. cum mysteriis caelestibus iam renatis pignus sit adoptionis ingenitum, perficienda deinceps sustine- [97.23–24] atur adoptio, ut scilicet deficientibus isdem uitiis, contra quae nobis in hoc tempore continua dimicatio est, ab hac necessitate liberati, quod fide suscepimus, quod spe proposita sustinuimus, ipsarum rerum desideratis affectibus adsequamur, quatenus hac incursionum peste prorsus exuti tranquilla semper sanctificatione uiuamus, quod in illa futura beatitudine promittitur esse complendum, cum, sicut ait apostolus, corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem atque animale corpus spiritalem sumpserit dignitatem. igitur dubium non est superbiam super omne esse peccatum, quippe de qua scriptum est: initium omnis peccati superbia. quod tantum malum est, ut singula praue facta in hoc ipso, quia praua sunt, censeantur esse damnanda solaque sit superbia, quae et in bene factis periculosa doceatur. haec est, quae non tantum animal rationale in terris positum constare non siuit sed angelicam quoque deiecit infesta naturam. [97.25] nam cum deus omnipotens, qui fecit omnia bona ualde, cuncta suis modis et congruis ordinibus instituta condiderit eaque propriis concesserit uel manere uel proficere posse mensuris, hic rationabili creaturae subrepsit affectus, qui per id, quod decentius facta consisteret, plus ei de propria dignitate confidere quam, sicut modus eius poscebat, de ipso conlatore dignitatis ingessit atque ita aliter adpetendo sui culminis firmitatem, quam conpetens eius et decens norma requireret, fecit eam praeter ordinem naturalem cupiendo fastigium meriti potioris erumpere. [97.26] qui excessus utique sicut reatum intulit excedenti, sic usam conditoris, contra cuius ordinem tendebatur, offendit et, dum ab eo tenore cessatur, quo solo proficeretur ad summi boni perenne consortium, consequenter, qui ad eius stabilem participationem peruenire non posset, defectus accessit, sicut creaturae rationalis usibus congruebat. nam angelos ad profectum conditos promerendae stabilitatis aeternae illa res indicat, quoniam si sic facti essent, ut ulterius nihil egerent, nulla pars eorum ullum potuisset habere defectum. non enim in eis diuersam naturam fuisse dicendum est, ne ille, qui propria uoluntate prolapsus est, angelus excusetur, si hoc illi non suae proteruitatis ingessit arbitrium sed necessitas inditae conditionis imposuisse uideatur. [97.27] unde ergo beati et sublimes angeli de perceptis grati piae deuotionis officio et non se ipsos sed potius ipsis praeferendo conuenienter auctorem ad eius perpetuitatem proficere prouehique meruerunt, inde isti, qui reprobi sunt, de perceptis consequenter ingrati debitumque dissimulantes obsequium seque ipsos magis quam, qui tantae\' dignitatis substantiam condiderat, praeferre molientes et delectatione suae creationis inlecti a creatoris honore cessando, quanto arroganter elati, tanto aeternitatis rectitudinem per inreuerentiam non sequendo ab eius pariter et dignatione et participatione retracti sunt et ab eo, quod sempiternum est, recedentes in id, quod semper deficit, sunt reducti. [97.28] quod praestante deo nostro plenius alias confidimus exsequendum; nunc interim, quantum praesenti negotio sufficit. haec illa causa est, hoc illud malum, per quod etiam sine uitio corporali quadam spiritali fornicatione motus angelus a diuina, qua inlustrabatur, gratia et participatione delapsus est eoque modo degener factus ac de caelesti sede pro hac sui decoloratione seclusus secundae conditionis imaginem dei per inuidiam flammatus euertit, isdem motibus adgrediens in securitate degentem, quibus de summis ad ima male confisus ipse deciderat. hinc illa felicitas paradisi primis hominibus constare non potuit, hinc illa primae conditionis integritas, dum ita de se fidit, tamquam ipso, qui condiderat, non egeret, nec de perceptis agit gratias, quod nusquam fecisse memoratur, nec de conseruandis, quae sumpserat, poscit auxilium nec ad eum etiam pulsata temptatoris accessu deuota concurrit et consulit suaeque se credit inter prospera uoluntati, facile sine praesidio creatoris patuit deceptoris insidiis et in praeuaricationem tractata consequenter inliciti conditionem praefixae mortis inuenit meritoque est conpetenti subiecta uindictae, quoniam nec de bonis fuerat deuota retinendis nec malum praecauerat ante praedictum, dum per maioris ambitum potestatis deum se scilicet fore praesumens foueas hostilis persuasionis incurrit, et quae, si suo ordine mansisset grata factori, perpetuum summae commercium deitatis potuisset adprehendere, conpetenter sine debito summae diuinitati officio captiosa promissione frustrata ad diuinitatem non potuit peruenire. [97.29] sic ergo sine illius principalis ac summae rationis affectu, quae in bonis semper retinendis contrariisque refutandis intemerata persistit, ad cuius utique similitudinem rationale fuerat animal institutum, ut eam pro suo modulo congruis actionibus imitando ipsiusque seruando reuerentiam subsequendoque gratiam, ut uere similitudo eius et imago permaneret, obtinere potuisset fieretque diuinae rationis tamquam suae parentis et auctoris digna consortio et per hoc nihilominus utpote particeps aeternitatis aeterna constaret: dum sua, qua creata fuerat, dignitate confidit sibique se putat in eo, quod erat facta, sufficere nec subdita ueneratur deuotione factorem, et ab illius participatione discessit et in se ipsa sine illo, in quo habebat subsistere posse, non constitit atque ita ordinem legitimae rationabilitatis excedens in inrationabilitatis abruptum per uerisimilitudinem ratio< ci >nationis, qua deum se fieri credebat, abducta est et illius priuatione, quae sempiterna uita est, in istam recidit, quae sine fonte uitae uitam perpetuam retinere non posset. [97.30] quamuis ergo pro his transgressionibus digna fuerit ultione, iustus tamen arbiter deus sic istam creaturam propositae legis aequitate corripuit et, quae diuinum sequi tramitem inter felicia fastidiuit, sibimet ipsam merita lance dimisit, ut tamen, quia et decepta fuerat creaturae potioris incursu (illius scilicet, quae fremebat illo terrenam proficere posse substantiam, unde spiritalis ipsa deciderat, et tamquam solatium capere cupiebat de alterius ruina creaturae, uel ut non solum se culpandam ex alterius quoque transgressione praetenderet sed lapsum suum in creatoris referret opificium, cuius et aliud opus constare ueluti minime potuisset), ineffabili circumuentae pietate consuleret, utramque uero creaturam recte conditam hac ratione monstraret, quia et degeneres angeli per sanctorum angelorum beatitudinem confutantur — quod isdem modis, quibus illi [97.31] (hoc est debitae pietatis officio creatoremque suum debita praedicatione laudando) per dignationis eius augmenta profectumque reuerentiae conpetentis participationem boni parentis stabilitatemque perpetuam sempiternae gloriae sunt adepti, sic isti quoque, si eodem tenore niterentur, ad similem beatitudinem uenire potuissent, nisi desides a sui laude factoris et conpetentem reuerentiam non sequentes ab eius retracti participationis affectu propriae nequiuissent incrementa perfectionemque sumere dignitatis, dum suae institutionis claritate detenti ulterius se nihil egere ac sibi se sufficere posse praesumunt, perque se ipsos optinere fidentes, quicquid per solam gratiam potuissent conditoris adipisci, quod in suae prorsus conditione mutabilitatis habere non poterant —; [97.32–33] homo quoque de se ipso manifestis indiciis reuincatur in tantum rite factus, ut qui per diuinam gratiam potest surgere post ruinam, multo amplius potuisse doceatur, si eandem gratiam deuota mente sequeretur, integer permanere, quantumque gratia ista praeualeat, magis inde cognosci, dum et incolumis absque eadem stare nequiuerit et ualeat ad eandem incolumitatem redire post lapsum. bonus ergo artifex deus, qui sempiternum et summum semper habet esse, quod bonus est, atque ideo nec umquam crescendi gerit amplius appetitum, quia nihil est super id, quod sempiternum bonum semper et summum est, nec ulla potest inclinatione diminui de hoc ipso, quod summum bonum sempiternumque consentit. unde etiam non per rapinam in forma dei dictus est constitutus, qui hoc habebat utique per naturam, sicut ille spiritus, qui quod erat nec sempiternum habebat omnino nec summum, per rapinam maluit occupare quam per auctoris gratiam perpetem consequi dignitatem, a quo sumpserat angelicae substantiam claritatis, quemadmodum beati angeli in diuina gratia permanentes consecuti sunt sempiternae beatitudinis firmitatem, prauus autem spiritus nec illud potuit obtinere, quod nisus est inconpetenter inuadere, et tenorem suae conditionis excedens in hoc etiam non potuit perseuerare, quod factus est. [97.34] auctor ergo bonus, ut bonum se opus condidisse firmaret, si in eadem sui conditione persisteret, inferioris creaturae suae miseratus offensam, quod spiritalis substantia, quae et sui et alterius processerat ipsa deceptrix, atque in sua nequitia perseuerans omnino consequi digna non fuerat, terrenae conditionis et per fraudem deceptae substantiae naturam pariter clementer suscepit et causam sicque, ut nunc breuiter explicemus, conpetenti lapsam dispensatione reparare proponens, ut in se ipso haec eadem natura, quae per inoboedientiam mortis , rediret ad uitam: [97.35] solus ipse peccati nescius in substantia, quam post peccatum restaurandam potenti benignitate susceperat, ut indebitam mortem, quam sine peccato utique non debebat, pro his, qui peccatum debitores mortis extiterant, imputaret simulque diabolum hominis deceptorem, qui consentientem sibi subditum per diuinam tenebat iure sententiam. per iustitiam nihil ei reddere iam debentem * * et cum occidisset eum, in quem sine peccato licentiam non habebat, merito ei uice mutua subiugaretur addictus, quique se humanae substantiae utpote captiuae suae dominum deumque iactabat, huic et iusto pariter et deo uero mutuo subderetur. [97.36] intererat enim aequitatis inmensae, ut non abrupte diuina potentia diabolus sed ipsius hominis etiam, quem se prostrauisse iactabat, iustitia uinceretur. quibus non satis habuit reparator excelsus, ut ipse tantummodo in ea natura, quam sumpserat, gereret de hoste humani generis hunc triumphum (quid enim praestaretur uniuersae nostrae creaturae, si uictor diaboli solus Christus existeret?): tribuit ergo fidelibus suis dignanter inmensa pietate consortium, tribuit per gratiam suam fidemque conlatam, ut hominum milia ineffabilis conpendio sacramenti participatum eius adquirerent renouataeque in suo saluatore naturae facti consimiles ipsi quoque fierent deceptoris sui mutata sorte uictores. [97.37–38] itaque contra superbum spiritum permanentem hac est prouisum curatione saluandis. ut conpetentibus modis ad suae conditionis integritatem proficerent dignitatemque caelestem, quatenus elationis exitialis affectum, qui non solum humanam sed ipsam quoque, sicut dictum est, angelicam prostrauerat ante naturam, humanitate necessaria medicinaliter declinaret ad integritatem reparandam; quippe post lapsum carere debuit illo malo, quo integra perstare nequiuerat. oportebat autem, ut ipsa quoque rationabilis humana creatura, quod propria uoluntate perdiderat, etiam secundum dei gratiam propria reciperet uoluntate et, quae sine merito \'curabatur, tribueretur ei, ut etiam hoc sequeretur ex merito. propterea maluit singularis ille saluator perfici potius in infirmitate uirtutem quam prorsus sine infirmitate uel de se confidentem uel auctoris neglegentem fieri humanam substantiam sine infirmitate securam. [97.39] hinc est igitur, quod beatus Paulus, qui et ruinam conditionis humanae et restaurationem ceteris copiosius intimauit, etiam de se ipso clamat: ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae. angelus satanae, qui me colafizet. propter quod ter dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi \'sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur'. lib enter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi, et item ipse: uanitati enim creatura subiecta est: [97.40] adhuc utique uanitati, quantum adhuc mundanis sensibus implicatur corruptibilique conditione deprimitur; illa utique creatura, de qua idem dicit alibi: si qua igitur noua creatura, uetera transierunt; ecce facta sunt omnia noua, et de qua idem alibi dicit: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo, in operibus bonis, itemque ipse de eadem: in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium sed noua creatura: haec utique creatura, qua in Christo refecti sumus, non qua ab initio facti sumus. [97.41] de qua etiam beatus Iacobus apostolus sic ait: uoluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius, non illius creaturae, quae in Adam condita est, sed quae patris luminum, a quo est omne datum optimum et do num perfectum, uoluntate genita uerbo ueritatis initium sumpsit in Christo et hoc ipsum ideo, ne in quibuscumque suis bonis fideret humana substantia sed, quicquid recti in se esse cognosceret, desursum descendens esse perpenderet ab illa incommutabili et sine uicissitudinis obumbratione luce semper inmensa, per quam sibi mutabili et uicissitudinum obumbratione fuscatae luminis ueri munus sentiret impendi. [97.42] haec igitur est illa creatura, quae spiritaliter uiuens non uolens sustinet mortalis infestationis affectus, contra quos indesinenter pugnans mallet non habere, quos uinceret, quam cum infesto iugiter hoste confligere. non uolens ergo subiacet in tantum uanis desideriis in quantum sine dubitatione perituris (unde dicit apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non, quae uultis, illa faciatis), sed propter eum, inquit, qui subiecit in spe, ut nemo in hac scilicet uita rursus de plena felicitate sit arrogans, ac ne rursus forsitan desperatione . succumberet. sic eam subiecit his molestiis perferendis, ut tamen spe consoletur erecta. [97.43] haec est igitur sine ambiguo creatura, de qua ait: quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. patefecit, de qua creatura uellet intellegi, in libertatem inquiens filiorum dei: quae in hoc mundo ex ea parte nunc seruit, qua uitiis infestatur humanis, tunc ad libertatem filiorum dei perfecta securitate uentura, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, ut fiat sermo, qui scriptus est \'absorpta est mors in uictoria. ubi est, mors, stimulus tuus?\' stimulus autem mortis peccatum est, uirtus uero peccati lex. deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum. [97.44–45] quapropter beatus apostolus manifestius uolens et de qua creatura ageret, et de qua eius seruitute quaue libertate dissereret, utpote per quem Christus loquebatur, ostendere adhuc inculcat et dicit: scimus enim, quod omnis creatura ingemescit et parturit: non nisi rationabilis creatura est et illa rationabilis, quae quid ingemescat quidue parturiat, iam renata cognoscit et infirmitatem suam deflens promissionem perpetuae tranquillitatis expectat. quod doctor egregius quousque perducat, diligentius intuendum est. non solum inquiens illa (hoc est creatura populi Christiani) sed nos ipsi primitias spiritus habentes (ipsi utique apostoli, ipsi ecclesiae principes et parentes, qui primordialiter sancti spiritus dona sumpserunt. quae ecclesiasticis ministrarent spiritaliter incrementis; ubi sine controuersia semet ipsos quoque in una eademque quamuis maiore gratia praeditos — unde et ait primitias spiritus habentes quasi primates gratiae dei — in una tamen eademque se cunctamque ecclesiam generali conditione constituit) — sed etiam nosmet ipsi dicens primitias spiritus habentes intra nos gemimus aperuit, quorum ille gemitus, quem supra dixerat, esse noscatur, et, quid gemeret, euidenter exposuit: adoptionem expectantes. [97.46] certe iam sacramento regenerationis pignus adoptionis accepit: quae est ergo ista adoptio, quae post adoptionem initam sustinetur, quaeue redemptio corporis nostri, quae uentura proponitur? ergo non accepisti, quae expectare te dicis? "accepi" inquit, \'sed mysteriis sum renouatus initiatusque caelestibus, quibus superstes -et in hac adhuc mortalitate consistens, quae sua sunt, in me conpetenter operantibus ad eorum plenitudinem perfectionemque ualeam atque hic pugnantium ibi sit consummata uictoria, ubi dicendum est: absorpta est mors in uictoria. ubi est, mors, stimulus tuus? nunc autem spe salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes; nam quod uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus. [97.47] \' satis clara luce patefecit, qui sit status in hac uita fidelium, quid in fide teneant, quid in spe sustineant, quid tota caritate desiderent. quod totum incunctanter ideo fit, sicut quidam magister ecclesiae sapienter edocuit dicens: ad magnam enim utilitatem fidelium materia est seruata certaminum, ut non superbiat sanctitas, dum pulsatur infirmitas, quo scilicet sua saltem fragilitate commonita post ruinam non in se fidat nostra conditio sed ad illius incessabiliter recurrat misericordiam reformanda, so cuius gratiam non quaerendo nec in paradisi potuit intemerata felicitate constare, discatque sine tali praesidio inde lapsam, per quod instruitur post aerumnas ad gaudia redire perpetua, multoque se magis incolumem hoc subsidio durare potuisse. quo non solum ad creationis suae reducitur institutum sed ad caeleste praeparatur habitaculum. [97.48–49] huic