EPISTULAE (LATIN, PART 1 OF 3) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Jerome · c. AD 347–420 Source: Open Greek and Latin project, stoa0162.stoa004.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. I. AD INNOCENTIUM PRESBVTERUM DE SEPTIES PERCUSSA [1.1.1] Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. cumque ego id uerecunde et uere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, siue quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, siue quia otium quasi quaedam ingenii robigo paruulam licet facultatem pristini siccasset eloquii, tu e contrario adserebas in dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse uerba deficere, qui credidisset in uerbo. [1.2.1–2] Quid igitur faciam? quod inplere non possum, negare non audeo. super onerariam nauem rudis uector inponor et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini maris credor fragori. nunc mihi euanescentibus terris caelum und i que et undique pontus, nunc unda tenebris inhorrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. hortaris, ut tumida malo uela suspendam, rudentes explicem, clauum regam. pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, uoluntatem certe flagitare non poteris. [1.3.1–2] Igitur Vercellae Ligurum ciuitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta. hanc cum ex more consularis inuiseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero .— nam id crimen maritus inpegerat — poenali carceris horrore circumdedit. neque multo post, cum liuidas carnes ungula cruenta pulsaret. et sulcatis lateribus dolor quaereret ueritatem, infelicissimus iuuenis uolens conpendio mortis longos uitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusauit alienum solusque omnium miser merito nisus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset negare. [1.3.3–4] at uero mulier sexu fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et sordidas paedore carceris manus post tergum uincula cohiberent, oculis, quos tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et uolutis per ora lacrimis: \'tu,\' inquit, \'testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es scrutator renis et cordis, non ideo me negare uelle, ne peream, sed ideo mentiri nolle, ne peccem. at tu, miserrime homo, si interire festinas, cur duos interimis innocentes? equidem et ipsa cupio mori, cupio inuisum hoc corpus exuere, sed non quasi adultera. praesto iugulum, micantem intrepida excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram. non moritur, quisquis uicturus occiditur.\' [1.4.1–1.5.1] Igitur consularis pastis cruore luminibus ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet et saeuum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur uirile reticere. \'Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inuenta supplicia!\' crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius alligato uicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu separato, dum conscientiae bono fruitur, uetuit circa se saeuire 2 tormenta. iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur; soluuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere alius confitetur, illa pro eonfitente negat et periclitans ipsa alium uindicat periclitantem. [1.6.1–2] Una interim uox: \'caede, ure, lacera; non feci. si dictis tollitur fides, ueniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum.\' iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat nouo uulneri locus, iam uicta saeuitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus consularis: \'quid miramini,\' inquit, \'circumstantes, si torqueri mauult mulier, quam perire? adulterium certe sine duobus committi non potest et ėsse credibilius reor noxiam. ream negare de scelere, quam innocentem iuuenem confiteri.\' [1.7.1–2] Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit. totus ad spectaculum populus effunditur et, prorsus quasi migrare ciuitas putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. et quidem miserrimi iuuenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine uolutatur cadauer. postquam uero ad feminam uentum est pt flexis in terram poplitibus super trementem ceruicem mioans eleuatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis uiribus concitauit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leuiter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit. inbellem manum percussor expauit et uictam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. [1.7.3–1.8.1] languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa ceruicem torpet innoxium. itaque furens .. et anhelus lictor paludamento in ceruicem retorto, dum totas expedit uires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in uulnus et \'en tibi\', ait mulier, \'ex umero aurum ruit. collige multo quaesitum labore, ne pereat.\' Y, Rogo, quae est ista securitas? inpendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non uidentes tantum fibulam uident et, ne parum esset, quod non. formidabat interitum, praestabat beneficium saeuienti. [1.8.2–1.9.1] iam igitur et tertius ictus: sacramentum frustrauerat trinitatis. iam spe-:: culator exterritus et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur: — o omnibus inaudita res saeculis! — ad capulum gladius reflectitur et uelut dominum suum uictus aspiciens confessus est se ferire nonvposse. Huc, huc mihi trium exempla puerorum, qui inter frigidos flammarum globos hymnos edidere pro fletibus, circa quorum ■ . sarabara sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. huc beati Danihelis reuocetur historia, iuxta quem adulantibus caudis praedam suam leonum ora timuerunt. [1.9.2–1.10.1] nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente seruata est. ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est. Tandem ergo ad feminam uindicandam populus armatur. omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod uidit. turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterua glomeratur. [1.10.2–3] e quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem inmundam perfuso puluere turpans: \'meum,\' inquit, \'o ciues, petitis caput, me illi uicarium datis! si misericordes, si clementes estis, si uultis seruare damnatam, innocens certe perire non debeo. \' quo fletu uulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum uoluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis uisum est genus, ut paterentur occidi. [1.11.1–1.12.1] Nouus igitur ensis, nouus percussor adponitur. stat uictima Christo tantum fauente munita. semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio uulnerata prosternitur et — o diuinae potentiae sublimanda maiestas! — quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum uisa est mori. ne pro ea periret innoxius. Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadauer obuolnunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. festinato sol cursu occasum petit et misericordiam domini celatura nox aduenit. [1.12.2–1.13.1] subito teminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad uitam: iam spirat, iam uidet, iam subleuatur et loquitur, iam in illam potest uocem erumpere: dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo. Anus interim quaedam, quae ecclesiae sustentabatur opibus, debitum caelo spiritum reddidit et quasi de industria ordine currente rerum uicarium tumulo corpus operitur. dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quaerit cadauer occisae, xsepulchrum sibi monstrari petit; uiuere putat, quam mori potuisse miratur. [1.13.2–1.14.1] recens a clericis caespes ostenditur et dudum superiecta humus cum his uocibus ingeritur flagitanti: \'erue scilicet ossa iam condita, infer nouum sepulchro bellum et, si hoc parum est, auibus ferisque lanianda membra discerpe; septies percussa debet aliquid morte plus perpeti.\' Tali inuidia carnifice confuso clam domi mulier focilatur et, ne forte creber ad ecclesiam medici commeatus suspicionis panderet uiam, cum quibusdam uirginibus ad secretiorem nillulam secto crine transmittitur. ibi paulatim uirili habitu ueste mutata in cicatricem uulnus obducitur. et — o uere ius summum summa malitia! — post tanta miracula adhuc saeuiunt leges. [1.15.1–3] En quo me gestorum ordo protraxit! iam enim ad Euagrii nostri nomen aduenimus. cuius ego pro Christo laborem si arbitrer a me dici posse, non sapiam, si penitus tacere uelim, i loce in gaudium erumpente non possim. quis enim tialeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum, Romanum episcopum iam paene factionis laqueis inretitum et uicisse aduersarios et non nocuisse superatis? ,Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo atque aliis post (me) memoranda relinquo. praesentis tantum rei fine contentus sum: imperatorem industria adit, precibus fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam uitae redderet libertati. II. AD THEODOSIUM ET CETEROS ANACHORETAS INTRIN- SECUS COMAORANTES [2.1–2] Quam, quam uellem nunc uestro interesse conuentui et. admirandum consortium, licet isti oculi non mereantur aspicere, tota cum exultatione conplecti! spectarem desertum, omni amoeniorem ciuitatem, uiderem desolata ab accolis loca quasi ad quoddam paradisi instar sanctorum coetibus obsideri. uerum ++ quia hoc mea fecere delicta, ne consortio beatorum insereretur obsessum omni crimine caput, idcirco obsecro, quia uos impetrare posse non ambigo, ut me ex istius saeculi tenebris uestro liberetis oratu. et ante dixeram praesens et nunc per litteras uotum indicare non cesso, quod mens mea omni ad id studium cupiditate rapiatur; nunc uestrum est, ut uoluntatem sequatur effectus. meum est, ut uelim; obsecrationum uestrarum est, ut et uelim et possim. [2.3–4] ego ita sum quasi a cuncto grege morbida aberrans ouis. quod nisi me bonus pastor ad sua stabula umeris inpositum reportarit, lababunt gressus et in ipso conamine uestigia concident adsurgentis. ego sum ille prodigus filius, qui omni, quam mihi pater crediderat, portione profusa necdum me ad genitoris genua submisi necdum coepi prioris a me luxuriae blandimenta depellere. et quia paUlUlUm non tam desiui a uitiis, quam coepi uelle desinere, nunc me nouis diabolus retibus ligat, nunc noua inpedimenta proponens maria undique circumdat et undique pontum, nunc in medio constitutus elemento nec regredi uolo nec progredi j possum. superest, ut oratu uestro sancti spiritus aura me prauehat et ad portum optati litoris prosequatur... III. AD RUFINUM [3.1.1–2] Plus deum tribuere, quam rogatur, et ea saepe concedere, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt, licet ex sacrorum magisterio uoluminum ante cognouerim, tamen in causa propria nune probaui, Rufine carissime. ego enim, qui audacia satis u.ota credebam, si uicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare monachorum inuisere choros et caelestem in terris circuire familiam. o si mihi nunc dominus Iesus Christus uel Philippi ad eunuchum uel Ambacum ad Danihelum translationem repente concederet, quam ego nunc arte tua stringerem colla conplexibus, quam illud os, quod mecum uel errauit aliquando uel sapuit, inpressis figerem labiis! uerum quia non mereor et inualidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has mei uicarias et tibi obuias mitto, quae te copula amoris innexum ad me usque perducant. [3.2.1–2] Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se diceret et rei nouitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam uoto nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores et uoluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor inpulerat. fateor et in hoc meam labasse sententiam. nam cum et patriam tuam ignoraret et nomen, in eo plus tantum uidebatur adferre, quod eadem adserebat, quae iam alius indicauerat. tandem plenum ueritatis pondus erupit; Rufinum enim Ni\'triae esse et ad beatum perrexisse Macarium crebra conmeantium multitudo referebat. [3.2.8–3.3.1] hic uero tota credulitatis frena laxaui et tunc uere aegrotum esse me dolui. et nisi me adtenuatae corporis uires quadam conpede praepedissent, nec mediae feruor aestatis nec nauigantibus semper incertum mare pia festinatione gradienti ualnisset obsistere. credas mihi uelim, frater, non sic tempestate iactatus portum nauta prospectat, non sic sitientia imbres arua desiderant, non sic curuo adsidens litori anxia filium mater expectat. Postquam me a tuo latere subitus turbo conuoluit, postquam glutino caritatis haerentem inpia distraxit auulsio, tunc mihi caeruleus supracaput adstitit imbertunc maria undique et undique caelum.tandeminincertoperegrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus atque Bithynia totumque Galatiae uel Cappadociae iter et feruido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi uelut fidissimus naufrago portus occurrit. ubi ego quicquid morborum esse poterat expertus e duobus oculis unum perdidi; Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit. [3.3.2–3.4.1] nunc uno et toto mihi lumine Euagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus quidam ad laborem cumulus accessi. erat nobiscum et Hylas sanctae Melaniae famulus, qui puritate morum maculam seruitutis abluerat; et hic necdum obductam rescidit cicatricem. uerum quia de dormientibus contristari apostoli uoce prohibemur et nimia uis maeroris laeto superueniente nuntio temperata est, indicamus tibi, ut, si nescis, discas, si ante cognouisti, pariter gaudeamus. Bonosus tuus, immo meus et, ut uerius dicam, noster, scalam praesagatam Iacob somniante iam scandit: portat crucem suam nec de crastino cogitat nec post tergum respicit. seminat in lacrimis, ut in gaudio metat, et sacramento Moysi serpentem in heremo suspendit. cedant huic ueritati tam Graeco quam Romano stilo mendaciis ficta miracula. [3.4.2–3] ecce puer honestis saeculo nobiscum artibus institutus, cui opes adfatim, dignitas adprime inter aequales, contempta matre; sororibus et carissimo sibi germano insulam pelago circumsonante nauifragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam nouus paradisi colonus insedit. nullus ibi agricolarum, nullus monachorum, ne paruulus quidem quem nosti Onesimus, quo uelut fratre minusculo fruebatur, in tanta uastitate adhaeret lateri comes. solus ibi, immo iam Christo comitante non solus, uidet gloriam dei, quam etiam apostoli nisi in deserto non uiderant. non quidem conspicit turritas urbes, sed in nouae ciuitatis censu dedit nomen suum. horrent sacco membra deformi, sed sic melius obuiam Christo rapietur in nubibus. nulla euriporum amoenitate perfruitur, sed de latere domini aquam uitae bibit. propone tibi ante oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente conuertere; tunc poteris laudare uictoriam, cum laborem proeliantis agnoueris. [3.4.4–3.5.1] totam circa insulam fremit insanum mare et sinuosis montibus inlisum scopulis aequor reclamat; nullo terra gramine uiret; nullis uernans campus densatur umbraculis; abruptae rupes quasi quondam horroris carcerem claudunt. ille securus, intrepidus et totus de apostolo armatus nunc deum audit, cum diuina relegit, nunc cum deo loquitur, cum dominum rogat, et fortasse ad exemplum Iohannis aliquid uidet, dum in insula commoratur. Quas nunc diabolum nectere credis tricas, quas parare arbitraris insidias? forsitan antiquae fraudis memor famem suadere temptabit. sed iam illi responsum est non in solo pane uiuere hominem. opes forsitan gloriamque proponet, sed dicetur illi: qui cupiunt diuites fieri, incidunt in muscipulam et temptationes, et: mihi gloriatio omnis in Christo est. fessa ieiuniis membra morbo grauante concutiet, sed apostoli repercutietur eloquio: quando infirmor, tunc fortior sum, et:uirtus in infirmitate perficitur. minabitur mortem, sed audiet: cupio dissolui et esse cum Christo. ignita iacula uibrabit, sed excipientur scuto fidei. et, ne multa, inpugnabit satanas, sed tutabitur Christus. [3.5.2] gratias tibi, domine Iesu, quod in die tuo habeo, qui pro me te possit rogare. scis ipse — tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae aluo inclusum prophetam in profundo uides —, ut ego et ille a tenera pariter infantia ad florentem usque adoleuerimus aetatem, ut idem nos nutricum sinus, idem amplexus fouerint baiulorum et, cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim uelle te colere. memento, quaeso, istum bellatorem tuum mecum quondam fuisse tironem. habeo promissum maiestatis tuae: qui docuerit et non fecerit, minimus uocabitur in regno caelorum; < qui autem fecerit et docuerit, hic [3.5.8–3.6.1] magnus uocabitur in regno caelorum.) fruatur ille uirtutis corona et ob cotidiana martyria stolatus agnum sequatur, (mihi) — multae sunt mansiones apud patrem et stella ab stella differt in claritate —, mihi concede, ut inter sanctorum calcanea possim leuare caput; [ut] cum ego uoluerim, ille perfecerit; mihi ignoscas, quia inplere non potui, illi tribuas praemium, quod meretur. Plura fortasse, quam epistulae breuitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consueuit,, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est. sed ut ad id redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, uix inuenitur, difficile seruatur, pariter cum oculis mens amittat. fulgeat quilibet auro et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient: caritas non potest conparari; dilectio pretium non habet; amicitia, quae desinere potest, uera numquam fuit. IV. AD FLOBENTINUM DE ORTU AMICITIAE [4.1.1–2] Quantus beatitudinis tuae rumor diuersa populorum ora conpleuerit, hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare, quam nosse. ut enim apostolus ait: quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, ita e contrario tuae dilectionis fama dispergitur, ut non tantum laudandus sit ille, qui te amat, quam scelus putetur facere ille, qui non amat. praetermitto innumerabiles, in quibus Christum sustentasti, pauisti, uestisti, uisitasti: Heliodori fratris a te adiuta necessitas mutorum etiam potest ora laxare. quibus gratiis, quo ille praeconio peregrinationis incommoda a te fota referebat, ut ego ille tardissimus, quoniam intolerabilis languor, pinnatis, ut aiunt, pedibus charta caritatis et uoto te salutauerim et iam conplexus sim! gratulor itaque tibi et, nascentem amicitiam ut dominus foederare dignetur, precor. [4.2.1–2] Et quia frater Rufinus, qui cum sancta Melania ab ; Aegypto Hierosolymam uenisse narratur, indiuidua mihi germanitatis caritate conexus est, quaeso ut epistulam meam huic tuae epistulae copulatam ei reddere non graueris. noli nos ex eius aestimare uirtutibus. in illo conspicies expressa sanctitatis insignia; ego cinis et uilissimi pars luti et iam fauilla, dum uegetor, satis habeo, si splendorem morum eius inbecillitas oculorum meorum ferre sustineat. ille modo lauit, mundus est et tamquam nix dealbatus; ego cunctis peccatorum sordibus inquinatus diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere nouissimum quadrantem. sed tamen quia dominus soluit conpeditos et super humilem et quietum et trementem uerba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulchro scelerum iacenti dicat: \'Hieronyme, ueni foras\'. sanctus presbyter Euagrius plurimum te salutat; et Martinianum fratrem iuncto salutamus obsequio, quem ego uidere desiderans catena languoris innector. V. AD FLORENTINUM [5.1.1] In ea mihi parte heremi commoranti, quae iuxta Syriam Sarracenis iungitur, tuae dilectionis scripta sunt perlata, quibus lectis ita reaccensus est animus Hierosolymam proficiscendi, ut paene nocuerit proposito, quod profuerit caritati. nunc igitur, quomodo ualeo, pro me tibi litteras repraesento. etsi corpore absens, amore et spiritu uenio inpendio exposcens, ne nascentes amicitias, quae Christi glutino cohaeserunt, aut temporis aut locorum magnitudo diuellat. quin potius foederemus eas reciprocis epistulis; illae inter nos currant, illae se obuient, illae nobiscum loquantur. non multum perditura erit caritas, si tali secum sermone fabuletur. [5.2.1–2] Rufinus autem frater, ut scribis, necdum uenit et, si uenerit, non multum proderit desiderio meo, cum eum iam uisurus non sim. ita enim et ille longo a me interuallo separatus est, ut huc non possit currere, et ego arreptae solitudinis terminis arceor, ut coeperit mihi iam non licere, quod nolui. ob hoc et ego obsecro et, ut tu petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Reticii Augustodunensis episcopi commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. scripsit mihi et quidam de patria supra dicti fratris Rufini Paulus senex Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem uehementer repoposcit. et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos non habere me breuis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi iubeas. [5.2.3–4] interpretationein quoque psalmorum Dauiticorum et prolixum ualde de synodis librum sancti Hilarii, quae ei apud Treueris manu mea ipse descripseram, aeque ut mihi transferas peto. nosti hoc esse Christianae animae pabulum, si in lege domini meditetur die ac nocte. ceteros hospitio recipis, solacio foues, sumptibus iuuas; mihi si rogata praestiteris, multa largitus es. et quoniam tribuente domino multis sacrae bibliothecae codicibus abundamus, impera uicissim: quodcumque uis, mittam. nec putes mihi graue esse, si iubeas: habeo alumnos, qui antiquariae arti seruiant. neque uero beneficium pro eo, quod postulo, polliceor. Heliodorus frater mihi indicauit te multa de scripturis quaerere nec sic inuenire; aut si omnia habes, incipiet sibi caritas uindicare plus petere. [5.3.1] Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es rescribere, quem plagiatorem esse eius non dubium est, saepe Euagrius presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. cui ille respondit: \'ego nihil timeo\'. dicit se a domino suo fuisse dimissum et, si uobis placet, ecce hic est; transmittite eum, quo unltis. arbitror me non peccare, si hominem uagum non sinam longius fugire. quapropter quia ego in hac solitudine constitutus non possum agere quod iussisti, rogaui carissimum mihi Euagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur. VI. AD IULIANUM DIACONUM AQVILEIAE [6.1.1–2] Antiquus sermo est: \'mendaces faciunt, ut nec uera dicentibus credatur\'; quod mihi ego a te obiurgatus de silentio litterarum accidisse uideo. dicam: \'saepe scripsi, sed neglegentia baiulorum fuit\'? respondebis: \'omnium non scribentium uetus ista excusatio est\'. dicam: \'non repperi qui epistulas ferret\'? dices hinc illuc isse quam plurimos. contendam me etiam his dedisse? at illi, quia non reddiderunt, negabunt et erit inter absentes incerta cognitio. quid igitur faciam? sine culpa ueniam postulabo rectius arbitrans pacem loco motus petere, quam aequo gradu certamina concitare; quamquam ita me iugis tam corporis aegrotatio quam animae aegritudo consumpsit, ut morte inminente nec mei paene memor fuerim. quod ne falsum putes, oratorio more post argumenta testes uocabo. [6.2.1–2] Sanctus frater Heliodorus hic adfuit, qui, cum mecum heremum uellet incolere, meis sceleribus fugatus abscessit. uerum omnem culpam praesens uerbositas excusabit. nam, ut ait Flaccus in satura: omnibus hoc uitium est cantoribus, inter amicos rogati ut numquam cantent, iniussi numquam desistant. ita te deinceps fascibus obruam litterarum, ut e contrario incipias rogare, ne scribam. sororem meam, filiam in Christo tuam, gaudeo te primum nuntiante in eo permanere, quo coeperat. hic enim, ubi nunc sum, non solum quid agatur in patria, sed an ipsa patria perstet, ignoro. et licet me sinistro Hibera excetra rumore dilaniet, non timebo hominum iudicium habiturus iudicem meum: si fractus inlabatur orbis, inpauidum ferient ruinae. quapropter quaeso ut apostolici memor praecepti, quo docet opus nOstrum permanere debere, et tibi a domino praemium in illius salute pares et me de communi in Christo gloria crebris reddas sermonibus laetiorem. VII. AD CHROMATIUM, IOUINUM, EUSEBIUM [7.1.1–2] Non debet charta diuidere, \'quos amor mutuus copulauit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic inuicem uos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociauit. quin potius, si rei condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indiuisa concluderem uestris quoque ita me litteris prouocantibus, ut et in uno tres et in tribus unum putarem. nam postquam sancto Euagrio transmittente in ea ad me heremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Sarracenos uastum limitem ducit, sic gauisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego uicerim. et licet supra dictus frater saepe me uisitet atque ita ut sua in Christo uiscera foueat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat ueniendo laetitiam. [7.2.1–2] Nunc cum uestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi uultus notae manus referunt inpressa uestigia, totiens aut ego hic non sum aut uos hic estis. credite amori uera dicenti: et cum has scriberem, uos uidebam. quibus hoc pnmum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum tam paruam epistulam miseritis, nisi quod ita merui, qui uobis, ut scribitis, ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad hanc usque diem tradente sibi inuicem posteritate seruatum est. quid igitur? [7.2.3–7.3.1] arbitrer baiulum festinasse? quamuis longae epistulae una nox sufficit. an uos aliqua occupatione detentos? nulla necessitas maior est caritate. restant duo, ut aut uos piguerit aut ego non meruerim. e quibus malo uos incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. facilius enim neglegentia emendari potest, quam amor nasci. Bonosus, ut scribitis, quasi filius lyaco? aquosa petiit, nos pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque sectamur. ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex diuina sententia comedenti adhuc cibo sumus. ille iam potest summum graduum psalmum scandere, nobis adhuc in primo ascensu flentibus nescio an dicere aliquando contingat: leuaui oculos meos in montes, unde ueniat auxilium mihi. ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam deuorat, ego in scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum uinculis. conligatus dominicum de euangelio expecto clamorem: \'Hieronyme, ueni foras\'. [7.3.2] Bonosus, inquam, — quia secundum prophetam omnis diaboli uirtus in lumbo est — trans Euphraten tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum repperiens cecinit: \'domine, tu possedisti renes meos; Epistula nincnla mea; tibi sacrificabo hostiam laudis\', me uerus Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meae, catenatum duxit; ibi mihi captiuitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion cantare praecepit. cui ego dixi: dominus soluit conpeditos, dominus inluminat caecos; et, ut breuiter coeptam dissimilitudinem finiam; ego ueniam deprecor, ille expectat coronam.- [7.4.1–2] Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est: ille plantauit, uos rigate, dominus incrementum dabit. hanc mihi Iesus pro eo nulnere, quod diabolus inflixerat, praestitit uiuam reddendo pro mortua. huic ego, ut ait gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo. scitis ipsi lubricum adulescentiae iter, in quo et ego lapsus sunt et uos non sine timore transistis. hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris uestrae sanctitudinis epistulis roboranda. et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis. nostis puellares animos his rebus plerumque solidari, si se intellegant curae esse maioribus. [7.5.1] In mea enim patria rusticitatis uernacula deus uenter est et de die uiuitur: sanctior est ille, qui ditior est. accessit huic patellae iuxta tritum populi sermone prouerbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos — secundum illud quoque, de quo semel in uita Crassum ait risisse Lucilius: \'similem habent labra lactucam asino cardus comedente\' —, uidelicet ut perforatam nauem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foueam talisque sit rector, quales illi qui reguntur. [7.6.1–2] Matrem communem, quae, cum uobis sanctitate societur, in eo uos praeuenit, quia tales genuit, cuius uere uenter aureus potest dici, eo salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae sexum uicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato sponsi opperiuntur aduentum. o beata domus, in qua morantur Anna uidua, uirgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo! o tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! nam licet cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta seruatis, tamen ad priuatam gloriam publica haec accessit uobis et aperta confessio, quod per uos ab urbe uestra Arriani quondam dogmatis uirus exclusum est. [7.6.3] et miremini forsitan, quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim. quid faciam? uocem pectori negare non ualeo. epistulae breuitas conpellit tacere, desiderium uestri cogit loqui. praeproperus sermo; confusa turbatur oratio; amor ordinem nescit. VIII. AD NICEAM HVPODIACONUM AQVILEIAE [8.1] inquit, \'res est, quae homines absentes praesentes faciat\'. nec falsam dedit, quamquam in re non uera, sententiam. quid enim est, ut ita dicam, tam praesens inter absentes, quam per epistulas et adloqui et audire quos diligas? nam et rudes illi Italiae homines, quos cascos Ennius appellat, qui sibi, ut in Rhetoricis Cicero ait, uictu fero uitam requirebant, ante chartae et membranarum usum aut in dedolatis ex ligno codicellis aut in corticibus arborum mutua epistularum adloquia missitabant; unde et portitores earum tabellarios et scriptores a libris arborum librarios uocauere. [8.2] quanto igitur nos expolito iam artibus mundo id non debemus omittere, quod sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas et qui humanitatem quodammodo nesciebant! ecce beatus Chromatius cum sancto Eusebio non plus natura quam morum sibi aequalitate germano litterario me prouocauit officio. tu modo a nobis abiens recentem amicitiam scindis potius, quam dissuis, quod prudenter Laelius uetat; nisi forte ita tibi exosus est oriens, ut litteras quoque tuas huc uenire formides. expergiscere, expergiscere, euigila de sommo, praesta unam chartae scedulam caritati inter delicias patriae et communis, quam habuimus, peregrinationis aliquando suspiria. si amas, rescribe; si irasceris, iratus licet scribe. magnum et hoc desiderii habebo solamen, si amici litteras uel indignantis accipiam. IX. AD CHRVSOCOMAM MONACHUM AQVILEIAE [9.1–2] dorus tibi potuit fideliter nuntiare, qui non minori te diligit amore, quam diligo, ut ego semper in ore meo nomen tuum sonem, ut ad primam quamque confabulationem iucundissimi mihi tui consortii recorder, ut humilitatem admirer, uirtutem efferam, praedicem caritatem. uerum tu, quod natura lynces : insitum habent, ne postergum respicientes meminerint priorum et mens perdat, quod oculi uidere desielint, ita nostrae necessitudinis penitus oblitus illam epistulam, quam in corde Christianorum scriptam apostolus refert, non praepeti litura, sed imis, quod aiunt, ceris erasisti. [9.3–4] et illae quidem, quas diximus, ferae sub frondente captantes arboris ramo fugaces e capreas ant timidum, ceruos, animal conprehendunt currentemque frustra praedam, dum hostem suum secura uehit, rabido desuper ore dilaniant et tam diu meminere praedandi, quam diu uenter uacuus siccum fame guttur exasperat; ubi uero sanguine pasta feritas uiscera distenta conpleuerit, cum saturitate succedit obliuio tam diu nescitura, quid capiat, donec memoriam reuocauerit esuries. tu necdum satiatus e nobis cur finem iungis exordio? cur amittis; antequam teneas? nisi forte neglegentiae semper excusatione socia adseras te non habuisse, quod scriberes, cum hoc ipsum debueris scribere, aliud te non habuisse, quod scriberes. X. AD PAULUM SENEM CONCORDIAE [10.1.1–2] Humanae uitae breuitas damnatio delictorum est et in ipso saepe lucis exordio mors secuta nascentem labentia cotidie in uitium saecula profitetur. nam cum primum paradisi colonum uiperinis nexibus praepeditum coluber deduxisset ad terras, aeternitas mortalitate mutata in nongentos et eo amplius annos, secundam quodammodo inmortalitatem, maledicti hominis distulerat elogium. exinde paulatim recrudescente peccato totius orbis naufragium gigantum adduxit inpietas. post illud, ut ita dixerim, purgati baptismum mundi in breue tempus hominum uita contracta est. hoc quoque spatium sceleribus nostris semper contra diuina pugnantibus paene perdidimus. quotus enim quisque aut centenariam transgreditur aetatem aut non ad eam sic peruenit, ut peruenisse paeniteat, secundum quod in libro psalmorum scriptura testatur: dies uitae nostrae septuaginta anni, si autem multum, octoginta; quidquid reliquum est, labor et dolor? [10.2.1–2] \'Quorsum\', ais, \'ista tam alto repetita principio et ita procul coepta, ut merito quiuis Horatiano de nobis possit sale ludere: et gemino bellum Troianum orditur ab ono?