EXCERPTA EX OPERIBUS AUGUSTINI (LATIN, PART 2 OF 2) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Eugippius · c. AD 460–535 Source: Open Greek and Latin project, stoa0119.stoa003.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTIONS 238 TO 267 [238] CCXX. EX LIBSO DE GRATIA NOVI TESTAMENTI AD HONORATVM. QVAE SIT LATITVDO ET LONGITVDO ET ALTITVDO ET PRO- FVNDVM, QVOD AIT APOSTOLVS. Merito ergo istorum qui saturantur uiuunt corda in saeculum saeculi. uita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. uident enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. unde ipsa caritas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subueniendum quaquauersum potest porrigit; et haec latitudo est. nunc longanimitate aduersa tolerat et in eo quod ueraciter tenuit perseuerat; et haec longitudo est. hoc autem totum propter adipiscendam uitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso; et haec altitudo est. exsistit uero ex occulto ista caritas, ubi fundati quodam modo et radicati sumus, ubi causae uoluntatis dei non inuestigantur, cuius gratia sumus salui facti, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum eius misericordiam. uoluntarie quippe genuit nos uerbo ueritatis, et haec uoluntas eius in abdito est. cuius secreti profunditatem quodam modo expauescens apostolus clamat: o altitudo d i ui tiar um sa.pientiae dei ao scientiae! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? et hoc est profundum. alti- . tudo quippe commune nomen est excelso et profundo, sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur, cum autem in profundo, difficultas inuestigationis et cognitionis. unde et illud deo dicitur: quam magnificata sunt opera tua, domine; nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. et iterum: iudicia tua uelut multa abyssus. hinc igitur est illud apostoli quod requirendum inter cetera posuisti: huius rei gratia, inquit, flecto genua mea ad patrem domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur, ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius in interiorem hominem, habitare Christum per fidem in cordibus uestris, ut in caritate radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. Attende omnia diligenter. huius rei gratia, inquit, flecto genua cordis mea ad patrem domini nostri Iesn Christi, ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. quaeris, cuius rei gratia? hoc supra dixerat: propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro uobis. hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribulationibus apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua flectebat ad patrem. proinde non infirmari unde illis sit sequitur et dicit: ut det uobis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius. hae sunt diuitiae, de quibus dicit: o altitudo diuitiarum abditas enim habent causas; ubi nullis meritis praecedentibus quid habemus quod non accepimus? deinde sequitur et quid oportet adiungit: in interiore, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus uestris; haec est uita cordium, qua uiuimus in saeculum saeculi ab initio fidei usque ad finem speciei, ut in caritate, inquit, radicati et fundati praeualeatis comprehendere cum omnibus sanctis. ista est communio cuiusdam diuinae caelestisque reipublicae; hinc saturantur pauperes, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, id est non commoda priuata sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes. nam de ipso pane, quo tales saturantur, quodam loco apostolus dicit: unus panis, unum corpus multi sumus. quid ergo comprehendere? quae sit, inquit, latitudo, sicut iam dixi, in bonis operibus, quibus beniuolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos, et longitudo, ut longanimitate pro hac latitudine molestiae tolerentur, et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis est praemium, non uanum aliquid temporale speretur, et profundum, unde gratuita gratia dei secundum secretum et abditum uoluntatis eius exsistit. ibi enim radicati, ibi fundati sumus; radicati propter agriculturam, fundati propter aedificationem. quae quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus: dei agricultura, dei aedificatio estis. hoc totum agitur, cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. in futuro autem saeculo perfecta et plena caritas sine ulla malorum tolerantia non fide credit quod non uidet, nec spe desiderat quod non tenet, sed in aeternum ueritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cuius sine fine quietum opus erit laudare quod amat et amare quod laudat. de hac consequenter dicit: scire etiam super-is eminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. In hoc mysterio figura crucis ostenditur. qui enim quia uoluit mortuus est, quomodo uoluit mortuus est. non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis huius et longitudinis et altitudinis et profunditatis magister existeret. nam latitudo est in eo ligno, qua transuersum desuper figitur; hoc ad bona opera pertinet, quia. ibi extenduntur manus. longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est; ibi enim quodam modo statur, id est persistitur et perseueratur, quod longanimitati tribuitur. altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod transuersum figitur sursum uersus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi, quia bene sperantium superna exspectatio est. iam uero illud ex ligno, quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae, in qua multorum ingenia conteruntur id uestigare conantia, ut ad extremum eis dicatur: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? uiuent ergo corda saturatorum pauperum in saeculum saeculi, hoc est humilium caritate flagrantium, non sua quaerentium, sed sanctorum societate gaudentium. » INTER CETERA [239] CCXXI. EX EPISTVLA AD BONIFATIVM EPISCOPVM DE PARVVLIS REQVTRENTEM, VTRVM PARENTES BAPTIZATIS PARVVLIS SVXS NOCEANT, CVM EO8 DAEMONIORVM SACRIFICIIS SANARE CONANTVR. Quaeris a me, utrum parentes baptizatis paruulis suis noceant, cum eos daemoniorum sacrificiis sanare conantur, et si non nocent, quomodo eis prosit, cum baptizantur, parentum fi les, quorum eis non potest obesse perfidia. ubi respondeo tantam illius sacramenti, hoc est baptismi salutaris, esse uirtutem in sancta compage corporis Christi, ut semel generatus per aliorum carnalem uoluptatem, cum semel regeneratus fuerit per aliorum spiritalem uoluntatem, deinceps non possit uinculo alienae iniquitatis obstringi, cui nulla sua uoluntate consentit. etenim anima patris mea est, inquit, et anima filii mea est; anima, quae peccauerit, ipsa morietur ur. non autem peccat ipsa, cum parentes ei omnino nescienti uel quilibet alius adhibet sacrilegia daemoniorum. sed ideo ex Adam traxit quod sacramenti illius gratia solueretur, quia nondum erat anima separatim uiuens, id est altera anima, de qua diceretur: et anima patris mea est, et anima filii mea est. iam itaque, cum homo in se ipso est ab eo qui genuit alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius. traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo a quo traxit, quando quod traxit admissum est. non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria uita uiuente. iam est unde dicatur: anima, quae peccauerit, ipsa morietur. Vt autem possit regenerari per officium uoluntatis alienae, cum offertur consecrandus, facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus. non enim scriptum est : "nisi quis renatus fuerit ex parentum uoluntate aut ex offerentium uel ministrantium fide", sed: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. aqua igitur exhibens forinsecus sacramentum gratiae et spiritus operans intrinsecus beneficium gratiae, soluens uinculum culpae, reconcilians bonum naturae regenerant hominem in uno Christo, ex uno Adam generatum. regenerans ergo spiritus in maioribus offerentibus ut paruulo oblato renatoque communis est. ideo per societatem unius eiusdemque spiritus prodest offerentium uoluntas paruulo oblato. quando autem in paruulum maiores peccant offerentes eum atque obligare conantes daemonum sacrilegis uinculis, non est anima utrorumque communis, ut etiam culpam possint habere communem; non enim sic communicatur culpa per alterius uoluntatem, quemadmodum communicatur gratia per sancti spiritus unitatem. potest enim et in hoc et in illo homine esse unus spiritus sanctus, etiam si inuicem nesciant per quem sit utriusque gratia communis. non autem potest spiritus hominis esse et huius et illius, per quem peccante altero et altero non peccante sit tamen culpa communis; ac per hoc potest paruulus semel ex parentum carne generatus dei spiritu regenerari, ut ex illis obligatio contracta soluatur. non potest autem semel dei spiritu regeneratus ex parentum carne regenerari, ut obligatio, quae soluta est, iterum contrahatur; et ideo semel perceptam paruulus Christi gratiam non amittit nisi propria impietate, si aetatis accessu tam malus euaserit. tunc enim etiam propria incipiet habere peccata, quae non regeneratione auferantur, sed alia curatione sanentur. Verum tamen recte dicuntur parentes uel quicumque maiores filios seu quoslibet paruulos baptizatos daemoniorum sacrilegio obligare conantes spiritaliter homicidae. nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt. recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: nolite occidere paruulos uestros; dicit enim apostolus: spiritum nolite extinguere, non quia ille extingui potest, sed, quantum in ipsis est, extinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt, ut extinctum uelint. Si enim sacramenta quandam similitudinem rerum earum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. ex hac autem similitudine plerumque iam ipsarum rerum nomina accipiunt. sicut ergo secundum quandam sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. nihil est autem aliud credere quam fidem habere; ac per hoc, cum respondetur paruulus credere, qui fidei nondum habet affectum, respondetur fidem habere propter fidei sacramentum et conuertere se ad deum propter conuersionis sacramentum, quia et ipsa responsio ad celebrationem pertinet sacramenti; sicut de ipso baptismo apostolus: consepulti, inquit, sumus Christo per baptismum in mortem; non ait: sepulturam significauimus", sed prorsus ait: consepulti sumus. sacramentum enim tantae rei non nisi eiusdem rei uocabulo nuncupauit. Itaque paruulum etsi nondum fides illa, quae in credentium uoluntate consistit, iam tamen ipsius fidei sacramentum fidelem facit. nam sicut credere respondentur, ita etiam fideles uocantur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei sacramentum percipiendo. cum autem sapere homo coeperit, non illud sacramentum repetit, sed intellegit eiusque ueritati consona etiam uoluntate coaptabitur. hoc quamdiu non potest, ualebit sacramentum ad eius tutelam aduersus contrarias potestates et tantum ualebit, ut, si ante maioris usum ex hac uita emigrauerit, per ipsum sacramentum commendante ecclesiae caritate ab illa condemnatione, quae per unum hominem intrauit in mundum, christiano adiutorio liberetur. hoc qui non credit et fieri non posse arbitratur, profecto infidelis est, etsi habeat fidei sacramentum, longeque melior est ille paruulus, qui etiam si fidem nondum habet in cogitatione, non ei tamen obicem contrariae cogitationis opponit, unde sacramentum eius salubriter percipit. CCXXII. EX EPISTVLA AD SELEVCIANAM. AN APOSTOLI FVERINT BAPTIZATI [240] Nescio quale cor habeat qui, cum apostolos baptizatos dicat, Petrum baptizatum negat. quod autem dicitur Petrus egisse paenitentiam, cauendus est, ne ita putetur egisse, quomodo agunt in ecclesia qui proprie paenitentes uocantur. et quis hoc ferat, ut primum apostolorum inter tales paenitentes numerandum putemus? paenituit enim eum negasse Christum, quod eius indicant lacrimae; sic enim scriptum est, quia fleuit amare. nondum enim fuerant resurrectione domini confortati ex illo aduentu spiritus sancti, qui apparuit die pentecostes, uel illa inspiratione, quam demonstrauit dominus, post quam resurrexit a mortuis, cum exsufflauit in eorum faciem dicens: accipite spiritum sanctum. Vnde recte dici potest quia, cum Petrus negauit dominum, nondum fuerant apostoli baptizati, non tamen aqua, sed spiritu sancto. hoc eis dixit, posteaquam resurrexit et conuersatus est cum eis: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem baptizabimini spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies usque ad pentecosten. alii autem codices habent: uos autem spiritu sancto incipietis baptizari. sed siue dicatur baptizabimini, siue dicatur incipietis baptizari, ad rem nihil interest; nam in quibuscumque codicibus inueniuntur baptizabitis aut incipietis baptizare, mendosi sunt: qui ex graecis facillime conuincuntur. si autem dicimus aqua non fuisse baptizatos, metuendum est, ne grauiter in eis erremus, ne demus hominibus auctoritatem contemnendi baptismum, quem usque adeo non contemnendum ipsa apostolica disciplina commendat, ut Cornelius centurio et hi qui cum illo erant etiam accepto spiritu sancto fuerint baptizati. Sicut antiqui iusti si non circumciderentur, non erat eis peccatum, postea uero quam iussit deus, ut circumcideretur Abraham eiusque posteritas, iam, si non fieret, graue peccatum fuit: sic etiam antequam dominus Christus in ecclesia sua sacramentum noui testamenti pro circumcisione carnis sanctum baptismum dedit et apertissime dixit: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, iam non debemus quaerere, quando quisque fuerit baptizatus, sed quoscumque legimus in corpore Christi, quod est ecclesia, pertinere ad regnum caelorum, non nisi baptizatos intellegere debemus, nisi forte quos angustia passionis inuenit et nolentes negare Christum, antequam baptizarentur, occisi sunt; quibus ipsa passio pro baptismo deputata est. sed numquid hoc possumus de apostolis dicere, qui usque adeo largum tempus habuerunt, quo baptizarentur,. ut alios etiam baptizauerint? sed non omnia, quae facta sunt, etiam scripta inueniuntur, uerum tamen facta esse ex, ceteris documentis probatur. scriptum est, quando baptizatus est apostolus Paulus, et scriptum non est, quando baptizati sunt apostoli alii; uerum tamen etiam ipsos baptizatos intellegere debemus, quemadmodum scriptum est, quando baptizatae sunt plebes ecclesiarum in Hierusalem et in Samaria; quando autem baptizatae sint aliae plebes gentium, quibus apostoli epistulas miserunt, non est utique scriptum, et tamen etiam ipsas minime dubitamus propter illam domini sententiam: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum. Vtrumque autem de domino scriptum est, et quia baptizabat plus quam Iohannes, et quia ipse non baptizabat, sed discipuli eius, ut intellegeremus et ipsum quidem baptizasse praesentia maiestatis, non tamen ipsum baptizasse manibus. ipsius enim erat baptismi sacramentum, ad discipulos autem baptizandi ministerium pertinebat. tunc ergo, quando dicit Iohannes euangelista in euangelio suo: post haec exiit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram et illic morabatur cum eis et baptizabat, tunc paulo post de ipso loquens ait: ut ergo cognouit Iesus, quod audierunt pharisaei, quod Iesus plures discipulos haberet et baptizaret plures quam Iohannes — quamquam Iesus ipse non baptizaret, sed discipuli eius — reliquit Iudaeam terram et abiit iterum in Galilaeam: tunc ergo, quando ab Hierosolymis exiit cum discipulis suis in Iudaeam et illic morabatur cum eis, baptizabat non per se ipsum, sed per discipulos suos, quos intellegimus iam fuisse baptizatos siue baptismo Iohannis, sicut nonnulli arbitrantur, siue, quod magis credibile est, baptismo Christi. neque enim ministerium baptizandi defugeret, ut haberet baptizatos seruos, per quos ceteros baptizaret, qui non defugit memorabilis illius humilitatis ministerium, quando eis lauit pedes et petenti Petro, ut non tantum pedes, uerum etiam manus et caput ei lauaret, respondit: qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus; ubi intellegitur, quod iam Petrus fuerat baptizatus. [241] [EX LIBRO DE CIVITATE DEI XIIII INTER CETERA ET AD LOCVM. QVOD SVPERBIS VEL OCCVLTE PECCANTIBVS VTTLJE SIT CADERE IN ALIQVOD APERTVM MANIFESTVMQVE PECCATVM. Manifesto ergo apertoque peccato, ubi factum est quod deus fieri prohibuerat, diabolus hominem non cepisset, ni iam ille sibi ipsi placere coepisset. hinc enim et delectauit quod dictum est: eritis sicut di. quod melius esse possent summo ueroque principio cohaerendo per oboedientiam, non suum sibi exsistendo principium per superbiam. di enim creati non sua ueritate, sed dei ueri participatione sunt di. plus autem appetendo minus est qui, dum sibi sufficere delegit, ab illo qui ei uere sufficit defecit. illud itaque malum, quo, cum sibi homo placet, tamquam sit et ipse lumen, auertitur ab eo lumine, quod ei si placeat et ipse fit lumen — illud, inquam, malum praecessit in abdito, ut sequeretur hoc malum, quod perpetratum est in aperto. ueram est enim quod scriptum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. illa prorsus ruina, quae fit in occulto, praecedit ruinam, quae est in manifesto, dum illa ruina esse non putatur. quis enim exaltationem ruinam putat, cum iam ibi sit defectus, quo est relictus excelsus? quis autem ruinam esse non uideat, quando fit mandati euidens atque indubitata transgressio ? propter hoc deus illud prohibuit, quod cum esset admissum, nulla defendi posset imaginatione iustitiae. et audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderant. salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando fleuit, quam sibi placuit, quando praesumsit. hoc dicit et sacer psalmus: imple facies eorum ignominia, et quaerunt nomen tuum, domine, id est, ut et tu eis placeas quaerentibus nomen tuum, qui sibi placuerant quaerendo suum. Sed est peior damnabiliorque superbia, qua etiam in peccatis manifestis suffugium excusationis inquiritur; sicut illi primi homines, quorum et illa dixit: serpens seduxit me, et manducaui, et ille dixit: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. nusquam hic sonat petitio ueniae, nusquam imploratio medicinae.] CCXXIII. EX EPISTVLA DE TRINITATE AD COKSENTIVM [242] Cogitationis carnalis compositionem uanumque figmentum ubi uera ratio labefactare incipiet, continuo intus illo adiuuante atque inluminante qui cum talibus idolis in corde nostro habitare non uult, ita ista confringere atque a fide nostra quodam modo excussare festinamus, ut ne puluerem quidem ullum talium phantasmatum illic manere patiamur. Quam ob rem nisi rationem disputationis, qua forinsecus admoniti ipsi intrinsecus ueritate lucente haec falsa esse perspicimus, fides in nostro corde antecessisset, quae nos indueret pietate, nonne incassum quae uera sunt audiremus? ac per hoc, quoniam id quod ad eam pertinebat fides egit, ideo subsequens ratio aliquid eorum quae inquirebat inuenit. falsae itaque rationi non solum ratio uera, qua id quod credimus intellegimus, uerum etiam fides ipsa rerum nondum intellectarum sine dubio praeferenda est. melius est enim quamuis nondum uisum credere quod uerum est, quam putare te uerum uidere quod falsum est. habet namque fides oculos suos, quibus quodam modo uidet uerum esse quod nondum uidet, et quibus certissime uidet nondum se uidere quod credit. porro autem qui uera ratione iam quod tantummodo credebat intellegit, profecto praeponendus est ei qui cupit adhuc intellegere quod credit. si autem nec cupit et ea quae intellegenda sunt credenda tantummodo existimat, cui rei fides prosit ignorat. nam pia fides sine spe et sine caritate esse non uult. sic igitur homo fidelis debet credere quod nondum uidet, ut uisionem et speret et amet. Et uisibilium quidem rerum praeteritarum, quae temporaliter transierunt, sola fides est, quoniam non adhuc uidenda sperantur, sed facta et transacta creduntur. sicut est illud, quod Christus semel pro peccatis nostris mortuus est et resurrexit, nec iam moritur et mors ei ultra non dominabitur. ea uero quae nondum sunt, sed futura sunt, sicut nostrorum spiritalium corporum resurrectio, ita creduntur, ut etiam uidenda sperentur, sed ostendi modo nullo possunt modo. quae uero ita sunt, ut neque praetereant neque futura sint, sed aeterna permaneant, partim sunt inuisibilia, sicut iustitia, sicut sapientia, partim uisibilia, sicut Christi immortale iam corpus. sed inuisibilia intellecta conspiciuntur ac per hoc et ipsa modo quodam sibi congruo uidentur et, cum uidentur, multo certiora sunt quam ea quae corporis sensus attingit; sed ideo dicuntur inuisibilia, quia oculis istis mortalibus uideri omnino non possunt. at illa quae uisibilia sunt permanentia possunt, si ostendantur, etiam his mortalibus oculis conspici, sicut se discipulis post resurrectionem dominus ostendit, sicut etiam post ascensionem apostolo Paulo et diacono Stephano. Proinde ista uisibilia permanentia ita credimus, ut, etiam si non demonstrentur, speremus ea nos quandoque uisuros, nec ea conemur ratione intellectuque comprehendere, nisi ut ea, quia uisibilia sunt, ab inuisibilibus distinctius cogitemus: et cum cogitatione qualia sint imaginamur, satis utique nouimus ea nobis nota non esse. nam et Antiochiam cogito incognitam, sed non sicut Carthaginem cognitam; illam quippe uisionem cogitatio mea fingit, hanc recolit, nequaquam tamen dubito, sine quod de illa testibus multis, sine quod de ista meis aspectibus credidi. iustitiam uero et sapientiam et quid- quid eius modi est non aliter imaginamur, aliter contuemur, sed haec inuisibilia simplici mentis atque rationis intentione intellecta conspicimus sine ullis formis et modulis corporalibus, sine ullis liniamentis figurisque membrorum, sine ullis localibus siue finibus sine spatiis infinitis. ipsumque lumen, quo cuncta ista discernimus, in quo nobis satis apparet quid credamus incognitum, quid cognitum teneamus, quam formam corporis recordemur, quam cogitatione fingamus, quid corporis sensus attingat, quid imaginetur animus simile corpori, quid certum et omnium corporum dissimillimum intellegentia contempletur: hoc ergo lumen, ubi haec cuncta diiudicantur, non utique sicut huius solis et cuiusque corporei luminis fulgore per localia spatia circumquaque diffunditur mentemque nostram quasi uisibili candore conlustrat, sed inuisibiliter et ineffabiliter, et tamen intellegibiliter lucet tamque nobis certum est, quam nobis efficit certa quae secundum ipsum cuncta conspicimus. Cum igitur tria sint rerum genera, quae uidentur, unum corporalium, sicut hoc caelum et terra et quidquid in eis corporeus sensus cernit et tangit, alterum simile corporalibus, sicut sunt ea quae spiritu cogitata imaginamur, siue recordata uel oblata quasi corpora contuemur; unde sunt etiam uisiones, quae uel in somnis uel in aliquo mentis excessu his quasi localibus quantitatibus ingeruntur; tertium ab utroque discretum, quod neque sit corpus neque habeat ullam similitudinem corporis, sicuti est sapientia, quae mente intellecta conspicitur et in cuius luce de his omnibus ueraciter iudicatur: in quo istorum genere credendum est esse istam quam nosse uolumus trinitatem ? profecto aut in aliquo aut in nullo. si in aliquo, eo utique quod est aliis duobus praestantius, sicut est sapientia. quod si donum eius in nobis est et minus est quam illa summa et incommutabilis quae dei sapientia dicitur, puto quod non debemus dono suo inferius cogitare donantem. si autem aliquis splendor eius in nobis est, quae nostra sapientia dicitur, quantumcumque eius per speculum et in aenigmate capere possumus, oportet eam et ab omnibus corporibus et ab omnibus corporum similitudinibus secernamus. Si autem in nullo istorum genere esse putanda est ista trinitas et sic est inuisibilis, ut nec mente uideatur, multo minus de illa huius modi opinionem habere debemus, ut eam rebus corporalibus uel corporalium rerum imaginibus similem esse credamus. non enim corpora pulchritudine molis aut magnitudine superat, sed dissimilitudine ac disparilitate naturae. et si discreta est a comparatione bonorum animi nostri, qualia sunt sapientia, iustitia, caritas, castitas et cetera talia, quae profecto non mole corporis pendimus nec eorum quasi corporeas formas cogitatione figuramus, sed ea quando recte intellegimus, sine aliqua corpulentia uel similitudine corpulentiae in luce mentis aspicimus: quanto est ab omnium qualitatum et quantitatum corporalium comparatione discretior? non eam tamen a nostro intellectu omnino abhorrere apostolus testis est, ubi ait: inuisibilia enim eius a constitutione Mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque eius uirtus ac diuinitas. ac per hoc, cum eadem trinitas fecerit et corpus et animam, sine dubitatione est utroque praestantior. anima itaque considerata maxime humana et rationalis atque intellectualis, quae ad eius imaginem facta est, si cogitationes nostras et intellegentias non euicerit, sed eius quod habet praecipuum, id est ipsam mentem atque intellegentiam, mente atque intellegentia potuerimus apprehendere, non erit fortassis absurdum, ut eam ad suum quoque creatorem intellegendum ipso adiuuante meditemur attollere. si autem in se ipsa deficit sibique succumbit, pia fide contenta sit, quamdiu peregrinatur a domino, donec fiat in homine quod promissum est, faciente illo, qui potens est, sicut ait apostolus, facere supra quam petimus et intellegimus. Restat itaque, ut ita credamus unius esse substantiae trinitatem, ut ipsa essentia non aliud sit quam ipsa trinitas. ad quam uidendam quantumlibet in hac uita proficiamus, per speculum erit et in aenigmate quod uidebimus. cum uero quod in resurrectione promittitur spiritale corpus habere coeperimus, sine illam mente siue mirabili modo, quoniam ineffabilis est spiritalis corporis gratia, etiam corpore uideamus, non tamen per locorum interualla nec in parte minorem, in parte maiorem, quoniam non est corpus et ubique tota est, pro nostra capacitate uidebimus. Quod uero posuisti in epistula tua, uideri tibi, uel potius quod uidebatur tibi nihil uiuum secundum substantiam inesse iustitiae ideoque te non posse adhuc deum, id est uiuentem naturam iustitiae similem cogitare, nquiaquia iustitia" sicut dicis "non in se, sed in nobis uiuit, immo potius nos secundum illam uiuimus, ipsa uero per se iustitia nequaquam uiuit": ad hoc ut tibi ipse respondeas, illud intuere, utrum recte dici possit uitam ipsam non uiuere, qua fit, ut uiuat quidquid non falso dicimus uiuere. puto enim absurdum tibi uideri, ut per uitam uiuatur et uita non uiuat. porro si uita ipsa praecipue uiuit, qua uiuit omne quod uiuit, recole, obsecro, quas dicat scriptura diuina animas mortuas; profecto inuenies iniustas, impias, infideles. nam licet per illas uiuant corpora impiorum, de quibus dictum est, quod mortui sepeliunt mortuos suos, et ibi intellegantur etiam iniquae animae non esse sine aliqua uita — neque enim aliter ex eis possent corpora uiuere, nisi qualicumque uita, qua omnino animae carere non possunt, unde immortales merito uocantur — non tamen ob aliud amissa iustitia dicuntur mortuae, nisi quia et animarum licet immortaliter uita qualicumque uiuentium uerior et maior uita iustitia est, tamquam uita uitarum; quae cum sunt in corporibus, etiam ipsa corpora uiua sunt, quae per se ipsa uiuere nequeunt. quapropter si animae non possunt nisi etiam in se ipsis utcumque uiuere, quia ex eis uiuunt et corpora, a quibus deserta moriuntur: quanto magis uera iustitia etiam in se ipsa uiuere intellegenda est, ex qua sic uiuunt animae, ut hac amissa mortuae nuncupentur, quamuis quantulacumque uita non desinant uiuere. Ea porro iustitia, quae uiuit in se ipsa, procul dubio deus est atque incommutabiliter uiuit. sicut autem, cum sit in se ipsa uita, etiam nobis fit uita, cum eius efficimur utcumque participes: ita, cum in se ipsa sit iustitia, etiam nobis fit iustitia, cum ei cohaerendo iuste uiuimus et tanto magis minusue iusti sumus, quanto illi magis minusue cohaeremus. unde scriptum est de unigenito filio dei, cum sit utique patris sapientia atque iustitia et semper in se ipsa sit, quod factus sit nobis a deo sapientia et iustitia et sanctificatio et redemtio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur. quod quidem et ipse uidisti addendo atque dicendo: "nisi forte non haec humanae aequitatis, sed illa quae deus est sola asseratur esse iustitia". est plane ille summus deus uera iustitia uel ille uerus deus summa iustitia, quam profecto esurire ac sitire, ea nostra est in hac peregrinatione iustitia, et qua postea saturari, ea nostra est in aeternitate plena iustitia. non ergo deum nostrae iustitiae similem cogitemus, sed cogitemus nos potius tanto similiores deo, quanto esse potuerimus eius participatione iustiores. Si ergo cauendum est, ne iustitiae nostrae similem putemus deum, quoniam lumen, quod inluminat, incommutabiliter excellentius illo est quod inluminatur: quanto magis caueri oportet, ne aliquid inferius et quodam modo decoloratius eum esse credamus, quam est nostra iustitia? quid est autem aliud iustitia, cum in nobis est, uel quaelibet uirtus, qua recte sapienterque uiuitur, quam interioris hominis pulchritudo? et certe secundum hanc pulchritudinem magis quam corpus sumus ad imaginem dei. unde nobis dicitur: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae ad probandum uos, quae sit uoluntas dei, quod bonum et placitum et perfectum. si ergo non in mole neque in distantibus per loca sua partibus, sicut corpora siue cernuntur siue cogitantur, sed in uirtute intellegibili, qualis est iustitia, mentem dicimus seu nouimus seu uolumus pulchram et secundum hanc pulchritudinem reformamur ad imaginem dei: profecto ipsius dei, qui nos reformauit et reformat ad imaginem suam, non in aliqua mole corporea suspicanda est pulchritudo, eoque iustorum mentibus credendus est incomparabiliter pulchrior, quo est incommutabiliter iustior. [243] CCXXIIII. DE VNITATE PATRIS ET FILII ET SPIRITVS SANCTI, QVAE EST VNVS ET SOLVS ET VERVS DEVS. EX LIBRO DE TRINITATE I, TITVLO VI. Qui dixerunt dominum nostrum Iesum Christum non esse deum aut non esse uerum deum aut non cum patre unum et solum deum aut non uere immortalem, quia mutabilem, manifestissima diuinorum testimoniorum et consona uoce conuicti sunt. unde sunt illa: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. manifeste enim uerbum dei filium dei unicum accipimus, de quo post dicit: et uerbum caro factum est, propter natiuitatem incarnationis eius, quae facta est in tempore ex uirgine. in eo autem declarat non tantum deum esse sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia, cum dixisset: et deus erat uerbum, hoc erat, inquit, in principio aput deum; omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. neque enim dicit omnia, nisi quae facta sunt, id est omnem creaturam. unde liquido apparet ipsum factum non esse per quem facta sunt omnia; et si factus non est, creatura non est; si autem creatura non est, eiusdem cum patre substantiae est. omnis enim substantia, quae deus non est, creatura est, et quae creatura non est, deus est. et si non est filius eiusdem substantiae, cuius pater, ergo facta substantia est; si facta substantia est, non omnia per ipsum facta sunt; at si omnia per ipsum facta sunt, unius igitur eiusdemque cum patre substantiae est, et ideo non tantum deus sed et uerus deus. quod idem Iohannes apertissime in epistula sua dicit: scimus, quod filius dei uenerit et dederit nobis intellectum, ut cognoscamus uerum et simus in uero, filio eius Iesu Christo. hic est uerus deus et uita aeterna. Hinc etiam consequenter intellegitur non tantummodo de patre dixisse apostolum Paulum: qui solus habet immortalitatem, sed de uno et solo deo, quod est ipsa trinitas. neque enim ipsa uita aeterna mortalis est secundum aliquam mutabilitatem, ac per hoc filius dei, quia uita aeterna est, cum patre etiam ipse intellegitur, ubi dictum est: solus habet immortalitatem; eius enim uitae aeternae et nos participes facti pro modulo nostro immortales efficimur. sed aliud est ipsa cuius participes efficimur uita aeterna, aliud nos qui eius participatione uiuimus in aeternum. si enim dixisset: "quem temporibus propriis ostendit pater beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem", nec sic inde separatum filium oporteret intellegi. neque enim, quia ipse filius alibi loquens uoce sapientiae — ipse est enim sapientia dei — ait: gyrum caeli circuiui sola, separauit a se patrem, quanto magis ergo non est necesse, ut tantummodo de patre praeter filium intellegatur quod dictum est: solus habet immortalitatem, cum ita dictum sit: ut serues, inquit, mandatum sine macula, inreprehensibile, usque in aduentum domini nostri Iesu Christi, quem temporibus propriis ostendit beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. in quibus uerbis nec pater proprie nominatus est nec filius nec spiritus sanctus, sed beatus et solus potens, rex regum et dominus dominantium, quod est unus et solus et uerus deus, ipsa trinitas. Nisi forte quae secuntur conturbabunt hunc intellectum, quia dixit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, cum hoc etiam ad Christum pertinere secundum eius diuinitatem accipiatur, quam non uiderunt Iudaei, qui tamen carnem uiderunt et crucifixerunt. uideri autem diuinitas humano uisu nullo modo potest, sed eo uisu uidetur, quo iam qui uident, non homines, sed ultra homines sunt. recte ergo ipse deus trinitas intellegitur beatus et solus potens, ostendens aduentum domini nostri Iesu Christi temporibus propriis. sic enim dictum est: solus habet immortalitatem, quomodo dictum est: qui facit mirabilia solus. quod uelim scire, de quo dictum accipiunt; si de patre tantum, quomodo ergo uerum est quod ipse filius dicit: quaecumque enim pater facit, haec eadem et filius facit similiter? an quicquam est inter mirabilia mirabilius quam resuscitare et uiuificare mortuos? dicit autem idem filius: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. quomodo ergo solus pater facit mirabilia, cum haec uerba nec patrem tantum nec filium tantum permittant intellegi, sed utique deum unum, uerum, solum, id est patrem et filium et spiritum sanctum? Item dicit idem apostolus: nobis unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. quis dubitet eum omnia quae creata sunt dicere, sicut Iohannes: omnia per ipsum facta sunt? quaero itaque, de quo dicit alio loco: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum? si enim de patre et filio et spiritu sancto, ut singulis personis singula tribuantur, ex ipso, ex patre, per ipsum, per filium, in ipso, spiritu sancto, manifestum, quod pater et filius et spiritus sanctus unus deus est, quando singulariter intulit: ipsi gloria in saecula saeculorum. unde enim coepit hunc sensum, non ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae "patris aut filii aut spiritus sancti", sed sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae ipsius. quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. amen. si autem hoc de patre tantummodo intellegi uolunt, quomodo ergo omnia per patrem sunt, sicut hic dicitur, et omnia per filium, sicut ad Corinthios, ubi ait: et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, et sicut in euangelio Iohannis: omnia per ipsum facta sunt? si enim alia per patrem, alia per filium, iam non omnia per patrem nec omnia per filium; si autem omnia per patrem et omnia per filium, eadem per patrem quae per filium. aequalis ergo patri est filius et inseparabilis operatio est patris et filii, quia, si uel filium fecit pater, quem non fecit ipse filius, non omnia per filium facta sunt; at omnia per filium facta sunt: ipse igitur factus non est, ut cum patre faceret omnia, quae facta sunt. quamquam nec ab ipso uerbo tacuerit apostolus et apertissime omnino dixerit: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, hic deum proprie patrem appellans, sicut alibi: caput autem Christi deus est. Similiter et de spiritu sancto collecta sunt testimonia, quibus ante nos qui haec disputauerunt abundantius usi sunt, quia et ipse deus, et non creatura. quod si non creatura, non tantum deus — nam et homines dicti sunt dii — sed etiam uerus deus. ergo patri et filio prorsus aequalis et in trinitatis unitate consubstantialis et coaeternus. maxime uero illo loco satis claret, quod spiritus sanctus non sit creatura, ubi iubemur non seruire creaturae, sed creatori, non eo modo, quo iubemur per caritatem seruire inuicem, quod est graece dovXeveiv, sed eo modo, quo tantum deo seruitur, quod est graece hxvquveiv\\ unde idololatrae dicuntur qui simulacris eam quae deo debetur exhibent seruitutem. secundum hanc enim seruitutem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. nam hoc distinctius in graeca scriptura inuenitur ????? enim habet. porro si tali seruitute creaturae seruire prohibemur — quando quidem dictum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies; unde et apostolus detestatur eos qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori—non est utique creatura spiritus sanctus, cui ab omnibus sanctis talis seruitus exhibetur dicente apostolo: nos enim sumus circumcisio, spiritui dei seruientes, quod est in graeco XatQetovreg; plures enim codices etiam latini sic habent: qui spiritui dei seruimus; graeci autem omnes ant paene omnes. in nonnullis autem exemplaribus latinis inuenimus non spiritui dei seruimus, sed spiritu deo seruimus. sed qui in hoc errant et auctoritati grauiori cedere detractant, numquid et illud uarium in codicibus reperiunt: nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? quid autem insanius magisque sacrilegum est, quam ut quisquam dicere audeat membra Christi templum esse creaturae minoris secundum ipsos, quam Christus est? alio enim loco dicit: corpora uestra membra sunt Christi. si autem quae membra sunt Christi, templum est spiritus sancti, non est creatura spiritus sanctus, quia cui corpus nostrum templum exhibemus, necesse est, ut huic eam seruitutem debeamus, qua non nisi deo seruiendum est, quae graece appellatur wreeia. unde consequenter dicit: glorificate ergo et portate deum in corpore uestro. [244] CCXXV. QVOD VNIGENITVS DEI FILIVS PROPTER FORMAM SERVI MINOR PATRE DICATVR, QVI IN FORMA DEI AEQVALIS EST PATRI. EX LIBRO DE TRINITATE SVPRA SCRIPTO, TITVLO VII. ; [His et talibus diuinarum scripturarum testimoniis, quibus, ut dixi, priores copiosius usi expugnauerunt haereticorum tales calumnias uel errores, insinuatur fidei nostrae unitas et aequalitas trinitatis. sed] quia multa in sanctis libris propter incarnationem uerbi dei, quae pro salute nostra reparanda facta est, ut mediator dei et hominum esset homo Christus Iesus, ita dicuntur, ut maiorem filio patrem significent uel etiam apertissime ostendant: errauerunt homines minus diligentes, scrutantes uel intuentes uniuersam seriem scripturarum, et ea quae de Christo Iesu secundum hominem dicta sunt ad eius substantiam, quae ante incarnationem sempiterna erat et sempiterna est, transferre conati sunt. et illi quidem dicunt minorem esse filium, quam pater est, quia scriptum est ipso domino dicente: pater maior me est. ueritas autem ostendit secundum istum modum etiam se ipso minorem filium; quomodo enim non etiam se ipso minor factus est qui semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens? neque enim sic accepit formam serui, ut amitteret formam dei, in qua erat aequalis patri. si ergo ita accepta est forma serui, ut non amitteretur forma dei, cum et in forma serui et in forma dei idem ipse sit filius unigenitus dei patris, in forma dei aequalis patri, in forma serui mediator dei et hominum, homo Christus Iesus: quis non intellegat, quod in forma dei etiam ipse se ipso maior est, in forma autem serui etiam se ipso minor est? non itaque immerito scriptura utrumque dicit, et aequalem patri filium et patrem maiorem filio; illud enim propter formam dei, hoc autem propter formam serui sine ulla confusione intellegitur. et haec nobis regula per omnes sanctas scripturas dissoluendae huius quaestionis ex uno capite epistulae Pauli apostoli promitur, ubi manifestius ista distinctio commendatur. ait enim: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus et habitu inuentus ut homo. est ergo dei filius deo patri natura aequalis, habitu minor; in forma enim serui, quam accepit, minor est patre, in forma autem dei, in qua erat etiam antequam hanc acciperet, aequalis est patri. in forma dei uerbum, per quod facta sunt omnia, in forma autem serui factus ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. proinde in forma dei fecit hominem, in forma serui factus est homo. nam si pater tantum sine filio fecisset hominem, non scriptum esset: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. quia forma dei accepit formam serui, utrumque deus, utrumque homo; sed utrumque deus propter accipientem deum, utrumque autem homo propter acceptum hominem. neque enim illa susceptione alterum eorum in alterum conuersum atque mutatum est; nec diuinitas quippe in creaturam mutata est, ut desisteret esse diuinitas, nec creatura in diuinitatem, ut desisteret esse creatura. DE SVBIECTIONE, QVA FILIVS SVBICIENDVS DIOTTVE PATRL. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE [245] Illud autem quod ait idem apostolus: cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia aut ideo dictum est, ne quisquam putaret habitum Christi, qui ex humana creatura susceptus est, conuersum iri postea in ipsam diuinitatem uel, ut certius expresserim, deitatem, quae non est creatura, sed est unitas incorporea trinitatis et incommutabilis et sibimet consubstantialis et coaeterna natura, aut, si quisquam contendit, ut aliqui senserunt, ita dictum: et ipse filius subiectus erit qui illi subiecit omnia, ut ipsam subiectionem commutationem et conuersionem credat futuram creaturae in ipsam substantiam uel essentiam creatoris, id est ut quae fuerat substantia creaturae fiat substantia creatoris, certe uel hoc concedit quod non habet ullam dubitationem, nondum hoc fuisse factum, cum dominus diceret: pater maior me est. dixit enim hoc, non solum antequam ascendisset in caelum, uerum etiam antequam passus resurrexisset a mortuis. illi autem qui putant humanam in eo naturam in deitatis substantiam mutari atque conuerti et ita dictum: tunc et ipse filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ac si diceretur: tunc et ipse filius hominis et a uerbo dei suscepta humana natura commutabitur in eius naturam, qui illi subiecit omnia: tunc futurum putant, cum post diem iudicii regnum tradiderit deo et patri, ac per hoc etiam secundum istam opinionem adhuc pater maior est quam forma serui, quae de uirgine accepta est. quod si et aliqui hoc affirmant, quod iam fuerit in dei substantiam mutatus homo Christus Iesus, illud certe negare non possunt, quod adhuc natura hominis manebat, quando ante passionem dicebat: quoniam pater maior me est. unde nulla cunctatio est secundum hoc esse dictum, quod forma serui maior est pater, cui in forma dei aequalis est filius. nec quisquam, cum audierit quod ait apostolus: cum autem dixerit, quia omnia subiecta sunt, manifestum, quia praeter eum qui subiecit illi omnia, ita existimet de patre intellegendum, quod subiecerit omnia filio, ut ipsum filium sibi omnia subiecisse non putet; inseparabilis enim est operatio patris et filii. alioquin nec ipse pater sibi subiecit omnia, sed filius ei subiecit, qui ei regnum tradidit et euacuat omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem. de filio quippe ista dicta sunt: cum tradiderit, inquit, regnum deo et patri, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem; ipse enim subiecit qui euacuat. Nec sic arbitremur Christum traditurum regnum deo et patri, ut adimat sibi; nam et hoc quidam uaniloqui crediderunt. cum enim dicitur tradere regnum deo et patri, non separatur ipse, quia simul cum patre unus deus est. sed diuinarum scripturarum incuriosos et contentionum studiosos fallit uerbum, quod positum est, donec; ita namque sequitur: oportet enim illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis, tamquam cum posuerit non sit regnaturus, nec intellegunt ita dictum, sicut est illud: confirmatum est cor eius; non commouebitur, donec uideat super inimicos suos; non enim, cum uiderit, iam commouebitur.] CCXXVI. DE REGNO, QVOD PATRI FILIVS DICITVB TRADITVRVS. EX LIBRO DE TRINITATE SVPRA SCRIPTO, TITVLO VIII [246] Quid ergo est: cum tradiderit regnum deo et patri? quasi modo non habeat regnum deus et pater. sed quia omnes iustos, quibus nunc regnat ex fide uiuentibus, mediator dei et hominum homo Christus Iesus perducturus est ad speciem, quam uisionem dicit idem apostolus facie ad faciem, ita dictum est: cum tradiderit regnum deo et patri, ac si diceretur: "cum perduxerit credentes ad contemplationem dei et patris". sicut enim dicit: omnia mihi tradita sunt a patre meo, et nemo nouit filium nisi pater; neque patrem quis nouit nisi filius et cui noluerit filius reuelare, tunc reuelabitur a filio pater, cum euacuauerit omnem principatum et omnem potestatem et uirtutem, id est ut necessaria non sit dispensatio similitudinum per angelicos principatus et potestates et uirtutes. ex quarum persona non inconuenienter intellegitur dici in cantico canticorum ad sponsam: similitudines auri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoad usque rex in recubitu suo est, idest quoad usque Christus in secreto suo est, quia uita nostra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus, inquit, apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloria. quod antequam fiat, uidemus nunc per speculum in aenigmate — hoc est in similitudinibus — tunc autem facie ad faciem. Haec enim nobis contemplatio promittitur actionum omnium finis \'atque aeterna perfectio gaudiorum. filii dei enim sumus, et nondum apparuit quod erimus; scimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam uidebimus eum, sicuti est. quod enim dixit famulo suo Moysi: ego sum qui sum; et dices itaque filiis Israhel: qui est, misit me ad uos: hoc contemplabimur, cum uiuemus in aeternum. ita quippe ait: haec est uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum. hoc fiet, cum uenerit dominus et inluminauerit occulta tenebrarum, cum tenebrae mortalitatis huius corruptionisque transierint. tunc erit mane nostrum, de quo in psalmo dicitur: mane adstabo tibi et contemplabor. de hac contemplatione intellego dictum: cum tradiderit regnum deo et patri, id est cum perduxerit iustos, quibus nunc ex fide uiuentibus regnat mediator dei et hominum homo Christus Iesus, ad contemplationem dei et patris. [si desipio, corrigat me qui melius sapit; mihi aliud non uidetur. neque enim quaeremus aliud, cum ad illius contemplationem peruenerimus, quae nunc non est, quamdiu gaudium nostrum in spe est. spes . autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus, quoad usque rex in recubitu suo est. tunc erit quod scriptum est: adimplebis me laetitia cum uultu tuo. illa laetitia nihil amplius requiretur, quia nec erit quod amplius requiratur. ostendetur enim nobis pater et sufficiet nobis. quod bene intellexerat Philippus, ut diceret: domine, ostende nobis patrem et sufficit nobis; sed nondum intellexerat eo quoque modo id ipsum se potuisse dicere: "domine, ostende nobis te, et sufficit nobis". ut enim hoc intellegeret, responsum est ei a domino: tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me? Philippe, qui uidet me, uidet et patrem. sed quia uolebat eum ex fide uiuere, antequam illud posset uidere, secutus est et ait: non credis, quia ego in patre et pater in me? quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: mundans fide corda eorum. probatur autem, quod illi contemplationi corda mundantur, illa maxime sententia: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. et quia haec est uita aeterna, dicit deus in psalmis: longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum. siue ergo audiamus: "ostende nobis filium", siue audiamus: ostende nobis patrem, tantundem ualet, quia neuter sine altero potest ostendi. unum quippe sunt, sicut ait: ego et pater unum sumus. denique propter ipsam inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur uel pater solus uel filius solus adimpleturus nos laetitia cum uultu suo. Nec inde separatur utriusque spiritus, id est patris et filii spiritus, qui spiritus sanctus proprie dicitur spiritus ueritatis, quem hic mundus accipere non potest. hoc est enim plenum gaudium nostrum, quo amplius non est, frui trinitatis deo, ad cuius imaginem facti sumus. propter hoc aliquando ita loquitur de spiritu sancto, tamquam ipse solus sufficiat ad beatitudinem nostram; et ideo solus sufficit, quia separari a patre ac filio non potest, sicut et pater solus sufficit, quia separari a filio et spiritu sancto non potest, et filius ideo sufficit solus, quia separari a (patre et) spiritu sancto non potest. quid enim sibi uult quod ait: si diligitis m e, mandata mea seruate. et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis, ut nobiscum sit in aeternum, spiritum ueritatis, quem hic mundus accipere non potest, id est dilectores mundi? animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. sed adhuc uideri potest ideo dictum: et ego rogabo patrem, et alium aduocatum dabit uobis, quasi non sufficiat solus filius. illo autem loco ita de illo dictum est, tamquam solus omnino sufficiat: cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. numquid ergo hinc separatur, tamquam ipse non doceat omnem ueritatem ? aut quasi hoc impleat spiritus sanctus quod minus potuit docere filius? dicant ergo, si placet, maiorem esse filio spiritum sanctum, quem minorem illo solent dicere. an quia non dictum est: "ipse solus" aut: "nemo nisi ipse uos docebit omnem ueritatem", ideo permittunt, ut cum illo docere credatur et filius ? apostolus ergo separauit filium ab sciendis his quae sunt dei, ubi ait: sic et quae sunt dei nemo scit nisi spiritus dei, ut iam isti peruersi possent ex hoc dicere, quod et filium non doceat quae dei sunt nisi spiritus sanctus tamquam maior minorem; cui filius ipse tantum tribuit, ut diceret: quia haec locutus sum uobis, tristitia cor uestrum impleuit. sed ego ueritatem dico: expedit uobis, ut ego eam. nam si non abiero, aduocatus non ueniet ad uos. hoc autem dixit non propter inaequalitatem uerbi dei et spiritus sancti, sed tamquam impedimento esset praesentia filii hominis apud eos, quominus ueniret ille qui minor non esset, quia non semet ipsum exinaniuit sicut filius, formam serui accipiens. QVOD VTILE CBEDENTEBVS FVERIT, VT AD PATREM IN FORMA SEBVI CHRISTVS ASCBNDBBIT. EX EODEM LIBRO, TITVLO VIDI [247] Oportebat ergo, ut auferretur ab oculis eorum forma serui, quam intuentes hoc solum esse Christum putabant quod uidebant. inde est et illud quod ait: si diligeretis me, gauderetis, quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est, id est propterea me oportet ire ad patrem; quia, dum me ita uidetis et ex hoc quod uidetis aestimatis, minor sum patre, atque ita circa creaturam susceptumque habitum occupati aequalitatem, quam cum patre habeo, non intellegitis. inde est et illud: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. tactus enim tamquam finem facit notionis, ideoque nolebat in eo esse finem intenti cordis in se, ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur. ascensio autem ad patrem erat ita uideri, sicut aequalis est patri, ut ibi esset finis uisionis, quae sufficit nobis.] CCXXVI. QVOMODO TBADITVBVS SIT REGNVM FILIVS PATBI. EX LIBRO DE TRINITATE SVPBA SCBIPTO, TITVLO X [248] [Sed propter insinuationem trinitatis personis etiam singulis nominatis dicuntur quaedam, non tamen aliis separatis intelleguntur propter eiusdem trinitatis unitatem unamque substantiam atque deitatem patris et filii et spiritus sancti.] Tradet itaque regnum deo et patri dominus noster Iesus Christus non se inde separato nec spiritu sancto, quoniam perducet credentes ad contemplationem dei, ubi est finis omnium bonarum actionum et requies sempiterna et gaudium, quod non auferetur a nobis. hoc enim significat in eo quod dicit: iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum, et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. huius gaudii similitudinem praesignabat Maria sedens ad pedes domini et intenta in uerbum eius, quieta scilicet ab omni actione et intenta in ueritatem secundum quendam modum, cuius capax est ista uita, quo tamen praefiguraret illud quod futurum est in aeternum. Martha quippe sorore sua in necessitatis actione conuersante quamuis bona et utili, tamen cum requies successerit transitura, ipsa requiescebat in uerbo domini, et ideo dominus conquerenti Marthae, quod eam soror non adiuuaret, respondit: Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea; non partem malam dixit quod agebat Martha, sed istam optimam, quae non auferetur. illa enim quae in ministerio indigentiae est, cum indigentia ipsa transierit, auferetur. boni quippe operis transituri merces est requies permansura. in illa igitur contemplatione deus erit omnia in omnibus, quia nihil ab illo aliud requiretur, sed solo ipso inlustrari perfruique sufficiet. ideoque ille in quo spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus: unam, inquit, petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem domini. contemplabimur enim deum patrem et filium et spiritum sanctum, cum mediator dei et hominum homo Christus Iesus tradiderit regnum deo et patri, ut iam non interpellet pro nobis mediator et sacerdos noster, filius dei et filius hominis, sed et ipse, in quantum sacerdos est, assumta propter nos forma serui subiectus sit ei qui illi subiecit omnia et cui subiecit omnia, ut, in quantum deus est, cum illo nos subiectos habeat, in quantum sacerdos, nobiscum illi subiectus sit. Cum ergo tradiderit regnum deo et patri, id est cum credentes et uiuentes ex fide, pro quibus nunc mediator dei et hominum interpellat, perduxerit ad contemplationem, cui percipiendae suspiramus et gemimus, et transierit labor et gemitus, iam non interpellabit pro nobis tradito regno deo et patri. hoc significans ait: haec uobis I ocutus s u m in similitudinibus; ueniet hora, quando iam non in similitudinibus loquar uobis, sed manifeste de patre nuntiabo uobis, id est iam non erunt similitudines, cum uisio fuerit faciem ad faciem. hoc est enim quod ait: sed manifeste de patre nuntiabo uobis, ac si diceret: "manifeste patrem ostendam uobis"; nuntiabo quippe ait, quia uerbum eius est. sequitur enim et dicit: illa die in nomine meo petitis, et non dico uobis, quia ego rogabo patrem; ipse enim pater amat uos, quia uos me amastis et credidistis, quia ego a deo exiui. (a patre exiui) et ueni in hunc mundum; iterum relinquo mundum et uado ad patrem. quid est: a patre exiui nisi "non in ea forma, in qua aequalis sum patri, sed aliter, id est in assumta creatura minor apparui" ? et quid est: ueni in hunc mundum nisi "formam serui, quam me exinaniens accepi, etiam peccatorum, qui istum mundum diligunt, oculis demonstraui" ? et quid est: iterum relinquo mundum nisi "ab aspectu dilectorum mundi aufero quod uiderunt"? et quid est: uado ad patrem nisi "doceo me sic intellegendum a fidelibus meis, quomodo aequalis sum patri" ? hoc qui credunt, digni habentur perduci a fide ad speciem, id est ad ipsam uisionem, quo perducens dictus est tradere regnum deo et patri. fideles quippe eius, quos redemit sanguine suo, dicti sunt regnum eius, pro quibus nunc interpellat. tunc autem illic eos sibi faciens inhaerere, ubi aequalis est patri, non iam rogabit patrem pro eis; ipse enim, inquit, pater amat uos. ex hoc enim rogat, quo minor est patre; quo uero aequalis est, exaudit cum patre. [unde se ab eo quod dixit: ipse enim pater amat uos, utique ipse non separat, sed secundum ea facit intellegi quae supra commemoraui satisque insinuaui, plerumque ita nominari unamquamque in trinitate personam, ut et aliae illic intellegantur. sic itaque dictum est: ipse enim pater amat uos, ut consequenter intellegatur et filius et spiritus sanctus, non quia modo nos non amat qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, sed tales nos amat deus, quales futuri sumus, non quales sumus. quales enim amat, tales in aeternum conseruat. quod tunc erit, cum tradiderit regnum deo et patri, qui nunc interpellat pro nobis, ut iam non roget patrem, quia ipse pater e r amat uos. quo autem merito nisi fidei, qua credimus, antequam illud quod promittitur uideamus? per hanc enim peruenimus ad speciem, ut tales amet, quales amat ut simus, non quales odit quia sumus, et hortatur ac praestat, ne tales esse semper uelimus.] [249] CCXXVIII. QVA DISCRETIONE INTELLEGENDVS SIT NVNC AEQVALIS PATRI FILIVS, NVNC AVTEM MINOR, ET QVA RATIONE FILIVS NESCIRE DICATVR DIEM ET HORAM. EX LIBRO DE TRINITATE S. S. T. XI.