autem disputationi nullatenus aestimetur esse contrarium, quod in epistola sua beatus Iohannes apostolus et euangelista disseruit: quia qui natus est ex deo, non peccat, ut ex hoc uidelicet, qui regenerati sunt, non peccare credantur. quod utique si eo sensu, sicut quidam non recte iudicantes arbitrantur, uir magnificus ille promisisset, uniuersaliter utique, quisque renatus esset, iam peccare non posset. deinde contra hunc eundem apostolum sentire conuincitur, si quis hoc eum definisse praetendit. idem quippe dicit alibi: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. et iterum: si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum et uerbum eius non erit in nobis. et utique hoc tantus et talis dicebat apostolus, cuius si quis potiorem se meritis aestimare contendit, ipse uideat caueatque, ne incidat mortiferae praecipitationis abruptum. certe enim ipse, qui haec dicebat, ex deo utique natus erat et tamen docebat atque praedicabat dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus et cetera, quae superius conprehensa sunt. [97.50] sed qualiter peccare non possit, qui ex deo nascitur, ipse potius uir deo plenus exponat. si dixerimus inquit, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum; quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. patefecit, so quomodo, qui ex deo nascitur, peccare non possit, ut scilicet unusquisque fidelium, postquam ex deo natus est, sicut se non habere peccatum pronuntiare non debet, sic, quod admittendo contraxerit, confitenti relaxatione submotum peccatum inesse non possit, sicut ipse etiam secutus adiunxit: haec scribo uobis, ut non peccetis; sed si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem iustum et ipse est propitiatio peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed totius mundi. quod breuiter indicatum prudens lector per totum scripturarum corpus copiosis poterit testificationibus inuenire et manifestius adprobare sic temperatum nostrae salutis antidotum, ut omni proteruitate deposita qui gloriatur non in se sed in domino glorietur. [97.51–52] Etiam illud praeterea diligentius intuendum est, quod quosdam mouere perspeximus, id est quod ait apostolus, cum coniugibus fidelibus infidelibusque loqueretur, sanctificari scilicet siue uirum siue mulierem infidelem per cuiuslibet sexus fidele consortium. et inprimis non inconuenienter occurrit, quod dictum est de foedere coniugali: erunt duo in carne una, per quod possit consequenter intellegi, ut quoniam cuiuslibet coniugis fidelis corpus templum est dei et regeneratione purgatum diuinique sanctificatum per purificationem mysterii, secundum quendam modum per coniugalis unitatem carnis etiam coniugis infidelis sanctificatio corpus attingat longeque distet ista societas ab illo consortio, quod in utrisque coniugibus idolis mancipatum est et inmundi spiritus habitatione pollutum, dum in illo genere nuptiarum per legem foedusque coniugii ad alterum tametsi nescientem forsitan nec uolentem diuina benedictio per alterius unitae sibi carnis accedit, in isto uero et principalis illa fornicatio, qua anima alienatur a deo, et spiritus praui contagium tam reddat utrum coniugem detestanda coninquinatione maculatum, quam ab illa fide, quae corda purificat, summae diuinitatis externus. [97.53] deinde non inrationabiliter, quantum arbitror, et illud concurrit, ut oratione fidelis cuiusque coniugis etiam infideli misericordia quantacumque praestetur. uel ipsa certe, quae ad salutem pertineat temporalem. in qua misericordia non parum diuinae pietatis adquirit et per hoc secundum quendam modum particeps diuinae dignationis effectus edicitur. si enim cibos, qui per legem sacram describuntur inmundi, per uerbum dei sanctificari testatur apostolus (unde etiam illud est: quod deus mundauit, tu commune ne dixeris), non erit absurdum nec inconueniens, quod per fidelis coniugis precem, quam fieri pro ipsa certum est affectione coniugii, aliquid etiam infidelis coniux sanctificationis per misericordiam diuinam, quam fidelis coniugis implorat supplicatio, consequatur longeque differat, sicut dictum est, ab illo conubio, in quo utrique coniuges a uerae diuinitatis puritate sunt exteri et uisitatione submoti sed inmundos utrique spiritus inuocantes pari inmunditia sunt referti. [97.54] nam si comparatione leuium uel grauium peccatorum iustificatus dicitur ab eo, qui maioribus est uitiis inuolutus, ille quem minor reatus inuoluit (sicut dicitur ad Hierusalem, quae tunc criminum et praeuaricationum inmanitate feruebat: . iustificasti sororem tuam Sodomam): quanto magis iustificatio uel sanctificatio etsi non plena atque perfecta, secundum tamen quendam modum conpetenter accipitur, ubi non solum a fide< li> coniuge minus peccatur sed ab eo etiam coniugi peccatori remedium summae diuinitatis exposcitur, quam ubi a coniugibus utrisque peccatur? [97.55] nam secundum quendam modum hanc sanctificationem per fidelem coniugem etiam infideli coniugi peruenire haec ipsa uerba testantur apostoli, siquidem non iam < in >fidelem coniugem legitimam sanctificationem sumpsisse confirmat, quia per fidelem coniugem quippiam sanctificationis adquirat; denique, qua sit conditione censendus, secutus adiunxit: nam si infidelis discedat, non iam inde tamquam fidelem suscipi designans, quia per haec, quae dicta , aliquid ad eum peruenit, fidelis coniugis siue consortium seu precem, diuinae sanctificationis et gratiae; sed nisi ipse quoque fidelis existat, pro infideli sit procul dubio iudicandus. [97.56] est etiam ille modus infideli coniugi sanctificationis impertiendae per coniugem iam fidelem, si huic exhortationem conuersionis ad deum et credulitatem summae diuinitatis insinuet, maiestatem uirtutemque eius inculcet et per affectum coniugii eum facilius informet et inclinet ad fidem, adstruens, quae sit spes in unum deum credentibus uel in huius uitae cursu, uel post eius transitum quae requies sit futura. haec cum per fiduciam coniugii sanctis uerbis cor eius adsidua uoce pulsando coniux fidelis frequenter insinuat, diuinae sanctificationis eidem, et menti eius et corpori, propinat effectum, sicut ait beatus Petrus apostolus: similiter mulieres subditae sint uiris, ut, si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes in timore castam conuersationem uestram. [97.57] quam si per familiaritatem suscipiat coniugalem et dei gratiam sibi per affectum coniugii ministratam non in uacuum recipiat et refutet, fit sanctificatio per fidelem coniugem coniugis infidelis, dum hisce modis ex infidelitate in consortium sanctificationis adtrahitur; alioquin si oblatam sibi gratiam nec per affectum suscipit coniugalem (recipiens)que in uacuum tam diuinae dignationis quam etiam humanae singularis affectionis oblitus aestimat abnuendam atque ob hoc ipsam quoque coniugis affectionem nititur abiurare et ab ipsius pii consortii lege discedere, digne permittitur eidem licentia discedendi, quia non est illo coniugio dignus, quo se ipse iudicauit indignum, patienterque ferat fidelis coniux illo se caruisse coniugio, quod fornicatur a deo, cui idem coniux fidelis inhaerendo principalem dei retinet castitatem itaque et adultero caret et eo, qui respuit una ueraciter fieri caro cum coniuge iam fideli, nec aestimet fuisse legitimum, quod diuina sibi despexerit lege coniungi, ac potius libenter accipiat eum, qui anima separatus a deo est, a se quoque corpore fuisse diuisum. [97.58] secundum hunc igitur modum etiam de talium filiis accipiendum est. quod illic consequenter adseritur, ubi ait apostolus, quod, nisi haec sanctificatio inter huiusmodi coniuges proueniret, filii eorum inmundi essent, nunc autem sancti sunt. sancti sunt enim secundum quendam modum in comparatione illorum, qui ex utrisque parentibus inmunditiae diabolicae mancipatis contaminatisque nascuntur. isti enim ex ea parte, qua de sancta carne fidelis parentis et templo dei et deum unum in suo corde gestantis exorti sunt, m coniugem sanctificationis < si > ipse legitimum non suscepit effectum, infidelis fuerit nuncupatus. [97.64–65] sicut ergo eum, quem per fidelem coniugem sanctificatum dixit, postea nuncupat infidelem, quia proprie ipse uel ipsa non credidit, sic et filii. qui per fidelem parentem eo modo sanctificati, quo coniux, sancti appellati sunt, nisi ipsi quoque proprie credant, infideles consequenter existunt. satis enim apparet secundum quendam modum sanctificationem hanc coniugis appellatam, qui postea infidelis adseritur: sic ergo et de filiis intellegendum est. numquid igitur, quod saepe repetendum est, soboles profanorum huiuscemodi sanctitatis aliqua cuiuslibet parentis portione contingitur uel aliquibus huiusmodi disciplinis precibus adhortationibus cuiuspiam participationem uel notitiam uel auditum uel eruditionem sanctitatis adsumit, quae sub inmundorum spirituum dominatione consistens et diabolicis praeuaricationibus et contagiis mancipata hoc modo semper inmunda est, quo parentes, quamdiu in eadem peruersitate consistit? [97.66] plerumque autem et per anticipationem, quod < in > scripturae sanctae textu frequentius inuenitur, iam esse dicitur, quod futurum est, sicut in euangelio legimus: quia Iesus moriturus erat pro gente et non tantum pro gente, sed ut filios dei, qui erant dispersi, congregaret in unum: filios dei certe iam nuncupans, qui adhuc essent diffusa gratiae uocatione per mundum sacris innouandi mysteriis in dei filios adoptandi; uel, cum dicitur: beati qui non uiderunt et crediderunt, iam beati appellati sunt, qui adhuc tunc futuri fuerant beati, cum essent. quae non uiderant, credituri; sicut et plerumque pro faciendis iam facta referuntur, ut: foderunt manus meas et pedes meos. [97.67] item tamquam pro faciendo definitur quod non sit causa qualibet interueniente faciendum, sicut beatus apostolus pro deuotione praedicationis iniunctae ad Spanias se profitetur iturum, quod tamen certa dispensatione deitatis, quod fieret, non prouenit. alter, cum appellatur aliquid esse, [quod] hoc ipsum esse cessauit uel cessaturus est hoc ipsum esse, quod dicitur, ut ludas apostolus, qui praeuaricando, quod est appellatus, amisit: sicut idem et discipulus dictus est, cum quidem nec Christi discipulus esset sed potius diaboli, sicut de eo dictum est: unus ei uobis diabolus est, quod diaboli esset operarius: dictus est tamen discipulus, etiam cum nec uerus esset et cessaturus hoc dici. [97.68] est et ille modus, quod saepe uelut generaliter et absolute dicitur, cum tamen ad omnes generaliter pertinere manifestum est, ut cum dicitur Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes gentes, omnes quidem gentes benedicentur nec erit ulla natio sub caelo, cui non praedicetur euangelium, et tunc ueniet finis, sed ipsae gentes non ex integro omnes benedicentur, quia non omnium est fides; uel sicuti est: omnis lingua confiteatur deo. cui locutioni sensus ille conectitur, cum ex parte totum saepius nuncupatur, sicut et tunc homo Iuda, cum totam gentem procul dubio nominaret. [97.69] sic et illi filii sancti uideri possunt uocati, quia multi uel plurimi ex his per ea, quae dicta sunt, mysteriis imbuti caelestibus sancti efficientur, et merito iam esse dicti sunt, quod futuri sunt, uel ex ea portione, qua per religiosum parentem erant participes sanctitatis, tamquam iam ex integro id essent, sancti sunt nuncupati, uel, quia ex talibus filiis multi futuri essent plenae sanctificationis heredes, iam et isti ex eo, quod futuri fuerant, nuncupati sunt, et, licet hoc essent plurimi forsitan non futuri, a parte sanctorum toti sancti generaliter sunt uocati. [97.70] De resurrectionis uero qualitate uel de ea, quae post resurrectionem species sit futura, audiamus apostolum praedicantem, ubi ait: sed dicet aliquis: quomodo resurgent mortui? quali autem corpore uenient? et humanae mentis diffidentiam redarguens, eam merito stultam, quae deo quicquam iudicaret impossibile, nuncupando, conpetenter ex rerum etiam uisibilium et t humanis conuersationibus usitatam similitudinem conparationemque magnificam praeclarus doctor inducit dicens: insipiens (qui deo haec impossibilia aestimas uel ambigis esse facienda) tu, quod seminas uiuificatur, nisi prius moriatur. [97.71–72] quam similitudinem ad resurrectionem corporis post mortem futuram conuenienter aptauit. deinde quod secutus adiecit: et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum ut puta tritici et ceterorum; deus autem dat illi corpus prout uoluit, ad qualitatem iam et speciem, quae post resurrectionem futura est, genus conparationis adhibere curauit. prout uoluit inquit: quid adhuc quaeris? prout uoluerit deus, sic dabit unicuique corpus ineffabili potentia suscitatum. sed forsitan arbitreris ideo magis significari non unicuique suum reformandum proprie corpus, cum adstruatur prout deus uoluerit esse reparandum. diligenter ergo sensum plenius haec tractantis intende, si scire conaris, cuiusmodi corpus unicuique sit deus hoc ipsum prout uoluerit redditurus, et tamquam tibi iam tunc ad ista respondentis apostoli uerba perpende. nosse desideras, quale resuscitatis hominibus corpus prout deus uoluerit sit daturus: agnosce prudenter: et unicuique seminum proprium corpus, quod utique non sine causa uir deo plenus adnectit, nisi ut futuras hominum huiusmodi dubitationes expelleret. audi, inquam, quod sapienter adiecit. et ex similitudine rem ipsam, cui comparatur, agnosce. [97.73–74] et unicuique inquit seminum proprium corpus: si in similitudine proprium corpus, ergo et in re, cuius similitudo est, proprium corpus certum est esse reddendum; semina enim ista sine controuersia hominibus comparauit, de quorum utique morte et resurrectione loquebatur, atque ideo singula singulis conferens, quantum ad uiuificanda post mortem corpora pertineret, de grani non prius uiuificati quam mortui comparatione singulari mirabiliter explicauit. dehinc quali post resurrectionem corpore censeretur esse quisque uenturus, id est, utrum hac conditione, quam moriendo gestauerat, an longe meliore, nihilominus illa similitudine patefecit, qua secutus exposuit: et tu quod seminas, nudum granum seminas, ut puta tritici aut alicuius ceterorum, et deus dat illi corpus prout uult. in hac ergo forma corpus deum dare decentius quam obierat euidenter expressit, sicut in subsequentibus dicitur: seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate. surgit in gloria: seminatur in infirmitate, surgit in uirtute: seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. [97.75–76] ecce quemadmodum hominis morientis non hoc seminatur, quod corpus est post futurum: ecce prout uult deus intellegitur resurrecturis corpus reformare post mertem, cum inaestimabili suae misericordiae uoluntate, quod fuerat in corruptione seminatum. incorruptibili nobilitate restaurat; quod fuerat terrenae conditionis in ignobilitate sopitum, in gloria caelesti resuscitat; quod fuerat mortalitatis infirmitate resolutum, redintegrat inmortalitatis decore uestitum: postremo, quod fuerat animale defunctum, corpus spiritale restituit et reformat. quae cuncta ad statum meliorationis sublimationisque respiciunt; illa uero, quae restat, pars conparationis adnexae specialiter ad proprietatem corporis unicuique rethibendam pertinere firmatur, qua consequenter dicitur: et unicuique seminum proprium corpus, ubi satis apparet in quauis resurgentium claritate proprietatem corporis esse mansuram. [97.77] nec otiosum est, quod beatus apostolus. cum de solo humano genere (quod solum est utique suscitandum nec alia quaecumque substantia hoc est munere decoranda) atque ideo sufficeret ad unum genus hominum unam speciem seminis gratia conparationis adhibere, per quam et non prius uiuificari quam mori et honorabilius corpus, quam seminaretur, exsurgere perdoceret: sed ut diuersi sexus proprium corpus adseimare non posset, exprimendae corporum proprietati, sicut saepe iam dictum est. seminum diuersitas intellegentiam ministraret. triplex igitur in hac conparatione propositio, disputatio, definitio est, et quantum ad intellegendam resurrectionem pertinet corporalem, ex similitudine grani non prius uiuificati quam mortui conpetens similitudo sufficiensque deprompta est. quantum uero ad id attinet, quia non id corpus seminatur, quod futurum est, sed deus dat illi corpus prout uult, in eiusdem continentia lectionis necessario causa reseratur, cur corruptibile corpus seminatum perhibetur incorruptibile rediturum et cetera, quae huic sensui probantur adhaerere. quantum autem ad proprietatem corporum respicit edocendam, plenissime declaratur, quod beatus apostolus nequaquam seminis unius conparatione contentus, per quod proprietatem corporum non posset ostendere, cum id una species, ut supra memoratum est, seminis non haberet, studuit ex seminum diuersitate monstrare unicuique surgentium, qui sunt utique seminibus comparati. [97.80] proprium corpus esse reddendum. et resurgent ergo homines uiuificat.i post mortem, qui utique prius morientibus et postmodum uiuificandis seminibus conparati sunt; et non hoc, quod moriuntur, id est tamquam seminantur, resurgunt sed deus eis dat corpus ut uult, ut sit de corruptibile, de mortali inmortale, de animali spiritale, ut quod mortis fuerat conditione decoloratum, inmortali decorum integritate reddatur. et proprium corpus, sicut unumquodque seminum, sine dubio recepturi sunt, quod quia diuerso sexui in uno semine conparari non