\' uidelicet ut senectutem tuam et caput ad Christi similitudinem candidum dignis uocibus praedicem. ecce iam centenarius aetatum circulus uoluitur et tu semper domini praecepta custodiens futurae beatitudines uitae per praesentium exempla meditaris. oculi puro lumine uigent, pedes inprimunt certa uestigia, auditus penetrabilis, dentes candidi, uox canora, corpus solidum et suci plenum. cani cum rubore discrepant, uirtus cum aetate dissentit. non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissoluit, non calidi acumen ingenii frigidus sanguis obtundit, non contractam rugis faciem arata frons asperat, non denique tremula manus per curuos cerae tramites errantem stilum ducit. [10.2.3–10.3.1] futurae resurrectionis uirorem in te nobis dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod ceteri adhuc uiuentes praemoriuntur in carne, iustitiae, quod tu adulescentiam in aliena aetate mentiris. et quamquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus, euenire uideamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent, tibi dominus praestat, ut gaudeas. Doctissimi quique Graecorum, de quibus pro Flacco agens luculente Tullius ait: ingenita leuitas et erudita uanitas, regum suorum uel principum laudes accepta mercede dicebant. hoc ego nunc faciens pretium posco pro laudibus. [10.3.2–3] et ne putes modica esse, quae deprecor, margaritam de euaugelo postularis, eloquia domini eloquia casta, argeutuni igue exauiinatum terKae, purgatum septuplum, scilicet commentarios Fortunatiani et propter notitiam persecutorum Aurelii Victoris historiam simulque epistulas Nouatiani, ut, dum scismatici hominis uenena cognoscimus. libentius sancti martyris Cypriani bibamus antidotum. misimus interim tibi, id est Paulo seni, Paulum seniorem, in quo propter simpliciores quosque multum in deiciendo sermone laborauimus. sed nescio quomodo, etiam si aqua plena sit, tamen eundem odorem lagoena seruat, quo, dum rudis esset, inbuta est. si hoc munusculum placuerit, habemus etiam alia condita, quae cum plurimis orientalibus mercibus ad te, si spiritus sanctus adflauerit, nauigabunt. XI. AD VIRGINES HAEMONENSES [11.1–2] sermonem breui spatio coartaui, quia et uobiscum uolebam prolixius loqui et angustia scedulae cogebat tacere. nunc igitur ingenio est uicta pauperies. minutae quidem litterae, sed confabulatio longa est. et tamen in hoc necessitatis articulo animaduertite caritatem, cum me nec penuria scriptionis ualuit prohibere, ne scriberem. uos autem ignoscite, obsecro dolenti; dico enim laesus, dico lacrimans et irascens: ne unum quidem apicem totiens uobis tribuenti officium praestitistis. scio quia nulla communio luci et tenebris est, nulla cum ancillis dei et peccatoribus sociatio; attamen et meretrix domino pedes lacrimis lauit et de dominorum micis canes edunt et ipse saluator nou uenit iustos uocare, sed peccatores. [11.3–4] non enim egent sani medico et manult paenitentiam peccatoris quam mortem et errantem ouiculam suis umeris refert et prodigum filium reuertentem excepit laetus pater. quin potius apostolus ait: nolite iudicare ante tempus. tu enim quis es, qui alienum seruum iudices? suo domino stat aut cadit, et: qui stat, uideat ne cadat, et: inuicem onera uestra portate. aliter, sorores carissimae, hominum liuor, aliter Christus iudicat. non eadem sententia est tribunalis eius et anguli susurronum. multae hominibus uiae uidentur iustae et postea repperientur prauae, et in testaceis uasculis thesaurus saepe reconditur. Petrum ter negantem amarae in locum suum restituere lacrimae. cui plus dimittitur, plus amat. de toto grege siletur et ob unius morbidi pecudis salutem angeli laetantur in caelo. quod si cui uidetur indignum, a domino audiat: amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam est? XII. AD ANTONIUM MONACHUM HAEMONAE [12.1–2] tate discipuhs unum adprehendit e paruulis dicens: quicumque uestrum non fuerit conuersus sicut infans, non potest introire regnum caelorum. quod ne tantum docere nec facere uideretur, inpleuit exemplo, dum discipulorum pedes lauat, dum traditorem osculo excipit, dum loquitur cum Samaritana, dum ad pedes sibi sedente Maria de caelorum disputat regno, dum ab inferis resurgens primum mulierculis apparescit. satanas autem ex archangelico fastigio non aliam ob causam nisi ob contrariam humilitati superbiam ruit. et Iudaicus populus primas sibi cathedras et salutationes in foro uindicans deputato antea in stillam situlae gentili populo succedente deletus est. contra sophistas quoque saeculi et sapientes mundi Petrus et Iacobus piscator mittitur, cuius rei causa scriptura ait: superbis deus resistit, humilibus autem dat gratiam. [12.3–4] uide, frater, quale malum sit, quod aduersarium habet deum. ob quod in euangelio et pharisaeus adrogans spernitur et humilis publicanus auditur. decem iam, nisi fallor, epistulas plenas tam officii quam precum misi, cum tu ne muttum quidem facere dignaris et domino loquente cum semis frater cum fratre non loqueris. \'nimis\', inquies, \'contumehose\'. crede mihi, nisi stili uerecundia prohiberet, tanta laesus ingererem, ut inciperes mihi rescribere uel iratus. sed quoniam et irasci hominis est et iniuriam non facere Christiani, ad antiquum morem reuertens rursus precor, ut et diligentem te diligas et conseruo sermonem conseruus inpertias. XIII. AD CASTORINAM MATERTERAM [13.1–2] Iohannes idem apostolus et euangelista in epistula sua ait: quicumqueodit fratrem suumhomicida est, et recte. qum homicidium ex odio saepe nascatur, quicumque odit, etiam si gladio necdum percusserit, animo tamen homicida est. \'cur,\' ais, \'tale principium?\' scilicet ut ueteri rancore deposito mundum pectoris deo paremus habitaculum. irascimini, inquit Dauid, et nolite peccare. hoc quid uelit intellegi, apostolus plenius interpretatur: sol non occidat super iracundiam uestram. quid agimus nos in die iudicii, super quorum ira non unius diei, sed tantorum annorum sol testis occubuit? dominus loquitur in euangelio: si offeres, munus tuum ad altare ibique rememoratus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius reconciliari fratri tuo, et sic offeres munus tuum. [13.3–4] uae mihi misero, ne dicam et tibi, qui tanto temporeaut non obtuli munus ad altare aut ira permanente sine causa obtuli! quomodo in cotidiana prece umquam diximus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, animo discordante cum uerbis, oratione dissidente cum factis? precor itaque, quod et ante annum prioribus litteris rogaueram, ut pacem, quam nobis dominus reliquit, habeamus. et meum desiderium et tuam mentem Christus intuetur: in breui ante tribunal eius reconciliata seu scissa concordia aut praemium recuperabit aut poenam. quod Ri tu, quod procul absit, nolueris; ego liber ero; epistula me haec, cum lecta fuerit, absoluet. XIV. AD HELIODORUM MONACHUM [14.1.1–2] Quanto studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te abeuntem prosecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas. uerum tu quasi paruulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fouisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. tacerem? sed quod ardenter nolebam, moderate dissimulare non poteram. inpensius obsecrarem? sed audire nolebas, quia similiter non amabas. quod unum potuit, spreta caritas fecit. quem praesentem retinere non ualuit, quaerit absentem. quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, inuitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, inuito, iam propera. nolo pristinarum necessitatum recorderis — nudos amat heremus —, nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: quaerite primum regnum dei, et haec omnia adponentur uobis. non pera tibi sumenda, non uirga est; adfatim diues est, qui cum Christo pauper est. [14.2.1] Sed quid ago? rursus inprouidus obsecro? abeant preceS, blandimenta discedant; debet amor laesus irasci. qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. quid facis in paterna domo, delicate miles? ubi uallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? ecce de caelo tuba canit, ecce cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obuia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem? [14.2.2–3] corpus adsuetum tunica loricae onus non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. audi edictum regis tui: qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. recordare tirocinii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus in sacramenti uerba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri. ecce aduersarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donatiuum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. licet paruulus ex collo pendeat nepos, -licet sparso crine et scissis uestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad uexillum crucis uola! pietatis genus est in hac re esse crudelem. [14.3.1–2] Ueniet postea dies, quo uictor reuertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem uir fortis coronatus incedas. tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem ciuitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut uinceres, incitaui. neque uero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri. non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. et nos per ista transiuimus. nunc tibi blandis uidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adoleuisti, uernulae aiunt: \'cui nos seruituros relinquis?\' nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: \'morituros expecta [14.3.3–4] paulisper et sepeli.\' forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens mamma lallare congeminet. dicant, si uolunt, et grammatici: in te omnis domus inclinata recumbit. facile rumpit haec uincula amor Christi et timor gehennae. (at scriptura praecipit parentibus obsequendum\': sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo ? propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit. Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? ego enim non solum ligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi. [14.3.5–14.4.1] aries iste pietatis, quo fides quatitur, euaugelii retundendus est muro: mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt uoluntatem patris mei, qui in caelis est. si credunt in Christo, faueant mihi pro eius nomine pugnaturo; si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos. \'Sed hoc,\' ais, \'in martyrio\'. erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. aduersarius noster tamquam leo rugiens aliquem deuorare quaerens circuit et tu pacem putas? sedetininsidiiscumdiuitibusinoccultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur, ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos, futura praeda, carpis? [14.4.2–14.5.1] inde me persequitur luxuria, inde auaritia conatur inrumpere, inde uenter meus uult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius uiolem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix uictorem me putabo, dum capior? Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator, quodestidolatria, nonhabethereditatem in regno dei et Uhnstl. [14.5.2–3] et quamquam generaiiter aauersus deum sapiat, quidquid diaboli est, et, quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim j nominatimque determinat dicens: mortificate membra uestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, inmunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum seruitus, propter quae uenit ira dei. non est tantum in eo seruitus idoli. si quis duobus digitulis tura conprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum. neget auaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum uenditum appellare iustitiam; neget sacrilegium in libidine, sed is, qui membra Christi et hostiam uiuam placentem deo cum publicarum libidinum uictimis nefaria conluuione uiolauit; non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in actibus apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reseruantes praesenti periere uindicta. [14.5.4–14.6.1] animaduerte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere . rebus. omnis, inquit dominus, qui non renuntiauerit cunctis, quae possidet, non potest meus. esse discipulus. Cur timido animo Christianus es? respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum. filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris? hereditatem expectas saeculi, coheres Christi? interpretare uocabulum monachi, hoc est nomen tuum: quid facis in turba, qui solus es? [14.6.2–3] et haec ego non integris rate uel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida nauigaturis uoce denuntio. in illo aestu Charybdis luxuriae salutem uorat, ibi ore uirgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur; hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat uincla capiendis. nolite credere, nolite esse securi. licet in morem stagni fusum aequor adrideat, licet uix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet, intus inclusum est periculum, intus est hostis. expedite rudentes, uela suspen-I dite. crux antemnae figatur in frontibus: tranquillitas ista tempestas est. \'quid ergo? quicumque in ciuitate sunt, Christiani non sunt?\' non est tibi eadem causa, quae ceteris. dominum ausculta dicentem: si uis perfectus esse, uade, uende omnia tua et da pauperibus et ueni, sequere me. tu autem perfectum te esse pollicitus es. nam cum derelicta mi- litia castrasti te propter regnum caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es uitam? perfectus autem seruus Christi nihil praeter Christum habet aut, si praeter Christum habet, perfectus non est. et si perfectus non est, cum se perfectum deo fore pollicitus sit, ante mentitus est. os autem, quod mentitur, occidit animam. igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? si perfectus non es, dominum fefellisti. diuinis euangelium uocibus tonat: non. potestis duobus dominis seruire, et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino seruiendo? uociferatur ille saepe: si quis uult post me ueni, ab- neget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur iii e. et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulauit, et ipse ambularet. [14.7.1–2] Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur tam bene paratus ad bella non militas? nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua dominus signa non fecerit. et cur id? cum auctoritate sume rationem: nemo propheta in sua patria honorem habet. \'non quaero\', inquies, \'honorem; sufficit mihi conscientia mea\'. neque dominus quaerebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit. sed nbi honor non est, ibi contemptus est; ubi contemptus, ibi frequens iniuria; ubi autem iniuria, ibi et indignatio; ubi indignatio, ibi quies nulla; ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur; ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici. ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum in patria sua esse non posse. perfectum autem esse nolle delinquere est. [14.8.1–2] Sed de hoc gradu pulsus prouocabis ad clericos: \'an de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur?\' absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claues regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsam domini sobria castitate conseruant. sed alia, ut ante praestruxi, monachi causa est, alia clericorum. clerici oues pascunt, ego pascor; illi de altario uiuunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non defero. nec possum obtendere paupertatem, cum in euangelio anum uideam duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem. mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccauero, licet tradere me satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. [14.8.3–4] et in ueteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio ceruice subiecta contemptum expiabat cruore. nunc uero inoboediens spiritali mucrone truncatur aut eiectus de ecclesia rabido daemonum ore discerpitur. quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu. qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. scimus ista, sed iunge, quod sequitur: oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris uirum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, docibilem, nOlI uinolentum, non percussorem, sed modestum. [14.8.5–6] et ceteris de eo, quae sequuntur, explicitis non minorem in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens: diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo xuino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura. et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes. ; uae illi homini, qui uestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam! nihil superest, nisi ut statim audiat: amice, quomodo huc uenisti? et illo obmutescente dicatur ministris: tollite illum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. [14.8.7] uae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reseruarit! ilico indignantis domini clamore ferietur: s ern e nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego ueniens cum usuris exegissem? id est: \'deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. dum enim tu, ignauus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti\'. quam ob rem sicut, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis. [14.9.1] Non omnes episcopi episcopi. adtendis Petrum, sed et ludam considera. Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice, quem dominus in Apocalypsi sua odit; qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Ophitarum heresis ex illa radice nascatur. probet se unusquisque et sic accedat. non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono spiritus sancti inundatur; presbyteros Danihel puer iudicat; Amos ruborum mora destringens repente propheta est; Dauid pastor adlegitur in regem; minimum discipulum Iesus amat plurimum. [14.9.2–3] inferius, frater, accumbe, ut minore uemente sursum iubearis accedere. super quem dominus requiescit, nisi super humilem et quietum et trementem uerba sua? cui plus creditur, plus ab eo exigitur. potentes potenter tormenta patientur. nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne uerbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam conuicium in fratrem homicidii sit reatus. non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte ueniat angelus, qui scindat uelum templi tui, qui candelabrum tuum loco moueat. aedificaturus turrem futuri operis sumptus supputa. infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur. monachus si ceciderit, rogabit pro eo sacerdos; pro sacerdotis lapsu quis rogaturus est? [14.10.1–2] Sed quoniam e scopulosis locis enauigauit oratio et inter cauas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda uela sunt uentis et quaestionum scopulis transuadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est. o desertum Christi floribus uernans! o solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi ciuitas magni regis extruitur! o heremus familiari deo gaudens! quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo? quam diu te tectorum umbrae premunt? quam diu fumeus harum urbium carcer includit? crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. libet sarcina carnis abiecta ad purum aetheris uolare fulgorem. [14.10.3] pau- pertatem times? sed beatos pauperes Christus appellat. labore terreris? sed nemo athleta sine sudoribus coronatur. de cibo cogitas? sed fides famem non sentit. super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra conlidere? sed dominus tecum iacet: squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. infinita heremi uastitas tenet? sed tu paradisum mente deambula. quotienscumque illuc cogitatione conscenderis. totiens in heremo non eris. scabra sine balneis adtrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lauare. [14.10.4–14.11.1] et, ut breuiter, ad cuncta apostolum audias respondentem: non sunt condignaepassiones huius saeculi ad superuenturam gloriam, quae reuelabitur in uobis. delicatus es, carissime, si et hic uis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo. Ueniet, ueniet illa dies, qua corruptiuum hoc et mortale incorruptionem induat et inmortalitatem. beatus seruus, quem dominus inuenerit uigilantem. tunc ad uocem tubae pauebit terra cum populis, tu gaudebis. indicaturo domino lugubre mundus inmugiet; tribus ad tribum ferient pectora; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; exhibebitur cum prole sua uere tunc ignitus Iuppiter; adducetur et cum suis stultus Plato discipulis; Aristoteli argumenta non proderunt. [14.11.2] tunc tu rusticanus et pauper exultabis, ridebis et dices: \'ecce crucifixus deus meus, ecce iudex, qui obuolutus pannis in praesepio uagiit. hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem deus fugit in Aegyptum, hic uestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites. cerne manus, Iudaee, quas fixeras; cerne latus, Romane, quod foderas. uidete corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos\'. ut haec tibi, frater. dicere. ut his interesse contingat, qui nunc labor durus est? . XV. AD DAMASUM [15.1.1–2] Quoniam uetusto oriens inter se populorum furore conlisus indiscissam domini tunicam et desuper textam minntatim per frusta discerpit et Christi uineam exterminant uulpes, ut inter lacus contritos, qui aquam non habent, difficile, ubi fons signatus et hortus ille conclusus sit, possit intellegi, ideo mihi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi uestimenta suscepi. neque uero tanta uastitas liquentis elementi et interiacens longitudo terrarum me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere. ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. profligato a subole mala patrimonio apud uos solos incorrupta patrum seruatur hereditas. ibi caespite terra fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert; hic obruta sulcis frumenta in lolium anenasque degenerant. [15.1.3–15.2.1] nunc in occidente sol iustitiae I oritur; in oriente autem lucifer ille, qui ceciderat, super sidera posuit thronum suum. uos estis lux mundi, uos sal terrae, uos uasa aurea et argentea; hic testacea uasa uel lignea uirgam ferream et aeternum opperiuntur incendium. Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas. a sacerdote uictima salutem, a pastore praesidium ouis flagito. facessat inuidia, Romani culminis recedat ambitio: cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. ego nulIlum primum nisi Christum sequens beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. super illam petram aedificatam ecclesiam scio. quicumque extra hanc domum agftum comederit, profanus est. si quis in Noe arca non fuerit, periet regnante diluuio. [15.2.2–15.3.1] et quia pro facinoribus meis ad eam solitudiliem conmigraui, quae Syriam iuncto barbariae fine determinat, nec possum sanctum domini tot interiacentibus spatiis a sanctimonia tua semper expetere, ideo hic collegas tuos Aegyptios confessores sequor et sub onerariis nauibus parua nauicula delitesco. non noui Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est, antichristi est. Nunc igitur — pro dolor! — post Nicenam fidem, post Alexandrinum iuncto pariter occidente decretum trium ύποστάεν ab Arrianorum prole, Campensibus, nouellum a me, homine Romano, nomen exigitur. qui ista, quaeso, apostoli prodidere? quis nouus magister gentium Paulus haec docuit? interrogamus, quid tres hypostases posse arbitrentur intellegi: \'tres personas subsistentes\' aiunt. [15.3.2–15.4.1] respondemus nos ita credere: non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid ueneni in syllabis latet. clamamus: \'si quis tres hypostases ut tria ἐνυπόστατα, hoc est ut tres subsistentes personas, non confitetur, anathema sit\' et, quia uocabula non edicimus, heretici iudicamur. si quis autem hypostasin usian intellegens non in tribus personis unam hypostasin dicit, alienus a Christo est et sub hac confessione uobiscum pariter cauterio unionis inurimur. Decernite, obsecro: si placet, non timebo tres hypostases dicere; si iubetis, condatur noua post Nicenam fides et similibus uerbis cum Arrianis confiteamur orthodoxi. tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasin nisi usian nouit. et quisquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit? [15.4.2] una est dei sola natura, quae uere est — ad id enim, quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est —, cetera, quae creata sunt, etiamsi uidentur esse, non sunt, quia aliquando non fuerunt et potest rursus non esse, quod non fuit. deus solus, qui aeternus est, hoc. est, qui exordium non habet, essentiae nomen uere tenet. idcirco et ad Moysen de rubo loquitur: ego sum, qui sum, et rursum: qui est, misit me. erant utique tunc angeli, caelum, terra uel maria: et quomodo commune nomen essentiae proprium sibi uindicat deus? [15.4.3–4] sed quia illa sola est infecta natura et in tribus personis deitas una subsistit, quae est uere, una natura est: quisque tria esse, hoc est tres ύποστάσεlς, dicit, sub nomine pietatis tres naturas conatur adserere. et si ita est, cur ab Arrio parietibus -separamur perfidia copulati? iungatur cum beatitudine tua Ursinus, cum Ambrosio societur Auxentius. absit hoc a Romana fide: sacrilegium tantum religiosa populorum corda non hauriant. sufficiat nobis dicere unam substantiam, tres personas subsistentes perfectas, aequales, coaeternas; taceantur tres hypostases, si placet, et una teneatur. non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu uerba dissentiunt. [15.4.5] sufficiat nobis memorata credulitas aut, si rectum putatis, scribite tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere. non negamus, sed, mihi credite, uenenum sub melle latet. transfigurauit se angelus satanae in angelum lucis: bene interpretantur hypostasin, et cum id, quod ipsi exponunt, habere me dicam, hereticus iudicor. quid tam anxie unum uerbum tenent? quid sub ambiguo sermone latitant? si sic credunt, ut interrpretantur, non damno, quod retinent; si sic credo, ut ipsi sentire se simulant, permittant mihi meis uerbis suum sensum loqui. [15.5.1–2] Quam ob rem obtestor beatitudinem tuam per crucifixum, mundi salutem, per homousiam trinitatem, ut mihi epistulis tuis siue tacendarum siue dicendarum hypostaseon detur auctoritas. et ne forte obscuritas, in quo dego, loci fallat baiulos litterarum, ad Euagrium presbyterum, quem optime nosti, dignare scripta transmittere. simul etiam, cui apud Antiochiam debeam communicare, significes, quia Campenses, cum Tarsensibus hereticis copulantur, nihil aliud ambiunt, quam ut auctoritate communionis uestrae fulti tres hypostases cum antiquo sensu praedicent. XVI. AD DAMASUM [16.1.1–2] Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri et cluso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico amicus panes accepit; deus ipse, qui nullis contra se superari uiribus potest, publicani precibus uincitur; Nineue ciuitas, quae peccato periit, fletibus stetit. quorsum ista tam longo repetita prooemio? uidelicet, ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor morbidam non contemnas ouem. Christus in paradisum de cruce latronem tulit et, ne quis aliquando seram conuersionem putaret, fecit homicidii poena martyrium. Christus, inquam, prodigum filium reuertentem laetus amplectitur et nonaginta nouem sanis pecudibus derelictis una ouicula, quae remanserat, umeris boni pastoris aduehitur\'. Paulus ex persecutore fit praedicator; oculis carnalibus excaecatur, ut mente plus uideat, et qui uinctos Christi famulos ducebat ad concilium Iudaeorum, ipse postea de Christi uinculis gloriatur. [16.2.1–2] Ego igitur, ut ante iam scripsi, Christi uestem in Romana urbe suscipiens nunc barbaro Syriae limite teneor. et ne putes alterius hanc de me fuisse sententiam, quid mererer, ipse constitui. uerum, ut ait gentilis poeta: caelum, non animum mutat, qui trans mare currit, ita me incessabilis inimicus postergum secutus est, ut maiora in solitudine bella nunc patiar. hinc enim praesidiis fulta mundi Arriana rabies fremit; hinc in tres partes scissa ecclesia ad se rapere festinat. monachorum circa commanentium antiqua in me surgit auctoritas. ego interim clamito: \'si quis cathedrae Petri iungitur, meus est\'. Meletius, Yitalis atque Paulinus tibi haerere se dicunt: possem credere, si hoc unus adsereret; nunc aut . duo mentiuntur aut omnes. [16.2.3] idcirco obtestor beatitudinem tuam per crucem domini, per necessarium fidei nostrae decus, passionem: ita, qui apostolos honore sequeris, sequaris et merito, ita in solio cum duodecim iudicaturis sedeas, ita te alius senem cum Petro cingat, ita municipatum caeli cum Paulo consequaris, ut mihi litteris tuis, apud quem in Syria debeam communicare, significes. noli despicere animam, pro qua Christus est mortuus. XVII. AD MARCUM PRESBVTERUM CHALCIDE [17.1.1] Decreueram quidem utendum mihi psalmistae uoce dicentis: cum consisteret aduersum me peccator, obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et iterum: ego uero tamquam surdus non audiebam et tamquam mutus non aperiens os suum factus sum ut homo non audiens, sed quoniam caritas omnia superat et propositum uincit affectus, non tam iniuriam facientibus reddo uicem, quam tibi respondeo postulanti. apud Christianos enim non qui patitur, ut ait quidam, sed qui facit contumeliam, miser est. [17.2.1–2] Et primo quidem, antequam de fide mea, quam optime nosti, tecum loquar, aduersus barbariam istius loci uersu cogor clamare uulgato: quod genus hoc hominum? quaeue hunc tam barbara morem permittit patria? hospitio prohibemur arenae . bella cient primaque netant consistere terra et cetera. quae idcirco de gentili poeta sumpsimus, ut qui Christi pacem non seruat, pacem saltim discat ab ethnico. hereticus uocor homousiam praedicans trinitatem; Sabellianae inpietatis arguor tres subsistentes, ueras, integras perfectasque personas indefessa uoce pronuntians. si ab Arrianis, merito; si ab orthodoxis, qui huiusmodi arguunt fidem, esse orthodoxi desierunt aut, si eis placet, hereticum me cum occidente, hereticum cum Aegypto, hoc est cum Damaso Petroque, condemnent. quid unum hominem exceptis sociis criminantur? [17.2.3–4] si riuus tenuiter effluit, non est aluei culpa, sed fontis. pudet dicere: de cauernis cellularum damnamus orbem, si in sacco et cinere uolutati de episcopis sententiam ferimus. quid facit sub tunica paenitentis regius animus? catena, sordes et comae non sunt diadematis signa, sed fletus. permittant mihi, quaeso, nihil loqui. cur eum lacerant, qui non meretur inuidiam? hereticus sum: quid ad te? quiesce, iam dictum est. plane times, ne eloquentissimus homo in Syro sermone uel Graeco ecclesias circumeam, populos seducam, scisma conficiam. nihil alicui praeripui, nihil otiosus accipio. manu cotidie et proprio sudore quaerimus cibum scientes ab apostolo scriptum esse: qui autem non operatur, nec manducet. [17.3.1–2] Haec, uenerabilis et sancte pater, cum quali gemitu, cum quali dolore conscripserim, testis est Iesus. tacui, numquid semper tacebo? dicit dominus. non mihi conceditur unus angulus heremi. cotidie exposcor fidem, quasi sine fide renatus sim. confiteor, ut uolunt: non placet. subscribo: non credunt. unum tantum placet, ut hinc recedam. iam iam cedo. abruperunt a me partem animae meae, carissimos fratres. ecce discedere cupiunt, immo discedunt melius esse dicentes inter feras habitare, quam cum talibus Christianis; et ego ipse, nisi me et corporis inbecillitas et hiemis retineret asperitas, modo fugerem. uerumtamen, dum uernum tempus adueniat, obsecro, ut paucis mihi mensibus heremi concedatur hospitium; aut si et hoc tardum uidetur, abscedo. [17.3.3–17.4.1] domini est terra et plenitudo eius. ascendant soli caelum, propter illos tantum Christus mortuus sit, habeant, possideant, glorientur; mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. De fide autem quod dignatus es scribere, sancto Cyrillo dedi conscriptam fidem. qui sic non credit, alienus a Christo est. ceterum ego fidei meae testes habeo aures tuas et beati fratris Zenobii, quem tecum omnes, qui hic sumus, plurimum salutamus. XVIII A. AD DAMASUM [18a..1–4] Ozias : uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, et plena domus a gloria eius. et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius. et eleuatum est superliminare a uoce, qua clamabant, et domus inpleta est fumo. [18a..5–7] et dixi: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem, et regem dominum sabaoth ego uidi oculis meis. et missum est ad me unum a e seraphim, et in manu sua habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari. et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit. [18a..8–18a.1.1] et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? et dixi: ecce ego, mitte me. et ait: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis. Et factum est in anno, quo mortuus us estrex Ozias: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. antequam de uisione dicamus, pertractandum uidetur, qui sit Ozias, quot annis regnauerit, qui ei in ceteris gentibus sint coaeui. [18a.1.2–3] et de persona quidem, sicut in Regnorum et Praeteritorum libris legimus, fuit uir iustus et fecit rectum in conspectu domini aedificans templumaquaeductum fabricans, offerens uasa et pro hoc merito aduersarios superans, quodque maximum pietatis indicium est, habens multos in suo imperio prophetas. hic, quamdiu uixit Zacharias sacerdos cognomento Intellegens, placuit deo et cum omni ueneratione delubrum eius ingressus est. postquam uero Zacharias obiit, uolens per se offerre donaria sacerdotalem ordinem non tam pie quam audacter inuasit et reclamantibus leuitis et ceteris sacerdotibus: (nonne tu es Ozias rex et non sacerdos?