\' Quapropter cognita ista regula intellegendarum scripturarum de filio dei, ut distinguamus, quid in eis sonet secundum formam dei, in qua est et aequalis est patri, et quid secundum formam serui, quam accepit et minor est patre, non conturbabimur tamquam contrariis ac repugnantibus inter se sanctorum librorum sententiis. nam secundum formam dei aequalis est patri et filius et spiritus sanctus, quia neuter eorum creatura est, sicut iam ostendimus; secundum formam autem serui minor est patre, quia ipse dixit: pater maior me est; minor est se ipso, quia de illo dictum est: semet ipsum exinaniuit; minor est spiritu sancto, quia ipse ait: qui dixerit blasphemiam in filium hominis, dimittetur ei; qui autem dixerit in spiritum sanctum, non dimittetur ei. et in ipso uirtutes operatus est dicens: si ego in spiritu eicio daemonia, certe superuenit super uos regnum dei. et apud Esaiam dicit, quam lectionem ipse in synagoga recitauit et de se completam sine scrupulo dubitationis ostendit: spiritus, inquit, domini super me, propter quod unxit me euangelizare pauperibus, misit me praedicare captiuis remissionem et cetera, ad quae facienda ideo se dicit missum, quia spiritus domini est super eum. secundum formam dei omnia per ipsum facta sunt, secundum formam serui ipse factus est ex muliere, factus sub lege; secundum formam dei ipse et pater unum sunt, secundum formam serui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius qui misit eum; secundum formam dei, sicut habet pater uitam in semet ipso, sic dedit filio habere uitam in semet ipso; secundum formam serui tristis est anima eius usque ad mortem et: pater, inquit, si fieri potest, transeat hic calix; secundum formam dei ipse est uerus deus et uita aeterna; secundum formam serui factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis; secundum formam dei omnia, quae habet pater, ipsius sunt: et omnia, inquit, tua mea sunt et mea tua; secundum formam serui non est doctrina illius, sed illius qui eum misit. Et de die et hora nemo scit, neque angeli in caelo neque filius, nisi pater. hoc enim nescit quidquid nescientes facit, id est quod non ita sciebat, ut tunc discipulis indicaret, sicut dictum est ad* Abraham: nunc cognoui, quia times deum, id est "nunc feci, ut cognosceres", quia et ipse sibi in illa temtatione probatus innotuit. nam et illud utique dicturus erat discipulis tempore opportuno, de quo futuro tamquam praeterito loquens ait: iam non dicam uos seruos, sed amicos; seruus enim nescit uoluntatem domini sui, uos autem dixi amicos, quia omnia, quae audiui a patre meo, nota uobis feci; quod nondum fecerat, sed quia certo facturus erat, quasi iam fecisset locutus est. ipsis enim ait: multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo, inter quae intellegitur et de die et de hora. nam et apostolus: neque enim iudicaui me, inquit, scire aliquid inter uobis nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum; eis enim loquebatur qui capere altiora de Christi deitate non poterant. quibus etiam paulo post dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. hoc ergo inter illos nesciebat quod per illum scire non poterant, et hoc solum se scire dicebat quod eos per illum scire oportebat. denique sciebat inter perfectos quod inter paruulos nesciebat; ibi quippe ait: sapientiam loquimur inter perfectos. eo namque genere locutionis nescire quisque dicitur quod occultat, quo dicitur fossa caeca quae occulta est. neque enim aliquo genere locuntur scripturae, quod in consuetudine humana non inueniatur, quia utique hominibus locuntur. Secundum formam dei dictum est: ante omnes colles genuit me, id est ante omnes altitudines creaturarum, et: ante luciferum genui te, id est ante omnia tempora et temporalia; secundum formam autem serui dictum est: dominus creauit me in principio uiarum suarum, quia secundum formam dei dixit: ego sum ueritas, secundum formam serui: ego sum uia. quia enim ipse est primogenitus a mortuis, iter fecit ecclesiae suae ad regnum dei, ad uitam aeternam, cui caput est ad immortalitatem etiam corporis; ideo creatus est in principio uiarum dei in opera eius. secundum enim formam dei principium est, quod et loquitur nobis, in quo principio fecit deus caelum et terram; secundum formam autem serui sponsus procedens de thalamo suo. secundum formam dei primogenitus omnis creaturae et: ipse est ante omnes et omnia illi constant; secundum formam serui ipse est caput corporis ecclesiae. secundum formam dei dominus gloriae, unde manifestum est, quod ipse glorificet sanctos suos: quos enim praedestinauit, ipsos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, ipsos et glorificauit de illo quippe dictum est, quod iustificet impium; de illo dictum est, quod sit iustus et iustificans. si ergo quos iustificauit ipsos et glorificauit, qui iustificat, ipse glorificat, qui est, ut dixi, dominus gloriae. secundum formam tamen serui satagentibus discipulis de glorificatione sua respondit: sedere ad dexteram meam aut ad sinistram non est meum dare uobis, sed quibus paratum est a patre meo. Quod autem paratum est a patre eius, et ab ipso filio paratum est, quia ipse et pater unum sunt. iam enim ostendimus in hac trinitate per multos locutionum diuinarum modos etiam de singulis dici quod omnium est propter inseparabilem operationem unius eiusdemque substantiae. sicut et de spiritu sancto dicit: cum ego iero, mittam eum ad uos. non dixit: "mittemus", sed ita, quasi tantum filius eum missurus esset, non et pater, cum alio loco dicat: haec locutus sum uobis apud uos manens; aduocatus autem ille, spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille uobis declarabit omnia. hic rursus ita dictum est, quasi non eum missurus esset et filius, sed tantum pater. sicut ergo ista, ita et illud quod ait: quibus paratum est a patre meo cum patre se intellegi uoluit parare sedes gloriae quibus uellet. sed dicit aliquis: „illic, cum de spiritu sancto loqueretur, ita missurum se ait, ut non negaret patrem missurum, et alio loco ita patrem, ut non negaret se missurum; hic uero aperte ait: non est meum dare, atque ita secutus a patre dixit ista praeparata." sed hoc est quod praestruximus secundum formam serui dictum, ut ita intellegeremus: non est meum dare uobis, ac si diceretur: "non est humanae potestatis hoc dare", ut per illud intellegatur hoc dare, per quod deus et aequalis est patri. non est meum, inquit, dare, id est: "non humana potestate ista do, sed quibus paratum est a patre meo; sed iam tu intellege, quia, si omnia quae habet pater mea sunt, et hoc utique meum est et cum patre ista paraui" . Nam et illud quaero, quomodo dictum sit: si quis non audit me, ego non iudicabo illum. fortassis enim ita hoc dixit: ego non iudicabo illum, quemadmodum ibi: non est meum dare uobis. sed quid hic sequitur? non enim ueni, inquit, ut indicem mundum, sed ut saluum faciam mundum. deinde adiungit et dicit: qui me spernit et non accipit uerba mea, habet qui se iudicet. hic iam intellegeremus patrem, nisi adiungeret et diceret: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit illum in nouissima die. quid igitur? iam nec filius indicabit, quia dixit: ego non iudicabo illum, nec pater sed uerbum, quod locutus est filius? immo audi adhuc quod sequitur: quia ego, inquit, non ex me locutus sum, sed ille qui misit me pater, ille mandatum mihi dedit, quid dicam et quid loquar. et scio, quia mandatum eius uita aeterna est. quae ego loquor ita ut dixit mihi pater, sic loquor. si ergo non iudicat filius, sed uerbum, quod locutus est filius, ideo autem iudicat uerbum, quod locutus est filius, quia non ex se locutus est filius, sed qui misit eum pater mandatum ei dedit, quid dicat et quid loquatur: pater utique iudicat, cuius uerbum est, quod locutus est filius, atque ipsum uerbum, uerbum patris, idem ipse est filius. non enim aliud est mandatum patris, aliud uerbum patris; nam et uerbum hoc appellauit et mandatum. uideamus ergo, ne forte quod ait: ego non ex me locutus sum, hoc intellegi uoluerit: "ego non ex \'me natus sum". si enim uerbum patris loquitur, se ipsum loquitur, quia ipse est uerbum patris. plerumque enim dicit: dedit mihi pater; in quo uult intellegi, quod eum genuerit pater, ut non iam tamquam exsistenti et non habenti dederit aliquid, sed ipsum dedisse, ut haberet, genuisse est, ut esset. non enim sicut creatura, ita dei filius ante incarnationem et ante assumtam creaturam unigenitus, per quem facta sunt omnia, aliud est et aliud habet, sed hoc ipsum est, quod est id quod habet. quod illo loco manifestius dicitur, si quis ad capiendum sit idoneus, ubi ait: sicut habet pater uitam in semet ipso, ita dedit filio habere uitam in semet ipso; neque enim iam exsistenti et uitam non habenti dedit, ut haberet uitam in semet ipso, cum eo ipso quod est uita sit. hoc est ergo: dedit filio habere uitam in semet ipso, genuit filium esse incommutabilem uitam, quod est uita aeterna. cum ergo uerbum dei sit filius dei et filius dei sit uerus deus et uita aeterna, sicut in epistula sua dicit Iohannes, etiam hic quid aliud agnoscimus, cum dicit dominus: uerbum, quod locutus sum, ipsum iudicabit eum in nouissimo die? et ipsum uerbum patris uerbum esse dicit et mandatum patris, ipsumque mandatum uitam aeternam. et scio, inquit, quia mandatum eius uita aeterna est. Quaero itaque, quomodo intellegamus: ego non iudicabo, sed uerbum, quod locutus sum, iudicabit. quod ex consequentibus apparet ita dictum, ac si diceret: "ego non iudicabo, sed uerbum patris iudicabit." uerbum autem patris est ipse filius dei. sicine intellegendum est: "ego non iudicabo, sed iudicabo"? quomodo istud potest esse uerum nisi ita: negoego scilicet non iudicabo ex potestate humana, quia filius hominis sum, sed ego iudicabo ex potestate uerbi, quoniam filius dei sum." aut si contraria et repugnantia uidentur: „ego non iudicabo, sed iudicabo", quid illic dicemus, ubi ait: mea doctrina non est mea? quomodo mea? quomodo non mea? non enim dixit: "ista doctrina non est mea," sed: mea doctrina non est mea; quam dixit suam, eandem dixit non suam. quomodo istud uerum est, nisi secundum aliud suam dixerit, secundum aliud non suam, secundum formam dei suam, secundum formam serui non suam? cum enim dicit: non est mea, sed eius qui misit me, ad ipsum uerbum nos facit recurrere; doctrina enim patris. est uerbum patris, qui est unicus filius. quid sibi et illud uult: qui in me credit, non in me credit? quomodo in ipsum? quomodo non in ipsum ? qua ratione tam contrarium sibique aduersum potest intellegi? qui in me, inquit, non in me credit, sed in eum qui me misit, nisi ita intellegas: qui in me credit, non in hoc quod uidet credit, ne sit spes nostra in creatura, sed in illo qui suscepit creaturam, in qua humanis oculis appareret, et sic ad se aequalem patri contemplandum per fidem corda mundaret. ideoque ad patrem referens intentionem credentium et dicens: non in me credit, sed in eum qui me misit, non utique se a patre, id est ab illo qui eum misit, uoluit separari, sed ut sic in eum crederetur, quomodo in patrem, cui aequalis est. quod aperte alio loco dicit: credite in deum, et in me credite, id est "sicut creditis in deum, sic et in me, quia ego et pater unus deus". sicut ergo hic tamquam abstulit a se fidem hominum et in patrem transtulit dicendo: non in me credit, sed in eum qui me misit, a quo tamen se non utique separauit: sic etiam quod ait: non est meum dare, sed quibus paratum est a patre meo puto clarere, secundum quid utrumque accipiendum sit. tale est enim et illud: ego non iudicabo, cum ipse iudicaturus sit uiuos et mortuos, sed quia non ex potestate humana, propterea recurrens ad deitatem sursum erigit corda hominum, propter quae subleuanda descendit. [250] CCXXVIIII. DE VNITATE PERSONAE FILII DEI ET FILII HOMINIS SIVE IN GLORIA SIVE IN HVMILITATE. EX LIBRO DE TRINITATE s. 8. T. XIII. Nisi tamen idem ipse esset filius hominis propter formam serui, quam accepit, qui est filius dei propter formam dei, in qua est, non diceret apostolus Paulus de principibus huius saeculi: si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent. ex forma enim serui crucifixus est, et tamen dominus gloriae crucifixus est; talis enim erat illa susceptio, quae deum hominem faceret et hominem deum. quid tamen propter quid et quid secundum quid dicatur, adiuuante domino prudens et diligens et pius lector intellegit. nam ecce diximus, quia secundum id quod deus est glorificat suos, secundum hoc utique, quod dominus gloriae est; et tamen dominus gloriae crucifixus est, quia recte dicitur et deus crucifixus, non ex uirtute diuinitatis, sed ex infirmitate carnis, sicut dicimus, quia secundum id quod deus est iudicat, hoc est ex potestate diuina, non ex humana; et tamen ipse homo iudicaturus est, sicut dominus gloriae crucifixus est. ita enim aperte dicit: cum uenerit filius hominis in gloria sua et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et cetera, quae de futuro iudicio usque ad ultimam sententiam in eo loco praedicantur. et Iudaei quippe, qui in malitia perseuerantes in illo iudicio puniendi sunt, sicut alibi scriptum est, uidebunt in quem pupugerunt. cum enim et boni et mali uisuri sint iudicem uiuorum et mortuorum, procul dubio eum mali uidere non poterunt nisi secundum formam, qua filius hominis est, sed tamen in claritate, in qua iudicabit, non in humilitate, in qua iudicatus est. ceterum illam dei formam, in qua aequalis est patri, procul dubio impii non uidebunt. non enim sunt mundicordes; beati enim mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. et ipsa uisio est faciem ad faciem, quae summum praemium promittitur iustis, et ipsa fiet, cum tradet deo regnum et patri. in quo et suae formae uisionem uult intellegi, subiecta deo uniuersa creatura et ipsa, in qua filius dei filius hominis factus est, quia secundum hanc et ipse filius tunc subiectus illi erit, qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. alioquin si filius dei iudex in forma, in qua aequalis est patri, etiam impiis cum iudicaturus est apparebit, quid est quod pro magno dilectori suo pollicetur dicens: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi? quapropter filius hominis iudicaturus est, nec tamen ex humana potestate, sed ex ea qua filius dei est; et rursus filius dei iudicaturus est, nec tamen in ea forma apparens., in qua deus est aequalis patri, sed in ea qua filius hominis est. Itaque utrumque dici potest, et: filius hominis iudicabit, et: non filius hominis iudicabit: (et filius hominis iudicabit), ut uerum sit quod ait: cum uenerit filius hominis, tunc congregabuntur ante eum omnes gentes; et non filius hominis iudicabit, ut uerum sit quod ait: ego non iudicabo et: ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. nam secundum id quod in iudicio non forma dei, sed forma filii hominis apparebit, nec ipse pater iudicabit. (secundum hoc enim dictum est: pa ter non iudicat quemquam), sed omne iudicium dedit filio. quod utrum ex illa locutione dictum sit, quam supra commemorauimus, ubi ait: sic dedit filio habere uitam in semet ipso, ut significaret, quia sic genuit filium, an ex illa qua loquitur apostolus dicens: propter quod eum suscitauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen - hoc enim de filio hominis dictum est, secundum quem dei filius suscitatus est a mortuis. ille quippe in forma dei aequalis est patri, ex qua se exinaniuit formam serui accipiens; in ipsa forma serui et agit et patitur et accipit, quae consequenter contexit apostolus: humiliauit se, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod eum exaltauit et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris — utrum ergo secundum illam an secundum istam locutionem dictum sit: omne iudicium dedit filio, satis hic apparet, quia, si secundum illud diceretur, secundum quod dictum est: dedit filio habere uitam in semet ipso, non utique diceretur: pater non iudicat quemquam: secundum hoc enim, quod aequalem pater genuit filium, iudicat cum illo. secundum hoc ergo dictum est, quod in iudicio non in forma dei, sed forma filii hominis apparebit, non quia non iudicabit qui omne iudicium dedit filio, cum de illo filius dicat: est qui quaerat et iudicet, sed ita dictum est: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ac si diceretur: "patrem nemo uidebit in iudicio uiuorum et mortuorum, sed omnes filium", quia et filius hominis est, ut possit et ab impiis uideri, cum et illi uidebunt in quem pupugerunt. Quod ne conicere potius quam aperte demonstrare uideamur, proferimus eiusdem domini certam manifestamque sententiam, qua ostendimus ipsam fuisse causam, ut diceret: pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, quia index forma filii hominis apparebit, quae forma non est patris, sed filii, nec ea filii, in qua aequalis est patri, sed in qua minor est patre, ut sit in iudicio conspicuus et bonis et malis. paulo post enim dicit: amen dico uobis, quia qui uerba mea audit et credit in eum qui me misit, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet de morte inuitam. haec uita aeterna est illa uisio, quae non pertinet ad malos. deinde sequitur: amen, amen dico uobis, quia ueniet hora et nunc est, cum mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent. et hoc proprium est piorum, qui sic audiunt de incarnatione eius, ut credant, quia filius dei est, id est sic eum propter se factum accipiant minorem patre in forma serui, (ut credant, quia aequalis est patri in forma dei.) et ideo sequitur et hoc ipsum commendans dicit: sicut enim habet pater uitam in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere insemet ipso. deinde uenit ad uisionem suae claritatis, in qua uenturus est ad iudicium, quae uisio communis erit et impiis et iustis. sequitur enim et dicit: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. puto nihil esse manifestius. nam quia filius dei est et aequalis est. patri, non accipit hanc potestatem iudicii faciendi, sed habet illam cum patre in occulto; accipit autem illam, ut boni et mali eum uideant iudicantem, quia filius hominis est. uisio quippe filii hominis exhibebitur et malis; nam uisio formae dei non nisi mundis corde, quia ipsi deum uidebunt, id est solis piis, quorum dilectioni hoc ipsum promittit, quia ostendere se ipsum illis. et ideo uide quid sequitur: nolite, inquit, mirari hoc. quid nos prohibet mirari nisi illud quod re uera miramur omnis, qui non intellegit, ut ideo diceret patrem dedisse ei potestatem et iudicium facere, quoniam filius hominis est, cum magis quasi hoc exspectaretur, ut diceret, quoniam filius dei est? sed quia filium dei secundum id quod in forma dei aequalis est patri uidere iniqui non possunt, oportet autem, ut iudicem uiuorum et mortuorum, cum coram iudicabuntur, et iusti uideant et iniqui: nolite, inquit, hoc mirari, quoniam ueniet hora, in qua omnes qui iudicabuntur sunt audient uocem eius, et prodient qui bona gesserunt in resurrectionem uitae, qui mala gesserunt in resurrectionem iudicii. ad hoc ergo oportebat, ut ideo acciperet illam potestatem, quia filius hominis est, ut resurgentes omnes uiderent eum in forma, in qua uideri ab omnibus potest, sed alii ad damnationem, alii ad uitam aeternam. quae est autem uita aeterna nisi illa uisio, quae non conceditur impiis? ut agnoscant te, inquit, unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. quomodo et ipsum dominum Christum nisi quemadmodum unum uerum deum, qui ostendit se ipsum illis, non quomodo se ostendit etiam puniendis in forma filii hominis ? Secundum illam uisionem bonus est, secundum quam uisionem deus apparet mundis corde, quoniam quam bonus deus Israhel rectis corde! quando autem iudicem uidebunt mali, non eis uidebitur bonus, quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae, in numero itaque malorum omnium et infidelium. propter hoc etiam illi qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae uitae aeternae respondit: quid me, inquit, interrogas de bono? nemo bonus nisi unus deus, cum et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: bonus. inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sni profert mala. sed quia ille uitam aeternam quaerebat, uita autem aeterna est in illa contemplatione, qua non ad poenam uidetur deus, sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur, quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: quid me interrogas, inquit, de bono? id est "istam formam, quam uides, quid me interrogas de bono et uocas me secundum quod uides magistrum bonum? haec forma filii hominis est, haec forma accepta est, haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae uisio non erit in bonum eis qui male agunt. est autem uisio formae meae, in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem, me ipsum exinaniuit." ergo ille unus deus pater et filius et spiritus sanctus, qui non apparebit nisi ad gaudium, quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini (per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem em domini) - unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum uidebit ad luctum et planctum, sed tantum ad salutem et laetitiam ueram. secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; sin autem secundum (hanc) solam, quid me interrogas de bono? si inter illos eris qui uiderunt in quem pupugerunt, et ipsa uisio malum illis erit. [251] CCXXX. DE HIS SCRIPTVRAE LOCIS, DE QVIBVS DVBIVM EST, AN PROPTER ASSVMTAM CREATVRAM MINOREM PATRE INDICANT FILIVM, AN VERO HOC TANTVM QVOD, LICET AEQVALEM PATRI, TAMEN QVIA DE PATRE SIT DOCEANT. EX LIBRO DE TRINI- TATE n, T. n. Sunt quaedam in scripturis ita posita, ut ambiguum sit, quonam referenda sint, utrum ad illud, quod propter assumtam creaturam minor est filius, an ad illud, quod, quamuis aequalis, tamen quia de patre sit indicatur. et mihi quidem uidetur, si eo modo ambiguum est, ut explicari discernique non possit, ex qualibet regula sit sine periculo posse intellegi, sicut est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. nam et ex forma serui potest accipi, sicut iam superiore libro tractauimus, et ex forma dei, in qua sic aequalis est patri, ut tamen de patre sit. in dei quippe forma sicut non est aliud filius, aliud uita eius, sed ipsa uita filius eius est, ita non est aliud filius, aliud doctrina eius, sed ipsa doctrina filius eius est. ac per hoc, sicut id quod dictum est: dedit filio uitam non aliud intellegitur quam: genuit filium, qui est uita, sic etiam cum dicitor: dedit filio doctrinam, bene intellegitur: genuit filium, qui est doctrina, ut quod dictum est: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit, sic intellegatur, ac si dictum sit: "ego non 25 sum a me ipso, sed ab illo qui me misit." [252] CCXXXI. DE HIS QVAE SPIRITVM SANCTVM NON MINOREM PATRE INDICANT, SED TANTVM QVOD DE PATRE PROCEDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. III. Nam de spiritu sancto, de quo (non) dictum est: semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ait tamen ipse dominus: cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur et quaecumque uentura sunt annuntiabit uobis. (ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit uobis.) post haec uerba nisi continuo dixisset: omnia, quae habet pater, mea sunt; propterea dixi: de meo accipiet et annuntiabit uobis, crederetur fortasse ita natus de Christo spiritus sanctus, quemadmodum ille de patre. de se quippe dixerat: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit; de spiritu autem sancto: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur, et: quia de meo accipiet et annuntiabit uobis. sed quia reddit causam, cur dixerit: de meo accipiet — ait enim: omnia, quaecumque habet pater, mea sunt; propterea dixi, quia de meo accipiet — restat, ut intellegatur etiam spiritus sanctus de patris habere sicut filius. quomodo, nisi secundum id quod supra diximus: cum autem uenerit paracletus, quem ego mittam uobis a patre, spiritum ueritatis, qui a patre procedet, ille testimonium perhibebit de me? procedendo itaque a patre dicitur non loqui a semet ipso; et sicut non ex eo fit, ut minor sit filius, quia dixit: non potest filius a se facere quicquam, nisi quod uiderit patrem facientem — non enim hoc ex forma serui dixit, sed ex forma dei, sicut iam ostendimus; haec autem uerba non indicant, quod minor sit, sed quod de patre sit — ita non hinc efficitur, ut minor sit spiritus sanctus, quia dictum est de illo: non enim loquetur a semet ipso, sed quaecumque audierit loquetur; secundum hoc dictum est, quod de patre procedit. [253] CCXXXII.QVOD CLABIFICATIO, QVAE FIT INTER PATREM ET FILIVM ET SPIRITVM SANCTVM, NVLLAM DIFFERENTIAM IN TRINITATE SIGNIFICET. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE n, T. IIII. Euigilent hic, si possunt, qui hoc etiam sibi suffragari pu-: tauerunt ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: pater, clarifica me. ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo ? porro autem, si propterea spiritus sanctus glorificat filium, quia de filio accepit, et ideo de eius accipit, quia omnia, quae habet pater, ipsius sunt: manifestum, quia, cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. unde cognoscimus, quod omnia, quae habet pater, non tantum filii, sed etiam spiritus sancti sunt, quia potest spiritus sanctus glorificare filium, quem glorificat pater. quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant, ut aequales sint qui se inuicem glorificant. scriptum est autem, quod et filius glorificet patrem. ego, inquit, te glorificau i super terram. sane caueant, ne putetur spiritus sanctus maior ambobus, qui glorificat filium, quem glorificat pater, ipse autem nec a patre nec a filio glorificatur. CCXXXIII QVOMODO INTELLEGENDA SIT MISSIO SIVE FILII SIVE SPIRITVS SANCTI. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE II, T. V [254] Sed in his conuicti ad illud se conuertunt, ut dicant: "maior est qui mittit quam qui mittitur; proinde maior est pater filio, quia filius a patre se missum assidue commemorat; maior est et spiritu sancto, quia de illo dixit Iesus: quem mittet pater meus in nomine meo; et spiritus sanctus utroque minor est, quia et pater eum mittit, sicut commemorauimus, et filius, cum dicit: si autem abiero, mittam eum ad uos." qua in quaestione primum quaero, unde et quo missus sit filius. ego, inquit, a patre exii et ueni in hunc mundum. ergo a patre exire et uenire in hunc mundum, hoc eat mitti. quid igitur est quod de illo idem ipse euangelista dicit: in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognouit? deinde coniungit: in sua propria uenit. illuc utique missus est, quo uenit; at si in hunc mundum missus est, quia exiit a patre et uenit in hunc mundum et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est, ubi erat. nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est — ipsum enim nonnulli uolunt intellegi uel prophetis uel in prophetis locutum ^— quo missus est nisi illuc, ubi erat? ubique enim erat, quia ait: caelum et terram ego impleo. si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine uerbo suo et sine sapientia sua, quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter? sed neque sine spiritu sancto usquam esse potuit. itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius; illuc ergo et spiritus sanctus missus est, ubi erat. nam et ille qui non inuenit locum, quo iret a facie dei, et dicit: si ascendero in caelum, tu illic es, et si descendero in infernum, ades, ubique uolens intellegi praesentem deum, prius nominauit spiritum eius; nam sic ait: quo abibo ab spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur, ubi erat quaerendum est, quomodo sit ista missio siue filii siue spir tus sancti; pater enim solus nusquam legitur missus. et de lio ita scribit apostolus: cum autem uenit plenitudo te aporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. misit, inquit, filium suum factum ex muliere: quo nomine quis catholicus nesciat non eum priuationem uirginitatis, sed differentiam sexus hebraeo more loquendi significare uoluisse? cum itaque ait: misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium, quo factus est ex muliere. quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc missus aduenit. proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater, cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu sancto fecisse, uerum etiam quod manifestissime atque apertissime in euangelio dicitur uirgini Mariae quaerenti ab angelo: quomodo fiet istud? spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. et Matthaeus dicit: inuenta est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam de aduentu suo futuro ipse Christus intellegitur dicere: nunc dominus misit me et spiritus eius. Fortasse aliquis cogitat, ut dicamus etiam a se ipso missum esse filium, quia ille Mariae uirginis conceptus et partus operatio trinitatis est, qua creante omnia creantur, et "quomodo iam" inquit "pater eum misit, si se ipse misit?" cui primum respondeo quaerens, ut dicat, si potest, quomodo eum pater sanctificauit, si se ipse sanctificauit. utrumque enim idem dominus ait: quem pater, inquit, sanctificauit et misit in hunc mundum, uos dicitis, quia blasphemat, quoniam dicit: filius dei sum. alio autem loco ait: et pro his sanctifico me ipsum. item quaero, quomodo eum pater tradidit, si ipse se tradidit. utrumque enim dicit apostolus Paulus: qui filio, inquit, suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. alibi autem de ipso saluatore ait: qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. credo, respondebit, si haec probe sapit, quia una uoluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. sic ergo intellegat illam incarnationem, ex uirgine natiuitatem, in qua filius intellegitur missus, una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde disparato spiritu sancto, de quo aperte dicitur: inuenta est in utero habens de spiritu sancto. nam etiam, si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit: quomodo misit deus filium suum? iussit, ut ueniret, atque ille iubenti obtemperauit, an rogauit, an tantummodo admonuit? sed quodlibet horum sit, uerbo utique factum est; dei autem uerbum ipse est dei filius. quapropter dum eum pater uerbo misit, a patre et uerbo eius factum est, ut mitteretur. ergo a patre et filio missus est idem filius, quia uerbum patris est ipse filius. quis enim se tam sacrilega induat opinione, ut putet temporale uerbum a patre factum esse, ut aeternus filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? sed utique in ipso dei uerbo, quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore eam in carne apparere oporteret. itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset uerbum, et uerbum esset apud deum, et deus esset uerbum, sine ullo tempore in ipso uerbo erat quo tempore uerbum caro fieret et habitaret in nobis. quae plenitudo temporis cum uenisset, misit deus filium suum factum ex muliere, id est ut incarnatum uerbum hominibus appareret; quod in ipso uerbo sine tempore erat quo tempore fieret. ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. cum itaque hoc a patre et filio factum esset, ut in carne filius appareret, consequenter dictus est missus ille qui in eadem carne hic apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea conuenienter missa dicuntur. forma porro illa suscepti hominis filii persona est, non etiam patris. quapropter pater inuisibilis una cum filio secum inuisibili eundem filium uisibilem faciendo misisse eum dictus est, qui si eo modo uisibilis fieret, ut cum patre inuisibilis esse desisteret, id est si substantia inuisibilis uerbi in creaturam uisibilem mutata et transiens uerteretur, ita missus a patre intellegeretur filius, ut tantum missus, non etiam cum patre mittens inueniretur. cum uero sic accepta est forma serui, ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est, quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab inuisibili patre cum inuisibili filio idem ipse filius uisibilis mitteretur. cur ergo ait: et a me ipso non ueni? iam hoc secundum formam serui dictum est, secundum quam dictum est: ego non iudico quemquam. Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promtu est intellegere etiam de spiritu sancto, cur missus etiam ipse dicatur. facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua uisibiliter ostenderetur spiritus sanctus, cum super ipsum dominum corporali specie uelut columba descendit, siue cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui consedit super unumquemque eorum. haec operatio uisibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est, non ut appareret eius ipsa substantia, quia ipse inuisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus uisis hominum corda commota a temporali manifestatione uenientis ad occultum aeternitatis semper praesentis conuerterentur. [255] [QVOD OPERE DEI OMNIS CREATVRA ADMINISTRETVR, ET QVOD MIRA MVLTA ORDINE CONSVETVDINIS INSERANTVR. EX LIBRO DE TRINITATE III, CAPITVLO V. Quis attrahit humorem per radicem uitis ad botrum et uinum facit nisi deus, qui et homine plantante et rigante incrementum dat? sed cum ad nutum domini aqua in uinum inusitata celeritate conuersa est, etiam stultis fatentibus uis diuina declarata est. quis arbusta fronde ac flore sollemniter uestit nisi deus? uerum cum floruit uirga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate diuinitas. et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies, et quis ea facit nisi qui dixit, ut haec terra produceret, et in eodem uerbo suo quae creauit regit atque agit? sed cum eandem materiam ex uirga Moysi in carnem serpentis proxime ac uelociter uertit, miraculum fuit rei quidem mutabilis, sed tamen inusitata mutatio. quis autem animat quaeque uiua nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam, sicut opus fuerat, animauit? Et quis reddidit cadaueribus animas suas, cum resurgerent mortui, nisi qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur morituri? sed cum fiunt illa continuato quasi quodam fluuio labentium manantiumque rerum ex occulto in promtum atque ex promto in occultum usitato itinere transeuntium, naturalia. dicuntur; cum uero admonendis hominibus inusitata mutabilitate ingeruntur, magnalia nominantur.] [256] CCXXXIIII QVOMODO IN TRINITATE ET PATER AD FILIVM PRINCIPIVM SIT ET PATER ET FILIVS AD SPIRITVM SANCTVM. EX LIBRO DE TRINITATE V, T. XIIII. Vtrum autem et ad spiritum sanctum principium sit pater quaestio est, quia, ita si est, non iam principium ei tantum rei erit, quam gignit aut facit, sed etiam ei quam dat ubi et illud elucescit, ut potest, quod solet multos mouere, cur non sit filius etiam spiritus sanctus, cum et ipse a patre exeat, sicut in euangelio legitur. exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus, et ideo non dicitur filius, quia neque natus est sicut unigenitus, neque factus, ut per gratiam in adoptionem nasceretur, sicuti nos. quod enim de patre natum est, ad patrem solum refertur, cum dicitur filius; et ideo filius patris est, non et noster. quod autem datum est, et ad eum qui dedit refertur et ad eos quibus dedit. itaque spiritus sanctos non tantum patris et filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus, (sicut dicitur domini salus, qui dat salutem; eadem etiam nostra salus est, qui accepimus. spiritus ergo et dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus,) non ille spiritus noster, quo sumus, quia ipse spiritus est hominis, qui in ipso est, sed alio modo iste noster, quo dicimus et: panem nostrum da nobis, quamquam et illum spiritum, qui hominis dicitur, a quo utique accepimus. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? sed aliud est quod accepimus, ut essemus, aliud quod accepimus, ut sancti essemus. unde scriptum est et de Iohanne, quod in spiritu et uirtute Heliae ueniret; dictus est Heliae spiritus, sed spiritus sanctus, quem accepit Helias. hoc et de Mose intellegendum est, cum ait ei dominus: tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est: "dabo illis de spiritu sancto, quem iam tibi dedi". si ergo et quod datur principium habet eum a quo datur, quia non aliunde accepit illud quod ab ipso procedit, fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti, non duo principia, sed sicut pater et filius unus deus et ad creaturam relatiue unus creator et unus dominus, sic relatiue ad spiritum sanctum unum principium. ad creaturam uero pater et filius et spiritus sanctus unum principium, sicut unus creator et unus deus. [257] CCXXXV. MQVOMODO IN SPIRITV SANCTO, ETIAM ANTEQVAM DABETVB, POSSIT DONI NOMEN INTELLEGI, VT EI SEMPER NON ALTVD PVERIT DONVM ESSE QVAM IPSVM ESSE. EX LIBRO 8. 8. T. XV. Interius autem quaeritur utrum, quemadmodum filius non hoc tantum habet nascendo, ut filius sit, sed omnino, ut sit, sic et spiritus sanctus eo quo datur habeat non tantum, ut donum sit, sed omnino, ut sit. utrum ergo erat, antequam daretur, sed nondum erat donum, an eo ipso quo daturus erat eum deus, iam donum erat, et antequam daretur? sed si non procedit, nisi cum datur, nec procederet utique, priusquam esset cui daretur, quomodo iam erat ipsa substantia, si non est nisi quia datur? sicut filius non tantum, ut filius — quod relatiue dicitur — sed omnino ut sit ipsa substantia, nascendo habet an semper procedit spiritus sanctus et non ex tempore, sed ab aeternitate procedit? sed quia sic procedebat, ut esset donabile, iam donum erat, et antequam esset cui daretur. aliter enim intellegitur, cum dicitur donum, aliter, cum dicitur donatum; nam donum potest esse, et antequam detur, donatum autem nisi donatum fuerit nullo modo dici potest. [258] CCXXXVI DE APPELLATIONIBVS RELATIVIS, QVAE NON AD DEVM, SED AD CREATVRAM REFERENDAE SVNT, QVONIAM DEO NIHIL ACCIDIT. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE V, T. XVI. Nec moueat quod spiritus sanctus, cum sit coaeternus patri et filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, ueluti hoc ipsum to quod donatum diximus. nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum. nam et dominus si non dicitur nisi cum habere incipit seruum, etiam ista appellatio relatiua ex tempore est deo; non enim sempiterna creatura est, cuius est ille dominus. quomodo ergo obtinebimus nec ipsa relatiua esse accidentia, quoniam nihil accidit deo temporaliter, quia non est mutabilis, sicut in exordio huius disputationis tractauimus? ecce dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam iste sempiterne famularetur. sicut autem non potest esse seruus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet seruum. et quisquis extiterit qui aeternum quidem deum solum dicat, tempora autem non esse aeterna propter uarietatem et mutabilitatem, sed tamen tempora non in tempore esse coepisse — non enim erat tempus, antequam inciperent tempora, et ideo non de tempore accidit deo, ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quae utique non in tempore esse coeperunt — quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cuius utique deus non erat, antequam esset cuius esset? certe uel ut dominus hominis esset, ex tempore accidit deo; ut omnis auferri uideatur controuersia, certe ut tuus dominus esset aut meus, qui modo esse coepimus, ex tempore accidit deo; aut et, si propter obscuram quaestionem animae uideatur incertum, quid, ut esset dominus populi Israhel? quia etsi iam erat animae natura, quam ille populus habebat, quod modo non quaerimus, tamen ille populus nondum erat et quomodo esse coepit apparet. postremo, ut dominus esset huius arboris et huius segetis, ex tempore accidit, quae modo esse coeperunt, quia, etsi materies iam erat, aliud est tamen dominum esse materiae, aliud esse dominum iam factae naturae. alio enim tempore est etiam homo dominus ligni et alio tempore est dominus arcae, quamuis ex ipso ligno fabricatae, quod utique non erat, cum ligni dominus iam esset. quomodo igitur obtinebimus nihil secundum accidens dici deum, nisi quia ipsius naturae nihil accidit, quo mutator, ut ea sint accidentia relatiua, quae cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur, accidunt? sicut amicus relatiue dicitur; neque enim esse incipit, nisi cum amare coeperit; fit ergo aliqua mutatio uoluutatis, ut amicus dicatur. nummus autem cum dicitur pretium, relatiue dicitur, nec tamen mutatus est, cum esse coepit pretium; neque cum dicitur pignus et si qua similia. si ergo nummus potest nulla sui mutatione totiens dici relatiue, ut neque cum incipit dici neque cum desinit aliquid in eius natura uel forma, qua nummus est, mutationis fiat, quanto facilius de illa incommutabili dei substantia debemus accipere, ut ita dicatur relatiue aliquid ad creaturam, ut, quamuis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiae dei accidisse intellegatur, sed illi creaturae, ad quam dicitur? domine, inquit, refugium factus es nobis. refugium ergo nostrum deus relatiue dicitur; ad nos enim refertur et tunc refugium nostrum fit, cum ad eum refugimus. numquid tunc fit aliquid in eius natura, quod antequam ad eum refugeremus non erat ? in nobis ergo fit aliqua mutatio — deteriores enim fuimus, antequam ad eum refugeremus, et efficimur ad eum refugiendo meliores — in illo autem nulla. sic et pater noster esse incipit, cum per eius gratiam regeneramur, quoniam dedit nobis potestatem filios dei fieri. substantia itaque nostra mutatur in melius, cum filii eius efficimur, simul et ille pater noster esse incipit, sed nulla suae commutatione substantiae. quod ergo temporaliter dici incipit deus quod antea non dicebatur, manifestum est relatiue dici, non tamen secundum accidens dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens eius, ad quod dici aliquid deus incipit relatiue. et quod amicus dei iustus esse incipit, ipse mutatur, deus autem absit, ut temporaliter aliquem diligat quasi noua dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt et futura iam facta sunt. itaque omnes sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinauit, sed, cum conuertuntur et inueniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. sic etiam, cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse, sicut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua. CCXXXVII. DE SPIRITVS SANCTI VNITATE CVM PATRE ET FILIO. EX LIBRO DE TRINITATE VI, T. V [259] Quapropter etiam spiritus sanctus in eadem unitate substantiae et aequalitate consistit. siue enim sit unitas amborum siue sanctitas siue caritas, siue ideo unitas, quia caritas, et ideo caritas, quia sanctitas, manifestum est, quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur generatoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio seruantes unitatem spiritus in uinculo pacis. quod imitari per gratiam et ad deum et ad nos ipsos iubemur, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. ita sunt illa tria deus unus, solus, magnus, sapiens, sanctus, beatus, nos autem ex ipso et per ipsum et in ipso beati, quia ipsius munere inter nos unum, cum illo autem unus spiritus, quia agglutinatur anima nostra post eum, et nobis haerere deo bonum est, quia perdet omnem qui fornicatur ab eo. spiritus ergo sanctus commune aliquid est patris et filii, quidquid illud est, at ipsa communio consubstantialis et coaeterna, quae si amicitia conuenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur caritas. et haec quoque substantia, quia deus substantia et deus caritas, sicut scriptum est. sicut autem simul substantia cum patre et filio, ita simul magna et simul bona et simul sancta et quidquid aliud a se dicitur, quoniam non aliud est deo esse et aliud magnum esse uel bonum et cetera, sicut supra ostendimus. si enim minus magna est ibi caritas quam sapientia, minus quam est diligitur; aequalis est igitur, ut, quanta est sapientia, tantum diligatur. est autem sapientia aequalis patri, sicut supra diximus; aequalis est \'igitur etiam spiritus sanctus et, si aequalis, in omnibus aequalis propter summam simplicitatem, quae in illa substantia est. et ideo non amplius quam tria sunt: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. quae si nihil est, quomodo deus dilectio est ? si non est substantia, quomodo deus substantia est? CCXXXVIII. DE SOLO DEO VERO PATRE ET FILIO ET SPIEITV SANCTO. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE VI, T. VIIII [260] Et quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus pater, 10 quia non nisi ipse ibi pater, consideranda est illa sententia, qua dicitur uerum deum non esse patrem solum, sed patrem et filium et spiritum sanctum. si quis enim interroget, pater solus utrum sit deus, quomodo respondebitur non esse, nisi forte ita dicamus, esse quidem patrem deum, sed non eam 15 esse solum deum, esse autem solum deum patrem et filium et spiritum sanctum? sed quid agimus de illo testimonio domini? patri enim dicebat et patrem nominauerat, ad quem loquebatur, cum ait: haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum. quod quidem Arriani sic solent accipere, quasi non sit filius dei uerus. quibus exclusis uidendum est, an intellegere cogamur, cum dictum est patri: ut cognoscant te unum uerum deum, tamquam hoc insinuare uoluerit, quia et solus pater deus est, ne non intellegeremus deum nisi ipsa tria simul, patrem et 25 filium et spiritum sanctum. num ergo ex domini testimonio et patrem unum uerum deum dicimus et filium unum uerum deum et spiritum sanctum unum uerum deum dicimus, et simul patrem et filium et spiritum sanctum, id est simul ipsam trinitatem, non tres ueros deos, sed unum uerum deum? an quoniam addidit: et quem misisti Iesum Christum, subaudiendum est: "unum uerum deum" et ordo uerborum est: "ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant uerum deum?" cur ergo tacuit de spiritu sancto? an quoniam consequens est, ut, ubicumque nominatur unum tanta pace uni adhaerens, ut per hanc unum utrumque sit, iam ex hoc intellegatur etiam ipsa pax, quamuis non commemoretur ? nam et illo loco apostolus uidetur quasi praetermittere spiritum sanctum, et tamen ibi intellegitur, ubi ait: omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem dei; et iterum: caput mulieris uir, caput uiri Christus, caput autem Christi deus. sed rursus deus non nisi omnia simul tria; quomodo caput Christi deus, id est caput Christi trinitas, cum in trinitate sit Christus, ut sit trinitas ? an quod est pater cum filio, caput est ei quod est solus filius? cum filio enim pater deus, solus autem filius Christus est, maxime quia iam uerbum caro factum est et loquitur, secundum quam humilitatem eius etiam maior est pater, sicut dicit: quoniam pater maior me est, ut hoc ipsum deum esse, quod illi cum patre unum est, caput sit hominis mediatoris, quod ipse solus est. si enim mentem recte dicimus principale hominis, id est tamquam caput humanae substantiae, cum ipse homo cum mente sit homo, cur non multo congruentius multoque magis uerbum cum patre, quod simul deus est, caput est Christi, quamuis Christus homo nisi cum uerbo, quod caro factum est, intellegi non possit? [261] CCXXXVIIII. DE EO QVOD APOSTOLVS DICIT, VIBVM ESSE IMAGINEM DEI, MVLIEREM AVTEM GLORIAM VIRI. EX LIBRO DE TRENITATE xn, T. VII. Manifestum est quid apostolus significare uoluerit, ideo figurate ac mystice, quia de uelando muliebri capite loquebatur. quod nisi ad aliquod secretum sacramenti referatur, inane remanebit. Sicut enim non solum ueracissima ratio sed etiam ipsius apostoli declarat auctoritas, non secundum formam corporis homo factus est ad imaginem dei, sed secundum rationalem mentem. cogitatio quippe turpiter uana est, quae opinatur deum membrorum corporalium liniamentis circumscribi atque definiri. porro autem nonne idem beatus apostolus dicit: renouamini spiritu mentis uestrae et induite nouumu hominem, eum qui secundum deum creatus est? et alibi apertius: exuentes uos, inquit, ueterem hominem cum actibus suis induite nonum, qui renouatur in agnitio ne dei secundum imaginem eius qui creauit eum? si ergo spiritu mentis nostrae renouamur et ipse est nonus homo, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum, nulli dubium est non secundum corpus neque secundum quamlibet animi partem, sed secundum rationalem mentem, ubi potest esse agnitio dei, hominem factum ad imaginem eius qui creauit eum. secundum hanc autem renouationem efficimur etiam filii dei per baptismum Christi et induentes nouum hominem Christum utique induimus per fidem. quis est ergo, qui ab hoc consortio feminas alienet, cum sint nobiscum gratiae coheredes et alio loco idem apostolus dicat: omnes enim filii dei estis per fidem in Christo Iesu; quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. non est Iudaeus neque Graecus, non est seruus neque liber, non est masculus neque femina: omnes enim uos unum estis in Christo Iesu ? numquidnam igitur fideles feminae sexum corporis amiserunt? sed quia ibi renouantur ad imaginem dei, ubi sexus nullus est, ibi factus est homo ad imaginem dei, ubi sexus nullus est, hoc est in spiritu mentis suae. cur ergo uir propterea non debet caput uelare, quia imago est et gloria dei, mulier autem debet, quia gloria uiri est, quasi mulier non renouetur spiritu mentis suae, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum? sed quia sexu corporis distat a uiro, rite potuit in eius corporali uelamento figurari pars illa rationis, quae ad temporalia gubernanda deflectitur, ut non maneat imago dei nisi ex qua parte mens hominis aeternis rationibus concupiscendis uel consulendis adhaerescit, quam non solum masculos, etiam feminas habere manifestum est. Ergo in eorum mentibus communis natura cognoscitur, in eorum uero corporibus ipsius unius mentis distributio figuratur. [262] CCXL. QVDBVS PROGRESSIBVS MENS CORPORALIVM RERVH VSV ET IMAGINE DELECTATA AB AETERNORVM CONTEMPLATIONE DE- FICIAT. EX LIBRO DE TRINITATE XH. Ascendentibus itaque introrsus quibusdam gradibus considerationis per animae partes, unde incipit aliquid occurrere, quod non sit nobis commune cum bestiis, inde incipit ratio, ubi iam homo interior possit agnosci. qui etiam si per illam rationem, cui temporalium rerum administratio delegata est, iam moderato progressu nimis in exteriora prolabitur consentiente sibi capite suo, id est non eam cohibente atque refrenante illa quae in specula consilii praesidet quasi uirili portione, inueteratur inter inimicos suos, uirtutis inuidos daemones cum suo principe diabolo, aeternorumque illa uisio ab ipso capite cum coniuge uetitum manducante subtrahitur, ut lumen oculorum eius non sit cum illo; ac sic ab illa inlustratione ueritatis ambo nudati atque apertis oculis conscientiae ad uidendum, quam inhonesti atque indecori remanserint, tamquam folia dulcium fructuum, sed sine ipsis fructibus, ita sine fructu boni operis uana uerba contexunt, ut male uiuentes quasi bene loquendo contegant turpitudinem suam. CCXL. QVID DISPVTATVM QVIDVE SIT COMPREHENSVM RATIOCINATIONE LIBRORVM. EX LIBRO DE TRINITATE XV [263] Sed quoniam disserendi et ratiocinandi necessitas per quat- ss tuordecim libros multa nos compulit dicere, quae cuncta simul aspicere non ualemus, ut ad id quod apprehendere uolumus ea celeri cogitatione referamus, faciam, quantum domino adiuuante potuero, ut quidquid in singulis uoluminibus ad cognitionem disputatione perduxi, remota disputatione breuiter congeram et tamquam sub uno mentis aspectu, non quemadmodum res quaeque persuasit, sed ipsa quae persuasa sunt ponam, ne tam longe sint a praecedentibus consequentia, ut obliuionem praecedentium faciat inspectio consequentium, aut certe, si fecerit, cito possit quod exciderit relegendo colligi. In primo libro secundum scripturas sanctas unitas et aequalitas summae illius trinitatis ostenditur. in secundo et tertio et quarto eadem, sed de filii missione et spiritus sancti diligenter quaestio pertractata tres libros fecit demonstratumque est non ideo minorem mittente qui missus est, quia ille misit, hic missus est, cum trinitas, quae per omnia aequalis est, pariter quoque in sua natura immutabilis et inuisibilis et ubique praesens inseparabiliter operetur. in quinto propter eos quibus ideo non eandem patris et filii uidetur esse substantiam, quia omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici putant et propterea, gignere et gigni uel genitum esse uel ingenitum quoniam diuersa sunt, contendunt substantias esse diuersas, demonstratur non omne quod de deo dicitur secundum substantiam dici, sicut secundum substantiam dicitur bonus et magnus et si quid aliud ad se dicitur, sed dici etiam relatiue, id est non ad se, sed ad aliquid quod ipse non est, sicut pater ad filium dicitur uel dominus ad creaturam sibi seruientem; ubi si quid relatiue, id est ad aliquid quod ipse non est, etiam ex tempore dicitur, sicuti est: domine, refugium factus es nobis, nihil ei accedere quo mutetur, sed omnino ipsum in natura uel essentia sua immutabilem permanere. in sexto, quomodo dictus sit Christus ore apostolico dei uirtus et dei sapientia, sic disputatur, ut differatur eadem quaestio diligentius retractanda, utrum a quo est genitus Christus non sit ipse sapientia, sed tantum sapientiae suae pater, an sapientia sapientiam genuerit. sed quodlibet horum esset, etiam in hoc libro apparuit trinitatis aequalitas et non deus triplex, sed trinitas, nec quasi aliquid duplum esse patrem et filium ad simplum spiritum sanctum, ubi nec tria plus aliquid sunt quam unum horum. disputatum est etiam, quomodo possit intellegi quod ait Hilarius episcopus: aeternitas in patre, species in imagine, usus in munere. in septimo quaestio, quae dilata fuerat, explicatur, ita ut deus, qui genuit filium, non solum sit pater uirtutis et sapientiae suae, sed etiam ipse uirtus atque sapientia, sic et spiritus sanctus, nec tamen simul tres sint uirtutes aut tres sapientiae, sed una uirtus et una sapientia, sicut unus deus et una essentia. deinde quaesitum est, quomodo dicatur una essentia tres personae, uel a quibusdam Graecis una essentia tres substantiae, et inuentum est elocutionis necessitate dici, ut aliquo uno nomine enuntiaretur, cum quaeritur tres quid sint, quos tres esse ueraciter confitemur, patrem scilicet et filium et spiritum sanctum. in octauo ratione etiam reddita intellegentibus clarum est in substantia ueritatis non solum patrem filio non esse maiorem, sed nec ambos simul maius aliquid esse quam solum spiritum sanctum, aut quoslibet duos in eadem trinitate maius esse aliquid quam unum, aut omnes simul tres maius aliquid esse quam singulos. deinde per ueritatem, quae intellecta conspicitur, et per bonum summum, a quo est omne bonum, et per iustitiam, propter quam diligitur animus iustus ab animo etiam nondum iusto, ut natura non solum incorporalis uerum etiam immutabilis, quod est deus, quantum fieri potest, intellegeretur admonui, et per caritatem, quae in scripturis sanctis deus dicta est, per quam coepit utcumque etiam trinitas intellegentibus apparere, sicut sunt amans et quod amatur et amor. in nono ad imaginem dei, quod est homo secundum mentem, peruenit disputatio, et in ea quaedam trinitas inuenitur, id est mens et notitia, qua se nouit, et amor, quo se notitiamque suam diligit; et haec tria aequalia sunt inter se et unius ostenduntur esse essentiae. in decimo hoc idem diligentius subtiliusque tractatum est atque ad id perductum, ut inueniretur in mente euidentior trinitas eius, in memoria scilicet et intellegentia et uoluntate. sed quoniam et hoc compertum est, quod mens numquam esse ita potuerit, ut non sui meminisset, non se intellegeret et diligeret, quamuis non semper se cogitaret, cum autem cogitaret, non se a corporalibus rebus eadem cogitatione discerneret: dilata est de trinitate, cuius haec imago est, disputatio, ut in ipsis etiam corporalibus uisis inueniretur trinitas et distinctius in ea lectoris exerceretur intentio. in undecimo ergo electus est sensus oculorum, in quo id quod inuentum esset etiam in ceteris quattuor sensibus corporis, et non dictum posset agnosci, atque ita exterioris hominis trinitas primo in his quae cernuntur extrinsecus, ex corpore scilicet, quod uidetur, et forma, quae inde in acie cernentis imprimitur, et utrumque copulantis intentione uoluntatis apparuit. sed haec tria non inter se aequalia nec unius esse substantiae claruerunt. deinde in ipso animo ab his quae extrinsecus sensa sunt uel introducta inuenta est altera trinitas, ubi apparent eadem tria unius esse substantiae, imaginatio corporis, quae in memoria est, et inde formatio, cum ad eam conuertitur acies cogitantis, et utrumque coniungens intentio uoluntatis. sed ideo et ista trinitas ad exteriorem hominem reperta est pertinere, quia de corporibus inlata est, quae sentiuntur extrinsecus. in duodecimo discernenda uisa est sapientia ab scientia et in ea, quae proprie scientia nuncupatur, quia inferior est, prius quaedam sui generis trinitas inquirenda, quae licet ad interiorem hominem iam pertineat, nondum tamen imago dei uel appellanda sit uel putanda. et hoc agitur in tertio decimo per commendationem fidei christianae. in quarto decimo autem de sapientia hominis uera, id est dei munere in eius ipsius dei participatione, quae ab scientia distincta est, disputatur et eo peruenit disputatio, ut trinitas appareat in imagine dei, quod est homo secundum mentem, quae renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit hominem ad imaginem suam, et sic percipit sapientiam, ubi contemplatio est aeternorum. [264] CCXLII. DE SANCTO SPIRITV, QVI PATRI ET FILIO AEQVALIS ACCIPITVR ET VTRIVSQVE SPIRITVS DICITVR ET CARITATIS NOMINE IN- TELLEGITVR, CVM QVAELIBET IN TRINITATE PERSONA SIT CARITAS. EX LIBRO DE TRINITATE XV, CAPIT. XVII. Nunc de spiritu sancto, quantum deo donante uidere concedimur, disserendum est. qui spiritus sanctus secundum scripturas nec patris est solius nec filii solius, sed amborum, et 95 ideo communem, quia inuicem se diligunt pater et filius, nobis insinuat caritatem. ut autem nos exerceret sermo diuinus, non res in promtu sitas, sed in abdito scrutandas, ex abdito eruendas maiore studio fecit inquiri. non ita dixit scriptura diuina: "spi. ritus sanctus caritas est", quod si dixisset, non paruam partem quaestionis istius abstulisset; sed dixit: deus caritas est, ut incertum sit et ideo requirendum, utrum deus pater sit caritas an deus filius an deus spiritus sanctus an deus ipsa trinitas. neque enim dicturi sumus non propterea deum dictum esse caritatem, quod ipsa caritas sit ulla substantia, quae dei digna sit nomine, sed quod donum sit dei, sicut dictum est deo: quoniam tu est patientia mea mea; non utique propterea dictum est, quia deus substantia est nostra patientia, sed quod ab ipso nobis est, sicut alibi legitur: quoniam ab ipso misericordia. hunc quippe sensum facile refellit scripturarum ipsa locutio. tale est enim: tu es patientia mea quale est: domine, spes mea et: deus meus misericordia mea et multa similia. non est autem dictum: "domine, caritas mea" aut: "tu es caritas mea" aut: "deus, caritas mea," sed ita dictum est: deus caritas est, sicut dictum est: deus spiritus est. hoc qui non discernit intellectum a domino, non expositionem quaerat a nobis; non enim apertius quicquam possumus dicere. Deus ergo caritas est. utrum autem pater an filius an spiritus sanctus an ipsa trinitas, quia et ipsa non tres di, sed deus est unus, hoc quaeritur. sed iam in hoc libro superius disputaui non sic accipiendam esse trinitatem, quae deus est, ex illis tribus, quae in trinitate nostrae mentis ostendimus, ut tamquam memoria sit omnium trium pater et intellegentia omnium filius et caritas omnium trium spiritus sanctus, quasi pater non intellegat sibi nec diligat, sed ei filius intellegat et spiritus sanctus ei diligat, ipse autem et sibi et illis tantum meminerit, et filius nec meminerit nec diligat sibi, sed meminerit ei pater et diligat ei spiritus sanctus, ipse autem et sibi et illis tantummodo intellegat, itemque spiritus sanctus nec meminerit nec intellegat sibi, sed meminerit ei pater et intellegat ei filius, ipse autem et sibi et illis non nisi diligat; sed sic potius, ut omnia tria et omnes et singuli habeant in sua quisque natura nec distent in eis ista, sicut in nobis aliud est memoria, aliud est intellegentia, aliud est dilectio siue caritas, sed unum aliquid sit, quod omnia ualeat, sicut ipsa sapientia, et sic habetur in uniuscuiusque natura, ut qui habet hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia. si ergo haec intellecta sunt et, quantum nobis in rebus tantis uidere uel coniectare concessum est, uera esse claruerunt, nescio, cur non, sicut sapientia et pater dicitur et filius et spiritus sanctus et simul omnes non tres, sed una sapientia, ita et caritas et pater dicatur et filius et spiritus sanctus et simul omnes una cantu. sic enim et pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus et simul omnes unus deus. Et tamen non frustra in hac trinitate non dicitur uerbum dei nisi filius, nec donum dei nisi spiritus sanctus, nec de quo genitum est uerbum et de quo procedit principaliter spiritus sanctus nisi deus pater. ideo autem addidi "principaliter", quia et de filio spiritus sanctus procedere reperitur. sed hoc quoque illi pater dedit non iam exsistenti et nondum habenti, sed quidquid unigenito uerbo dedit, gignendo dedit. sic ergo eum genuit, ut etiam de illo donum commune procederet et spiritus sanctus spiritus esset amborum. non est igitur accipienda transeunter, sed diligenter intuenda inseparabilis trinitatis ista distinctio. hinc enim factum est, ut proprie dei uerbum etiam dei sapientia diceretur, cum sit sapientia et pater et spiritus sanctus. si ergo proprie aliquid horum trium caritas nuncupanda est, quid aptius, quam ut hoc sit spiritus sanctus? ut in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas et caritas ipsa substantia, ita siue in patre siue in filio siue in spiritu sancto; et tamen proprie spiritus sanctus caritas nuncupatur. Sicut legis nomine aliquando simul omnia ueteris instrumenti sanctarum scripturarum significantur eloquia. nam ex propheta Esaia testimonium ponens apostolus, ubi ait: in aliis linguis et in aliis labiis loquar populo huic, praemisit tamen: in lege scriptum est. et ipse dominus: in lege, inquit, eorum scriptum est: quia oderunt me gratis, cum hoc legatur in psalmo. aliquando autem proprie uocatur lex quae data est per Mosen, secundum quod dictum est: lex et prophetae usque ad-Iohannem, et: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae; hic utique proprie lex appellata est de monte Sina. prophetarum autem nomine etiam psalmi significati sunt, et tamen alio loco ipse saluator: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. hic rursus prophetarum nomine exceptis psalmis intellegi uoluit. dicitur ergo lex uniuersaliter cum prophetis et psalmis, dicitur proprie quae per Mosen data est. item dicuntur communiter prophetae simul cum psalmis, dicuntur et proprie praeter psalmos. et multis aliis exemplis doceri potest multa rerum uocabula et uniuersaliter poni et proprie quibusdam rebus adhiberi, nisi in re aperta uitanda sit longitudo sermonis. hoc ideo dixi, ne quisquam propterea nos inconuenienter existimet caritatem appellare spiritum sanctum, quia et deus pater et deus filius potest caritas nuncupari. Sicut ergo unicum dei uerbum proprie uocamus nomine sapientiae, cum sit uniuersaliter spiritus sanctus et pater sapientia, ita spiritus proprie nuncupatur uocabulo caritatis, cum sit et pater et filius uniuersaliter caritas. sed dei uerbum, id est unigenitus dei filius, aperte dictus est dei sapientia ore apostolico, ubi ait: Christum dei uirtutem et dei sapientiam. spiritus autem sanctus ubi sit dictus caritas in-is uenimus, si diligenter Iohannis apostoli scrutemur eloquium. qui cum dixisset: dilectissimi, diligamus inuicem, quia dilectio ex deo est, secutus adiunxit: et omnis qui diligit ex deo natus est. qui non diligit, non cognouit deum, quia deus dilectio est. hic manifestauit eam se dixisse dilectionem deum, quam dixit ex deo; deus ergo ex deo est dilectio. sed quia et dei filius ex deo patre natus est et spiritus sanctus ex deo patre procedit, quem potius eorum hic debemus accipere dictum esse dilectionem deum merito quaeritur. pater enim solus ita deus est, ut non sit ex deo; ac per hoc dilectio, quae ita deus est, ut ex deo sit, aut filius est aut spiritus sanctus. sed in consequentibus, cum dei dilectionem commemorasset, non qua nos eum, sed qua nos ipse dilexit et misit filium suum liberatorem pro peccatis nostris, et hinc exhortatus esset, ut et nos inuicem diligamus atque ita in nobis deus maneat, quia utique dilectionem deum dixerat: statim nolens de hac re apertius aliquid loqui: in hoc, inquit, cognoscimus, quia in ipso manemus et ipse innobis, quiade spiritu suo dedit nobis. sanctus itaque spiritus, de quo dedit nobis, facit nos in deo manere et ipsum in nobis; hoc autem facit dilectio. ipse est igitur deus dilectio. denique paulo post, cum hoc ipsum repetisset atque dixisset: deus dilectio est, continuo subiecit: et qui manet in dilectione, in deo manet et deus in eo manet. unde supra dixerat: in hoc cognoscimus, quia in ipso manemus et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. ipse ergo significatur ubi legitur: deus dilectio est. deus igitur spiritus sanctus, qui procedit ex deo, cum datus fuerit homini, accendit eum in dilectione dei et proximi, et ipse dilectio est. non enim habet homo unde deum diligat nisi ex deo. propter quod paulo post dicit: nos diligimus, quia ipse prior dilexitnos. apostolus quoque Paulus: dilectio, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Nullum est isto dei dono excellentius. solum est quod diuidit inter filios regni aeterni et filios perditionis aeternae. dantur et alia per spiritum munera, sed sine caritate nihil prosunt. nisi ergo tantum impertiatur cuique spiritus sanctus, ut eum dei et proximi faciat amatorem, a sinistra non transferuntur ad dextram. nec spiritus proprie dicitur donum nisi propter dilectionem, quam qui non habuerit, si linguis hominum loquatur et angelorum, sonans aeramentum est et cymbalum tinniens; et si habuerit prophetiam et scierit omnia sacramenta et omnem scientiam et habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, nihil est; et si distribuerit omnem substantiam suam et si tradiderit corpus suum, ut ardeat, nihil prodest. quantum ergo bonum est, sine quo ad aeternam uitam neminem bona tanta perducunt? ipsa uero dilectio siue caritas — nam unius rei est nomen utrumque — si habeat eam qui non loquitur linguis nec habet prophetiam nec omnia scit sacramenta omnemque scientiam nec distribuit omnia sua pauperibus, uel non habendo quod distribuat uel aliqua necessitate prohibitus, nec tradit corpus suum, ut ardeat, si talis passionis nulla temtatio est, perducit ad regnum, ita ut ipsam fidem non faciat utilem nisi caritas. sine caritate quippe fides potest quidem esse, sed non et prodesse. propter quod et apostolus Paulus: in Christo, inquit, Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur, sic eam discernens ab ea fide, qua et daemones credunt et contremescunt. dilectio igitur, quae ex deo est et deus est, proprie spiritus sanctus est, per quem diffunditur in cordibus nostris dei caritas, per quam nos tota inhabitat trinitas. quocirca rectissime spiritus sanctus, cum sit deus, uocatur etiam dei donum. quod donum proprie quid nisi caritas intellegenda est, quae perducit ad deum et sine qua quodlibet aliud dei donum non perducit ad deum? An et hoc probandum est, donum dei dictum esse in sacris litteris spiritum sanctum? si et hoc exspectatur, habemus in euangelio secundum Iohannem domini Christi uerba dicentis: si quis sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. porro euangelista secutus adiunxit: hoc autem dixit de spiritu sancto, quem accepturi erant credentes in eum. unde dicit etiam Paulus apostolus: et omnes unum spiritum potati sumus. utrum autem donum dei sit appellata aqua ista, quod est spiritus sanctus, hoc quaeritur. sed sicut hic inuenimus hanc aquam spiritum sanctum esse, ita inuenimus alibi in ipso euangelio hanc aquam dei donum appellatam. nam dominus idem quando cum Samaritana muliere ad puteum loquebatur, cui dixerat: da mihi bibere, cum illa respondisset, quod Iudaei non conterentur Samaritanis, respondit Iesus et dixit ei: si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam uiuam. dicit ei mulier: domine, neque in quo haurias habes et puteus altus est; unde ergo habes aquam uiuam? et cetera. respondit Iesus et dixit ei: omnis, qui bibit ex hac aqua, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. quia ergo haec aqua uiua, sicut euangelista exposuit, spiritus sanctus est, procul dubio spiritus donum dei est, de quo hic dominus ait: si scires donum dei et quis est qui dicit tibi: da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam uiuam. nam quod ibi ait: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, hoc in isto loco: fiet, inquit, in eo fons aquae salutis in uita aeterna. Paulus uero apostolus: unicuique, inquit, nostrum datur gratia secundum mensuram donationis Christi atque ut donationem Christi spiritum sanctum ostenderet, secutus adiunxit: propter quod dicit: ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus. notissimum est autem dominum legum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse spiritum sanctum, quo impleti qui crediderunt linguis omnium gentium loquebantur. nec moueat quod ait: dona, non "donum". id enim testimonium de psalmo posuit; hoc autem in psalmo ita legitur: ascendisti in altum, captiuasti captiuitatem, accepisti dona in hominibus. sic enim plures codices habent, maxime graeci, et ex hebraeo sic interpretatum habemus. dona itaque dixit apostolus quemadmodum propheta, non donum. sed cum propheta dixerit: accepisti i n hominibus, apostolus maluit dicere: dedit hominibus, ut ex utroque scilicet uerbo, uno prophetico, apostolico altero — quia in utroque est diuini sermonis auctoritas — ut sensus plenissimus redderetur. utrumque enim uerum est, et quia dedit hominibus et quia accepit in hominibus. dedit hominibus tamquam caput membris suis; accepit in hominibus idem ipse, utique in membris suis, propter quae membra sua clamauit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? et de quibus membris suis ait: quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. ipse ergo Christus et dedit de caelo et accepit in terra. porro autem dona ob hoc ambo dixerunt, ut propheta et apostolus, quia per donum, quod est spiritus sanctus, in commune omnibus membris Christi multa dona, quae sunt quibusque propria, diuiduntur. non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa et alii illa, quamuis ipsum donum, a quo cuique propria diuiduntur, omnes habent, id est spiritum sanctum. nam et alibi cum multa dona commemorasset: omnia, inquit, haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. quod uerbum et in epistula, quae ad Hebraeos est, inuenitur, ubi scriptum est: attestante deo signis et ostentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti diuisionibus. et hic cum dixisset: ascendit in altum, captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus: quod autem ascendit, ait, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam quidem prophetas, quosdam autem euangelistas, quosdam autem pastores et doctores. ecce quare dicta sunt dona; quia, sicut alibi dicit: numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? et cetera. hic autem adiunxit: ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. haec est domus, quae, sicut psalmus canit, aedificatur post captiuitatem, quoniam qui sunt a diabolo eruti, a quo captiui tenebantur, de his aedificatur corpus Christi, quae domus appellatur ecclesia. hanc autem captiuitatem ipse captiuauit, quia diabolum uicit. et ne illa quae futura erant sancti capitis membra in aeternum supr plicium secum traheret, eum iustitiae prius, deinde potentiae uinculis alligauit. ipse itaque diabolus est appellata captiuitas, quam captiuauit qui ascendit in altum et dedit dona hominibus uel accepit in hominibus. Petrus autem apostolus, sicut in eodem libro canonico legitur, ubi scripti sunt Actus apostolorum, loquens de Christo, commotis corde Iudaeis et dicentibus: quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis, dixit ad eos: agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi in remissione peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. itemque in eodem libro legitur Simonem Magum apostolis dare uoluisse pecuniam, ut ab eis acciperet potestatem, qua per impositionem manus daretur spiritus sanctus. cui Petrus idem: pecunia, inquit, tua tecum sit in perditione, quia donum dei aestimasti pecunia possidere. et alio eiusdem libri loco, cum Petrus Cornelio et eis qui cum illo fuerant loqueretur annuntians et praedicans Christum, ait scriptura: ad huc loquente Petro uerba haec cecidit spiritus sanctus super omnes, qui audiebant uerbum, et obstipuerunt qui ex circumcisione fideles simul cum Petro uenerant, quia et in nationes donum spiritus sancti effusum est. audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes deum. de quo facto suo, quod incircumcisos baptizauerat, quia, priusquam baptizarentur, ut nodum quaestionis huius auferret, in eos uenerat spiritus sanctus, cum Petrus postea redderet rationem fratribus, qui erant Hierosolymis et hac re audita monebantur, ait post cetera: cum coepissem autem loqui ad illos, cecidit spiritus sanctus in illos, sicut et in nos initio. memoratusque sum uerbi domini, sicut dicebat: quia Iohannes quidem baptizauit aqua, uos uero baptizabimini spiritu sancto. si igitur aequale donum dedit illis . sicut et nobis, qui credidimus dominum Iesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere deum non dare illis spiritum sanctum? et multa alia sunt testimonia scripturarum, quae concorditer attestantur donum dei esse spiritum sanctum, in quantum datur eis qui per eum diligunt deum. sed nimis longum est cuncta colligere, et quid eis satis est quibus haec quae diximus satis non sunt? Sane admonendi sunt, quando quidem donum dei iam uident dictum spiritum dei sanctum, ut, cum audiunt: donum spiritus sancti, illud genus locutionis agnoscant, quod dictum est: in expoliatione corporis carnis. sicut enim corpus carnis nihil aliud est quam caro, sic donum spiritus sancti nihil aliud est quam spiritus sanctus. in tantum ergo donum dei est, in quantum datur eis quibus datur. apud se autem deus est, etsi nemini detur, quia deus erat patri et filio coaeternus, antequam cuiquam daretur. nec quia illi dant, ipse datur, ideo minor est illis. ita enim datur sicut dei donum, ut etiam se ipsum det sicut deus. non enim dici potest non esse suae potestatis de quo dictum est: spiritus ubi uult spirat; et apud apostolum quod iam supra commemoraui: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. non est illis condicio dati et dominatio dantium, sed concordia. dati et dantium. Quapropter, sicut sancta scriptura proclamat, deus caritas est, illa quae ex deo est et in nobis id agit, ut in deo maneamus et ipse in nobis. et hoc inde cognoscimus, quia de spiritu suo dedit nobis; ipse spiritus est deus caritas. deinde si in donis dei nihil maius est caritate et nullum est maius donum dei quam spiritus sanctus, quid consequentius, quam ut ipse sit caritas, quae dicitur et deus et ex deo? et si caritas, qua pater diligit filium et patrem diligit filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum; quid conuenientius, quam ut ille proprie dicatur caritas, qui spiritus est communis ambobus? hoc enim sanius creditur uel intellegitur, ut non solum spiritus sanctus caritas sit in illa trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur propter illa quae dicta sunt, sicut non solus est in illa trinitate uel spiritus uel sanctus, quia et pater spiritus et filius spiritus, et pater sanctus et filius sanctus, quod ambigit nequaquam pietas. et tamen ipse non frustra proprie dicitur spiritus sanctus. quia enim est communis ambobus, id uocatur ipse proprie quod ambo communiter. alioquin si in illa trinitate solus spiritus sanctus est caritas, profecto et filius non solius patris uerum etiam spiritus sancti filius inuenitur. ita enim locis innumerabilibus dicitur et legitur filius unigenitus dei patris, ut tamen et illud uerum sit quod apostolus ait de deo patre: qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis. suae. non dixit: "filii sui"; quod si diceret, uerissime diceret, quemadmodum quia saepe dixit, uerissime dixit; sed ait: filii caritatis suae. filius ergo est etiam spiritus sancti, si non est in illa trinitate caritas dei nisi spiritus sanctus. quod si absurdissimum est, restat, ut non solus ibi sit caritas spiritus sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic uocetur, quod autem dictum est: filii caritatis suae, nihil aliud intellegatur quam filii sui dilecti, quam filii postremo substantiae suae. caritas quippe patris, quae in natura eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam eius ipsa natura atque substantia, ut saepe iam diximus et saepe iterare non piget. ac per hoc filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus. [265] CCXLIII. DE INTERROGATIONE HAERETICI CONTRA EOS QVI VNIGENITVM DEI NON PATERNAE SVBSTANTIAE, SED VOLVNTATIS FILIVM ESSE DIXERVNT. EX LIBRO DE TRINITATE XV, T. XX. Acute sane quidam respondit haeretico uersutissime interroganti, utrum deus filium nolens an nolens genuerit, ut, diceretur nolens, absurdissima dei miseria sequeretur, si autem nolens, continuo quod contendebat uelut inuicta ratione concluderet, non naturae esse filium, sed uoluntatis. at ille uigilantissime uicissim quaesiuit ab eo, utrum deus pater uolens an nolens sit deus, ut, si responderet nolens, sequeretur illa miseria, quam de deo credere magna insania est, si autem diceret uolens, responderetur ei: "ergo et ipse uoluntate sua deus est, non natura". quid ergo restabat, nisi ut obmutesceret et sua interrogatione obligatum insolubili uinculo se uideret? sed uoluntas dei si et propria dicenda est aliqua in trinitate persona, magis hoc nomen spiritui sancto competit sicut caritas. nam quid est aliud caritas quam uoluntas? [Video me de spiritu sancto in isto libro secundum scripturas sanctas hoc disputasse quod fidelibus sufficit iam scientibus deum esse spiritum sanctum, nec alterius substantiae nec minorem, quam est pater et filius, quod in superioribus libris secundum easdem scripturas sanctas uerum esse docuimus. de creatura etiam, quam fecit deus, quantum ualuimus, admonuimus eos qui rationem de rebus talibus poscunt, ut inuisibilia eius per ea quae facta sunt, sicut possent, intellecta conspicerent, et maxime per rationalem uel intellectualem creaturam, quae facta est ad imaginem dei, per quod uelut speculum, quantum possent, si possent, cernerent trinitatem deum in nostra memoria, intellegentia, uoluntate. quae tria in sua mente naturaliter diuinitus instituta quisquis uiuaciter perspicit et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci — reminiscitur per memoriam, intuetur per intellegentiam, amplectitur per dilectionem — profecto reperit illius summae trinitatis imaginem. ad quam summam trinitatem reminiscendam, uidendam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod uiuit. uerum ne hanc imaginem ab eadem trinitate factam et suo uitio in deterius commutatam ita eidem comparet trinitati, ut omni modo existimet similem, sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat, quantum satis esse uidebatur, admonui. [266] TRIA QVAE SVNT IN IMAGINE DEI, ID EST MEMORIA, INTEL- LECTVS ET AMOR, VNIVS ESSE PERSONAE, QVIA NON HOC EST EI ESSE QVOD HAEC HABERE. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXII. Verum haec quando in una sunt persona, sicut est homo, potest nobis quispiam dicere: tria ista, memoria, intellectus et amor, mea sunt, non sua, nec sibi, sed mihi agunt quod agunt, immo ego per illa. ego enim memini per memoriam, intellego per intellegentiam, amo per amorem, et quando ad memoriam meam aciem cogitationis aduerto ac sic in corde meo dico quod scio uerbumque uerum de scientia mea gignitur, utrumque meum est, et scientia utique et uerbum. ego enim scio, ego dico in corde meo quod scio. et quando in memoria mea cogitando inuenio iam me intellegere, iam me amare aliquid, qui intellectus et amor ibi erant et antequam inde cogitarem, intellectum meum et amorem meum inuenio in memoria mea, quo ego intellego, ego amo, non ipsa. item quando cogitatio mea memor est et uult redire ad ea quae in memoria reliquerat eaque intellecta conspicere atque intus dicere, mea memoria memor est et mea uult uoluntate, non sua. ipse quoque amor meus cum meminit atque intellegit quid appetere debeat, quid uitare, per meam, non per suam memoriam meminit, et per intellegentiam meam, non suam quidquid intellegenter amat intellegit. quod breuiter dici potest: ego per omnia illa tria memini, ego intellego, ego diligo, qui nec memoria sum nec intellegentia nec dilectio, sed haec habeo. ista ergo dici possunt ab una persona, quae habet haec tria, non ipsa est haec tria. in illius uero summae simplicitate naturae, quae deus est, quamuis unus sit deus, tres tamen personae sunt, pater et filius et spiritus sanctus. Aliud est itaque trinitas res ipsa, aliud imago trinitatis in re aliqua; propter quam imaginem simul et illud in quo sunt haec tria imago dicitur, sicut imago dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est, sed propter picturam, quae in ea est, simul et tabula nomine imaginis appellatur. QVAM VERA IN DEI TRINITATE VNITAS ET QVAM VERA IN EIVSDEM VNITATE SIT TRINITAS. EX LIBRO XV DE TRINITATE, T. XXIII [267] Verum in illa summa trinitate, quae incomparabiliter rebus omnibus antecellit, tanta est inseparabilitas, ut cum trinitas hominum non possit dici unus homo, illa unus deus et dicatur et sit, nec in uno deo sit illa trinitas, sed unus deus. nec rursus quemadmodum ista imago, quod est homo, habens illa tria una persona est, ita est illa trinitas, sed tres personae sunt, pater filii et filius patris et spiritus sanctus patris et filii. quamuis enim memoria hominis, et maxime illa quam pecora non habent, id est qua res intellegibiles ita continentur, ut non in eam per sensus corporis uenerint, habeat pro modulo suo in hac imagine trinitatis incomparabiliter quidem imparem, sed tamen qualemcumque similitudinem patris; itemque intellegentia hominis, quae per intentionem cogitationis inde formatur, quando quod scitur dicitur et nullius linguae cordis uerbum est, habeat in sua magna disparilitate nonnullam similitudinem filii; et amor hominis de scientia procedens et memoriam intellegentiamque coniungens tamquam parenti prolique communis — unde nec parens intellegitur esse nec proles — habeat in hac imagine aliquam, licet ualde imparem similitudinem spiritus sancti: non tamen, sicut in ista imagine trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt, ita in ipsa summa trinitate, cuius haec imago est, unius dei sunt illa tria, sed unus deus est, et tres sunt illae, non una persona. quod sane mirabiliter ineffabile est uel ineffabiliter mirabile, cum sit una persona haec imago trinitatis, ipsa uero summa trinitas tres personae sint, inseparabilior est illa trinitas personarum trium quam haec unius. illa quippe in natura diuinitatis, siue id melius dicitur deitatis, quod est, hoc est atque incommutabiliter inter se ac semper aequalis est nec aliquando non fuit aut aliter fuit nec aliquando non erit aut aliter erit. ista uero tria, quae sunt in impari imagine, etsi non locis, quoniam non sunt corpora, tamen inter se nunc in ista uita magnitudinibus separantur. neque enim quia moles nullae ibi sunt, ideo non uidemus in alio maiorem esse memoriam quam intellegentiam, in alio contra, in alio duo haec amoris magnitudine superari, siue sint ipsa duo inter se aequalia siue non sint aequalia, atque ita et a singulis bina et a binis singula et a singulis singula, maioribus minora uincuntur. et quando inter se aequalia fuerint ab omni languore sanata, nec tunc aequabitur rei natura immutabili ea res, quae per gratiam non mutabitur, quia non aequatur creatura creatori, et quando ab omni languore sanabitur, mutabitur. Sed hanc non solum incorporalem uerum etiam summe inseparabilem uereque immutabilem trinitatem, cum uenerit uisio, quae facie ad faciem nobis promittitur, multo clarius certiusque uidebimus, quam nunc eius imaginem, quod nos sumus; per quod tamen speculum et in quo aenigmate qui uident, sicut in hac uita uidere concessum est, non illi sunt qui ea quae digessimus et commendauimus in sua mente conspiciunt, sed illi qui eam tamquam imaginem uident, ut possint ad eum cuius imago est quomodocumque referre quod uident, et per imaginem, quam conspiciendo uident, etiam illud uidere coniciendo, quoniam nondum possunt facie ad faciem. non enim ait apostolus: "uidemus nunc in speculum", sed: uidemus nunc per speculum.] SECTIONS 268 TO 297 CCXLIIII. CVR BIS DATVS SIT SPIRITVS SANCTVS. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO — EX SERMONE DE ASCENSIONE DOMINI [268] Quid uero fuerit causae, ut post resurrectionem suam in terra prius daret et de caelo postea mitteret spiritum sanctum, hoc ergo existimo, quia per ipsum donum diffunditur caritas in cordibus nostris, qua diligamus deum et proximum secundum duo illa praecepta, in quibus tota lex pendet et prophetae, hoc significans dominus Iesus bis dedisse spiritum sanctum, semel in terra propter dilectionem proximi et iterum de caelo propter dilectionem dei. et si forte alia ratio reddatur de bis dato spiritu sancto, eundem tamen spiritum sanctum datum, cum insufflasset Iesus, de quo mox ait: ite, baptizate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi maxime commendatur haec trinitas, ambigere non debemus. ipse est igitur qui etiam de caelo datus est die pentecostes, id est post diem decimum quam dominus ascendit in caelum. quomodo ergo deus non est qui dominus ascendit in caelum? quomodo ergo deus non est qui dat spiritum sanctum? immo quantus deus est qui dat deum? neque enim aliquis discipulorum eius dedit spiritum sanctum. orabant quippe, ut ueniret in eos quibus manum imponebant, non ipsi eum dabant; quem morem in suis praepositis etiam nunc seruat ecclesia. Quaerat a me aliquis, quare bis dedit spiritum sanctum. multi multa dixerunt et sicut homines quaesierunt et aliquid dixerunt, quod non esset contra fidem, alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam ueritatis. si dicam me scire quare bis dederit, mentior uobis. nescio. qui se dicit scire quod nescit temerarius est; qui se negat scire quod scit, ingratus est. ergo fateor uobis: quare bis dederit dominus spiritum sanctum, adhuc quaero et ad aliquid certius cupio peruenire. adiuuet me dominus orantibus uobis, ut quod donare dignatur uobis non taceatur. ergo nescio. quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse — quid ergo existimem non tacebo. si hoc est, confirmet dominus; si aliud est quod uerius appareat, donet dominus. ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum spiritum sanctum, ut commendarentur duo praecepta caritatis. duo sunt enim praecepta et una est caritas: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. una caritas et duo praecepta, unus spiritus et duo data. non enim alius datus est prius et alius datus est postea, quia non alia caritas diligit proximum quam illa quae diligit deum. non ergo alia caritas est; qua caritate proximum diligimus, ipsa caritate et deum. sed quia aliud est deus, aliud proximus, una caritate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur. quia ergo magna est primitus commendanda dilectio dei, secunda dilectio proximi, a secunda autem incipitur, ut ad primam perueniatur — si enim fratrem, quem uides, non diliges, deum, quem non uides, quomodo diligere poteris? — ideo forte informans nos ad dilectionem proximi dedit in terra conspicuus et proximis proximus spiritum sanctum insufflando in faciem eorum; ut ab hac proximi caritate peruenirent ad eius (caritatem) qui in caelis est, de caelo misit iterum spiritum sanctum. accipe in terra et diliges fratrem; accipe de caelo et dilige deum, quia et in terra quod accepisti de caelo est. in terra Christus dedit, sed de caelo est quod dedit. ille enim dedit qui de caelo descendit; hic inuenit cui daret, sed inde attulit quod daret. Quid est ergo, fratres? an forte commemoro et hoc, quomodo caritas ad spiritum sanctum pertineat? Paulum audite: non solum autem, inquit, sed et gloriamur in tribulationibus scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit, quia caritas dei diffusa est in cordibus nostris. unde? quid tibi dabas? quid quasi de tuo praesumebas? quid enim habes, quod non accepisti? ergo unde nisi, quod sequitur, per spiritum sanctum, qui datus est nobis? Caritas ista non tenetur nisi in unitate ecclesiae. non illam habent diuisores, sicut dicit apostolus ludas: hi sunt qui se ipsos segregant, animales, spiritum non habentes; ideo defluunt, quia coagulum non habent caritatis. [269] CCXLV. QVID QVODAM SERMONE AD POPVLVM DISPVTATVM SIT DE DIFFERENTIA GENERATIONIS FILII ET PROCESSIONIS SPIRITVS SANCTI. EX LIBRO DE TRINITATE XV, T. XXVII. Verum quia in illa coaeterna et aequali et incorporali et ineffabiliter immutabili atque inseparabili trinitate difficillimum est generationem a processione distinguere, sufficiat interim eis qui extendi non ualent amplius id quod de hac re in sermone quodam proferendo ad aures populi christiani diximus dictumque conscripsimus. inter cetera enim, cum per scripturarum sanctarum testimonia docuissem de utroque procedere spiritum sanctum: "si ergo" inquam "et de patre et de filio procedit spiritus sanctus, cur filius dixit: de patre procedit ? cur, putas, nisi quemadmodum solet ad eum referre et quod ipsius est de quo ipse est ? unde illud est quod ait: mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. si igitur hic intellegitur eius doctrina, quam tamen dixit non suam, sed patris, quanto magis illic intellegendus est et de ipso procedere spiritus sanctus, ubi sic ait: de patre procedit, ut non diceret: "de me non procedit"? a quo autem habet filius, ut sit deus — est enim de deo deus — ab illo habet utique, ut etiam de illo procedat spiritus sanctus. ac per hoc spiritus sanctus, ut etiam de illo procedat, sicut procedit de patre, ab ipso habet patre. hic utcumque etiam illud intellegitur, quantum a talibus, quales nos sumus. intellegi potest, cur non dicatur natus esse, sed potius procedere spiritus sanctus, quoniam, si et ipse filius diceretur, amborum utique filius diceretur: quod absurdissimum est. filius quippe nullus est duorum nisi patris et matris. absit autem, ut inter deum patrem et dei filium tale aliquid suspicemur, quia nec filius hominum simul ex patre et ex matre procedit, sed cum in matrem procedit ex patre, nondum procedit ex matre, et cum in hanc lucem procedit ex matre, non tunc procedit ex patre. spiritus autem sanctus non de patre procedit in filium et de filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit, quamuis hoc filio pater dederit, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat. neque enim possumus dicere, quod non sit uita spiritus sanctus, cum uita pater, uita sit filius; ac per hoc sicut pater, cum habeat uitam in semet ipso, dedit et filio habere uitam in semet ipso, sic ei dedit uitam procedere de illo, sicut procedit et de ipso." [haec de illo sermone in hunc librum transtuli, sed fidelibus, non infidelibus loquens. Verum si ad hanc imaginem contuendam et ad uidenda ista quam uera sint quae in eorum mente sunt nec tria sic sunt, ut tres personae sint, sed omnia tria hominis sunt, quae una persona est, minus idonei sunt: cur non de illa summa trinitate, quae deus est, credunt potius quod in sacris litteris inuenitur, quam poscunt liquidissimam reddi rationem sibi, quae ab humana mente, tarda scilicet infirmaque, non capitur? et certe cum inconcusse crediderint scripturis sanctis tamquam ueracissimis testibus, agant orando et quaerendo et bene uiuendo, ut intellegant, id est ut, quantum uideri potest, uideatur mente quod tenetur fide. quis hoc prohibeat, immo uero ad hoc quis non hortetur? si autem propterea negandum putant ita esse, quia ea non ualent caecis mentibus cernere, debent et illi qui ex natiuitate sua caeci sunt esse solem negare. lux ergo lucet in tenebris; quod si tenebrae eam non comprehendunt, inluminentur dei dono prius, ut sint fideles et incipiant esse lux in comparatione infidelium, atque hoc praemisso fundamento aedificentur ad uidenda quae credunt, ut aliquando possint uidere. sunt enim quae ita creduntur, ut uideri iam omnino non possint; non enim Christus iterum in cruce uidendus est. sed nisi hoc credatur quod ita factum atque uisum est, ut futurum ac uidendum iam non speretur, non peruenitur ad Christum, qualis sine fine uidendus est. quantum uero attinet ad illam summam, ineffabilem, incorporalem incommutabilemque naturam per intellegentiam utcumque cernendam, nusquam se melius, regente dumtaxat fidei regula, acies humanae mentis exerceat quam in eo quod ipse homo in sua natura melius ceteris animalibus, melius etiam ceteris animae suae partibus habet, quod est ipsa mens, cui quidam rerum inuisibilium tributus est uisus et cui tamquam in loco superiore atque interiore honorabiliter praesidenti iudicanda omnia nuntiant etiam corporis sensus et qua non est superior, cui subdita regenda est, nisi deus. Verum inter haec quae multa iam dixi et nihil illius summae trinitatis ineffabilitate dignum me dixisse audeo profiteri, sed confiteri potius mirificatam scientiam eius ex me inualuisse nec potuisse me ad illam, o tu, anima mea, ubi te esse sentis, ubi iaces aut ubi stas, donec ab eo qui propitius factus est omnibus iniquitatibus tuis sanentur omnes languores tui? agnoscis te certe in illo esse stabulo, quo Samaritanus ille perduxit eum quem repperit multis a latronibus inflictis uulneribus semiuiuum, et tamen multa uera uidisti non his oculis, quibus uidentur corpora colorata, sed eis pro quibus orabat qui dicebat: oculi mei uideant aequitatem. nempe ergo multa uera uidisti eaque discreuisti ab illa luce, qua tibi lucente uidisti. attolle oculos ad ipsam lucem et eos in ea fige, si potes. sic enim uidebis quid distet natiuitas uerbi dei a processione doni dei, propter quod filius unigenitus non de patre genitum — alioquin frater eius esset — sed procedere dixit spiritum sanctum, unde, cum sit communio quaedam consubstantialis patris et filii, amborum spiritus, non amborum, quod absit, dictus est filius. sed ad hoc lucide perspicueque cernendum non potes ibi aciem figere, scio, non potes. uerum dico, mihi dico, quid non possim scio. ipsa tibi tamen ostendit in te tria illa, in quibus te summae ipsius, quam fixis oculis contemplari nondum uales, imaginem trinitatis agnosceres. ipsa ostendit tibi uerbum uerum esse in te, quando de scientia tua gignitur, id est quando quod scimus dicimus, etsi nullius gentis lingua significantem uocem uel proferamus uel cogitemus, sed ex illo quod nouimus cogitatio nostra formetur sitque in acie cogitantis imago simillima cognitionis eius, quam memoria continebat, ista duo scilicet uelut parentem ac prolem tertia uoluntate siue dilectione iungente. quam quidem uoluntatem de cognitione procedere — nemo enim uult quod omnino quid uel quale sit nescit — non tamen esse cognitionis imaginem et ideo quandam in hac re intellegibili natinitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere quod appetere uel etiam perfrui uoluntate, cernit discernitque qui potest. potuisti et tu, quamuis non potueris neque possis explicare sufficienti eloquio, quod inter nubila similitudinum corporalium, quae cogitationibus humanis occursare non desinunt, uix uidisti. sed illa lux, quae non est quod tu et hoc tibi ostendit aliud esse illas incorporeas similitudines corporum et aliud esse uerum, quod eis reprobatis intellegentia contuemur, haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux illa monstrauit. quae igitur causa est, cur acie fixa ipsam uidere non possis, nisi utique infirmitas? et quis eam tibi fecit nisi utique iniquitas? quis ergo sanat omnes languores tuos, nisi qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis ?]\' [270] 20 CCXLVI. QVOD OMNIS DOCTRINA VEL BBRVH SIT VEL SIGNORVM, ET RES, QVA PRVENDVM EST, SIT DEVS TRINITAS. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA PRIMO. Omnis doctrina uel rerum est uel signorum; sed res per signa discuntur. proprie autem nunc res appellaui, quae non ad significandum aliquid adhibentur, sicut est lignum, lapis, pecus atque huius modi cetera. sed non illud lignum, quod in aquas amaras Mosen misisse legimus, ut amaritudine carerent, neque ille lapis, quem Iacob ad caput sibi posuit, neque illud pecus, quod pro filio immolauit Abraham. haec namque ita res sunt, ut aliarum etiam signa sint rerum. sunt autem alia signa, quorum omnis usus in significando est, sicuti sunt uerba. nemo enim utitur uerbis nisi ad aliquid, significandi gratia. ex quo intellegitur, quid appellem signa; res eas uidelicet, quae ad significandum aliquid adhibentur. quam ob rem omne signum etiam res aliqua est. quod enim nulla res est, omnino nihil est. non autem omnis res etiam signum est. et ideo in hac diuisione rerum atque signorum, cum de rebus loquimur, ita loquemur, ut, etiam si earum aliquae adhiberi ad significandum possint, non impediant partitionem, qua prius de rebus, postea de signis disserimus, memoriterque teneamus id nunc in rebus considerandum esse quod sunt, non quod aliud etiam praeter se ipsas significant. Res ergo aliae sunt, quibus fruendum est, aliae, quibus utendum est, aliae, quae fruuntur et utuntur. illae quibus fruendum est nos beatos faciunt; istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuuamur et quasi adminiculamur, ut ad illas quae nos beatos faciunt peruenire atque his inhaerere possimus. nos uero, qui fruimur et utimur inter utrasque constituti, si eis quibus utendum est frui uoluerimus, impeditur cursus noster et aliquando etiam deflectitur, ut ab his rebus, quibus fruendum est, obtinendis uel retardemur uel etiam reuocemur, inferiorum amore praepediti. Frui est enim amore inhaerere alicui rei propter ae ipsam, uti autem, quod in usum uenerit ad id quod amas optinendum referre, si tamen amandum est. nam usus inlicitus abusus potius uel abusio nominanda est. quomodo ergo, si essemus peregrini, qui beate uiuere nisi in patria non possemus, eaque peregrinatione utique miseri et miseriam finire cupientes in patriam redire uellemus, opus esset uel terrestribus uel marinis uehiculis, quibus utendum esset, ut ad patriam, qua fruendum erat, peruenire ualeremus; quod si amoenitates itineris et ipsa gestatio uehiculorum nos delectaret, conuersi ad fruendum his quibus uti debuimus, nollemus cito uiam finire et peruersa suauitate implicati alienaremur a patria, cuius suauitas faceret beatos: sic in huius mortalitatis uia peregrinantes a domino si redire ad patriam uolumus, ubi beati esse possimus, utendum est hoc mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, hoc est ut de corporalibus temporalibusque rebus aeterna et spiritalia capiamus. Res igitur, quibus fruendum est, pater et filius et spiritus sanctus eademque trinitas, una quaedam summa res communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res, et non rerum omnium causa; si tamen et causa. non enim facile nomen, quod tantae excellentiae conueniat, inueniri potest, nisi quod melius ita dicitur trinitas haec unus deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. ita pater et filius et spiritus sanctus et singulus quisque horum deus et simul omnes unus deus et singulus quisque horum plena substantia et simul omnes una substantia. pater nec filius est nec spiritus sanctus, filius nec pater est nec spiritus sanctus, spiritus sanctus nec pater nec filius est, sed pater tantum pater et filius tantum filius et spiritus sanctus tantum spiritus sanctus. eadem tribus aeternitas, eadem incommutabilitas, eadem maiestas, eadem potestas. in patre unitas, in filio aequalitas, in spiritu sancto unitatis aequalitatisque concordia, et tria haec unum omnia propter patrem, aequalia omnia propter filium, conexa omnia propter spiritum sanctum. Diximusne aliquid et sonuimus aliquid dignum deo ? immo uero nihil me aliud quam dicere uoluisse sentio. si autem dixi, non est quod dicere uolui. hoc unde scio, nisi quia deus ineffabilis est ? quod autem a me dictum est si ineffabile esset, dictum non esset. ac per hoc ne ineffabilis quidem dicendus est deus, quia et cum hoc dicitur, aliquid dicitur et fit nescio qua pugna. uerborum, quoniam, si illud est ineffabile quod dici non potest, non est ineffabile quod uel ineffabile dici potest. quae pugna uerborum silentio cauenda potius quam uoce pacanda est. et tamen deus, cum de illo nihil digne dici possit, admisit humanae uocis obsequia et uerbis nostris in laude sua gaudere nos uoluit. nam inde est et quod dicitur deus. non enim re uera in strepitu istarum duarum syllabarum ipse cognoscitur, sed tamen omnes latinae linguae socios, cum aures eorum sonus iste tetigerit, monet ad cogitandam excellentissimam quandam immortalemque naturam. Nam cum ille unus cogitatur deorum deus, ab his etiam qui alios et suspicantur et uocant et colunt deos siue in caelo siue in terra ita cogitatur, ut aliquid quo nihil sit melius atque sublimius illa cogitatio conetur attingere. [271] CCXLVII. DE PVRQVTIONE MENTIS AD FRVENDAM ILLAM LVCEM, QVAE SE VIAM NOBIS PRAEBENS A SVPEBBIS STVLTE FECISSE PVTATA EST HVMANVM QVNVS, DE CONTRABIIS ET SIMILIBVS CVRANS. EX EODEM LIBRO PRIMO. Quapropter cum illa ueritate perfruendum sit, quae incommutabiliter uiuit, et in ea trinitas deus, auctor et conditor uniuersitatis, rebus, quas condidit, consulat, purgandus est animus, ut et perspicere illam lucem ualeat et inhaerere perspectae. quam purgationem quasi ambulationem quandam et quasi nauigationem ad patriam esse arbitremur. non enim ad eum qui ubique praesens est locis mouemur, sed bono studio bonisque moribus. Quod non possemus, nisi ipsa sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur et uiuendi nobis praeberet exemplum non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. sed quia nos, cum ad illam uenimus, sapienter facimus, ipsa, cum ad nos uenit, ab hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. et quoniam nos, cum ad illam uenimus, conualescimus, ipsa, cum ad nos uenit, quasi infirma existimata est. sed quod stultum est dei, sapientius est quam homines, quod infirmum est dei, fortius est quam homines. cum ergo ipsa sit patria, uiam quoque se nobis fecit ad patriam. Et cum sano et puro interiori oculo ubique sit praesens, eorum qui oculum illum infirmum immundumque habent oculis etiam carneis apparere dignata est. quia enim in sapientia dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. non igitur per locorum spatia ueniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo uenisse ad nos dicitur. illuc ergo uenit, ubi erat, quia in hoc mundo erat et mundus per eum factus est. sed quoniam cupiditate fruendi pro ipso creatore creatura homines configurati huic mundo et mundi nomine congruentissime uocati non eam cognouerunt, propterea dixit euangelista: et m undus eum non cognouit. itaque in sapientia dei non poterat mundus per sapientiam cognoscere deum. cur ergo uenit, cam hic esset, nisi quia placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes? Quomodo uenit, nisi quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis? sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus in audientis animum per aures carneas inlabatur, fit sonus uerbum, quod corde gestamus, et locutio uocatur, nec tamen in eundem sonum cogitatio nostra conuertitur, sed apud se manens integra formam uocis, qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis assumit: ita uerbum dei non commutatum caro tamen factum est, ut habitaret in nobis. Sicut autem curatio uia est ad sanitatem, sic ista curatio peccatores sanandos reficiendosque suscepit. et quemadmodum medici, cum alligant uulnera, non incomposite, sed apte id faciunt, ut uinculi utilitatem quaedam pulchritudo etiam consequatur: sic medicina sapientiae per hominis susceptionem nostris est accommodata uulneribus, de quibusdam contrariis curans et de quibusdam similibus. sicut etiam ille qui medetur uulneri corporis adhibet quaedam contraria, sicut frigidum calido uel humido siccum uel quid aliud eius modi, adhibet etiam quaedam similia, sicut linteolum uel rotundo uulneri rotundum uel oblongum oblongo, ligaturamque ipsam non eandem membris omnibus, sed similem similibus coaptat: sic sapientia dei hominem curans se ipsam exhibuit ad sanandum, ipsa medicus, ipsa medicina. quia ergo per superbiam homo lapsus est, humilitatem adhibuit ad sanandum. serpentis sapientia decepti sumus, dei stultitia liberamur. quemadmodum autem illa sapientia uocabatur, erat autem stultitia contemnentibus deum, sic ista quae uocatur stultitia sapientia est uincentibus diabolum. nos immortalitate male usi sumus, ut moreremur, Christus mortalitate bene usus est, ut uiueremus. corrupto animo feminae ingressus est morbus, integro corpore feminae processit salus. ad eadem contraria pertinet, quod etiam exemplo uirtutum eius uitia nostra curantur. iam uero similia quasi ligamenta membris et uulneribus nostris adhibita illa sunt, quod per feminam deceptos per feminam natus homo homines, mortalis mortales, morte mortuos liberauit. [272] CCXLVIII. VTRVM FBVI SE HOMO DEBEAT AN VTI, ET DE REGVLA DILECTIONIS DIVINITVS CONSTITVTA. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA PRIMO. Magna quaestio est, utrum frui se homines debeant an uti an utrumque. praeceptum est nobis, ut diligamus inuicem. sed quaeritur, utrum propter se homo ab homine diligendus sit an propter aliud. si enim propter se, fruimur eo; si prop ter aliud, utimur eo. uidetur autem mihi propter aliud diligendus. quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata uita, cuius etiam si nondum res, tamen spes eius nos hoc tempore consolatur. maledictus autem qui spem suam ponit in hominem. sed nec se ipso quis frui debet, si liquide aduertas, quia nec se ipsum debet propter se ipsum diligere, sed propter illud quod fruendum est. tunc est quippe optimus homo, cum tota uita sua pergit in incommutabilem uitam et toto affectu inhaeret illi. si autem se propter se diligit, non se refert ad deum, sed ad se ipsum conuersus non ad incommutabile aliquid conuertitur et propterea iam cum defectu aliquo se fruitur, quia melior est, cum totus inhaeret atque constringitur incommutabili bono, quam cum inde uel ad se ipsum relaxatur. si ergo te ipsum non propter te debes diligere, sed propter illum, ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non suscenseat alius homo, si etiam ipsum propter deum diligis. haec enim regula dilectionis diuinitus constituta est: diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum; deum uero ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, ut omnes cogitationes tuas et omnem uitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea ipsa quae confers. cum autem ait: toto corde, tota anima, tota mente, nullam uitae nostrae partem reliquit, quae uacare debeat et quasi locum dare, ut re alia uelit frui, sed quidquid aliud diligendum uenerit in animum, illuc rapiatur quo totus dilectionis impetus currit. quisquis ergo recte diligit proximum, hoc cum eo debet agere, ut etiam ipse toto corde, tota anima, tota mente diligat deum. sic enim eum diligens tamquam se ipsum totam dilectionem sui et illius refert in illam dilectionem dei, quae nullum a se riuulum duci extra patitur, cuius deriuatione minuatur. Non autem omnia, quibus utendum est, diligenda sunt, sed ea sola quae aut nobiscum societate quadam referuntur ad deum, sicuti est homo uel angelus, aut ad nos relata beneficio dei per nos indigent, sicuti est corpus. nam utique martyres non dilexerunt scelus persequentium se, quo tamen usi sunt ad promerendum deum. [273] CCXLVIIII. DE REBVS QVATTVOR DILIGENDIS, ET ORDINATAM HABERI OPORTERE DILECTIONEM ET CONIVNCTIORIBVS PRO SORTE CONSVLENDVM. EX EODEM LIBRO PRIMO. Cum ergo quattuor sint diligenda, unum quod supra nos est, alterum quod nos sumus, tertium quod iuxta nos est, quartum quod infra nos est, de secundo et quarto nulla praecepta danda erant. quantumlibet enim homo excidit a ueritate, remanet illi dilectio sua et dilectio corporis sui. fugax enim animus ab incommutabili lumine omnium regnatore id agit, ut ipse sibi regnet et corpori suo, et ideo non potest nisi et se et corpus suum diligere. magnum autem aliquid adeptum se putat, si etiam sociis, id est aliis hominibus dominari potuerit. inest enim uitioso animo id magis appetere et sibi tamquam debitum uindicare, quod uni proprie debetur deo. talis autem sui dilectio melius odium uocatur. inimicum est enim, quia uult sibi seruire quod infra se est, cum ipse superiori seruire nolit, rectissimeque dictum est: qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam, et ideo fit infirmus animus et de mortali corpore cruciatur; necesse est enim, ut illud diligat et eius corruptione praegrauetur. immortalitas enim et incorruptio corporis de sanitate animi exsistit, sanitas autem animi est firmissime inhaerere potiori, hoc est incommutabili deo. cum uero etiam eis qui sibi naturaliter pares sunt, hoc est hominibus, dominari affectat, intolerabilis omnino superbia est. Nemo ergo se odit. et hinc quidem nulla cum aliqua secta quaestio fuit. sed neque corpus suum quisquam odit. uerum est enim quod ait apostolus: nemo umquam carnem suam odio habuit. et quod nonnulli dicunt malle se esse sine corpore omnino, falluntur; non enim corpus suum, sed corruptiones eius et pondus oderunt. non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus uolunt habere, sed putant nullum corpus esse, si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi uidentur corpora sua, qui hoc recte faciunt, non id agunt, ut non habeant corpus, sed ut habeant subiugatum et paratum ad opera necessaria. libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines inclinationis animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quandam militiam extinguere affectant. nam non se interimunt, et curam suae ualetudinis gerunt. qui autem peruerse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. in quo . fallit eos quod legunt: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi. dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, aduersus quam spiritus concupiscit, non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia eius, id est consuetudine mala, edomita faciat spiritui subiugatum, quod naturalis ordo desiderat. quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omni modo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter uigeat, hoc etiam in hac uita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius nec inordinatis motibus resistat spiritui. quod donec fiat, caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, non per odium resistente spiritu, sed per principatum, quo magis quod diligit uult subditum esse meliori, nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis uinculum, quod a parentum etiam propagine inueteratum naturae lege inoleuit. id ergo agit spiritus in domanda carne, ut soluat malae consuetudinis quasi pacta peruersa et fiat pax consuetudinis bonae. Diliges, inquit, dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. finis itaque praecepti est dilectio, et ea gemina, id est dei et proximi. quod si te totum intellegas, id est animum et corpus, et proximum totum, id est animum et corpus eius — homo enim ex anima constat et corpore — nullum rerum diligendarum genus in his duobus praeceptis praetermissum est. cum enim praecurrat dilectio dei eiusque dilectionis modus praescriptus appareat, ita ut cetera in illum confluant, de dilectione tua nihil dictum uidetur, sed cum dictum est: diliges proximum tuum sicut te ipsum, simul et tui abs te dilectio non praetermissa est. Ille autem iuste et sancte uiuit qui rerum integer aestimator est; ipse est autem qui ordinatam habet dilectionem, ne aut diligat quod non est diligendum aut non diligat quod diligendum est aut amplius diligat quod minus diligendum est aut aeque diligat quod uel minus aut amplius diligendum est aut minus uel amplius quod aeque diligendum est. omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus; et omnis homo, in quantum homo est, diligendus est propter deum, deus uero propter se ipsum. et si deus omni homine amplius diligendus est, amplius quisque deum debet diligere quam se ipsum. item amplius alius homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter deum omnia ista diligenda sunt, et potest nobiscum alius homo deo perfrui, quod non potest corpus, quia corpus per animam uiuit, qua fruimur deo. Omnes autem aeque diligendi sunt. sed cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur. sicut enim si tibi abundaret aliquid, quod dari oporteret ei qui non haberet, nec duobus dari potuisset, si tibi occurrerent duo, quorum neuter alium uel indigentia uel erga te aliqua necessitudine superaret, nihil iustius faceres, quam ut sorte eligeres cui dandum esset quod dari utrique non posset: sic in hominibus, quibus omnibus consulere nequeas, pro sorte habendum est, prout quisque tibi temporaliter colligatius adhaerere potuerit. Omnium autem, qui nobiscum frui possunt deo, partim eos diligimus quos ipsi adiuuamus, partim a quibus adiuuamur, partim quorum et indigemus adiutorio et indigentiae subuenimus, partim quibus nec ipsi conferimus aliquid commodi nec ab eis ut nobis conferatur attendimus. uelle tamen debemus, ut omnes nobiscum diligant deum, et totum, quod eos uel adiuuamus uel adiuuamur ab eis, ad unum illum finem referendum est. CCL. DE PRINCIPIO VIARVM SECVNDVM SALOMONEM. EX EODEM LIBRO PRIMO [274] Cum homine in deo frueris, deo potius quam homine frueris; illo enim frueris quo efficeris beatus, et ad eum te peruenisse laetaberis, in quo spem ponis, ut uenias. inde ad Filemonem Paulus: ita, frater, inquit, ego te fruar in domino. quod si non addidisset: in do m ino et te fruar tantum dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. quamquam etiam uicinissime dicitur frui cum dilectione uti. cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum necesse est gerat, per quam si transieris eamque ad illud ubi permanendum est rettuleris, uteris ea et abusiue, non proprie diceris frui. si uero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc uere et proprie frui dicendus es: quod non faciendum est nisi in illa trinitate, id est summo et incommutabili bono. Vide quemadmodum, cum ipsa ueritas et uerbum, per quod facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis, tamen ait apostolus: etsi noueramus Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus. ille quippe qui non solum peruenientibus possessionem sed etiam uiam se praebere uoluit uenientibus, ad principium uiarum noluit carnem assumere. unde est etiam illud: dominus creauit me principium uiarum suarum, ut inde inciperent qui uellent uenire. apostolus igitur, quamuis adhuc ambularet in uia et ad palmam supernae uocationis sequeretur uocantem dominum, tamen ea quae retro sunt obliuiscens et in ea quae ante sunt extentus iam principium uiarum transierat, hoc est eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus, qui ad ueritatem peruenire et in uita aeterna permanere desiderant. sic enim ait: ego sum uia et ueritas et uita, hoc est "per me peruenitur, ad me peruenitur, in me permanetur". cum enim ad ipsum peruenitur, ad patrem peruenitur, quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur uinciente et tamquam agglutinante nos sancto spiritu, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. ex quo intellegitur, quia nulla res in uia tenere nos debeat, quando nec ipse dominus, in quantum uia nostra esse dignatus est, tenere nos uoluerit, sed transire, ne rebus temporalibus, quamuis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut ad eum ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberauit et collocauit ad dexteram patris, prouehi atque peruehi mereamur. Omnium igitur, quae dicta sunt, ex quo de rebus tractamus, haec summa est, ut intellegatur legis et omnium diuinarum scripturarum plenitudo et finis esse dilectio rei, qua fruendum est, et rei, quae nobiscum ea re frui potest, quia, ut se quisque diligat, praecepto non opus est. hoc ergo ut nossemus atque possemus, facta est tota pro nostra salute per diuinam prouidentiam dispensatio temporalis, qua debemus uti, non quasi mansoria quadam dilectione et delectatione, sed transitoria potius tamquam uiae, tamquam uehiculorum uel aliorum quorumlibet instrumentorum aut si quid congruentius dici potest, ut ea quibus ferimur propter illud ad quod ferimur diligamus. Quisquis igitur scripturas diuinas uel quamlibet earum partem intellexisse sibi uidetur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam caritatem dei et proximi, nondum intellexit. quisquis uero talem inde sententiam duxerit, ut huic aedificandae caritati sit utilis, nec tamen hoc dixerit quod ille quem legit eo loco sensisse probabitur, non perniciose fallitur nec omnino mentitur. inest quippe in mentiente uoluntas falsa dicendi, et ideo multos inuenimus, qui mentiri uelint, qui autem falli, neminem. cum igitur hoc sciens homo faciat, illud nesciens patiatur, satis apparet in una eademque re illum qui fallitur eo qui mentitur esse meliorem, quando quidem pati melius est iniquitatem quam facere. omnis autem, qui mentitur, inique facit, et si cuiquam uidetur aliquando utile esse mendacium, potest uideri utilem aliquando esse iniquitatem. nemo enim mentiens in eo quod mentitur seruat fidem; nam hoc utique uult, ut cui mentitur fidem sibi habeat, quam tamen ei mentiendo non seruat. omnis autem fidei uiolator iniquus est. aut igitur iniquitas aliquando est utilis, quod fieri non potest, aut mendacium semper inutile est. sed quisquis in scripturis aliud sentit quam ille qui scripsit, illis non mentientibus fallitur, sed tamen, ut dicere coeperam, si ea sententia fallitur, qua aedificet caritatem, quae finis praecepti est, ita fallitur, ac si quisquam errore deserens uiam eo tamen per agrum pergat, quo etiam uia illa perducit. corrigendus est tamen et quam sit utilius uiam non deserere demonstrandum est, ne consuetudine deuiandi etiam in transuersum aut peruersum ire cogatur. Asserendo enim temere quod ille non sensit quem legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae contexere nequeat. quae si uera et certa esse contendit, illud non possit . uerum esse quod senserat fitque in eo nescio quomodo, ut amando sententiam suam scripturae incipiat offensior esse quam sibi. quod malum si serpere siuerit, euertetur ex eo. per fidem enim ambulamus, non per speciem; titubabit autem fides, si diuinarum scripturarum uaccillat auctoritas. porro fide titubante caritas etiam ipsa languescit. nam si a fide quisque ceciderit, a caritate etiam necesse est cadat. non enim potest diligere quod esse non credit. porro si credit et diligit, as bene agendo et praeceptis morum bonorum obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id quod diligit esse uenturum. [275] CCLI. QVOD FIDE ET SPE DECEDENTE CARITAS MANEAT ET QVOD TEMPORALE QVID VILESCAT, CVM VENERIT, AETERNVM VERO ARDENTIVS DILIGATVR. EX EODEM LIBRO PRIMO. Itaque tria haec sunt, quibus et scientia omnis et prophetia militat: fides, spes, caritas. Sed fidei succedet species, quam uidebimus, speciei succedet beatitudo ipsa, ad quam peruenturi sumus; caritas autem etiam istis decedentibus augebitur potius. si enim credendo diligimus quod nondum uidemus, quanto magis, cum uidere coeperimus? et si sperando diligimus quo nondum peruenimus, quanto magis, cum peruenerimus ? inter temporalia quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale aliquid plus diligitur, antequam habeatur, uilescit autem, cum aduenerit — non enim satiat animam, cui uera est et certa sedes aeternitatis — aeternum autem ardentius diligitur adeptum quam desideratum. nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare quam se habet, ut ei uilescat, cum minus inuenerit, sed quantum quisque ueniens existimare potuerit, plus perueniens inuenturus est. Homo itaque fide, spe et caritate subnixus eaque inconcusse retinens non indiget scripturis nisi ad alios instruendos. itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus uiuunt. unde in illis arbitror iam impletum esse quod dictum est: siue prophetiae, euacuabuntur, sine linguae, cessabunt, siue scientia, euacuabitur, quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et caritatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes ea quae sunt ex parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac uita potest; nam in comparatione futurae uitae nullius iusti est et sancti uita ista perfecta. ideo: manent, inquit, fides, spes, caritas, tria haec: maior autem horum est caritas, quia et cum quisque ad aeterna peruenerit, duobus istis decedentibus caritas auctior et certior permanebit. Quapropter cum quisque cognouerit finem praecepti esse caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, omnem intellectum diuinarum scripturarum ad ista tria relaturus ad tractationem illorum librorum securus accedat. cum enim diceret: caritas, addidit: de corde puro, ut nihil aliud quam id quod diligendum est diligatur. conscientiam uero bonam subiunxit propter spem; ille enim se ad id quod credit et diligit peruenturum esse desperat cui malae conscientiae scrupulus inest. tertio: et fide, inquit, non ficta. si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non est diligendum et recte uiuendo id speramus, ut nullo modo spes nostra fallatur. CCLII. DE SIGNIS NATVHALIBVS ET DE DATIS. EX LIBRO SECVNDO DE DOCTRINA CHRISTIANA [276] Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens, ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non etiam si quid aliud praeter se significant, uicissim de signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod sunt, sed potius quod signa sunt, id est quod significant. signum est enim res praeter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem uenire, sicut uestigio uiso transisse animal, cuius uestigium est, cogitamus et fumo uiso ignem subesse cognoscimus et uoce animantis audita affectionem animi eius aduertimus set de tuba sonante milites uel progredi se uel regredi et quid aliud pugna postulat oportere nouerunt. signorum igitur alia sunt naturalia, alia data. naturalia sunt quae sine uoluntate atque ullo appetitu significandi praeter se aliquid aliud ex se cognosci faciunt, sicuti est fumus significans ignem. non enim uolens significare id facit, sed rerum expertarum animaduersione et notatione cognoscitur ignem subesse, etiam si fumus solus appareat. sed et uestigium animantis transeuntis ad hoc genus pertinet et uultus irati seu tristis affectionem animi significat etiam nulla eius uoluntate qui aut iratus aut tristis est, aut si quis alius motus animi uultu indice proditur, etiam nobis non id agentibus, ut prodatur. Data uero signa sunt, quae sibi quaeque uidentia inuicem dant ad demonstrandos, quantum possunt, motus animi sui uel sensa aut intellecta quaelibet, nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi, nisi ad depromendum et traiciendum in alterius animum id quod animo gerit qui signum dat. horum igitur signorum genus, quantum ad homines attinet, considerare atque tractare statuimus, quia et signa diuinitus data, quae in scripturis sanctis continentur, per homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt. [277] CCLIII. QVOD INTER OMNIA SIGNA VERBA TENEANT PRINCIPATVM, QVAE PROPTER PECCATVM SVPERBIAE NON POTVERINT CVNCTIS GENTIBVS ESSE COMMVNIA. EX EODEM LIBRO II. Omnia signa uerbis comparata paucissima sunt. uerba enim prorsus inter homines obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo concipiuntur, si ea quisque prodere uelit. nam et odore ungenti dominus, quo perfusi sunt pedes eius, signum aliquod dedit et sacramento corporis et sanguinis sui per gustatum significauit quod uoluit, et cum mulier tangendo fimbriam uestimenti eius salua facta est, nonnihil significat. sed innumerabilis multitudo signorum, quibus suas cogitationes homines exerunt, in uerbis constituta est. nam illa signa omnia, quorum genera breuiter attigi, potui uerbis enuntiare, uerba uero illis signis nullo modo possem. Sed quia uerberato aere statim transeunt nec diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras signa uerborum. ita uoces oculis ostenduntur, non per se ipsas, sed per signa quaedam sua. ista signa igitur non potuerunt communia esse omnibus gentibus peccato quodam dissensionis humanae, cum ad se quisque principatum rapit, cuius superbiae signum est erecta illa turris in caelum, ubi homines impii non solum animos sed etiam uoces dissonas habere meruerunt. Ex quo factum est, ut scriptura diuina, qua tantis morbis humanarum uoluntatium subuenitur, ab una lingua profecta,» qua opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per uarias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret gentibus ad salutem, quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes uoluntatemque illorum a quibus conscripta est inuenire et per illas uoluntatem dei, secundum quam tales homines locutos credimus. Sed multis et multiplicibus obscuritatibus et ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud pro alio sentientes, quibusdam autem locis quid uel falso suspicentur non inueniunt: ita obscure dicta quaedam densissimam caliginem obducunt. quod totum prouisum esse diuinitus non dubito ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio renouandum, cui facile inuestigata plerumque uilescunt. [278] CCLIIII. QVOD EX ALIQVA SIMILITVDINE SCRIPTVRA SVAVIVS EXCITET ANIMVM, VT ILLVD EXEMPLI CAVSA DE CANTICIS CANTICORVM: DENTES TVI SICVT GREX DETONSARVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Quid est, quaeso, quod, si quisquam dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum uita et moribus Christi ecclesia de quibuslibet superstitionibus praecidit eos qui ad se ueniunt et imitatione bonorum sibimet quodam modo incorporat; qui boni fideles et uere boni serui deponentes onera saeculi ad sanctum baptismi lauacrum uenerunt atque inde 85 ascendentes conceptione sancti spiritus fructum dant geminae caritatis, id est dei et proximi — quid est ergo, quod, si haec quisquam dicat, minus delectat audientem, quam si ad eundem sensum locum illum exponat de Canticis canticorum, ubi dictum est ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam femina laudaretur: dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens de lauacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in illis? num aliud homo discit, quam cum illud planissimis uerbis sine similitudinis huius adminiculo audiret? et tamen nescio quomodo suauius intueor sanctos, cum eos quasi dentes ecclesiae uideo praecidere ab erroribus homines atque in eius corpus emollita duritia quasi demorsos mansosque transferre. oues etiam iocundissime agnosco detonsas, oneribus saecularibus tamquam uelleribus positis, et ascendentes de lauacro, id est de baptismate, creaturas omnes geminos, duo praecepta dilectionis, et nullam esseab isto sancto fructu sterilem uideo. sed quare suauius uideam, quam si nulla de diuinis libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere et alia quaestio est. nunc tamen nemo ambigit et per similitudines libentius quaeque cognosci et cum aliqua difficultate quaesita multo gratius inueniri. qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant; qui autem non quaerunt, quia in promtu habent, fastidio saepe marcescunt: in utroque autem languor cauendus est. magnifice igitur et salubriter spiritus sanctus ita scripturas sanctas modificauit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret. nihil enim fere de illis obscuritatibus eruetur, quod non planissime dictum alibi. reperiatur. Ante omnia igitur opus est dei timore conuerti ad cognoscendam eius uoluntatem, quid nobis appetendum fugiendumque praecipiat. timor autem iste cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte necesse est incutiat et quasi clauatis carnibus omnes superbiae motus ligno crucis affigat. deinde mitiscere opus est pietate neque contradicere diuinae scripturae siue intellectae, si aliqua uitia nostra percutit, siue non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere possimus, sed cogitare potius et credere id esse melius et uerius quod ibi scriptum est, etiam si lateat, quam id quod nos per nos ipsos sapere possumus. post istos duos gradus timoris atque pietatis ad tertium uenitur scientiae gradum, de quo nunc agere institui. nam in eo se exercet omnis diuinarum scripturarum studiosus, nihil in eis aliud inuenturus quam diligendum esse deum propter deum et proximum propter deum, et illum quidem ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente, proximum uero tamquam se ipsum, id est ut tota proximi sicut etiam nostri dilectio referatur in deum. de quibus duobus praeceptis, cum de rebus ageremus, libro superiore tractauimus. necesse est ergo, ut primo se quisque in scripturis inueniat amore huius saeculi, hoc est temporalium rerum, implicatum longe seiunctum esse a tanto amore dei et tanto amore proximi, quantum scriptura ipsa praescribit. tum uero timor ille, quo cogitat de iudicio dei, et illa pietas, qua non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum librorum, cogit eum se ipsum lugere. nam ista scientia bonae spei hominem non se iactantem, sed lamentantem facit. quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem diuini adiutorii, ne desperatione frangatur. [279] CCLV DE SIGNIS PROPRIIS ET TRANSLATIS AGENS DAT EXEMPLVM, QVOD BOS PROPRIE PECVS, TRANSLATE EVANGELISTA MON- STRETVR. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Duabus autem causis non intelleguntur quae scripta sunt, si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. sunt autem signa uel propria uel translata. propria dicuntur, cum his rebus significandis adhibentur, propter quas sunt instituta, sicut dicimus bouem, cum intellegimus pecus, quod omnes nobiscum latinae linguae homines hoc nomine uocant. translata sunt, cum et ipsae res, quas propriis uerbis significamus, ad aliquid aliud significandum usurpantur, sicut dicimus bouem et per has duas syllabas intellegimus pecus, quod isto nomine appellari solet, sed rursus per illud pecus intellegimus euangelistam, quem significauit scriptura interpretante apostolo: bouem triturantem non infrenabis. [280] CCLVI. DE RERVM IGNORANTIA, QVAE FACIT OBSCVRAS FIGVRATAS LOCVTIONES, CVM IGNORAMVS VEL ANIMALIVM VEL LAPIDVM VEL HERBARVM NATVRAS. EX EODEM LIBRO II. Rerum autem ignorantia facit obscuras figuratas locutiones, cum ignoramus uel animantium uel lapidum uel herbarum naturas aliarumue rerum, quae plerumque in scripturis similitudinis alicuius gratia ponuntur. nam et de serpente quod notum est totum corpus eum pro capite obicere ferientibus, quantum inlustrat sensum illum, quod dominus iubet astutos nos esse sicut serpentes, ut scilicet pro capite nostro, quod est Christus, corpus potius persequentibus offeramus, ne fides christiana tamquam caput necetur in nobis, si parcentes corpori negemus deum. uel illud, quod per cauernae angustias coartatus deposita uetere tunica uires nouas accipere dicitur, quantum concinit ad imitandam serpentis astutiam exuendumque ipsum ueterem hominem, sicut apostolus dicit, ut induamur nouo, et exuendum per angustias dicente domino: intrate per angustam portam! ut ergo notitia naturae serpentis inlustrat multas similitudines, quas de hoc animante scriptura dare consueuit, sic ignorantia nonnullorum animalium, quae non minus per similitudines commemorat, impedit plurimum intellectorem; sic lapidum, sic herbarum uel quaeque tenentur radicibus. nam et carbunculi notitia, quod lucet in tenebris, multa inluminat etiam obscura librorum, ubicumque propter similitudinem ponitur, et ignorantia berylli uel adamantis claudet plerumque intellegentiae fores. nec aliam ob causam facile est intellegere pacem perpetuam significari oleae ramulo, quem rediens ad arcam columba pertulit, nisi quia nouimus et olei lenem contactum non facile alieno humore corrumpi et arborem ipsam frondere perenniter. multi autem propter ignorantiam hysopi, dum nesciunt, quam uim habeat uel ad purgandum pulmonem uel, ut dicitur, ad saxa radicibus penetranda, cum sit herba breuis atque humilis, omnino inuenire non possunt, quare sit dictum: asparge me hysopo, et mundabor. CCLVII. DE NVMERORVM IMPERITIA, QVAE MVLTA FACIT NON INTELLEGI. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO [281] Numerorum etiam imperitia multa facit non intellegi translate ac mystice posita in scripturis. ingenium quippe, ut ita dixerim, ingenuum non potest nisi mouere, quid sibi uelit quod et Moses et Helias et ipse dominus quadraginta diebus ieiunauerunt. cuius actionis figuratus quidam nodus nisi huius numeri cognitione et consideratione non soluitur. habet enim denarium quater tamquam cognitionem omnium rerum intextam temporibus. quaternario namque numero et diurna et annua curricula peraguntur, diurna matutinis et meridianis, uespertinis nocturnisque horarum spatiis, annua uernis, aestiuis, autumnalibus hiemalibusque mensibus. a temporum autem delectatione, dum in temporibus uiuimus, propter aeternitatem, in qua uiuere uolumus, abstinendum et ieiunandum est, quamuis temporum cursibus ipsa nobis insinuetur doctrina contemnendorum temporum et appetendorum aeternorum. porro autem. denarius numerus creatoris atque creaturae significat scientiam. nam trinitas creatoris est, septenarius autem numerus creaturam indicat propter uitam et corpus. nam in illa tria sunt, unde etiam toto corde, tota anima, tota mente diligendus est deus; in corpore autem manifestissima quattuor apparent quibus constat elementa. in hoc ergo denario, dum temporaliter nobis insinuatur, id est quater ducitur, caste et continenter a temporum delectatione uiuere, hoc est quadraginta diebus ieiunare. hoc lex, cuius persona est in Mose, hoc prophetia, cuius personam gerit Helias, hoc ipse dominus monet, qui tamquam testimonium habens ex lege et prophetis medius inter illos in monte tribus discipulis uidentibus atque stupentibus claruit. deinde ita quaeritur, quomodo quinquagenarius de quadragenario numero exsistat, qui non mediocriter in nostra religione sacratus est propter pentecosten; quomodo ter ductus propter tria tempora ante legem, sub lege, sub gratia, uel propter nomen patris et filii et spiritus sancti adiuncta eminentius ipsa trinitate ad purgatissimae ecclesiae mysterium referatur perueniatque ad centum et quinquaginta tres pisces, quos retia post resurrectionem domini in dextram partem missa ceperunt. ita multis aliis atque aliis numerorum formis quaedam similitudinum in sanctis libris secreta ponuntur, quae propter numerorum imperitiam legentibus clausa sunt. CCLVIII. DE RERVM MVSICARVM IGNORANTIA. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO [282] Non pauca etiam claudit atque obtegit nonnullarum rerum musicarum ignorantia. ceterum et de psalterii et citharae differentia quidam non inconcinne aliquas rerum figuras aperuit, et decem cordarum psalterium non importune inter doctos quaeritur utrum habeat aliquam musicam legem, quae ad tantum neruorum numerum cogat, an uero, si non habet, eo ipso magis sacrate accipiendus sit ipse numerus uel propter decalogum legis. de quo item numero si quaeratur, non nisi ad creatorem creaturamque referendus est uel propter superius expositum ipsum denarium. et ille numerus aedificationis templi, qui commemoratur in euangelio, quadraginta scilicet et sex annorum, nescio quid musicum sonat et relatus ad fabricam dominici corporis, propter quam templi mentio facta est, cogit nonnullos haereticos confiteri filium dei non falso, sed uero et humano corpore indutum. et numerum quippe et musica plerisque locis in sacris scripturis honorabiliter posita inuenimus. [283] Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui VIIII Musas Iouis et Memoriae filias esse finxerunt. refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior uel curiosior esse possit. dicit enim ciuitatem nescio quam — non enim nomen recolo — locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emerent. ita contigisse, ut opera sua quoque illa artifices aeque pulchra explicarent, et placuisse ciuitati omnes nouem atque omnes esse emtas, ut in Apollinis templo dedicarentur. quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse uocabula. non ergo Iuppiter nouem Musas genuit, sed tres fabri ternas creauerunt. tres autem non propterea illa ciuitas locauerat, quia in somnis eas uiderat aut tot se cuiusquam illorum oculis demonstrauerant, sed quia facile erat animaduertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. aut enim uoce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt, aut flatu, sicut tubarum et tibiarum, aut pulsu, sicut in citharis et tympanis et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt. Sed siue ita se habeat quod Varro rettulit, siue non ita, nos tamen non propter superstitionem profanorum debemus musicam fugere, si quid inde utile ad intellegendas sanctas scripturas rapere potuerimus, nec ad illorum theatricas nugas conuerti, si aliquid de citharis et de organis, quod ad spiritalia capienda ualeat, disputemus. neque enim et litteras discere non debuimus, quia earum deum dicunt esse Mercurium, aut quia Iustitiae Virtutique templa dedicauerunt et quae corde gestanda sunt in lapidibus adorare maluerunt, propterea nobis iustitia uirtusque fugienda est. immo uero quisquis bonus uerusque christianus est, domini sui esse intellegat ubicumque inuenerit ueritatem, quam conferens et agnoscens etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet doleatque homines atque caueat, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt., CCLVIIII. DE SIGNIS SVPERSTITIOSIS, QVIBVS PERNICIOSE DAEMONVM SOCIETAS COMPARATVR. EX EODEM LIBRO SVPRA SCRIPTO [284] Duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur: unum earum rerum, quas instituerunt homines, alteram earum, quas animaduerterunt iam peractas aut diuinitus institutas. illud quod est secundum institutiones hominum partim superstitiosum est, partim non est superstitiosum. Superstitiosum est quidquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens uel ad colendam sicut deum creaturam partemue ullam creaturae uel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae, ex quo genere sunt, sed quasi licentiore uanitate, aruspicum et augurum libri. ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sine in praecantationibus siue in quibusdam notis, quos caracteres uocant, sine in quibusque rebus suspendendis atque ligandis uel etiam saltandis quodam modo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas aut etiam manifestas, quae mitiore nomine physica uocant, ut quasi non superstitione implicare, sed natura prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo aurium singularum, aut de strutihonum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextra manu sinistrum pollicem teneas. his adiunguntur milia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius interuenerit. atque illud, quod lapidem calcant tamquam diremtorem amicitiae, minus molestum est quam cum innocentem puerum colapho percutiunt, si pariter ambulantibus intercurrit. sed bellum est, quod aliquando pueri uindicantur a canibus. nam plerumque tam superstitiosi sunt quidam, ut etiam canem, qui medius interuenerit, ferire audeant, non impune; namque a uano remedio cito ille interdum percussorem suum ad uerum medicum mittit. hinc sunt etiam illa: limen calcare, cum ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis, dum se calciat, sternutauerit; redire domum, si procedens offenderit; cum uestis a soricibus roditur, plus tremere suspicione futuri mali quam praesens damnum dolere. unde illud eleganter dictum est Catonis; qui cum esset consultus a quodam, qui sibi a soricibus erosas caligas diceret, respondit non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur. Neque illi ab hoc genere perniciosae superstitionis segregandi sunt, qui genethliaci propter natalium dierum considerationem, nunc autem uulgo mathematici uocantur. Quare istae quoque opiniones quibusdam rerum signis humana praesumtione institutis ad eadem illa quasi quaedam cum daemonibus pacta et conuenta referendae sunt. hinc enim fiet, ut occulto quodam iudicio diuino cupidi malarum rerum homines tradantur inludendi et decipiendi pro meritis uoluntatum suarum inludentibus eos atque decipientibus praeuaricatoribus angelis, quibus ista mundi pars infirma secundum pulcherrimum ordinem rerum diuinae prouidentiae lege subiecta est. quibus inlusionibus et deceptionibus euenit, ut istis superstitiosis et perniciosis diuinationum generibus multa praeterita et futura dicantur nec aliter accidant, quam dicuntur, multaque obseruantibus secundum obseruationes suas eueniant, quibus implicati curiosiores fiant et sese magis magisque inserant multiplicibus laqueis superstitiosissimi erroris. hoc genus fornicationis animae salubriter diuina scriptura non tacuit neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiam: si dixerint uobis, inquit, et ita euenerit, ne credatis eis. non enim quia imago Samuhelis mortui Saul regi uera pronuntiauit, propterea talia sacrilegia, quibus imago illa praesentata est, minus execranda sunt, aut quia in Actibus apostolorum uentriloqua femina uerum testimonium perhibuit apostolis domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundauit. omnes igitur artes huius modi uel nugatoriae uel noxiae superstitionis ex quadam pestifera societate hominum et daemonum quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta penitus sunt repudianda et fugienda christiano, non quod idolum sit aliquid, ait apostolus, sed quia quae immolant gentes, daemoniis immolant et non deo, nolo uos socios daemoniorum fieri. quod autem de idolis et immolationibus, quae honori eorum exhibentur, dixit apostolus, hoc de omnibus imaginariis signis sentiendum est, quae uel ad cultum idolorum uel ad creaturam eiusque partes tamquam deum colendas trahunt uel ad remediorum aliarumque obseruationum curam pertinent, quae non sunt diuinitus ad dilectionem dei et proximi tamquam publice constituta, sed per priuatas appetitiones rerum temporalium corda dissipant miserorum. in omnibus ergo istis doctrinis societas daemonum formidanda atque uitanda est, qui nihil cum principe suo diabulo nisi reditum nostrum claudere atque obserare conantur. sicut autem de stellis, quas condidit et ordinauit deus, humanae et deceptoriae coniecturae ab hominibus institutae sunt, sic etiam de quibusque nascentibus uel quoquo modo diuinae prouidentiae administratione exsistentibus rebus multi multa humanis suspicionibus quasi regulariter coniectata litteris mandauerunt, si forte insolite acciderint, tamquam si mula pariat aut fulmine aliquid percutiatur. Quae omnia tantum ualent, quantum praesumtione animorum quasi communi quadam lingua cum daemonibus foederata sunt. quae tamen plena sunt omnia pestiferae curiositatis, cruciantis sollicitudinis, mortiferae seruitutis. non enim quia ualebant, animaduersa sunt, sed animaduertendo atque signando factum est, ut ualerent, et ideo diuersis diuerse proueniunt secundum cogitationes et praesumtiones suas. illi enim spiritus, qui decipere uolunt, talia procurant cuique, qualibus eum irretitum per suspiciones et consensiones eius uident. sicut enim uerbi gratia una figura litterae, quae deousatim notatur, aliud apud Graecos, aliud apud Latinos ualet, non natura, sed placito et consensione significandi, et ideo qui utramque linguam nouit, si homini Graeco uelit aliquid significare scribendo, non in ea significatione ponit hanc litteram, in qua eam ponit, eum homini soribit Latino; et beta uno eodemque sono apud Graecos litterae, apud Latinos holeris nomen est; et cum dico: "lege", in his duabus syllabis aliud Graecus, aliud Latinus intellegit - sicut ergo hae omnes significationes pro sua cuiusque societatis confessione animos mouent et, quia diuersa confessio est, diuerse monent, nec ideo consenserunt in eas homines, quia iam ualebant ad significationem, sed ideo ualent, quia consenserunt in eas: sic etiam illa signa, quibus perniciosa daemonum societas comparatur, pro cuiusque obseruationibus ualent. quod manifestissime ostendit ritus augurum, qui et antequam obseruent et posteaquam obseruata signa tenuerint, id agunt, ne uideant uolatus aut audiant noces auium, quia nulla ista signa sunt, nisi consensus obseruantis accedat. [285] CCLX. DE SCIENTIA SENTENTIARVM, CONEXIONVM, DEFINITIONVM, DIVISIONVM ET PARTITIONVM. EX EODEM LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA n. Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem animi pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in litteris sanctis sunt, penetranda et dissoluenda plurimum ualet; tantum ibi cauenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi aduersarium. sunt enim multa, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque ita ueras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos decipiant. proposuit enim quidam dicens ei cum quo loquebatur: "quod ego sum, tu non as". at ille consensit. uerum enim erat ex parte uel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. tum ille addidit: „ego autem homo sum." hoc quoque cum ab illo accepisset, conclusit dicens: "tu igitur non es homo". quod genus captiosarum conclusionum scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco, ubi dictum est: qui sophistice loquitur, odibilis est. quamquam etiam sermo non captiosus, sed tamen abundantius, quam grauitatem decet, uerborum ornamenta consectans sophisticus dicitur. sunt etiam uerae conexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consecuntur errorem illius cum quo agitur. quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens ille cuius errorem consecuntur eundem relinquat errorem, quia, si in eodem manere uoluerit, necesse est etiam illa quae damnat tenere cogatur. non enim uera inferebat apostolus, cum diceret: neque Christus resurrexit, et illa alia: inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides uestra et deinceps alia. quae omnino falsa sunt, quia et Christus resurrexit et non erat inanis praedicatio eorum qui hoc annuntiabant, nec fides eorum qui hoc crediderunt, sed ista falsa uerissime conectebantur illi sententiae, qua dicebatur non esse resurrectionem mortuorum. istis autem falsis repudiatis, quoniam uera erant, si mortui non resurgunt, consequens erit resurrectio mortuorum. cum ergo sint uerae conexiones non solum uerarum sed etiam falsarum sententiarum, facile est ueritatem conexionum etiam in scholis illis discere, quae praeter ecclesiam sunt; sententiarum autem ueritas in sanctis libris ecclesiasticis uestiganda est. Ipsa tamen ueritas conexionum non instituta, sed animaduersa est ab hominibus et notata, ut eam possint uel discere uel docere; nam est in rerum ratione perpetue diuinitus instituta. sicut enim qui narrat ordinem temporum, non eum ipse componit, et locorum situs et naturas animalium uel stirpium uel lapidum qui ostendit, non res ostendit ab hominibus institutas, et ille qui demonstrat sidera eorumque motus, non a se uel homine aliquo rem institutam demonstrat: sic etiam qui dicit: "cum falsum est quod consequitur, necesse est, ut falsum sit quod praecedit uerissime dicit neque iste facit, ut ita sit, sed tantum ita esse demonstrat. ex hac regula illud est quod de apostolo commemorauimus. praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum, quod dicebant illi quorum errorem destruebat apostolus. porro illam sententiam praecedentem, qua dicebant non esse resurrectionem mortuorum, necessario sequitur: neque Christus resurrexit. hoc autem quod sequitur falsum est; Christus enim resurrexit. falsum est ergo et quod praecedit. praecedit enim non esse resurrectionem mortuorum. est igitur resurrectio mortuorum. quod totum breuiter ita dicitur: "si non est resurrectio mortuorum, neque Christus resurrexit. Christus autem resurrexit; est igitur resurrectio mortuorum". hoc ergo, ut consequenti ablato auferatur etiam necessario quod praecedit, non instituerunt homines, sed ostenderunt. et haec regula pertinet ad ueritatem conexionum, non ad ueritatem sententiarum. Sed in hoc loco de resurrectione cum ageretur, et regula. conexionis uera est et ipsa in conclusione sententia. in falsis autem sententiis conexionis ueritas est isto modo. faciamus aliquem concessisse: "si animal est coclea, uocem habet". hoc concesso cum probatum fuerit uocem cocleam non habere, quoDiam consequenti ablato illud quod praecedit aufertur, concluditur non esse animal cocleam. quae sententia falsa est, sed ex concesso falso uera conclusionis conexio. ueritas itaque sententiae per se ipsam ualet, ueritas autem conexionis ei eius cum quo agitur opinione uel concessione consistit. ideo autem, ut supra diximus, infertur uera conexione quod falsum est, ut eum cuius errorem corrigere uolumus paeniteat sensisse praecedentia, quorum consequentia uidet esse respuenda. iam hinc intellegere facile est sicut in falsis sententiis ueras, sic in ueris sententiis falsas conclusiones esse posse. fac enim aliquem proposuisse: "si iustus est ille, bonus est et esse concessum; deinde assumsisse: "non est autem iustus"; quo item concesso intulisse conclusionem: "non est igitur bonus". quae tametsi uera sint omnia, non est tamen uera regula conclusionis. non enim, sicut ablato consequenti aufertur necessario quod praecedit, ita etiam ablato praecedenti aufertur necessario quod sequitur. quia uerum est, cum dicimus: nai orator est, homo est", ex qua propositione si assumamus: "non est autem orator": non erit consequens, cum intuleris: "non est igitur homo". Quapropter aliud est nosse regulas conexionum, aliud sententiarum ueritatem. in illis discitur quid sit consequens, quid non consequens, quid repugnans. consequens est: "si orator est, homo est"; "si homo est, orator est" inconsequens; repugnans: "si homo est, quadrupes est". hic ergo de ipsa conexione iudicatur. in ueritate autem sententiarum ipsae per se sententiae, non earum conexio consideranda est. sed ueris certisque sententiis cum incertae uera conexione iunguntur, etiam ipsae certae fiant necesse est. quidam autem sic se iactant, cum ueritatem conexionum didicerint, quasi sententiarum ipsa sit ueritas. et rursus quidam plerumque retinentes ueram sententiam male se contemnunt, quia leges conclusionis ignorant, cum melior sit qui nouit esse resurrectionem mortuorum quam ille qui nouit consequens esse, ut, si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexerit. Item scientia definiendi, diuidendi atque partiendi quamquam etiam in rebus falsis plerumque adhibeatur, ipsa tamen falsa non est neque ab hominibus instituta, sed in rerum ratione comperta. non enim, quia et fabulis suis eam poetae et opinionibus erroris sui uel falsi philosophi uel etiam haeretici, hoc est falsi christiani, adhibere consueuerunt, propterea falsum est neque in definiendo neque in diuidendo aut partiendo aliquid complectendum esse, quod ad rem ipsam non pertinet, aut aliquid quod pertinet praetereundum. hoc uerum est, etiam si ea quae definiuntur aut distribuuntur uera non sint. nam et ipsum falsum definitur, cum dicimus falsam esse significationem rei non ita se habentis, ut significatur, siue alio aliquo modo: quae definitio uera est, quamuis falsum uerum esse non possit. possumus etiam diuidere dicentes duo esse genera falsi, unum eorum quae omnino esse non possunt, alterum eorum quae non sunt, quamuis esse possint. nam qui dicit septem et tria undecim esse, id dicit quod omnino esse non potest. qui autem dicit kalendis, uerbi gratia, ianuariis pluisse, tametsi factum non sit, id tamen dicit quod fieri potuerit. definitio ergo et diuisio falsorum potest esse uerissima, quamuis falsa ipsa utique uera non sint. [286] CCLXI. VT NEC DE ELOQVENTIA SE QVISPIAM IACTET, QVAE NON VT INTELLEGAMVS, SED VT INTELLECTA PROFERAMVS ADHIBETVR. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA II. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae iam eloquentia nominatur, quae nihilominus uera sunt, quamuis eis possint etiam falsa persuaderi; sed quia et uera possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed male utentium peruersitas. nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut ueritatis expressio conciliet auditorem aut ut facile quod intendit insinuet breuis et aperta narratio et uarietas eius sine fastidio teneat intentos et ceterae huius modi obseruationes, quae siue in falsis siue in ueris causis uerae sunt tamen, quantum uel sciri uel credi aliquid faciunt aut ad expetendum fugiendumue animos mouent, et inuentae potius, quod ita se habeant, quam ut ita se haberent, institutae. Sed haec pars cum discitur, magis ut proferamus ea quae intellecta sunt, quam ut intellegamus adhibenda est. illa uero conclusionum et definitionum et distributionum plurimum intellectorem adiuuat. tantum absit error, quo uidentur sibi homines ipsam beatae uitae ueritatem didicisse, cum ista didicerint. quamquam plerumque accidat, ut facilius homines res eas assequantur, propter quas assequendas ista discuntur, quam talium praeceptorum nodosissimas et spinosissimas disciplinas. tamquam si quispiam uolens dare praecepta ambulandi moneat non esse leuandum posteriorem pedem, nisi cum posueris priorem, deinde minutatim quemadmodum articulorum et poplitum cardines oporteat mouere describat; uera enim dicit nec ambulari aliter potest; sed facilius homines haec faciendo ambulant, quam animaduertunt, cum faciunt, aut intellegunt, cum audiunt. qui autem ambulare non possunt, multo minus ea curant quae nec experiendo possunt attendere. ita plerumque citius ingeniosus uidet non esse ratam conclusionem quam praecepta eius capit, tardus autem non eam uidet, sed multo minus quod de illa praecipitur, magisque in his omnibus ipsa spectacula ueritatis saepe delectant, quam ex eis in disputando aut iudicando adiuuamur; nisi forte quod exercitatiora reddunt ingenia, si etiam maligniora aut inflatiora non reddant, hoc est ut aut decipere uerisimili sermone atque interrogationibus ament aut aliquid magnum, quo se bonis atque innocentibus anteponant, se assecutos putent qui ista didicerint. [287] CCLXII. QVOD NVMERI DISCIPLINA NON SIT AB HOMINIBVS INSTITVTA, SED POTIVS INDAGATA ET INVENTA, ET AD DEI LAVDEM, A QVO VERA EST, REFERENDVM EST. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO II. Iam uero numeri disciplina cuilibet tardissimo clarum est quod non sit ab hominibus instituta, sed potius indagata et inuenta. non enim, sicut primam syllabam Italiae, quam breuem pronuntiauerunt ueteres, uoluit Vergilius et longa facta est, ita quisquam potest efficere, cum uoluerit, ut ter terna aut non sint nouem aut non possint efficere quadratam figuram aut non ad ternarium numerum tripla sint, ad senarium sesqua, ad nullum dupla, quia intellegibilis numeri semissem non habent. siue ergo in se ipsis considerentur siue ad figurarum aut sonorum aliarumue motionum leges numeri adhibeantur, incommutabiles regulas habent neque ullo modo ab hominibus institutas, sed ingeniosorum sagacitate conpertas. quae tamen omnia quisquis ita dilexerit, ut iactare se inter imperitos uelit et non potius quaerere, unde sint uera quae tantummodo uera esse persenserit, et unde quaedam non solum uera sed etiam incommutabilia, quae incommutabilia esse comprehenderit, ac sic ab specie corporum usque ad humanam mentem perueniens, cum et ipsam mutabilem inuenerit, quod nunc docta, nunc indocta sit, constituta tamen inter incommutabilem supra se ueritatem et mutabilia infra se cetera ad unius dei laudem atque dilectionem cuncta conuertere, a quo cuncta esse cognoscit,: doctus uideri potest, esse autem sapiens nullo modo. Quam ob rem uidetur mihi studiosis et ingeniosis adulescentius et timentibus deum beatamque uitam quaerentibus salubriter praecipi, ut nullas doctrinas, quae praeter ecclesiam Christi exercentur, tamquam ad beatam uitam capessendam secure sequi audeant, sed eas sobrie diligenterque diiudicent, et si quas inuenerint ab hominibus institutas, uarias propter diuersam uoluntatem instituentium et ignotas propter suspiciones errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus initam societatem per quarundam significationum quasi quaedam pacta atque conuenta, repudient penitus et detestentur, alienent etiam studium a superfluis et luxuriosis hominum institutis. illa uero instituta hominum, quae ad societatem conuiuentium ualent, pro ipsa uitae huius necessitate non neglegant. in ceteris autem doctrinis, quae apud gentes inueniuntur, praeter historiam rerum uel praeteriti temporis uel praesentis, ad sensus corporis pertinentium, quibus etiam utilium artium corporalium experimenta et coniecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis et numeri nihil utile esse arbitror. in quibus omnibus tenendum est Ne quid nimis, et maxime in his quae ad corporis sensus pertinentia uoluuntur temporibus et continentur locis. [288] CCLXIII. QVOD VTILES DISCIPLINAS PHILOSOPHORVM HVIVS SAKCVLI TAMQVAM DIVITIAS DE AEGVPTO EXIENS CHRISTIANVS AVFEBRE DEBEAT. EX LIBRO II. Philosophi autem qui uocantur si qua forte uera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum uindicanda. sicut enim Aegyptii non tantum idola habebant et onera grauia., quae populus Israhel detestaretur et fugeret, sed etiam uasa et ornamenta de auro et argento qu uestem, quae ille populus exiens de Aegypto sibi potius tamquam ad usum meliorem clanculo uindicauit, non auctoritate propria, sed praecepto dei, ipsis Aegyptiis nescienter accommodantibus ea quibus non bene utebantur: sic doctrinae omnes gentilium non solum simulata et superstitiosa figmenta grauesque sarcinas superuacanei laboris habent, quae unusquisque nostrum duce Christo de societate gentilium excidens debet abhominari atque uitare, sed etiam liberales disciplinas usui ueritatis aptiores et quaedam morum praecepta utilissima continent, denique de ipso uno deo colendo nonnulla uera inueniuntur apud eos, quod eorum tamquam aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt, sed de quibusdam quasi metallis diuinae prouidentiae, quae ubique infusa est, eruerunt et quo peruerse atque iniuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum ab eorum misera societate sese animo separat, debet ab eis auferre christianus ad usum iustum praedicandi euangelii. uestem quoque illorum, id est hominum quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati, qua in hac uita carere non possumus, accipere atque habere licuerit in usum conuertenda christianum. nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri? nonne aspicimus, quanto auro et argento et ueste suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus, et doctor suauissimus et martyr beatissimus? quanto Lactantius? quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de uiuis taceam? quanto innumerabiles Graeci? quod prior ipse fidelissimus dei famulus Moses fecerat, de quo scriptum est, quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum. quibus omnibus uiris superstitiosa gentilium consuetudo, et maxime illis temporibus, cum Christi recutiens iugum christianos persequebatur, disciplinas, quas utiles habebat, numquam commodaret, si eas in usum colendi unius dei, quo uanus idolorum cultus scinderetur, conuersum iri suspicaretur; sed dederunt aurum et argentum et uestem suam exeunti de Aegypto populo dei, nescientes, quemadmodum illa quae dabant in Christi obsequium redderentur. illud enim in exhodo factum sine dubio figuratum est, ut hoc praesignaret, quod sine praeiudicio alterius aut paris aut melioris intellegentiae dixerim. Sed hoc modo instructus diuinarum scripturarum studiosus, cum ad eas perscrutandas accedere coeperit, illud apostolicum cogitare non cesset: scientia inflat, caritas aedificat. ita enim sentit, quamuis de Aegypto diues exeat, tamen, nisi pascha egerit, saluum se esse non posse. pascha autem nostrum immolatus est Christus nihilque magis immolatio christianos doeet, quam illud quod ipse clamat tamquam ad eos quos in Aegypto sub Pharaone uidet laborare: uenite ad me qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum lene est et sarcina mea lenis est. quibus, nisi mitibus et humilibus corde, quos non inflat scientia, sed caritas aedificat ? meminerit ergo eorum qui pascha illo tempore per umbrarum imaginaria celebrabant, cum signari postea sanguine agni iuberentur, ysopo fuisse signatos — herba haec humilis et mitis est et nihil fortius et penetrabilius eius radicibus—ut in caritate radicati et fundati possimus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et altitudo et profundum, id est crucem domini. est etiam in ysopo uis purgatoria, ne inflante scientia de diuitiis ab Aegypto ablatis superbe aliquid pulmo tumidus anhelet: asperges me, inquit, ysopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. auditui meo dabis exsultationem et laetitiam. deinde consequenter adnectit, ut ostendat purgationem a superbia significari ysopo: exsultabunt ossa humiliata. Quanto autem minor est auri, argenti uestisque copia, quam de Aegypto ille populus secum abstulit, in comparatione diuitiarum, quas postea Hierosolymae consecutus est, quae maxime in Salomone rege ostenduntur, tanta fit cuncta scientia, quae quidem est utilis collecta de libris gentium, si diuinarum scripturarum scientiae comparetur. nam quidquid homo extra didicerit, si noxium est, ibi damnatur; si utile est, ibi inuenitur. et cum ibi quisque inuenerit omnia, quae utiliter alibi didicerit, multo abundantius ibi inueniet ea quae nusquam omnino alibi, sed in illarum tantummodo scripturarum mirabili altitudine et mirabili humilitate discuntur. hac igitur instructione praeditum cum signa incognita lectorem non impedierint, mitem et humilem corde, subiugatum leniter Christo et oneratum sarcina leui, fundatum et radicatum et aedificatum in caritate, quem scientia inflare non possit, accedat ad ambigua signa in scripturis consideranda et discutienda. [289] CCLXIIII. DE SIGNIS AMBIGVIS ET DISTINCTIONIBVS EXEMPLI GRATIA PONIT, QVALITEB DISTINGVATVB: IN PRINCIPIO ERAT VEBBVM, ET: QVID ELIGAM IGNORO. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA m. Qui eo loco animi est, ut per nos instrui ualeat, sciat ambiguitatem scripturae aut in uerbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstrauimus. Sed cum uerba propria faciunt ambiguam scripturam, primo uidendum est, ne male distinxerimus aut pronuntiauerimus. cum ergo adhibita intentio incertum esse peruiderit, quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de scripturarum planioribus locis et ecclesiae auctoritate percepit, de qua satis egimus, cum de rebus in libro primo loqueremur. quod si ambae uel etiam omnes, si plures fuerint partes ambiguitatis, secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut uideamus, cuinam sententiae de pluribus, quae se ostendunt, ferat suffragium eamque sibi contexi patiatur. iam nunc exempla considera. illa haeretica distinctio: in principio erat uerbum, et nerbum erat apud deum, et deus erat. uerbum, ut alius sit sensus: nerbum hoc erat in principio apud deum, non uult deum uerbum confiteri. sed hoc regula fidei refellendum est, qua nobis de trinitatis aequalitate praescribitur, ut dicamus: et deus erat nerbum, deinde subiungamus: hoc erat in principio apud deum. illa uero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait apostolus: et quid eligam ignoro. compellor autem e duobus, concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo; multo enim magis optimum, manere in carne necessarium propter uos. incertum est enim, utrum e duobus concupiscentiam habens, an compellor autem ex duobus, ut illud adiungatur: concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. sed quoniam ita sequitur: multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut, cum ex duobus compellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem: concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. quae ambiguitas uno consequenti uerbo diiudicatur, quod positum est, enim. quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum compelli ex duobus sed etiam duorum habere concupiscentiam uideretur. sic ergo distinguendum est: et quid eligam ignoro. compellor autem ex duobus. quam distinctionem sequitur: concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. et tamquam quaereretur, quare huius rei potius habeat concupiscentiam: multo enim magis optimum, inquit. cur ergo e duobus ©ompeUitur? quia est manendi necessitas, quam ita subiecit: manere ia carne necessarium propter uos. ubi autem neque praescripto fidei neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest». nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur sententiam distinguere. ueluti est illa ad Corinthios: has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore dei capite nos: nemini nocuimus. dubium quippe est, utrum mundemus nos ab omni inquinatione carnis et spiritus secundum illam sententiam: ut sit sancta et corpore et, spiritu, an mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus: et spiritus perficient.ea sanctificationem in timore dei capite nos. tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt CCLXV. DE AMBIGVIS P«01FVNTLA.TIONIB VS PONIT BUHPU CAVSA : QVIS AGCVSABIT ELECTOS DEI? HI. LIBRO SVPRA. SCRIPTO III [290] Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem obseruanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. nam et ipsae, nisi lectoris nimia uitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur aut praecedentis uel consequentis contextione, sermonis aut, si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiauerit, non sit in culpa. nisi enim fides reuocet, qua credimus deum non accusaturum aduersus electos suos et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: quis accusabit aduersus electos dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur: deus, qui iustificat et item interrogetur: quis est, qui condemnet? et respondeatur: Christus Iesus, qui mortuus est. quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. inter percontationem autem et interrogationem hoc ueteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem uero aut "non" aut "etiam". pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem, qua dicimus: quis accusabit aduersus electos dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: deus, qui iustificat? ut tacite respondeatur: "non" et item percontemur: quis, qui condemnat? rursusque interrogemus: Christus Iesus, qui mortuus est, magis autem, qui resurrexit, qui est in dextera dei et qui interpellat pro nobis? ut ubique tacite respondeatur: "non". at uero illo in loco, ubi ait: quid ergo dicemus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, nisi post percontationem, qua dictum est: quid ergo dicemus? responsio subiciatur: quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. qualibet autem uoce pronuntietur illud quod Natauahel dixit: a Nazareth potest aliquid boni esse, sine affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat, quod ait: a Nazareth, sine totum cum interrogatione dubitantis, non uideo, quomodo discernatur; uterque autem sensus fidem non impedit. est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. nam quod scriptum est: non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti, utrum correpta littera os pronuntiet an producta. si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intellegitur numerus singularis. sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur; nam in graeco non ax\'fxa, sed daxovv positum est. unde plerumque loquendi consuetudo uulgaris utilior est significandis rebus quam integritas litterata. mallem quippe cum barbarismo dici: non est absconditum a te ossum meum, quam ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. sed aliquando dubius syllabae sonus etiam uicino uerbo ad eandem sententiam pertinente diiudicatur; sicuti est illud apostoli: quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt. si tantummodo dixisset: quae praedico uobis, neque subiunxisset: sicut praedixi, non nisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus, utrum in eo quod dixit: praedico producenda an corripienda esset syllaba media. nunc autem manifestum est producendam esse. non enim ait: sicut praedicaui, sed: sicut praedixi. Non solum autem istae sed etiam illae ambiguitates, quae non ad distinctionem uel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt. qualis illa est ad Thessalonicenses: propterea consolati sumus fratres in uobis. dubium enim, utrum "o fratres" an "hos fratres". neutrum autem horum eat contra fidem; sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur uocatiuus, id est "o fratres", quod si uoluisset interpres dicere: "propterea consolationem habuimus fratres, in uobis", minus seruitum esset uerbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe adderetur: "nostri". nemo enim fere ambigeret uocatiuum casum esse, cum audiret: propterea consolati sumus, fratres nostri, in uobis; sed iam hoc periculosius permittitur. ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait apostolus: cotidie morior per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu, ait enim quidam interpres: cotidie morior per uestram iuro gloriam, quia in graeco uox iurantis manifesta est sine ambiguo sono. rarissime igitur et difficillime inueniri potest ambiguitas in propriis uerbis, quantum ad libros diuinarum scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae soluat inspectio. [291] CCLXVL DE AMBIQVITATIBV 8 VERBORVM TBANSLATOBVM, IN QVIBVS CAVENDVM PRAEMONET, NE FIGVRATA LOCVTIO AD LITTERAM ACCIPIATVB. EX LLBBO ITEM IIL Sed uerborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. nam in principio eauendum est, ne figuratam locutionem ad litteram accipias. et ad hoc enim pertinet quod ait apostolus: littera occidit, spiritus autem uiuificat. cum enim figurate dictum sic accipitur. tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur, neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. qui enim sequitur litteram, translata uerba. sicut propria tenet neque illud quod proprio uerbo significatur refert ad aliam significationem, sed si sabbatum audierit uerbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui Continuo uolumine repetuntur, et cum (audierit sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fleri de uictimis pecorum terrenisque fructibus solet. ea demum est miserabilis animae seruitus, Signa pro rebus accipere et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen leuare non posse. Quae tamen seruitus in ludaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quando quidem rebus temporalibus ita subiugati erant. ut unus in eis omnibus commendaretur deus. et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus obseruarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali seruitute uni omnium quem non uidebant placerent deo; quam custodiam tamquam sub paedagogo paruulorum fuisse scribit apostolus. et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista deum, cum iam tempus reuelationis eorum uenisset, ferre non potuerunt atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum, populusque signis illis tamquam rebus astrictus non credebat deum esse uel a deo uenisse, quia ea sicut Iudaeis obseruabantur nollet attendere. sed qui crediderant, ex quibus facta est prima ecclesia Hierosolymitana, satis ostenderunt, quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa, quae temporaliter imposita erant seruientibus, ad unius dei cultum, qui fecit caelum et terram, opinionem obseruantium religarent. [292] CCLXVII. HVNC MODVM PRAEFIGIT INVENIENDAE LOCVTIONIS, PROPRIANE AN FIGVRATA SIT, VT QVIDQVID IN SCRIPTVRIS EX PERSONA DEI VEL SANCTORVM SAEVVM AVT FLAGITIOSVM IMPERITIS VIDETVR, SALVBRITER FIGVRATVM INTELLEGANT. EX EODEM LIBRO m. Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locuti onis, propriane an figurata sit. et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque ad fidei ueritatem proprie referri potest figuratum esse cognoscas. morum honestas ad diligendum deum et proximum, fidei ueritas ad cognoscendum deum pertinet. spes autem cuique sua est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem dei et proximi cognitionemque proficere. de quibus omnibus primo libro dictum est. sed quoniam procliue est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque, ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines uituperare atque damnare consueuerunt, et ea tantum probanda atque laudanda, quae consuetudo eorum cum quibus uiuit admittit, eoque contingit, ut, si quid scriptura uel praeceperit quod abhorreret a consuetudine audientium uel quod non abhorreret culpauerit, si animum eorum iam uerbi uinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. non autem praecipit scriptura nisi caritatem nec culpat nisi cupiditatem et eo modo informat mores hominum. item si animum praeoccupauit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit scriptura, figuratum homines arbitrentur. non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus: praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio. sed omnia haec ad eandem caritatem nutriendam atque roborandam et cupiditatem uincendam atque extinguendam ualent. caritatem uoco motum animi ad fruendum deum propter ipsum et se atque proximum propter deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter deum. quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium uocatur; quod autem agit, ut alteri noceat, facinus dicitur. et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. quae cum exinaniuerint animum et ad quandam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus remoueantur impedimenta flagitiorum ant adiumenta quaerantur. item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit, ut prosit proximo, beneficientia nominatur. et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur. Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in sanctis scripturis legitur ex persona dei uel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum ualet. quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum, quasi figurate dictum sit. sicuti est apostoli: thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet . unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. sed hoc ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere noluerunt. cum autem in homine, cui dominabantur, regna cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis, nisi quia et hic quaedam uerba translata tractantur, sicuti est ira dei et crucifixerunt; sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem uoco. quod autem Hieremiae dicitur: ecce constitui te hodie super gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes, non dubium, quin figurata locutio tota sit ad eum finem referenda, quem diximus. Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum dicta siue etiam facta sunt uel ex dei persona uel ei hominum, quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt, quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut intemperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. neque ullo modo quisquam sobrius crediderit domini pedes ita ungento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia conuiuia detestamur. odor enim bonus fama bona est, quam quisque bonae uitae operibus habuerit, dum uestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est alia est quippe in perditis moribus, alia in Osee prophetae uaticinatione coniunctio meretricis, nec si flagitiose in conuiuiis temulentorum et lasciuorum nudantur corpora, propterea in balneo nudum esse flagitium est. CCLXVIII. DE SENTENTIA GENERALIS IVSTITIAE: QVOD TIBI FIEBI KON VIS, ALII NE FECERIS. EX EODEM LIBRO III [293] Varietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormientes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur nec in sapientiae luce poterant euigilare, putauerunt nullam esse iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam uideri. quae cum sit diuersa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. non intellexerunt, ne multa commemorem, quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, nullo modo posse ulla eorum gentili diuersitate uariari. quae sententia cum refertur ad dilectionem dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. nemo enim uult corrumpi habitaculum suum: non ergo debet corrumpere habitaculum dei, se ipsum scilicet. et nemo uult sibi a quoquam noceri: nec ipse igitur cuiquam nocuerit. Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis dei propter deum, sui et proximi propter deum. [294] CCLXVIII. ITEM DE PIGVRATIS LOCVTIONIBVS NON INTELLECTIS TAMDIV VERSANDIS, QVAMDIV AD REGNVM CARITATIS INTERPRETATIO PERDVCATVB. ITEM EX EODEM TERTIO LIBRO. Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huius modi, ut tamdiu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur, si autem iam hoc proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. si autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et beneficientiam uetare, figurata est. nisi manducaueritis, inquit, carnem filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis, facinus uel flagitium uidetur iubere: figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suauiter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et uulnerata sit. sait scriptura: si esurierit inimicus tuus, ciba illum, sitit, potum da illi. hic nullo dubitante beneficientiam praecepit; sed quod sequitur: hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, maliuolentiae facinus putes iuberi. ne igitur dubitaueris figurate dictum et, cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum, ad beneficientiam te potius caritas reuocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius, quo dolet se inimicum fuisse hominis, a quo eius miseriae subuenitur. item cum ait dominus: qui amat animam suam, perdet eam, non utilitatem uetare putandus est, qua debet quisque conseruare animam suam, sed figurate dictum perdet animam, id est perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, peruersum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. scriptum est: da misericordi et ne suscipias peccatorem. posterior pars huius sententiae uidetur uetare beneficientiam; ait enim: ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias. [295] CCLXX. QVOD SCIRE DEBEAMVS IN OBSEEVATIONIBVS INTELLEGENDA- BVM SCRIPTVRARVM ALIA COMMVNITER PRAECIPI, ALIA SIN- GVLIS QVIBVSQVE GENERIBVS PERSONARVM. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA TERTIO. Saepe autem accidit, ut, quisque in meliore gradu spiritalis uitae uel est uel esse putat, figurate dicta esse arbitretur quae inferioribus gradibus praecipiuntur, ut uerbi gratia, si caelibem amplexus est uitam et se castrauit propter regnum caelorum, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti libri praecipiunt, non proprie, sed translate accipi oportere contendat; et quisquis statuit seruare innuptam uirginem suam, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: trade filiam, et grande opus perfeceris. erit igitur hoc etiam in obseruationibus intellegendarum scripturarum, ut sciamus alia omnibus «ommuaiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad uniuersum statum ualetudinis sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perueniat, in suo quippe genere curandum est quod ad melius genus non potest erigi. CCLXXI. QVOD VNA EADEMQVE BES PER SIMILITVDINEM POSSIT ET IN BONAM PARTEM ACCIPI ET IN MALAM. EX EODEM LIBRO III [296] Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus esse praescriptum ut quod aliquo loco res aliqua per similitudinem significauerit, hoc eam semper significare credamus. nam et in uituperatione posuit fermentum dominus, cum diceret: cauete a fermento Pharisaeorum, et in laude, cum diceret simile esse regnum caelorum mulieri, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. huius igitur uarietatis obseruatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diuersa significent. contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur» sicut hoc est quod de fermento supra diximus. tale est etiam, quod leo aigO-iifcat Christum ubi dicitur: uicit leo de tribu Iuda, significat et diabolum ubi scriptum est: aduersarius uester d\\. bolus tamquam leo rugiena circuit, quaerens quam PTER LIBERVM ARBITRIVM IVDICET. EX EPISTVLA AD VALENTINVM MONACHVM. Obsecro uos, fratres, sicut Corinthios obsecrauit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in nobis schismata. primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in euangelio lohannis apostoli, non uenit iudicare mundum, sed ut saluaretur per ipsum mundus. postea uero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando uenturus est, sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, iudicare uiuos et mortuos. si ergo non est dei gratia, quomodo saluat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum? Prohibet apostolus dicens: nemo glorietur in homine et alio loco: qui gloriatur, in domino glorietur. illi uero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis deus non dederit, sed ipsi sibi, non utique in domino, sed in semet ipsis gloriantur. talibus dicit apostolus: quis enim te discernit? quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis, quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat uas in honorem, non in contumeliam, nisi deus. sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: quis enim te discernit? posset respondere uel uoce uel cogitatione et dicere: "discernit me fides mea", "discernit me oratio oratio, "discernit me iustitia mea": mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: quid gloriaris, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? sic enim gloriantur, quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis, non in domino gloriantur. Dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari. quod omnino falsissimum est, non quia nullum est meritum uel bonum piorum uel malum impiorum; alioquin quomodo indicabit deus mundum? sed misericordiae gratia dei conuertit hominem, de qua psalmus dicit: deus meus, misericordia mea, et: misericordia eius praeueniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit, quando iudicabitur mundus. Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit, ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: quapropter, inquit, carissimi, haec exspectantes satis agite inuiolati et immaculati apud deum reperiri in pace et domini nostri patientiam salutem existimare, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit uobis, ut in omnibus epistulis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines peruertunt, sicut et ceteras scripturas, ad proprium suum interitum. Cauete ergo quod tantus apostolus tantum terribiliter dicit, et ubi sentitis non uos intellegere, interim credite diuinis eloquiis, quia et liberum hominis arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec conuerti potest ad deum nec proficere in deum, et quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura: intellegite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. eo ipso quippe quo praeceptum atque imperatum est, ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: da mihi intellectum, ut discam mandat-a tua, neque in euangelio scriptum esset: tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus: si quis indiget, diceret, sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit: "uoluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona", declinat in dextram. sed rursus illi qui putant bonam uitam esse deserendam, quando audiunt sic dei gratiam praedicari, ut et credatur et intellegatur uoluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt: faciamus mala, ut ueniant bona, in sinistram declinant. ideo uobis dixi: non declinetis in dextram neque in sinistram, hoc est nec sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine dei gratia tribuatis, nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis: quod ipsa gratia dei auertat a uobis. talium quippe uerba sibi proponens apostolus ait quid ergo dicimus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his uerbis hominum errantium et dei gratiam non intellegentium respondit, ut debuit, dicens: absit. si enim mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? nihil dici potuit breuius et melius. quid enim nobis gratia dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato ? ac per hoc ipsi gratiae inuenietur ingratus qui propter illam uult uiuere in peccato, per quam morimur peccato. CCLXXXIII. QVI SINE LEGE PECCAVEKVNT, SINE LEGE PERIBVNT. EX LIBRO DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO [308] Vbi dicitur: "noli hoc et noli illud", et ubi ad aliquid faciendum uel non faciendum in diuinis monitis opus uoluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. nemo ergo deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat, neque cum aliquid secundum deum operatur, alienet hoc a propria uoluntate. quando enim uolens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo de quo dictum est: qui reddet unicuique secundum opera sua. Qui ergo nouerunt diuina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent habere homines de ignorantia. sed nec ipsi sine poena erunt qui legem dei nesciunt. qui enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. quod mihi non uidetur apostolus ita dixisse, tamquam peius aliquid significauerit esse passuros qui legem nesciunt in peccatis suis quam illos qui sciunt. peius enim uidetur esse perire quam iudicari. sed cum hoc de gentibus et Iudaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt, quis audeat Iudaeos, qui in lege peccant, dicere non esse perituros, cum in Christum non crediderint, quando quidem de illis dictum est: per legem iudicabuntur? sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita iudicabuntur, ut pereant. nam si peior est condicio nescientium quam scientium legem dei, quomodo uerum erit quod in euangelio dominus ait: seruus, qui nescit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa. ecce ubi ostendit grauius peccare hominem scientem quam nescientem. nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. uoluntas quippe arguitur in eo de quo dicitur: noluit intellegere, ut bene ageret. sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audiuit omnino quid crederet, sed fortasse, ut mitius ardeat. non enim sine causa dictum est: effunde iram tuam in gentes, quae te non nouerunt, et illud quod ait apostolus: cum uenerit in flamma ignis dare uindictam in eos qui ignorant deum. uerum tamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque: "nesciui", "non audiui", ,,non intellexi", uoluntas conuenitur humana, ubi dicitur: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, quamuis peior apparet de quo dictum est: uerbis non emendabitur seruus durus; si enim intellexerit, non obaudiet. quando autem dicit homo: "non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea uincor", iam quidem de ignorantia non habet excusationem nec deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet. cui tamen dicitur ab apostolo: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. et utique cui dicitur: noli uinci, arbitrium sine dubio uoluntatis eius conuenitur. uelle enim et nolle propriae uoluntatis est. Sed metuendum est, ne ista omnia diuina testimonia et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione arbitrii sic intellegantur, ut ad uitam piam et bonam conuersationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae dei locus non relinquatur et audeat miser homo, quando bene uiuit et bene operatur, uel potius bene uiuere et bene operari sibi uidetur, in se ipso, non in domino gloriari et spem recte uiuendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Hieremiae prophetae dicentis: maledictus homo, qui spem habet in homine, et firmat carnem bracchii sui, et a domino discedit. cor eius. intellegite, fratres, hoc propheticum testimonium. quia enim non dixit propheta: "maledictus homo, qui spem habet in semet ipso", posset allcui uideri ideo dictum esse: maledictus homo, qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. ut ergo ostenderet sic se admonuisse neminem, ut nec in se ipso haberet spem, propterea, cum dixisset: maledictus homo, qui spem habet in homine, mox addidit: et firmat carnem bracchii sui. bracchium pro potentia posuit operandi; in nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. ac per hoc firmat carnem bracchii sui qui potentiam fragilem at- . que inualidam, id est humanam, sufficere sibi ad bene operandum putat nec adiutorium sperat a domino. propter hoc enim subiecit: et a domino discedit cor eius. nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem bracchii nostri, nec a domino discedat cor nostrum,: sed ei dicat: adiutor meus esto, ne derelinquas me. Meminerimus eum dicere: et conuertimini et uiuetis, cui dicitur conuertenos, deus. meminerimus deum dicere: proicite a uobis omnes impietates uestras, cum ipse iustificet impium. meminerimus ipsum dicere: facite uobis cor nouum et spiritum nouum, qui dicit: dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo uobis. quomodo ergo quod dicit: facite uobis, hoc dicit: dabo uobis? quare iubet, si ipse daturus est? quare dat, si homo facturas:; est, nisi quia dat quod iubet, cum adiuuat, ut faciat cui iubet? semper est autem in nobis uoluntas libera, sed non semper est bona. aut enim a iustitia libera est, quando seruit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando seruit iustitiae, et tunc est bona. gratia uero dei semper est bona et per hanc fit, ut sit homo uoluntatis bonae, qui prius fuit uoluntatis malae. per hanc etiam fit, ut ipsa bona uoluntas, quae iam esse coepit, augeatur et tam magna fiat, ut possit implere diuina mandata, cum uoluerit, cum ualde perfecteque uoluerit. ad hoc enim ualet quod scriptum est: si uolueris, conseruabis mandata, ut homo, qui uoluerit et non potuerit, nondum se plene uelle cognoscat et oret, ut habeat tantam uoluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. sic quippe adiuuatur, ut faciat quod iubetur. tunc enim utile est uelle, cum possumus, et tunc utile est posse, cum uolumus. nam quid prodest, si quod non possumus uolumus aut quod possumus nolumus? Magnum aliquid se scire Pelagiani putant, quando dicunt: "non iuberet deus quod sciret non posse ab homine fieri". quis hoc nesciat ? et ideo iubet aliqua, quae non possumus, ut nouerimus quid ab illo petere debeamus. ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. denique ipse qui dixit: si uolueris, conseruabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me? iam certe mandata acceperat: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. cum ergo uerum sit quod dixit: si uolueris, conseruabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in psalmo: pone, domine, custodiam ori meo? non ei sufficit mandatum dei et uoluntas sua, quando quidem, si uoluerit, conseruabit mandata? quam multa dei mandata sunt contra superbiam. iam nouit ea: si uoluerit, conseruabit ea. quare ergo paulo post dicit: domine pater et deus uitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? iam dixerat ei lex: non concupisces; uelit ergo et faciat quod iubetur, quoniam, si uoluerit, conseruabit mandata. quare sequitur et dicit: concupiscentiam auerte a me? contra luxuriam deus quam multa mandauit. faciat ea, quia, si uoluerit, conseruabit mandata. quid est, quod clamat ad deum: uentris appetitio et concubitus ne apprehendat me? si haec ei in praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: ex ista oratione mea, qua haec a domino peto, intellegite quomodo dixerim: si uolueris, conseruabis mandata. certum est enim nos mandata seruare, si uolumus; sed quia praeparatur uoluntas a domino, ab illo petendum est, ut tantum uelimus, quantum sufficit, ut uolendo faciamus. certum est nos uelle, cum uolumus; sed ille facit, ut uelimus, de quo dictum est, ut paulo ante posui, quod praeparatur uoluntas a domino, de quo dictum est: a domino gressus hominis dirigentur, et uiam eius uolet, de quo dictum est: qui operatur in uobis et uelle. certum est nos facere, cum facimus; sed ille facit, ut faciamus, praebendo uires efficacissimas uoluntati, qui dixit: faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia mea obseruetis et faciatis. cum dicit: faciam, ut faciatis, quid aliud dicit nisi: auferam a uobis cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo carneum, unde faciatis? et hoc quid est nisi ut "auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor oboediens, unde faciatis"? ille facit, ut faciamus, cui dicit homo: pone, domine, custodiam ori meo; hoc est enim dicere:, "fac, ut ponam custodiam ori meo". quod beneficium dei iam. fuerat consecutus qui dixit: posui ori meo custodiam. Qui ergo uult facere dei mandata et non potest, iam quidem habet uoluntatem bonam, sed adhuc paruam et inualidam; potuerit autem, cum magnam habuerit et robustam. quando ergo martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique uoluntate, hoc est magna caritate, fecerunt. de qua caritate ipse dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. unde et apostolus dicit: qui enim diligit proximum, legem impleuit. nam: non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, etsi quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis dilectio. ipsam caritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore dominum ter negauit. timor enim non est in caritate, sicut ait Iohannes euangelista in epistula sua, sed perfecta caritas foris mittit timorem. et tamen, quamuis parua et inperfecta, non deerat, quando dicebat domino: animam meam pro te ponam. putabat enim se posse quod uelle sentiebat. et quis istam etsi paruam dare coeperat caritatem nisi ille, qui praeparat uoluntatem et cooperando perficit quod operando incipit, quoniam ipse ut uelimus operatur incipiens qui uolentibus cooperatur perficiens? propter quod ait apostolus: certus sum, quoniam qui operatur in uobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. ut ergo uelimus, sine nobis operatur; cum autem uolumus et sic uolumus, ut faciamus, nobiscum cooperatur. tamen sine illo uel operante, ut uelimus, uel. cooperante, cum uolumus, ad bona pietatis opera nihil ualemus. de operante illo, ut uelimus, dictum est: deus est enim, qui operatur in nobis et uelle; de cooperante illo, cum iam uolumus et uolendo facimus: scimus, inquit, quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum. quid est omnia, nisi et ipsas terribiles saeuasque passiones? sarcina quippe illa, quae infirmitati grauis est, leuis efficitur caritati. talibus enim dominus dixit esse suam sarcinam leuem, qualis Petrus fuit, quando passus est pro Christo, non qualis fuit, quando negauit Christum. istam caritatem, id est dinino amore ardentissimam uoluntatem, commendans apostolus dicit: quis nos separabit a caritate Christi? et cetera. CCLXXXIIII. QVOD CORDIS INDVRATIO PRAECEDENTIBVS MALIS FIAT. EX EODEM LIBRO DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO [309] Scriptum est in Prouerbiis Salomonis: sicut impetus aquae, sic cor regis in manu dei; quocumque uoluerit, declinabit illud. et in psalmo CIIII legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit deus: et conuertit cor eorum, ut odissent populum eius, ut dolum facerent in seruos eius. in litteris etiam apostolicis uidete quae scripta sunt. in epistula Pauli apostoli ad Romanos: propterea tradidit illos deus in desideria cordis eorum in immunditiam; item paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: sicut non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conueniunt. et ad Thessalonicenses in epistula secunda ait de quibusdam: pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent, ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati, ait. His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur operari deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem, iusto. fixum enim debet esse et immobile in corde uestro, quia non est iniquitas apud deum. ac per hoc, quando legitis in litteris ueritatis a deo seduci homines aut obtundi uel indurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur, ne incurratis in illud prouerbium Salomonis: insipientia uiri uiolat uiam eius, deum autem causatur in corde suo. gratia. uero non secundum merita hominum datur; alioquin gratia iam non est gratia, quia ideo gratia uocatur, quia gratis datur. si autem potens est siue per angelos bonos siue per malos siue quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum pro meritis eorum quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam aut creuit per propriam uoluntatem: quid mirum est, si per spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona qui operatus est, ut ipsa corda essent ex malis bona? Sed suspicentur homines quaelibet opera bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per dei gratiam, non intellegentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam negare se gratiam; sed, ut dixi, quod uolunt de maioribus suspicentur. de paruulis certe Pelagiani quid respondeant non inueniunt, quorum nec uoluntas ulla est in accipienda gratia, cuius uoluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari uidemus, quando baptizantur et diuina sacramenta percipiunt, quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam libero uterentur arbitrio. et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia apertissime nullo bono merito praecedente. alioquin gratia iam non esset gratia. et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta dei prouidentia in manibus piorum quomodocumque perueniunt, aliquando filii fidelium non eam consequantur aliquo impedimento exsistente, ne possit periclitantibus subueniri. fiunt uero ista per occultam: dei prouidentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia et inuestigabiles uiae. quod ut apostolus diceret, quid praedixit? intuemini enim. agebat autem de Iudaeis et gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est ad gentes, et ait: sicut enim aliquando uos non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate: ita et hi non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem ueritatem, sed magnam profunditatem, quomodo conclusit deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala, ut uenirent bona, mox exclamauit atque ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! haec enim iudicia inscrutabilia et inuestigabiles uias peruersi homines non cogitantes et procliues ad reprehendendum, non idonei ad intellegendum putabant et iactitabant apostolos dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. quod absit ut apostoli dicerent, sed homines non intellegentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit apostolus: lex autem subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit it delictum, superabundauit gratia. sed utique gratia id agit, ut iam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseuerent in malis et reddi sibi existiment bona. non itaque debent dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, sed: "fecimus mala, et uenerunt bona; iam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona." propter quod scriptum est in psalmo: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. prius itaque non ideo uenit filius hominis in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum, hoc autem propter misericordiam; postea uero propter iudicium uenturus est iudicare uiuos et mortuos, quamuis et in hoc tempore ipsa saluatio non fiat sine iudicio, sed occulto; ideo ait: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. Ad occulta ergo dei iudicia reuocate, quando uidetis in una causa, quam certe habent omnes paruuli, hereditarium malum trahentes ex Adam, huic subueniri, ut baptizetur, illi non subueniri, ut in ipsa obligatione moriatur, illum baptizatum relinqui in hac uita, quem praesciuit deus impium futurum, istum uero baptizatum rapi ex hac uita, ne malitia mutaret intellectum eius, et nolite in istis dare iniustitiam uel insipientiam deo, aput quem iustitiae fons est et sapientiae, sed, sicut uos exhortatus sum ab initio sermonis huius, in quod peruenistis, in eo ambulate, et hoc quoque deus uobis reuelabit, etsi non in hac uita, certe in altera. nihil est enim occultum, quod non reuelabitur. quando ergo audistis dicentem dominum: ego dominus seduxi prophetam illum, et, quod ait apostolus: cuius uult miseretur, et quem uult obdurat, in eo quem seduci permittit uel obdurari mala eius merita credite, in eo uero cuius miseretur gratiam dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis fideliter et indubitanter agnoscite. nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit deus: ego induraui Pharaonem uel: induraui aut indurabo cor Pharaonis. non enim propterea ipse Pharao non indurauit cor suum. nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia dicente scriptura: et ingrauauit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum. ac per hoc et deus indurauit per iustum iudicium et ipse Pharao per liberum arbitrium. certi ergo estote, quia non erit inanis labor uester, si in bono proposito proficientes perseueretis usque in finem. deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius. reddet omnino deus et mala pro malis, quoniam iustus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est. tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia, et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia, et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia. [310] CCLXXXV. BINA QVAEDAM DIVIDIT: POSSE NON PECCARE ET NON POSSE PECCARE. SIMILITER ET DE MORTE. EX LIBRO DE CORREP- TIONE ET GRATIA. Quid autem erit liberius libero arbitrio, quando non potuerit seruire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? nunc autem pro peccato perdito bono merito in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat. Quapropter bina ista quid inter se differant diligenter et uigilanter intuendum est, posse non peccare et non posse peccare, posse non mori et non posse mori, bonum posse non deserere, bonum non posse deserere. potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. numquid dicturi sumus: "non potuit peccare" qui tale habebat liberum arbitrium? aut: "non potuit mori" cui dictum est: si peccaueris, morte morieris? aut: "non potuit bonum deserere", cum hoc peccando deseruerit et ideo mortuus sit? prima ergo libertas uoluntatis erat, posse non peccare; nouissima erit multo maior, non posse peccare. prima immortalitas erat posse non mori; nouissima erit multo maior, non posse mori. prima erat perseuerantiae potestas bonum posse non deserere; nouissima erit perseuerantiae felicitas bonum non posse deserere. numquid quia erunt bona nouissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima uel nulla uel parua? Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. aliud est adiutorium, sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium, quo aliquid fit. nam sine alimentis non possumus uiuere, nec tamen, cum affuerint alimenta, eis fit, ut uiuat qui mori uoluerit. ergo adiutorium alimentorum est, sine quo non fit, non quo fit, ut uiuamus. at uero beatitudo, quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. adiutorium est enim non solum, sine quo non fit, uerum etiam quo fit propter quod datur. quapropter hoc adiutorium et quo fit est et sine quo non fit, quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus, et si data numquam fuerit, numquam erit. alimenta uero non consequenter faciunt, ut homo uiuat, sed tamen sine illis non potest uiuere. primo itaque homini, qui in eo bono, quo factus erat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret, ut perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset. nunc uero sanctis in regnum dei per gratiam dei praedestinatis non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed tale, ut eis perseuerantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseuerantes esse non possint, uerum etiam ut per hoc donum non nisi perseuerantes sint. non solum enim dixit: sine me nihil potestis facere, uerum etiam dixit: non uos me elegistis, sed ego elegi uos et posui uos,\'ut eatis et fructum afferatis et fructus uester maneat. quibus uerbis eis non solum iustitiam uerum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Christo enim sic eos ponente, ut eant et fructum afferant et fructus eorum maneat, quis audeat dicere: "non manebit"? quis audeat dicere: "forsitan non manebit"? sine paenitentia sunt enim dona et uocatio dei, sed uocatio eorum qui secundum propositum uocati sunt. pro his igitur interpellante Christo, ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem, ac per hoc perseuerabit usque in finem, nec eam nisi manentem uitae huius inuenit finis. Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot et tantas temtationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseuerantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus. hoc sanctorum martyria docuerunt. denique ille et terrente nullo et insuper contra dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate, isti autem, non dico terrente mundo, sed saeuiente, ne starent, steterunt in fide. cum uideret ille bona praesentia, quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non uiderent? unde hoc, nisi donante illo a quo misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, a quo acceperunt spiritum non timoris, quo persequentibus cederent, sed uirtutis et caritatis et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cuncta cruciantia superarent? illi ergo sine peccato ullo data est cum qua conditus est uoluntas libera, et eam fecit seruire peccato; horum uero cum fuisset uoluntas serua peccati, liberata est per illum qui dixit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, et acceperunt tantam per istam gratiam libertatem, ut, quamuis quamdiu hic uiuant pugnent contra concupiscentias peccatorum eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant cotidie: dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra seruiant peccato, quod est ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. de quo peccato, quoniam non expressum est, possunt multa et diuersa sentiri. ego autem dico id esse peccatum, fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. huic peccato ultra non seruiunt, non prima condicione sicut ille liberi, sed per secundum Adam dei gratia liberati et ista liberatione habentes liberum arbitrium, quo seruiant deo, non captiuentur a diabolo. liberati enim a peccato serui sunt facti iustitiae, in qua stabunt usque in finem, donante sibi perseuerantiam illo qui eos praesciuit et praedestinauit et secundum propositum uocauit et iustificauit et glorificauit. Quod autem etiam perseueraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseueraturos habeatur incertum, non aliter haec audire debent quibus expedit non altum sapere, sed timere. quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate,\' uiuitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat, quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cauenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus? hinc apostolis dicebatur: si manseritis in me, dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros; et per prophetam: si uolueritis et obaudieritis me, cum sciret. ipse in quibus operaretur et uelle; et similia multa dicuntur. propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes, etiam qui bene currunt, timeant, dum occultum est qui perueniant — propter huius ergo utilitatem secreti credendum\' est quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi. usque in finem in fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere et aliquandiu fideliter ac iuste uiuere et postea cadere neque de hac uita, priusquam hoc eis contingat, auferri.I quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo uitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam, qua pie uiuitur, peruenirent, deinceps iam securi numquam se ab illo esse casuros. quae praesumtio in isto temtationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas. denique etiam hoc erit; sed tunc, quod iam est in angelis, etiam in hominibus erit, quando superbia ulla esse non poterit. CCLXXXVI. QVOD NEC GRATIA PROHIBEAT CORREPTIONEM NEC CORREPTIO GRATIAM. EX LIBRO DE CORREPTIONE ET GRATIA [311] Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus . pereat? neque enim dilectionis uiscera maiora gestamus quam beatus apostolus, qui dicit: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete, ne quis pro malo malum alicui reddat. ubi intellegendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed praua dissimulatione neglegatur. dicit enim: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. quod de his peccatis accipiendum est, quae non latent, ne contra domini sententiam putetur locutus. ille enim dicit: si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. uerum tamen et ipse seueritatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: si nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. et quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem nec correptio negat gratiam, et ideo sic est praecipienda iustitia, ut a deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque iusta correptio neglegatur, omnia uero haec cum caritate fiant, quoniam caritas nec facit peccatum et operit multitudinem peccatorum. [312] CCLXXXVII. . DE PRAEDESTINATIONE, QVAE NON POSSIT ESSE SINE PRAE- SCIENTIA, PRAESCIENTIA VERO POSSIT ESSE SINE PRAEDESTI- NATIONE. EX LIBRO AD PROSPERVM ET HILARIVM. Praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse. potest autem esse sine praedestinatione praescientia. praedestinatione quippe deus ea praesciuit quae fuerat ipse facturus; unde dictum est: fecit quae futura. sunt. praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata, quia, etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum — unde dictum est: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt - non ibi peccatum dei est, sed iudicium. quocirca praedestinatio dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, gratia uero est ipsius praedestinationis effectus. quando ergo promisit deus Abrahae in semine eius fidem gentium dicens: patrem multarum gentium posui te - unde dicit apostolus: ideo ex fide, ut secundum gratiam, firma sit promissio omni semini — non de nostrae uoluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciunt homines bona, quae pertinent ad colendum deum, ipse facit, ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt, ut ipse faciat quod promisit. alioquin ut dei promissa compleantur, non in dei, sed in hominum est potestate, et quod a domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. non autem sic credidit Abraham, sed credidit dans gloriam deo, quoniam quae promisit potens est et facere. non ait: "praedicere" non ait: "praescire". nam et aliena facta potens est praedicere atque praescire; sedait:potensestetfacere, ac per hoc facta non aliena, sed sua. An forte opera bona gentium deus promisit Abrahae in semine eius, ut hoc promitteret quod ipse facit, non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt, sed ut promitteret quod ipse facit, illam praesciuit homines esse facturos? non quidem sic apostolus loquitur. filios quippe deus promisit Abrahae, qui fidei eius uestigia sectarentur; quod apertissime dicit. sed si opera gentium promisit, non fidem, profecto, quoniam non sunt bona opera nisi ex fide — iustus enim ex fide uiuit, et: omne, quod non est ex fide, peccatum est, et: sine fide impossibile est placere — nihilominus, ut impleat quod promisit deus, in hominum est potestate. nisi enim homo faciat quod deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet, hoc est: nisi habeat homo fidem ex semet ipso, non implet deus quod promisit, ut opera iustitiae dentur ex deo. ac per hoc, ut promissa sua deus possit implere, non est in dei, sed in hominis potestate. quod si ueritas et pietas non credere uetat, Credamus cum Abraham, quoniam quae promisit potens est et facere. promisit autem filios Abrahae. quod esse non possunt, si non habent fidem. ergo ipse donat et fidem. Sane cum apostolus dicat: ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio, miror homines infirmitati suae se malle committere quam firmitati promissionis dei. "sed incerta est mihi" inquit "de me ipso uoluntas dei". quid ergo? tuane tibi uoluntas de te ipso certa est nec times: qui uidetur stare, ne cadat, timeat? cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem caritatemque committit? ,,Sed cum dicitur" inquiunt "si credideris, saluus eris, unum horum exigitur, alterum offertur: quod exigitur, in hominis, quod offertur, in dei est potestate". cur non utrumque in dei, et quod iubet et quod offert? rogatur enim, ut det quod iubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides, rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides. et in suis igitur incrementis et in suis initiis dei donum est fides. sic autem dicitur: si credideris, saluus eris, quemadmo-is dum dicitur: si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. si spiritu, inquit, facta carnis mortificaueritis, uiuetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur, ut autem uiuamus, offertur. num igitur placet, ut facta carnis mortificare non donum dei esse dicamus neque id donum dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio uitae, si hoc fecerimus, oblato? absit, hoc ut placeat participibus et defensoribus gratiae. Pelagianorum est error iste damnabilis, quorum mox apostolus ora obstruxit adiungens: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt, ne facta mortificare nos carnis non per dei, sed per nostrum spiritum crederemus. de quo dei spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout. uult. inter quae omnia, sicut scitis, nominauit et fidem. sicut ergo, quamuis donum dei sit facta carnis mortificare, exigitur tamen a nobis proposito praemio uitae: ita donum dei est et fides, quamuis et ipsa, cum dicitur: si credideris, saluus eris, proposito praemio salutis exigatur a nobis. ideo haec et nobis praecipiuntur et dona dei esse monstrantur, ut intellegatur, quod et nos ea facimus et deus facit, ut illa faciamus, sicut per prophetam Ezechihelem apertissime dicit. quid enim apertius quam ubi dicit: ego faciam, ut faciatis? locum ipsum scripturae attendite, et uidebitis illa deum promittere facturum se ut faciant, quae iubet, ut fiant. non sane ibi tacet merita eorum, sed mala, quibus se ostendit reddere pro malis bona hoc ipso, quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit, ut faciant diuina mandata. Sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam dei per Iesum Christum dominum nostrum uere esse gratiam, id est non secundum merita nostra dari, quamuis euidentissime diuinorum eloquiorum testimoniis asseratur, tamen apud eos, qui, nisi aliquid sibi assignent quod priores dent, ut retribuatur eis, ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquando in aetate maiorum iam utentium uoluntatis arbitrio. sed ubi uenitur ad paruulos et ad ipsum mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, omnis deficit praecedentium gratiam dei humanorum assertio meritorum, quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a ceteris, ut pertineant ad liberatorem hominum, nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum. Quis enim audiat, quod dicuntur paruuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac uita, et ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala, non eorum uitam bonam uel malam deo remunerante uel damnante, sed nullam? apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. ait enim: omnes: astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. gessit, inquit, non adiunxit: "uel gesturus fuit". sed unde hoc talibus uiris in mentem uenerit nescio, ut futura, quae non sunt futura, puniantur aut honorentur merita paruulorum. cur autem dictum est secundum ea quae per corpus gessit hominem iudicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus nec per ullum corporis membrum, et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena iustissime debeatur, sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo: non est deus? quid est ergo: secundum ea quae per corpus gessit, nisi secundum ea quae gessit eo tempore, quo in corpore fuit, ut per corpus intellegamus per corporis tempus? post corpus autem nemo erit in corpore nisi resurrectione nouissima, non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia. CCLXXXVIII. QVOD OSTIVM VERBI APERIATVB, CVM COR AVDIENTIS APERI- TVR, VT CREDAT. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO [313] Quomodo aperitur ostium uerbi, nisi cum sensus aperitur audientis, ut credat, et initio fidei facto ea quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat, ne per infidelitatem corde clauso ea quae dicuntur improbet ac repellat? unde et ad Corinthios ait: permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, et aduersarii multi. quid hic aliud potest intellegi nisi praedicato ibi per eum primitus euangelio credidisse multos et multos eiusdem fidei aduersarios extitisse secundum illud domini: nemo uenit ad me, nisi cui datum fuerit a patre meo, et: uobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum? ostium ergo apertum est in eis quibus datum est, aduersarii autem multi ex eis quibus non est datum. Itemque ad eosdem in secunda epistula idem apostolus: cum uenissem, inquit, Troadem in euangelio Christi, et ostium mihi apertum esset in domino, non habui requiem spiritui meo, quod non inueni Titum, fratrem meum, sed uale illis faciens exii in Macedoniam. quibus uale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus euangelizanti apertum est ostium? quid autem adiungat attendite: deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt et in his qui pereunt, quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor uitae in uitam. ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor inuictissimus gratiae; ecce unde gratias agit: quia Christi bonus odor sunt apostoli deo et in his qui salui fiunt gratia eius et in his qui pereunt iudicio eius. sed ut minus suscenseatur haec parum intellegentibus, ipse admonet, cum adiungit et dicit: et ad haec quis idoneus? uerum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significauit apostolus. quid est enim: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium uerbi, nisi apertissima demonstratio etiam ipsum initium fidei donum dei? non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. hoc donum caelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut scriptura dicit in Actibus apostolorum, deus aperuerat sensum eius et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur. sic enim uocabatur, ut crederet. agit quippe deus quod uult in cordibus hominum uel adiuuando uel iudicando, ut etiam per eos impleatur quod manus eius et consilium praedestinauit fieri. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon teste scriptura probauimus: quod deus uult fieri nisi uolentibus hominibus oportet fieri, inclinari corda, ut hoc uelint, eo scilicet inclinante, qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et uelle, ad causam, de qua disseruimus, non pertinere dixerunt. quid est aliud nihil dicere et tamen contradicere? nisi forte existimant ad regna terrena facienda deum inclinare, ad regnum uero caeleste optinendum deum non inclinare quorum uoluerit uoluntates? sed, puto, propter regnum caelorum, non propter regnum terrenum esse dictum: inclina cor meum in testimonia tua, uel: a domino gressus hominis diriguntur, uel: paratur uoluntas a domino, uel: dabo eis cor aliud, et spiritum nouum dabo eis. audiant etiam illud: spiritum meum dabo in uobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis; audiant: a domino corriguntur gressus uiri; audiant: omnis uir uidetur sibimet ipse iustus, dirigit autem corda dominus; audiant: crediderunt quotquot erant praeordinati in uitam aeternam a m. audiant et alia, quaecumque non dixi, quibus ostenditur deus ad regnum etiam caelorum et ad uitam aeternam parare et conuertere hominum uoluntates. cogitate autem, quale sit, ut credamus ad constituenda regna terrena hominum uoluntates operari deum et ad capessendum regnum caelorum homines operari uoluntates suas. CCLXXXVIII. QVOD GRATIA PRAEVENIAT FIDEM PRAESTETQVE PERSEVE- RANTIAM. EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE [314] Praeuenit ergo et fidem gratia. alioquin si fides eam praeuenit, procul dubio praeuenit et uoluntas, quoniam fides sine uoluntate non potest esse. si autem gratia praeuenit fidem, quoniam praeuenit uoluntatem, profecto praeuenit omnem oboedientiam, praeuenit etiam caritatem, qua una deo ueraciter et suauiter oboeditur. et haec omnia gratia in eo cui datur et cuius haec omnia praeuenit operatur. Restat in his bonis usque in finem perseuerantia, quae frustra a domino cotidie poscitur, si non eam dominus per gratiam suam in illo cuius orationem exaudit operatur. uidete etiam, a ueritate quam sit alienum negare donum dei esse perseuerantiam usque in finem huius uitae, cum uitae huic, quando uoluerit, ipse det finem: quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseuerare usque in finem. sed mirabilior et fidelibus euidentior largitas bonitatis dei est, quod etiam paruulis, quibus oboedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia. ista igitur sua dona, quibuscumque deus donat, procul dubio se donaturum praesciuit esse et in sua praescientia praeparauit. quos ergo praedestinauit, ipsos et uocauit, uocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est: sine paenitentia sunt dona et uocatio dei. namque in sua quae falli mutarique non potest praescientia opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare. CCXC. . QVOD PARVVLI, SI PECCATVM ORIGINALE NON ESSET, NVLLI MALO TENERENTVR OBNOXII. EX LIBRO CONTRA IVLIANVM TERTIO [315] Frustra itaque putas ideo in paruulis non esse delictum, quia sine uoluntate, quae in eis nulla est, esse non potest. hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium. quod si nullum esset, profecto nullo malo paruuli obstricti nihil mali uel in corpore uel in anima sub tanta iusti dei potestate paterentur. quod tamen et ipsum a mala uoluntate primorum hominum sumsit exordium. ita nisi uoluntas mala non est cuiusquam ulla origo peccati. haec si sapias, simpliciter et ueraciter gratiam Christi erga paruulos confiteberis nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse paruulos, quod quidem postea estis forte dicturi, aut tam magnum sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in saluatore baptizentur, sed non saluentur, a liberatore redimantur, sed non liberentur, lauacro regenerationis lauentur, sed non abluantur, exhorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur, sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur; hoc totum propterea, quia timetis dicere: "non baptizentur", ne non solum facies uestrae sputis oblinantur uirorum, uerum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur. Nos certe causam, cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. uos autem, qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini, cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes. nisi forte et ipsos aut esse aut sub diabolo esse negabitis, nec uos euangelium commonebit, ubi forsitan propter uos interrogauit dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet filium suum ab infantia sua daemonio tam graui uexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. ecce ego, ut sint paruuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. nuptiae quidem habent ordinem suum et benedictionem suam bonumque suum, quod nec subintrante peccato amittere potuerunt. tu autem, quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime uexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa uexatione moriatur, responde, si potes. non uis enim quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire. Sed uidelicet egregius dialecticus non me pateris elabi, sed presse interrogabis et breuiter, in paruulis actionem ream an naturam putem, et ad utrumque respondens: "si actione" inquis "ostende, quid fecerint; si natura, ostende quis eos fecerit". quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. actione quippe qui reus est, homo est. homo autem natura est hominis. igitur sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei, isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. quocirca paruuli bonum est, quod homines sunt. quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est, creauisset. malum uero si nullum ex origine traherent, numquam cum uitiis uel corporalibus nascerentur. deus enim, qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor. qui utique humanae in ipsa condicione naturae uitia non infligit inmerite. neque enim de innumerabilibus paruulis, qui et in animo et in corpore cum tanta uitiorum uarietate nascuntur, hoc dici potest, quod dominus ait de illo qui caecus est natus, non propter peccatum ipsius uel parentum id esse factum, sed ut manifestarentur opera dei in illo. multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem uitiis siue qualibet aetate siue in ipsa moriuntur infantia. nonnullis etiam paruulis iam. renatis uel permanent cum quibus nati sunt uel accedunt huius modi mala, absit, ut dicamus indigne; sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse quod renascuntur, huius autem saeculi dispositionem propter initium superbiae hominis, per quod apostatauit a deo, diuersis malis. hominum peragi in iugo graui super filios Adam, a die exitus de matris uentre eorum usque in diem sepulturae in matre omnium nostrum. CCXCI. QVOD, CVM REMEDIVM FATETVR IVLIANVS, FATERI COGATVR ET MORBVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO CONTRA EVNDEM [316] Diserte sane inter lasciuientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, quae illos inlicita commisisse indignatur, hos etiam licita contemsisse miratur, ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium execrata barbariem, supra se micantium uenerata fulgorem, quae uerecundis manibus et confouet aestuantes et laudat tali remedio non egentes. multum delector eloquentissima ueritate; sed obsecro te, nempe, sicut dicis et disertissime ac uerissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsa perspicit eguisse, id est, ut secundum apostolum qui se non continet nubat. cur ergo, quando istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? si agnoscis remedium, agnosce morbum; si negas morbum, nega remedium. rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti ueritati. nemo prouidet remedium nisi sanitati. CCXCII. DE CONCVPISCENTIA CARNIS ADVERSVS SPIRITVM ET SPIRITVS ADVERSVS CARNEM. CONTRA IVLIANVM EX LIBRO M [317] Recole, quid apostolus scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. dico autem, inquit, spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. non ait: "ne feceritis", quia eas non habere non poterant, sed: ne perfeceritis, id est: ne opera earum consensu uoluntatis impleatis. caro enim, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. uide, si non hoc est ad Romanos: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. deinde ad Galatas addit et dicit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. uide, si non hoc est ad Romanos: iam non ego operor illud, et: condelector legi dei secundum interiorem hominem, et: non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici uetat apostolus dicens: concupiscentias carnis ne perfeceritis. ipsa quippe sunt opera, de quibus sequitur et dicit: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus et cetera. si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quantumuis aguntur motibus, non tamen perficientur operibus. proinde cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamuis fiant, nec nostra perficiuntur opera bona, quamuis fiant. sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat aduersus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut aduersus eum etiam ipsa non concupiscat. hoc enim uolumus, cum perfectionem iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa uelle debemus. sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio,. uel, sicut habent codices graeci: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non, id est: non mihi adiacet perficere bonum. non ait: nfacerefacere", sed:perficere bonum, quia facere bonum est post concupiscentias non ire; perficere autem bonum est non concupiscere. quod ergo est ad Galatas: concupiscentias carnis ne perfeceritis, hoc a contrario est ad Romanos: perficere autem bonum non inuenio, quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae uoluntatis assensus, nec nostra uoluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati uelut in agone decertant, cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ubi et spiritus facit bonum opus non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit, et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu et ipsa ad opera damnanda non peruenit — iste ergo conflictus non Iudaeorum nec quorumlibet aliorum, sed plane christianorum fidelium et bene uiuendo in hoc certamine laborantium breuiter ostenditur ad Romanos, ubi ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius, quae utique non fuit in paradiso in corpore uitae illius, procul dubio satis euidenter apparet, unde trahant paruuli obligationem peccati, cum carnaliter nascuntur; quae non soluitur, nisi cum spiritaliter renascuntur. non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam deus naturam facit, sed ex uulnere, quod naturae humanae hostis inflixit, non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit deus, sed hostis angelus quondam ex opere dei bonus, ex opere suo factus malus, qui se primum uulnerando prostrauit, ut elisus elideret, ut per malam persuasionem praeuaricationis uulnus infligeret, unde genus humanum etiam in his qui uiam dei ambulant claudicaret. [318] CCXCIII. CONTRA OBIECTIONES CONCLVSIONESQVE PELAGIANAS SVB TITVLIS XV RESPONSA SANCTI AVGVSTINI. EX LIBRO AD PAV- LVM ET EVTROPIVM EPISCOPOS DE PERFECTIONE IVSTITIAE HOMINIS. I. "Ante omnia" inquit ninterrogandusinterrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo potest". Respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. in tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut ea quae uult homo non faciat. II. "Iterum quaerendum est" inquit "peccatum uoluntatis an necessitatis est. si necessitatis est, peccatum non est; si uoluntatis est, uitari potest." Respondemus quod supra et, ut sanemur, inuocamus eum cui dicitur in psalmo: de necessitatibus meis educ me.- III. "Iterum" inquit "quaerendum est: quid est peccatum, naturale an accidens? si naturale, peccatum non est. si autem accidens est, recedere potest, et quod recedere potest, uitari potest, et quod uitari potest, potest homo sine eo esse quod uitari potest." Respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae praesertim uitiatae — unde facti sumus natura filii irae — parum esse ad non peccandum uoluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per legum Christum dominum nostrum. IIII. "Iterum" ait "quaerendum est: quid est peccatum, actus an res ? si res est, auctorem habeat necesse est, et si auctorem habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius auctor induci uidebitur. at si hoc dici impium est, et confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur actus est, immo uero quia actus est, uitari potest". Respondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato claudicat, nec tamen uitare potest claudicationem, nisi habuerit sanatum pedem. quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo fit claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio nomen imponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus exsistit. sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, auaritia uitium est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit, unde auaritiae suae seruiat, etiam quando audit: non concupisces, seque uituperat et tamen auarus manet, sed per fidem renouatur, id est sanatur, de die in diem, nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. V. ,,Iterum" inquit "quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; si non potest,. ergo nec debet; et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato, et iam peccatum non erit, si illud haberi constiterit, aut, si hoc etiam dici absurdum est — confiteri enim necesse est debere hominem sine peccato esse — et constat eum non aliud debere, quam potest". Respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. cum enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus: "debet esse homo iste sine claudicatione, et si debet, potest" nec tamen, cum uult, continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem. hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non uocare iustos, sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. VI. "Iterum" ait "quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum non est, aut quia praeceptum est, potest. nam quomodo praeciperetur quod fieri omnino non posset?" Respondetur consultissime homini praecipi rectis passibus ambulare, ut, cum se non posse perspexerit, medicinam requirat; quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia dei est per Iesum Christum dominum nostrum. VII. "Iterum" ait "quaerendum est, an uelit hominem deus sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis enim tam demens est, ut uel dubitet fieri posse quod deum uelle non dubitet?" Respondetur: si nollet deus hominem sine peccato esse, non mitteret filium suum, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena. VIII. "Iterum" ait "quaerendum est: quomodo uult deus esse hominem, cum peccato an sine peccato? procul dubio non uult esse cum peccato. quanta haec impietatis blasphemia sit cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod deus uult. quasi quem ad hoc deus creauerit, ut possit esse quod nolit et non possit esse quod uelit, et ut contra suam magis, quam ut secundum suam exsisteret uoluntatem." Iam superius responsum est; sed addendum uideo, quod spe salui facti sumus. spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus: tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas, tunc plena sanitas, quando plena caritas — p len i t udo enim legis caritas — tunc autem plena caritas, quando uidebimus I eum sicuti est. neque enim non erit quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem.I VIIII. "Iterum quaerendum est" inquit: "per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii : libertatem? si per naturae necessitatem, culpa caret; si per ! arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, I certe bonum est. negari enim non potest. qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato." Respondetur per arbitrii libertatem factum, at, esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus uolumus nec ualemus implere. nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur: si uos, in- I quit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. I uicta enim uitio, in quod cecidit uoluntate, caruit libertate natura. hinc alia scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic seruus addictus est. sicut ergo, non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis liberator, sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua, sicut necesse est, permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas. X. "Proinde" inquit "deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei ut faceret insuper imperauit. quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum estu. Respondemus: quia ergo non se ipse homo, sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse, ut sit bonus, refecit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum. nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam, sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die. X. ,,Iterum" ait "quaerendum est, quot modis constet omne peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa, quae prohibita sunt, uitari possunt, quam quae praecepta sunt perfici. nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur quod uel caueri uel impleri non posset, et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa, quae uetantur, posse cauere quam quae imperantur efficere?" Respondetur multa esse in scripturis sanctis diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum.. est; sed dominus, qui uerbum consummans et breuians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intellegeremus, quidquid aliud diuinitus praeceptum est, in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quidquid ergo dei lege prohibemur et quidquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus. et forte generalis prohibitio est: non concupisces, et generalis iussio est: diliges. unde breuiter apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est enim: nolite conformari huic saeculo; iussio autem: sed reformamini in nouitate mentis uestrae. illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere, illud ad continentiam, hoc ad iustitiam, illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum., qui datus est nobis. hoc autem fit de die in diem in his qui uolendo et credendo et inuocando proficiunt et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenduntur. ad hoc enim lex ista praecepit, ut, cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus, ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. XII. "Iterum quaerendum est" inquit: "quomodo non potest homo esse sine peccato, uoluntate an natura? si natura, peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas uoluntate mutari." Respondemus admonentes esse cogitandum, . quanta sit ista praesumtio, qua dicitur non solum posse, quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est, sed etiam perfacile uoluntatem posse uoluntate mutari, cum dicat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non ea quae uultis faciatis. non enim ait: haec inuicem aduersantur, ut quae potestis facere nolitis, sed: ut non ea quae uultis faciatis. cur ergo concupiscentia carnis, quae utique culpabilis atque uitiosa est nihilque est aliud quam desiderium peccati - quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore; ubi ostendit satis esse tamen in nostro mortali corpore quod permittendum non sit ut regnet — cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari ? nec sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus creauit et quae tota bona est, accusamus, sed eam dicimus propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari. XIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est, ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius? si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?" Respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntas superare non possit. XIIII. ,,Iterum" ait "quaerendum est: si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile ? omne enim peccatum malum esse quis dubitet ?" Respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo; quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem, quae plena et perfecta tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem. XV. "Et hoc" inquit "dicendum est: certe iustus deus. negari enim non potest. imputat autem deus homini omne peccatum. de hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est quidquid non imputabitur in peccatum, et si est aliquod, peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, si imputare cuiquam creditur quod uitari non possit?" Respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: beatus cui non imputabit dominus peccatum. non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas, quae esse debet, uel minor est, quam debet, siue hoc uitari uoluntate possit siue non. possit, quia, si potest, praesens uoluntas hoc facit; si autem non potest, praeterita uoluntas haec fecit. et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuuatur. Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi ab interrogante sibi dicit: "das mihi hominem sine peccato?" et respondit: "do tibi qui esse possit". et rursus ab interrogante dicitur ei: "quis est?" et respondet: "ipse tu". "quod si dixeris" inquit: \'ego esse non possum\', respondendum est: cuius culpa est? quod si dixerit: \'mea\', dicendum est: netet quomodo tua est, si esse non potes?u iterum facit se interrogari et dicit sibi: "tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse?" et respondit: "quod non sum sine peccato, cuius culpa est? quod si dixerit" inquit: \'tuaest\', respondendum est: "quomodo mea, si esse non possum P" Nos respondemus nullum cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem sine peccato uel aliquem uel se ipsum, sed tantummodo esse posse respondit. quod neque nos negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa fuerint dimissa praeterita. quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si propter se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est Christus: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si uelit, nisi ut adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur et omni modo implebitur cum contentione mortis absumta et caritate, quae credendo et sperando nutritur, uidendo et obtinendo perfecta. deinceps instituit diuinis testimoniis agere quod intendit. quod quale sit diligentius aduertamus. [319] CCXCIIII. . VBI POSSINT PRAECEPTA DE CARITATIS PERFECTIONE COM- PLERI ET QVID SIT LIBERARI DE CORPORE MORTIS, VEL QVOD NOMINE 1EIVNII, ELEMOSVNAE ET ORATIONIS IVSTITIAE GENE- RALITAS INDICETVR. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. "Testimonia" inquit "quibus probatur praeceptum esse homini, ut absque peccato sit." ad hoc respondemus: non utrum praeceptum sit quaeritur, quod ualde manifestum est, sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat utrum in corpore mortis huius possit impleri, ubi caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus. de quo corpore mortis huius non omnis liberatur, qui finit hanc uitam, sed qui in hac uita susceperit gratiam et, ne in uanum suscipiat, bonis operibus egerit. aliud est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines dies uitae huius ultimus cogit, aliud est autem liberari de corpore mortis huius, quod sola dei gratia per Iesum Christum dominum nostrum sanctis et fidelibus eius impertit. post hanc autem uitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac uita eiusdem mercedis meritum comparatur. non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque perueniet, nisi ad eam, cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. beati quippe, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Quamdiu ergo peregrinantes a domino per fidem ambulamus, non per speciem — unde dictum est: iustus ex fide uiuit — haec est nostra in ista peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et seruituti subiciendo et elemosynas in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis hilariter ex corde faciendo et orationibus indesinenter instando, et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura. haec est nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. unde dominus in euangelio, cum dixisset: no Ii te facere ius t itiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius executus nisi tria ista: ieiunium, elemosynas, orationes, ieiunio scilicet uniuersam corporis castigationem significans, elemosynis omnem beniuolentiam et beneficientiam uel dandi uel ignoscendi, et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii, ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam, in ipsa uera beneficientia, qua iustus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando per infirmitatem uel, cum minus sufficitur necessitatibus aliorum uel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit deus. subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis quisque profecerit. [320] CCXCV. PRAECEPTVM DE DILIGENDO DEO IN ILLA VITA PERFECTE COMPLERI DICIT ET RATIONEM REDDIT TESTIMONIORVM, QVI- BVS IMPERATVR HOMINI PERFECTVM ESSE, VEL QVANDO SIT ECCLESIA GLORIOSA. EX EODEM LIBRO. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus, id est quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut, cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur, id est non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei iam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae uideatur teneaturque succedit, caritas autem, quae in his tribus maior est, non auferatur, sed augeatur et impleatur, contemplata quod credebat et quod sperabat indepta. in qua plenitudine caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota animas tua et ex tota mente tua. nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod uel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur deus. non enim caro sine anima concupiscit, quamuis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. tunc erit iustus sine ullo omnino peccato quia nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis eius, sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diligit deum, quod est primum summumque praeceptum. cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamuis eam in hac uita nemo habeat? non enim recte curritur, si quo currendum; est nesciatur. quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? sic ergo curramus, ut comprehendamus. omnes enim, qui recte current, comprehendent, non sicut in agone theatrico omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. curramus credendo et sperando, desiderando; curramus corpus castigando et elemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis hilariter et ex corde faciendo et currentium uires ut adiuuentur orando, et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere neglegamus ad plenitudinem caritatis. His praemissis ea testimonia, quae posuit iste cui respondemus, tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. in Deuteronomio: tu autem perfectus eris coram domino deo tuo; item illic: et non erit inconsummatus in filiis Israhel. item saluator in euangelio: estote perfecti, quia pater uester, qui est in caelis, perfectus est. item apostolus ad Corinthios secunda: de cetero, fratres, gaudete, perfecti estote; item ad Colossenses: corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; item ad Ephesios: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, ut sit sancta et immaculata. (unde et beatus Dauid dicit:) domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescit in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, et alibi: et ero immaculatus coram eo, et alibi: beati immaculati in uia, qui ambulant in lege domini. item apud Salomonem: diligit dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati. horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant, aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendunt. ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem inreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus atque ipsa peccata uenialia non neglegens mundare elemosynis. ingressum quippe, hoc est iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio. munda est autem oratio, ubi ueraciter dicitur: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, ut, dum non reprehenditur quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est sine macula, noster ad perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eum uenerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur. Sed aliud, est esse sine peccato, quod de solo in hac uita unigenito dictum est, aliud esse sine querella, quod de multis iustis etiam in hac uita dici potuit, quoniam est quidam modus bonae uitae, de quo etiam in ista humana conuersatione iusta querella esse non possit. quis enim iuste queritur de homine, qui. nemini male uult et quibus potest fideliter consulit nec contra cuiusque iniurias tenet libidinem uindicandi, ut ueraciter dicat: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? et tamen eo ipso quod uerum dicit: dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat. inde est quod dicit: nihil iniquum erat in manibus eius, sed oratio mea munda. hinc enim erat munda oratio, quia ueniam non iniuste petebat qui ueraciter dabat. Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam; superexsultat autem misericordia iudicio. quod si non esset, quae spes esset, quando quidem, cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque mundati fulgebunt in regno patris sui sicut sol. Tunc plene atque perfecte erit ecclesia, non habens maculam aut rugam aut aliquid huius modi, quia tunc etiam erit uere gloriosa. cum enim non tantum ait: ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit: gloriosam, satis significauit, quando erit sine macula et ruga aut aliquid eius modi: tunc utique, quando gloriosa. non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei seruiunt, ubi est periculosior maiorque temtatio; sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloriam. cum enim dominus ipse secundum formam serui, per quam se mediator coniunxerit ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi post resurrectionis gloriam — unde dictum est: spiritus autem non erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus - quomodo dicenda est ante resurrectionem suam ecclesia eius esse gloriosa? mundat ergo eam nunc lauacro aquae, in uerbo abluens peccata praeterita et pellens ab ea dominationem malorum angelorum; deinde perficiens eius sanitates facit eam occurrere in illam gloriosam sine macula et ruga. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. in hoc mysterio dictum arbitror: ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, id est perficior. dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est ecclesia dei, (dies) ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod in sua resurrectione significauit in triduo. Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliuiscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione, perueniat ubi habitet mundus corde. sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: quis. ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundus corde. innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine. et illic magis intellegendum quod dictum est: bona est substantia cui non est peccatum in conscientia. tunc enim erit uere bona substantia, id est uerae diuitiae, cum transierit tota paupertas, id est consummata fuerit omnis infirmitas. nunc uero auertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit et renouatur de die in diem, et dirigat manus in opus misericordiae et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod restat per ueniam dimittatur. hoc enim salubriter et sine uana inanique iactantia bene intellegitur in eo quod dixit sanctus Iohannes: si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo. hoc enim uidetur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est, ne forte, cum coeperimus dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus. dicere quod non facimus, ut fiduciam petendi amittamus. CCXCVI. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: IVDICIVM EX VNO IN CON- DEMNATIONEM. EX EPISTVLA RESPONSIONIS AD CONSVLTA HILARII [321] Cum ergo in utroque, id est in iudicio et in gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque sit ratio, dicant isti nobis, quare iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam uero ex multis delictis in iustificationem, aut adquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines: Adam, ex quo subsistit generatio carnalis, et Christus, ex quo generatio spiritalis. sed quia tantum ille homo, iste autem et deus et homo, non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum soluit, quod est ex Adam. sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti conexio — quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad humanam conuersationem — huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo soluere, quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conuersationis accedit. ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, a quo delicto paruuli per baptismum expiantur, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum: multo magis utique regnabunt, quia aeternae uitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem — de qua condemnatione paruuli per sacramentum baptismi liberandi sunt — ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. et hic omnes dixit et ibi, non quia omnes homines ueniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur, sed quia omnes, qui renascuntur in iustificationem, non nisi per Christum renascuntur, sicut omnes, qui nascuntur in condemnationem, non nisi per Adam nascuntur. nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum; ideo omnes et omnes. eosdem autem omnes etiam multos postea dicit adiungens: sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic et per unius hominis oboedientiam iusti constituentur multi. qui multi, nisi quos iam paulo ante omnes dixerat? Vide, quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam uenerit Christus in carne, ut sciamus antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non nisi per eandem fidem liberatos, per quam liberamur et nos, fidem scilicet incarnationis Chris.ti, quae illis praenuntiabatur, sicut et nobis annuntiabatur. ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et deus, ne quis existimet antiquos iustos per deum tantummodo Christum, id est per uerbum, quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum. sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur: utique in resurrectionem iustorum, ubi est uita aeterna, non in resurrectionem iniquorum, ubi mors aeterna erit; ideo ait uiuificabuntur, quia illi damnabuntur. hinc et in ueteribus sacramentis circumcisio paruulorum octauo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis expoliatio — quam significat circumcisio — die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. haec ergo fides etiam %antiquorum iustorum fuit. unde et apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum fidei, propter quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum; nos credimus, propter quod et loquimur. non diceret: eundem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos iustos ipsum habuisse spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis annuntiatur, et tempore ueteris testamenti *uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur:\' ideo eius sacramenta uaria sunt, ut alia essent in uetere testamento, alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. [322] CCXCVII. CONTRA ID QVOD DIXERVNT PELAGIANI, HVMANAM NON POSSE MVTARE VEL DEBILITARE NATVRAM ID QVOD SVBSTANTLA CARET. EX LIBRO DE NATVRA ET GRATIA. ,,Primo" inquit "de eo disputandum est, quo per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. unde ante omnia quaerendum puto" inquit "quid sit peccatum, substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia. non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". deinde adiungit: "credo, ita est. et si ita est" inquit "quomodo potuit humanam debilitare uel mutare naturam quod substantia caret?" Cernitisne, quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen eius lesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. quomodo enim saluum faciet, ubi nulla est aegritudo? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum istum uitiare non possunt.s o frater, bonum est, ut memineris te esse christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed quia disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam non posse uitiari, sed diuinis credentes scripturis peccato eam esse uitiatam, quomodo fieri potuerit inquiramus. quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? a substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, ita languescit, ita ualetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur uiribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret in uita, uix possit ad eum cibum reuocari, unde abstinendo uitiata est. sic non est substantia peccatum, sed substantia est deus summaque substantia et solu§ uerus rationalis creaturae cibus. a quo per inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non ualendo capere, quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: percussum est sicut faenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum. CCXCVIII. DE SAMVHEL ET PVTHONISSA. EX LIBRO AD DVLCITIVM DE OCTO QVAESTIONIBVS [323] Sexta tua propositio est, utrum iuxta historiam pythonissa ipsum prophetam Samuhelem de inferno euocauerit. hoc a me beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando quaesiuit. quid ei responderim, subditum lege. ,,Item quaeris" inquam "utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saul uideretur et loqueretur cum eo. sed multo maioris miraculi est, quod ipse satanas, princeps immundorum spirituum, potuit loqui cum deo et petere temtandum Iob iustissimum uirum; qui etiam apostolos temtandos petiuit. aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam uoluerit creaturam cui uoluerit creaturae ubique praesens ueritas loquitur nec propterea magni meriti est cui loquitur deus; interest enim, quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus prouidentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici — si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti uiri loqui potuerit. omnibus enim dei sanctis deus creator et sanctificator longe utique maior est. quod si hoc mouet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum receptaculis euocare, nonne magis mirandum est, quod satanas ipsum dominum assumsit et constituit super pennam templi? quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samuheli factum, ut excitaretur, similiter latet. nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad dominum uiuum unde uoluit assumendum et ubi uoluit constituendum quam ad Samuhelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. quod si illud in euangelio ideo nos non perturbat, quia dominus uoluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et diuinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam peruersis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri scilicet et uinciri et inludi et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae uoluntatis permissum fuisse, ut non inuitus nec dominante atque subiugante magica potentia, sed uolens atque obtemperans occultae dispositioni dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectui regis, diuina eum sententia percussurus. cur enim anima boni hominis, a malis uiuis euocata si uenerit, amittere uideatur dignitatem suam, cum et uiui plerumque boni uocati ad malos ueniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, seruato atque inconcusso decore uirtutis suae et illorum uitiis pro rerum praesentium uel usu uel necessitate tractatis? Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non uere spiritum Samuhelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea scriptura nomine Samuhelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicut omnia, quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materia metalli aut ligni aut cuiuscumque rei aptae ad opera huius modi, quae etiam uidentur in somnis et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. quis enim est, qui hominem pictum dubitet uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus: "ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam picturae, imagines. unde cherubin cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperauit deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia non aliud quam cherubin illa quoque figmenta uocitantur. item quisquis uidet somnium, non dicit: „uidi imaginem Augustini aut Simpliciani," sed: "uidi Augustinum et Simplicianum", cum eo tempore, quo tale aliquid uidit, nos ignoraremus. usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum uideri. et Pharao spicas se dixit uidisse in somnis et boues, non spicarum aut boum imagines. si igitur liquido constat nominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est, quod scriptura dicit Samuhelem uisum, etiam si forte imago Samuhelis apparuit machinamento eius qui transfigurat se uelut in angelum lucis et ministros suos uelut ministros iustitiae. Iam uero si illud monet, quomodo et a maligno spiritu Sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quomodo daemones agnouerint Christum, quem Iudaei non cognoscebant. cum enim uult deus etiam per infirmos infimosque spiritus aliquem uera cognoscere, temporalia dumtaxat adque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicantur, ut malum, quod eis impendet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonicus in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo et euangelista esse conatur. miscent tamen isti fallacias et uerum, quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est quod, cum illa imago Samuhelis Saulem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est. magno quippe interuallo post mortem separari malos a bonis in euangelio legimus, cum dominus inter superbum illam diuitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat, iam in requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur. aut si propterea Samuhel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, uterque mori potuerit, iamque mortuus mortem uiuo praenuntiabat: perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem. nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae uel uirium mearum uel temporis excedit angustias, inueniatur ad liquidum, uel posse uel non posse animam humanam, cum ex hac uita emigrauerit, magicis carminibus euocatam uiuorum apparere conspectibus, etiam corporis liniamenta gestantem, ut non solum uideri ualeat sed et agnosci. et si potest, utrum etiam iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans, ut, si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in huius scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso imaginaria simulatio Samuhelis diabolico ritu facta intellegatur. sed quoniam, siue illud fieri possit siue non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis inuigilat, pedetemtim quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur." Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuhele rescripsi sed quam non frustra dixerim, pedetemtim non in hoc genere simulatam Samuhelis imaginem malignae pythonissae ministerio praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, mea posterior inquisitio declarauit, quando inueni in libro Ecclesiastico, ubi patres laudantur ordine, ipsum sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur. sed si et huic libro ex Hebraeorum — quia in eo non est — canone contradicitur, quid de Mose dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est, legitur apparuisse uiuentibus? [324] CCXCVIIII. QVIBVS SACRIFICIVM PROSIT AVT LOCVS MARTVBVM, IN QVO QVISPIAM SEPELITVR. EX LIBRO DE CVRA PRO MORTVIS GE- RENDA AD PAVLINVM EPISCOPVM NOLANVM. Scripsisti mihi quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ita curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum. Sed cum haec ita sunt, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod ait apostolus: omnes enim adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem, non tunc, quando recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim quos nihil omnino adiuuant ista, siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro his quorum tam bona sunt, ut talibus non indigeant adiumentis. genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut prosint uel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis impendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit siue bonum siue malum, reddente deo unicuique secundum opera eius. ut enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore. Prouisus itaque sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, quando ubi sepeliantur attenditur. sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non uideo, quae sint adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere possent, etiam si talibus locis eos humare non possent. sed non ob aliud uel memoriae uel monumenta dicuntur ea quae insigniter fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari. nam et memoriae nomen id apertissime ostendit et monumentum eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. propter quod et Graeci f.ivrj/ueiov uocant quod nos memoriam seu monumentum appellamus,μήμη quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, dicitur. cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his qui, cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum etsi aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae sup. plicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur. Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc quod ita credidit supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad . idem sepulchrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit non utique infructuose religiosam mentem precantis attingit. nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hic magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos facit augetur, ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt, crescit. uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur: ita etiam, cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, tamen, etiam si non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare. ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit, quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne exspectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat. CCC. QVOD SAEPE IN SOMNIS MORTVI APPARERE PVTANTVR. EX EODEM LIBRO DE CVRA MORTVORVM GERENDA [325] Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo apparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus, locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura, quae defuerat, praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensum qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter uenire uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes apparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant apparere, et ab eis haec qui somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid, quodquod factum est, indicantem uel etiam id quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino prorsus non curem non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet an uigilante me dormiat an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet et in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ita sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant quorum illa sunt corpora. id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum apparent imagines somniantibus, eine ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate neglegitur. aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat in somnis quod Aeneas uidisse aput inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti appareat imago loquaturque talia, qualia refertur locutus illi fuisse Palinurus et, cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ista credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat? Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum in somnis quisque uiderit mortuum, ipsius animam se uidere arbitretur, cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam neque corpus, sed hominis similitudinem sibi apparuisse non dubitet. quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium non animae, sed similitudines apparere dormientibus. pro certo, cum Mediolani essemus, audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit atque mirari, quod ei pater moriens non dixerit quod deberet, cum fecisset etiam testamentum. tunc ei anxio apparuit idem pater eius in somnis et ubi esset recautum, quo illa cautio euacuata fuerat, indicauit. quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi debiti calumniam propulsauit sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta. hic utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens quod ignorabat magna molestia liberaretur. sed eodem ipso ferme tempore, quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanium constitutis, Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut ipse mihi, posteaquam in Africam remeauimus, rettulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam post diem fuerat traditurus, quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit dormire sollicitus. qua nocte somnianti ego illi quod non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente siue somniante et nihil de illius omnino curante. quomodo fiant ista nescio. sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit, ut uideat eum et uiuum, ambobus utique nescientibus neque curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet? Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, locuntur etiam cum absentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum sine mortuorum. sed quemadmodum hi qui uiuunt ab eis se uideri et cum eis se loqui nesciunt — neque enim re aera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur — eo modo et hi qui ex hac uita migrarunt sic affectis hominum uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et utrum aliqui eorum imaginaliter uideat omnino nescientes. huic rei simile est et illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporalibus sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim apparent imagines uiuorum atque mortuorum, sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec attendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista hominum uita: quomodo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut Iosiae promissum est, ubi nec mala ulla patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et compatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant? Dixerit aliquis: "si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille dines, qui aput inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum locum ?u sed numquid, quia hoc ille diues dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit? ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est cura nobis de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus. nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis deo supplicaremus. SECTIONS 326 TO 354 [326] CCCI. VTRVM MARTVBES IN BENEFICIIS, QVAE EORVM ORATIONIBVS CONFERVNTVR, IPSI INTERESSE CREDENDI SVNT REBVS HV- MANIS. EX EODEM LIBRO. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare qui sinuntur etiam ista meminisse, et quae illos quibus indicant oportet audire. possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur, hic praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. nisi essent angeli, qui possunt interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: co contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt qui hinc illum quem deus uoluit abstulerunt. possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat. mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur. Hinc et illa soluitur quaestio, quonam modo martyres ipsi beneficiis, quae dantur orationibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. non enim quia in uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnia, quando uult, surget, aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum (rebus) quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt. Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uicerit, quemadmodum opitulentur martyres his quos per eos certum est adiuuari, utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae, siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione semotis et tamen generaliter orationibus pro indigentia supplicantum — sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus — deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum merita martyrum, ubi uult, quomodo uult, quando uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me debeat attingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari, et ideo, quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem. CCCII. ITEM DE OBLATIONE VEL ELEMOSVNA PRO DEFVNCTIS. EX EODEM LIBRO [327] Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum pro quibus dum uiuunt comparantur, ut prosint. sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint . et debeant peruenire. melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quod pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. unde oportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro impensum huius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium? quod uero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur. CCCIII. . DE SENTENTIA DOMINI DICENTIS: QVI VIDERIT MVLIEREM AD CONCVPISCENDVM. EX LIBRO I DE SEBMONE DOMINI IN MONTE [328] Audistis, quia dictum est: non moechaberis. ego autem dico uobis, quia omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. iustitia ergo minor est non moechari corporum coniunctione, iustitia uero maior regni dei non moechari in corde. quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit, ne moechetur in corpore. illud ergo confirmauit qui hoc praecipit; non enim uenit legem soluere, sed implere. sane considerandum est, quod non dixit: omnis qui concupierit mulierem, sed: qui uiderit mulierem ad concupiscendum, id est hoc fine et hoc animo attenderit, ut eam concupiscat, quod iam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur inlicitus appetitus, sed, si facultas data fuerit, satietur. Nam tria sunt, quibus impletur peccatum: suggestione, delectatione, consensione. suggestio siue per memoriam fit siue per corporis sensus, cum aliquid uidemus uel audimus uel olfacimus uel gustamus uel tangimus. quod si frui delectauerit, delectatio inlicita refrenanda est. uelut cum ieiunamus et uisis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione; sed huic tamen non consentimus et eam dominantis rationis iure cohibemus. si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum deo in corde nostro, etiam si facto non innotescat hominibus. ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est lubrico et uolubili, hoc est temporali corporum motu, quia et si qua talia phantasmata intus uersantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt, et si quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus, et ideo quanto inlabitur occultius, ut cogitationem contingat, tanto conuenientius serpenti comparatur. tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei, quae in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio, in appetitu autem carnali tamquam in Eua delectatio, in ratione uero tamquam in uiro consensio. quibus peractis tamquam de paradiso, hoc est de beatissima luce iustitiae, in mortem homo expellitur, iustissime omnino. non enim cogit qui suadet, et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt, sed de superioribus, in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. nec quisquam hoc facere cogitur, et ideo, si fecerit, sine iusta defensione punitur. non enim hoc committit inuitus. uerum tamen delectatio ante consuetudinem uel nulla est uel tam tenuis, ut prope nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum est inlicita. cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. si autem etiam in factum processerit, uidetur satiari et extingui cupiditas; sed postea, cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae assiduis factis in consuetudinem uertit. hanc enim uincere difficillimum est; et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adiutore superabit, ac sic in pristinam pacem atque ordinem et uir Christo et mulier uiro subicitur. Sicut ergo tribus gradibus ad peccandum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini, altera iam prolata quasi extra portam, cum in factum processit assensio, tertia, cum ui consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus quasi in sepulchro iam putens. quae tria genera mortuorum dominum resuscitasse quisquis euangelium legit, agnoscit, et fortasse considerat, quas differentias habeat etiam ipsa uox resuscitantis, cum alibi dicit: puella, surge, alibi: iuuenis, tibi dico, surge, alibi: infremuit spiritu et fleuit, et rursus fremuit, et post deinde uoce magna clamauit: Lazare, ueni foras. Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem libidinosam concupiscentiam oportet intellegi. cum enim tam assidue idolatriam scriptura fornicationem dicat — Paulus autem apostolus auaritiam idolatriae nomine appellat — quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem uocari, quando anima neglecta superiore lege, qua regitur, inferiorum naturarum turpi uoluptate quasi mercede prostituta corrumpitur? et ideo quisquis carnalem delectationem aduersus rectam . uoluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cuius indomitae uiolentia trahitur in captiuitatem, recolat, quantum potest, qualem pacem peccando amiserit, et exclamet: infelix ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum. ita enim, cum se infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium, nec paruulus est ad beatitudinem accessus cognitio infelicitatis suae, et ideo beati etiam lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. CCCIIII. DE EO QVOD DOMINVS AIT: OMNI PETENTI TE DA, EX EODEM LIBRO [329] Omni petenti te, inquit, da, non omnia petenti, ut id des quod dari honeste et iuste potest. quid, si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur occidere? quid, si postremo stuprum petat? sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest, et cui iuste negaueris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. ita omni petenti te dabis, quamuis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem te iniusta correxeris. Quod autem ait: qui uoluerit a te mutuari, ne auersatus fueris, ad animum referendum est. hilarem enim datorem diligit deus. mutuatur autem omnis, qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. cum enim misericordibus deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat faeneratur. [330] CCCV. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT: CAVETE, NE IVSTITIAM VESTRAM CORAM HOMINIBVS FACIATIS. ITEM EX LIBRO DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECVNDO. Cordis mundatio est tamquam oculi, quo uidetur deus; cuius simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam eius rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subripere sordes aliquas de his rebus, quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, ueluti est laus humana, si quidem non recte uiuere perniciosum est. recte autem uiuere et nolle laudari quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placeret recta uita hominum? si ergo inter quos uiuis te recte uiuentem non laudauerint, illi in errore sunt; si autem laudauerint, tu in periculo, nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis non propter laudes hominum facias magisque illis recte laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi, nisi quia recte uiuis, etiam si nemo laudaret, ipsamque laudem tuam tunc intellegas utilem esse laudantibus, si non te ipsum in tua bona uita, sed in (te) deum honorent, cuius sanctissimum templum est quisquis uiuit bene, ut illud impleatur quod ait Dauid: in domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur. pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum et ad eas referre quod recte facis, id est propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. sic enim etiam simulare bonum libebit, si non attenditur, nisi ut homo laudet: qui quoniam uidere cor non potest, potest etiam falsa laudare. quod qui faciunt, id est qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. non ergo habet simplex cor, id est mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes et illum solum intuetur, cum recte uiuit, et ei placere nititur qui conscientiae solus inspector est. de cuius conscientiae puritate quidquid procedit, tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat. Cauete ergo, inquit, facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, idest: cauete hoc animo iuste uiuere et ibi constituere bonum uestrum, ut uos uideant homines. alioquin mercedem non habetis apud patrem uestrum, qui in caelis est: non si ab hominibus uideamini, sed si propterea iuste uiuatis, ut ab "hominibus uideamini. nam ubi erit quod in principio sermonis huius dictum est: uos estis lumen mundi. non potest ciuitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona facta uestra? sed non ibi finem constituit. addidit etiam: et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi sit finis recte factorum, id est si propterea recte facimus, ut tantum uideamur ab hominibus, posteaquam dixit: cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, nihil addidit. in quo apparet non hoc eum prohibuisse, ut recte fiat coram hominibus, sed ne ideo recte fiat coram hominibus, ut uideamur ab eis, id est ut hoc intueamur et ibi finem nostri propositi collocemus. Nam et apostolus dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, cum alio loco dicat: placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. quod qui non intellegunt, contrarium putant, cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat, ut placeret hominibus, sed ut deo, ad cuius amorem corda hominum nolebat conuertere eo ipso, quod placebat hominibus. itaque et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso ut deo placeret intuebatur et placendum esse omnibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tamquam merces recte factorum, sed quia deo placere non posset qui non se his quos saluos fieri uellet praeberet imitandum. imitari autem illum qui sibi non placuerit nullo pacto quisquam potest. sicut ergo non absurde loqueretur qui diceret: "in hac opera, qua nauem quaero, non nauem quaero, sed patriam": sic apostolus conuenienter diceret: n in hac opera, qua hominibus placeo, non hominibus, sed deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero, ut me imitentur quos saluos fieri uolo." sicut dicit de oblatione, quae fit in sanctos: non quia quaero datum, sed inquiro fructum, id est: quod quaero datum uestrum, non hoc quaero, sed fructum uestrum. hoc enim indicio apparere poterat, quantum profecissent in deum, cum id libenter facerent, quod non propter gaudium de muneribus, sed propter communionem caritatis ab eis quaerebatur. . Illi, ergo perceperunt mercedem suam qui non ob aliud elemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus: non si glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant, ut glorificentur, sicut superius tractatum est. laus enim humana non appeti a recte faciente, sed sequi debet recte facientem, ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid eos sibi prodesse quem laudant. te autem faciente elemosynam non sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. Nihil consequentius sinistra uidetur significare quam ipsam delectationem laudis. dextra autem significat intentionem implendi praecepta diuina. cum itaque conscientiae facientis. elemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dextrae. nesciat ergo sinistra tua, quid faciat dextera tua, id est: non se misceat conscientiae suae laudis humanae appetitio, cum elemosyna facienda diuinum praeceptum contendis implere. Vt sit elemosyna tua in abscondito. quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest nec uerbis aperiri, quando quidem multi multa mentiantur? quapropter si dextra intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent exteriora omnia, quae sunt uisibilia et temporalia. sit ergo elemosyna tua in ipsa conscientia tua, ubi multi elemosynam faciunt bona uoluntate, etiam si pecuniam uel si quid est aliud, quod inopi largiendum est, non habent. multi autem foris faciunt et intus non faciunt, qui uel ambitione uel alicuius temporalis rei gratia uolunt misericordes uideri: in quibus sola sinistra operari existimanda est. item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione, quae in deum est, elemosynam . faciant et tamen inserat se huic optimae uoluntati nonnulla etiam laudis uel cuiusque rei fragilis et temporalis cupiditas. sed dominus noster multo uehementius prohibet solam sinistram operari in nobis, quando etiam misceri eam uetat operibus dexterae, ut scilicet non modo temporalium rerum sola cupiditate caueamus elemosynam facere, sed nec ita in hoc opere attendamus deum, ut sese misceat uel adiungat exteriorum appetitio commodorum. agitur enim de corde mundato, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. simplex autem quomodo erit, si duobus dominis seruiet nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? sit ergo elemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi: rectissime omnino et uerissime. si enim praemium ab eo exspectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia. CCCVI. CVR ORANDVM SIT DEO SCIENTE, QVID NOBIS SIT NECESSARIVII. EX EODEM LIBRO II [331] Quaeri potest, siue rebus siue uerbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si deus iam nouit, quid nobis sit necessarium, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat capaciusque efficit ad excipienda diuina munera, quae spiritaliter nobis infunduntur. non enim ambitione precum nos exaudit deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis non uisibilem, sed intellegibilem et spiritalem, sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in inania et rerum temporalium cupiditate tenebramur. fit ergo in oratione conuersio cordis ad eum qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit, et in ipsa conuersione purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies simplicis cordis ferre possit simplicem lucem diuinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem; nec solum ferre sed etiam manere in illa, non tantum sine molestia sed etiam cum ineffabili gaudio, quo uere ac sinceriter beata uita perficitur. CCCVII. DE DIFFERENTIA TEMTATIONIS, ET QVOMODO DIABOLVS STETERIT ANTE DEVM, VT PETERET IOB TEMTANDVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Sexta petitio est: et ne nos inferas in temtationem. [332] nonnulli codices habent inducas, quod tantundem ualere arbitror. nam ex uno graeco, quod dictum est doeveyxyg, latine utrumque translatum est. multi autem deprecando ita dicunt: "ne nos patiaris induci in temtationem", exponentes uidelicet, quomodo dictum sit inducas. non enim per se ipsum inducit deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit ordine occultissimo ac meritis. causis etiam saepe manifestis dignum iudicat ille quem deserat et in temtationem induci sinat. aliud est autem induci in temtationem, aliud temtari. nam sine temtatione probatus esse nullus potest, siue sibi ipse, sicut scriptum est: qui non est temtatus, qualia scit? siue aliis, sicut apostolus dicit: et temtationem uestram in carne mea non spreuistis. hinc enim eos firmos esse cognouit, quod eis tribulationibus, quae apostolo secundum carnem acciderant, non sunt a caritate deflexi. nam deo noti sumus et ante omnes temtationes, qui scit omnia, antequam fiant. Quod itaque scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum, illa locutione positum est ut sciat pro eo quod est: ut scire uos faciat, sicut diem laetum dicimus, quod laetos faciat, et frigus pigrum, quod pigros facit, et innumerabilia huius modi, quae siue in consuetudine loquendi siue in sermone doctorum sine in scripturis sanctis reperiuntur. quod non intellegentes haeretici, qui ueteri testamento aduersantur, uelut ignorantiae uitio notandum putant eum de quo dictum est: temtat uos dominus deus uester, quasi in euangelio de domino scriptum non sit: hoc autem dicebat temtans eum; nam ipse sciebat, quid esset facturus. si enim nouerat cor eius quem temtabat, quid est quod uoluit uidere temtando? sed profecto illud factum est, ut ipse sibi notus fieret qui temtabatur suamque desperationem condemnaret saturatis turbis de pane domini, qui eas non habere quod ederent existimauerat. Non ergo hic oratur, ut non temtetur, sed ut non inferamur in temtationem, tamquam si quispiam, cui necesse est igne examinari, non oret, ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. uasa enim figuli probat fornax, homines uero iustos temtatio tribulationis. Ioseph uero temtatus est inlecebra stupri, sed non est inductus in temtationem. Susanna temtata est, nec ipsa inducta uel inlata in temtationem, multique utriusque sexus. sed Iob maxime, cuius admirabilem stabilitatem in domino deo suo cum illi haeretici hostes ueteris testamenti ore sacrilego irridere noluerint, illud prae ceteris uentilant, quod satanas petiuerit eum temtandum. quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intellegere nequaquam ualentibus, quomodo satanas cum deo loqui potuerit, non intuentes — non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sint — deum non loci spatium mole corporis occupare et sic alibi esse, alibi non esse, aut certe hic partem habere aliam et alibi aliam, sed maiestate ubique praesto esse, non per partes diuisum, sed ubique perfectum. quod si carnaliter intuentur quod dictum est: caelum mihi thronus est et terra scabillum pedum meorum - cui loco et dominus attestatur dicens: non iuretis, neque per caelum, quia thronus dei est; neque per terram, quia scabillum est pedum eius — quid mirum, si in terra diabolus constitutus ante pedes dei stetit et coram illo aliquid locutus est? nam quando illi ualent intellegere nullam esse animam quamuis peruersam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cuius conscientia non loquatur deus? quis enim scripsit in cordibus hominum naturalem legem nisi deus? de qua lege apostolus dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestante conscientia illorum et inter se inuicem cogitationum accusantium aut etiam excusantium in die, qua iudicabit deus occulta hominum. quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocinatione uerum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini ueritatis, a quo uel tenuiter pro sui capacitate inlustratur, ut uerum aliquid in ratiocinando sentiat: quid mirum, si diaboli anima praua cupiditate peruersa quidquid tamen uerum de iusto uiro cogitauit, cum eum temtare uellet, ipsius dei uoce , id est ipsius ueritatis uoce, laudasse perhibetur, quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur, qua diaboli nomen accepit? quamquam etiam per creaturam corporalem atque uisibilem deus plerumque locutus est seu bonis seu malis tamquam omnium dominus et rector et pro cuiusque rei merito ordinator, sicut per angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt, et per prophetas dicentes: haec dicit dominus. quid ergo mirum, si quamquam non ipsa. cogitatione, per aliquam certe creaturam tali operi accommodatam deus locutus cum diabolo dicitur? Nec dignitatis esse arbitrentur et quasi iustitiae meritam. quod cum illo deus locutus est, quoniam locutus est cum anima angelica, quamquam stulta et cupida, tamquam si, loqueretur cum anima humana stulta et cupida. aut ipsi dicant, quomodo locutus est cum illo diuite, cuius cupiditatem i stultissimam arguere uoluit dicens: stulte, hac nocte anima tua expostulatur a te; et quae praeparasti . cuius erunt? certe hoc ipse dominus in euangelio dicit; cui haeretici isti, uelint, nolint, colla submittunt. si autem hoc mouentur, quod temtandum iustum satanas petit a deo, non ego expono, quare sit factum, sed ipsos cogo exponere quare sit dictum in euangelio ab ipso domino discipulis: ecce, satanas expetiuit uexare uos quomodo triticum; et Petro ait: ego autem postulaui, ne deficiat fides tua. cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me . quaerunt exponunt sibi. si uero non ualuerint hoc exponere, non audeant id quod in euangelio sine offensione non intellegunt, in aliquo libro cum temeritate culpare. Fiunt igitur temtationes per satanan non potestate eius, sed permissu domini ad homines aut pro suis peccatis puniendos aut pro dei misericordia probandos et exercendos. et interest plurimum, in qualem quisque temtationem incidat. non enim in talem incidit ludas, qui uendidit dominum, in qualem incidit Petrus, cum territus dominum negauit. sunt etiam humanae temtationes, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo consilio labitur aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius, quam christiana tranquillitas postulat. de quibus apostolus dicit: temtatio uos non apprehendat nisi humana, cum idem dicat: fidelis deus, qui non uos sinat temtari super quam potestis ferre, sed faciet cum temtatione etiam exitum, ut possitis tolerare. in qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse, ut non temtemur, sed ne in temtationem inducamur. inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. sed cum temtationes periculosae, in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus aut aduersis oriantur, nemo frangitur aduersarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur. CCCVIII. DE SEPTIFORMI SPIRITV ET SEPTEM BEATITVDINIBVS SEPTEM- QVE PETITIONIBVS. EX LIBRO S. S [333] Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manauit. si enim timor dei est, quo beati fiunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus, ut sanctificetur in hominibus nomen dei, timore casto permanente in saeculum saeculi. si pietas est, qua beati sunt mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram, petamus, ut ueniat regnum eius siue in nos ipsos, ut mitescamus nec ei resistamus, siue de caelo in terras in claritate aduentus domini, quo nos gaudebimus et laudabimur dicente illo: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. in domino, inquit propheta. laudabitur anima mea; audiant mites et iucundentur. si scientia est, qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra, quia, cum corpus tamquam terra spiritui tamquam caelo summa et tota pace consenserit, non lugebimus. nam nullus alius huius temporis luctus est, nisi cum aduersum se ista confligunt et cogunt nos dicere: uideo aliam legem membris meis repugnantem legi mentis meae, et luctum nostrum lacrimosa uoce testari: miser ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? si fortitudo est, qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, oremus, ut panis noster cotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem uenire possimus. si consilium est, quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur deus, dimittamus debita debitoribus nostris et oremus, ut nobis nostra dimittantur. si in nobis intellectus est, quo beati sunt mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, oremus non induci in temtationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. temtationes enim de his rebus, quae graues et calamitosae uidentur hominibus, non in nos ualent, si non ualeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetas putant. si sapientia est, qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, oremus, ut liberemur a malo. ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios dei, ut spiritu adoptionis clamemus: abba, pater. CCVIIII. DE IEIVNIO ET LAVANDA FACIE VEL VNGVENDO CAPITE. VNDE SVPRA.- [334] Cum autem ieiunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim uultum suum, ut uideantur hominibus ieiunantes. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. uos autem ieiunantes ungite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes, sed patri uestro, qui est in abscondito; et pater uester, qui est in abscondito, reddet uobis. manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit deus conformes fieri imaginis filii eius. In hoc autem capitulo maxime animaduertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine seruitutis dei decipit. qui ergo immoderato cultu corporis atque uestitus uel ceterarum rerum nitore praefulget, facile conuincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis. qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id uoluntate faciat, non necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest conici, utrum hoc contemtu superflui cultus an ambitione aliqua faciat, quia et sub ouina pelle cauendos lupos dominus praecipit; sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. cum enim coeperint aliquibus temtationibus ea ipsa illis subtrahi uel negari quae isto uelamine uel consecuti sunt uel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat, utrum lupus in ouina pelle sit an ouis in sua. non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepe usurpant, ut incautos decipiant, quia et illae oues non habent deponere pelles suas, si aliquando eis lupi se contegunt. Quaeri ergo solet, quid sit quod ait: uos autem ieiunantes unguite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes. non enim quispiam recte praeceperit, quamuis faciem cotidiana consuetudine lauemus, unctis etiam capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere. quod si turpissimum omnes fatentur, intellegendum est hoc praeceptum unguendi caput et faciem lauandi ad interiorem hominem pertinere. unguere ergo caput ad laetitiam pertinet, lauare autem faciem ad munditiam,%et ideo caput unguit qui laetatur interius mente atque ratione. hoc enim recte accipimus caput, quod in anima praeminet et quo cetera hominis regi et gubernari manifestum est; et hoc facit qui non foris quaerit laetitiam, ut de hominum laudibus carnaliter gaudeat. caro enim, quae subiecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. nemo quidem umquam carnem suam odio habuit, sicut apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit; sed caput mulieris uir, cui uero caput est Christus. interius ergo gaudeat in ieiunio suo eo ipso, quo sic se ieiunando auertit a uoluptate saeculi, ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. ita enim et faciem lauabit, id est cor mundabit, quo uisurus est deum non interposito uelamine propter infirmitatem contractam de sordibus, sed firmus et stabilis, quoniam mundus est et simplex. lauamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris atque conspectu oculorum meorum. ab his igitur sordibus facies nostra lauanda est, quibus dei aspectus offenditur. nos autem reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem transformabimur. Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam uitam pertinentium et sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum et plerumque conduplicat, ut ea quae uidemur cum hominibus recte facere non eo corde faciamus, quo dominus praecipit, id est quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis uitae adipisci uolumus. debemus autem bene facere illis propter salutem ipsorum aeternam, non propter temporale commodum nostrum. inclinet ergo deus cor nostrum in testimonia sua, et non in emolumentum. finis enim praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. qui autem propter suam de hac uita necessitatem fratri consulit, non utique caritati consulit, quia non illi quem debet tamquam se ipsum diligere, sed sibi consulit, uel potius nec sibi, quando quidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad uidendum deum, in qua sola uisione est beatitudo certa atque perpetua. [335] CCCX. DE EO QVOD AIT DOMHTVS: 81 ERGO LVMEN, QVOD IN TE EST, TENEBRAE SVNT, IPSAE TENEBRAE QVAN- TAE SVNT? EX LIBRO S. S. Lucerna corporis tui est oculus tuus. si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? qui locus sic intellegendus est, ut nouerimus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu dei, si fiant simplici corde, id est intentione in superna, fine illo caritatis, quia plenitudo legis caritas. oculum ergo hic. accipere debemus ipsam intentionem, qua facimus quidquid facimus. quae si munda fuerit et recta et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. quae opera omnia totum corpus appellauit, quia et apostolus membra nostra dicit quaedam opera, quae improbat et mortificanda praecipit dicens: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, auaritiam et cetera talia. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat, considerandum est. hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est, bono animo nos facere quod facimus; omne enim, quod manifestatur, lumen est. nam et ipsa facta, quae ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum et ideo tenebras eas uocauit. non enim noui, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus aut passurus sit, et fieri potest, ut uel faciat ex ea uel propter eam patiatur aliquid mali, cum ego, cum darem, non euenire uoluerim neque hoc animo dederim. itaque si bono animo feci quod mihi, cum facerem, notum erat, et ideo lumen uocatur: inluminatur etiam factum meum, qualemcumque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus est et ignotus est, tenebrae appellatae sunt. si autem malo animo feci, etiam ipsum lumen tenebrae sunt. lumen enim dicitur, quia nouit quisque, quo animo faciat, etiam cum malo animo facit. sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur et duplici corde quasi umbram facit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? hoc est: si ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum . terrenarum et temporalium atque caecatur, quanto magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia, etsi bene alicui proueniat quod tu non munda et recta intentione facis, quomodo tu feceris tibi imputatur, non quomodo illi prouenerit. [335a] [Si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria: id est: si euangelizauero, ut ista fiant in me, id est: si propterea euangelizauero, ut ad illa perueniam et fidem euangelii in cibo et potu et uestitu collocauero. sed quare non est ei gloria? necessitas enim, inquit, mihi incumbit, id est: ut ideo euangelizem, quia unde uiuam non habeo aut adquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. sic enim iam necessitas erit in euangelio, non uoluntas. uae enim mihi est, inquit, si non euangelizauero. quomodo debet euangelizare? scilicet ut (in) euangelio et in regno ponat mercedem; ita enim potest non coactus euangelizare, sed uolens. si enim uolens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est: si coactus inopia earum rerum, quae temporali uitae sunt necessariae, praedico euangelium, alii per me habent mercedem euangelii, qui euangelium ipsum me praedicante diligunt. ego autem non habeo, quia non ipsum euangelium diligo, sed eius pretium in eius temporalibus constitutum. quod nefas est fieri, ut non tamquam filius ministret quisque euangelium, sed tamquam seruus, cui dispensatio credita est, ut tamquam alienum eroget, nihil inde ipse capiat praeter cibaria, quae non de participatione regni, sed sustentaculum miserae seruitutis dantur extrinsecus.] CCCXI. DE SOLLICITVDINE CEASTINI DIEI PROHIBITA. EX LIBRO S. S [336] Nolite ergo solliciti esse de crastino. non enim dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed aeterna cogitemus; tunc erit illud bonum et perfectum opus. crastinus enim, inquit, dies sollicitus erit sibi ipse, id est ut cum oportuerit sumas cibum uel potum uel indumentum. cum ipsa scilicet necessitas urguere coeperit, aderunt haec, quia nouit pater noster quod horum omnium indigemus. sufficit enim, inquit, diei malitia sua, id est: sufficit quod ista sumere urguebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis. pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus. huic ergo poenae temporalis necessitatis nolite addere aliquid grauius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam sed etiam propter hanc explendam milites deo. Hoc autem loco uehementer cauendum est, ne forte, cum uiderimus aliquem seruum dei prouidere, ne ista necessaria desint uel sibi uel eis quorum sibi cura commissa est, iudicemus eum contra praeceptum domini facere et de crastino esse sollicitum. nam et ipse dominus, cui ministrabant angeli, tamen propter exemplum, ne quis scandalum pateretur, cum aliquem seruorum eius animaduertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur; quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, ludas fuit, qui eum tradidit. sicut et apostolus Paulus potest uideri de crastino cogitasse,\' cum dixit: de collectis autem in sanctis sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat thesaurizans. his et huius modi scripturarum locis apparet dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista deo militat, ut in operibus suis non regnum dei, sed istorum adquisitionem intueatur. ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum dirigitur, ut etiam in istorum prouisione regnum dei cogitemus, w in militia uero regni dei ista non cogitemus. ita enim, etiam si aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram deus sinit, non solum non debilitant propositum, nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant: gloriamur enim, inquit, in tribulationibus. [337] CCCXII. QVOMODO ACOIPIENDVM SIT: NOLITE IVDICARE, ET DE FESTVCA, TRABE ET CETERIS. EX EODEM LIBRO II DE SER- MONE DOMINI. Nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. quod enim scriptum est: ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra uel blasphemiae uel furta uel ebriositas et si qua sunt alia, de ..quibus nobis iudicare permittitur dicente apostolo: quid enim mihi eos qui foris sunt iudicare? nonne de eis qui intus sunt uos iudicatis? de genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine uitio concupiscentiae quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibet idem apostolus indicari eos qui carnibus uescebantur et uinum bibebant ab eis qui se ab huius modi alimentis temperabant: qui manducat, inquit, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non indicet. ibi etiam ait: tu quis es, ut iudices alienum seruum? suo domino aut stat aut cadit. de talibus enim rebus, quae possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamuis possint etiam non bono, nolebant illi, cum homines essent, in occulto cordis ferre sententiam: de quibus deus solus iudicat. Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: nolite ante tempus quicquam iudicare, quoad usque ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt; de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. horum autem ueniet tempus ut iudicentur, cum deus inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis. item alio loco idem dicit apostolus: quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium; quaedam autem et subsecuntur. manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant. haec praecedunt ad iudicium, id est quia, si fuerit ista subsecutum iudicium, non est temerarium. subseountur autem illa quae occulta sunt, quia nec ipsa latebunt tempore suo. sic et de bonis factis intellegendum est. nam ita subiungit: similiter et facta bona manifesta sunt, et quaecumque se aliter habent, latere non possunt. de manifestis ergo iudicemus, de occultis uero deo iudicium relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt siue mala siue bona, cum tempus aduenerit, quo manifestentur. Duo sunt autem, in quibus temerarium iudicium cauere debemus: cum incertum est, quo animo quidque factum sit, uel cum incertum est, qualis futurus sit qui nunc uel malus uel bonus apparet. si ergo quispiam uerbi gratia conquestus de stomacho ieiunare noluit et tu id non credis edacitatis id uitio tribuens, temere iudicabis. item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoueris et ita reprehenderis, quasi numquam ille possit corrigi atque mutari, nihilo minus temere iudicabis. non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant, neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem, et uitabimus iudicium, de quo nunc dicitur: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. Potest autem mouere quod ait: in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. numquid enim, si nos in iudicio temerario iudicauerimus, temere etiam de nobis deus iudicabit ? aut numquid, si in mensura iniqua fuerimus mensi, et aput deum iniqua mensura est, unde nobis remetiatur? nam et mensurae nomine ipsum iudicium significatum arbitror. nullo modo deus uel temere iudicat uel iniqua mensura cuiquam rependit, sed hoc dictum est, quoniam temeritas, qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est. nisi forte arbitrandum est, quod iniquitas ei noceat aliquid in quem procedit, ei autem nihil a quo procedit. immo uero saepe nihil nocet ei qui patitur iniuriam, ei autem qui facit necesse est ut noceat. quid enim nocuit martyribus iniquitas persequentium? ipsis persecutoribus plurimum, quia, etsi aliqui eorum correcti sunt, eo tamen tempore, l quo persequebantur, excaecabat illos malitia illorum. sic et temerarium iudicium plerumque nihil nocet ei de quo temere iudicatur, ei autem qui temere iudicat ipsa temeritas necesse est ut noceat. ista regula etiam illud dictum arbitror: omnis, qui percusserit gladio, gladio morietur. quam multi enim gladio percutiunt nec tamen gladio moriuntur, sicut nec ipse Petrus? sed ne istum uenia peccatorum talem poenam euasisse quis putet — quamquam nihil absurdius, quam ut maiorem putet gladii poenam esse potuisse, quae Petro non accidit, quam crucis, quae accidit — quid tamen de latronibus dicturus est, qui cum domino crucifixi sunt, quia et ille qui meruit ueniam, posteaquam crucifixus est meruit et alter omnino non meruit? an forte omnes, quos occiderant, crucifixerant et propterea hoc etiam ipsi pati meruerunt? ridiculum est hoc putare. quid ergo aliud dictum est: omnis enim, qui gladio percusserit, gladio morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumque commiserit? Et quoniam de temerario et iniquo iudicio nos hoc loco dominus monet — uult enim, ut simplici corde et in unum deum intentione faciamus quaecumque facimus; et multa incertum est quo corde fiant, de quibus iudicare temerarium est. maxime autem hi temere iudicant de incertis et facile reprehendunt, qui magis amant uituperare et damnare quam emendare atque corrigere: quod uitium uel superbiae est uel inuidentiae — consequenter subicit et dicit: quid autem uides festucam.in oculo fratris tui, trabem autem in tuo oculo non uides? ut si feruenti uerbi gratia ira ille peccauit, tu odio reprehendas. quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat et odium. odium est enim ira inueterata, quasi quae uetustate ipsa tantum robur acceperit, at merito appellaretur trabes. fieri autem potest, ut, si irascaris homini, uelis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum uelle corrigere. Quomodo enim dicis fratri tuo: sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui: id est primo abs te expelle odium, et deinde poteris iam eum quem diligis emendare. et bene ait: hypocrita. accusare enim uitia officium est bonorum uirorum et beniuolorum; quod cum mali faciunt, alienas partes agunt sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt et ostentant in persona quod non sunt. hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. et est uere multum canendam et molestum simulatorum genus, qui cum omnium uitiorum accusationes odio et liuore suscipiant, etiam consolatores uideri se nolunt. et ideo pie cauteque uigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere uel obiurgare necessitas coegerit, primo cogitemus, utrum tale sit uitium, quod numquam habuimus uel quo iam caruimus; et si numquam habuimus, cogitemus et nos homines esse et habere potuisse; si uero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem uel obiurgationem non odium, sed misericordia praecedat, ut sine ad correctionem eius propter quem id facimus, siue ad peruersionem ualuerit — nam incertus est exitus — nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. si autem cogitantes nosmet ipsos inuenerimus in eo esse uitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque obiurgemus, sed tamen congemescamus et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum inuitemus. Nam et illud quod dicit apostolus: factus sum Iudaeis quasi Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem; his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucri facerem; his qui sine lege quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucri facerem eos qui sine lege sunt; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intellegi uolunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur, sed hoc faciebat caritate, qua eius infirmitatem cui nolebat subuenire tamquam suam cogitabat. hoc enim et praestruit dicendo: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. quod ut intellegas non simulatione, sed caritate fieri, qua infirmis hominibus, tamquam nos simus, compatimur, ita [enim] monet alio loco dicens: uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasione carnis detis, sed per caritatem seruite in inuicem. quod fieri non potest nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cuius curat salutem. Raro ergo et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt, ita tamen, ut etiam in his ipsis non nobis, sed deo ut seruiatur instemus. ipse est etiam, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro inuidentiae uel malitiae uel simulationis, et uideamus eicere festucam de oculo fratris nostri. [338] CCCXIII. QVAUTER INTELLEGENDVM SIT: IN IPSO HABITAT OMNIS PLENITVDO DIVINITATIS CORPORALITER. EX LIBSO DE PRAESENTIA DEI AD DARDANVM. Habitat in singulis deus tamquam in templis suis et in omnibus simul in unum congregatis tamquam in templo suo. quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit quod in psalmo scriptum est: dominus diluuium inhabitat, quamuis propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine in Apocalypsi significat, possit congruenter intellegi: dominus diluuium inhabitat. sequitur autem: et sedebit dominus rex in aeternum, utique in ipso templo suo iam in uita aeterna post fluctuationem huius saeculi constituto. deus igitur, qui ubique praesens, est et ubique totus praesens nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est, propitius capitur: capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. De ipso uero capite nostro apostolus ait: quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. non ideo corporaliter, quia corporeus est deus, sed aut uerbo translato usus est, tamquam in templo manu facto non corporaliter, sed umbraliter habitauerit, id est praefigurantibus signis — nam illas omnes obseruationes umbras futurorum uocat etiam ipso translato uocabulo; summus enim deus, sicut scriptum est, non in manu factis templis habitat — aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore, quod assumsit ex uirgine, tamquam in templo habitat deus. hinc est enim, quod Iudaeis signum petentibus cum dixisset: soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illnd, euangelista quid hoc esset consequenter exponens ait: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Quid ergo est? hocine interesse arbitramur inter caput et membra cetera, quod in quolibet quamuis praecipuo membro, uelut in aliquo magno propheta aut apostolo, quamuis diuinitas habitet, non tamen sicut in capite, quod est Christus, omnis plenitudo diuinitatis P nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantus, quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepertitus. ibi enim et uisus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus. an etiam praeter hoc, quod tamquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo diuinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput et cuiuslibet membri excellentiam? est plane, quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum uerbo. de nullo enim sanctorum dici potuit aut potest aut poterit: uerbum caro factum est; nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae unigeniti nomen accepit, ut quod est ipsum dei uerbum ante saecula, hoc simul cum assumto homine diceretur. singularis est illa susceptio nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus ullo modo potest esse communis. ubi diuinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est. quis enim tam sacrilegus, ut audeat affirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii ut alter sit Christus efficere? ut ergo ad personam uerbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meruisset, nisi hoc singularis gratia praestitisset, quam fas est praedicare nefasque de ea iudicare? Haec si pro uiribus nostris, quantum dominus adiuuit, rite tractauimus, quando deum ubique praesentem et non spatiis distantibus quasi aliqua mole uel distentione diffusum, sed ubique totum cogitare te extendis, auerte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio uoluere consueuit. non enim sic sapientia, sic iustitia, non sic denique caritas cogitatur, de qua scriptum est: deus caritas est. cum uero eius habitationem cogitas, unitatem cogita congregationemque sanctorum, maxime in caelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit uoluntas eius perfecta eorum in quibus habitat oboedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam; Christum autem deum nostrum, unigenitum dei filium. aequalem patri eundemque hominis filium, quo maior est pater, ut ubique totum praesentem esse non dubites tamquam deum et in eodem templo dei esse tamquam inhabitantem deum et in loco aliquo caeli propter ueri corporis modum. CCCXIIII. DE VNIVS VXORIS VIRO EPISCOPO ORDINANDO. EX LIBRO DE BONO CONIVGALI [339] Quod est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali. Diuersa opera patrum non faciebat nisi diuersitas temporum. sic autem necesse erat, ut carnaliter cohirent etiam non carnales prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter uescerentur etiam non carnales apostoli. Ecclesiae dispensatorem non licere ordinari nisi unius uxoris uirum acutius intellexerunt qui nec eum qui catechumenus uel paganus habuerit alteram ordinandum esse censuerunt. de sacramento enim agitur, non de peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit uirgo, non peccat, et: quod uult faciat; non peccat; . nubat, satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiam si catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum qui excessit uxorum numerum singularem non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse, non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessarium. ac per hoc, sicut plures antiquorum patrum uxores significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tenebrarum et cetera. nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones, etiam salua caritate inter eos qui in unum et unum futuri sunt; quae tunc utique nullae erunt. itaque sicut duobus dominis pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. in nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri. CCCXV. DE NOCTVRNA INLVSIONE. EX EODEM LIBRO [340] Multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum. quaedam ergo in semine materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae. a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit, et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum ? a quibus tamen eadem legis uetustas praecipit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. ac per hoc, cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia. CCCXVI. DE VIRTVTE ANIMI VEL LATENTE VEL MANIFESTA. EX EODEM LIBRO DE BONO CONIVGALI [341] Continentia non corporis, sed animi uirtus est. uirtus autem animi aliquando in opere manifestatur, aliquando in habitu latet: sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando passiones. sed quam multi sunt ii eadem uirtute animi, quibus temtatio deest, qua id quod intus est in conspectu dei, . etiam in hominum procedat? Et Timotheo ita relaxata est corporis utilitas uinum bibendi, ut maneret in habitu animus continendi. ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est. cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Num igitur non erat in Christo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne baptista, ut diceretur: ecce homo uorax et potator uini? numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciuiarum?\' Et iustificata est sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari. Cum ergo colloquiis malis dicitur continenti et nuptias recusanti: "tu ergo melior quam Abraham ?" dicat: "ego quidem I non sum melior quam Abraham; melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter uixit; esse autem caste sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est USUS Abraham. quod enim ego nunc ago, melius ille egisset, si tunc agendum esset." [342] CCCXVII. NEMO ASCENDIT IN CAELVM ET CETERA, ET: SICVT HOSES EXALTAVIT SEBPENTEM IN HEREMO. EX LIBKO DE BAPTISMO PARWLOBVM PRIMO.\' Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit. nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi leuandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est ecclesiam suam, quam se ipsum — quia de Christo et ecclesia uerius intellegitur: erunt duo in carne una; de qua re ipsa dixit: igitur iam non duo, sed una caro — ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. quamuis enim in terra factus est filius hominis, diuinitatem tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii dei, ne quasi duo Christi accipiantur, unus deus et alter homo, sed unus atque idem deus et homo: deus, quia in principio erat uerbum et deus erat uerbum, homo, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ac per hoc per distantiam diuinitatis et infirmitatis filius dei manebat in caelo, filius hominis ambulabat in terra; per unitatem uero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius dei ambulabat in terra et idem ipse filius hominis manebat in caelo. fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. si enim diuina substantia longe distantior atque incomparabili diuersitate sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carnis diuinitatem: quanto credibilius alii homines sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit? - sic et apostolus ait: sicut in uno corpore multa membra.habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus, ita et Christus. non dixit,: ita et Christi, id est corpus Christi uel membra, Christi, sed: ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus. Magna haec et mira dignatio. quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moses exaltauit serpentem indeserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens per\' Mosen deprecatus est dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. ac sic Moses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis, a serpente morderetur attenderet; hoc facientes continuo sana bantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur?I a serpente quidem mors uenit, qui peccatum, quo moreretur homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. CCCXVIIII [343] CCCXVIII. RESVRRECTIONI FVTVRAE VTRVM LAZARI AN CHRISTI RESVR- RECTIO CONGRVAT. EX LIBRO RESPONSIONIS CONTRA SEX QVAESTIONES PAGANORVM. Ideo non Lazari resurrectio, sed potius Christi congruit promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum. sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uiri semine, nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uiri semine natus est, sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra — quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos uero ex parentibus — aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. sicut autem ad mortis, sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreantur, quae tamen coheundo pariunt etiam ipsa sui similem prolem, nec propter diuersitatem natiuitatis interest aliquid ad naturam eorum quae procreata sunt ex terra et eorum quae illis coheuntibus orta sunt. similiter enim uiuunt similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter nati sunt. ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. huius modi autem homines non ualentes intueri, ad quam rem intersit aliquid diuersum et ad quam non intersit, ubi aduerterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam sicut illud quod ex oliua est, quoniam longe est utriusque naturae origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus non dissolutum tabe atque putredine die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus ex quadam qua soluta discesserint confusione reparabuntur, humanae facultati utrumque impossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum. ut enim radius oculi nostri non citius peruenit ad propinquiora, tardius ad longiora, sed utraque interualla parili celeritate contingit: ita cum in ictu oculi, sicut apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae dei et ineffabili nutu facile est quaeque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadauera suscitare. incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta, cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili peruestigatione rationis, sed uidendi consuetudine mira non sint quae ob hoc nec consideratione nec inquisitione digna uidentur. nam ego et mecum quicumque inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciunt, aut non minus aut amplius admiramur in uno seminis tam paruulo grano omnia, quae laudamus in arbore, tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum quae de corporibus humanis, dum dilabuntur, absumit resurrectione futura et tota et integra redditurum. Quomodo autem contrarium est et Christum post resurrectionem cibatum et in resurrectione, quae promittitur, ciborum indigentiam non futuram, cum et angelos legamus huius modi escas eodemque modo sumsisse, non ficto phantasmate, sed manifestissima ueritate, nec tamen necessitate, sed potestate? aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. futurae ergo resurrectionis corpus inperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit, inperfectae felicitatis, si cibis eguerit. Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera demonstrasse dubitantibus: propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter appareret. tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla uulnera praecessissent: et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. uoluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum uiderant resurrexisse monstraret. quid est ergo quod dicitur: "si propter incredulum fecit, finxit" ? quasi uero si quisquam uir fortis pro patria dimicans multa aduersa uulnera exciperet et peritissimo medico, qui haec curare ita ualeret, ut si cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari, ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit, ut non essent, certa exsistente causa per artem effecit potius, ut essent, quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur. CVM SPIRITVS IMMVNDVS EXIERIT AB HOMINE ET CETERA. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII PRIMO [344] Cum spiritus immundus exierit ab homine et cetera, significat quosdam ita credituros, ut non possint ferre labores continentiae et ad saeculum redituri sint. quod dictum est: assumit secum alios septem, intellegitur, quia cum quis ceciderit de iustitia, etiam simulationem habebit. cupiditas enim carnis expulsa per paenitentiam a consuetis operibus, cum non inuenerit in quibus delectationibus requiescat, auidius redit et rursus occupat mentem hominis, si, cum pulsa esset, neglegentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domui sermo dei per sanam doctrinam. et quoniam non solum habebit illa septem uitia, quae septem uirtutibus spiritalibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisin se ipsas uirtutes habere simulabit, propterea assumtis secum aliis septem nequioribus — hoc est ipsa septenaria simulatione — redit illa concupiscentia, ut sint nouissima. hominis peiora, quam erant prima. CCXX — DE SVMPTIBVS AD TVRREM AEDIFICANDAM. EX LIBRO QVAE- STIONVM EVANGELII II [345] Sumtus ad turrem aedificandam — uires ad discipulatum Christi obtinendum — et decem milia proeliaturi cum rege, qui habet uiginti milia — simplicitatem Christi dimicaturi cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis eius — in affectu constituit renuntiantis omnibus, quae sunt eius. ita enim concludit: sic ergo omnis ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae sunt eius, non potest meus esse discipulus. inter quae omnia etiam ipsa temporalis uita intellegatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab aeterna qui eam fuerit minatus auferre. sicut autem de turri non perfecta per obprobrium deterruit dicentium: quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare: sic in rege,. . cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusauit, cum ait: adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, significans etiam minas imminentium a diabolo temtationum non sustinere homines, qui non renuntiant omnibus, quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. turrem quippe aedificare, contra regem illum dimicare, esse discipulum Christi est; habere autem sumtus ad perficiendam turrem et habere fortia decem milia contra uiginti milia regis renuntiare est omnibus, quae eius sunt. DE EO QVOD AIT AD SCRIBAS: TVLISTIS CLAVEM SCI- ENTIAE ET CETERA. ITEM EX EODEM LIBRO SECVNDO — CCCXXI [346] De eo quod dicit dominus scribis uel doctoribus Iudaeorum: tulistis clauem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis: quod in scriptura dei humilitatem Christi nec ipsi intellegere nec ab aliis intellegi uolebant.] . [347] QVA DISPENSATIONE PEOVIDENTIAE DEI SCRIPTVRAE VETERIS TESTAMENTI EX HEBRAEO IN ORAECVM ELOQVIVM TRANSLATAE SINT, VT VNTVERSIS QVNTIBVS INNOTESCERENT. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLII. Sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem partim ui et armis partim terrore subegerat — quando inter cetera orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit — eo mortuo comites eius, cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges coepit habere Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit, insuper et dona regia in templum dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupierat habere in bybliotheca, quam nobilissimam fecerat. has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit, et dati sunt LXXII, de singulis duodecim tribubus seni homines linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae, quorum interpretatio . ut Septuaginta nocetur, iam optinuit consuetudo. traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederent — ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare — in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet, sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat, quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. et ideo tam mirabile dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum. CCCXXII — HOC EX SPECVLO SANCTI AVGVSTINI — CCCXXIII [348] 15 DE AVCTORITATE LXX 1NTERPRETVM, QVAE SALVO HONORE HEBBAEI STILI OMNIBVS SIT INTERPRETIBVS PRAEFERENDA. EX LIBRO S. S. Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion, sicut etiam illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia eaque utuntur graeci populi christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam, interpretatum est quod ecclesiae latinae tenent, quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ea graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem scripturas conuerterit. sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei fateantur esse ueracem, Septuaginta uero interpretes in multis errasse, tamen ecclesia Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem indicat praeferendum, quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum rum ei hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus aut, si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret et aliquid praetermitteret et aliquid adderet, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem releuabat et regebat interpretis?. nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraicis codicibus emendandos putarunt, nec tamen ausi sunt detrahare quod hebraei non habent et Septuaginta posuerunt, sed tantummodo addiderunt, quae in hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. illa uero quae non habent hebraei, habent autem LXX, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt; et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. quae autem non praetermissa aut addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciunt etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit dei spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est aput interpretes LXX, noluit ea per istos, sed per illos prophetas dei spiritus dicere. quidquid uero est apud LXX, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. isto enim modo alia per Esaiam, aha per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam, uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere noluit unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus pacis spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem spiritus unus apparuit. Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur; quaedam uero sic esse iussa, ut obseruarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum uitandorum et neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur. quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere ad postem et cetera huius modi? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita: qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moechaberis. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiamnunc, id est tempore noui testamenti, ad uitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumsi, componere aggressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et [si] figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodam modo renouantur hi qui promta et aperta fastidiunt. [349] QVID INTELLEGENDVM SIT DE NINEVTTARVM EXCIDIO, CVIVS DENVNTIATIO IN HEBRAEO XL DIERVM SPATIO TENDITVR, IN SEPTVAGINTA AVTEM TRIDVI BREVITATE CONCLVDITVR. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLIIII. Sed ait aliquis: "quomodo sciam, quid Ionas propheta dixerit Nineuitis, utrum: triduo, et Nineue euertetur, an: XL dies?" quis enim non uideat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione imminentis exitii ciuitatem? cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragesimo die, si autem quadragesimo, non utique tertio. si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in hebraeo: XL dies, - et Nineue euertetur. LXX quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret admoneretque lectorem, utraque auctoritate . non spreta ab historia sese attollere ad ea requirenda propter quae significanda historia ipsa conscripta est. gesta quippe sunt illa in Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum. quapropter si per illam ciuitatem recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius illa Nineue figuram gerebat, siue per XL dies siue per triduum idem ipse significatus est Christus: per XL scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; post triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint LXX interpretes idemque prophetae ad perscrutandum altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint in XL diebus ipsum quaerere, in quo et triduum potueris inuenire: illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies. propter quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per LXX interpretum prophetiam, tamen unus atque idem spiritus dixit. longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica ueritate putantur LXX interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. unde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex hebraeis et ex LXX, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una atque diuina est. CCCXXIIII [350] DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: OMNE PECCATVM, QVOD- CVMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPVS EST; QVI AVTEM FORNICATVR, IN CORPVS SVVM PECCAT. EX SERMONE DE EADEM RE. Quaestio de epistula Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, nescio si possit ad liquidum dissolui, quamuis possit donante domino aliquid inde probabiliter dici; ita enim profunda est. nam cum superius in eadem epistula apostolus diceret: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, et paulo post: nescitis, ait, quoniam corpora uestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi faciam meretricis? absit. an nescitis, quia qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem, atque ibi subiungit: omne p eccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. an nescitis, quia corpus uestrum templum in uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo, et non estis uestri? emti enim estis magno. glorificate et portate deum in corpore uestro — cum ergo multa et horrenda hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum dei, quae tamen non nisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt — quod corpus utique iam fidelium templum esse dixit spiritus sancti, quem ha.bemus a deo, ipsaque membra corporis nostri membra esse asseuerat Christi, de quibus arguendo et quodam modo interrogando ait: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? — responderitque sibi: absit, subiungat adhuc et dicat: nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una; qui autem adhaeret domino, unus spiritus est, et concludat: fugite fornicationem: sequitur tamen ipse et dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. quasi uero illa quae dinumerauit peccata dicens: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, ista omnia facinora et flagitia numquid non nisi per corpus fieri aut exerceri possunt? quis hoc sani capitis homo negauerit? totum quippe istum locum apostolus propter ipsum corpus iam emtum magno, id est Christi sanguine pretioso, templumque spiritus sancti factum a deo, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inuiolatum tamquam dei habitaculum seruaretur, agebat et defendebat. quare ergo subiungere uoluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur, id est ut diceret: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, cum siue ipsa fornicatio siue alia huius modi quae non nisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima non nisi per ipsum corpus generentur atque exerceantur? quid ergo? poteritne esse quispiam, ut cetera memorata superius taceam, fur uel ebriosus uel maledicus uel rapax extra operationem corporis huius? quamuis nec ipsa idololatria neque ipsa auaritia praeter seruitium corporis poterit ad usum fructumque suum peruenire. quid est ergo: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? primum quia in corpore isto homo constitutus quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere isto adhuc circumseptum in corpore. nam et quod in psalmo scriptum est: dixit impius in corde suo: non est deus, idem beatus apostolus non potuit utique separare a corporali opere illo loco, ubi ait: omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit suum, sine bonum siue malum, quia uidelicet non nisi in corpore constitutus impius potuit dicere: non est deus; ut taceam quod in alia epistula ipse doctor gentium dicit: manifesta autem sunt opera carnis, et exequitur: quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non possidebunt. numquid enim non uidetur nobis extra corpus fieri certe illa quae ibi interposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, inuidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit doctor gentium in fide et ueritate. quid est ergo: \'omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans ait: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Apparet igitur cuiuis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio; quam dominus piae intentioni nostrae si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque reuelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. uidetur enim beatus apostolus, in quo loquebatur Christus, aut exaggerare uoluisse fornicationis malum super cetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur, non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis commisceri facit animum uis ingens libidinis cum ipso corpore et unum cum ipso quodam modo agglutinari et deuinctum esse in tantum, ut nihil aliud ipso momento et experimento huius tam magni flagitii cogitare homini liceat aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentemque captiuam subdit ipsa submersio et quodam modo absorbitio libidinis et concupiscentia carnalis, ut hoc esse uideatur, ut dictum est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, quia tunc fiet proprie et familiariter seruum corporis cor hominis fornicantis in tempore maxime ipsius nequissimae operationis, in tantum, ut ipse apostolus inculcatius uolens commendare canendum hominibus hoc malum dixerit: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? et execrans ac detestans responderit: absit. an nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit,. duo in carne una. numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibusque facinoribus hominum? liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus et unum aliquid eorum operari et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi, quod in fornicationis ipso opere ac tempore non licet animo, ad aliquid aliud cogitandum liberum esse. sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut iam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit quod caro sit et spiritus uadens et non reuertens. sic ergo possumus intellegere, quia omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut uideatur, ut dixi, apostolus in tantum exaggerare uoluisse fornicationis malum, ut in comparatione huius fornicationis cetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata, solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia maiore libidinis ardore, quo superior nullus est, uoluptas ipsius corporis tenet seruum efficitque captiuum. Haec dicta sint de speciali fornicatione huius corporis. uerum quia non solum fornicatio in sacris litteris specialiter sed etiam generaliter arguitur et nominatur, conemur deo adiuuante et hinc aliquid probabiliter dicere. generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in psalmo, ubi dicitur: quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. ubi subsequitur qualiter ista generalis fornicatio euadi et effugi possit; adiunxit dicens: mihi autem adhaerere deo bonum est, ut exinde facile aduertamus illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque deo adhaeret mundo. unde beatus apostolus Iohannes dicit: si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in illo. et apostolus Iacobus dicit: adulteri, nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est deo? breuiter ergo definitum est non posse habere dilectionem dei qui habuerit dilectionem mundi et inimicum esse dei qui amicus esse uoluerit mundi. ad hoc etiam pertinet quod dominus in euangelio dicit: nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum patietur et alterum contemnet, et concludit: non potestis deo seruire et mamonae. ista est ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur deo, dum adhaeretur mundo, ut etiam sic intellegere ualeamus secundum istam generalem fornicationem quod ait apostolus: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. qua si non fornicatur anima humana, adhaerendo deo nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit ipsa fragilitate mortalitatis uel ignorando uel neglegendo uel obliuiscendo uel non intellegendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia nullum hic corporalis uel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum dici uidetur. quod si adhaerens mundo mundanus homo longe faciat a deo, fornicando ab ipso deo, in corpus proprium peccat, quia corporali concupiscentia nulla ulterius morte ab anima resoluendum atque separandum, sicut corpus animale, quale animatum est dei flatu, cum factus est homo in animam uiuam, etiam ipsum ei animali spiritale sine mortis interuentu futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam deus. seruatae iustitiae daret coronam. Vnde dominus Christus per nos ad nos uenit, cum peccatores iustus inuenit, per stratum quodam modo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit, qui utique, si uoluisset, cum corpore immortali primitus aduenisset. sed quia nos humilitate filii dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit et fidei nostrae meritum ac praemium uirtute suae resurrectionis ostendit. ideo sequitur apostolus et dicit: nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, siue intellegatur primus Adam, qui de puluere ante formatus est, nouissimus autem Adam, qui de uirgine procreatus est, sine in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, nouissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam uiuentem et spiritum uiuificantem hoc interesse uoluit, ut illic sit corpus animale, hic spiritale. anima quippe in corpore animali uiuit, sed non uiuificat usque ad auferendam corruptionem; in corpore uero spiritali, quoniam perfecte adhaerens deo unus spiritus est, sic uiuificat, ut spiritale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem. Et nos, inquit, commutabimur. ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt, sed, sicut dominus in euangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: qui non credit, inquit, iam iudicatus est. proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest; illa namque fidelium est atque sanctorum. isti uero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur. Quid sibi ergo uult ista distinctio: et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur, nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his iusti etiam immutabuntur in illam incorruptelam, cui omnino nulla possit nocere corruptio? ac per hoc qui non commutabuntur in eam, incorrupti quidem resurgent in integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. a quo auditu malo iustus non timebit. de illa uero commutatione iustorum cum dixisset: nos commutabimur, tamquam quaereremus, quomodo istud fiat uel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis; secundum enim qualitates hoc loco carnem et sanguinem nuncupauit. Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit, sicut scriptum est: ne forte temtauerit uos qui temtat et inanis sit labor noster, atque hic intellegitur diabolus, tamquam deus omnino non temtet, de quo alio loco scriptura dicit: ipse autem neminem temtat, nec contraria est ista sententia ei qua dicitur: temtat nos dominus deus uester, sed soluitur quaestio, cum uocabulum temtationis diuersas intellegentias habet eo, quod alia sit temtatio deceptionis, alia temtatio probationis; secundum illam non intellegitur qui temtat, nisi diabolus; secundum hanc uero temtat deus: ita cum dicitur: caro possidebit regnum dei, et: caro et sanguis non possidebit regnum dei, etiam huius nominis intellegentia discernatur, et nulla erit quaestio, quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, possidet regnum dei; caro autem cum secundum corruptionem intellegitur, non possidebit. hoc enim expositum est, cum diceretur: caro et san g u is. regnum dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est: neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror, disseruimus. VTRVM SINGILLATIM A CREATORE DEO CORPORVM LINIAMENTA FORMENTVR. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA [371] Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quomodo enim negare poterimus deum etiam nunc operari , cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non\'format, quomodo legitur: priusquam te formarem in utero, noui te? quomodo etiam accipi potest: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit: uestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem dat illi corpus, quomodo uoluerit. non dixit: "dedit" aut "disposuit", sed dat, ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis temporibus oriuntur, condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: pertendit a fine usque ad finem fortiter et, non dixit: disposuit, sed: disponit omnia suauiter. multum est enim uel tenuiter sapere, quomodo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris motibus, sed aeterna, stabili uirtute condantur. CCCXXXVI — DE ANIMAE QVAESTIONE. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA — EX EPISTVLA AD OPTATVM PRIMA — INTER CETERA — INTER CETERA — INTER CETERA — INTER CETERA — CCCXXVII [372] Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam idem ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: omnem flatum ego feci. quod sequentia satis indicant; sequitur enim: propter peccatum modicum quid contristaui illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima humana intellegi nequeant. in hac enim quaestione maxime cauendum est, ne anima non a deo facta natura, sed ipsius dei substantia, tamquam unigenitus dei filius, quod est uerbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur. tamquam illa natura atque substantia, qua deus est quidquid est, commutabilis esse possit; quod esse animam nemo non sentit, qui se habere animam sentit. nam quod attinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singulae, nec tunc sciebam nec adhuc scio. Non erubescendum est homini confiteri se nescire quod nescit, ne, dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: omnem flatum ego feci, animas uidelicet intellegi uolens, quod uerba consequentia manifestant. non utique unum, quem facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno, animas autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos homines dicimus nasci sine anima sine corpore. at uero secundum originale peccatum ueteres nascuntur; ideo baptismate . renouantur. Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scripturis canonicis repperi. nam qui nouas sine ulla propagatione asserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur ostendere, proponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoraui: qui fingit spiritum hominis in ipso, et: qui fingit singillatim corda hominum. de quibus uides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim, cum fingit, ex aliquo fingat an ex nihilo, incertum est. illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum, quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: et reuertetur puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima. "sicut enim nostrum corpus" inquiunt "(quamuis) ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est, sic anima nostra, quamuis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est." ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam quaestionem, quia, siue ex illo uno siue ex nullo alio, deus utique dedit eum. Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: omnes autem animae, quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro des carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit. Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur, intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo, id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur tot homines? Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena etiam peccato primi hominis ostendantur obnoxiae, assere quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati uinculo liberas, cohibe te ab huius modi disputatione omni modo. non est enim falsa in baptismate remissio peccatorum nec uerbo tenus dicitur, sed ueraciter agitur. Vt autem et a me tua dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parui aestimandum, immo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, siue ex illa una siue ex nulla alia propagentur, mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati, quanto minus credendum est ex propagine peccatrici animam uenire non potuisse, cuius caro uenit ex uirgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati, non in carne peccati. si autem peccato primae animae peccatricis ideo ceterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae, profecto illa quam sibi unigenitus coaptauit aut peccatum inde non traxit aut omnino inde non tracta est. neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato qui soluit nostra peccata, aut qui nonam creauit ei carni, quam sine parente fecit ex terra, non potuit nouam creare carni, quam sine uiro sumsit ex femina. Ego enim adhuc, fateor, non inueni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat — unde dubitare fas non est — et ipsa ex Adam non trahatur. quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius asserendum est. Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quemadmodum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue illud, nescio, inquit, deus soit. cum ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem, cur mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei subsistere et prorsus opus dei esse, sine ex propagine, sicut