poterat, ex seminum diuersitate conlatum est, ut ex diuersitate seminum corporum proprietas signaretur; si uero proprium corpus resuscitatus quisque suscipiet, indubitanter est consequens, ut unicuique sexui corpus proprium reformetur, quia, sicut dictum est, et unicuique seminum proprium corpus restituitur adtributum et, si unicuique seminum proprium corpus restituitur, per quae utique semina in utroque sexu omne genus hominum designatum est, sequitur, ut omne genus humanum, quod in utroque sexu istis est seminibus designatum, proprium sit corpus habiturum. [97.81] Haec nos ex uerbis apostoli fas est sobria consideratione metiri, ultra quae praeuaricantum est temeraria curiositate prorumpere. propter quod etiam commonemur: altiora te ne quaesieris et. fortiora te ne fueris scrutatus, et: non alta sapientes sed humilibus consentientes. postremo adtendentes illud, quod apostolica quoque praedicatione firmatum est: quod oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. quae praeparauit deus timentibus se, quisquis superius memorati sensus apostoli non est intellegentia uel comparatione contentus, ad hoc certe, uelit nolit, sine dubitatione constringitur, ut quae oculus non uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, qualibet audeat sibi meditatione componere. [97.82] quasi uero humani corporis aliqua membra culpabilia uel decora uel reprehensibilia sint creata, cum deus fecerit omnia bona ualde et unamque speciem in suo genere conpetenti decore subnixam, nisi quod haec, quae inhonesta nostra sunt dicta, concupiscentiae primordialis decolorasset excessus: quae utique sic fuerant instituta, ut ad nutum mentis humanae famulantia tantummodo ex animae rationalis arbitrio ad procreandae sobolis causam suis officiis fungerentur, praeter hanc uero causam nihil contra mentis imperium uel praeueniendo insolentius uoluntatem uel, cum id uoluntas expeteret, quicquam rebellionis adferrent. sed postquam anima summis suis subiecta non constitit, pari in se ipsa naturae contumacis lege punita superbia est, ut huic quoque id est animae dominio subiecta consequenter obsequia repugnarent et, quod uetiti praesumptione contraxerat humanae mentis inoboediens adpetitus, in ea parte corporis indicaret, qua degeneris ac decoloratae superbaeque radicis procul dubio uitiosa fuerat generatio propaganda. [97.83] quae utique si hic, nisi essent hac exorbitatione foedata, potuerant decore tantum humano generi propagando tam honesta quam moderata persistere etiam in corpore sine dubitatione terreno, quanto magis credendum est in spiritali corpore ineffabiliter decentius haec posse constare, praecipue cum nihil iam genitalis officii in illa perpetua claritate gestura sint sed ad hoc tantum suae speciei formaeque non deerunt, ut non aliqua alia forma quam humana, cui promissa resurrectio est, resuscitata iudicetur nec aliquid sit, quod in carnis perfecta resurrectione non maneat, et uideatur alia species suscitata, quam integrae carnis humanae liniamenta designant? quae quisque non uult fortasse moderata ratione librare, uelit nolit. ut dictum est, aut illud superius reuertetur, ut quod oculus non uidit nec auris audiuit et in cor hominis non ascendit non aestimet perscrutandum, aut si ultra conatur erumpere, ipse uideat suae temeritatis abruptum. [97.84] quam autem condita sunt honesta humanae membra substantiae, etiam res illa nos admonet, quod cum in paradiso nudi essent primi parentes, nihil in his confusionis habuerint, unde post peccatum et concupiscentiae uirus ingressum corporum suorum inordinata perturbatione confusi sunt, atque ideo satis apparet, quod, si in illa quamuis felicitate paradisi positis, terreno tamen corpore constitutis conspici sine confusione potuerunt, multo magis in spiritali corpore atque in illa sublimi beatitudine, quae similitudinem gestura est angelorum, et, ut homini in carnis resurrectione nihil desit, integer reformetur et, ne aliquid deforme conditor creasse uideatur, si quid de resuscitato corpore subtrahatur, bonum potius eius opus inde etiam conprobetur, ut eius conditio in illius quoque claritatis decore permaneat; [97.85] nisi forsitan isti etiam illic adhuc existiment motus corporeos orituros, ubi, sicut ipse dominus ait, neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli. quod utique, si in unam speciem corporis unumque sexum omnes fuerant suscitandi, cur diceretur, causa penitus non fuisset. quin potius cum femineo sexu magis conpetat nubere, non illic defuturum sed cessaturum prorsus a nuptiis indicatur. cum autem nihilominus scriptum sit: ut cre,:cipiat unusquisque propria corporis quae gessit, sine bona siue mala, quomodo id fiet, nisi uterque sexus in sui corporis proprietate uel iudicium subeat uel praemium beatae resurrectionis accipiat? [97.86–87] falluntur autem, qui putant illud apostoli testimonium sibimet suffragari, quo uideantur adserere in uirilem formam omnes homines suscitandos, ubi ait: donec occurramus omnes in unum uirum perfectum. quid ergo facient, cum rursus idem dicat: despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo, quod huic utique opinioni eorum erit sine dubitatione contrarium, nisi mysterio conpetenter inspecto modesta mente cognoscant, qualiter utrum(que> conueniat? quid itaque uelit sibi, quod in utroque sexu describatur ecclesia, quantum domino reserante sentimus, exponimus. ab initio Christum et ecclesiam humana carne similitudine coniugii designatam sancta scriptura testatur. proinde cum femineo sexu censetur ecclesia, infirmitas quidem humanae conditionis ostenditur, quae tamquam in ecclesia coniuge Christi conuenienter exprimitur, sed nomine uirginitatis uel continentiae eius propositum uel integritas fidei, de qua et ipse beatus apostolus disserit, intimatur. cum uero dicitur: [97.88] donec occurramus omnes in uirum perfectum, nec diuersum est nec diuisum, quoniam quicquid in ecclesiae corpore continetur, quae cum Christo una caro est, sacri lege coniugii etiam ipsius caro * * modis omnibus in sexu fieri utroque, quod dictum est siue illic uirginem castam sine hic uirum perfectum, ut ita sint in ecclesiae catholicae intemerata fide uiuentes et sancto proposito continentes. licet adhuc positi in infirmitate conditionis humanae, ut tamen per unam carnem ecclesiae et Christi, id est coniugis et uiri, in ipso quoque uirilem accipiant firmitatem uigoremque perfectum, cuius per ecclesiae uirgineam fidei castitatem, quae cum eodem una caro, fiunt etiam uiri membra perfecta. [97.89] ubi illa quoque beati apostoli Pauli uerba tractanda sunt, quibus ait: omnes nos in unum corpus baptizati sumus in Christo. quantum ad unitatem utique pertinet sacramenti, unum corpus sumus in Christo; quantum ad sexuum diuersitatem, ipse alibi dicit: sine uir siue mulier, omnes unum sumus in Christo. cum suo enim toto corpore, quod eius est plenitudo, perfectus est Christus et ideo, quia per unum idemque mysterium, licet diuersi sexus, unum tamen eius corpus accipitur, per cuius corporis plenitudinem perfectus est Christus. cum ergo uir Christus ecclesiae tamquam coniugis suae et caput sit et uirtus atque perfectio, merito omnis ecclesia in hunc unum uirum perfectum, cuius est una caro, perhibetur occurrere. (98.) EPISTOLA GELASII PAPAE AD HONORIUM EPISCOPUM [98.1] DILECTISSIXO FRATRI HONORIO GELASIUS. Licet inter uarias temporum difficultates continuis occupationibus implicati uix respirare ualeamus, pro sedis tamen apostolicae moderamine totius ouilis dominici curam sine cessatione tractantes, quae beato Petro saluatoris ipsius nostri uoce delegata est: et tu conuersus confirma fratres tuos, et item: Petre, amas me? pasce oues meas!, dissimulare nec possumus nec debemus, quae nostram sollicitudinem forma perstringat, cum beato Paulo apostolo sentientes atque dicentes: quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? [98.2–3] ita quippe nos repente tristis horrenda et uix credibilis confecit opinio, ut mentem nostram confunderet sauciaret affigeret. nuntiatum nobis est enim in regionibus Dalmatiarum quosdam recidiua Pelagianae pestis zizania seminasse tantumque illic eorum praeualere blasphemiam, ut simplices quosque mortiferi furoris insinuatione decipiant. est quidem error ipse nefarius tanto perniciosior ad subripiendum, quanto ad fallendum uerisimilitudinis colore uersutior: prae. stante domino adest fidei catholicae pura ueritas concordibus uniuersorum patrum deprompta sententiis, quae et subtile uirus funestae prauitatis exponat et humano generi saluando conferat de scripturarum confectione medicinam. nullatenus igitur discretione rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum uulnus appareat et saluatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae spiritus perditionis armetur, sancto gladio spiritus principalis et detegitur et necatur. [98.4–5] quapropter per dilectionem cunctos ibidem domini sacerdotes fraterno commonemus affectu, ut, qui cum erudiente uos domino contra nouicios pugnetis errores, olim peruersitatem toto orbe damnatam nec ipso \'recipere debeatis auditu. quod < si > temere putatur esse faciendum, quae non haeresis a maioribus nostris conuenienter extincta rursus prouocare nos audeat et palam nouis resumptis uiribus aperteque confligat? numquidnam licet nobis a uenerandis patribus damnata dissoluere et ab illis excisa nefaria dogmata retractare? quid est ergo, quod magnopere praecauemus, ne cuiuslibet haeresis semel deiecta pernicies ad examen denuo uenire contendat, si, quae antiquitus a nostris maioribus cognita discussa refutata sunt, restauranda nitamur? nonne ipsi nos, quod absit et quod numquam catholica patietur ecclesia, aduersariis ueritatis uniuersis contra nos resurgendi proponimus exemplum? [98.6] ubi est, quod scriptum est: terminos patrum tuorum non transgredieris, et; interroga patres tuos et adnuntiabunt tibi, et seniores tuos et dicent tibi? quid ergo tendimus ultra definita maiorum aut cur nobis non sufficit, si quid ignorantes discere cupiamus. qualiter ab orthodoxis patribus et senioribus singula quaeque uel uitanda praecepta sunt uel aptanda catholicae ueritati?\' cur non his probantur esse decreta? numquid aut sapientiores illis sumus aut poterimus firma stabilitate constare, si ea, quae ab illis constituta sunt, subruamus? [98.7] an fortasse nescitis hanc haeresim, de qua loquimur, et ab apostolica dudum sede per beatae memoriae Innocentium ac deinde Zosimum, Bonifatium, Caelestinum, Sixtum, Leonem continuis et incessabilibus sententiis fuisse prostratam nec tantum ecclesiae catholicae legibus sed principum quoque Romanorum eo tenore damnatam, ut nec usquam terrarum uiuendi locum sectatores eius habere sinerentur? quae omnia tam gestis ecclesiae per singulas quasque regiones de eorum prauitate confectis quam censurae publicae sanctionibus edocentur. [98.8–9] ecce, quorum libet aures catholicas audire doctrinam, quaestiones accipere, tractare tendiculas et blasphemias patienter admittere, o si studerent aduersus eos maiorum nostrorum libros responsaque cognoscere! illic modis omnibus cerneretur nihil esse prorsus, quod et ab istis fuerit uentilatum et ab illis magnifi< ca> ueritate contritum, sicque. de cunctis eorum nequitiis refutandis fideles quique redderentur instructi, ut nihil amplius quaereretur. sed si forsitan ineruditos animos quaedam de eorum sensibus proposita commouerunt, ita uenerabilium patrum doctrinis et omnis eorum publicatur insania et, quibus remediis curetur, ostenditur, ut ex his deo praestante praeuisis cuncta, quae de eorum serie texuerunt, et periculosa sectantibus et stulta deprehendentibus esse uideantur, ita ut si quis existimet reluctandum, non tam ueterum sententiis contradictor existat sed humanae saluti catholicaeque doctrinae palam se aperteque profiteatur inimicum. quo magis adtentius peruigil ....\'1,. [98.10] I cura pastorum a sacris gregibus luporum debet arcere saeuitiam, cum quidquid ouibus sanctis acciderit detrimenti, praesulum, quod absit, damnet incuriam, sicut a regeneratis agminibus nocentium depulsio bestiarum custodum praemiis perpetuum procurabit augmentum. certe si, ut magis optamus, falsis haec rumoribus sint relata, quantocius desideramus agnoscere, ut qui de membrorum Christi uexatione trepidamus, multo magis de eorum stabilitate laetemur. Data V. Kal. Aug. Fausto u. c. cons. (99.) [99.1–3] In causa fidei Christianae, cui ab exordio sui numquam defuisse probantur inimici, nostro quidem saeculo sed interuallo temporis Nestorius et Eutyches non noua dogmata suae peruersitatis sed nomina prodiderunt. nam Nestorius ante quinquaginta octo ferme annos Photini et Pauli Samosateni secutus errorem Oasitano exilio meruit relegari dicendo. sicut ab auctoribus suis didicit, Christum dominum nostrum hominem tantummodo de uirgine Maria esse progenitum. contra quem Eutyches post annos plurimos aestimans disputandum rectum tramitem tenere nesciuit et in Apollinaris est lapsus insaniam in haec uerba prorumpens, quibus adsereret Christum uerum hominem non fuisse nec in eo duas naturas esse credendas sed unam tantummodo dei uerbi, uerumtamen incarntam. quam quidem non esse hominis perhibuit sed humanam, ut similitudo magis humani corporis quam ipsa ueritas suaderetur: cum catholica fides uerum deum uerumque hominem Christum dei filium esse fateatur, non unius naturae sed unius existentiae atque personae. [99.4–5] cum ergo Eutychen istum presbyterum et ■ abbatem Constantinopolitanae ciuitatis Eusebius Dorylitanus episcopus suadere talia repperisset, zelo fidei, quam etiam cum agens in rebus esset ostendit (ipse enim Nestorium quoque in tempore reprehendit in ecclesia res sacrilegas praedicantem), detulit ad Flauianum episcopum et ad iudicium prouocauit. dicta causa est. cum partes suas Eutyches iste presbyter uideret urgueri, per Chrysaphium spatarium Theodosii praesidium principis expetiuit. cuius praecepto Florentius uir inlustris ex consule discussione Eutychis abesse non potuit et iam praesentia ipsius conuincitur Eutyches atque damnatur. [99.6–7] offenditur imperator et apud Ephesum ciuitatem mandat synodum congregari. adsunt fere trecenti sexaginta episcopi principibus Dioscoro Alexandrino episcopo, Iuuenali Hierosolymitano, Thalassio Caesariensi. Eustathio Berytensi, Eusebio Ancyritano, Basilio Isauro. interfuerunt etiam uicarii ab apostolica sede directi Iulius Puteolanus episcopus, Hilarus archidiaconus urbis, quia presbyter Renatus in Adelo insula morte praeuentus est. adfuit etiam Dulcitius notarius ecclesiae. in quo conuentu repudiatae sunt papae Leonis dogmaticae ad synodum Flauianumque directae litterae nec permittuntur aliquatenus recenseri. toto die, id est sexto Idus Aug.. nihil aliud nisi quondam Nestorii damnati, id est prioris Ephesenae synodi gesta releguntur. simul etiam discutitur lectis omnibus chartis iudicium de Eutyche sanctae memoriae Flauiani. interea cum Eutychis blasphemiae relegerentur, ab omnibus adclamatum est hanc esse ueram fidem, hanc orthodoxam. deicitur contradicentibus uicariis Romanis Flauianus et recipitur Eutyches. damnatur etiam Eusebius episcopus accusator eiusdem presbyteri tamquam Nestorianus, qui ante, dum adhuc esset laicus, Nestorii fuerat accusator — [99.8] ita enim nihil uolunt isti Eutychianistae inter se esse atque Nestorium, ut quicumque apud eos Eutychianista non fuerit, Nestorianus prorsus habeatur, cum doctrina catholica uniat duas naturas in Christo, non diuidat sicut Nestorius fecit. et isti reperiuntur deteriora garrire; nam fidentissime dicunt rem ineptam, rem etiam stolidis exsecrandam: ante unitionem, id est incarnationem, duas dici debere naturas, post uero unam dei uerbi, tamen incarnatam, ut si dicamus aliquid ceratum aut picatum uel stagnatum aut quolibet alio genere coloratum. [99.9–10] post diem tertium synodi. qua deiectus est sanctae memoriae Flauianus, deicitur etiam Domnus Antiochenus. Dioscorus repente discessit solutusque conuentus est. ducitur in exilium Flauianus et apud Epipam, quae est ciuitas Lydiae, seu superueniente seu ingesta morte defunctus est. tunc temporis Auatolius quidam presbyter Alexandriae apud Constantinopolim morabatur; haec enim consuetudo praedictis est, ut ad comitatum uicibus clerici dirigantur, num quid forte causae uel necessitatis emergat. fit ergo iste Anatolius Constantinopoli episcopus, homo partium Dioscori. [99.11–12] exempto anno moritur Theodosius imperator, Chrysaphius punitur, Marcianus factus est princeps. laesam fidem grauiter ferens indicit synodum apud Nicaeam, in qua et ipse et Pulcheria resedit et omnes cum senatu saeculi potestates. quam synodum transtulit postea Calcedonam propter palatii uicinitatem. conueniunt quingenti et ultra episcopi totius Orientis et Aegypti; Dioscorus exhibetur, ut facti sui causas in concilio possit adserere. interfuit item imperator ipse conuentui, interfuerunt omnes iudices, senatus et omnes aulicae potestates. Eusebius ille Dorylitanus episcopus ante annum ferme de exilio fugiens Romam uenerat et iam Calcedonensi synodo interesse properauit. accusat et ipse 15 Dioscorum et alii Alexandrini. quid multa? damnatur Dioscorus. sanctae memoriae Flauiani corpus officiosissime Constantinopolim reportatur, apud Alexandriam Proterius catholicus fit sacerdos. [99.13–14] quidam Timotheus presbyter, cui cognomentum erat Eluro, et Petrus diaconus, qui episcopatum nunc Alexandrinae