\' audire noluit statimque lepra perfusus in fronte est secundum prophetae uocem dicentis: inple, domine, facies eorum ignominia, quam corporis partem sacerdos auri lammina protegebat, quam in Ezechiel dominus iubet tau litterae inpressione signari, de qua Dauid exultat dicens: signatum est super nos lumen uultus tui, domine, in qua allophylus procax fundae lapide ictus interiit. [18a.1.4–18a.2.1] regnauit autem Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulius, apud Athenienses Agamestor undecimus imperabant. post cuius mortem Esaias propheta hanc uisionem, quam explanare nunc nitimur, uidit, id est eo anno, quo Romulus, Romani imperii conditor, natus est, sicut manifestum esse poterit his, qui uoluerint legere Temporum librum, quem nos in Latinam linguam ex Graeco sermone transtulimus. Et factum est in annoquo mortuus est rexOzias\': uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. praemissa historia spiritalis sequitur intellectus, cuius causa historia ipsa replicata est. uiuente leproso rege et, quantum in se est, sacerdotium dissipante Esaias uisionem uidere non potuit. [18a.2.2] quam diu ille regnum tenuit in ludaea, propheta oculos non leuauit ad caelum, non ei sunt reserata caelestia, non apparuit dominus sabaoth nec in mysterio fidei ter sancti nomen auditum est. quando uero ille mortuus est, uniuersa, quae subsequens sermo monstrabit, aperto sese lumine prodiderunt. tale quiddam et in Exodo scriptum est: dum Pharao uixit, populus Israhel ex luti et lateris palearumque opere non suspirauit ad dominum; dum ille regnauit, nemo quaesiuit deum patrum Abraham, Isaac et Iacob. [18a.2.3–4] quando uero ille mortuus est, suspirauerunt filii Israhel, ut scriptura dicit: et ascendit clamor eorum ad dominum, cum utique iuxta historiam tunc magis gaudere debuerint et ante suspirare, dum uiueret. Ezechiel quoque prophetante Phaltias filius Banaiae occubuit et post pessimi ducis interitum: cecidi, inquit, super faciem meam et clamaui uoce magna et dixi : heu mihi, heu mihi, adonai domine, in . consummationem tu facis reliquias Israhel. si ergo intellegas in Ozia et Pharaone et Phaltia et ceteris istiusmodi contrarias fortitudines, uidebis, quomodo illis uiuentibus nullus nostrum uideat ac suspiret et in paenitentiam corruat. non regnet, ait apostolus, peccatum in mortali uestro corpore. regnante peccato Aegyptiis extruimus ciuitates, in cinere uersamur et sordibus, pro frumento paleas, pro solida petra luti opera sectamur. [18a.3.1–2] Sequitur: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. uidit et Danihel sedentem dominum, sed non super thronum excelsum et eleuatum. pollicetur et alibi uox diuina dicens: ueniam et sedebo et iudicabo populum in ualle Iosaphat, quod interpretatur \'domini indicium\'. qui peccator est et mei similis, uidet dominum sedentem in ualle Iosaphat, non in colle, non in monte, sed in ualle et in ualle iudicii; qui uero iustus et Esaiae similis est, uidet illum sedentem super thronum excelsum et eleuatum. ut autem et aliud inferam: quando eum mente pertracto regnare thronis, dominationibus, angelis ceterisque uirtutibus, uideo excelsum thronum eius; quando autem considero, quo- modo genus dispenset humanum et pro nostra salute saepe descendere dicatur ad terras, uideo humilem et terrae proximum thronum eius. [18a.4.1–2] Sequitur: uidi dominum sedentem super thronum excelsum et eleuatum, et plena domus a gloria eius. et seraphim stabant in circuitu eius. quidam ante me tam Graeci quam Latini hunc locum exponentes dominum super thronum sedentem deum patrem et duo seraphim, quae ex utraque parte stantia praedicantur, dominum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum interpretati sunt. quorum ego auctoritati, quamuis sint eruditissimi, non adsentio, multo si quidem melius est uera rustice quam diserte falsa proferre, maxime cum Iohannes euangelista in hac eadem uisione non deum patrem, sed Christum scribat esse conspectum. nam cum de incredulitate diceret Iudaeorum, statim causas incredulitatis exposuit: et ideo non poterant credere in eum, quiadixitEsaias: aure audietis et nonintellegetis, etcernentesaspicietisetnonuidebitis. haecautem dixit, quando uidit gloriam unigeniti et testificatus est de eo. [18a.4.3–4] in praesenti uolumine Esaiae ab ea, qui sedet in throno, iubetur, ut dicat: aure audietis et non intellegetis. qui autem hoc iubet, ut euangelista intellegit, Christus est; unde nunc colligitur non posse seraphim Christum intellegi, cum Christus sit ipse, qui sedeat. et licet in Actibus apostolorum aduersus Iudaeos inter se dissidentes Paulus dicat: bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros dicens: uade ad populum istum F et dic: aure audietis et non intellegetis, et uidentes uidebitis et non perspicietis. incrassatum est enim cor populi huius et auribus suis grauiter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando uideant oculis et auribus audiant et corde intellegant et conuertant se et sanem illos, mihi tamen personae diuersitas non facit quaestionem, cum sciam et Christum et \'spiritum sanctum unius esse substantiae nec alia spiritus uerba esse quam filii nec aliud filium iussisse quam spiritum. [18a.5.1–2] Sequitur: et plena domus a gloria eius. domus dei, quae sursum est, gloria plena conspicitur; haec uero, quae deorsum est, nescio an plena sit gloria, nisi forte secundum psalmistae sensum dicentis: domini est terra et plenitudo eius nos quoque dicamus eos esse in terra plenos gloria, qui possint dicere: nos omnes ex plenitudine eius accepimus. istam domum sapientes mulieres aedificant et insipiens dissipat manibus, de ista et Esaias loquitur: et erit in nouissimis diebus manifestus mons domini et domus dei in summis montibus et eleuabitur super colles. haec est domus, de qua et alibi supra dictus Paulus sacrata uoce testatur: et Moyses quidem fidelis in tota domo eius quasi famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant; Christus uero ut filius super domum eius, cuius domus sumus nos, sitamen principium substantiae eius usque ad finem firmum teneamus. de hac et ad Timotheum loquitur: haec autem scribo, ut scias, quemadmodum oporteat te conuersari in domo dei, quae est ecclesia. [18a.6.1–2] Sequitur: et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. et clamabant alter ad alterum et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth, plena est uniuersa terra gloria eius. uolumus scire, quae sint seraphim stantia in circuitu dei; quae sex alae unius et simul iunctis duodecim; quomodo duabus uelent faciem et duabus pedes et duabus uolent, cum superius in circuitu dei stare dicantur, aut quomodo stent in circuitu, cum duo sint; quid sit illud, quod alter ad alterum clamitent et ter sancti nomen ingeminent; quomodo superius domus plena gloria et nunc terra esse dicatur. [18a.6.3–4] quae cum non minimum puluerem moueant et prima statim fronte difficultatem interpretationis obiciant, in commune dominum deprecemur, ut mihi quoque de altari carbo mittatur et omni peccatorum sorde detersa primum possim dei sacramenta conspicere, dehinc enarrare, quae uidero. seraphim, sicut in interpretatione nominum Hebraeorum inuenimus, aut \'incendium\' aut \'principium oris eorum\' interpretantur. quaerimus, quid sit hoc incendium. saluator ait: ignem ueni mittere super terram et quam uolo, ut arde! duo discipuli, quibus in itinere scripturas dominus aperuerat a Moysi et omnibus prophetis incipiens, postquam reserati sunt oculi eorum, cognoscentes eum dixerunt ad alterutrum: nonne cor nostrum erat in nobis ardens, in uia cum adaperiebat nobis scripturas? [18a.6.5–6] et in Deuteronomio deus ipse ignis scribitur esse consumens et in Ezechiele quoque a renibus usque ad pedes uidetur igneus et eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum et multa alia, quae si de omnibus scripturis uoluero replicare, perlongum est. ergo quaerimus, ubi sit hoc incendium salutare. nulli dubium, quin in sacris uoluminibus, ex quorum lectione uniuersa hominum uitia purgantur. de eo uero, quod sequitur \'principium oris eorum\', quomodo possit ad scripturas referri, uereor, ne, si dicere coeperimus, non tam interpretari, quam uim scripturis adferre uideamur. [18a.6.7–8] initium oris et communis eloquii et hoc omne, quod loquimur, Hebraeam linguam, qua uetus testamentum scriptum est, uniuersa antiquitas tradidit. postquam uero in fabricatione turris per offensam dei linguarum diuersitas adtributa est, tunc sermonis uarietas in omnes dispersa est nationes. igitur et incendium et initium oris in duobus animaduertitur testamentis, quae circa deum stare non mirum est, cum per ea dominus ipse discatur. \'Sex alae uni et sex alae alteri\' Victorinus noster duodecim apostolos interpretatus est. nos possumus et duodecim lapides altaris, quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas, ex quibus sacerdotis insigne constructum est, accipere, quas et Ezechiel memorat et Apocalypsis non tacet. quorum quid uerum sit, deus uiderit; quid uerisimile, in sequentibus exponemus. [18a.7.1–2] Et duabus quidem uelabant faciem et duabus uelabant pedes et duabus uolabant. uelabant faciem non suam, sed dei. quis enim eius potest scire principium, quid, antequam istum conderet mundum, in rerum I fuerit aeternitate, quando thronos, dominationes, potestates, \' angelos totumque ministerium caeleste condiderit? et duabus uelabant pedes: non suos, sed dei. extrema quippe eius scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid, postquam genus hominum fuerit iudicatum, quae sequatur uita, an rursum alia futura sit terra et post transitionem alia rursum elementa uel alius mundus solque condendus sit. priora adnuntiate mihi et, in nouissimo quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Esaias significans neminem posse, quid ante mundum fuerit et quid post mundum futurum sit, enarrare. et duabus uolabant : [18a.7.3–4] media tantum cognoscimus, quae ex scripturarum nobis lectione panduntur: quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluuium, quando lex data sit, ut ex uno homine uniuersa terrarum spatia conpleta sint et in extremo tempore dei filius pro nostra salute sumpserit carnem. cetera uero, quae diximus, ista duo seraphim in facie pedibusque texerunt. Et clamabant alter ad alterum: pulchre positum alter ad alterum. quidquid enim in ueteri legimus testamento, hoc. idem et in euangelio repperimus et, quod in euangelio fuerit lectitatum, hoc ex ueteris testamenti auctoritate deducitur; nihil dissonum, nihil diuersum est. [18a.7.5–6] Et dicebant: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. in ambobus testamentis atrinitas praedicatur. quod autem sabaoth et saluator noster dicatur, accipe exemplum in uicesimo tertio psalmo: uirtutes, quae domino ministrabant, ad caelestes alias fortitudines proclamabant, ut pandant ianuam domino reuertenti: tollite portas, principes, uestras — sine, ut Aquila interpretatur, adtollite, portae, capita uestra — et introibit rex gloriae. rursum illae, quia indutum carne conspiciunt, nouo mysterio stupefactae interrogant: quis est iste rex gloriae? accipiuntque responsum: dominus uirtutum ipse est rex gloriae, quod in Hebraeo scribitur: \'dominus sabaoth\'. sciendumque, quia, ubicumque septuaginta interpretes \'dominum uirtutum\' et \'dominum omnipotentem\' expresserint, in Hebraeo sit positum \'dominus sabaoth\', quod interpretatur Aquila \'dominus militiarum\'. dominus quoque ipse hic quattuor litterarum est, quod proprie in deo ponitur: iod he iod he, id est duobus IA, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum dei nomen efficiunt. [18a.7.7–18a.8.1] Plena est uniuersa terra gloria eius. hoc adhuc a seraphim dicitur de aduentu domini saluatoris, quomodo in omnem terram praedicatio illius porrigatur et apostolorum sonus mundi limites penetret. Sequitur: et eleuatum est superliminare a uoce, qua clamabant. legimus in ueteri testamento, quod semper dominus Moysi et Aaron ad ostium tabernaculi sit locutus, quasi ante euangelium necdum eos in sancta sanctorum induxerit, sicuti ecclesia postea introducta est dicens: introduxit me rex in cubiculum suum. [18a.8.2–3] quando ergo dominus noster descendit ad terras, superliminare illud, id est quasi quoddam obstaculum, intrare cupientibus sublatum est et uniuersus hic mundus inpletus fumo, id est gloria dei. ubi autem in Latino \'eleuatum\' legimus, in Graeco \'sublatum\' ponitur. sed quia uerbi ambiguitas utroque modo interpretari potest, nostri \'eleuatum\' interpretati sunt pro \'ablato.\' Et domus inpleta est fumo. deus, ut supra diximus, ignis est; hic cum in Sina monte descendisset ad Moysen, ad aduentum eius uidebantur lampades discurrentes et plenus omnis mons fumo. unde in psalmis dicitur: qui tangis montes, et fumigabunt. ex igne ergo, quoniam totam substantiam capere non possumus, leuior quaedam in uniuersum mundum et, ut ita dicam, rarior fumi natura dispergitur, quam nos capientes dicamus:ex parte cognoscimus etexparteprophetamus et: nuncuide mus perspeculumin aenigmate. [18a.9.1] Et seraphim stabant in circuitu eius: sex alae uni et sex alae alteri. quidam Graecorum, uir in scripturis adprime eruditus, seraphim uirtutes quasdam in caelis esse exposuit, quae ante tribunal dei adsistentes laudent eum et in diuersa ministeria mittantur maximeque ad eos, qui purgatione indigent et ob pristina peccata aliqua ex parte suppliciis. \'quod autem sublatum est\', inquit, \'superliminare et domus inpleta est fumo, signum est templi Iudaici destruendi et incendii uniuersae Hierusalem\'. [18a.9.2–18a.10.1] nonnulli uero in superioribus consentientes in extrema parte dissentiunt. nam superliminare sublatum illo tempore praedicant, quando uelum templi scissum est et uniuersa domus Israhel erroris nube confusa, quando Iosephus refert sacerdotes ex adytis templi uirtutum caelestium audisse uocem: \'transeamus ex his sedibus\'. Est uero quidam, a quo ego perplurima didicisse me gaudeo et qui Hebraeum sermonem ita elimarit, ut inter scribas eorum Chaldaeus aestimetur. is longe alia uia ingressus est. ait enim nullum prophetarum extra Esaiam uidisse seraphim circa deum stantia et ne ipsa quidem seraphim alibi lectitari, dein consummationis et captiuitatis Hierusalem, quae sub Nabuchodonosor facta est, signum esse praemissum. [18a.10.2–3] ab Ozia quippe, sub quo prophetare orsus est, usque ad Sedechiam, qui extremus regnauit et qui caecus in Babylonem ductus est. fuisse reges undecim et duodecimum Godoliam, quem constituerat rex Babyloniae super terram. quem interfecit Ismahel filius Nathaniae inter medias epulas, reliquiarum patriae parricida, et has esse duodecim alas, e quibus quattuor faciem suam uelent, sicut in nonnullis exemplariis inuenitur, quattuor uolent, quattuor pedes suos contegant. ex his quippe duodecim regibus quattuor tantum iustos fuisse reges: Oziam, Ioatham, Ezechiam et Iosiam, qui sublimes per singulas captiuitates glorificare audeantdeum: sanctus sanctus sanctus dominus sabaoth. reliquos uero propter peccata uelare faciem et alios, quia in captiuitatem ducti sunt, pedum celare uestigia. superliminare nero sublatum et domum inpletam fumo, sicut supra diximus, euersionem Hierusalem et incendium templi exposuit. [18a.11.1–2] Et ut, quia semel eius coepi referre sententiam, etiam ea, quae necdum a me sunt tacta, contingam, forcipem, de qua altaris carbo conprehensus est, et labia purgata propriam Esaiae adseruit passionem, qua sub Manasse interfectus est rege. et tunc uere purgatis labiis dixit ad dominum: ecce ego, mitte me, et dixit: o miser ego, quoniam conpunctus sum! donec Ozias uiuit, non intellegis, Esaia, esse te miserum, non conpungeris, non moueris; sed quando ille mortuus est, tunc animaduertfs inmunda habere te labia, tunc indignum te esse cognoscis uisione dei. utinam autem et ego conpungar et post conpunctionem praedicatione dei dignus efficiar, quia, cum sim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem! [18a.11.8–18a.12.1] Esaias, ut iustus, tantum in sermone peccauerat; ideo sola labia habebat inmunda; ego uero, qui et oculis uideo ad concupiscendum et manu scandalizor et pede et omni membrorum parte delinquo, inmunda habeo omnia et, quia semel spiritu baptizatus tunicam pollui, secundi baptismatis purgatione, id est ignis, indigeo. Non sunt, ut quidam putant, in scripturis uerba simplicia; plurimum in his absconditum est. aliud littera, aliud mysticus sermo significat. ecce dominus in euangelio cingitur linteo, peluem ad lauandos pedes discipulorum praeparat, serui fungitur ministerio; esto, doceat humilitatem, ut nobis inuicem ministremus: non abnuo, non recuso. quid est, quod Petro recusanti dicit: nisi lauero pedes tuos, non habebis partem mecum et ille respondit: non solum, domine, pedes, sed et manus et caput? [18a.12.2] ascensurus dominus ad caelum, quia apostoli, ut homines terrae insistentes, adhuc habebant peccatorum sordibus pollutos pedes, uult eos a delictis penitus liberare, ut eis possit prophetalis sermo congruere: quam speciosi pedes euangelizantium pacem! et imitari ualeant ecclesiae uerba dicentis: laui pedes meos, quomodo inquinabo illos?, ut, etiam si quis post resurrectionem postea his adhaeserit puluis, in inpiam eum excutiant ciuitatem in testimonium laboris, quod eo usque pro omnium salute contenderint facti Iudaeis ut Iudaei, gentibus ut gentiles, ut etiam propria uestigia aliqua ex parte polluerint. [18a.12.3–4] igitur, ut ad propositum reuertamur, sicuti apostoli purgatione indigebant pedum, sic, quia Esaias tantum in sermone peccauerat, labia habebat inmunda et, quantum ego arbitror, quia Oziam in templum inruentem non corripuerat nec iuxta Heliae exemplum libera uoce inpium designarat, labia habebat inmunda. In medio quoque populi inmunda labia habentis habitem. Esaias, quia conpunctus est et se miserum contestatur, purgatione dignus efficitur; populus uero non solum non agens paenitentiam, sed ne sciens quidem, quia labia habeat inmunda, purgationis remedium non meretur. prouidendum igitur sub hoc exemplo non solum, ut ipsi simus iusti, sed, ne cum peccatoribus moremur, quia et hoc in peccati ac miseriae parte ducit propheta. [18a.13.1–2] Sequitur: et regem dominum sabaoth ego uidi oculis meis. aiunt Iudaei Esaiam a maioribus suis idcirco interemptum, quia, cum Moyses posteriora dei uiderit, hic dominum sabaoth oculis carnalibus uidisse se scribat, super hoc deo dicente: nemo faciem meam uidebit et uiuet. quos interrogabimus, quomodo se deus in lege aliis prophetis in uisione et somnio dicat ostendi, Moysi uero facie ad faciem conloqui, et quomodo stet illa sententia: nemo faciem meam uidebit et u i uet, cum facie ad faciem se ad Moysen locutum esse fateatur. respondebunt utique secundum possibilitatem humanam deum uisum, non ut est, sed ut uoluit se uideri. quibus et nos dicemus eodem modo et ab Esaia esse uisum restante summa, ut Moyses deum aut uiderit aut non uiderit. [18a.13.3–18a.14.1] uidit: ergo et Esaias uidisse se dicens inpie est interfectus a uobis, quia deus uideri potest. non uidit: interficite et Moysen cum Esaia, quia eiusdem mendacii reus est dicens se uidisse eum, qui uideri non potest. quemcumque in expositione eius loci super Moysi habuerint intellectum, etiam nos ad Esaiae temperabimus uisionem. Sequitur: et missum est ad me unum de seraphim et in manu sua habebat carbonem, quem forcipeacceperatdealtari. ettetigitos meum et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit. secundum omnes editiones, quas supra exposuimus, siue duo testamenta intellegere uolueris siue aliquas apparitrices in caelestibus uirtutes siue in signum captiuitatis umbram quandam futurae ueritatis praefiguratam, nunc accipe seraphim. [18a.14.2–3] nos, quia primam sententiam sequimur, euangelicum testamentum missum adserimus ad prophetam, quod habens in se utraque mandata, id est et sua et ueteris testamenti, ignitum sermonem dei duplici praeceptorum acie conprehendit et tactis labiis, quidquid fuerat ignorantiae, hoc, siquidem nos labia interpretamur inmunda, purgationis suae pepulit ueritate. hanc forcipem Iacob in scala conspicit; hic est gladius bis acutus; haec duo minuta, quae mulier uidua mittit in dona dei; hic stater duos denarios habens, qui in ore piscis repertus pro domino et Petro redditur; hac duplici, quae unione retinetur, uirtute carbo conprehensus mittitur ad prophetam, quem et in centesimo nono decimo psalmo, cum propheta deum rogaret dicens: domine, libera animam meam a labiis iniquis et alingua dolosa, et post interrogationem spiritus sancti: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dl0sam?dictumesset: sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis, scimus prophetae esse concessum. [18a.14.4–18a.15.1] uere quippe desolator carbo, qui linguam puram faciat a peccato, sermo diuinus est, de quo et in Esaia dicitur: habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adiutorium. Et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? et dixi: ecce ego, mitte me. et ait: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis. interrogantis sunt uerba domini, non iubentis, quem debeat mittere et quis sit iturus ad populum, cui facilis propheta respondit: ecce ego, mitte me et post pollicitationem iubetur, ut dicat: uade et dic populo huic: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis et cetera, quae ipsius prophetiae sermo contexit. [18a.15.2–3] audiui ego hoc in loco non paruam Hebraei mei disputationem, cuius pauca ponam, ut sensum hominis aduertas. aiebat: (de Moysi etEsaia, quis melius fecerit, requiramus: utrumne Moyses, qui, cum a deo mitteretur ad populum, ait: precor, domine, non sum dignus et rursum: prouide alium, quem mittas, an Esaias, qui, cum non fuisset electus, ultro se obtulit dicens: ecce ego, mitte me. nec ignoro\', dicebat, \'periculosum esse de sanctorum meritis disputare et aliquid uel minus uel plus adserere uelle de eo, quem dominus coronauit; sed quia ipse dixit: quaerite et inuenietis. pulsate et aperietur uobis, etiam nos, non ut de aliquo detrahamus, sed ut scripturae sensum scientes ad eius nos dirigamus exempla, debemus inquirere, quod potest facere quaestionem. [18a.15.4–5] qui Moysi\', inquit, \'adsertor est, humilitatem eius praedicat et mansuetudinem, quod se indignum iudicans ministerio dei maior effectus sit; Esaias uero, quia ultro se obtulit, incipiens prophetare a maledictis coepit: aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis. ob quod multa perpessus et ab omni populo pro insano habitus, cum iterum ei uox diuina dixisset: clama, sciens, quid superiori facilitate se ipsum offerens pertulisset, non ait: ecce ego, mitte m e, sed interrogauit, quid illud esset, quod clamare deberet: et dixi, ait: quid clamabo? [18a.15.6] cui simile est illud Hieremiae: accipe calicem uini meri huius de manu mea et potionabis omnes gentes, ad quas ego te mittam, et bibent et uoment et insanient et cadent a facie gladii, quem mittam in medio eorum. quod cum audisset propheta, non rennuit, non secundum exemplum Moysi dixit: precor, domine, non sum dignus et: prouide alium, quemmittas, sed amator populi sui et putans, quia ex potu calicis inimicae gentes interficerentur et ruerent, calicem meri libenter accepit non intellegens in omnibus gentibus etiam Hierusalem conprehendi. [18a.15.7] denique inter ceteras nationes: et accepi, ait, calicem de manu domini et potionaui omnes gentes, ad quas misit me dominus, et Hierusalem et ciuitates Iuda et reges eius etprincipes eius ad ponendas ea in desolationem et ininuium et in sibilationem. pro qua prophetia, licet in plerisque codicibus ordo peruersus sit, quid etiam in alio loco dicat, ausculta: seduxisti me, domine, et seductus sum; Epistula me et potuisti; factus sum in derisum, tota die egi in subsannatione. [18a.15.8–9] e contrario, qui adsertor est\', dicebat, \'Esaiae, illa proferat: prophetam non tam suo merito quam misericordia dei confisum, postquam seraphim audierit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit, otio noluisse torpere et ultro in ministerium dei, quasi a peccatis liberum, zelo obtulisse se fidei. Moysen uero, quia saecularibus eruditus fuerit disciplinis et interfecto Aegyptio conscientia eius aliqua ex parte sorduerit, unde et uox ad eum de rubo facta sit dicens: ne accesseris huc. solue calciamentum depedibus tuis; locus enim, in quo tu stas, terra sancta est, et scierit sibi aduersus magos, aduersum Pharao, pessimum regem, futurum esse certamen, se excusasse dicentem: precor, domine, non sum dignus, pro quo in Hebraeo legitur: non habeo labia circumcisa septuaginta interpretibus sensum potius quam uerbum de uerbo exprimentibus. [18a.15.10–18a.16.2] ex quo manifeste posse intellegi et Esaiam recte post circumcisa labia in dei se obtulisse ministerium et aloysen adhuc incircumcisis labiis tam grande ministerium recusasse\'. Aure audietis et non intellegetis, et cernentes aspicietis et non uidebitis. totus hic locus, sicut in euangelio saluator dicit, ad id pertinet tempus, quo ipse descendere dignatus ad terras signa Iudaeis non intellegentibus perpetrauit. Et quoniam usque ad finem capituli explanatio multiplex sequitur et excipientes iam inpleuimus ceras, hucusque dictasse sufficiat, quia et oratio, quae non propriae manus stilo expolitur, cum per se inculta est, tum multo molestior fit, si taedium sui prolixitate congeminet, et oculorum dolore cruciati auribus tantum studemus et lingua. XVIII B. AD DAMASUM [18b.1.1–2] (17.) Septuaginta: et missum est ad me unum de seraphim; Aquila et Theodotion: et uolauit ad me unum de seraphim; Symmachus: et uolauit ad me unus de seraphim. cotidie ad nos mittitur seraphim, cotidie ingemescentium atque dicentium: o miser ego, quoniam conpunctus sum, ora purgantur et, cum a peccatis fuerint liberati, praeparant se ministerio dei. quod autem ceteri interpretes pro \'missum esse\' \'uolasse\' dixerunt, intellege uelocem diuini sermonis aduentum super eos, qui digni societate illius iudicantur. in genere quoque diuersitas est. Septuaginta, Aquila et Theodotion seraphim neutro genere transtulerunt, Symmachus masculino. nec putandum sexum esse in uirtutibus dei, cum etiam ipse spiritus sanctus secundum proprietates linguae Hebraeae feminino genere proferatur \'ruach\', Graece neutro xo πνεύμα, Latine masculino \'spiritus\'. [18b.1.3–4] ex quo intellegendum est, quando de superioribus disputatur et masculinum aliquid\' seu femininum ponitur, non tam sexum significari, quam idioma sonare linguae; siquidem ipse deus inuisibilis et incorruptibilis omnibus paene linguis profertur genere masculino, et cum in eum non cadat sexus. illorum quoque, pius licet, attamen coarguendus error, qui in orationibus et oblationibus suis audent dicere: \'qui sedes super cherubim et seraphim\'. nam et super cherubim scriptum est sedere deum. ut ibi: qui sedes super cherubim, ostendere, super seraphim uero sedere deum nulla scriptura commemorat, et ne ipsa quidem seraphim circa deum stantia excepto praesenti loco in scripturis omnibus inuenimus. [18b.2.1–2] (18.) Septuaginta: et in manu habebat carbonem, quem forcipe acceperat de altari, et tetigit os meum; Aquila: et in manu eius calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum; Theodotion: et in manu eius calculus in forcipe, quem acceperat de altari, et tetigit os meum; Symmachus: et in manu eius calculus in forcipibus, quem sumpserat de altari, et detulit ad os meum. quantum ad historiam pertinet, uidetur deus sedere in templo Hierusalem et ante eum de altari secundum Septuaginta ad Esaiam carbo deferri, de altari uero incensi siue holocaustorum. quantum autem ad mysticos intellectus, ille eis ignis mittitur, quem Hieremias ferre non poterat, qui, cum animae nostrae arcana penetrarit, ita nos dissoluit, ita a ueteri homine in nouum excoquit, ut in illam uocem possimus erumpere: uiuo autem iam non ego, sed gratia dei, quae in me est. [18b.2.3] forcipes quoque secundum interpretes ceteros, licet in sacerdotali semper suppellectile fuerint, diuersas gratias debemus accipere, quibus niultifarie et multis modis olim deus patribus nostris locutus est in prophetis. quia in Hebraeo pro \'carbone\' \'calculus\' legitur ceteris quoque super hoc consonantibus, uidetur mihi sermo diuinus calculi appellatione signari. sicut enim calculus genus est lapidis durissimi et rotundi et omni puritate leuissimi, ita sermo dei, qui neque hereticorum neque omnium aduersariorum potest contradictionibus cedere, calculus dicitur. [18b.2.4–5] de hoc calcnlo Sephora filium circumcidit et Iesus populum purgat a uitiis; et in Apocalypsi dominus pollicetur uincentibus, ut accipiant calculum et scribatur super eum nomen nouum. uidetur autem mihi et Septuaginta in eo, quod SvOpaxa transtulerunt, idem sensisse, quod ceteri; ἂνϑραξ quippe, quem nos carbunculum interpretamur, genus lapidis fulgidi atque lucentis, quem etiam in duodecim lapidibus inuenimus. siue igitur calculum siue carbunculum lapidem accipimus, in calculo diuini sermonis ueritas et rigor, in carbunculo lucens doctrina et manifestamonstratur; eloquia enim domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum et alibi: mandatum domini lucidum, inluminans oculos. [18b.2.6–18b.3.1] quod autem ait: in manu habebat carbonem, manum intellegamus operationem, ut ibi: in manu linguae mors et uita et in psalmo: cadent in manu gladii. aut certe uere manus apparuit, ut per similitudinem humanae formae, dum manus cernitur porrigentis, propheta non timeat; iuxta quod et ipsum deum et angelos in humanas uidimus mutasse formas, ut metus uidentibus demeretur. (19.) Septuaginta: et dixit: ecce tetigit hoc labia tua et auferet iniquitates tuas et peccata tua circumpurgabit; Aquila: ecce tetigit hoc labia tua et recedet iniquitas tua et peccatum tuum propitiabitur; ceteri interpretes in Aquilae uerba consentiunt. [18b.3.2–18b.4.1] primum necesse est, ut labia nostra tangantur; deinde, cum tacta fuerint, fugetur iniquitas et, cum iniquitas fuerit effugata, propitietur dominus, quia apud ipsum est propitiatio et secundum apostolum ipse est propitiatio pro peccatis nostris. purgatis autem peccatis nostris audibimus uocem domini dicentis: quem mittam? et respondebimus: ecce ego, mitte me. (20.) Septuaginta: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit ad populum istum? Aquila, Theodotion et Symmachus: et audiui uocem domini dicentis: quem mittam et quis ibit nobis? de conparatione Esaiae et Moysi, quomodo alius ministerium recusarit, alius ultro se offerens dura perpessus sit, in alio loco disputauimus. [18b.4.2–3] sed ne uideremur aliquid praeterisse eorum, quas Iudaei uocant δευτερώσεις et in quibus uniuersam scientiam ponunt, nunc breuiter illud adtingimus, quare in Hebraeo sit positum: et quis ibit nobis? sicut enim in Genesi dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ita et hic puto dictum: quis ibit nobis? «nobis\' autem quibus aliis aestimandum est, nisi patri et filio et spiritui sancto, quibus uadit, quicumque eorum obsequitur uoluntati? et in eo quidem, quod unius loquentis persona proponitur, diuinitatis est unitas; in eo uero, quod dicitur \'nobis\', personarum diuersitas indicatur. legimus in Canticis Canticorum uocem sponsi dicentis ad sponsam: surge, ueni, proxima mea, sponsa mea, columba mea, quia ecce hiems transiit, pluuia abiit sibi. quando enim anima in cogitationum tranquillitate consedit, quando supra petram fundata est et fides eius alta radice fixa est, uniuersi temptationum fluctus sibi pertranseunt et ei non peatranseunt, qui temptatur. [18b.4.4–18b.5.1] notandum autem, quomodo ad ld, quod dominus dixerat: quem mittam et quis ibit nobis? propheta ex parte responderit: ecce ego, mitte me et sequenti tacuerit intellegens nullum hominum dignum esse, qui deo pergeret et omne iter suum eius faceret esse, qui mitteret. quam humilitatem dominus aduertens, quod se secundis putaret indignum, imperauit sequentia dicens: uade. (21.) Septuaginta: et dixi: ecce ego sum, mitte me; Aquila et Theodotion: ecce adsum, mitte me; Symmachus: ecce, mitte me. deus, qui uocauit ea, quae non sunt, quasi sint, et qui dixit: ego sum, qui sum, et alibi: qui est, misit me, quoscumque uocauerit, statim facit subsistere, quoniam omnia, quae absque eo sunt, non sunt. [18b.5.2–3] unde propheta purgatus a uitiis ausus est dicere: ecce ego sum, licet in Latinis codicibus propter interpretum uarietatem \'sum\' non sit adpositum. quidam obseruandum putant, ad quos prophetas \'mittentis\' aut \'missi\' sermo dicatur, quod est Graece \'apostolus\', et hanc esse differentiam nolunt, ut, quicnmque mittantur, et prophetae sint pariter et apostoli, ad quos uero mittentis sermo non ponitur, tantum prophetae sint; quod ego superfluum puto. et quia semel ad tractatum istius uocabuli uenimus, sciendum \'Silam\', collegam Pauli, lingua Hebraea \'apostolum\' dici, qui cum eo nonnullas epistulas scribit; et uitiose \'Siluanus\' legitur pro \'Sila\', cum Siluanum in apostolorum Actis nOlI legimus. XIX. EPISTULA DAMASI AD HIERONVMUM [19.1–19.1.1] Dilectissimo filio Hieronymo Damasus episcopus in domino salutem. Commentaria cum legerem Graeco Latinoque sermone in euangeliorum interpretatione a nostris, id est orthodoxis, uiris olim ac nuper scripta de eo, quod legitur: osanna filio Dauid, non solum diuersa, sed etiam contraria sibimet proferunt. dilectionis tuae ardenti illo strenuitatis ingenio abscisis opinionibus ambiguitatibusque subplosis, quid se habeat apud Hebraeos, uiuo sensu scribas, ut hoc, sicut et de multis, tibi curae nostrae in Christo Iesu gratias referant. XX. AD DAMASUM [20.1.1–20.2.1] Multi super hoc sermone diuersa finxerunt, e quibus noster Hilarius in commentariis Mathei ita posuit: \'osanna\' Hebraico sermone significatur\'redemptiodomusDauid\'. primum \'redemptio\' lingua Hebraea \'pheduth> interpretatur, deinde \'domus\' \'beth\', \'dauid\' uero in hoc loco non esse nomen insertum omnibus patet. alii opinati sunt \'osanna\' \'gloriam\' dici — porro \'gloria5 \'chabod\' appellatur —, nonnulli \'gratiam3, cum \'gratia\' \'thoda1 siue \'anna\' nuncupetur. Restat ergo, ut omissis opinionum riuulis ad ipsum fontem/unde ab euangelistis sumptum est, recurramus. nam quomodo illud neque in Graecis neque in Latinis codicibus possumus inuenire: ut conpleretur id, quod dictum est per prophetas: quoniam Nazaraeus uocabitur, et illud: ex Aegypto uocaui filium meum, ita et nunc ex Hebraeis codicibus ueritas exprimenda est, unde in hanc uocem uulgus et maxime consona inter se paruulorum turba proruperit dicente Matheo: turbae autem, quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant dicentes: osanna filio Dauid ; benedictus, qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis. [20.2.2–3] Marcus uero ita posuit: clamabant dicentes: osanna, benedictus, qui uenit in nomine domini; benedictum, quod uenit in nomine domini, regnum patris nostri Dauid, osanna in excelsis. Iohannes quoque pari uoce consentit: et clamabant: osanna, benedictus, qui uenit in nomine domini, rex Israhel. solus Lucas uerbum \'osanna non posuit in reliqua interpretationis parte consentiens: benedictus, qui uenit rex in nomine domini, pax in caelo et gloria in excelsis. igitur, ut diximus, ipsa Hebraea uerba ponenda sunt et omnium interpretum opinio digerenda, quo facilius, quid super hoc sentiendum sit, ex retractatione cunctorum ipse sibi lector inueniat. [20.3.1–2] In centesimo septimo decimo psalmo, ubi nos legimus: o domine, saluum [me fac, o dttmine, beneprospera; benedictus, qui uenit in nomine domini, in Hebraeo legitur: anna adonai, osianna, anna adonai, aslianna; baruch abba basem adonai. quod Aquila, Symmachus, Theodotion et quinta editio, ne quid.in Latino mutare uideamur, ita exprimunt: w δή y.6pts, owaov δή, w svj ϰóριε, εύόδωσον δή εύλογητὸς o ἐρχόμενς ev όνόμαπ ϰυριου. sola sexta editio cum interpretibus septuaginta ita congruit, ut, ubi ceteri posuerant w δή, illa scripserit w. et quia \'osianna\', quod nos corrupte\'propter ignorantiam dicimus \'osanna\', \'saluifica\' siue \'saluum fac\' exprimatur, omnium interpretatione signatum est; nunc illud in cura est, quid sine adiectione saluandi solus \'anna sermo significet. [20.3.3–4] sciendumque. quia in hoc loco ter dicatur \'anna\'; et primum quidem ac secundum eisdem litteris scribitur, aleph, nun, he, tertium uero heth, nun, he. Symmachus igitur, qui in centesimo septimo decimo psalmo cum omnium interpretatione consenserat, ut nobis manifestiorem tribueret intellectum, in centesimo quinto decimo psalmo; ubi dicitur: o domine, libera animam meam, ita interpretatus est: obsecro, domine, libera animam meam. ubi autem Septuaginta w et ille \'obsecro* transtulerunt, Aquila et ceteris editionibus w δή interpretantibus, in Hebraeo scribis \'anna\', uerum ita, ut in principio aleph habeat, non heth. ex quo animaduertimus, si ex aleph scribatur anna, significari \'obsecro\', si autem ex heth, esse coniunctionem siue interiectionem, quae apud Graecos ponitur δή et est in aomv δή, cuius interpretationem Latinus sermo non exprimit. [20.4.1] Sed quoniam hae minutiae et istiusmodi disputationis arcanum propter barbariam linguae pariter ac litterarum legenti molestiam tribuunt, ad explanandi conpendium uenio, ut dicam de centesimo septimo decimo psalmo, qui manifeste de Christo prophetat et in synagogis Iudaeorum celeberrime legebatur, unde et populis notior erat, hos uersus esse adsumptos, quod ille, qui repromittebatur de genere Dauid, uenerit saluaturus Israhel dicente Dauid: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. a domino factus est hoc et est mirabilis in oculis nostris. haec est dies, quam fecit dominus: exultemus I et laetemur in ea. o domine, saluum fac, o domine, bene prospera; benedictus, qui uenit n nomine domini. benediximus uos de, domo domini; deus dominus et inluxit nobis. [20.4.2–3] unde et euangelistarum scriptura commemorat pharisaeos et scribas haec indignatos, quod uiderunt populum psalmi prophetiam super Christo intellegere conpletam et clamantes paruulos: osianna filio Dauid, di- I xisse ei: audis, quid isti loquuntur? et Iesum respondisse: ) numquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? centesimum septimum decimum psalmum octaui psalmi adsertione firmantem. et de eo quidem, quod facile exprimi poterat: benedictus, qui uenit in nomine domini, omnium euangelistarum scriptura consentit; de uerbo uero \'osianna3, quia in Graecum non poterant transferre sermonem, sicuti et in \'alleluia\' et in \'amen\' et in plerisque factum uidemus, ipsum Hebraeum posuerunt dicentes \'osianna\'. [20.4.4–20.5.1] Lucas igitur, qui inter omnes euangelistas Graeci sermonis eruditissimus fuit, quippe ut medicus et qui in Graecis euangelium scripserit, quia se uidit proprietatem sermonis transferre non posse, melius arbitratus est tacere, quam id ponere, quod legenti faceret quaestionem. Ad summam, sicuti nos in lingua Latina habemus et. interiectiones quasdam, ut in exultando dicamus ua\' et in admirando \'papae\' et in dolendo \'heu\' et, quando silentium nolumus imperare, strictis dentibus spiritum coartamus et cogimus in sonandum \'st\', ita et Hebraei inter reliquas proprietates linguae suae habent interiectionem, ut, quando uolunt dominum deprecari ponant uerbum petentis affectu et dicant \'anna domine,\' quod Septuaginta dixerunt \'o domine! [20.5.2–3] \'osi\' ergo \'saluifica\' interpretatur, anna interiectio deprecantis est. si ex his duobus uelis conpositum uerbum facere, dices \'osianna\' siue, ut nos loquimur, \'osanna\' media uocali littera elisa, sicuti facere solemus in uersibus, quando meneincepto desistere uictam scandimus \'men incepto\'. aleph quippe, littera prima uerbi sequentis, extremam prioris uerbi inueniens exclusit. quapropter, ut ad quaestionis originem reuertamur, ubi nos legimus in Latino : odomine. saluum fac, odomine, bene conplace; benedictus, qui uenit in nomine domini, iuxta Hebraeum sensum legere possumus: obsecro, domine, saluum fac, (obsecro); obsecro, domine, prospera, obsecro; benedictus, qui uenit in nomine domini. \'saluum\' autem \'fac\' dicitur, ut subaudiamus \'populum tuum Israhel\' siue generaliter \'mundum\'. [20.5.4–20.6.1] denique Matheus, qui euangelium Hebraeo sermone conscripsit, ita posuit: \'osianna barrama\', id est \'osanna in excelsis\', quod saluatore nascente salus in caelum usque, id est etiam ad excelsa, peruenerit pace facta non solum in terra, sed et in caelo, ut iam dici aliquando cessaret: inebriatus est gladius meus in caelo. Haec interim iuxta mediocritatem sensus mei breuiter strictimque dictaui. ceterum sciat beatitudo tua in istiusmodi disputationibus molestiam in legendo non debere subrepere, quia facile et nos potuimus aliquid ementiri, quod exuna uoce solueret quaestionem, sicuti et ceteros fecisse monstrauimus. sed magis condecet ob ueritatem laborare paulisper et peregrino aurem adcommodare sermoni, quam de aliena lingua fictam ferre sententiam.. XXI. AD DAMASUM [21.1.1] Beatitudinis tuae interrogatio disputatio fuit et sic quaesisse quaerenda uiam est dedisse quaesitis. sapienter quippe interroganti sapientia reputabitur. ais: \'quis est iste in euangelio pater, qui duobus filiis substantiam diuidit? qui duo filii? qui maior quiue minor? quomodo iunior acceptam substantiam cum meretricibus dissipat, fame facta a principe regionis praeponitur porcis, siliquas comedit, ad patrem redit, accipit anulum, stolam et immolatur ei uitulus saginatus? qui sit maior frater et quomodo de agro ueniens susceptioni fratris inuideat? et cetera, quae in euangelio plenius explicantur\'. [21.1.2] addis insuper: \'scio multos diuersa in hac lectione dixisse b et fratrem maiorem Iudaeum, minorem aestimasse gentilem. sed quaero, quomodo Iudaico populo possit aptari: ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui, et numquam dedisti mihi haedum, ut cura amicis meis epularer, et illud: fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt. si autem\', ais, \'de iusto et peccatore uoluerimus esse parabolam, iusto non poterit conuenire, ut de salute alterius, et fratris maxime, contristetur. si enim inuidia diaboli mors introiuit in orbem terrarum et imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius, numquam personae iusti tam inmanis inuidia poterit coaptari, ut foris steterit et clementissimo patri rigidus obstiterit solusque liuore cruciatus laetitiae domus interesse noluerit\'. [21.2.1–2] Itaque, sicut in ceteris parabolis, quae non sunt a saluatore dissertae, quam ob causam dictae sint, solemus inquirere, ita et in hac facere debemus, quare dominus in istiusmodi uerba proruperit et ob quam interrogationem responsionis similitudo prolata sit. scribae et pharisaei mussitabant dicentes: quare hic peccatores recipit et uescitur cum eis? superior quippe sermo praemiserat: erant autem accedentes ad eum omnes publicani et peccatores audire eum. itaque hinc omnis inuidia, cur, quos legis praecepta damnarent, eorum confabulationem atque conuiuium dominus non uitaret. et haec Lucas; ceterum Mattheus ita loquitur: cum autem discumberent in domo, ecce multi peccatores et publicani uenientes recumbebant cum Iesu et discipulis eius. J quod uidentes pharisaei dicebant discipulis eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister \'uester? qui audiens dixit: non necesse habent sani medicum, sed male habentes. euntes autem discite, quid sit: misericordiam uolo et non sacrificium. non ueni I uocare iustos, sed peccatores. [21.2.3] Marcus quoque in eadem uerba consentit. igitur, ut diximus, omnis ex lege quaestio naI scebatur. lex quippe iusti tenax clementiam non habebat, sed, quicumque adulter, homicida, fraudator et, ut breuiter dicam, mortali crimine tenebatur, nulla uenia paenitentiae laxabatur a crimine, oculum pro oculo, dentem pro dente, animam pro anima iubebatur exsoluere. omnes itaque declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non erat, qui faceret bonum, non erat usque ad unum. ubi autem abundauit peccatum, superabundauit gratia et misit deus filium suum factum ex muliere, qui destructo medio pariete fecit utrumque unum et austeritatem legis euangelii gratia temperauit. unde et Paulus ad ecclesias scribens: [21.2.4–5] gratia uobis, inquit, et pax a deo patre et domino Iesu Christo: gratia, quae non ex merito retributa, sed ex donante concessa est; pax uero, qua reconciliati deo sumus, habentes propitiatorium dominum Iesum, qui donauit nobis delicta nostra et deleuit, quod erat chirographum mortis contra nos, adfigens illud cruci, et principatus et potestates fecit ostentui triumphans eas in ligno. quae autem potest maior esse clementia, quam ut filius dei hominis filius nasceretur, decem mensum fastidia sustineret, partus expectaret aduentum, inuolueretur pannis, subiceretur parentibus, per singulas adoleret aetates et post contumelias uocum, alapas et flagella crucis quoque pro nobis fieret maledictum, ut nos a maledicto legis absolueret patri factus oboediens usque ad mortem, et id opere conpleret, quod ante ex persona mediatoris fuerat deprecatus dicens: pater, uolo, ut, quomodo ego et tu unum sumus, et isti in nobis unum sint? [21.2.6] ergo, quia ad hoc uenerat, ut, quod erat inpossibile legis, quia nemo ex ea iustificabatur, ineffabili misericordia uinceret, publicanos et peccatores ad paenitentiam prouocabat conuiuium quoque eorum expetens, ut et inter conuiuia docerentur, sicuti manifestum esse poterit ei, qui euangelia sollicita mente perlegerit, quomodo et cibus eius et potus et deambulatio et uniuersa, quae gessit, salutem hominum procurarint. hoc uidentes scribae et pharisaei aduersum legem eum facere dicebant: ecce homo uorax et uini potator, amicus publicanorum et peccatorum. nam et ante reprehenderant, quare curaret in sabbatis dominus. [21.2.7–21.3.1] ergo, ut hanc eorum accusationem clementiae ratione superaret, tres parabolas posuit, e quibus una est nonaginta nouem ouium in montibus relictarum et unius perditae, quae pastoris umeris est reuecta, alia dragmae, quam mulier accenso lumine perquisiuit et inuenta ea uicinas ad laetitiam conuocauit dicens: congratulamini -mihi, quia inueni dragmam, quam perdideram, tertia uero duorum filiorum, de qua ut disputarem pauca, iussisti. Et de oue quidem ac dragma, licet ad unum pertineant intellectum, non est istius temporis disputatio; hoc tantum dixisse sufficiat ob id has parabolas esse propositas, ut*, quomodo ibi in inuentione pecons et dragmae laetitia est angelorum et circum manentium uicinarum, sic in publicanorum peccatorumque paenitentia omnium debere esse laetitiam, quibus non sit necessaria paenitentia. [21.3.2] unde uehementer admiror Tertullianum in eo libro, quem de pudicitia aduersum paenitentiam scripsit et sententiam ueterem noua opinione dissoluit, hoc uoluisse sentire, quod publicani et peccatores, qui cum domino uescebantur, ethnici fuerint dicente scriptura: non erit uectigal pendens ex Israhel; quasi uero et Mattheus ( non ex circumcisione fuerit publicanus et ille, qui cum pharisaeo in templo orans oculos ad caelum non audebat erigere, non ex Israhel fuerit publicanus ac non Lucas memoret: et\' omnis populus audiens et publicani iustificauerunt dominum baptizati baptismo Iohannis, aut cuiquam cre- \' dibile possit uideri ethnicum templum ingressum aut dominum cum ethnicis habuisse conuiuium, cum id maxime cauerit, ne legem soluere uideretur, et primum uenerit ad oues perditas domus Israhel, Chananaeae quoque deprecanti pro filiae salute responderit: non oportet tollere panem filiorum et dare eum canibus et alibi discipulis praeceperit: in uiam gentium ne abieritis et in ciuitates Samaritanorum ne introieritis. [21.3.3] ex quibus omnibus edocemur in publicanis non tam gentilium quam generaliter omnium peccatorum, id est, qui erant et de gentibus et de Iudaeis, accipi posse personas. ille autem, quia iuxta insanas feminas suas id dogmatis defendebat, quo Christianos nollet recipi paenitentes, frustra ar-I gumentatus est publicanos Iudaeos non fuisse, ut in persona I eorum gentilium tantum populus possit intellegi. itaque, ne longum faciam, ipsa euangelii uerba proponam et in modum commentatoris, quid mihi uideatur, ad singula quaeque subnectam. - [21.4.1–2] Homo quidam habebat duos filios. hominem deum dici multis testimoniis adprobatur, ut ibi: duorum hominum testimonium uerum est. ego de me testimonium dico et pater, qui me misit. in alia parabola pastor, in alia pater familias nuncupatur, in alia uineam locat, in alia inuitat ad nuptias et diuersis similitudinibus rem significat eandem, ut Iudaeorum superbiam reprobet et in commune omnium peccatorum, siue gentilium siue Israhel, paenitentiam probet. quod autem ait \'duos filios\', omnes paene scripturae de duorum uocatione populorum plenae sunt sacramentis. [21.5.1–2] Et dixit illi adulescentior: pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. substantia dei est omne, quod uiuimus, sapimus, cogitamus, in uerba prorumpimus. hoc deus aequaliter uniuersis et in commune largitus est euangelista dicente: erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in mundum. iste est dexter oculus, qui ab scandalis obseruandus est; haec lucerna corporis; hoc talentum, quod non est in sudario conligandum, id est delicate otioseque tractandum, nec in terra defodiendum, terrenis scilicet cogitationibus obscurandum. [21.6.1] Qui diuisit eis substantiam. significantius in Graeco legitur δlειλεν αύτοις tdv p(ov, id est, dedit liberum arbitrium, dedit mentis propriae uoluntatem, ut uiueret unusquisque non ex imperio dei, sed ex obsequio suo, id est non ex necessitate, sed ex uoluntate, ut uirtus haberet locum, ut a ceteris animantibus distaremus, dum ad exemplum dei permissum est nobis facere, quod uelimus. unde et in peccatores aequum iudicium et in sanctos aut in iustos praemium retribuetur. [21.7.1] Et non post multos dies collectis omnibus adulescentior filius p eregre profectus est in regionem longinquam. si deus tenet caelum palmo et terram pugillo et Hieremias dicit: deus adpropinquans et non deus de longinquo, per Dauid quoque, quia nullus absque eo locus sit, praedicatur, quomodo filius peregre proficiscitur et a patre discedit? sciendum igitur non locorum spatiis, sed affectu aut esse nos cum deo aut ab eo abscedere. quomodo enim ad discipulos loquitur: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, ita ad eos, qui sui iactantiam praeferunt et esse cum domino non merentur, dicit: discedite a me, non noui uos, qui operamini iniquitatem. [21.8.1–2] Recessit ergo iunior filius cum sua substantia a patre ret peregre profectus est. et Cain egressus a facie dei habitauit in terra Naid, quod interpretatur \'fluctuatio.\' quicumque a deo recedit, statim saeculi fluctibus quatitur et mouentur pedes eius. nam postquam moti sunt homines ab oriente et a uero lumine recesserunt, tunc aduersum deum inpietatis suae aedificauere turrem, tunc dogmatum superbias confinxerunt uolentes curiositate non licita in ipsius caeli alta penetrare. et uocatus est locus ille Babel, id est \'confusio\'. [21.9.1–21.10.1] Et ibi dissipauit substantiam suam uiuens luxuriose. luxuria inimica deo, inimica uirtutibus perdit omnem substantiam patris et ad praesens uoluptate deleniens futuram cogitari non sinit paupertatem. Cumque consumpsisset omnia, facta est fames ualida per regionem illam. a patre acceperat facultates, ut inuisibilia eius per ea, quae sunt uisibilia, cognosceret et ex pulchritudine creaturarum consequenter intellegeret creatorem. qui ueritatem in iniustitia detinens et pro deo idola colens naturae bona uniuersa consumpsit et consumptis omnibus coepit egere uirtutibus derelicto fonte uirtutum. [21.10.2–21.11.1] facta est fames ualida per regionem illam. omnis locus, quem patre incolimus absente, famis, penuriae, egestatis est. famis autem μετά ἐϰτάσεως ualidae haec est regio, de qua dicitur per prophetam: qui habitatis in regione umbrae mortis, lux fulgebit super uos. at contra... alia est regio, quam possessuri sumus mundi corde atque uiuentes, quam sanctus desiderat dicens: credo uidere bona domini in regione uiuentium. Et ipse coepit egere et abiit et coniunxit se uni de principibus regionis illius. deserto nutricio, qui ad primam uocem bona ei fuerat cuncta largitus, iunxit se principi mundi huius, id est diabolo, rectori tenebrarum istarum, quem nunc inimicum hominem, nunc iudicem iniquitatis, nunc draconem, nunc satan, nunc malleum, nunc perdicem, nunc Belial, nunc rugientem leonem, nunc Leuiathan, nunc tenninim et multis aliis uocabulis scriptura cognominat. [21.11.2–21.12.1] quod autem ait \'uni de principibus: plures esse intellegendum est, qui per istum uolitent aerem et diuersorum fraude uitiorum genus hominum suae subiciant seruituti. Qui misit illum in agro suo, ut pasceret porcos. porcus animal inmundum, quod caeno et sordibus delectatur. talis est daemonum multitudo, quae per idola manu facta cruore pecudum et uictimis pascitur et nouissime saginatiore quadam hostia, ipsius hominis morte, saturatur. misit ergo eum in possessionem suam, id est suum effecit esse famulum, ut pasceret porcos immolans eis animam suam. [21.13.1–2] Et cupiebat saturare uentrem suum de siliquis porcorum, et nemo illi dabat. id, quod in Ezechiele cum increpatione dicitur ad Hierusalem: et factum est in te* peruersum ultra mulieres in fornicatione tua, et post te non sunt fornicatae in eo, quod dedisti mercedes, et mercedes tibi non sunt datae, uidemus in filio minore conpletum. substantiam suam in regione principis perdidit et post perditas facultates missus ad porcos egestate contabuit. daemonum cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio et uniuersa uitia. haec blanda sunt et lasciua et sensus uoluptate demulcent statimque, ut apparuerint, ad usum sui prouocant. quibus ideo luxuriosus adulescens non poterat saturari, quia semper uoluptas famem sui habet et transacta non satiat. [21.13.3–4] et satanas, cum aliquem sua arte deceperit et proprium ei iugum inposuerit, ultra ad uitiorum abundantiam non procurat sciens esse iam mortuum, sicuti multos idolatras uidemus pannis, miseria, egestate confectos. hi sunt, in quibus propheticus sermo conpletur: omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis et non accepisti mercedes. possumus autem et aliter siliquas interpretari. daemonum cibus est cafmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa uerborum. haec sua omnes suauitate delectant et, dum aures uersibus dulci modulatione currentibus Ijapiunt, animam quoque penetrant et pectoris interna deuinciunt. uerum ubi cum summo studio fuerint ac labore perlecta, nihil aliud nisi inanem sonum et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt: nulla ibi saturitas ueritatis, nulla iustitiae refectio repperitur. studiosi earum in fame ueri, in uirtutum penuria perseuerant. [21.13.5–6] huius sapientiae typus et in Deuteronomio sub mulieris captiuae figura describitur, de qua diuina uox praecipit, ut, si Israhelites eam habere uoluerit uxorem, caluitium ei faciat, ungues praesecet, pilos auferat et, cum munda fuerit effecta, tunc transeat in uictoris amplexus. haec si secundum litteram intellegimus, nonne ridicula sunt? atqui et nos hoc facere solemus, quando philosophos legimus, quando in manus nostras libri ueniunt sapientiae saecularis: si quid in eis utile repperimus, ad nostrum dogma conuertimus, si quid uero superfluum, de idolis, de amore, de cura saecularium rerum, haec radimus, his caluitium indicimus, haec in unguium morem ferro acutissimo desecamus. [21.13.7–8] unde et apostolus prohibet, ne in idolo quis recumbat, dicens: uidete autem, ne haee licentia uestra offendiculum fiat infirmibus. si enim quis uiderit eum, qui habet scientiam, in idolio . recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta et peribit, qui infirmus est, in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est? nonne tibi uidetur sub aliis uerbis dicere, ne legas philosophos, oratores, poetas, ne in eorum lectione requiescas? nec nobis blandiamur, si his, quae sunt scripta, non credimus, cum aliorum conscientia uulneretur et putemur probare, quae, dum legimus, non reprobamus. alioquin quale erit, ut aestimemus apostolum eius, qui uescebatur in idolio, scientiam conprobasse et eum dixisse perfectum, quem sciret de idolothytis manducare? absit, ut de ore Christiano sonet \'Iuppiter omnipotens\' et \'mehercule\' et \'mecastor\' et cetera magis portenta quam numina. [21.13.9] at nunc etiam sacerdotes dei omissis euangeliis et prophetis uidemus comoedias legere, amatoria bucolicorum uersuum uerba cantare, tenere Vergilium et id, quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere uoluntatis. cauendum igitur, ne captiuam habere uelimus uxorem, ne in idolio recumbamus; aut, si certe fuerimus eius amore decepti, mundemus eam et omni sordium horrore purgemus, ne scandalum patiatur frater, pro quo Christus est mortuus, cum ex uoce Christiani carmina in idolorum laudes conposita audierit personare. [21.14.1–2] In se autem conuersus dixit: quanti mercennarii patris mei abundant pane, ego autem hic fame pereo! mercennarios secundum alium intellectum eos aduertimus ex Iudaeis, qui ob praesentia tantum bona legis praecepta custodiunt, id est iusti sunt et misericordes, non ob ipsam iustitiam et ob ipsum misericordiae bonum, sed ut a deo terrenae fertilitatis et longae uitae praemium consequantur. qui autem ista desiderat, metu conpellitur ad obsequium praeceptorum, ne eorum praeuaricatione, quae iussa sunt, careat concupitis. porro, ubi metus estnon est dilectio. perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. nam qui diligit, non ideo imperata custodit, quia aut timore poenarum aut praemii auiditate conpellitur, sed quia hoc ipsum, quod a deo iubetur, est optimum. sensus itaque iste est: cquanti ex Iudaeis ob praesentia tantum bona a dei obsequio non recedunt, et ego egestate conficior [21.15.1–21.16.1] Surgens ibo ad patrem meum. pulchre ait \'surgens\'; patre quippe absente non steterat. peccatorum iacere, stare iustorum est. ad Moysen dicitur: tu uero hic sta mecum; et in centesimo tricesimo tertio psalmo: ecce nunc benedicite dominum, omnes serui domini, qui statis in domo domini, ad benedictionem domini stantes propheta in domo domini cohortatur. Et dicam illi: pater, peccaui in caelum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. peccauerat in caelum, qui Hierusalem caelestem reliquerat matrem; peccauerat coram patre, qui conditore deserto fuerat ligna ueneratus; non erat dignus uocari filius dei, qui seruus esse maluerat idolorum. omnis enim, qui peccatum facit, de diabolo patre natus est. [21.17.1–21.19.1] Fac me sicut unum ex mercennariis tuis. fac me, inquit, \'sicut unum ex Iudaeis, qui te ob praesentium tantum rerum promissa uenerantur. recipe filium paenitentem, qui mercennariis tuis peccantibus saepissime pepercisti\'. Et uenit usque ad patrem suum. uenimus ad patrem, quando a porcorum recedimus pastione, secundum illud: statim ut conuersus ingemueris, saluus eris. Cumque adhuc longe esset, uidit eum pater eius et misericordia motus est. antequam dignis operibus et uera paenitentia ad patrem rediret antiquum, deus, apud quem cuncta futura iam facta sunt et qui omnium est praescius futurorum, ad eius praecurrit aduentum et per uerbum suum, quod carnem sumpsit ex uirgine, reditum filii iunioris anticipat. [21.20.1–21.21.1] Et procurrens incubuit super collum ipsius. ante uenit ad terras, quam ille domum confessionis intraret, incubuit super collum ipsius, id est corpus sumpsit humanum, et, sicuti super pectus Iohannes recubuit, qui secretorum eius effectus est particeps, ita et iugum suum leue, id est mandatorum suorum facilia praecepta, ex gratia magis quam ex merito super iuniorem filium conlocauit. Et osculatus est eum iuxta illud, quod in Cantico Canticorum ecclesia de sponsi precatur aduentu: osculetur me ab osculis oris sui, nolo mihi,\' dicens, per Moysen, nolo per prophetas loquatur; ipse meum corpus adsumat, ipse me osculetur in carne\', ut et illud quoque, quod in Esaia scriptum est, huic sententiae coaptemus: si quaeris, quaere et ad me habita in saltu. [21.21.2–21.22.1] et ibi quippe flens ecclesia clamare iubetur ex Seir, quia Seir pilosus> et \'hispidus\' interpretatur, ut antiquum gentilium significet horrorem illa pariter I similitudine respondente: nigra sum et speciosa filia Hierusalem. Dixit autem illi filius: pater, peccaui in caelum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. dicit se dignum non esse filium nuncupari et tamen ex naturae uoce, ex illa substantia, quam illi pater fuerat aliquando largitus, in nomen trepidus ueritatis erumpit: pater, inquiens, peccaui in caelum. [21.22.2–21.23.1] frustra igitur quidam argumentantur I nomen patris in sanctos tantummodo conuenire, cum etiam hic deum patrem uocet, qui se filii nomine confitetur indignum; nisi forte ideo patrem audet uocare, quia plena mente conuersus est. Dixit autem pater ad pueros suos: celerius proferte stolam priorem, stolam, quam Adam peccando perdiderat, stolam, quae in alia parabola indumentum dicitur nuptiale, id est uestem spiritus sancti, quam qui non habuerit, non potest regis interesse conuiuio. [21.24.1–2] Et date anulum in manu illius, signaculum simi-. litudinis Christi secundum illud: credentes signati estis spiritu repromissionis sancto. et ad principem dicitur