occupauit ecclesiae, Dioscori sectatores ab Alexandrina se ecclesia separarant. quos cum Proterius episcopus suus ad ministerium proprium reuocare non posset, utrumque damnauit. mortuo principe Marciano conlectis turbis haereticorum Timotheus et Petrus ueniunt Alexandriam et ordinatur ab haereticis Timotheus episcopus. duo igitur apud Alexandriam episcopi esse coeperunt. ante triduum paschae, quo cena domini celebratur, conductis perditis occupatur ecclesia, ad quam se sanctae memoriae Proterius timore contulerat. ibi supra dicto die in baptisterio occiditur laniatur eicitur et funus incenditur cineresque ipsius sparguntur in uentos. [99.15–16] Leo sumit imperium, ad quem tanti facinoris catholicorum querela peruenit. contra quos haeretici supplicarunt petentes, ut Calcedonensis synodus aboleretur: illi autem uindictam sceleris postulantes. considerans imperator nimis esse graue uexari tanto itinere sacerdotes, quorum plurimos aut aetas aut infirmitas aut etiam paupertas hunc laborem subire prohibebat, dirigit per totum Orientem magistrianos; dirigit etiam Anatolius episcopus Asclepiadem diaconum suum. per quos omnes illi episcopi, qui Calcedona fuerant congregati, quid Alexandriae factum fuisset agnoscunt consultique rescribunt Chalcedonensem synodum usque ad sanguinem defendendam esse, quia non alteram fidem statuisset quam synodus Nicaena; Timotheum non solum episcopum non haberi sed etiam Christiani appellatione priuari. quo facto fit alter Timotheus catholicus episcopus Alexandriae. uix Timotheus ille depellitur, fugit Petrus, mittitur in exilium Chersonense Timotheus, qui locus in Ponto est abditus. [99.17–18] quamdiu uixit imperator Leo, uixit Timotheus episcopus Alexandriae cum quiete. sed cum Basiliscus occupasset imperium, damnare coepit Calcedonensem synodum et fugare catholicos. tunc denique Timotheus ille damnatus accepta libertate Constantinopolim uenit et damnatos haereticos locis suis reddidit. uadit Alexandriam, fugit Timotheus catholicus et in monasterio latet. Petrus ille iterum se Timotheo iunxit, cum quo fuerat ante damnatus. redit Zeno imperator ad regnum, Basiliscus opprimitur. mittitur Alexandriam, ut pulso peruasore Timotheo Timotheus catholicus redderetur ecclesiae. sed illo Timotheo damnato morte praeuento Petrus consors ipsius ab uno haeretico Alexandrinis episcopus ordinatur. quem nihilominus deici iussit Christianissimus imperator et reduci Timotheum catholicum sicut Acacii Constantinopolitani episcopi litteris continetur. cum quidam episcopi seu clerici seu monachi seu saecularis uitae homines ad communionem catholici episcopi Timothei nollent uenire, diuersis sacris eos terruit clementissimus imperator. [99.19–20] scribit ad papam Simplicium Timotheus dicens Petrum olim in diaconio esse damnatum, nunc etiam Christiana societate semotum, mandans per Isaiam episcopum, ut scriberetur imperatori de Petro longius in exilium dirigendo, quia latebat in Alexandrina ciuitate et insidiabatur ecclesiae. per ferme triennium uel amplius sanctae memoriae papa Simplicius numquam destitit scribere ad Acacium episcopum, ut fieret de Petro quod Timotheus episcopus postulabat. scriptum est etiam principi sed numquam inde rescriptum est. [99.21–22] post omnia Iohannem presbyterum et oeconomum suum Timotheus ad principem misit rogans, ut si quid sibi humanitus forte contingeret, iuberet pietas eius catholicum a catholicis ordinari. ad cuius petita responsum est et tam ipsi quam clericis scriptum atque isdem sacris oeconomus Iohannes multis laudibus praedicatur, ut iam paene omnibus Alexandriae episcopalis putaretur officii candidatus. defuncto isto Timotheo episcopo oeconomus ille Iohannes, quem clementissimus imperator pro ecclesia et fide scripserat laborare, catholicus a catholicis episcopus ordinatur. qui cum more maiorum ad apostolicam sedem synodica per Isidorum presbyterum et Petrum diaconum scripta misisset, superueniente Uranio subadiuua et contra Iohannem episcopum sacra principis deferente, ab episcopatus illius papa confirmatione suspensus est. et quia isdem sacris de restituendo Petro, quem ipse damnauit, fecerat mentionem, haec pars omnino est abnegata. unde uidetur clementissimus imperator offensus. [99.23–24] cum ergo sanctae memoriae papae Simplici nihil totiens ad Acacium ante directa propter Alexandrinae ecclesiae quietem et catholicae integritatem fidei scripta proficerent, superuenit idem fugiens sanctus Iohannes episcopus, qui sicut decebat ab apostolica sede susceptus est. nam et priores eius similiter Romanae ecclesiae tempore persecutionis suffugium poposcerunt. huius aduentus plenius uniuersa patefecit. cui dum Acacii scripta legeremus, quae de Petro et Iohanne miserat, excessus Acacii etiam in hac causa grauissimi sunt retecti. illo enim tempore, quo de Petro Alexandrino damnato retulit, etiam de [99.25] Petro et Iohanne Antiocheno sic scripseraV- Petrum apud Constantinopolim monasterium gubernasse sed hoc propter crimina derelicto Antiochiam fugisse; ibi pulso Martyrio catholico episcopo per uilissimum populum et haereticos sedem ipsius occupasse continuoque damnatum ab episcopis atque a Leone principe Oasam deportatum; de quo lapsum Constantinopolim redisse ac dedisse fidem, quod nullas ulterius turbas facere prorsus auderet, sed, sicut superius dictum est, Basilisci temporibus a Timotheo illo damnato, qui Constantinopolim uenerat, ad Antiochiam remissum fuisse. ut iterum illic episcopatum teneret. quo facto idem Petrus Iohannem quendam presbyterum, de quo Acacium diximus retulisse, ordinat Apamenis episcopum; a quibus non receptus redit Antiochiam et Petrum episcopatus sui pellit auctorem et inuadit eius ecclesiam. quos simul damnatos iterum dicit Acacius petens ab apostolica sede, ut, si ad eam forte confugerent, ne ipso quidem dignos haberet aspectu et, si iam aliquam indulgentiam forsitan impetrassent, irritam esse debere nec eorum paenitentiam recipiendam esse. [99.26–27] quod eum praefatus sanctus Iohannes Alexandrinus episcopus relegisset, tacere non potuit, quod illum Iohannem, quem Acacius cum Petro damnauerat et sine paenitentiae remedio fecit ab apostolica sede damnari, post tot damnationes Tyriorum miserit ecclesiae praesidere. postquam ergo nou solum niliil profecisse litteras decessoris sui sanctus Felix papa cognouit et ludibria quaedam ab Acacio fieri in euersionem fidei et totius ecclesiasticae disciplinae, electis Uitali episcopo Troentinati ex Picenti regione et Miseno Cumanae ecclesiae episcopo ex regione Campaniae sub hac instructione direxit, ut Petrus de Alexandrina pelleretur ecclesia et ut libello sancti Iohannis episcopi Alexandrini responderet Acacius atque ipsi denuntiaretur Acacio, ut anathema Alexandrino diceret Petro. [99.28–29] sed legati supra dicti, quamuis in custodiam hostili more detrusi chartas amiserint, tamen perfidis haereticis atque damnatis adcommodare non debuerant, quae sola negari potuit, uoluntatem. non solum ergo non egere quae iussa sunt aut quae poterant expedire fecerunt sed etiam haereticis communicauerunt, confirmationem Petri episcopatus, ad quem pellendum missi fuerant, deferentes atque contumelias in. episcopum Iohannem Acacio rescribente portantes. quibus commotus papa beatissimus habita synodo Uitalem et Misenum ab officio et communione suspendit ac deinde damnauit Acacium. cuius postea audacia deteriora committens etiam illum Petrum Antiochenum eiecto catholico Calendione a se ordinato ad Antiochenam misit ecclesiam. [99.30–31] Postquam Iohannes superuenit episcopus, quem sicut oportuit Romana suscepit ecclesia, sanctus papa Felix legationem, ut dictum est, ordinauit. quae apud perditos animos quicquid est hostilitatis experta est. nam detrusa in custodiam perditis chartis cum grandi uix remeauit obprobrio, episcopatum Petri, ad quem expellendum missa fuerat, firmatum reportans. quem Romana anathemarat ecclesia ita: Felix papa episcopis per Aegyptum Thebaidem Lybiam et Pentapolim constitutis post alia: Petrum uero, qui se ab ecclesiae unitate sub beatae recordationis Proterio separauit et in mortem ipsius parricidae Timotheo ad persequendos iunxit orthodoxos, nulla tanti nominis aut honoris permittimus societate laetari quando in creatoribus propriis non dissimilibus ipso sui exordio caducum, quod se aestimat, reperitur. est ergo praefatus cunctis anathema nec ab ecclesia catholica credatur umquam recipi, qui post cohertionem saepissimam et per tot annorum spatia in peruersitate propria perseuerans locum satisfactionis amisit.. (100. ) EIUSDEM PAPAE GELASII ADUERSUM ANDROMACHUM ET CETEROS ROMANOS QVI LUPERCALIA SECUNDUM MOREM PRISTINUM COLENDA CONSTITUUNT [100.1] Sedent quidam in domibus suis nescientes, neque quae loquantur neque de quibus affirment, de aliis iudicare nitentes, cum se ipsi non indicent et uelint prius accusare quam nosse ac docere quam discere et indiscussis rebus nec inuesti<(gati)>s causis nec rerum ratione quaesita, quod eis ad buccam uenerit, inconsideranter effundere et praecipitanter euomere, non ueritatis adsertione prolata censentes sed studio cacologiae, quae nesciunt, arguentes, eoque progressi sunt, ut etiam recte facta maliuolentiae proposito lacerare contendant; qui si saperent, non praecipitarent omnino sententiam sed perscrutatis ante rebus loquenda depromerent. [100.2] uerum quia nos arguunt segnes esse censores in uitiis ecclesiae cohercendis, et a nobis consequenter agnoscant non tantum corporalis adulterii esse peccatum, quod et discuti debeat et iure puniri, sed esse longe maius fornicationis et adulterii genus, quod in quolibet Christiano, quia membrum omnis Christianus ecclesiae est, competenter debeat uindicari: tanto enim sacrilegii maius est crimen, quanto animae fornicatio peior est corporis; nam per animae fornicationem ab ipsius dei coniunctione disceditur adque inmundos spiritus spiritalis adulterii genere transitur. [100.3] quomodo autem.non < in > hanc partem recidit, qui cum se Christianum uideri uelit et profiteatur et dicat, palam tamen publiceque praedicare non horreat, non refugiat, non pauescat ideo morbos gigni, quia daemonia non colantur et deo Februario non litetur. ei deo. ubi haec deliramenta compererit? quomodo praeuaricator non est, qui in has blasphemiae profanitates incurrit? quomodo sacrilegus non aestimetur, qui abiurata unius dei prouidentia et potestate, quam confessus, ad prodigiosas superstitiones et uana figmenta seducitur? [100.4–5] secundum apostolum longe deterius iureque damnandum confessam ueritatem deserere quam si in eam nullatenus credidisset. quamuis enim ridiculosa sint figmenta, quae proferat. tamen ipse affectus et uoluntas in crimine est et professio ac praedicatio iure damnanda, ac per hoc, qui in alium sententiam damnationis uult sine dilatione proferri, in quo alium iudicat, semet ipsum se condemnare cognoscat. numquid enim pontifex uindicare debet in eos, qui adulterium corporale committunt, et in eos, qui sacrilf:\'gium. id est fornicationem et adulterium spiritale gerunt, non debet uindicare? nonne ipse dominus, cum adultera ad eum esset adducta, accusantibus dixit: si quis uestrum sine peccato est, primus in eam lapidem mittat? non ait [100.7] laicum, illum ecclesiae ministrum et eo grauius crimen exaggeres. uerum dicis nec ego diffiteor: tanto sollicitius examinandus est quanto magis propinquus est, tanto magis reus est quanto in illo ministerio constitutus, et haec facere minime debuisset. ecce censura non deest: auditur et. si conuictus fuerit, uiudictae consequenter addicitur. age modo, quid uis de te? numquid quia in ministerio sacro non es, in plebe sacra non es? an nescis et te membrum esse summi pontificis? an ignoras totam ecclesiam sacerdotium uocitatam? [100.8–9] postremo si ille reus est, qui accedens ad ministerium ecclesiae delinquit, numquid et tu reus non es, qui post confessionem ueritatis ad praua et peruersa et profana et diabolica, quibus te renuntiare professus es, figmenta reduceris? itaque etiam tu post blasphemias palam publiceque profusas a sacro corpore modis omnibus abstinendus es. non potes enim mensae domini participare et mensae daemoniorum nec calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potes templum dei esse et templum diaboli, lux simul et tenebrae in te conuenire non possunt. uiderim, utrum urgueas atque compellas in alio maleficium uindicari: tu tamen sceleris tui pondus non potes declinare et, quanto in alio transire crimen non pateris impunitum, tanto quid etiam in te pro rerum ratione facere debeamus ostendis. [100.10–11] uerumtamen in ipsis. blasphemiis tuis, quibus es iure plectibilis, imperitiam tuam euidenter agnosce et, sicut ait ille, uoluntatem habere te mentiendi, artem fingendi non habere, cum sic te intellegas malum habere affectum peruersumque apostatandi propositum. ut tibi materia prorsus uanitatis illius nulla suppeditet nec possis adstruere. quod corde concipis et ore depromis. dic mihi, cum saepenumero in Romanis historiis legatur Liuio ora( to )re saepissime in hac urbe exorta pestilentia infinita hominum milia deperisse atque eo frequenter uentum, ut uix esset, unde illis bellicosis temporibus exercitus potuisset adscribi: illo tempore deo tuo Februario minime litabatur an etiam cultus hic omnino nil proderat? illo tempore Lupercalia non celebr< ab )antur? nec enim dicturus es haec sacra adhuc illo tempore non coepisse, quae ante Romulum ab Euandro in Italiam perhibentur adlata. [100.12–13] Lupercalia autem propter quid instituta sunt, quantum ad ipsius superstitionis commenta respectat, Liuius in secunda decade loquitur nec propter morbos inhibendos instituta commemorat sed propter sterilitatem, ut ei uidetur, mulierum, quae tunc acciderat, exigendam. proinde si uel ad hoc ipsum aliquid hoc ualeret, hoc intermisso non morbus acciderit, contra quem Lupercalia reperta non sunt. sed feminae nequaquam generare debuerant, pro quarum fecunditate concinuntur inuenta. Quid dicturi estis de este, de sterilitate, de bellorum tempestate continua? numquid et haec propter sublata Lupercalia contigerunt? si autem non propter ista uel uitanda uel curanda Lupercalia sunt prouisa, quid inani turbatione iactamini? quid Tuscia, quid Aemilia ceteraeque prouinciae, in quibus hominum prope nullus existit, ut bellica necessitate consumerentur, Lupercaliorum fecit offensio, quae longe ante uastatae sunt, quam Lupercalia tollerentur? quando Anthemius imperator Romam uenit, Lupercalia utique gerebantur et tamen pestilentia tanta subrepsit, ut toleranda uix fuerit. numquid per Campaniam Lupercalia gerebantur, quae sublata, morbos illic et pestilentiam procrearent? [100.14] sed dicturi estis ad Romam tamquam ad caput omnia pertinere et, quod hic factum non est, diuersis prouinciis adeam pertinentibus obfuisse. cur ergo, antequam ad Romam istae prouinciae pertinerent, praeter Lupercalia propriis opibus floruerunt? ut sterilitas sit continuata terrarum, Lupercalia sublata fecerunt an nostrorum menta peccatorum, de quibus olim dictum est: et Quicquid Romani meruerunt perdere mores ? sterilitas certe feminarum debuit prouenire, propter quam auferendam Lupercalia instituta iactantur, non sterilitas terrarum, propter quam Lupercalia non sunt instituta remouendam. quid in Africa unde sterilitas ? [100.15–16] quid in Galliis? Jbupercaha ista fecerunt an nostri mores. furta, homicidia, adulteria, iniustitiae, iniquitates, ambitiones, cupiditates, periuria, falsa testimonia, oppressiones miserorum, bonarum causarum impugnatio malarumque defensio et in omnibus inaudita peruersitas, postremo. quod supra omnia est, deo fictae mentes et sacrilegia artesque magicae etiam paganis horrendae? ecce, quae faciunt omnia aduersa et inimica nobis, non Lupercalia, quae sunt pro uestra salute sublata. sed quid dicitis uos ipsi, qui Lupercalia defenditis et agenda proponitis? uos ea depretiatis, uos eorum cultum celebritatemque uilem uulgaremque redditis. si offensio Lupercaliorum nobis aduersa procurauit, uestra culpa est, qui quod uobis singulariter prodesse putatis, neglegentissime et non.. longe impari cultu et deuotione ea ducitis celebranda, quam profanitatis uestrae celebrauere maiores. apud illos enim nobiles ipsi currebant et matronae nudato publice corpore uapulabant. uos ergo primi in Lupercalia commisistis. satius fuerat non agere quam ea cum iniuria celebrare, sed deduxistis uenerandum uobis cultum et salutiferum quem putatis ad uiles triuialesque personas, abiectos et infimos. [100.17] si uere ergo profitemini hoc sacrum ac potius execramentum uobis esse salutare, ipsi celebrate more maiorum, ipsi cum resticulo nudi discurrite, ut rite uestrae salutis ludibria peragatis. si magna sunt. si diuina, si salutifera, si in his uitae uestrae pendet integritas. cur uos pudet per uos ipsos talia celebrare? si pudet et dedecus est. itane salutiferum est et diuinum et profuturum, quod uos ipsi dedecus esse fateamini? nemo religionem profitetur. quam per se exsequi prorsus erubescit et refugit: ipsa uerecundia uestra uos doceat crimen esse publicum, non salutem et non diuinitatis cultum, de quo sapiens nullus erubescit, sed instrumenta prauitatum. quibus mens uestra contra semet ipsam testimonium ferens, quod gerendum profitetur, erubescit implere. [100.18–19] Castores uestri certe, a quorum cultu desistere noluistis. cur uobis oportuna maria minime praebuerunt, ut hiemis tempore uenirent huc nauigia cum frumentis et ciuitas inopia minime laboraret? an diebus sequentibus hoc futurum est aestatis? a deo constitutum beneficium est, non Castorum uana persuasio. dicite nobis, nec Cbnstiani nec pagani, ubique perfidi nusquam fideles, ubique corrupti nusquam integri, qui tam utrumque tenere non potestis, quam sibi utrumque contrarium est: dicite inquam. Lupercaliorum patroni et re uera digni talis ludibrii et cantilenarum turpium defensores, digni magistri uesaniae et qui non sine causa sana capita non habetis, digni hac religione. quae obscenitatum et flagitiorum uocibus celebratur: uideritis ipsi, quid uobis salutis impendat, quae tantam moribus labem perniciemque proponit? [100.20] nec est, quod dicatis potius haec agendo et facinora uniuscuiusque uulgando deterreri a talibus commissis animos et pudore refrenari, ne de his publica uoce cantetur, quando, sicut ille ait, non tam deterrere quam admonere animos haec ludibria uideantur et, sicut ille dixit. iram atque animos a crimine sumunt eo impudentiores effecti, quo crimine publicato expositaque uerecundia nil superest omnino, quod pudeat, nec habet, quod metuat publicari, sed iam se fiducialiter exertat, qualis in propatulo non per coher(ci)tionem sed potius per quandam laetitiam et celebritatem numinum decantata est, quaelibet illa persona, immo et religione se praestare confidit, ut sit, unde numinum sollemnia celebrentur, quae nisi criminum decantationibus non coluntur. [100.21–22] dicite nobis itaque, qui uoluntatelll profanitatis habetis, cuius causas asserere non potestis, qui tuendae habetis propositum falsitatis, quam defendere non potestis: quid dicturi estis de siccitate, de grandine, de turbinibus, de tempestatibus uariisque cladibus, quae pro morum nostrorum qualitate proueniunt? numquidnam haec omnia pro sublatis Lupercalibus contigerunt an malis moribus castigandis meritis retributionibus inferuntur? sed non mirum est homines non iudicio diuino uelle ista contingere sed uanae superstitionis incursu, qui ut sua crimina et malefacta cooperiant, auctoritatem caeli sidera perhibent adhibere et fatalem indu( cere> errorem necessitatemque peccandi facinoraque sua non de cordis proprii peruersitate procedere sed caelo auctore pendere. proponite igitur, pro quibus aut submouendis malis aut promerendis bonis Lupercalia uestra fuerint instituta, et uideamus, quae illa bona prouenerint, cum Lupercalia gererentur, et quae mala successerint, cum Lupercalia uiderentur ablata. [100.23] figite gradum: ad quod uestrum excidium dicatis haec prodigia fuisse reperta, digni, qui monstrum nescio quod pecudis hominisque mixtura compositum siue uere siue false editum celebretis? si propter pestilentiam summouendam, ut antiquiora praeteream, ecce, antequam meis temporibus tollerentur, pestilentiam grauem tam in urbe quam in agris hominum pecudumque fuisse non dubium est; si pro sterilitate iactatis. cur in Africa uel Galliis ista contingunt, ubi nec fuerunt aliquando Lupercalia nec constat fuisse sublata? cur nunc Oriens omnium rerum copiis exuberat et abundat. qui nec celebrauit umquam Lupercalia nec celebrat? [100.24] an dicitis illic nocere, ubi per plurima saecula fuerant celebrata et repente sublata sunt? uideamus ergo, si his temporibus, quibus dicitis agitata et rite ac plena sui, sicut uobis uidetur, deuotione completa sunt, numquam fames, numquam pestilentia prorsus extiterit. si uero saepenumero his cladibus ad extremum periculi uentum est, apparet his malis summouendis nihil Lupercalia profuisi:ie etiam eo tempore, quo, sicut dictum est, ut putatis, competenti ordine gererentur. sic de singulis quibusque necessitatibus, propter quas dixeritis fuisse prouisum, si constiterit etiam illis non desisse, uana huius remedii conuincitur esse praesumptio. - uerumtamen cur non hoc etiam nunc experiamini. utrum ualeant aliquid rite celebrata? et uos per ludibria ista discurrite uestrorum more maiorum, ut diuinam rem et salutarem uobis, ut dicitis, deuotius celebrando saluti uestrae prospicere magis magisque ualeatis! - numquid cum haec celebrarentur. [100.25] a Gallis Roma non capta est et saepenumero ad extrema quaeque peruenit? numquid bellis ciuilibus sub hac celebritate non concidit? numquid Lupercalia deerant, quando urbem Alaricus euertit? et nuper, cum Anthemii et Ricimeris ciuili furore subuersa est, ubi sunt Lupercalia? cur istis minime profuerunt ? certe < si > diuinum est, si salutare uobis, cur non per uos ipsi. ut maiores uestri, ista faciatis? cur causas uestrae salutis minuitis? cur decoloratis, cur eliditis, cur ad uilia quaeque deducitis? quid imputatis nobis, cum ipsi remedia uestra calcetis? [100.26–27] satius est et non temptare quam cont.umelioce peragere. maiores certe uestri si uitiose, ut illis u\'debatur, sacrum aliquod celebrassent, instaurandum esse ducebant: cur non, quod ad uitiosum cultum redegistis per indignas quasque id exequendo personas, competenti instauratione reparatis, ut causas uestrae salutis plenius perfectiusque tractetis? cur uos pudeat agere, si salutare est? si diuinum. cur tractasse sit dedecus? sed inquis uel imaginem ipsius rei non debere moueri. si prodest, si salutare est cur imago potius apud uos et non ipsa sit ueritas? aut si certe nec tunc profuit, quando ritu integro, sicut dicitis, tractabatur. quid quaeritis eius imaginem, cuius nec ipsam profuisse cernitis ueritatem? [100.28] sed dicitis tot saeculis rem gestam nOli oportere secludi. nihilominus multis temporibus paganitatis superstitio uentilata est. sacrificetur in templis daemonum et in Capitolio profana uanitas celebretur! cur portionem defenditis et, quae maiora sunt, praeteritis? si plurima genera uanitatum multis acta saeculis probantur esse sublata, cur portio quantouis tempore uentilata non possit auferri? si temporibus praescribitur, imputate maioribus uestri:.;, qui cum hac temporis praescriptione non usi sint, posse, quod superfluum est, et debere rcmoueri, dum plura et maiora submota sunt, indicarunt. [100.29] sed dicis etiam Christianis temporibus haec fuisse. sed etiam illa aliquamdiu Christianis quoque temporibus celebrata sunt. numquidnam, quia sub primiş praesulibus Christianae religionis ablata non sunt. ideo sub eorum successoribus tolli minime debuerunt? multa sunt, quae singulis pontificibus diuerso tempore sublata sunt noxia uel abiecta; non enim simul omnes in corpore curat medicina languores, sed quod periculosius conspicit inminere, ne aut materia corporis non sufficiat medicinae aut pro conditione mortali simul omnia non possit auertere. quaere, quale sit, unde agis: si bonum est, si diuinum, si salubre, merito quandocumque tolli non debuit; si nec salubre nec diuinum, causandum tibi magis est, cur tardius auferatur, quod superstitiosum constat et uanum, quod certe Christianae professioni non conuenire manifestum est. postremo, quod ad me pertinet. [100.30–31] nullus baptizatus, nullus Christianus hoc celebret et soli hoc pagani, quorum ritus est, exsequantur. me pronuntiare conuenit Christianis ista perniciosa et funesta indubitanter existere. quid me incusas. si quod professioni intime inimicum est, a consortibus professionis Christianae pronuntio submouendum ? ego certe absoluam conscientiam meam: ipsi uideant, qui iustis admonitionibus oboedil\'A neglexerint. quod etiam praecessores meos forsitan fecisse non ambigo et apud imperiales aures haec summouenda temptasse et, quia auditos esse non constat, dum haec mala hodieque perdurant, ideo haec ipsa imperia defecerunt, ideo etiam nomen Romanum non remotis etiam Lupercalibus usque ad extrema quaeque peruenit. et ideo nunc ea remouenda suadeo, quae cum nihil profuisse cognosco, tamquam contraria uerae religioni noxia potius extitisse pronuntio. [100.32] postremo si de meorum persona praescribendum aestimas decessorum, unusquisque nostrum administrationis suae redditurus est rationem, sicut etiam in publicis dignitatibus fieri peruidetis. ego neglegentiam accusare non audeo praecessorum, cum magis credam fortasse temptasse eos, ut haec prauitas tolleretur, et quasdam extitisse causas et contrarias uoluntates, quae eorum intentiones praepedirent, sicut ne nunc quidem uos ipsos absistere insanis conatibus uelle perpenditis. (101.) [101.1–2] GELASIUS EPISCOPUS UNIUERSIS EPISCOPIS PER DARDANIAM SIUE PER ILLVRICUM CONSTITUTIS. Audientes orthodoxam uestrae dilectionis in Christo constantiam atque ita uos antiquae fidei communionisque sincerae traditionibus inhaerentes, ut mentem Christianae deditam ueritati nullatenus inficerent praeuaricatorum uicina contagia, magnificauimus dominum caritatemque uestram missis litteris alloqui per religiosos uiros filios nostros Cyprianum atque Macarium diacones tota cordis auiditate. curauimus, quoniam pro sedis apostolicae principatu. cuius sollicitudo delegata diuinitus cunctis debetur ecclesiis, nos uiuimus, si uos statis in domino, magnisque gaudiis triumphamus. cum ubique terrarum dominum Sabaoth semen purae confessionis reliquisse cognoscimus, quod non in petrosa deueniens aestu temptationis exaruit nec uiae proximum cecidit uagantibus inimicis expositum nec in spinas inruit suffocandum sed in bonam terram piae deuotionis uestrae caelesti satione dispersum in tricesimum sexagesimumque fructum centenariumque profecit, perfectionem scilicet frumenti dominici mystica locutione designans. [101.3–4] quapropter exultantibus animis confidentius incitamus, ut ab Eutychianae pestis incursu pectora uestra sapienter intemerata seruetis, quoniam qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. dominus prope est: nihil solliciti sitis. siquidem maior est, qui in nobis est, quam qui in hoc mundo, regnumque domini intra nos esse scriptura testante sit certum. ut autem ab eorum, qui in errore sunt positi, noxia societate caueatis, nullum talibus communicantem ad uestrum recipiatis qualibet subreptione consortium, quia sicut in unaquaque haeresi cum prauitatis auctore damnato successores eius et conplices atque huiusmodi sectatores polluta communione permixtos catholica uitare debet integritas, ita cum Eutychete Dioscorus simulque Timotheus Elurus et Petrus Alexandrinus eiusque communicator Acacius nec non etiam Antiochenus Petrus cum suis omnino sunt participibus abdicandi nec quisquam, etiamsi prauitatem deponere se promittat, recitandis tamen nominibus consentiens perditorum uel eadem recitantium minime communione discretus ad inmaculata sacri gregis ouilia quibuscumque modis est permittendus intrare, ut ecclesia dei nostri. quae maculam rugamque non sustinet, inuiolata permaneat, absint ergo a fidelibus Christi uiperei capitis dira commercia et procul a caelestibus pascuis mortifera uenena pellantur, ut salutaris alimonia panis illius, qui . de caelo descendit, fideliter hunc sumentes ad uitam perducat aeternam. [101.5] quae ut mutua ualeamus exhortatione prospicere, det operam uestra dilectio, ut et sospitatem uestrae caritatis optatam et fidei communi instantia nobis crebrius aperire non desinat, quatenus alternis nos instructionibus excitantes legitimorum domini sacerdotum possimus inuenire mercedem. per uicinas quoque prouincias haec eadem patefacere uestra caritas uigilanter insistat, ut et qui catholicae communionis sinceritate subsistunt competentibus roborentur alloquiis et qui forsitan a huius rectitudine deuiarunt ad integritatem dogmatis Christiani salubribus monitis reducantur. [101.6] nouerit autem uestra fraternitas ecclesiae Thessalonicensis antistitem nostris adhortationibus saepius incitatum contagia communionis externae numquam declinare uoluisse nec apud . nos nomen Acacii uel ceterorum similium perfidorum hisque communicantium congrua professione damnasse. quapropter eum communionem sedis apostolicae non recepisse manifestum est, quoniam nisi puris sensibus et ab omni nefandae societatis peste mundatis beati Petri apostoli nec possumus nec debemus caelestia praebere commercia. propterea cautius agendum est cum praefato, ne catholicis mentibus ficta apostolicae sedis reconciliatione subripiat; quam sicut dolosis artibus fallere et circumuenire non praeualet, ita subdolus non potest optinere. [101.7–8] auctoritatem quoque nostram, quae ad Dalmatiarum est directa pontifices, etiam ad uos credidimus dirigendam, quatenus in ueritate catholica secundum formam traditionis antiquae tenere nos consonam noueritis ubique sententiam, si quos uero nouos didiceritis motus exsurgere, nobis fraterna debeatis sollicitudine reserare, quo subinde, quae patrum regulis congruant, praestante domino remedia procuremus. nec quisquam omnino nobis persuadeat Acacio praeuaricationis suae crimen fuisse laxatum. quia qui, postquam in collegium recidens prauitatis iure commeruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes nec quaesiuit omnino nec meruit, mortuus iam non potest impetrare; siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatum est quae ligaueritis super terram et quae solueritis super terram. [101.9–10] ceterum iam de eo, qui in diuino est iudicio constitutus, nobis fas aliud decernere non est praeter id, in quo eum dies supremus inuenit, atque ideo nisi eius nomine refutato ceterisque consortibus huius erroris cum nullo prorsus eorum participare debebitis mensae dominicae puritatem, quam maiores nostri semper ab haeretica magnopere seruauerunt pollutione discretam. sed neque uos quisquam circumuenire pertemptet, cum dicat non ae religione sed ae nominibus esse certamen uel apostolicam sedem non causam communionis catholicae fideique tractare sed iniuriam dolere, cur uideatur ab Acacio fuisse contempta, quoniam haec et huiusmodi, quatenus simplices quosque decipiant, hi, qui in errore sunt positi, spargere non quiescunt. [101.11] uidetis enim, sicut supra iam dictum est, per nomina praeuaricatorum, si, quod absit, in ecclesia recitanda credantur, simul et contagium praeuaricationis induci. sedes autem apostolica in tantum non contumeliam dolet sed fidem defendit communionemque sinceram, ut hodie cunctos, qui in eius uisi sunt prorupisse despectum, si ad integritatem fidei communionisque catholicae reuertantur, secundum regularum tramitem paternarum toto cordis affectu uenientes et plena caritate suscipiat. Dat. III. Non. Aug. Asterio et Praesidio conss. (102.) [102.1–2] LIBELLUS QVEM DEDERUNT APOCRISARII ALEXANDRINAE ECCLESIAE LEGATIS AB URBE ROMA CONSTANTINOPOLUM DESTINATIS. GLORIOSISSIMO ATQVE EXCELLENTISSIMO PATRICIO FESTO ET UENERABIURIS EPISCOPIS CRESCONIO ET GERMANO SIMUL CUM EIUS POTESTATE DIRECTIS IN LEGATIONE AB URBE ROMA AD CLEMENTISSIMUM ET CHRISTO AMABILEM IMPERATOREM NOSTRUM ANASTASIUM ALEXANDRINAE UENERABILIS ECCLESIAE DIOSCORUS PRESBVTER ET CHAEREMON LECTOR RESPONSIS EJUSDEM ECCLESIAE SERUIENTES. Uenerabiles sanctae ecclesiae Romanae urbis atque Alexandrinae non solum fidem rectam atque immaculatam, ex quo salutaris in eis praedicatus est sermo, sed etiam diuino in ministerio semper concordiam seruauerunt, quippe cum ab uno fuerit in utrisque iactum fidei fundamentum (Petrum memoramus beatum apostolum, cuius per omnia sanctus euangelista Marcus extitit imitator), ita ut, si quando contingeret in rebus ambiguis quaedam episcoporum concilia celebrari, sanctissimus is, qui Romanae praesidebat ecclesiae, reuerentissimum Alexandrinae ciuitatis archiepiscopum delegabat, ut sui curam loci susciperet. [102.3–4] sed hostem humani generis, cui bona perosa sunt, qui in perniciem nostram impio semper furore grassatur, non piguit per satellites proprios zizania inter utrasque conserere, ut tantae unitatis discordiam perpetraret. nam Eutyche impiissimo contra fidem, quae a beatissimis apostolis praedicata est, sentiente et docere temptante contigit per idem tempus sedis apostolicae praesulem tunc Leonem litteras ad Chalcedonense concilium destinare. quarum litterarum fuere interpretes hi, qui cum Theodorito Cyrreorum ciuitatis episcopo tunc fuerant Nestorianae haereseos sectatores, contraque eam fidem, quae a uenerabilibus trecentis decem et octo patribus est edita, supra memoratae litterae proba(ba)ntur existere et non paruas occasiones his, qui eiusdem nefandissimi Nestorii blasphemias uindicant, praestiterunt, ita ut licentius adstruerent eundem X estorium minime peruersa sensisse. [102.5–6] his igitur causis deo amabilis populus noster offensus est et de Graeca translatione arbitratus est in Latino quoque sermone sensum similem contineri ac sese ab unitate Romanae diuisit ecclesiae. nec non etiam Romanus antistes existimans nos contra eam fidem, quae tradita est a beatissimis apostolis, adspirasse, a nostra se communione suspendit. uerumtamen eius uolentes satisfacere sanctitati nos eam fidem tenere, quam princeps apostolorum Petrus eiusque discipulus Marcus beatissimi tradiderunt et postmodum trecenti decem et octo uenerabiles edidere pontifices, legatos ad urbem Romam nostra dirigere curauit ecclesia; sed ibi quidam ciuitatis nostrae repertus est a recta fide dissentiens atque ab ea ex causis quoque diuersis alienus existens, qui hoc nisus est perpetrare, ne ulla in suscipiendis legatis copia praeberetur. qui nec ad faciem usque salutationis admissi sine aliquo effectu reuersi sunt. [102.7] quia uero ante non multum temporis Photinus religiosus diaconus sanctae Thessalonicensis ecclesiae nobiscum de pace sanctarum ecclesiarum uerba conseruit