Tyri, qui similitudinem conditoris amiserat: tu es resignaeulum similitudinis et corona decoris, in deliciis paradisi dei natus es. Esaias quoque de hoc signaculo loquitur: tunc manifesti erunt, qui signantur. hoc signaculum in manu datur, quando opera iustitiae scriptura significat, ut ibi: factum est uerbum domini in manu Aggei prophetae; et ad Hierusalem: ornaui te, inquit, ornamento et inposui tibi armillas circa manus tuas. [21.24.3–21.25.1] rursum ad eum uirum, qui indutus est podere, alius locus signaculi demonstratur: pęrtransi mediam Hierusalem et da signum in frontibus uirorum gementium et dolentium in omnibus iniquitatibus, quae fiunt in medio eorum. quare? ut postea possint dicere: signatum est super nos lumen uultus tui, domine. Et calciamenta in pedibus eius. sponsi quippe perdiderat dignitatem. nudis pedibus pascha celebrare non poterat. haec sunt calciamenta, de quibus dominus ait: et calceaui te hyacinthum. et calciamenta in pedibus eius, necubi coluber insidians plantam gradientis inuaderet, ut super scorpiones et serpentes securius ambularet, ut praepararetur ad euangelium pacis iam non ingrediens secundum carnem, sed secundum spiritum, et dictum ei propheticum conueniret: quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona! [21.26.1–2] Et adferte uitulum saginatum et occidite, et manducemus et epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. uitulus saginatus, qui ad paenitentium immolatur salutem, ipse saluator est, cuius cotidie carne pascimur, cruore potamur. fidelis mecum lector intellegis, qua pinguedine saturati in ructum laudum eius erumpimus dicentes: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, licet quidam superstitiose magis quam uere non considerantes textum psalmi ex patris persona hoc arbitrentur intellegi. [21.26.3–21.28.1] quod autem ait: epulemur, quoniam hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, ad eundem superioris parabolae pertinet sensum, in qua dicitur: sic, dico uobis, gaudium erit coram angelis dei super unum peccatorem paenitentiam agentem. Et coeperunt epulari. hoc conuiuium cotidie celebratur, cotidie pater filium recipit: semper Christus credentibus immolatur. Erat autem filius illius senior in agro. hucusque de persona iunioris filii disputatum est, quem secundum praesentem parabolam in publicanis et peccatoribus, qui a domino ad paenitentiam prouocabantur, debemus accipere, secundum mysticos autem intellectus de futura quoque uocatione gentium prophetari. [21.28.2–3] nunc ad seniorem filium sermo transgreditur, quem multi simpliciter ad omnium sanctorum personam, multi proprie ad Iudaeos referunt. et de sanctis quidem non difficilis interpretatio est in eo, quod dicitur: numquam mandatum tuum praeteriui, licet illud uideatur obsistere, quod reuersioni fratris inuideat. in Iudaeos autem cum liuor in fratris salute conueniat, hoc repugnat, quod numquam se dicat eius praeterisse mandatum; de quibus quid nobis uideatur, suis locis conabimur explanare. erat autem filius illius senior in agro, in terrenis operibus labore desudans, longe a gratia spiritus sancti, a consilio patris extorris. hic est, qui ait: agrum emi et necesse habeo exire et uidere illum; rogo te, habe me excusatum; hic, qui iuga bouum conparat quinque et legis onere depressus terrenorum sensuum uoluptate perfruitur; hic, qui uxore ducta ire ad nuptias non potest et effectus caro nequaquam unum esse cum spiritu; in huius personam etiam illius parabolae operarii congruunt, in qua prima, tertia, sexta, nona hora, id est uocationibus uariis, mittuntur ad uineam et indignantur sibi undecimae horae operarios coaequari. [21.29.1–21.30.1] Et cum ueniret, adpropinquauit domui et audiuit symphoniam et.chorum. illud, quod in quodam psalmo superscribitur \'pro meleth\', huic sensui conuenit, siquidem \'meleth\' chorus in unum concinens dicitur. male autem quidam de Latinis symphoniam putant esse genus organi, cum concors in dei laudem concentus ex hoc uocabulo significetur; \'symphonia\' quippe \'consonantia\' exprimitur in Latinum. Et uocauit unum de pueris et interrogauit, quidnam essent haec. et nunc interrogat Israhel, quare deus in gentium adsumptione laetetur, et aemulatione cruciatus paternam scire non potest uoluntatem. [21.31.1–21.32.1] Qui ait illi, quoniam frater tuus uenit et occidit pater tuus uitulum saginatum, quoniam incolumem illum recepit. causa laetitiae, quod pari in dei laudes toto orbe uoce concinitur, salus est gentium, salus est peccatorum. laetantur angeli, omnis in gaudium creatura consentit et de solo dicitur Israhel: Iratus autem noluit intrare. irascitur se absente fratrem esse susceptum, irascitur eum uiuere, quem putabat extinctum. et nunc foris stat Israhel, et nunc discipulis euangelia in ecclesia audientibus mater eius et fratres foris stant quaerentes eum. [21.33.1–21.34.1] Egressus autem pater illius coepit rogare eum. quam benignus et clemens pater! rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat; rogat autem per apostolos, euangelii praedicatores. e quibus Paulus ait: precamur pro Christo, reconciliamini deo, et alibi: uobis primum oportebat adnuntiare uerbum domini, sed, quia indignos uos iudicastis, ecce conuertimur ad gentes. Ipse autem respondens ait patri suo: ecce tot annis seruio tibi. pater supplex ad concordiam deprecatur, ille iustitiam, quae in lege est, sequens dei iustitiae non subicitur. porro quae maior iustitia dei, quam ignoscere paenitentibus, filium seruare redeuntem? ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. quasi hoc ipsum non sit praeterire mandatum, saluti alterius inuidere, ante deum se iactare iustitiae, cum nemo coram eo mundus sit. [21.34.2–3] quis enim laetabitur castum se habere cor, nec si unius quidem fuerit diei? Dauid confitetur et dicit: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis concepit me mater mea, et in alio loco: si iniquitates adtendis,, domine, quis sustinebit? et hic dicit numquam se praeter- I isse mandatum, totiens ob idolatriam captiuitatibus traditus. ecce tot annis seruio tibi et numquam mandatum tuum praeteriui. hoc est, quod Paulus apostolus loquitur: quid ergo dicimus? quia gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; Israhel uero sectando legem iustitiae ad legem iustitiae non peruenit. quare? quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis. [21.34.4–5] potest ergo et ex eius persona dici, qui iuxta eundem apostolum in iustitia, quae ex lege est, sine reprehensione uersatus sit, licet mihi uideatur magis se iactare Iudaeus quam uera dicere ad exemplum illius pharisaei: deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri homines, raptores, iniusti, adulteri, et sicut hic publicanus. oro te, nonne tibi uidetur ea, quae ille de publicano dixerat, dicere iste de fratre: hic, qui comedit omnem substantiam suam uiuens cum meretricibus? ad id autem, quod ait: mandatum tuum numquam praeteriui, patris sermo non congruit; non enim confirmauit uera esse, quae dixerat filius, sed irascentem alia ratione conpescuit: fili, tu mecum es semper. numquid ait: [21.34.6] lbene quidem dicis et fecisti cuncta, quae iusseram\'? sed: \'mecum es\', inquit, \'semper. mecum es lege, qua stringeris; mecum es, dum mihi et in captiuitatibus erudiris; mecum es, non quia mea praecepta conpleueris, sed quod te in longam regionem abire non passus sim; mecum es ad extremum secundum illud, quod locutus sum ad Dauid: si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis iniustitias eorum; misericordiam autem meam non auferam ab eo\'. [21.34.7–8] quo testimonio et id, in quo filius senior gloriatur, falsum esse conuincitur, dum in dei iudiciis non ambulauit et eius mandata non fecit. et, quomodo ista non faciens cum patre semper fuerit, edocemur: dum peccans uisitatur in uirga et uisitato misericordia non negatur. nec mirandum est patri eum ausum fuisse mentiri, qui fratri potuit.inuidere, maxime cum in die iudicii quidam inpudentius mentiantur: \'nonne in nomine tuo comedimus et bibimus et uirtutes multas fecimus, daemonia eiecimus?\' quid uero sit: et omnia mea tua sunt, suo loco, congruentius explicabitur. [21.35.1] Et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer. \'tantus\', inquit Israhel, \'sanguis effusus est, tot hominum caesa sunt milia, et nullus eorum nostrae extitit salutis redemptor. ipse Iosias, qui placuit in conspectu tuo, et nuper Macchabaei, qui pro tua hereditate pugnabant, contra fas sanctitatis hostium gladiis interempti sunt, et nullus cruor nobis reddidit libertatem: ecce adhuc Romano imperio subiacemus. non propheta, non sacerdos, non iustus quisquam immolatus est nobis, et pro luxurioso filio, id est pro gentibus, pro peccatoribus totius creaturae gloriosus sanguis effusus est; cumque merentibus minora non dederis, inmeritis maiora tribuisti. numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer\'. [21.35.2–3] erras, Israhel; dic potius: \'ut tecum epularer\'. aut potest tibi aliqua esse iocunditas nisi patre tecum celebrante conuiuium? saltem exemplo docere praesenti. reuerso filio iuniore et pater laetatur et pueri. manducemus, ait, et epulemur, non \'manducate et epulamini\'. at tu ea mente, qua inuides fratri, qua a patris recedis aspectu et semper in agro es, nunc quoque uis absente eo inire conuiuium. numquam dedisti mihi haedum. numquam pater deteriora dat munera. habes uitulum immolatum: ingredere, manduca cum fratre. quid haedum quaeris, cui agnus est missus? et, ne simules te nescire, quod missus est, Iohannes tibi eum in heremo demonstrat: ecce agnus dei, ecce, qui to llit peccata mundi. et pater quidem quasi clemens et paenitentiam tribuens te hortatur ad uitulum non immolans haedum, quem stare scit a sinistris. tu uero in fine saeculi ipse tibi es haedum immolaturus antichristum et cum amicis tuis, spiritibus inmundis, eius carne saturandus expleto uaticinio: tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Aethiopibus. [21.36.1–21.37.1] Cum autem filius tuus hic, qui comedit omnem facultatem suam uiuens cum meretricibus, uenit, et occidisti ei uitulum saginatum. confitetur et nunc Israhel saginatum uitulum fuisse, qui caesus est; intellegunt uenisse Christum, sed torquentur inuidia et nolunt fratre non pereunte saluari. Ipse autem dixit illi: fili, tu mecum es semper et omnia mea tua sunt. filium uocat, licet intrare nolentem. quomodo autem dei omnia Iudaeorum sunt? numquid angeli, throni, dominationes ceteraeque uirtutes? \'omnia\' ergo intellegamus legem, prophetas, eloquia diuina. [21.37.2] haec ei dedit, ut in lege eius meditaretur die ac nocte, secundum illum canonem, quem saepe exposuimus, scripturarum \'omnia\' non ad totum referenda esse, sed ad partem maximam, ut ibi: omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt, et alibi: omnes, qui uenerunt ante me, fures fuerunt et latrones, et Paulus ad Corinthios: omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, et ad Philippenses: omnes enim, quae sua sunt, quaerunt, non ea, quae sunt Christi Iesu. quamquam nihil umquam illi negasse credendus sit, quem ad esum uituli cohortatur. [21.38.1–2] Epulari nos oportet et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. confidamus igitur et nos uiuere posse per paenitentiam, qui fueramus mortui per delicta. et hic quidem ipse filius reuertitur; in superioribus uero, in oue scilicet et in dragma, quod errarat, adfertur et, quod perierat, inuenitur. et simili tres parabolae fine clauduntur, dum et in ista ponitur: perierat et inuentus est, ut intellegamus diuersis similitudinibus de eadem peccatorum susceptione signatum. [21.39.1–2] Et haec quidem in ethnici persona dicta sint et Iudaei; uideamus autem, quomodo super sancto generaliter et peccatore parabola ista possit intellegi. et de ceteris quin iusto conueniant, non ambigitur; illud est, in quo legenti scrupulus commouetur, cur iustus saluti peccatoris inuideat et in tantum iracundia repleatur, ut nec fratris misericordia nec patris precibus nec totius domus iocunditate superetur. ad quod breuiter respondebimus omnem mundi istius iustitiam ad dei conparationem non esse iustitiam. quomodo enim ex peccatis Hierusalem Sodoma iustificatur, non quo ipsa sit iusta, sed quo maioribus delictis fiant minora delicta iustitia, ita et hominum uniuersa iustitia hon est, deo conlata, iustitia. [21.39.3–4] denique Paulus, qui dixerat: quotquot ergo perfecti, hoc sapimus, in alio loco confitetur et clamitat: o profundum diuitiarum sapientiae et scientiae dei, quam inscrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! et alibi: ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus, et: nunc per speculum uidemus in aenigmate, et ad Romanos: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? ex quibus omnibus edocemur dei solius perfectam esse iustitiam, qui.solem suum oriri facit super iustos et iniustos et dat pluuiam serotinam et matutinam merentibus pariter et non merentibus, qui de uicis, angulis et plateis inuitat ad nuptias et ouem, quae ad exemplum filii paenitentis redire ipsa non poterat uel nolebat, quaerit et inuenit et inuentam suis umeris reportat. multum enim errando laborauerat. [21.40.1] Ut autem doceamur in sanctos quoque cadere posse inuidiam et soli deo puram clementiam derelinqui, filiorum Zebedei consideremus exemplum, pro quibus cum mater mota pietatis affectu nimis grandia postulasset, reliqui decem discipuli indignati sunt. et Iesus aduocans eos dixit: scitis, quia principes gentium dominantur eorum et, qui maiores sunt, potestatem exercent in eis. non ita erit inter uos, sed quicumque uestrum uoluerit maior esse, fiat uester minister et, quicumque uoluerit inter uos esse primus, fiat uester seruus; quomodo et filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis. [21.40.2–3] nulli periculosum, nulli uideatur esse blasphemum, quod et in apostolis inuidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de angelis hoc putemus. sidera quippe non sunt munda in conspectu eius et contra angelos suos peruersum quid intellexit et in psalmis dicitur: non iustificabitur in conspectu eius omnis uiuens. non ait \'non iustificabitur omnis homo\', sed comnis uiuens\', id est non euangelista, non apostolus, non propheta, - ad maiora conscendo - non angelus, non throni, non dominationes, non potestates ceteraeque uirtutes. solus deus est, in quo peccatum non cadit; cetera, cum sint liberi arbitrii, iuxta quod et homo ad imaginem et similitudinem dei factus est, in utramque partem possunt suam flectere uoluntatem. [21.40.4] quodsi hac sententia non adduceris, saltem illius auctoritate parabolae commouere, in qua per totam diem operarii mittuntur ad uineam. et in prima hora uocatur Adam, Abel, Seth; in tertia Noe; in sexta Abraham; in nona Moyses; in undecima gentilium populus, cui dicitur: quid hic statis tota die otiosi? et ille respondit: nemo nos conduxit. quod autem extrema hora nostri sit saluatoris aduentus, testis estlohannes apostolus dicens: fratres, uouissima hora est. etenim, sicut audistis, quia antichristus uenit, nunc antichristi multi facti sunt, propter quod cognoscimus, quia nouissima hora est. [21.40.5] si haec displicet interpretatio, sequor, quocumque duxeris, ita tamen, ut eos, qui uocati sunt primi, iustos esse fatearis. quod cum obtinuero, illud inferam: et quomodo iustimurmurauerunt aduersus patrem familias dicentes: hi, qui nouissimi uenerunt et una hora fecerunt, aequales illos nobis fecisti, qui portauimus pondus diei et ardorem? uidentur quidem iuste dicere non aequalem debere esse mercedem eius, qui a prima hora ad noctem usque sudauerit, et eius, qui una hora sit in labore uersatus, sed ipsa iustitia habet in se liuorem, cur alterius inuideat felicitati. [21.40.6–21.41.1] denique et dominus oculum in eis arguit inuidentem dicens: aut oculus tuus nequam est, quia ego bonus eum? unde et ab apostolo solus iustus, solus dicitur inmortalis, non quo et angeli iniusti sint et mortales, sed quo ipse sit inmortalis et iustus, cui conlata uniuersa iustitia iniquitas inuenitur. Ut autem in hac eadem parabola, quam nunc proposuimus, iniustitiam intellegas conductorum, adtende paulisper. qui prima hora conductus est, plus meretur ab eo, qui hora tertia est missus ad uineam; rursum horae tertiae operarius sextae horae operarium antecedit et sextae horae nonae horae uincit operarium. quomodo igitur nouissimo omnes inuident et eandem in se iustitiam non requirunt? [21.41.2] tu, qui hora nona conductus es, cur inuides ei, qui undecima hora est missus in uineam? quodcumque responderis, quamuis diuersum adserueris laborem, ut et praemium maius in diuerso labore merearis, eidem apud sextum sententiae subiacebis. et tu, qui hora sexta conductus es, nouissimo inuides, cur tecum denarium, id est aequalem consequatur salutem, licet salutis pro labore diuersa sit gloria. eadem de te tertius potest dicere et de tertio rursum primus [21.41.3–21.42.1] uerum ipsi inter se ob non aequalem laborem et uocationis\' spatia diuersa aequale praemium libenter accipiunt; in nouissimo tantum operario, id est in gentium salute, discordant et domino iniuriam faciunt et sub omnibus parabolis arguuntur inuidiae. Non ambigo, quin inculta tibi nostrae paruitatis uideatur oratio; sed saepe causatus sum excoli non posse sermonem, nisi quem propria manus limauerit. itaque ignosce dolentibus oculis, id est ignosce dictanti, maxime cum. in ecclesiasticis rebus non quaerantur uerba, sed sensus, id est panibus sit uita sustentanda, non siliquis. XXII. AD EUSTOCHIUM [22.1.1–2] Audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum. in quadragesimo quarto psalmo deus ad animam loquitur humanam, ut secundum exemplum Abrahae exiens de terra sua et de cognatione sua relinquat Chaldaeos, qui \'quasi daemonia\' interpretantur, et habitet in regione uiuentium, quam alibi propheta suspirat dicens: credo uidere bona domini in terra uiuentium. uerum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliuiscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus. ne respexeris, inquit, retro nec steteris in tota circa regione; in montem saluum te fac, ne forte conprehendaris. non expedit adprehenso aratro respicere postergum nec de agro reuerti domum nec post Christi tunicam ad tollendum aliud uestimentum tecta descendere. [22.1.3–4] grande miraculum: pater filiam cohortatur: (ne memineris patris\'. uos de patre diabolo estis et desideria patris uestri uultis facere dicitur ad Iudaeos et alibi: qui facit peccatum, de diabolo est. tali primum parente generati nigri sumus et post paenitentiam necdum culmine uirtutis ascenso dicimus: nigra sum et speciosa filia Hierusalem. exiui de domo infantiae meae, oblita sum patris, renascor in Christo. quid pro hoc mercedis accipio? sequitur: et concupiscet rex decorem tuum. hoc ergo illud magnum est sacramentum: propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo — in carne una? iam non, ut ibi, in una carne, sed spiritu. [22.1.5–22.2.1] non est sponsus tuus adrogans, non superbus: Aethiopissam duxit uxorem. statim ut uolueris sapientiam ueri audire Salomonis et ad eum ueneris, confitebitur tibi cuncta, quae nouit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conueniet: quae est ista, quae ascendit dealbata? Haec idcirco, mi domina Eustochium — dominam quippe debeo uocare sponsam domini mei —, ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes uirginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta- es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans uagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat — habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile inmaculatum —, sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum. [22.2.2–22.3.1] nulla in hoc libello adulatio — adulator quippe blandus inimicus est —, nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatitudine uirginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis. Nolo tibi uenire superbiam de proposito, sed timorem. onusta incedis auro, latro uitandus est. stadium est haec uita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. inebriatus est, inquit dominus, gladius meus in caelo, et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit? [22.3.2–3] non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus. magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia. caro fragilis et cinis futura post modicum pugnat sola cum pluribus. cum autem fuerit dissoluta et uenerit princeps mundi istius et inuenerit in ea nihil, tunc secura audies per prophetam: non timebis a timore nocturno, a sagitta uolante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit. [22.3.4] quodsi eorum te multitudo turbauerit et ad singula incitamenta uitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua: \'quid faciemus?\', respondebit Heliseus: noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis, et orabit et dicet: domine, adaperi oculos puellae tuae et uideat. et apertis oculis uidebis igneum currum, qui te ad exemplum Heliae in astra sustollat, et tunc laeta cantabis: anima nostra quasi passer erepta est de laqueo uenantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus. [22.4.1–2] Quamdiu hoc fragili corpusculo continemur, quamdiu habemus thesaurum istum in uasis fictilibus et concupiscit spiritus aduersus carnem et caro aduersus spiritum, nulla est certa uictoria. aduersarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid deuorare quaerens circuit. posuisti, ait Dauid, tenebras et facta est nox. in ipsa pertransibunt omnes bestiae siluae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a deo escam sibi. non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius: de ecclesia Christi rapere festinat. escae eius secundum Ambacum electae sunt: Iob subuertere cupit et deuorato Iuda ad cribrandos apostolos expetit potestatem. non uenit saluator pacem mittere super terram, sed gladium. [22.4.3] cecidit lucifer, qui mane oriebatur, et ille, qui in paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire: si alte feraris ut aquila, inde te detraham, dicit dominus. dixerat enim in corde suo: super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo. unde cotidie ad eos, qui per scalam Iacob somniante descendunt, loquitur deus: ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes. uos autem sicut homines moriemini et tamquam unus de principibus cadetis. [22.4.4–22.5.1] cecidit enim primus diabolus et, cum stet deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit: ubi enim in uobis suntdissensioneset aemulationesnonne homines estis et secundum hominem ambulatis? Si Paulus apostolus, uas electionis et praeparatus in euangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiua uitiorum reprimit corpus suum et seruituti subicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniatur, et tamen uidet aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captiuantem se in lege peccati, si post nuditatem, ieiunia, famem, carcerem, flagella, supplicia in semet uersus exclamat: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?, tu te putas securam esse debere? [22.5.2–3] caue, quaeso, ne quando de te dicat deus: uirgo Israhel cecidit; non est, qui suscitet eam. audenter loquor: cum omnia deus possit, 1 suscitare uirginem non potest post ruinam. ualet quidem liberare de poena, sed non ualet coronare corruptam. timea- ! mus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: et uirgines bonae deficient. obserua, quid dicat: et uirgines bonae deficient: quia sunt et uirgiues malae. qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. perit ergo et mente uirginitas. istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu, uirgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur ab sponso. [22.6.1–2] Si autem et illae uirgines uirgines sunt, ob alias tamen culpas uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi et mutauerunt templum sancti spiritus in lupanar? ilico audient: descende, sede in terra, uirgo filia Babylonis, sede in terra: non est thronus filiae Chaldaeorum; non uocaberis ultra mollis et delicata. accipe molam, mole farinam, discoperi uelamentum, denuda crura tua, transi flumina et reuelabitur ignominia tua et apparebunt obprobria tua, et hoc post dei filii thalamos, post oscula fratruelis et sponsi illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate. [22.6.3–4] nudabitur et posteriora eius ponentur in facie ipsius; sedebit ad aquas solitudinis et posita base diuaricabit pedes suos omni transeunti et usque ad uerticem polluetur. rectius fuerat homini subisse coniugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferi cadere. non fiat, obsecro, ciuitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii. non soluatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillauerit sensum, ut blandum uoluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in uocem: dominus auxitiator meus, non timebo, quid faciat mihi caro. [22.6.5–6] cumI paululum interior homo inter uitia atque uirtutes coeperit fluctuare, dicito: quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? spera in domino, quoniam confitebor illi, salutare uultus mei et deus meus.\'nolo sinas cogitationem crescere; nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. dum paruus est hostis, interfice; nequitia elidatur in semine. audi psalmistam loquentem: filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam; beatus, qui tenebit et adlidet paruulos tuos ad petram. quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interficit cogitatus et elidit eos ad petram; petra autem est Christus. [22.7.1–2] 0 quotiens in heremo constitutus et in illa uasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putaui me Romanis interesse deliciis! sedebam solus, quia amaritudine repletus eram. horrebam sacco membra deformis, squalida cutis situm Aethiopicae carnis adduxerat. cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus inminens oppressisset, nuda humo uix ossa haerentia conlidebam. de cibis uero et potu taceo, cum etiam languentes aqua frigida utantur et coctum aliquid accepisse luxuriae sit. ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaueram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum. pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat in frigido corpore et ante hominem suum iam carae praemortua sola libidinum incendia bulliebant. [22.7.3–4] itaque omni auxilio destitutus ad Iesu iacebam pedes, rigabam lacrimis, crine tergebam et repugnantem carnem ebdomadarum inedia subiugabam. non erubesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse, quod fuerim. memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte nec prius a pectoris cessasse uerberibus, quam domino rediret increpante tranquillitas. ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum consciam pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam. sicubi concaua uallium, aspera montium, rupium praerupta cernebam, ibi meae orationi locus, illud miserrimae carnis ergastulum; et, ut mihi ipse testis est dominus, post multas lacrimas, post caelo oculos inhaerentes nonnumquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum et laetus gaudensque cantabam: post te in odorem unguentorum tuorum currimus. [22.8.1–2] Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? nempe illud apostoli: uiuens mortua est. si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi uinum fugiat pro ueneno. haec aduersus adulescentiam prima arma sunt daemonum. non sic auaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. facile aliis caremus uitiis; hic hostis intus inclusus est. quocumque pergimus, nobiscum portamus inimicum. -uinum et adulescentia duplex incendium uoluptatis. quid oleum flammae adicimus? quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? [22.8.3] Paulus ad Timotheum: iam noli, inquit, aquam bibere, sed uinum modicum utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates. uide, quibus causis uini potio concedatur: uix hoc stomachi dolor et frequens meretur infirmitas. et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius consilio quam apostoli -licet et apostolus sit medicus spiritalis — et, ne Timotheus inbecillitate superatus euangelii praedicandi non posset habere discursus. alioquin se dixisse meminerat et: uinum, in quo est luxuria, et: bonum est homini uinum non bibere et carnem non manducare. [22.8.4–5] Noe uinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo; et tunc primum plantauit uineam: inebriare uinum forsitan nesciebat. et ut intellegas scripturae in omnibus sacramentum — margarita quippe est. sermo dei et ex omni parte forari potest — post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido iuncta luxuriae. prius uenter et statim cetera; manducauit enim populus et bibit, et surrexerunt ludere. Loth, amicus dei, in monte saluatus et de tot milibus populis solus iustus inuentus inebriatur a filiabus suis; et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen uirum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum; denique, quid fecerit, ignorauit: et — quamquam uoluntas non sit in crimine, error in culpa est — inde nascuntur Moabitae et Ammanitae, inimici Israhel, qui usque ad quartam et decimam progeniem et usque in aeternum non ingrediuntur ecclesiam dei. [22.9.1–2] Helias, cum lezabel fugeret et sub quercu fessus iaceret, ueniente ad se angelo suscitatur et dicitur ei: \'surge et manduca\'. et respexit, et ecce ad caput eius panis olyrae et uas aquae. reuera non poterat deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes contusionemutatasPHeliseus filios prophetarum inuitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens consonum prandentium audit clamorem: mors in olla. homo dei. non iratus est cocis — lautioris enim mensae consuetudinem non habebat -, sed farina desuper iacta amaritudinem dulcorauit eadem spiritus uirtute, qua Moyses mutauerat Merra. [22.9.3–22.10.1] necnon et illos, qui ad se conprehendendum uenerant, oculis pariter ac mente caecatos, cum Samariam nescios induxisset, qualibus epulis refici imperarit, ausculta: pone eis panem et aquam: et manducent et bibant et remittantur ad dominum suum. potuit et Danihelo de regis ferculis opulentior mensa transferri, sed Ambacum messorum prandium portat, arbitror, rusticanum. ideoque et \'desideriorum uir\' appellatus est, quia panem desiderii non manducauit et uinum concupiscentiae non bibit. Innumerabilia sunt scripturis respersa diuinis, quae gulam damnent et simplices cibos praebeant; uerum quia nunc non est propositum de ieiuniis disputare et uniuersa exsequi sui est tituli et uoluminis, haec sufficiant pauca de plurimis. [22.10.2] alioquin ad exemplum horam poteris tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo uentri magis oboediens quam deo in hanc lacrimarum deiectus est uallem et ipsum dominum fame satanas temptauerit in deserto et apostolus clamitet: esca uentri et uenter escae, deus autem et hunc et illa destruet, et de luxuriosis: quorum deus uenter est. id enim colit unusquisque, quod diligit. ex quo sollicite prouidendum est, ut, quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries. [22.11.1–2] Quodsi uolueris respondere te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a uino et esculentioribus cibis abstinere nec his legibus uiuere districtius, respondebo: uiue ergo lege tua, quae dei non potes\'. non quo deus, uniuersitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate uentris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit. Iob deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur: uirtus eius in lumbis et potestas eius in umbilico. honeste uiri mulierisque genitalia inmutatis sunt appellata nominibus. [22.11.3–4] unde et de lumbis Dauid super sedem eius promittitur esse sessurus; et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessauit; et qui pascha facturus est, accinctis mortificatisque lumbis facere praecipitur; et ad Iob dicitdeus: accingere sicut uir lumbos tuos; etIohannes zona pellicia cingitur; et apostoli iubentur accinctis lumbis habere in manibus euangelii lucernas. ad Hierusalem uero, quae respersa sanguine in campo inuenitur erroris, in Ezechiel dicitur: non est praecisus umbilicus tuus. omnis igitur aduersus uiros diaboli uirtus in lumbis est, omnis in umbilico contra feminas fortitudo. [22.12.1–2] Vis scire ita esse, ut dicimus? accipe exempla. Sampson leone fortior, saxo durior et qui unus et nudus mille est persecutus armatos, in Dalilae mollescit amplexibus; Dauid secundum cor domini electus et qui uenturum Christum sancto saepe ore cantauerat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium. ubi et illud breuiter adtende, quod nullus sit, etiam in domo, tutus aspectus. quapropter ad deum paenitens loquitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci. rex enim alium non timebat. Salomon, per quem se cecinit ipsa sapientia, qui disputauit a cedro Libani usque ad hysopum, quae exit per parietem, recessit a domino, quia amator mulierum fuit. et ne aliquis etiam de sanguinis sibi propinquitate confideret, in inlicitum Thamar sororis Amnon frater exarsit incendium. [22.13.1–2] Piget dicere, quot cotidie uirgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, super quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excauet et habitet coluber in foraminibus earum. uideas plerasque uiduas ante quam nuptas infelicem conscientiam mentita tantum ueste protegere, quas nisi tumor uteri et infantum prodiderit uagitus, erecta ceruice et ludentibus pedibus incedunt. aliae uero sterilitatem praebibunt et necdum sati hominis homicidium faciunt. nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti uenena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae. [22.13.3] istae sunt, quae solent dicere: \'omnia munda mundis. sufficit mihi conscientia mea. cor mundum desiderat deus. cur me abstineam a cibis, quos deus creauit ad utendum?