dixitque se ante spatium parui temporis destinatum a sanctissimo archiepiscopo Andrea Thessalonicensis ecclesiae ad Romanum pontificem Anastasium et affirmabat de his, quae nos uehementer offendunt in translatione epistolae. sibi satisfactum fuisse a supra dicto praesule Romanae ecclesiae, quod scilicet in epistolae translatione conprobentur errores, ipsam uero Latinam epistolam iuxta fidem trecentorum decem et octo sanctorum patrum editam constitisse: insuper quaedam retulit ex persona eiusdem antistitis fuisse narrata, quae ad uituperationem eorum, quae in translatione sunt indita, pertinerent et ad illos t et, qui ea confingere temptauerunt, ad satisfactionem uero eorum, Qui rectam fidem inmaculatamque custodire non neglegunt. [102.8–9] quibus abunde sanati cupientesque pristinam redintegrari concordiam maluimus etiam a uobis, si uera sint illa, quae Photinus religiosus diaconus nobis retulerat, edoceri uestraeque desiderauimus occurrere sanctitati et de his omnibus habere conloquium. uerum sanctitas uestra non semel sed crebro nos docere dignata est in epistolae interpretatione errores intersitos non in Latino textu fuisse conceptos. quapropter supplicauimus nobis, ut confessionem nostrae fidei sumeretis, pro qua uenerabilis ecclesiae nostrae legatione perfungimur: quam fidem etiam ubique sanctissimus archiepiscopus intimauit et adprobantium accepit rescripta cunctorum. quod si etiam uestram huic fidei sanctam ecclesiam uideritis congruere, nobis satisfieri iubeatis, ut sublatis e medio scandalis ad pristinam tam Romana quam Alexandrina uenerabiles ecclesiae redeant unitatem. [102.10] hanc autem fidei nostrae confessionem uobis optulimus taliter continentem ex euangelicis apostolicisque praeconiis inspiratione diuina solam ueram rectamque fidem, < qualiter > trecenti decem et octo uenerabiles patres, qui in Nicaena synodo congregati sunt, ediderunt. quam secuti sunt et centum quinquaginta, qui in urbem regiam conuenerunt aeque uenerandi pontifices. hanc etiam deexsequentes, qui Ephesi conlecti sunt, patres annuente quoque sedis apostolicae papa sanctissimo Caelestino sacrilegum damnauere Nestorium, poenam in eos, qui temptauerint fidem aliam statuere, praefigentes. quem Nestorium nos quoque simul cum Eutyche contraria his, quae superius dicta sunt, sentientes anathematis ultione damnamus, suscipientes duodecim illa capitula, quae uenerandae memoriae Cyrillus Alexandrinae ecclesiae quondam archiepiscopus scripsit. [102.11] confitemur autem unigenitum dei filium et deum, qui secundum ueritatem factus est homo, dominum nostrum Iesum Christum consubstantialem patri secundum diuinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, qui descendit et incarnatus est de spiritu sancto et Maria uirgine theotoco hoc est dei genetrice, unum filium non duos exsistere. unius namque dicimus unigeniti filii dei siue miracula siue etiam passiones, quas sponte pro nobis carne sustinuit. eos autem, qui diuidunt uel confundunt aut phantasiam aliquam introducunt, nequaquam omnino recipimus, quia incarnatio illa., quam dei genitrix secundum ueritatem ex se edidit, augmentum filii non effecit; mansit enim trinitas et incarnato, quod unum ex trinitate est, dei uerbo. [102.12–13] haec itaque scripsimus non fidem nouantes sed uobis causa concordiae satisfacere cupientes. omnem autem, qui aliter sentit sensitue seu nunc seu aliquando in quocumque loco uel in quolibet concilio, anathematis poena percellimus, praecipue uero Nestorium et Eutychen uniuersosque, qui illis adsentiunt. uestra igitur reuerentia suscipiens fidem nostram hanc se praesuli Romanae ecclesiae Anastasio adseruit relaturam, quem et paratum existere memorabat satisfacturum illis, si qui fuissent a nobis pro hac causa transmissi. illud etiam adserebat, contra hanc fidem Dioscorum Timotheum Petrumque sensisse, nostrae quondam ciuitatis archiepiscopos nec debere in diptychis eorum nomina recenseri. nos contra poposcimus aut produci aduersus eos, qui adstruant talesque demonstrent, aut, si non reperirentur, qui eos conuincere potuissent, nobis pro eorum persona satisfacientibus adquiescat demonstrantibus et adprobantibus, quod hanc fidem tenuerint docuerint cunctisque, quos informauerunt, tradiderint praefati patres nostri et archiepiscopi Timotheus Dioscorus atque Petrus. uestra autem sanctitas renuit dicens non sibi fuisse praeceptum ab apostolicae sedis antistite de his facere quaestionem. [102.14–15] huius rei gratia obtestamur uos coram magno deo et saluatore nostro Iesu Christo, qui de sancta et dei genitrice uirgine Maria incarnatus et natus est quique concordem glorificationem seruitutemque fidelium probat libenter et suscipit, et sanctis angelis eius et hac eadem inmaculata, quae de illo est, fide, ut ad urbem Romam fauente domino uenientes hanc chartulam offeratis apostolicae sedis antistiti Anastasio, quae ex persona sanctae ecclesiae uobis Alexandrinae oblata est, ut eius sanctitas relegens, quae sibi fuerint placita, seu litteris ad sanctissimum archiepiscopum nostrum datis seu per aliquem internuntium manifestare dignetur. nam cum a sanctitate eius fidei rectae fuerit seruata confessio, quae est a beatis patribus constituta, nos paratos existere profitemur ad urbem Romam legatos, qui pro unitate sanctarum dei ecclesiarum agere debeant, destinare. [102.16–17] confidimus autem in domino nostro Iesu Christo, quod huic fidei eius beatitudo consentiens iuxta illa, quae in responsione sunt posita, ueluti proprios etiam nostros populos arbitretur et pro eorum regimine sollicitudinem gerat cupiens secundum deum omnibus utilis approbari. exemplar autem huius chartulae penes nos detinuimus. necesse habentes, si qua mora prouenerit, quominus sanctarum ecclesiarum unitas fiat, in illo glorioso de caelis aduentu domini nostri Iesu Christi, cum uenerit iudicare uiuos et mortuos, ante tribunal eius, ubi nulla est acceptio personarum, cum hoc adsistere ad refellendum eos, qui sanctarum ecclesiarum neglexerint unitatem. EXPLICIT. DIONVSIUS EXIGLUS ROMAE DE GRAECO CONUERTI. (103.) EXEMPLAR GESTORUM DE ABSOLUTIONE MISENI FLACIO UIATORE U. C. CONS. SUB TERTIO IDUUM MAIARUM IN BASILICA BEATI PETRI [103.1–2] Residente synodo uenerabili uiro papa Gelasio una cum Bonifatio Maximino Epiphanio Basilio Uitali Claro Irenaeo Decio Asello Euplo V alentino Martiniano Basso Benigno Primitiuo Palladio Uindemio Constantio Martyrio Candido Laurentio Deodato Mercurio Stephano Dulcitio Fortunato Paschasio Sanctulo Innocentio Chrysogono Colonico Uiatore Salustio Luciano Molensi Maximiano Ualentino Constantio Gaudentio Felice Uitaliano Petro Sereno Aucupio Timotheo Stephano Laurentio et Probo episcopis, residentibus etiam Castino Laurentio Canusio Eugenio Ianuario Marciano Gordiano Petro Urbico Paulino Ualente Petro Asterio Smaragdo Bonifatio Maxentio Epiphanio Iustino Felice Redempto Proiectitio Iouino Bono Paschasio Laurentio Calixto Iohanne Ualentino Sebastiano Martino Epiphanio Andrea Seruodei Apellione Petro Seruando Romano Marcellino Domnino Agapito Abundantio Marcellino Litorio Laurentio Agathone Sebastiano Ualentino Anastasio Genesio Dionysio Epiphanio Acontio Paulino Agapito Adeodato Benedicto Dominico Redempto Seuero Iuliano Stephano Crescentione Septimino Cypriano et Epiphanio presbyteris una cum Amandiano uiro illustri et Diogeniano uiro spectabili, adstantibus quoque diaconibus Gelasius episcopus ecclesiae catholicae urbis Romae dixit: [103.3–4] (l\\Iemiuit dilectio uestra superiore conuentu oblatum nobis a Miseno libellum in conspectu uestro fuisse recitatum, hunc eundem, si placet dilectioni uestrae, denuo recensendum, ut acta nostra contineant. qui aliud se quoque petitorium prae manibus habere profitetur. , quod etiam in hoc continetur, possimus agnoscere). et adiecit: \'Miseni libellus denuo recitetur\'. Anastasius diaconus recitauit: (Datum a famulo uestro Miseno die octauo Iduum Martiarum Uiatore u. c. cons. Quantum ad meae pertinet infelicitatis abruptum, errori meo qualibet ratione contracto definio non esse parcendum, quoniam hoc ipso poena carere non debeo, quod merui ad causam poenalem quacumque sorte perduci. [103.5–6] quantum uero respicit ad remediale subsidium, duo sunt, quae me ad hoc suppliciter implorandum uenire constringunt: ne uel ego desperatione magis perpetuis cruciatibus sim. dignus addici Iudae praeuaricatoris exemplo et quia tanta est ineffabilis illa clementia, quae per apostolicam potestatem uniuersum facinus possit absoluere. hanc igitur solam in meo negotio, papa uenerabilis, uocem miserandus eft\'undo (parce prostrato. porrige manum iacenti\'! nullis ignorantiae excusationibus nitor, nullas decipulas circumuentionis optendo nec in quemquam calamitatis meae studeo transferre discrimen, quia alios incusare non debeo, qui poscam clementer absolui. sufficit mihi, quia, licet mihi pro mea defensione nihil adferam, non ambigam tamen haec omnia tuo iudicio esse tractanda. [103.7] tantum quaeso, ut supernam misericordiam subsequentes, quae pronuntiat per prophetam: nolo mortem morientis, donec reuertatur et uiuat. uos potius cuncta, quae in personam meam gesta sunt, benigna consideratione deliberantes uiaticum seni aegritudine continua et maceratione consumpto, ne sine ecclesiastico munere rapiar. non negetis, ex alterius casu experimentum meae formidinis intuentes. qui auxilium etiam uobis conferre uolentibus non potuit adipisci. et me per imperitiam hac clade potius implicatum hoc ipsum dignanter ostendit, quod ad receptionis ecclesiasticae superstes gratiam ualui peruenire). [103.8–9] Quo lecto Gelasius episcopus dixit: (Petitorium gesta retinebunt) et adiecit: ipse nunc Misenus adueniat et petitorium quod obtulit ipso praesente recitetur). cumque ingressus fuisset, Misenus prostratus in terra aliud petitorium obtulit et rogauit, ut susciperetur. cumque susceptum fuisset, Gelasius episcopus dixit: (utraque petitoria, quae obtulit, ipso quoque praesente legantur*. Iterum Anastasius diaconus recitauit: \'Datum a famulo uestro Miseno sub octauo Iduum Martiarum Flauio Uiatore u. c. cons. Quantum ad meae pertinet infelicitatis abruptum, errori meo qualibet ratione contracto definio non esse parcendum, quoniam hoc ipso poena carere non debeo, quoniam merui ad poenalem causam quacumque sorte perduci. quantum uero respicit ad remediale subsidium, duo sunt, quae me ad hoc suppliciter implorandum uenire constringunt: ne uel ego desperatione magis perpetuis cruciatibus sim dignus addici Iudae praeuaricatoris exemplo* et cetera quae superius continentur. [103.10–11] Item aliud petitorium: \'Datum a famulo uestro Miseno sub tertio Iduum Martiarum Flauio Uiatore u. c. cons. Oblato primitus petitorio meo nihil aliud suppliciter exoraui, quam ut misericordia mihi sedis apostolicae non in perpetuum negaretur. cuius mihi spem quoniam pro inmensa dei pietate, qua regitur, relucere iam sentio, magis magisque conscientiam meam contagiis perfidorum, quae infeliciter potius quam studio circumuentus incideram, liberam purgatamque esse pronuntians toto corde atque ore protestor sub diuinae contemplationis intuitu me omnes quidem haereses et quicquid inimicum est catholicae et apostolicae fidei communionique sincerae prona mente refutare, tum praecipue Eutychianam haeresem cum suo scilicet auctore Eutychete et eius sectatore Dioscoro uel successoribus eius atque communicatoribus Timotheo Helluro, Petro Alexandrino, Acacio Constantinopolitano, Petro Antiocheno cunctisque eorum complicibus et communicatoribus respuere damnare et anathematizare perpetuo omnesque istos et huiusmodi horribiliter execrari, nec umquam me cum talibus ullum quolibet modo profiteor habiturum esse consortium sed ab his omnibus futurum prorsus alienum. [103.12] quorum prauitatem licet numquam uoluntate receperim, tamen quia meae calamitatis impulsu minus cautus uideor incidisse, sub conspectu dei et beati Petri apostoli eiusque uicarii ac totius ecclesiae mea sicut dixi confessione uoceque condemno detestor exhorreo, in sola me fide communioneque catholica et apostolica semper duraturum esse confirmans. cui petitioni meae manu mea subscripsi sub III. Id. Mart. Uiatore u. c. cons. ac uestrae beatitudini in conuentu uenerandorum credidi meis manibus offerendam\'. Et alia manu: 'Ego Misenus huic petitioni meae et a me oblatae subscripsi die et consule supra scripto\'. [103.13–14] . Gelasius episcopus dixit: \'Quae lecta sunt, transcribantur\' et adiecit: \'quid uideatur fraternitati uestrae statuendum, uestri quoque consilii participatione desideramus agnoscere\'. leuauerunt se omnes episcopi uel presbyteri rogantes et dicentes: \'exaudi Christe: Gelasio uita!\' dictum uicies. quod uobis deus dedit in potestate, praestate!\' dictum duodecies. \'hoc fac quod facit domnus Petrus!\' dictum decies. \'ut indulgeas rogamus\'. dictum nouies. Cum denuo resedissent, Gelasius episcopus dixit: *Sedes apostolica quidem, quae Christo domino delegante totius ecclesiae retinet principatum, pro dispensatione curaque generali. quam uel pro fide catholica uel pro paternis canonibus regulisque maiorum necessaria semper circumspectione dependit, Misenum atque Uitalem, quos contra Eutychianae pestilentiae sectatores uel contra eos, qui talium se communione polluerant, suae potestatis legatione suffultos ad Orientem dudum sub sanctae memoriae decessore meo praesule destinarat, cur apostolica praecepta declinantes quolibet modo in eorum, aduersum quos missi fuerant, consortia recidissent, gestis synodalibus rerum discussione patefacta communione pariter et honore merito iureque submouit. [103.15–16] quibus tamen misericordiae locum memor supernae pietatis pro suo moderamine reseruauit et, dum conditionem posuit ultionis, spem noluit propitiationis abscidi sicque suam sententiam temperauit, ut istorum ueniam cum illorum mallet salute prouenire, quorum fuerant participatione decepti, ac potius praeberent eis, quos suo firmauerant in prauitate consensu, et salubrem correctionis metum et emendationis imitandae consortium. denique sic ipsa animaduersionis uerba librata sunt, ut se illi et cum istis perculsos aduerterent et ex eorum conditione non different posse saluari. in quo utique et his non est in totum uia praeclusa remeandi et illis, si mallent, per istos est oblata correctio studiumque porrectum, quo possent meliore conatu praeteritos compensare prolapsus, si fauorem, quem praeuaricatoribus facili uoluntate detulerunt, in reformationem catholicorum potius conuerterent sacerdotum. dictum est enim tamdiu istos fore suspensos, donec auctore deo et annisu catholicorum principum uel populi Christiani Alexandrina catholicum sacerdotem recepisset ecclesia. [103.17] gratulandum scilicet crederetur nullo modo Graecos non posse renuere, quod uiderent ab apostolica sede fuisse damnatum, facileque eos posse de istorum supplicio commoueri, ut nossent. quid uitarent et quid consequenter ambirent, ac uelle putarentur resipiscendo magis sentire cum rectis quam iugiter errare cum perfidis, expectatumque diu est, ut his rationibus incitati contagia nefanda deponerent una cum sede apostolica sentiendo, sicut de eorum speratum fuerat uoluntate, nitentes catholicis sacerdotibus reuocandis studium potius commodare utque et ipsi ad orthodoxam recurrerent unitatem et istis, qui illorum participes erroris extiterant, ministrarent praestitutae receptionis effectum. nec qua fieri potuit occasione cessatum est, quo competenter admoniti et sufficienter instructi pariter pericula uitanda cognoscerent ac patere sibi ianuam, si sinceris mentibus hanc petissent, apostolicae communionis aduerterent. [103.18–19] sed quia eo peruentum est, ut hortamentis quoque medicinalibus, dum etiam quae referrent contraria non haberent, differrent tamen hactenus adhibere consensum, illorum quidem difficultatibus paternum debemus pii doloris affectum deprecantes omnipotentiam dei nostri, quae sola quamuis deuias in ueritatis uiam potest conuertere uoluntates. ut eisdem suae propitiationis operatione mirabili spiritum resipiscentiae et efficientiam correctionis dignanter infundat. quae donec, sicut de eius uirtute confidimus, diuina placatione proueniant, huic interim, qui supplicat, desiderabiliter expetenti nullatenus perire patiamur, ut cuius non sunt Orientales deiectione perterriti ne in errore persisterent, saltim curatione prouocentur ut redeant ad salutem, praecipue cum dispositionis sedis apostolicae clementiam tenor comitetur ipse dictorum neque prolata sibi repugnare constitutio iudicetur. [103.20] definitum quippe est, ut superius iam praedictum est, eos ae quibus agimus eatenus debere suspendi, donec auctore deo et praefatis adnitentibus Alexandrina catholicum reciperet ecclesia sacerdotem. non abrupte et sine exceptione propositum sed ea ratione depromptum est, qua non, siue illis adnitentibus siue non adnitentibus, indifferenter uideretur infixa sententia, ideoque, sub quo tenore librata conditio est, eodem non existente necessitatem suae professionis absoluit. quod enim cum adnisu praedictorum pronuntiatum est esse faciendum, hoc eodem non succedente non fieri posse manifestum est sed, cum eorum etiam faciendum memoratur adnisu, satis euidenter ostensum est. quod sine hoc non possit impleri. licet ergo illi, quorum deesse probatur adnisus, de sua sunt obstinatione miserandi, tamen quia deest, sicut sine eo effici non