\' et si quando lepidae et festiuae nolunt uideri et se mero ingurgitauerint, ebrietati sacrilegium copulantes aiunt: \'absit, ut ego me a Christi sanguine abstineam.\' et quam uiderint tristem atque pallentem, miseram et monacham et Manicheam uocant, et consequenter; I tali enim proposito ieiunium heresis est. [22.13.4–5] hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt et furtiuis oculorum nutibus adulescentium gregem post se trahunt, quae semper audiunt per prophetam: facies meretricis facta est tibi, inpudorata es tu. purpura tantum in ueste sit tenuis et laxius, ut crines decidant, ligatum caput, soccus uilior et per umeros maforte uolitans, strictae manicae bracchiis adhaerentes et solutis genibus fractus incessus: haec est apud illas tota uirginitas. habeant istiusmodi laudatores suos et sub uirginali nomine lucrosius pereant: libenter talibus non placemus. [22.14.1–2] Pudet dicere, pro nefas! triste, sed uerum est: unde in ecclesias agapetarum pestis introiit? unde sine nuptiis aliud nomen uxorum? immo unde nouum concubinarum genus? plus inferam: unde meretrices uniuirae? eadem domo, uno cubiculo, saepe uno tenentur et lectulo, et suspiciosos nos uocant, si aliquid aestimemus. frater sororem uirginem deserit, caelibem spernit uirgo germanum, et, cum in eodem proposito esse se simulent, quaerunt alienorum spiritale solacium, ut domi habeant carnale commercium. istiusmodi homines in Prouerbiis Salomonis arguit deus dicens: alligabit quis ignem in sinu et uestimenta eius non conburentur? aut ambulabit supra carbones ignis et pedes illius non ardebunt? [22.15.1–2] Explosis igitur et exterminatis bis, quae nolunt esse uirgines, sed uideri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis uirgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris. et quidem molestias nuptiarum et incerta coniugii de domestico exemplo didicisti, cum soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritum septimo mense uiduata est. o mfelix humana condicio et futuri nescia! et uirginitatis coronam et nuptiarum perdidit uoluptatem. et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat, tamen quas illam per momenta sustinere aestimas cruces spectantem cotidie in sorore, quod ipsa perdiderit, et, cum difficilius experta careat uoluptate, minorem continentiae habere mercedem? sit tamen et illa secura, sit gaudens: centesimus et sexagesimus fructus de uno sunt semine castitatis. [22.16.1–2] Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter uidere, quod contemnens uirgo esse uoluisti. si sibi solent adplaudere mulierculae de iudicibus uiris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantum, cur tu facias iniuriam uiro tuo? ad hominis coniugem dei sponsa quid properas? disce in hac parte superbiam sanctam, scito te illis esse meliorem. neque uero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus, quas eunuchorum greges saepiunt et in quarum uestibus adtenuata in filum metalla texuntur, sed etiam eas fuge, quas uiduas necessitas fecit, non quo mortem optare debuerint maritorum, sed quo I datam occasionem pudicitiae libenter arripere. nunc uero tantum ueste mutata pristina non mutatur ambitio. praecedit caueas basternarum ordo semiuir et rubentibus buccis cutis farsa distenditur, ut eas putes maritos non amisisse, sed quaerere. [22.16.3–22.17.1] plena adulatoribus domus, plena conuiuis. clerici ipsi, quos et magisterio esse oportuerat et timori, osculantur capita patronarum et extenta manu, ut benedicere eos putes uelle, si nescias, pretium accipiunt salutandi. illae interim, quae sacerdotes suo uident indigere praesidio, eriguntur in superbiam et, quia maritorum expertae dominatum uiduitatis praeferunt libertatem, castae uocantur et nonnae et post cenam dubiam apostolos somniant. Sint tibi sociae, quas uideris quod ieiunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas et aetas probauit et uita, quae cotidie in cordibus suis canunt: ubi pascis? ubi cubas in meridie? quae ex affectu dicunt: cupio dissolui et esse cum Christo. esto subiecta parentibus: imitare sponsum tuum. rarus sit egressus in publicum: martyres tibi quaerantur in cubiculo tuo. numquam causa deerit procedendi, si semper, quando (necesse, quando non) necesse est, processura sis. [22.17.2] moderatus cibus et numquam uenter repletus. plurimae quippe sunt, quae, cum uino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed inanitas. crebrius lege et disce quam plurima. tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. sint tibi cotidiana ieiunia et refectio satietatem fugiens. nihil prodest biduo triduoque transmisso uacuum portare uentrem, si pariter obruitur, si conpensatur saturitate ieiunium. ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat. [22.17.3–4] si quando senseris exteriorem hominem florem adulescentiae suspirare et accepto cibo cum te in lectulo conpositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli extinguuntur sagittae. omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum. at tu Christi comitata uestigiis et sermonibus. eius intenta dic: nonne cor nostrum erat ardens in uia, cum aperiret nobis Iesus scripturas? et illud: ignitum eloquium tuum, et seruus tuus dilexit illud. difficile est humanam animam non amare et necesse est, ut in quoscumque mens nostra trahatur affectus, carnis amor spiritus amore superatur; desiderium desiderio restinguitur. quidquid inde minuitur, hinc crescit. quin potius semper ingemina: super lectum meum in noctibus quaesiui, quem dilexit anima mea. mortificate, ait apostolus, membra uestra super terram. unde etipse confidenteraiebat: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. [22.17.5–22.18.1] qui mortificauit membra sua et in imagine perambulabat, non timet dicere: factus sum tamquam uter in pruina; quidquid enim in me fuit umoris, excoctum est, et: infirmata sunt in ieiunio genua mea, et: oblitus sum manducare panem meum; auoce gemitus mei adhaesitosmeum carni meae. Esto cicada noctium.laua per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga. uigila et flere sicut passer in solitudine. psalle spiritu, psalle et mente: benedic, anima mea, dominum et ne obliuiscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctisiniquitatibustuis, qui sanatomnesinfirmitates tuas et redimit ex corruptioneuitamtuam. [22.18.2–3] quis nostrum ex corde dicere potest: quia cinerem quasi panem manducaui et potionem meam cum fletu miscebam? an non flendum est, non gemendum, cum me rursus serpens inuitat ad inlicitos cibos? cum de paradiso uirginitatis eiectum tunicis uult uestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram? quid mihi et uoluptati, quae in breui perit? quid cum hoc dulci et mortifero carmine sirenarum? nolo illi subiacere sententiae, quae in hominem est lata damnatum: in doloribus et anxietatibus paries, mulier — lexistanonmea est —, et ad uirum conuersio tua. sit conuersio illius ad maritum, quae uirum non habet Christum, et ad extremum \'morte morieris\' finis iste coniugii: meum propositum sine sexu est. habeant nuptiae suum tempus et titulum: mihi uirginitas in Maria dedicatur et Christo. [22.19.1–2] Dicat aliquis: (et audes nuptiis detrahere, quae a domino benedictae sunt?\' non est detrahere nuptiis, cum illis uirginitas antefertur. nemo malum bono conparat. glorientur et nuptae, cum a uirginibus sunt secundae. crescite, ait, et multiplicamini et replete terram. crescat et multiplicetur ille, qui inpleturus est terram: tuum agmen in caelis est. crescite et multiplicamini. hoc expletur edictum post paradisum et nuditatem et ficus folia auspicantia pruriginem nuptiarum. nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus suffocatur: meum semen centena fruge fecundum est. non omnes capiunt uerbum dei, sed hi, quibus datum est. alium eunuchum necessitas faciat, me uoluntas. [22.19.3–4] tempus amplexandi et tempus abstinendi manus a conplexu; tempus mittendi lapides et tempus colligendi. postquam de duritia nationum generati sunt filii Abraham, coeperunt sancti lapides uolui super terram. pertranseunt quippe mundi istius . turbines et in curru dei rotarum celeritate uoluuntur. consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos uagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt. Eua in paradiso uirgo fuit; post pellicias tunicas initium nuptiarum. tua regio paradisus. serua, quod nata es, et dic: reuertere, anima mea, in requiem tuam. et ut scias uirginitatem esse naturae, nuptias post delictum: uirgo nascitur caro de nuptiis in fructu reddens, quod in radice perdiderat. exi uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet. [22.19.5–6] uirga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem dei unione fecunda. uirgae flos Christus est dicens: ego flos campi et lilium conuallium. qui et in alio loco lapis praedicatur abscisus de monte sine manibus significante prophetia uirginem nasciturum esse de uirgine. manus quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. in huius sensus congruit uoluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, inmunda sunt — inpar numerus est mundus —; quod Moyses et Iesus Naue nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere et discipuli sine calciamentorum onere et uinculis pellium ad praedicationem euangelii destinantur; quod milites uestimentis Iesu sorte diuisis caligas non habuere, quas tollerent. nec enim poterat habere dominus, quod prohibuerat in seruis. [22.20.1] Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi uirgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de conca margaritum. numquid, qui arat, tota die arabit? nonne et laboris sui fruge laetabitur? plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. quid inuides, mater, filiae? tuo lacte nutrita est, tuis educta uisceribus in tuo adoleuit sinu, tu illam sedula pietate seruasti: indignaris, quod noluit militis uxor esse, sed regis? grande tibi beneficium praestitit: socrus dei esse coepisti. [22.20.2] de uirginibus, inquit apostolus, praeceptum domini non habeo: cur? quia, et ipse ut esset uirgo, non fuit imperii, sed propriae uoluntatis. neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse confingunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: uolo autem omnes esse sicut me ipsum, et infra: dico autem innuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut t et ego, et in alio loco: numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli? [22.20.3–22.21.1] quare ergo non habet domini de uirginitate praeceptum? quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset uirginitas imperata, nuptiae uidebantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque uitam ab hominibus extorquere et id quodam modo damnare, quod conditum est. Alia fuit in ueteri lege felicitas. beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae, et repromissio diuitiarum, et: non erit infirmus in tribubus tuis. [22.21.2–3] nunc dicitur: \'ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum\'; nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diuiti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. uacuus erat orbis et, ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum. propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur et conclusam uuluam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. paulatim uero increscente segete messor inmissus est. uirgo Helias, Helisaeus uirgo, uirgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: et tu accipias uxorem. sanctificatus in utero captiuitate propinquante uxorem prohibetur accipere. [22.21.4–5] aliis uerbis id ipsud apostolus loquitur: existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. quae est ista necessitas, quae auferet gaudia nuptiarum? tempus breuiatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes. in proximo est Nabuchodonosor: promouit se leo de cubili suo. quo mihi superbissimo regi seruitura coniugia? quo paruulos, quos propheta conploret dicens: adhaesit lingua lactantis ad faucem ipsius in siti. paruuli postulauerunt panem et, qui frangeret eis, non e.rat? [22.21.6–7] inueniebatur ergo, ut diximus, in uiris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eua pariebat. postquam uero uirgo concepit in utero et peperit nobis puerum, cuius principatus in umero eius, deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. mors per Euam, uita per Mariam. ideoque et ditius uirginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. statim ut filius dei ingressus est super terram, nouam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos et in terris. [22.21.8–9] tunc Olofernae caput Iudith continens amputauit; tunc Aman, quod interpretatur \'iniquitas\', suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, nauicula secuti sunt saluatorem affectum sanguinis et uincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: qui uult uenire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium. discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos; filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet: ne forsitan contristeris, si anguste manseris. qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat deo, qui autemcumuxoreest, sollicitusest, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. diuisa est mulier et uirgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. [22.22.1–2] Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus uinciantur, in eo libro, quem aduersus Heluidium de beatae Mariae perpetua uirginitate edidimus, puto breuiter expressum. nunc eadem replicare perlongum est et, si cui placet, de illo potest haurire fonticulo. uerum, ne penitus uidear omisisse, nunc dicam, quod, cum apostolus sine intermissione orare nos iubeat et, qui in coniugio debitum soluit, orare non possit, aut oramus semper et uirgines sumus, aut orare desinimus, ut coniugio seruiamus. et si nupserit, inquit, uirgo, non peccat; tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. [22.22.3] et in principio libelli praefatus sum me de angustiis nuptiarum aut nihil omnino aut pauca dicturum et nunc eadem admoneo. at, si tibi placet scire, quot molestiis uirgo libera, quot uxor adstricta sit, lege Tertulliani ad amicum philosophum et de uirginitate alios libellos et beati Cypriani uolumen egregium et papae Damasi super hac re uersu prosaque conposita et Ambrosii nostri quae nuper ad sororem scripsit opuscula. in quibus tanto se fudit eloquio, ut, quidquid ad laudem uirginum pertinet, exquisierit, ordinarit, expresserit. [22.23.1–2] Nobis diuerso tramite inceditur: uirginitatem non efferimus, sed seruamus. nec sufficit scire, quod bonum est, nisi custodiatur adtentius, quod electum est, quia illud iudicii est, hoc laboris, et illud commune cum pluribus, hoc cum paucis. qui perseuerauerit, inquit, usqueadfinem, liicsaluus erit et: multi uocati, pauci autem electi. itaque obtestor te coram deo et Christo Iesu et electis angelis eius, ne uasa templi, quae solis sacerdotibus uidere concessum est, facile in publicum proferas, ne sacrarium dei quisquam profanus inspiciat. Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est. neque enim aureum uas et argenteum tam carum deo fuit, quam templum corporis uirginalis. praecessit umbra, nunc ueritas est. [22.23.3–22.24.1] tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici uident oculi. non norunt animae pulchritudinem considerare, sed corporum. Ezechias thesaurum dei monstrat Assyriis, sed Assyrii uidere, quod cuperent. denique frequentibus bellis Iudaea conuulsa uasa primum domini capta atque translata sunt et inter epulas et concubinarum greges, quia palma uitiorum est honesta polluere, Baltasar potat in fialis. Ne declines aurem tuam in uerba mala. saepe indecens aliquid loquentes temptant mentis arbitrium. si libenter audias, uirgo, quod dicitur, si ad ridicula quaeque soluaris, quidquid dixeris, laudant; quidquid negaueris, negant. facetam uocant et sanctam et in qua nullus sit dolus, caece uera Christi ancilla\' dicentes, \'ecce tota simplicitas, non ut illa horrida, turpis, rusticana, terribilis et quae ideo forsitan maritum inuenire non potuit\'. [22.24.2–3] naturali ducimur malo: adulatoribus nostris libenter fauemus et, quamquam nos respondeamus indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam intrinsecus anima laetatur. sponsa Christi arca est testamenti extrinsecus et int.rinsecus deaurata, custos legis domini. sicut in illa nihil aliud fuit nisi tabulae testamenti, ita et in te nullus sit extrinsecus cogitatus. super hoc propitiatorio quasi super cheruIbim sedere uult dominus. mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus soluant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas. nemo sit, qui prohibeat, non mater, non soror, cognata, germanus; dominus te necessariam habet. quod si uoluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt. [22.24.4–5] Iesus ingressus templum omnia, quae templi non erant, proiecit. deus enim zelotes est et non uult domum patris fieri speluncam latronum. alioquin, ubi aera numerantur, ubi sunt caueae columbarum et simplicitas enecatur, ubi in pectore uirginali saecularium negotiorum cura aestuat, statim uelum templi scinditur; sponsus consurgit iratus et dicit: relinquetur uobis domus uestra deserta., lege euangelium et uide, quomodo Maria ad pedes domini sedensMarthae studio praeferatur- et certeMartha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis conuiuium praeparabat –: Martha, inquit, Martha, sollicita es et turbaris circa plurima; pauca autem necessaria sunt aut unum. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. esto et tu Maria, cibis praeferto doctrinam. [22.24.6–22.25.1] sorores tuae cursitent et quaerant, quomodo Christum hospitem habeant; tu insemel saeculi onere proiecto sede ad pedes domini et dic: \'inueni eum, quem quaerebat anima mea; tenebo eum et non dimittam eum\', et ille respondeat: una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitrici suae, caelesti uidelicet Hierusalem. I Semper te cubiculi tui secreta custodiant, semper tecum sponsus ludat intrinsecus. oras: loqueris ad sponsum; legis: ille tibi loquitur et, cum te somnus oppresserit, ueniet post parietem et mittet manum suam per foramen et tanget uentrem tuum, et tremefacta consurges et dices: uulnerata caritatis ego sum, et rursus ab eo audies: hortus conclusus soror mea sponsa; hortus conclusus, fons signatus. [22.25.2–3] caue ne domum exeas, ne uelis uidere filias regionis alienae, quamuis fratres habeas patriarchas et Israhel parente laeteris: Dina egressa corrumpitur. nolo te sponsum quaerere per plateas, nolo circumire angulos ciuitatis. dicas licet: surgam et circumibo in ciuitate, in foro et in plateis et quaeram, quem dilexit anima mea, et interroges: numquid, quem dilexit anima mea, uidistis? nemo tibi respondere dignabitur. sponsus in plateis non potest inueniri — arta et angusta uia est, quae ducit ad uitam - ; denique sequitur: quaesiui eum et non inueni eum, uocaui eum et non respondit mihi. atque utinam non inuenisse sufficiat! uulneraberis, nudaberis et gemebundanarrabis:inuenerunt me eustodesqui circumeunt ciuitatem; percusserunt me, uulnerauerunt me, tulerunt theristrum meum a me. [22.25.4–5] si autem hoc exiens patitur illa, quae dixerat: ego dormio et cor meum uigilat et: fasciculus stactae fratruelis meus mihi, in medio uberum meorum commorabitur, quid de nobis fiet, quae adhuc adulescentulae sumus, quae sponsa I intrante cum sponso remanemus extrinsecus? zelotypus est Iesus, non uult ab aliis uideri faciem tuam. excuses licet atque causeris: \'adducto uelamine ora contexi, te quaesiui, tibi dixi: adnnntia mihi. quem dilexit anima mea, ubi pascis. ubi cubas in meridie, ne quando fiam sicut cooperta super greges sodalium tuorum,\' indignabitur, tumebit et dicet: si non cognoueris temet ipsam, o pulchra in mulieribus, egredere tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernacu-I lis pastorum. [22.25.6–22.26.1] sis , inquit, Cpulchra et inter omnes mulieresI species tua diligatur ab sponso, nisi te cognoueris et omni custodia seruaueris cor tuum, nisi oculos iuuenum fugeris,1 egredieris de thalamo meo et pasces haedos, qui staturi sunt a sinistris\'.\' Itaque, mi Eustochia, filia, domina, conserua, germana, — aliud enim aetatis, aliud meriti, illud religionis, hoc caritatis est nomen — audi Esaiam loquentem: populus meus, intra in cubicula tua, claude ostium tuum, abscondere pusillum quantulum, donec pertranseat ira domini. [22.26.2] foris uagentur uirgines stultae, tu intrinsecus esto cum sponso, quia, si ostium cluseris et secundum euangelii praeceptum in occulto oraueris patrem tuum, ueniet et pulsabit et dicet: ecce ego sto ante ianuam et pulso. si quis mihi aperuerit, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum, et tu statim sollicita respondebis: uox fratruelis mei pulsantis: aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea. nec est, quod dicas: dispoliaui metunicammeam, quomodo induar eam? laui pedes meos, quomodo inquinabo eos? [22.26.3–4] ilico surge et aperi, ne te remorante pertranseat et postea conqueraris dicens: aperui ego fratrueli meo, fratruelis meus pertransiit. quid enim necesse est, ut cordis tui ostia clausa sint sponso? aperiantur Christo, claudantur diabolo secundum illud: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum ne dederis ei. Danihel in cenaculo suo — neque enim manere poterat in humili — fenestras ad Hierusalem apertas habuit: et tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde uideas ciuitatem dei. ne aperias illas fenestras, de quibus dicitur: mors intrauit per fenestras uestras. [22.27.1–2] Illud quoque tibi uitandum est cautius, ne uanae gloriae ardore capiaris. quomodo, inquit Iesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? uide, quale malum sit, quod qui habuerit, non potest, credere. nos uero dicamus: quoniam gloriatio mea es tu, et: qui gloriatur, in domino glorietur, et: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, et: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini mei Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo, et illud: in te laudabimur tota die, et: in domino laudabitur anima mea. [22.27.3–4] cum facis elemosynam, deus solus uideat. cum ieiunas, laeta sit facies tua. uestis nec satis munda nec sordida et nulla diuersitate notabilis, ne ad te obuia praetereuntium turba consistat et digito demonstreris. frater est mortuus, sororis est corpusculum deducendum: caue ne, dum hoc saepius facis, ipsa moriaris. ne satis religiosa uelis uideri nec plus humilis, quam necesse est. ne gloriam fugiendo quaeras. plures enim paupertatis, misericordiae atque ieiunii arbitros declinantes in hoc ipso placere cupiunt, quod placere contemnunt; et mirum in modum laus, dum uitatur, adpetitur. ceteris perturbationibus, quibus mens hominis gaudet, aegrescit, sperat et metuit, plures inuenio extraneos; hoc uitio pauci admodum sunt qui caruerint, et ille est optimus, qui quasi in pulchro corpore rara naeuorum sorde respergitur. [22.27.5–6] neque uero moneo, ne de diuitiis glorieris, ne de generis nobilitate te iactes, ne te ceteris praeferas: scio humilitatem tuam, scio te ex affectu dicere: domine, non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei. noui et apud te et apud matrem tuam superbiam, per quam diabolus cecidit, locum penitus non habere. unde et super ea scribere supersedi. stultissimum quippe est docere, quod nouerit ille, quem doceas. sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut, quia in auratis uestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conuentu fratrum ueneris uel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, uocem ex industria quasi j confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris \' innitaris alterius. [22.27.7–8] sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare; quae, statim ut aliquem uiderint, ingemescunt, demittunt supercilium et operta facie\' uix unum oculum liberant ad uidendum; uestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque uenter solus, quia uideri non potest, aestuat cibo; his cotidie psalmus ille cantatur: deus dissipauit ossa hominum sibi placentium. aliae uirili habitu, ueste mutata, erubescunt feminae esse, quod natae sunt, crinem amputant et inpudenter erigunt facies eunuchinas. sunt, quae ciliciis uestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones. [22.28.1–2] Sed ne tantum uidear disputare de feminis, uiros quoque fuge, quos uideris catenatos, quibus feminei contra apostolum crines, hircorum barba, nigrum pallium et nudi in patientiam frigoris pedes. haec omnia argumenta sunt diaboli. talem olim Antimum. talem nuper Sofronium Roma congemuit. qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, tristitiam simulant et quasi longa ieiunia furtiuis noctium cibis protrahunt; pudet reliqua dicere, ne uidear inuehi potius quam monere. [22.28.3–4] sunt alii — de mei ordinis hominibus loquor —, qui ideo ad presbyterium et diaconatum ambiunt, ut mulieres licentius uideant. omnis his cura de uestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat. crines calamistri uestigio rotantur, digiti de anulis radiant et, ne plantas umidior uia spargat, uix inprimunt summa uestigia. tales cum uideris, sponsos magis aestimato quam clericos. quidam in hoc omne studium uitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant. e quibus unum, qui. huius artis est princeps, breuiter strictimque describam, quo facilius magistro cognito discipulos recognoscas. cum sole festinus exsurgit; salutandi ei ordo disponitur; uiarum conpendia requiruntur et paene usque ad cubilia dormientium senex inportunus ingreditur. [22.28.5–6] si puluillum uiderit, si mantele elegans, si aliquid domesticae supellectilis, laudat, miratur, adtrectat et se his indigere conquerens non tam inpetrat quam extorquet, quia singulae metuunt ueredarium urbis offendere. huic inimica castitas, inimica ieiunia; prandium nidoribus probat et \'altilis\', \'γέρων\' uulgo \'ποππόζωv\' nominatur. os barbarum et procax et in conuicia semper armatum. quocumque te uerteris, primus in facie est. quidquid nouum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae. equi per horarum momenta mutantur tam nitidi, tam feroces, ut illum Thracii regis putes esse germanum. [22.29.1–2] Variis callidus hostis pugnat insidiis. sapientior erat coluber omnibus bestiis, quas fecerat dominus deus super terram. unde et apostolus: non, inquit, ignoramus eius astutias. nec affectatae sordes nec exquisitae munditiae conueniunt Christianis. si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem uita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere: desponsaui enim uos uni uiro, uirginem castam exhibere Christo. aut si non est, qui possit exponere, melius est aliquid nescire securam, quam cum periculo discere. [22.29.3–4] memento, quoniam in medio laqueorum ambulas et multae ueteranae uirgines castitatis indubitatam in ipso mortis limine coronam perdidere de manibus. si quae ancillae sunt comites propositi tui, ne erigaris aduersus eas, ne infleris ut domina. unum sponsum habere coepistis, simul psallitis Christo, simul corpus accipitis, cur mensa diuersa sit? prouocentur et aliae. honor uirginum sit inuitatio ceterarum. quodsi aliquam senseris infirmiorem in fide, suscipe, consolare, blandire et pudicitiam illius fac lucrum tuum. si qua simulat fugiens seruitutem, huic aperte apostolum lege: melius est enim nubere quam uri. eas autem uirgines uiduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos uicere mimorum, quasi quasdam pestes abice. corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae. [22.29.5–6] nulla illis nisi uentris cura est et quae uentri proxima. istiusmodi hortari solent et dicere: \'mi catella, rebus tuis utere et.uiue, dum uiuis\', et: \'numquid filiis tuis seruas?\' uinosae atque lasciuae quiduis mali insinuant ac ferreas quoque mentes ad delicias molliunt et, cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt. nec tibi diserta multum uelis uideri aut lyricis festiua carminibus metro ludere. non delumbem matronarum saliuam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis balbutientem linguam in dimidiata uerba moderantur rusticum putantes omne, quod nascitur. adeo illis adulterium etiam linguae placet. quae enim communicatio luci ad tenebras? qui consensus Christo et Belial? quid facit cum psalterio Horatius? [22.29.7–22.30.1] cum euangeliis Maro? cum apostolo Cicero? nonne scandalizatur frater, si te uiderit in idolio recumbentem? et licet omnia munda mundis et nihil reiciendum sit, quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi et calicem daemoniorum. referam tibi meae infelicitatis historiam. Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram. carere non poteram. itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam. [22.30.2–3] post noctium crebras uigilias, post lacrimas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum ex imis uisceribus eruebat, Plautus sumebatur in manibus. si quando in memet reuersus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus et, quia lumen caecis oculis non uidebam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis. dum ita me antiquus serpens inluderet, in media ferme quadragesima medullis infusa febris corpus inuasit exhaustum et sine ulla requie — quod dictu quoque incredibile sit — sic infelicia membra depasta est, ut ossibus uix haererem. interim parabantur exsequiae et uitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tantum tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem. [22.30.4–5] interrogatus condicionem Christianum me esse respondi. et ille, qui residebat: \'mentiris\', ait, \'Ciceronianus es, non Christianus; ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum\'. ilico obmutui et inter uerbera — nam caedi me iusserat — conscientiae magis igne torquebar illum mecum uersiculum reputans: in inferno autem quis confitebitur tibi? clamare tamen coepi et heiulans dicere: miserere mei, domine, mise. rere mei. haec uox inter flagella resonabat. tandem ad praesidentis genua prouoluti, qui adstiterant, precabantur, ut ueniam tribueret adulescentiae, ut errori locum paenitentiae commodaret exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. ego, qui tanto constrictus articulo uellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere: Momine, si umquam habuero codices saeculares, si legero, te negaui\'. in haec sacramenti uerba dimissus reuertor ad superos et mirantibus cunctis oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore. [22.30.6–22.31.1] nec uero sopor ille fuerat aut uaua somnia, quibus saepe deludimur. teste est tribunal, ante quod iacui, iudicium teste est, quod timui — ita mihi numquam contingat talem incidere quaestionem! —, liuentes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum et tanto dehinc studio diuina legisse, quanto mortalia ante non legeram. Auaritiae quoque tibi uitandum est malum, non quo aliena non adpetas-hoc enim et publicae leges puniunt —, sed quo tua, quae sunt aliena, non serues. si in alieno, inquit, fideles non fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? aliena nobis auri argentique sunt pondera, nostra possessio spiritalis est, de qua alibi dicitur: redemptio uiri propriae diuitiae. [22.31.2–3] nemo potest duobus dominis seruire; aut enim unum odiet et alterum amabit, aut unum patietur et alterum contemnet. non potestis deo seruire et mammonae, id est diuitiis. nam gentili Syrorum lingua mammona \'diuitiae\' nuncupantur. cogitatio uictus spinae sunt fidei, radix auaritiae, cura gentilium. at dices: \'puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum. si ad senectam uenero, si aegrotare coepero, quis mei miserebitur?\' audi ad apostolos loquentem Iesum: ne cogitetis in corde uestro, quid manducetis, neque corpori uestro, quid induamini. nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam uestimentum? respicite uolatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et pater uester caelestis pascit illa. [22.31.4–5] si uestis defuerit, lilia proponentur; si esmieris, beatos audies pauperes r et esurientes; si aliquis adflixerit dolor, legito: propter hoc conplaceo mihi in infirmitatibus meis et: datus I est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, f qui me colafizet, ne extollar. laetare in omnibus iudiciis dei; exultauerunt emm filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis, domine. illa tibi semper in ore uox resonet: nudus exiui de utero matris meae, nudus et redeam \' et: nihil intulimus in hunc mundum nec auferre I quid possumus. [22.32.1–2] At nunc plerasque uideas armaria stipare uestibus, tunicas mutare cotidie et tamen tineas non posse superare. quae religiosior fuerit, unum exterit uestimentum et plenis arcis pannos trahit. inficitur membrana colore purpureo, aurum liquescit in litteras, gemmis codices uestiuntur et nudus ante fores earum Christus emoritur. cum manum porrexerint, bucinant; cum ad agapen uocauerint, praeco conducitur. uidi nuper — nomina taceo, ne saturam putes — nobilissimam mulierum Komanarum in basilica beati Petri semiuiris antecedentibus propria manu, quo religiosior putaretur, singulos nummos dispertire pauperibus. interea — ut usu nosse perfacile est — anus quaedam annis pannisque obsita praecurrit, ut alterum nummum acciperet; ad quam cum ordine peruenisset, pugnus porrigitur pro denario et tanti criminis reus sanguis effunditur. [22.32.3–4] radix malorum omnium est auaritia ideoque et ab apostolo idolorum seruitus appellatur. quaere primum regnum dei et haec omnia adponentur tibi. non occidet dominus fame animam iusti: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. Helias coruis ministrantibus pascitur; uidua Sareptena ipsa cum filiis nocte moritura prophetam pascit esuriens et mirum in modum capsace conpleto, qui alendus uenerat, alit. Petrus apostolus: argentum, inquit, et aurum non habeo; quod autem habeo, hoc tibi do. in nomine domini Iesu Christi r surge et ambula. at nunc multi, licet sermone taceant, re loquuntur: \'fidem et misericordiam non habeo; quod autem habeo, aurum et argentum, non do tibi. habentes igitur uictum et uestitum his contenti sumus. [22.32.5–22.33.1] \' audi, Iacob in sua oratione quid postulet: si fuerit dominus deus mecum et seruauerit me in uia hac, per quam ego iter facio, et dederit mihi panem ad manducandum et uestem ad induendum. tantum necessaria deprecatus est et post annos uiginti diues dominus et ditior pater ad terram reuertitur Chanaan. infinita de scripturis exempla subpeditant, quae et auaritiam doceant esse fugiendam. Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, uolumini reseruatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam. quidam e fratribus parcior magis quam auarior et nesciens triginta argenteis dominum uenditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit. initum inter monachos consilium — nam in eodem loco circiter quinque milia diuisis cellulis habitant —, quid facto opus esset. [22.33.2–22.34.1] alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius uero et Pambos et Isidorus et ceteri, quos patres uocant, sancto in eis loquente spiritu decreuerunt infodiendos esse cum domino suo dicentes: pecunia tua tecum sit in perditionem. nec hoc crudeliter quisquam factum putet: tantus per totam Aegyptum cunctos terror inuasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis. Et quoniam monachorum fecimus mentionem et te scio libenter audire, quae sancta sunt, aurem paulisper adcommoda. tria sunt in Aegypto genera monachorum: coenobium, quod illi sauhes gentili lingua uocant, nos \'in commune uiuentes\' possumus appellare; anachoretae, qui soli habitant per deserta et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur; tertium genus est, quod dicunt remnuoth, deterrimum atque neglectum. et quod in nostra prouincia aut solum ant primum est. [22.34.2–3] hi bini uel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione uiuentes et de eo, quod laborauerint, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta communia. habitant autem quam plurimum in urbibus et castellis, et, quasi ars sit sancta, non uita, quidquid uendiderint, maioris est pretii. inter hos saepe sunt iurgia, quia suo uiuentes cibo non patiuntur se alicui esse subiectos. re uera solent certare ieiuniis et rem secreti uictoriae faciunt. apud hos afIectata sunt omnia: laxae manicae, caligae follicantes, uestis grossior, crebra suspiria, uisitatio uirginum, detractatio clericorum, et si quando festior dies uenerit, saturantur ad uomitum. [22.35.1–2] His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis ueniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos uocari coenobium diximus. prima apud eos confoederatio est oboedire maioribus et, quidquid iusserint, facere. diuisi sunt per decurias atque centurias, ita ut nouem hominibus decimus praesit et rursus decem praepositos sub se centesimus habeat. manent separati, sed iunctis cellulis. usque ad horam nonam quasi iustitium est: nemo pergit ad alium exceptis his, quos \' decanos diximus, ut, si cogitationibus forte quis fluctuat, illius consoletur alloquiis. post horam nonam in commune concurritur, psalmi resonant, scripturae ex more recitantur et conpletis orationibus cunctisque residentibus medius, quem patrem uocant, incipit disputare. quo loquente tantum silentium fit, ut nemo ad alium respicere, nemo audeat excreare. [22.35.3–4] dicentis laus in fletu est audientum. tacite uoluuntur per ora lacrimae et ne in singultus quidem erumpit dolor. cum uero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare uentura, uideas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum leuatis intra se dicere: quis dabit mihi pinnas sicut columbae, et uolabo et requiescam? post hoc concilium soluitur et unaquaeque decuria cum suo parente pergit ad mensas, quibus per singulas ebdomadas uicissim ministrant. nullus in cibo strepitus, nemo comedens loquitur. uiuitur pane, leguminibus et olere, quae sale et oleo condiuntur. uinum tantum senes accipiunt, quibus et paruulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, aliorum non frangatur incipiens. dehinc consurgunt pariter et hymno dicto ad praesepia redeunt. ibi usque ad uesperam cum suis unusquisque loquitur et dicit: \'uidistis illum et illum, quanta in ipso sit gratia, quantum silentium, quam moderatus incessus? [22.35.5–6] \' si inSrmum uiderint, consolantur; si in dei amore feruentem, cohortantur ad studium. et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque uigilat, circumeunt cellulas singulorum et aure adposita, quid faciant, diligenter explorant. quem tardiorem deprehenderint, non increpant, sed dissimulato, quod norunt, eum saepius uisitant et prius incipientes prouocant magis orare, quam cogunt. opus diei statutum est, quod decano redditum fertur ad oeconomum, qui et ipse per singulos menses patri omnium cum magno reddit tremore rationem. a quo etiam cibi, cum facti fuerint, degustantur et, quia non licet dicere cuiquam: (tunicam et sagum textaque iuncis strata non habeo\', ille ita uniuersa moderatur, ut nemo quid postulet, nemo dehabeat. [22.35.7–8] si uero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confouetur, ut nec delicias urbium uec matris quaerat affectum. dominicis diebus orationi tantum et lectionibus uacant; quod quidem et omni tempore conpletis opusculis faciunt. cotidie de scripturis aliquid discitur. ieiunium totius anni aequale est excepta quadragesima, in qua sola conceditur restrictius uiuere. pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et uentrem cibo non onerent duplicato. tales Philo, Platonici sermonis imitator, tales Iosephus, Graecus Liuius, in secunda Iudaicae captiuitatis historia Essenos refert._ [22.36.1–2] Verum quia nunc de uirginibus scribens paene super: flue de monachis disputaui, ad tertium genus ueniam, quos anachoretas uocant et qui de coenobiis exeuntes excepto pane et sale amplius ad deserta nil perferunt, huius uitae auctor Paulus, inlustrator Antonius et, ut ad superiora conscendam, princeps Iohannes baptista fuit. talem uirum Hieremias quoque propheta descripsit dicens: bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adulescentia sua. sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus. horum laborem et conuersationem in carae, non carnis, alio tempore, si uolueris, explicabo. [22.36.3–22.37.1] nunc ad propositum redeam, quia de auaritia disserens ad monachos ueneram. quorum tibi exempla proponens, non dicam aurum et argentum et ceteras opes, sed ipsam ten-am caelumque despicies et Christo copulata cantabis: pars mea dominus. Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen diuisas orandi horas habere debemus, ut, si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat: horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et uesperam nemo, qui nesciat. nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae creatori. [22.37.2–3] noctibus bis terque surgendum, reuoluenda de scripturis, quae memoriter tenemus. egredientes hospitium armet oratio, regredientibus de platea oratio occurrat ante, quam sessio, nec prius corpusculum requiescat, quam anima pascatur. ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. nulli detrahas nec aduersus filium matris tuae ponas scandalum. tu quae e s, ut alienum seruum iudices? suo domino stataut cadit. stabit autem; potens estenimdeus statuere illum. nec, si biduo ieiunaueris, putes te a non ieiunante esse meliorem. tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur; tu uexationem mentis et uentris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et deo gratias refert. [22.37.4–22.38.1] unde cotidie clamat Esaias: non tale ieiunium elegi, dicit dominus, et iterum: in diebus enim ieiuniorum inueniuntur uoluntates uestrae et omnes, qui sub potestate uestra sunt, stimulatis. si in iudiciis et litibus ieiunatis et percutitis pugnis humilem, ut quid mihi ieiunatis? quale illud potest esse ieiunium, cuius iram, non dicam nOl occupat, sed luna integra derelinquit? te ipsam considerans noli in alterius ruina, sed in tuo opere gloriari. Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes possessionum reditus et cotidianas domus inpensas subputant. neque enim undecim apostoli Iudae proditione sunt fracti nec Phygelo et Alexandro faciente naufragium ceteri a cursu fidei substiterunt. nec dicas: \'illa et illa suis rebus fruitur; honoratur ab omnibus; fratres ad eam conueniunt et sorores: [22.38.2–3] numquid ideo uirgo esse desiuitr\' primum dubium, an uirgo sit talis. non enim, quomodo uidet homo, uidebit deus. homo uidet in facie, deus uidet in corde. dehinc, etiam si corpore uirgo est, an spiritu uirgo sit, nescio. apostolus autem ita uirginem definiuit: u t sit Sancta et corpore et spiritu. ad extremum habeat sibi gloriam suam. uincat Pauli sententiam, deliciis fruatur et uiuat: nos meliorum exempla sectemur. propone tibi beatam Mariam, quae tantae extitit puritatis, ut mater esse domini mereretur. ad quam cum angelus Gabriel in uiri specie descendisset dicens: aue, gratia plena, dominus tecum, consternata [perterrita] respondere non potuit; numquam enim a uiro fuerat salutata. denique nuntium discit et loquitur et, quae I hominem formidarat, cum angelo fabulatur intrepida. potes. ettu esse mater domini. [22.38.4–5] accipe tibi tomum magnum, nouum et scribe in eo stilo hominis uelociter spolia detrahentis et, cum accesseris ad prophetissam et conceperis in utero et pepereris filium, dic: a timore tuo, domine, concepimus et doluimus et peperimus; spiritum saluationis tuae fecimus super terram. tunc et filius tuus tibi respondebit et dicet: ecce mater mea et fratres mei. et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in nouitate cordis stilo uolante signaueras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudauerit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre. [22.38.6–7] grandis labor, sed grande praemium esse, quod-martyras, esse, quod apostolos, esse, quod Christus est. quae quidem uniuersa. tunc prosunt, cum in ecclesia fiunt, cum in una domo pascha celebramus, si arcam ingredimur cum Noe, si pereunte Hiericho Raab iustificata nos continet. ceterum uirgines, quales apud diuersas hereses et quales apud inpurissimum Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non uirgines. si enim corporis earum auctor est diabolus, quomodo possunt honorare plasticam hostis sui? sed quia sciunt uirginale uocabulum gloriosum, sub ouium pellibus lupos tegunt. Christum mentitur antichristus et turpitudinem uitae falso nominis honore conuestiunt. gaude, soror, gaude, filia, gaude, mi uirgo: quod aliae simulant, tu uere esse coepisti. [22.39.1–2] Haec omnia, quae digessimus, dura uidebuntur ei, qui non amat Christum. qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit et uana duxerit uniuersa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui conmortuus est domino suo et conresurrexit et crucifixit carnem cum uitiis et concupiscentiis, libere proclamabit: quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an famis? an nuditas? an periculum? an gladius? et iterum: certus autem sum, quia neque mors neque uita neque angelus neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudo neque excelsum neque profundum neque alia creatura poterit nos separare a caritate dei, quae estinChristoIesu domino nostro. dei filius pro nostra salute hominis factus est filius, decem mensibus in utero, ut nascatur, expectat, fastidia sustinet, cruentus egeritur, inuoluitur pannis, blanditiis deridetur et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. [22.39.3–4] taceo, quod usque ad tricesimum annum ignobilis parentum paupertate contentus est; uerberatur et tacet; crucifigitur et pro crucifigentibus deprecatur. quid igitur retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. haec est sola digna. retributio, cum sanguis sanguine conpensatur et redempti cruore Christi pro redemptore libenter obcumbimus. quis sanctorum sine certamine coronatus est? Abel iustus occiditur; Abraham uxorem periclitatur amittere et, ne in inmensum uolumen extendam, quaere et inuenies singulos diuersa perpessos. solus in deliciis Salomon fuit et forsitan ideo corruit. quem enim diligit dominus, corripit; castigat autem omnem filium, quem recipit. nonne melius est breui tempore dimicare, ferre uallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere uictorem, quam inpatientia unius horae seruire perpetuo? [22.40.1–2] Nihil amantibus durum est, nullus difficilis cupienti labor. respice, quanta Iacob pro Rachel pacta uxore sustineat. et seruiuit, inquit scriptura, Iaeob pro Rachel annis septem. et erant in conspectu eius quasi pauci dies, quia amabat illam. unde et ipse postea memorat: in die urebar aestu et gelu nocte. amemus et nos Christum, semper eius quaeramus amplexus, et facile uidebitur omne difficile. breuia putabimus uniuersa, quae longa sunt, et iaculo illius uulnerati per horarum momenta dicemus: heu me, quia peregrinatio mea prolongata est; non sunt enim condignae passiones huius mundi ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis; quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes uero non confundit. [22.40.3] quando tibt graue uidetur esse, quod snstines, Pauli secundam ad Corinthios lege: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter - a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter uirgis caesus sum, semellapidatus sum, ter naufragium feci -, nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in uigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate. [22.40.4–5] quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest uindicare uirtutum? utique ille postea confidenter aiebat: cursum consummaui, fidem seruaui. superest mihi corona iustititiae, quam retribuet mihi dominus. si cibus insulsior fuerit, contristamur et putamus nos deo praestare beneficium; cum aquatius bibimus, calix frangitur, mensa subuertitur, uerbera sonant et aqua tepidior sanguine uindicatur. regnum caelorum uim patitur et uiolenti diripiunt illud. nisi uim feceris, caelorum regna non capies. nisi pulsaueris inportunc, panem non accipies sacramenti. an non tibi uidetur esse uiolenti, cum caro cupit esse, quod deus est, et illuc, unde angeli corruerunt, angelos iudicatura conscendere? [22.41.1] Egredere, quaeso, paulisper e corpore et praesentis laboris ante oculos tuos pinge mercedem, quam nec oculus uidit nec auris audinit nec in cor hominis ascendit. qualis erit illa dies, cum tibi Maria, mater domini, choris occurret comitata uirgineis, cum post Rubrum Mare et submersum cum suo exercitu Pharaonem tympanum tenens praecinet responsuris: cantemus domino; gloriose enim magnificatus est. equum et ascensorem proiecit in mare? tunc Thecla in tuos laeta uolabit amplexus. [22.41.2–3] tunc et ipse sponsus occurret et dicet: surge, ueni, proxima mea, speciosa mea, columbamea, quia ecce hiemps transiit, pluuia abiit sibi. tunc angeli mirabuntur et dicent: quae est ista prospiciens quasi diluculum, speciosa ut luna, electa ut sol? uidebunt te filiae et laudabunt te reginae et concubinae te praedicabunt. tunc et alius castitatis chorus occurret: Sarra cum nuptis ueniet, filia Phanuelis Anna cum uiduis. erunt ut in diuersis gregibus, carnis et spiritus, matres tuae. laetabitur illa; quod genuit; exultabit ista, quod docuit. tunc uere super asinam dominus ascendet et caelestem ingredietur Hierusalem. tunc paruuli, de quibus in Esaia saluator effatur: ecce ego et pueri, quos mihi dedit dominus, palmas uictoriae sublenantes consono ore cantabunt: osanna in excelsis; benedictus, qui uenit in nomine domini, osanna in excelsis. [22.41.4–5] tunc centum quadraginta quattuor milia in conspectu throni et seniorum tenebunt citharas et cantabunt canticum nouum et nemo poterit scire canticum illud, nisi numerus definitus: hi sunt, qui se cum mulieribus non coinquinauerunt uirgines enim permanserunt —; hi sunt, qui secuntur agnum, quocumque uaalt. quotIenscumque te uana saecun delectant ambitio, quotiens in mundo aliquid uideris gloriosum, ad paradisum mente transgredere; esse incipe, quod futura es, et audies ab sponso tuo: pone me sicut signaculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter ac mente munita clamabis; aqua multa non poterit extinguere caritatem et flumina non cooperient eam. XXIII. AD MARCELLAM DE EXITU LEAE [23.1.1] Cum hora ferme tertia hodiernae diei septuagesimum secundum psalmum, id est tertii libri principium, legere coepissemus et docere cogeremur tituli ipsius partem ad finem secundi libri, partem ad principium tertii libri pertinere quod scilicet \'defecerunt hymni Dauid, filii Jesse,\' finis esset prioris, \'psalmus\' uero \'Asaph\' principium sequentis - et usque ad eum locum peruenissemus, in quo iustus loquitur: dicebam: si narrauero sic, ecce generationem filiorum tuorum praeuaricatus sum, quod in Latinis codicibus non ita habemus expressum, repente nobis nuntiatum est sanctissimam Leam exisse de corpore. [23.1.2–23.2.1] ibique ita te palluisse conspexi, ut uere ant pauca aut nulla sit anima, quae fracto uase testaceo non tristis erumpat. et tu quidem, non quod futuri incerta esses, dolebas, sed quo triste funeri obsequium non dedisses. denique in mediis fabulis rursum didicimus reliquias eius iam Ostia fuisse delatas. Quaeras, quo pertineat ista replicatio? respondebo tibi uerbis apostoli: multum per omnem modum. primum, quod uniuersorum gaudiis prosequenda sit, quae calcato diabolo coronam iam securitatis accepit; secundo, ut eius uita breuiter explicetur; tertio, ut designatum consulem de suis saeculis detrahentes esse doceamus in tartaro. [23.2.2] equidem conuersationem Leae nostrae quis possit digno eleuare praeconio? ita eam totam ad dominum fuisse conuersam, ut monasterii princeps, mater uirginum fieret; post mollitiem uestium sacco membra triuisse; orationibus duxisse noctes et comites suas plus exemplo docuisse quam uerbis. humilitatis tantae tamque subiectae, ut quondam domina plurimorum ancilla hominis putaretur, nisi quod eo Christi magis esse ancilla, dum domina hominum non putatur. inculta uestis, nilis cibus, neglectum caput, ita tamen, ut, cum omnia faceret, ostentationem fugeret singulorum, ne reciperet in praesenti saeculo mercedem suam. [23.3.1–2] Nunc igitur pro breui labore aeterna beatitudine fruitur: excipitur angelorum choris, Abrahae sinibus confouetur et cum paupere quondam Lazaro diuitem purpuratum et non palmatum consulem, sed sacratum, stillam digiti minoris cernit inquirere. o rerum quanta mutatio! ille, quem ante paucos dies dignitatum omnium culmina praecedebant, qui, quasi de subiectis hostibus triumpharet, Capitolinas ascendit arces, quem plausu quodam et tripudio populus Romanus excepit, ad cuius interitum urbs uninersa commota est, nunc desolatus est, nudus, non in lacteo caeli palatio, ut uxor conmentitur infelix, sed in sordentibus tenebris continetur. [23.3.3–23.4.1] haec uero, quam unius cubiculi secreta uallabant, quae pauper uidebatur et tenuis, cuius uita putabatur amentia, Christum sequitur et dicit: quaecumque audiuimus, et uidimus in ciuitate dei nostri et reliqua. Quapropter moneo et flens gemensque contestor, ut, dum huius mundi uhm currimus, non duabus tunicis, id est duplici uestiamur fide, non calciamentorum pellibus, mortuis uidelicet operibus, praegrauemur, non diuitiarum nos pera ad terram premat, non uirgae, id est potentiae saecularis, quaeratur auxilium, non pariter et Christum habere uelimus et saeculum, sed pro breuibus et caducis aeterna succedant et, cum cotidie secundum corpus loquor - praemoriamur, in ceteris non nos perpetuos aestimemus, ut possimus esse perpetui. XXIV. AD MARCELLAM DE ULTA ASELLAE [24.1.1–2] Nemo reprehendat, quod in epistulis aliquos aut laudamus aut carpimus, cum et in arguendis malis sit correptio ceterorum et in optimis praedicandis bonorum ad uirtutem studia concitentur. nudius tertius de beatae memoriae Lea aliqua dixeramus: ilico pupugit animum et mihi uenit in mentem non debere nos tacere de uirgine, qui de secundo ordine castitatis locuti sumus. igitur Asellae nostrae uita breuiter explicanda est, cui quaeso ne hanc epistulam legas - grauatur quippe laudibus suis -, sed his potius, quae adulescentulae sunt, legere dignare, ut ad exemplum eius se instituentes conuersationem illius perfectae uitae normam arbitrentur. [24.2.1] Praetermitto, quod in matris utero benedicitur ei, antequam nascatur, quod in fiala nitentis uitri et omni speculo purioris patri uirgo traditur per quietem, quod adhuc infantiae inuoluta pannis, uix annum decimum aetatis excedens honore futurae beatitudinis consecratur; sit gratiae omne, quod ante laborem fuit, licet deus praescius futurorum et Hieremiam sanctificet in utero et Iohannem in aluo matris faciat exultare et Paulum ante constitutionem mundi separet in euangelium filii sui: ad ea uenio, quae post duodecimum annum sudore proprio elegit, arripuit, tenuit. coepit, inpleuit. [24.3.1] Unius cellulae clausa angustiis latitudine paradisi fruebatur. idem terrae solum et orationis locus extitit et quietis. ieiunium pro ludo habuit, inediam refectionem; et cum eam non uescendi desiderium, sed humana confectio ad cibum traheret, pane et sale et aqua frigida concitabat magis esuriem, quam restinguebat. et quia paene oblitus sum, quod in principio debui dicere, : cum primum hoc propositum arripuit, aurum colli sui. quam murenulam uulgus uocat, quod scilicet metallo in uirgulas lentescente quaedam ordinis flexuosi catena contexitur, absque parentibus uendidit et tunicam fusciorem, quam a matre inpetrare non poterat, pio iuduta negotiationis auspicio se repente domino consecrauit, ut intellegeret uniuersa cognatio non posse ei aliud extorqueri, quae iam saeculum damnasset in uestibus. [24.4.1–2] Sed, ut dicere coeperamus, ita se semper moderate habuit et intra cubiculi sui secreta custodiit, ut numquam pedem proferret in publicum, numquam uiri nosset adloquium et. quod magis sit admirandum, sororem uirginem amaret potius, quam uideret. operabatur manibus suis sciens scriptum esse: qui non operatur, nec manducet. sponso aut orans loquebatur aut psallens, ad martyrum limina paene inuisa properabat et, cum gauderet proposito suo, in eo uehementius exultabat, quod se nullus agnosceret. cumque per omnem annum iugi ieiunio pasceretur biduo triduoque sic permanens, tum uero in quadragesima. nauigii sui uela tendebat omnes paene ebdomadas uultu laetante coniungens. [24.4.3–24.5.1] et, quod inpossibile forsitan hominibus ad credendum deo praestante possibile est, ita ad quinquagenariam peruenit aetatem, ut non doleret stomachus, non uiscerum cruciaretur incuria, non sicca humus iacentia membra confringeret, non sacco asperata cutis fetorem aliquem situmque contraheret, sed sana corpore, animo sanior solitudinem putaret esse delicias et in urbe turbida inueniret heremum monachorum. Et haec quidem tu melius nosti, a qua pauca didicimus et cuius oculis durities de genibus camelorum in illo sancto corpusculo per orandi frequentiam obcalluisse perspecta est. nos, quod scire possumus, explicamus. nihil illius seueritate iocundius, nihil iocunditate seuerius, nihil risu tristius, nihil tristitia suauius. ita paHor in facie est. ut, cum continentiam indicet, non redoleat ostentationem. [24.5.2] sermo silens et silentium loquens, nec citus nec tardus incessus, idem semper habitus, neglecta mundities et inculta ueste cultus ipse sine cultu. sola uitae suae qualitate promeruit, ut in urbe pompae, lasciuiae, deliciarum, in qua humilem esse miseria est, et boni eam praedicent et mali detrahere non audeant, uiduae imitentur et uirgines, maritae colant, noxiae timeant, suspiciant sacer-, dotes. XXV. AD MARCELLAM DE DECEM NOMINIBUS, QVIBUS APUD HEBRAEOS DEUS UOCATUR [25.1–2] Nonagesimum psalmum legens in eo loco, qui scribitur: qui habitat in adiutorio altissimi. in protectione dei caeli commorabitur, dixeram apud Hebraeos pro \'df\'i caeli\' esse positum \'saddai\', quod Aquila interpretatur ty.avov, quod nos \'robustum\' et \'sufficientem ad omnia perpetranda\' accipere possumus, unumque esse de decem nominibus, quibus apud eos deus uocatur. ilico studiosissime postulasti, ut tibi \'uniuersa nomina cum sua interpretatione dirigerem. faciam, quod petisti. Primum dei nomen est hel, quod Septuaginta \'deum\', Aquila £ -.ou/Aoy\'\'ocv eius exprimens taxopv, id est \'fortem\', interpretatur. Deinde eloim et eloe, quod et ipsum \'deus\' dicitur. Quartum sabaoth, quod Septuaginta \'uirtutum\', Aquila \'exercituum\' transtulerunt. Quintum elion, quem nos \'excelsum\' dicimus. Sextum eser ieie, quod in Exodo legitur: qui est, misit me. [25.3–4] Septimum adonai, quem nos \'dominum\' generaliter appellamus. Octauum ia, quod in deo tantum ponitur et in alleluiae quoque extrema syllaba sonat. Nonum tetragrammum, quod avsy.(pcbvTltciv, id est ineffabile, putauerunt et his litteris scribitur: iod, he, uau, he. quod quidam non intellegentes propter elementorum similitudinem, cum in Graecis libris reppereiint, IIIIII legere consueuerunt. Decimum, quod superius dictum est, saddai et in Ezechiele ininterpretatum ponitur. scire autem debemus, quia eloim communis numeri sit, quod et unus deus sic uocetur et plures, ad quam similitudinem caeli quoque appellantur et caelum, . id est samaim. unde et saepe interpretes uariant, cuius rei exemplum nos in lingua nostra habere possumus (Athenas, Thebas, Salonas\'. XXVI. AD MARCELLÀM [26.1.1–26.2.1] Nuper, cum pariter essemus, non per epistulam, ut ante consueueras, sed praesens ipsa quaesisti, quid ea uerba. quae ex Hebraeo in Latinum non habemus expressa, apud suos sonarent curque sine interpretatione sint posita, ut est illud: alleluia, amen, maran atha, ephod et cetera, quae in scripturis conspersa memorasti. Ad quod nos, quia dictandi angustia coartamur, breuiter respondemus siue septuaginta interpretes siue apostolos id curasse, ut, quoniam prima ecclesia ex ludaeis fuerat congregata, nihil ob credentium scandalum innouarent, sed ita, ut a paruo inbiberant, traderent, postea uero quam in uniuersas gentes euangelii dilatatus est sermo, non potuisse semel suscepta mutari, licet et illud in libris suis, quos iSrjnTjttxoot uocat, Origenes adserat, propter uernaculum linguae uniuscuiusque idioma non posse ita apud alios sonare, ut apud suos dicta sunt, et multo esse melius ininterpretata ponere, quam uim interpretatione tenuare. [26.3.1–26.4.1] Igitur alleluia exprimitur \'laudate dominum\'; ia quippe apud Hebraeos unum de decem dei nominibus est. et in illo psalmo, in quo legimus: laudate dominum, quoniam bonus est psalmus, apud Hebraeos legitur: \'alleluia chi tob zammer\'. Amen uero Aquila irsi:iotw}j.EVM5 exprimit, quod nos \'fide liter\' possumus dicere, ductum aduerbium ex nomine fidei amuna, Septuaginta jŚ\'/Ol\'tIJ, id est (fiat). unde et in fine librorum, in quinque siquidem uolumina psalterium apud Hebraeos diuisum est, \'fiat, fj at. transtulerunt, quod in Hebraeo legitur \'amen amen\', quo scilicet ea uere dicta, quae supra dicta sunt, confirmentur. unde et Paulus adserit non posse aliquem respondere amen, id est confirmare, quae praedicta sunt, nisi intellexerit praedicationem. [26.4.2–26.5.1] maran atha magis Syrum est quam Hebraeum, tametsi ex confinio utrarumque linguarum aliquid et Hebraeum sonet, et interpretatur: \'dominus noster uenit\', ut sit sensus: si quis non amat dominum Iesum Christum, anathema, et illo conpleto deinceps inferatur: \'dominus noster uenit\', quod superfluum sit aduersus eum odiis pertinacibus uelle contendere, quem uenisse iam constet. Vellem tibi aliquid et de diapsalmate scribere, quod apud Hebraeos dicitur sela, et de ephod et de eo, quod in cuiusdam psalmi titulo habetur pro \'aieleth\', et ceteris istius modi, nisi et modum epistolici characteris excederem et tibi auiditatem magis dilatae deberent facere quaestiones. tritum est quippe prouerbium ultroneas putere merces. unde et nos de industria dicenda reticemus, ut auidius uelis audire, quae tacita sunt. XXVII. AD MARCELLAM [27.1.1–2] Post priorem epistulam, in qua de Hebraeis uerbis pauca perstrinxeram, ad me repente perlatum est quosdam homunculos mihi studiose detrahere, cur aduersus auctoritatem ueterum et totius mundi opinionem aliqua in euangeliis emendare temptaueJim. quos ego cum possim meo iure contemnere — asino quippe lyra superflue canit.,-, tamen. ne nos superbiae, ut facere solent, arguant, ita responsum habeant, non adeo hebetis fuisse me cordis et tam crassae rusticitatis — quam illi solam pro sanctitate habent piscatorum se discipulos adserentes, quasi idcirco iusti sint, si nihil scierint, — ut aliquid de dominicis uerbis aut corrigendum putauerim aut non diuinitus inspiratum, sed Latinorum codicum uitiositatem, quae ex diuersitate librorum omnium conprobatur, ad Graecam originem, unde et ipsi translata non denegant, noluisse reuocare. [27.1.3–27.2.1] quibus si displicet fontis unda purissimi, caenosos riuulos bibant et diligentiam, qua auium saliuas et concarum gurgites norunt, in scripturis legendis abiciant sintque in hac tantum re simplices et Christi uerba aestiment rusticana, in quibus per tanta iam saecula tantorum ingenia sudauerunt, ut rationem uerbi uniuscuiusque magis opinati sint, quam expresserint; apostolum arguant inperitiae, qui ob multas litteras insanire dicatur. Scio te, cum ista legeris, rugare frontem et libertatem rursum seminarium timere rixarum ac meum, si fieri potest, os digito uelle conprimere, ne audeam dicere, quae alii facere non erubescunt. rogo, quid a nobis libere dictum est? numquid in lancibus idola caelata descripsi? numquid inter epulas Christianas uirginalibus oculis Baccharum satyrorumque conplexus? num quam amarior sermo pulsauit? numquid ex mendicis diuites fieri dolui? [27.2.2–27.3.1] numquid reprehendi hereditarias sepulturas? unum miser locutus sum, quod uirgines saepius deberent cum mulieribus esse, quam cum masculis: totius oculos urbis offendi, cunctorum digitis notor. multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis, et factus sum eis in parabolam, et tu putas aliqua deinceps esse dicturum? Verum, ne Flaccus de nobis rideat — amphora coepit institui: currente rota cur urceus exit?