potest quod cum eodem -effici posse praesumptum est, ita desistentibus causis, per quas hic articulus ueniret ad terminum, insolubiliter non retinet obligatum. [103.21] quapropter lata sententia non existentibus, per quae possit usque ad sui exitum deputatam retinere mensuram, his consulendi, qui ea ante tenebantur, tribuit libertatem. et apostolica quidem sedes, ut saepe repetendum, aestimans Orientales nullo modo non posse respuere, quod sedes apostolica refutasset, eosque saluti propriae et apostolicae communioni nullius praeferre posse personam, haec de eorum mentibus melius aestimarat. sed, quod iterum non tacendum est, dolenda pernicies non uelut improuidam bene de Orientalibus sentientem potest opinionem magis apostolicae sedis arguere quam suae peruicaciae potius deputare, quod oblatum sibi tramitem propriae redintegrationis secuta non fuerit, nec ideo tamen aliis debet medicinalem desiderantibus impedire per suam peruicaciam facultatem. [103.22] tunc enim dicta sunt de Graecorum consensione fidenter, quia simul et beati Petri societatem quibuslibet uidebantur praeponere posse personis et, qui extiterant ante catholici, aestimabantur consensuri facile ueritati atque ideo cuiuslibet hominis affectum desideriis apostolicae communionis non posse praeponere. qui cum nondum susceperint per quas is ordo decurreret uoluntates, id, quod per eas fieri posse praesumptum est, cernitur absolutum, quoniam, cum desunt qui efficiant, nullus prouenire possit effectus — immo cum idem ipsi, per quos iudicabatur esse faciendum, ne efficiatur obsistunt. [103.23] qui si in hac sunt, quod absit, obstinatione mansuri, resoluta conditio est illius rei, quae eorum studiis fiducialiter censebatur impleri; -si uero, sicut potius optamus, fuerint ad meliora conuersi, ne inter haec interim, qui misericordiam postulat, uel aetate uel morbo, quo frequenter impetitur, possit intercipi, dum superstes est, consulendum est, ne defuncto iam nullum possit remedium subrogari. quippe cum non dictum sit siue illis annitentibus siue etiam fortassis inuitis sed cum eorum magis adnisu, quod prouulgatum fuerat, posse constare, sic igitur cum illis. adnitentibus nullatenus praefixa perdurant. [103.24–25] hoc etiam tenore beatus Paulus: apostolus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam cum se ad Spanias promisisset iturum, dispositione diuina maioribus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit. quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc pronuntiauit quod re uera uoluisset efficere; quantum ad diuini secreta consilii, quae ut homo omnia non potuit licet spiritu dei plenus agnoscere, superna praetermisit dispositione praeuentus. nec quia beatus Petrus apostolus pro affectu diuinae reuerentiae ipsi domino respondit: non lauabis mihi pedes in aeternum, fefellisse, quod absit, aut in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox eidem diuinae cesserit uoluntati, ut, quod se dixerat non esse facturum, causis astrictus humanae salutis expeteret prona uoluntate faciendum. [103.26] idcirco illa non succedente uia, qua reorum fuerat reconciliatio constituta, alteram licet adoriri, qua subueniatur quibus subueniendum esse decretum est, maxime cum Miseno ex quolibet excessu uel qualibet praeuaricatione poena sufficiat, quae usque eo tractata est, ut sola conditionis humanae et suprema consideratione laxetur, remittendaque punitio sit, quae non habet ultra quo crescat, quia cum nulli animae deus omnipotens et misericors per ecclesiasticam pietatem quaerenti uoluerit remedium denegari, non dubium est hoc ipso auctore deo et diuina conpunctione prodire, ut tunc de eius receptione tractetur, quando eam non protelanda quoque necessitas compellat impendi; [103.27] nostro praeterea saluatore beato Petro apostolo prae ceteris deleganti: quaecumque ligaueris super terram, ligata erunt et in caelis et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis, sicut et his uerbis nihil constat exceptum, sic per apostolicae dispensationis officium et totum possit generaliter alligari et totum consequenter absolui, praecipue cum ex hoc magis praeberi cunctis oporteat apostolicae miserationis exemplum, ut absolutione damnati, si resipiscant uniuersi et ab errore se retrahant atque ad apostolicae communionis sinceram redeant puritatem, uinculis se damnationis illius, quam uniuersaliter merito praeuaricationis exceperant, non ambigant exuendos. neque enim qui longe positos ad integram fidem curare nitimur, reuertentes in praesenti supplices refutare debemus. ubi sollicite praecauendum est, ne conscientiae detrimentum negantes usque ad extremum poscenti misericordiam, quod absit, ullatenus incidamus censuraeque (se)ueritas etiam circa supplices sine fine persistens transeat in reatum. [103.28] proinde quantum permittente domino possibilitatis humanae desideranti remedia praebeamus, totum, quod supra nostrae facultatis est modulum, diuino iudicio relinquentes. non autem nobis poterunt imputare, cur praeuaricationis offensam uiuentibus remittamus, quod ecclesiae deo largiente possibile est, qui nos etiam mortuis ueniam praestare deposcunt, quod nobis possibile non esse manifestum est. quia cum dictum sit quae ligaueris super terram, quos ergo non esse iam constat super terram. non humano sed suo iudicio reseruauit nec audet ecclesia sibimet uindicare, quod ipsis beatis apostolis conspiciat non fuisse concessum, quia alia sit causa superstitum alia defunctorum. [103.29] tulerit Uitalis sortem diuini iudicii, cui etiam cum magnopere uellemus non potuit subueniri: huic saltim prosint, dum copia uiuentis admittit, in remediis adsequendis alterius experimenta repente subtracti. cumque scriptum nouerimus: unus adsumetur et unus relinquetur, hortatur nos intercepti periculum in superstite subsidia non differre sanandi, qui hoc ipso recipiendus diuinitus indicatur, cum illi superuiuit, qui ad haec non meruit peruenire, et quoddam de utroque caelestis iudicii refulget examen ostenditurque nobis euidentius in duobus, in quo fuerit causa sine uenia et in quo sit, quae indulgentia carere non debeat, atque ideo, quod ipse quoque, si superstes competenter Acacius expetisset, potuerat optinere (quippe de quo sic positum est insolubilem fore, ut non diceretur: etiamsi forte corrigeret), multo magis huic, qui communione eius infectus est, imploranti flebiliter pietatis est apostolicae non negare. [103.30] professus ergo Misenus regulariter se omnes haereses, Eutychianam praecipue cum Eutychete, Dioscoro, Timotheo Helluro Petroque Alexandrino, Acacio Constantinopolitano Petroque Antiocheno uel cunctis horum successoribus sectatoribus et communicatoribus detestari eosque anathemate ferire perpetuo, communionis apostolicae et sacerdotalis gratiam, quam catholica traditione percepit, recipiet dignitatis). Omnes episcopi et presbyteri surgentes in synodo adclamauerunt \'exaudi Christe: Gelasio uita!\' dictum quindecies. \'domne Petre, tu illum serua!* dictum duodecies. \'cuius sedem, et annos!\' dictum septies. \'uicarium Christi te uidemus!\' dictum undecies. \'apostolum Petrum te uidemus!\' dictum sexies. \'cuius sedem, et annos!\' dictum septies trigesies. Sixtus notarius sanctae ecclesiae Romanae iussu domni mei beatissimi papae Gelasi ex scrinio edidi die tertio Id. Maii Flauio Uiatore u. c. cons. (104.) [104.1–2] DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIUERSIS EPISCOPIS PRESBVTERIS DIACONIBUS ARCHIMANDRITIS ET CUNCTO ORDINI UEL PLEBI PER ILLVRICUM DARDANIAM ET UTRAMQVE DACIAM SVMMACHUS. Quod plene fieri cupimus! \'Si quae scribimus impleantur, nullus stupeat seruatum hactenus nos nunc soluisse silentium, cum prudentissimi Salomonis ista uox personet: tempusloquendi et tempus tacendi. quia taciturnitatem praesens tempus expugnat: nam inter ea quae accidunt nunc silere nec fidei stimulis excitari magni constat esse fastidii. quippe ubi religionis reuerentia et summa concutitur, aptum iuxta diuinam scripturam dicere eos qui sunt mites debere esse pugnaces. est siquidem et spiritalis quaedam deo accepta congressio; inde et laudabiliter uniuersa tolerantur, ne quisquam a diuina caritate separetur. et uos quidem docere quid deceat, graue onus pudoris, sed necessarium de utilitatibus ammonere. neque enim congruum illis religiosae offerre dogmata disciplinae, a quibus institutionis ipsius expectatur plena perfectio. sed breuiter clara perstringimus. [104.3–4] cui incognitum, Constantinopolitana ecclesia qua Nestorii contagione laborauerit, Nestorii inquam, qui quasi putre corporis membrum a societate catholicae communionis excisus est? ubi terrarum non praedicatur congregatio Calcedonensis sancta concilii, quae Eutychen et Dioscorum, duo nomina famosa et magnae perfidiae, unius sententiae integritate damnauit. iniquitatis complices et uno spiritu diuinis dogmatibus aduersa ructantes? quis Petrum et Timotheum praefatorum uernulas ignorauit, propugnatores intentionis addictae et auctores ac magistros suos scaeuo errore uincentes? illum Timotheum loquimur parricidam, qui sanctae recordationis Proterio superstite non solum ecclesiam non religiosis auctoribus occupauit uerum etiam effusionem pii sanguinis ad crimen peruasionis adiecit. ipsius nempe damnationem uniuersalis est ecclesiae uox locuta, dum eum nomine quoque Christiani honoris exueret. cuius Petrum sequacem notum fecerunt orthodoxorum plurimae passiones, in quibus ille uirtutem animi sui exultauit ostendere. nouit hunc Ephesus cum tota societate Dioscori, ubi cum proprii auctore peccati finem sancti Flauiani operatus innotuit. tacenda . II....... \'II ..... ,..,... ,........,. [104.5–6] sunt Antiochiae mala, UDI per alterius Petri nefanda ludibria reuerendum sacerdotii nomen inrisum est. quis Apamiae et Tyri gemitus tragicis criminibus comparandos, uel si solis uacet, digna possit lamentatione deflere? quid Acacium? qui quasi bonis suis fascino quodam grauatis, quae Basilisco imperante praemiserat, nouo exemplo poenae deprehensus est aduersum se ipsum dicens ipse sententiam, illos mutata uoluntate defendens, quos prius gloriosum putauit addicere, et laborans sociare fidelibus, quos dudum haereticos manifestae praeuaricationis ostenderat: propter quos maxime fugiendos et designatorum superius damnato agmini coaequandos illa, propter quae fidelis probatus est esse, dissoluens et permixtus his, per quae ecclesiae laesio generalis euenit. [104.7–8] aduersum hos si patrum dogmata ratio suadet esse seruanda, cogitate, si possunt maiore transgressione calcari quam nunc per eos, qui in partibus uestris Eutychetis dogmata recidiua resuscitant. si uero tamquam infirme constitutae sententiae sine periculo negleguntur, citra ullum robur credulitatis nostrae summa subsistit semper succedentibus nonis uetera constituta soluentibus. quando enim paternarum regularum despiciuntur inuenta nec eorum, quae bene instituta sunt, firmitas uindicatur, huiusmodi impietatem necesse est fidei semper uenire. nam ubi facilis dissolutio est rationabilis constituti, ibi omnis sanctitatis forma corrumpitur, Christus impetitur et (quis hoc fidelium patienter accipiat?) instituta patrum reuerenda calcantur. et (quis non uitae mortem iusta electione praeponat?) ubi catholicae fidei adoranda reuerentia? [104.9–10] ubi multo cruore sanctorum dogmata constituta? ubi doctorum ueterum fidelis auctoritas? ubi illa religiosarum mentium stupenda patientia, propriis bonis contenta nudari, ne de spe aeternae hereditatis excideret, quasuis ambiens passiones, ne incorruptibilis illius boni iudicaretur indigna? nam nulla maiora documenta sunt fidei quam ubi temporis ratio suadet uitam subdere passioni, et ideo, qui pro ea periculum persecutionis subire meruerit, dignum se caelesti ostendit esse militia. Christus nos pio sanguinis sui pretio comparauit gratiae libertate concessa nihil inuenientibus humanis operibus, quod dignum pro tanta mercede tribuerent, atque ideo, ubi religionis iniuria est, amorem fidei omnem transcendere oportet affectum. [104.11–12] unusquisque ergo exilia et peregrinationes tamquam domum patriamque respiciat, ne desideriis retentus humanis Christi societate priuetur. ecce tempus, quo repetit fides milites suos et inclamat ad defensionem sui feruorem gratiae consecutos! fidem ipsam dicere iudicemus \'ecce tempus optabile, ecce fructuum congregatio desiderata fidelium, ut paruis passionibus munera magna compensent! \' pluribus caritatem uestram pro dispensatione nobis credita cuperemus hortari: sed quid opus nostrae uocis stimulis, ubi ad tolerandas pro Christo magnanimiter passiones apostolicis et patrum docemur exemplis, quae per damna humanarum rerum caelestium nobis ostenderunt augmenta uirtutum? [104.13–14] ergo pronuntiemus intrepidi claras ecclesiae cum magna fiducia disciplinas; longe sit a nobis prophetae sermo dicentis: et sacerdotes uera celauerunt. quem enim latet discipulorum scientiam a doctoribus exigendam et, quod non pronuntiatum laedit sequaces, hoc periculosum esse tacentibus? necesse est enim apud eos laborare ueritatem, apud quos non manifestatum latet sub ueritatis colore mendacium; magnum robur adimpugnantium fidem, quamdiu aduersus eos prolatae sententiae non uiriliter asseruntur. sed de uobis dicere opto meliora: ut ea, quae per improbos confusa sunt, per uos correctionis remedium consequantur. non est tam durum decipi quem quam deceptum in errore persistere. malum hoc et malis omnibus grauius, quando a corpore suo membra dissentiunt; nam etsi non singillatim occupet omnia liniamenta debilitas, necesse est tamen iuxta apostolicam uocem totum corpus ex parte praegrauari. [104.15–16] unde addictorum fugienda communio; iuxta beatum apostolum pronuntiationem fidei nullus erubescat, uirtus enim est omni credenti. declinemus sacrilegum Eutychetis errorem cum Manichaea malitia congruentem; communionem quoque eorum, qui sunt a talibus educati, pari intentione uitemus, quae nunc quasi morbosa contagio ecclesiis partium uestrarum temptat inripere. nemo enim se pari cum praedictis ferri tempestate dissimulet, donec portum uerae fidei ab eorum communione separatus introeat. quae quidem amans moneo, non odio persequentis accuso. nam qui culpanda uituperat nec utilia subministrat, exprobrantis habet potius studium quam amantis affectum, et qui hortatur ad profutura, uehementius boni propositi designat imaginem, ut feruentius utilia expetantur, inuitans. propter quod, fratres, illius bonam ecclesiae desiderantes unitatem et beatum decorem sacrae concordiae praesumentes dicamus cum sancto Dauid: quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum; ut et de nobis apostolus Paulus dixerit: uos autem omnes fratres in Christo unum estis. donec enim unitas ista non redeat, nullus ambigat eadem nihilominus esse uentura, quae in Constantinopolitana nuper ecclesia contigerunt. de quibus pariter mihi ingemescere necesse est et tacere: nam qui apostolicae sedis ammonitionem neglegendam esse crediderunt, merito inciderunt ea, quae uenire solent solatio destitutis. [104.17] si quis ergo salutem propriam cogitans seruare cupit apostolica iudicia, cum a praefatorum se labe seiunxerit, nostrae communionis se nouerit sine dubitatione participem: qui autem se ab eorum, quos apostolica sedes damnauit, non societate remouerit, sciat nullo colore nullo figmento nullaque calliditate ecclesiasticae custodiae posse subripere, quia sicut illos, qui a supra scriptorum se, hoc est Eutychetis Dioscori Timothei Petri et Acacii, uenenis dissociant, libenter amplectimur, ita circa istorum sectatores cura et sollicitudo nostra, ne subripere possint, semper inuigilat. ET ALIA MANU: Deus uos incolomes custodiat, fratres karissimi. Data VIII. Iduum Oct. post cons. Felicis u. c. (105.) [105.1–2] SACRO ET BEATISSIMO ET COMMINISTRO PATRI HORMISDAE DOROTHEUS IN DOMINO SALUTEM. Ait quodam loco cuncta beatissimus diuinorum praeceptorum promens miracula Salomon, sicut aqua frigida animae sitienti suauis, sic benignum nuntium longinquis ex terris, et sacer Dauid spiritalem pulsans lyram psallit: quam speciosi pedes eorum, qui euangelizant bona! sed equidem et uos cunctos t dicetis. quid autem sic est animae hominis suaue aut quid ita impinguat ossa quam specioso nuntio cognoscere uerae pacis nutritorem et rectae numquam errantem propugnatorem fidei ad ecclesiarum sanctarum transire gubernacula et tamquam ex arce quadam ad consensum rogare dispersa et continuo quidem in principatum suae sedis festinantis membra ecclesiae, quae uobis Christus et deus noster credidit uenerandi patris supplicationibus annuens, contemnentia prius concordiam ad unitatem uenire et praecedentem diuisionem atque inuidiam uestrae tantum ordinationis perimere calculo et nunc in concordiam atque serenitatem constare omnem terminum sanctae illius ecclesiae? [105.3] haec dicimus non ante multa spatia temporis, sperabam autem et antiquam consuetudinem cognoscens ecclesiae et uestrum audiens socialem atque inreprehensibilem morem uestris litteris firmiora atque manifestiora cognoscere. sed quia tempore hiemis ad haec uos implenda retentos esse consideraui et aptum atque debitum fuit et plenam et dei amatricem caritatem etiam scripulosa transire, scribo atque alloquor beatum uestrae sanctitatis caput, significans conlaetari beatae sedi sacratissimi Petri apostoli, quod tali regitur manu, quae suscepit principem, non qui honorem raperet sed qui raperetur ab eo et, sicut multiplex tradit sermo ac nos ita habere credimus, nutritorem pacis et rectae fidei certatorem et humanitate mentis et caritate, quae circa cunctos est, tamquam pretiosis lapidibus coronatum. [105.4] etenim cuncta te uolo uenerande pater agnoscere, quod ex antiquis sanctis ac uenerandis patribus suscipiens illius beatae sedis affectum et hunc tamquam paternam sortem custodiens addere hoc opto atque festino, ut ueniat in hoc studio terminus utilis humanitate quidem domini et dei nostri Iesu Christi, intercessionibus autem in cunctis beatissimi apostoli Petri et in 26 omnibus sapientissimi Pauli, ut uenerandae eorum sedi et tuae beatitudini iuste debitus honor custodiatur atque reddatur, ut uestris temporibus uelut secundum principatum sedes apostolica honore congruenti suscipiat et omnis discordia recedat ex ecclesia omnium nostrum catholica uoluntate, domini etiam et dei nostri Iesu Christi, et Nestorium et Eutvchen impios et horum seruantes dogmata et qui istorum fuere sectatores aut extant et omnem haeresim anathematizantium semper et rectam atque incontaminabilem fidem inconcussam tamquam anchoram certam atque firmam tenentium et paratorum ad pacem, nullo, quod absit, impediente, praesertim uenerando capite uestro, sicut didicimus, homines contentiosos horrente, quibus et uita et esca est sacerdotum dei inter se altercantium separatio, ut non ab omnibus uelociter cogniti tamquam lupi in uestimentis ouium facile ab apostolica ecclesia repellantur. [105.5–6] ista nunc scripsi beato capiti uestro per Patricium spectabilem, communem filium, et consuetudinis affectu superans rationem et circa illam beatam sedem caritate deuinctus et omni die uidere desiderans congruentem atque debitam uenerationem ei seruari. scribe igitur, in cunctis beate, tamquam unianimi atque optanti animam quoque offerre pro fide orthodoxa et ecclesiarum pace sanctarum et ut custodiantur uenerandae sedi in omnibus beati Petri conuenientia. quod facile fiet ordinata unitate cunctorum et omnium ad uos tamquam ad firmum festinantium portum; diuisiones etenim et cetera contemnere consuerunt et ordini decentia non seruant. [105.7] omnem fraternitatem, quae est uestrae sanctitati coniuncta, ego et qui mecum sunt multum in domino salutamus. ET ALIA IANU: Saluari me in domino orate, sanctissimi et beatissimi patres! Accepta epistola Dorothei episcopi Thessalonicensis ecclesiae missa per Patricium u. 8. sub die V. Kal. Apr. Florentio u. c. cons. (106.) [106.1–2] DILECTISSIMO FRATRI DOROTHEO HORMISDA. Ubi caritatis interest seruare praecepta, etiamsi aliquid tale eueniat, quod cuiuslibet possit animos commouere, tamen, ut ea, quae de concordiae conseruatione praediximus, debeant custodiri, oportet aequanimiter praetermitti, quia utique, si quid ignorantia tale proueniat, excusationem potest de ipsa simplicitate recipere. suam deus noster ecclesiam propria ordinatione constituit et, quod diuinis praeceptis noscitur esse dispositum, nullatenus poterit praeteriri. cuius notitiam uel scientiam te non cognoui ignorare: in faciendo namque bona laudantur et tunc uerborum cultus ornatur, quando sibi conuenientia rite coniungit. litteras siquidem per Patricium filium nostrum spectabilem uirum tuae suscepimus caritatis, in quibus speramus opus plenum et probabile reperire, ut nihil esset, quod ab integritate unitatis secerneret. [106.3] sed quia in his ipsis hunc promittis affectum, qui nos < ad > hoc < quod > praediximus possit specialiter prouocare, domino nostro preces effundimus, ut ipse, cuius et causa tractatur, abstersis uel amputatis uniuersis scandalis ex ecclesia sua sub uno consensu et parili faciat fide conexos nec in sacerdotibus suis quicquam reperiri patiatur, quod cuiuslibet aut odiis propriis aut inanibus intentionibus aut hominibus in iniuriam dei, quod nefas est, uelle placere et non magis uniuersa secundum beatum apostolum saecularia contemnentem ab spe non possit exorbitare futura. [106.4] hortor propter commune remedium, inuito pro salute delium, propter generalem suadeo medicinam. quis namque contentus est hos uidere diuisos, quorum potest unitate gloriari? unde opus est labore communi, ut hoc, quod a patribus nostris accepimus, conseruantes securi de his in illo diuino possimus asstare iudicio. (107.) [107.1–2] UICTOR ANASTASIUS PIUS FELIX INCLITUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS HORMISDAE SANCTISSIMO AC RELIGIOSO ARCHIEPISCOPO ET PATRIARCHAE. Beatitudini uestrae non putamus ignotum, quod pro temporis qualitate loquendum atque tacendum etiam diuinae scripturae prouida est ammonitione dispositum. exactum proinde silentii tempus incitamenta nobis loquendi concessit atque ideo oportunum esse perspeximus, quae apud nos sub religionis specie commouentur, auditui uestro committere. ante hoc siquidem duritia eorum, quibus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, temperare nos a transmittendis faciebat epistolis; nunc autem currens de uobis suauis opinio ad memoriam nostram bonitatem paternae affectionis adduxit, ut illa requiramus, quae deus et saluator noster sanctos apostolos diuino sermone docuit ac maxime beatum Petrum, in quo fortitudinem ecclesiae suae constituit. [107.3–4] his igitur praefatis initiis hortamur, ut ad ea, quae de Scythiae partibus mota sunt, unde et concilium fieri conuenire perspeximus, mediatorem se apostolatus uester faciat, ut contentionibus amputatis unitas sanctae restituatur ecclesiae. nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus uestris et frequenti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie Idus Ian. Constantinopoli et accepta Anthemio et Florentio uu. cc. conss. V. Kal. April. per Patricium. (108.) [108.1–3] HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. Gratias supernae uirtuti, quae per uestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut et de uestrae clementiae prosperitate laetemur et ad unitatem deo donante reuerti posse sanctam confidamus ecclesiam. hoc opus supernae clementiae, haec et decessorum nostrorum fuit semper oratio, quos etiam rerum actus paternae traditionis ministros et rectae fidei declarat fuisse custodes. pax est enim totius bonitatis initium, qua nihil, quantum ad catholicae fidei cultum, ualidius, nihil aestimari oportet excelsius: hac scilicet et facere cuncta et sustinere conuenit, qui sanctarum scripturarum probabilis cupit esse discipulus; hanc omnium bonorum matrem et nutricem Christum dominum nostrum his constat praedicasse discipulis dicentem: pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis. [108.4–6] quam nos religiosi cura propositi domino adspirante prouidentes de orthodoxae concordia cogitatis ecclesiae in beati apostoli Petri reuerentia diuina specialiter praecepta seruantes. quae res maiorem superni fauoris defensionem uestro procurat imperio; Tecte enim oblata deo ueneratio inexpugnabilem deuotis mentibus murum defensionis indulget. proinde omnipotentem deum fusis precibus exoramus, ut qui uobis studium quaerendae ecclesiarum pacis indulsit, ipse quoque sub consecratione catholicae fidei desiderio uestro super hac parte praestet effectum. praeterea directis ad nos sacris affatibus commemorationem sancti - concilii facere pietas uestra dignata est. de qua re tunc plenissimum poterimus praebere responsum, dum causam congregationis nos uolueritis euidenter agnoscere. > nunc uero quia praestante domino nostro data est facultas alloquio, congrua ueneratione debiti praebebimus sermonis officia. Data prid. Non. April. Florentio u. c. cons. Per Patricium. (109.) [109.1–2] ANASTASIUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. Omnibus negotiis diuinae res praeponendae sunt; deo etenim omnipotente propitio rem publicam et conseruandam et meliorandam esse confidimus. quia igitur dubitationes quaedam de orthodoxa religione in Scythiae partibus uidentur esse commotae, id specialiter clementiae nostrae placuit, ut uenerabilis synodus in Heracleotana ciuitate prouinciae Europae celebretur, quatenus concordantibus animis et omni ueritate discussa uera » fides nostra orbi terrarum omni manifestius innotescat, ut deinceps nulla possit esse dubitatio uel discordia. [109.3] quapropter sanctitas tua cum quibus sibi placuerit reuerentissimis episcopis, quos de ecclesiis sub sui sacerdotii cura constitutis idoneos et instructos erga orthodoxam religionem esse probauerit, . ad praedictam Heracleotanam ciuitatem intra diem Kalendarum Iuliarum uenire dignetur. Data Y. Kal. Ian. Constantinopoli Senatore u. c. cons. Accepta prid. Idus Maias Florentio u. c. cons. (110.) [110.1–2] HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER SEUERIANUM. Bene dementia uestra confidit, sicut datis ad me gloriosis designauit affatibus, quod rei publicae uestrae specialiter proficiat, si negotiis omnibus orthodoxae fidei causa praeponatur. haec est enim, uenerabilis imperator, de suscepto moderamine rectoris cura salubrior, ut eius sibi fauorem per opera bona conciliet, qui uniuersum et tribuet et reget imperium. proinde me quoque et domino nostro Iesu Christo conuenit supplicare, ut qui de ecclesiae suae concordia pietatem uestram cogitare uoluit, hunc super hac parte concedere dignetur effectum, quatenus temporibus uestris orthodoxa fide praeditus uniuersus terrarum orbis exultet. de his uero, quae pro synodali congregatione praecepistis, quid fieri oporteat, per fratres et coepiscopos meas, qui propere subsequentur, gloriae uestrae insinuanda mandaui, quorum suggestione, si diuinus fauor mea uota prosequitur, competentius poteritis uniuersa cognoscere. Data VIII. Idus Iul. Florentio consule. (111.) [111.1–3] ANASTASIUS AUGUSTUS HORMISDAE PAPAE. PER THEOPOMPUM ET SEUERIANUM UU. CC. Omnia, quae benignitas conceperit, animorum dulci ambitu et festinatione laudabili propagantur nec sibi requiem putant posse praestari, donec ad effectum saluberrimum desiderata perduxerint, et tunc quaedam ipsius festinationis fit requies, dum contigerit spes uotorum. quod in praesenti nos certa ratione pertulimus, donec caelestis fauor et nostrae petitioni aditum et uestrae promissioni serenum donet effectum. ergo quia uel maxima itineris longitudo uel ultra solitum morem hiemalis asperitas, quod optabamus, nobis fecit incertum, interim intra animos nostros desiderata compressimus, beneficia diuina captantes, quae bonae exitus rei sua interpositione decidunt. [111.4–5] agnoscentes igitur, quod eius pietas primam nobis gratiam condonauit, ut missa legatio ad beatitudinem tuam feliciter remearet, ad secundam processimus, ut dirigeretur a nobis promissa legatio, per quam et commemoratio fieret eorum, quae cum sanctissimis uiris longa deliberatione contulimus, et item deo auspice tam nostrae petitionis quam uestrae gratiae ad integrum lux serena desplendeat et toto orbi gaudia expectata donentur. commemorationis itaque loco uel salutationis honorem reddendo Theopompum uirum illustrem, comitem domesticorum, agentem sacri nostri palatii scolam, fidelem nobis uel pro suis moribus uel pro ipsa affectione genitalis nostrae prouinciae, sed et Seuerianum u. c. comitem sacri nostri consistorii ad uestram direximus sanctitatem, qui ordinem litterarum propria uoce testantes ad celeritatem spectata prouocent, quae etiam caelesti misericordiae credimus placuisse. Data XVII. Kal. Aug. Constantinop. Petro u. c. cons. (112.) [112.1–2] HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. PER THEOPOMPUM ET SEUERIANUM. Sollicitari animum tuum, clementissime imperator, ambitiosa auiditate commemoras, donec speratae unitatis redintegratio optata contingat. bona sunt desideria salutis et : laudabilis quae se huiusmodi deo commendat intentio; prudentiae siquidem speciale documentum est, cum id, quod sibi utile credit, impatienter inquirit. nam si in corporum morbis noxia est tarda curatio, quanto magis in salute animae grauius est ferendus remediorum fidelium serior appetitus ? commoneamur spiritalibus institutis, ne quae prodesse possunt, in diem posterum differantur clamante sapientissimo Salomone: ne tardes conuerti ad dominum et ne differas de die in diem, quia sicut in incerto uitae tempora, ita in tuto animae conuenit esse remedia, ut intret in gaudium domini sui, quem ueniens dominus ea, quae sibi placent, inuenerit operari. [112.3–4] unde et fateor me fuisse miratum, cur tam diu legatio promissa tardauerit, cum facienda uis sit, ut regna caelestia rapiantur. uerum tamen instinctus ipse, quem mansuetudinis uestrae declarat alloquium, spem supernae misericordiae pollicetur; desuper est enim et ipsum uelle, quod bonum est. confido autem, quoniam qui coepit in uobis opus bonum, perficiet usque in finem. ergo uiae, cui coepistis, insistite et spretis errantium lubricis nobiscum supra petram solida tenete uestigia. tali creuit ecclesia sancta consensu, quod his uerbis apostolicorum actuum testatur historia: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. nam quemadmodum connecti poterunt gratiae uinculis, quorum distant corda sen- , tentiis? [112.5–6] fac, domine imperator, effectum rerum fidem probare uerborum. non enim sermonibus cognoscuntur hominum corda sed fructibus, cum et Abraham pater noster non nuda deo fide sed opere fidem commendante placuerit. unde uel, pro dispensatione mihi credita uel pietatis uestrae circa me benignitate perpensa, domine fili, hortor et supplico, ut studium pacis, quod per scripta praefertis, ad componenda nobiscum adiutore deo ea in his, quibus laborant ecclesiae, dirigatis, quia secundum prophetam pax multa diligentibus nomen tuum et non est illis scandalum. [112.7–8] non suntincognita apudmansuetudinem uestram, quae nos ab ea, quam redintegrare cupimus, unitate discernant. date operam, ut laudando, quae profitemini, compleantur effectu, et apostoli, cuius communionem creditis expetendam, totis uiribus sequimini disciplinam. in totum perdita noxiorum declinate contagia scientes non habere cum religiosis impios portionem nec ullum fidei cum perfidia esse consortium. consequens est, ut qui errorum detestatur prineipes, oderit sectatores; exsecrabile habeatur in flore, quod damnatur in semine. offerte hoc munus deo, pro uestris, precor, offerte temporibus; iam diu hanc a uobis hostiam pro tantis, quae uobis contulit, Christus expectat. [112.9–10] quid opus est apud illum preces adhibere, qui supplicat? uos senatui urbis Romae, ut me ad pacem hortaretur, iniungitis; ego non solum cum his ad uos supplicationis uerba conuerto sed uestigiis uestris cum uniuersali aduoluor ecclesia. audite me pro Chnsto legatione fungentem: non patiamini ab improbis canibus Christi membra discerpi; quae insanabilia uidetis, abscidite, et quae aegra, curate. cur quae sana sunt, inualidis coniuncta quatiantur? seruate ordinem, quem ueritas ipsa praefinit, et pacem mundo, quam poscitis, reddidistis. [112.11] haec et sub praesenti occasione deposco et rursum ac saepius supplicare curabo sperans importunitatem hanc meam et deo esse placituram et apud uos quoque per adsiduas petitiones, quoniam id nos dominus docuit, uacuam non futuram. Data.. (113.) ANASTASIUS AUGUSTUS SENATUI URBIS ROMAE. PER THEOPOMPUM ET SEVERIANUM UU. CC [113.1–2] IMPERATOR CAESAR FLAUIUS ANASTASIUS PONTIFEX INCLITUS GERMANICUS INCLITUS ALAMANNICUS INCLITUS FRANCICUS INCLITUS SARMATICUS INCLITUS TRIBUNICI IMPERII XXV CONS. TERTIO PIUS FELIX UICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS PATER PATRIAE PROCONSULIBUS CONSULIBUS PRAETORIBUS TRIBUNIS PLEBIS SENATUI SUO SALUTEM DICIT. Si uos liberique uestri ualetis, bene est; ego exercitusque meus ualemus. quotiens utrisque publicis rebus prospera uoluntate consulitur, non solum exhortatio sed postulatio quoque creditur esse conueniens, ut duabus in unum concurrentibus causis animus incitatus, quod felix et bonum partibus sit. ualeat adipisci. [113.3] si enim Christus deus et dominus noster et per mitissimam uoluntatem et quandam dispensationis petitionem nos reuocauit ad se et redemptos proprio sanguine libertati restituit, ut salutem mortalitati praestaret, non uidetur absurdum tam apud gloriosissimum regem quam apud beatissimum papam almae urbis Romae patres conscriptos imperiali petitioni coniunctos ea sperare, quae et nobis et sibi deo annuente in commune proficiant, hoc est, ne fugitiuorum audiant concinnatos sermones et mendacio solo compositos sed satisfactione suscepta, quam et ueritas et legatorum qui directi sunt inquisitio patefecit, ad desideratam pacem acceptabili deo uoluntate concurrant. [113.4–5] mdubitatum siquidem est ex longa annorum serie multam partem rei publicae uestram uindicare constantiam. proinde oportet sanctissimum coetum uestrum sollerti studio ac prouido labore contendere tam apud excelsum regem, cui regendi uos potestas uel sollicitudo commissa est, quam apud uenerabilem papam, cui intercedendi apud deum facultas est praestita. ut in ea parte animi sui bonitatem dignentur impendere, in qua utriusque rei publicae membra sperata sanitate saluentur. implebitis enim ueterem consuetudinem et nimis consilio uestro notissimam, si ea, quae publicae utilitati conueniunt, tractando sperando postulando effectum adipisci deo auspice feceritis. Data V. Kal. Aug. Chalcedone Petro cons. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/collectio-avellana-imperial-and-papal-letters-epistulae-impera-latin-part-1/