—, reuertimur ad nostros bipedes asellos et in eorum aurem bucina magis quam cithara concrepamus. [27.3.2–3] illi legant: spe gaudentes, tempori seruientes, nos legamus: spe gaudentes, domino seruientes; illi aduersus presbyterum accusationem omnino non putent recipiendam, nos legamus: aduersus. presbyterum accusationem ne receperis, nisi sub duobusauttribus testibus; peccantes autem coram omnibus argue; illis placeat: humanus sermo et omni acceptione dignus, nos cum Graecis, id est cum apostolo: qui Graece estlocutus, erremus: fidelissermoetomniacceptione dignus. ad extremum illi gaudeant Gallicis canteriis, nos solutus uinculis et in saluatoris mysterium praeparatus Zachariae asellus ille delectet, qui, postquam domino terga praebuit, coepit Esaiae consonare praeconio: beatus, qui seminat secus omnem aquam, ubi bos et asinus calcant. XXVIII. AD MARCELLAM DE DIAPSALMATE [28.1.1–28.2.1] Quae acceperis, reddenda cum fenore sunt sortisque dilatio usuram parturit. de diapsalmate nostram sententiam flagitaras: epistulae breuitatem causati sumus et rem libri nOli posse explicari litteris praetexuimus. uerum quid prode est ad epVGSiwy.tYjv meum? maior tibi cupiditas silentio concitatur. itaque, ne te diutius traham, habeto pauca pro pluribus. Quidam diapsalma conmutationem metri esse dixerunt, alii pausam spiritus, nonnulli alterius sensus exordium, sunt qui rhythmi distinctionem et, quia psalmi tunc temporis iuncta uoce ad organum canebantur, cuiusdam musicae uarietatis. [28.2.2] nobis nihil horum uidetur, cum Aquila, qui uerborum Hebraeorum diligentissimus explicator est, sela, hoc est diapsalma, quod ex samech, lamed, he scribitur, \'semper1 transtulerit et inueniamus in psalmorum quoque fine diapsalma positum, ut est illud in tertio: dentes peccatorum contriuisti; domini est salus et super populum tuum benedictio tua, sela, id est \'semper\', et in uicesimo tertio: quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae, semper, et e contra in psalmis multorum uersuum penitus non inueniatur, in tricesimo uidelicet sexto et septuagesimo septimo et centesimo octauo decimo, rursus nonus psalmus distinguatur: canticum diapsalmatis, cum utique, si, ut quibusdam uidetur, diapsalma est indicium silentii, canticum silentii esse non possit. : [28.3.1] Ex quo animaduertimus hoc uerbum superiora pariter et 15. inferiora conectere aut certe docere sempiterna esse, quae dicta sunt, ut est illud in tertio: multi dicunt animae meae: non est salus illi in deo suo, semper, et rursum: uoce mea ad dominum clamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo, semper, et in quarto: ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? semper, et alibi: quae dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini, semper. [28.4.1–2] Scire autem debes apud Hebraeos in fine librorum unum e tribus solere subnecti, ut aut \'amen\' scribant aut (sela\' aut "salom1, quo exprimunt \'pacem\', unde et Salomon \'pacificus\' dicitur. igitur, ut nos solemus conpletis opusculis ad distinctionem rei alterius subsequentis medium interponere \'explicuit\' aut \'feliciter\' aut aliquid istiusmodi, ita et Hebraei aut, quae scripta sunt, roborant, ut dicant \'amen\', aut in sempiternum et scripta et scribenda commemorant, ut ponant \'sela\', aut transacta feliciter protestantur \'pacem\' in ultimo subnotantes. [28.5.1–28.6.1] Haec nos de intimo Hebraeorum fonte libauimus non opinionum riuulos persequentes neque errorum, quibus totus mundus expletus est, uarietate perterriti, sed cupientes et scire et docere, quae uera sunt. quod si tibi non uidetur. quid Origenes de diapsalmate senserit, uerbum interpretabor ad uerbum, ut, quia nouicia musta contemnis, saltim ueteris uini auctoritate ducaris. "Saepe perquirens causas, cur in quibusdam psalmis interponatur \'diapsalma5, obseruaui diligentissime in Hebraeo et cum Graeco contuli inuenique, quia, ubi lingua Hebraea \'sela\', Graeca uero habet \'semper\' aut quid istiusmodi, ibi Septuaginta et Theodotion et Symmachus transtulerint \'diapsalma). [28.6.2] neque uero nocet exemplis adfirmare, quod dicimus. in septuagesimo quarto psalmo, cuius principium est: confitebimur tibi, deus, confitebimur et inuocabimus nomen tuum, post illud: ego confirmaui columnas eius apud Septuaginta et Theodotionem et Symmachum est \'diapsalma\', pro quo apud Aquilam: ponderaui columnas eius, semper, in quinta autem editione: ego sum, qui paraui columnas eius, semper, in sexta uero: ego firmaui columnas eius, iugiter. porro. in Hebraeo habet post \'ammuda\', quod est \'columnas eius\', \'sela\'. [28.6.3] et rursum in septuagesimo quinto, cuius principium est: notus in ludaea deus, inuei nimus apud Septuaginta et Theodotionem post scutum et frameam et bellum \'diapsalma\', apud Symmachum post clipeum et gladium et bellum similiter *diapsalma\\ pro quo apud Aquilam post clipeum, gladium et bellum \'semper\', apud quintam editionem post scutum et romphaeam et bellum \'semper\'. in sexta uero post scutum et gladium et bellum \'in finem\', eratque rursum in Hebraeo post: \'umalama\', quod est \'et bellum\', possumus interpretari — et inposuit ei, inquit, superbumerale et cinxit eum secundum facturamsuperhumeralisetconstrinxiteaminipso. [29.4.5] uides ita hunc superhumerali cingi, quomodo Samuhel ephod bad illo nescio quo cingebatur. sed, ne te longius traham, hanc habeto sententiam, ubicumque in septuaginta interpretibus, hoc est in codicibus nostris, stccojj.Cc, id est \'superhumerale\'. legitur, in Hebraeo scriptum est ephod. quod quare alibi interpretari uoluerint et alibi ininterpretatum reliquerint, non est mei iudicii, cum hoc ipsum in pluribus fecerint, ut, quae alibi aliter atque aliter expresserant, nouissime translationis uarietate lassati ipsa Hebraica posuerint. [29.4.6–29.5.1] Aquila autem id, quod illi 6;tot7]v et lra) i\'\'5a dixerunt, švo°!L(X et !, tertium uisio pacis\' est. paulatim quippe peruenimus ad finem et post conculcationem ad pacem uisionis erigimur; ex qua pace Salomon, id est \'pacificus\', in ea natus est et factus est in pace locus eius et in figura Christi sub etymologia urbis \'domintffc dominantium). et \'rex regnantium\' nomen accepit. quid referamus Dauid et totam progeniem eius, quae in hac ciuitate regnauit? quanto Iudaea a ceteris prouinciis, tanto haec urbs cuncta sublimior est Iudaea. et ut coactius disseramus, totius prouinciae gloria metropoli uindicatur et, quidquid in membris laudis est, omne refertur ad corpus. [46.4.1] Iamdudum te cupientem in uerba prorumpere ipsi litterarum apices -sentiunt et uenientem contra charta intellegit quaestionem. respondeas quippe et dicas haec olim fuisse, quando dilexit dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob et fuerunt fundamenta eius in montibus sanctis — licet et haec possint altius interpretari —, postquam uero consurgentis domini uox illa pertonuit: ecce relinquetur uobis domus uestra deserta et flebiliter ruinam ipsius prophetauit dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens uolui congregare filios tuos sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti. ecce dimittetur uobis domus uestra deserta et, postquam uelum templi scissum est et circumdata ab exercitu Hierusalem et dominico cruore uiolata, tunc ab ea etiam angelorum praesidia et. [46.4.2–3] Christi gratiam recessisse; denique etiam Iosephum, qui uernaculus scriptor est Iudaeorum, adserere illo tempore, quo crucifixus est dominus, ex adytis templi uirtutum caelestium erupisse uocem dicentium: \'transmigremus ex his sedibus\', ex quibus et aliis apparere, ubi abundauit gratia, ibi superabundasse peccatum; et postquam audierunt apostoli: euntes ergo docete omnes gentes et ipsi apostoli dixerunt: oportebat quidem uobis primum adnuntiare uerbum; quoniam autem noluistis, ecce transimus ad gentes, tunc omne sacramentum Iudaeae et antiquam dei familiaritatem per apostolos in nationes fuisse translatam. [46.5.1–2] Ualida quidem quaestio et quae possit etiam eos, qui scripturarum aliquid adtigerunt, concutere, sed perfacile soluitur. numquam enim fleret eam dominus conruentem, nisi diligeret; fleuit et Lazarum, quia amabat illum. et hoc tamen prima fronte cognoscito, non loci, sed hominum fuisse peccatum, uerum, quia interfectio populi captiuitas ciuitatis est, propterea urbem deletam, ut populus puniretur, ideo templum subrutum, ut typicae hostiae tollerentur. ceterum, quantum ad locum pertinet, per profectus temporum multo nunc augustior est, quam ante fuit. uenerabantur quondam Iudaei sancta sanctorum, quia ibi erant cherubin et propitiatorium et arca testamenti et manna et uirga Aaron et altare aureum: nonne tibi uenerabilius uidetur sepulchrum domini? [46.5.3–46.6.1] quod quotienscumque ingredimur, totiens -iacere in sindone cernimus saluatorem et paululum ibidem commorantes rursum uidemus angelum sedere ad pedes eius et ad caput sudarium conuolutum. cuius sepulchri gloriam multo ante, quam excideretur a Ioseph, scimus Esaiae uaticinio prophetatam dicentis: et erit requies eius honor, quod scilicet sepulturae domini locus esset ab omnibus honorandus. Sed dicis: lquomodo in Apocalypsi Iohannis legimus: et occidet illos — haud dubium quin prophetas — bestia, quae ascendit ex abysso. et corpora eorum in plateis ciuitatis magnae, quae uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et dominus eorum crucifixus est? si enim\', ais, \'ciuitas magna, in qua crucifixus est dominus, spiritaliter Sodoma appellatur et Aegyptus, ergo Hierusalem Sodoma est et Aegyptus, in qua crucifixus est dominus\'. [46.6.2] primum scire te uolumus omnem sanctam scripturam non posse sibi esse contrariam et maxime unum aduersum se non discrepare librum et, ut plus adiciamus, eundem locum eiusdem libri. in Apocalypsi quippe, de qua nunc testimonium protulisti, ante decem circiter uersiculos scribitur: surge et metire templum dei et altare et adorantes in eo. atrium autem, quod estforis templum, eice foras et ne metiaris eum, quoniam datum est gentibus et ciuitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. [46.6.3] si enim Apocalypsis multo post passionem domini scripta est a Iohanne et in ea Hierusalem sancta ciuitas appellatur, quomodo rursum spiritaliter Sodoma uocatur et Aegyptus? nec statim potes dicere sanctam dici Hierusalem caelestem, quae futura est, et Aegyptum et Sodomam eam, quae conruit, appellari, quia de futura dicitur, quod bestia, quae ascensura est de abysso, faciat aduersus duos prophetas bellum et uincat illos et occidat et corpora eorum iaceant in plateis ciuitatis magnae. [46.6.4] de qua ciuitate et in fine eiusdem libri scribitur: et ciuitas in quadrato posita est et longitudo eius et latitudo tanta est, quanta et altitudo. et mensus est ciuitatem de harundine per stadia duodecim milia. longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt. et mensus est muros eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis, quae est angeli. et erat structura muri eius ex lapide iaspide, ipsa uero ciuitas auro mundo et cetera. [46.6.5–46.7.1] ubi quadrum est, nec longitudo nec latitudo appellari potest. et quae est ista mensura, ut tanta sit longitudo et latitudo, quanta et altitudo eius, et muri de lapide iaspide et tota ciuitas de auro mundo et fundamenta et plateae eius de lapidibus pretiosis et duodecim portae fulgentes margaritis? Cum ergo haec non possint carnaliter accipi — absurdum quippe est per duodecim milia stadiorum tantam ciuitatis longitudinem et latitudinem, quantam et altitudinem praedicari —, spiritaliter intellegenda sunt singula. et ciuitas magna, quam uidelicet prius aedificauit Cain et nominauit eam ex uocabulo filii sui, hic mundus accipiendus est, quem accusator fratrum suorum diabolus et fratricida periturus extruxit uitiis, sceleribus condidit, iniquitate conpleuit, qui spiritaliter appellatur Sodoma et Aegyptus. [46.7.2–3] de qua Sodoma scribitur: restituetur Sodoma in antiquum, quod scilicet ita restituendus sit mundus, ut ante fuit. neque enim possumus credere rursum aedificandam Sodomam et ceteras, Gomorram uidelicet et Adaman et Seboim, in perpetuos cineres relinquendas. Aegyptum autem numquam pro Hierusalem legimus, sed semper hunc mundum. et quia longum est de scripturis innumerabilia exempla congerere, unum testimonium proferamus, ubi manifestissime mundus hic Aegyptus appellatur. in epistula catholica ludas apostolus, frater Iacobi, scribit dicens: commonereautemuosuolo scientes semel omnia, quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans secundo eos, qui non crediderunt, perdidit. et ne putares de Iesu dici filio Naue, statim sequitur: [46.7.4–5] angelos uero, qui non seruauerunj; suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei uinculis aeternis sub caligine reseruauit. et ut credas, ubicumque simul Aegyptus et Sodoma et Gomorra nominantur, non loca, sed mundum hunc interpretari, statim iungit exemplum: sicutSodomaetGomorra et finitimae ciuitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes. et quid necesse est plura conquirere, cum post passionem et resurrectionem domini Mattheus euangelista commemoret: et petrae scissae sunt et sepulchra aperta et plurima corpora dormientium sanctorum surrexerunt. et egredientes de sepulchris post resurrectionem suam ingressi sunt sanctam ciuitatem et apparuerunt multis? [46.7.6–46.8.1] nec statim Hierosolyma caelestis, ut plerique ridicule arbitrantur, in hoc loco intellegitur, cum signum nullum esse potuerit apud homines domini resurgentis, si corpora sanctorum in caelesti Hierusalem uisa sunt. cum ergo et euangelistae et omnis scriptura Hierosolymam sanctam nominent ciuitatem et psalmista praecipiat: adoremus in loco, ubi steterunt pedes eius, ne patiaris audire eam appellari Sodomam et Aegyptum, per quam dominus iurari uetat, quia sit ciuitas magni regis. Maledictam terram nominant, quod cruorem domini hauserit, et quomodo benedicta loca putant, in quibus Petrus et Paulus, Christiani exercitus duces, sanguinem fudere pro Christo? si seruorum et hominum confessio gloriosa est, cur domini et dei non sit gloriosa confessio? martyrum ubique sepulchra ueneramur et sanctam fauillam oculis adponentes, si liceat, etiam ore contingimus: et monumentum, in quo dominus conditus est, quidam aestimant neglegendum? [46.8.2–3] si nobis non credimus, credamus saltim diabolo et angelis eius, qui, quotienscumque ante illud de obsessis . corporibus expelluntur, quasi in conspectu tribunalis Christi stantes contremescunt, rugiunt et sero dolent crucifixisse, quem timeant. si post passionem domini, ut scelerata uox concrepat, hic detestabilis locus est, quid sibi uoluit Paulus Hierosolymam festinare, ut ibi faceret pentecosten? qui retinentibus se locutus est dicens: quid facitis flentes et conturbantes cor meum? ego enim non solum ligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini Iesu. quid ceteri sancti et inlustres uiri, quorum uota et oblationes post praedicationem Christi ad fratres, qui erant Hierosolymis, deferebantur? [46.9.1–2] Longum est nunc ab ascensu domini usque ad praesentem diem per singulas aetates currere, qui episcoporum, qui martyrum, qui eloquentium in doctrina ecclesiastica uirorum Hierosolymam uenerint putantes se minus religionis, minus habere scientiae nec summam, ut dicitur, manum accepisse uirtutum, nisi in illis Christum adorassent locis, in quibus primum euangelium de patibulo coruscauerat. certe, si etiam praeclarus orator reprehendendum nescio quem putat, quod litteras Graecas non Athenis, sed Lilybaei, Latinas non Romae, sed in Sicilia didicerit, quod uidelicet unaquaeque prouincia habeat aliquid proprium, quod alia aeque habere non possit, cur nos putamus absque Athenis nostris quemquam ad studiorum fastigium peruenisse? [46.10.1–2] Nec hoc dicimus, quo rennuamus regnum dei intra nos esse et sanctos uiros etiam in ceteris esse regionibus, sed quo hoc adseramus uel maxime, eos, qui in toto orbe sunt primi, huc pariter congregari. ad quae nos loca non ut primae, sed ut extremae uenimus, ut primos in eis omnium gentium cerneremus. certe flos quidam et pretiosissimus lapis inter ecclesiastica ornamenta monachorum et uirginum chorus est. quicumque in Gallia fuerit primus, huc properat. diuisus ab orbe nostro Britannus, si in religione processerit, occiduo sole dimisso quaerit locum fama sibi tantum et scripturarum relatione cognitum. quid referamus Armenios, quid Persas, quid Indiae et Aethiopum populos ipsamque iuxta Aegyptum fertilem monachorum, Pontum et Cappadociam, Syriam Coelen et Mesopotamiam cunctaque orientis examina? quae iuxta saluatoris eloquium dicentis: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae concurrunt ad haec loca et diuersarum nobis uirtutum specimen ostendunt. [46.10.3–4] uox quidem dissona, sed una religio. tot paene psallentium chori, quot gentium diuersitates, et inter haec, quae uel prima in Christianis uirtus est, nihil adrogans, nihil de continentia supercilii: humilitatis inter omnes contentio est. quicumque nouissimus fuerit, hic primus putatur. in ueste nulla discretio, nulla admiratio. utcumque placuerit incedere, nec detractionis nec laudis est. ieiunia quoque neminem subleuant; nec defertur inediae nec moderata saturitas condemnatur. suo domino stat unusquisque aut cadit. nemo iudicat alterum, ne a domino iudicetur. et quod in plerisque prouinciis familiare est, ut genuino dente se lacerent, hic penitus non habetur. procul luxuria, procul uoluptas. [46.11.1] Tanta in ipsa urbe orationum loca, ut ad peragrandum dies sufficere non possit: uerum, ut ad uillulam Christi et ad Mariae diuersorium ueniamus — plus enim laudat unusquisque, quod possidet —, quo sermone, qua uoce speluncam tibi possumus saluatoris exponere? et illud praesepe, in quo infantulus uagiit, silentio magis quam infirmo sermone honorandum est. ubi sunt latae porticus? ubi aurata laquearia? ubi domus miserorum poenis et damnatorum labore uestitae? ubi ad instar palatii opibus priuatorum extructae basilicae, ut uile corpusculum hominis pretiosius inambulet et, quasi mundo quicquam possit esse ornatius, tecta sua magis uelit aspicere quam caelum? [46.11.2–46.12.1] ecce in hoc paruo terrae foramine caelorum conditor natus est. hic inuolutus pannis, hic uisus a pastoribus, hic demonstratus ab stella, hic adoratus a magis. et, puto, sanctior locus est rupe Tarpeia, quae de caelo saepius fulminata ostendit, quid domino displiceret. Lege Apocalypsin Iohannis et, quid de muliere purpurata et scripta in eius fronte blasphemia, septem montibus, aquis multis et Babylonis cantetur exitu, contuere. exite, inquit dominus, de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis. ad Hieremiam quoque regrediens scriptum pariter adtende: fugite de medio Babylonis et resaluate unusquisque animam suam. cecidit enim, cecidit Babylon illa magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi. [46.12.2] est quidem ibi sancta ecclesia, sunt tropea apostolorum et martyrum, est Christi uera confessio et ab apostolis praedicata fides et gentilitate calcata in sublime se cotidie erigens uocabulum Christianum, sed ipsa ambitio, potentia, magnitudo urbis, uideri et uidere, salutari et salutare, laudare et detrahere, audire uel proloqui et tantam frequentiam hominum saltim inuitum pati a proposito monachorum et quiete aliena sunt. aut enim uidemus ad nos uenientes et silentium perdimus, aut non uidemus et superbiae arguimur. interdumque, ut uisitantibus reddamus uicem, ad superbas fores pergimus et inter linguas rodentium ministrorum postes ingredimur auratos. [46.12.3–46.13.1] in Christi uero, nt supra diximusr uillula tota rusticitas et extra psalmos silentium est. quocumque te uerteris, arator stiuam tenens alleluia decantat, sudans messor psalmis se auocat et curua adtondens uitem falce uinitor aliquid Dauiticum canit. haec sunt in hac prouincia carmina, hae, ut uulgo dicitur, amatoriae cantiones, hic pastorum sibilus, haec arma culturae. Uerum quid agimus nec, quid deceat, cogitantes solum, quod cupimus, hoc uidemus? o quando illud tempus adueniet, cum anhelus nuntium uiator adportet, Marcellam nostram ad Palaestinae litus adpulsam, et toti monachorum chori, tota uirginum agmina concrepabunt? obuiam iam gestimus occurrere et non expectato uehiculo concitum pedibus ferre corpus. tenebimus manus, ora cernemus et a desiderato uix auellemur amplexu. [46.13.2] ergone erit illa dies, quando nobis liceat speluncam saluatoris intrare? in sepulchro domini flere cum sorore, flere cum matre? crucis deinde lignum lambere et in oliueti monte cum ascendente domino uoto et animo subleuari? uidere exire Lazarum fasceis conligatum et fluenta Iordanis ad lauacrum domini puriora? inde ad pastorum caulas pergere, in Dauid orare mausoleo, Amos prophetam etiam nunc bucina pastorali in sua conspicere rupe clangentem? ad Abraham, Isaac et Iacob, trium quoque inlustrium feminarum uel tabernacula properare uel memorias? uidere fontem, in quo a Philippo eunuchus est tinctus? Samariam pergere et Iohannis baptistae Helisaeique et Abdiae pariter cineres adorare? ingredi speluncas, in quibus persecutionis et famis tempore prophetarum agmina sunt nutrita? [46.13.3] ibimus ad Nazareth et iuxta interpretationem nominis eius \'florem\' uidebimus Galilaeae. haud procul inde cernetur Cana, in qua aquae in uinum uersae sunt. pergemus ad Itabyrium et ad tabernacula saluatoris, non, ut Petrus quondam uoluit, (eum) cumMoysi etHelia, sed cum patre cernemus et spiritu sancto. inde ad mare ueniemus Gennesareth et de quinque et septem panibus uidebimus in deserto quinque et quattuor milia hominum saturata. apparebit oppidum Naim, in cuius portis uiduae filius suscitatus est. uidebitur Hermonin et torrens Endor, in quo superatus est Sisara. Capharnaum quoque signorum domini familiaris, sed et omnis pariter Galilaea cernetur. [46.13.4] tunc, comitante Christo cum per Selo et Bethel et cetera loca, in quibus ecclesiae quasi quaedam uictoriarum domini sunt erecta uexilla, ad nostram speluncam redierimus, canemus iugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus et uulneratae iaculo saluatoris in commune dicemus: inueni, quem quaesiuit anima mea: tenebo eum et non dimittam illum. XLVII. AD DESIDERIUM [47.1.1–2] Lecto sermone dignationis tuae, quem mihi nec opinanti tua beniuolentia tribuit, gauisus quidem sum testimonium honesti et eloquentissimi uiri, sed in memet reuersus satis dolui indignum tantis laudibus atque praeconio opprimi me potius quam leuari. scis enim dogma nostrum humilitatis tenere uexillum et per ima gradientes ad summa nos scandere. quotus igitur ego uel quantus sum, ut eruditae uocis merear testimonium, ut mihi ab eo palma eloquentiae deferatur, qui scribendo disertissime deterruit, ne scriberem? uerumtamen audendum est et caritas, quae non quaerit, quae sua sunt, sed quae proximi, reddat salutationis officia, quoniam locum inplere non ualet praeceptoris.- [47.2.1–2] Gratulor tibi et sanctae atque uenerabili sorori tuae Serenillae, quae (psptov6{j.ois calcatis fluctibus saeculi ad Christi tranquilla peruenit, quamquam hoc. nominis uaticinium etiam in te praedestinatum sit. legimus enim sanctum quoque Danihelum appellatum \'desideriorum uirum\' et amicum dei, quia mysteria eius scire desiderabat. itaque, quod uenerabilis Paula me est deprecata, ut facerem, sponte facio hortorque uos et precor per domini caritatem, ut nobis uestros tribuatis aspectus et per occasionem sanctorum locorum tanto ditetis munere. certe, si consortia displicuerint, adorasse, ubi steterunt pedes domini, pars fidei est et quasi recentia natiuitatis et crucis ac passionis uidisse uestigia. [47.3.1–2] Opusculorum-meorum, quia plurima euolauerunt de nidulo suo et temerario editionis honore uulgata sunt, nihil misi, ne eadem forsitan mitterem, quae habebas. quodsi exemplaria libuerit mutuari, uel a sancta Marcella, quae manet in Auentino, uel a LQth temporis nostri, Domnione, uiro sanctissimo, accipere poteris. ego autem opperiens praesentiam tuam aut totum dabo, cum adfueris, aut, si hoc aliquae impedierint difficultates, quaecumque praeceperis, libens mittam. scripsi librum de inlustribus uiris ab apostolis usque ad nostram aetatem imitatus Tranquillum Graecumque Apollonium et post catalogum plurimorum me quoque in calce uoluminis quasi abortiuum et minimum omnium Christianorum posui; ubi mihi necesse fuit, usque ad quartum decimum annum Theodosii principis quae scripserim, breuiter adnotare: quem librum cum a supra dictis sumpseris, quidquid de indice minus habueris, -paulatim scribi faciam, si uolneris. t XLVIII (XLIX VALL.). AD PAMMACHIUM [48.1.1–48.2.1] Christiani interdum pudoris est etiam apud amicos tacere et humilitatem suam magis silentio consolari quam retractando ueteres amicitias ambitionis crimen incurrere. quamdiu tacuisti, tacui nec expostulare umquam super hac re uolui, ne non amicum quaerere, sed potentiorem uiderer expetere. nunc autem prouocatus officio litterarum primas semper partes habere temptabo et non tam rescribere quam scribere, ut et uerecunde hucusque tacuisse et uerecundius loqui coepisse cognoscar. De opusculis meis contra Iouinianum quod et prudenter et amanter feceris exemplaria subtrahendo, optime noui. sed nihil profuit ista diligentia, cum aliquanti ex urbe uenientes mihi eadem lectitarint, quae se Romae excepisse referebant. in hac quoque prouincia iam libri fuerant diuulgati et, ut ipse legisti, nescit uox missa reuerti. [48.2.2–3] non sum tantae felicitatis, quantae plerique huius temporis tractatores, ut nugas meas, quando uoluerim, emendare possim. statim ut aliquid scripsero, aut amatores mei aut inuidi diuerso quidem studio, sed pari certamine in uulgus nostra disseminant et uel in laude uel in uituperatiorie nimii sunt non meritum stili, sed suum stomachum sequentes. itaque, quod solum facere potui, ajEoXopatmov ipsius operis tibi itpooscpcav/jaa, quem cum legeris, aut ipse pro nobis ceteris satisfacies aut, si tu quoque narem contraxeris, illam apostoli Tcspixojnijv, in qua de uirginitate et nuptiis disputat, aliter disserere conpelleris. [48.3.1–2] Nec hoc dico, quo te ad scribendum prouocem, cuius in sacris litteris studium prae me fero, sed ut alios, qui nos lacerant, hoc facere conpellas. norunt litteras, uidentur sibi scioli: possunt me non reprehendere, sed docere. si aliquid scripserint, magis ex operis eorum conparatione mea interpretatio neglegetur. lege, quaeso te, et diligenter apostoli uerba considera, et tunc uidebis me propter calumniam declinandam multo plus, quam ille uoluit, in maritos fuisse clementem. Origenes, Dionysius, Pierius, Eusebius Caesariensis, Didymus, Apollinaris latissime hanc epistulam interpretati sunt; quorum Pierius, cum sensum apostoli uentilaret atque dissereret et proposuissetillud exponere: uolo autem omnes esse sicut me ipsum, adiecit: ταῦτα λέγω Παῦλος ἄντικρυς ἀγαμίαν κηρύσσει. [48.3.3–48.4.1] quod hic peccatum meum, quae duritia? uniuersa, quae scripsi, huic sententiae couparata lenissima sunt. reuolue omnium, quos supra memoraui, commentarios et ecclesiarum bibliothecis fruere, et magis concito gradu ad optata coeptaque peruenies. Audio totius in te urbis studia concitata, audio pontificis et populi uoluntatem pari mente congruere. minus est tenere sacerdotium quam mereri. libros sedecim prophetarum, quos in Latinum de Hebraeo sermone uerti, si legeris et delectari te hoc opere conperero, prouocabis nos etiam cetera clausa armario non tenere. [48.4.2] transtuli nuper Iob in linguam nostram; cuius exemplar a sancta Marcella, consobrina tua, poteris mutuari. lege eundem Graecum et Latinum et ueterem editionem nostrae translationi conpara, et liquido peruidebis, quantum distet inter ueritatem et mendacium. miseram quaedam τῶν ὑπομνημάτων in prophetas duodecim sancto patri Domnioni, Samuhelem quoque et Malachim, id est quattuor Regum libros.. quae si legere uolueris, probabis, quantae difficultatis sit diuinam scripturam et maxime prophetas intellegere, et interpretum uitio, quae apud suos purissimo cursu orationis labuntur, apud nos scatere uitiis. [48.4.3] porro eloquentiam, quam pro Christo in Cicerone contemnis, in paruulis ne requiras. ecclesiastica interpretatio, etiam si habet eloquii uenustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scholis paucisque discipulis, sed uniuerso loquatur hominum generi. - XLIX (XLVIII VALL.). APOLOGETICUM AD PAMMACHIUM [49.1.1] Quod ad te huc usque non scripsi, causa fuit silentium tuum. uerebar enim, ne, si tacenti scriberem, molestum me magis quam officiosum putares. nunc autem prouocatus dulcissimis litteris tuis et huiuscemodi litteris, quae me ad philosophiam nostri dogmatis prouocarent, et condiscipulum quondam et sodalem et amicum obuiis, ut aiunt, manibus excipio defensoremque meorum opusculorum paro, ita tamen, si ante te placatum indicem habuero, immo, si oratorem meum super omnibus, quae in me arguuntur, instruxero. hoc enim et Tullius tuus et ante illum in breui et solo uolumine scribit Antonius, primam causae esse uictoriam diligenter causam, pro qua dicturus es, discere. [49.2.1–2] Reprehendunt in me quidam, quod in libris, quos aduersum Iouinianum scripsi, nimius fuerim uel in laude uirginum uel in suggillatione nuptarum, et aiunt condemnationem quodammodo esse matrimonii in tantum pudicitiam praedicari, ut nulla posse uideatur inter uxorem et uirginem conparatio derelinqui. ego si bene problematis memini, inter Iouinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet uirginitati nuptias, nos subiciamus; ille uel parum uel nihil, nos multum interesse dicamus. denique idcirco te post dominum faciente damnatus est, quod ausus sit perpetuae castitati matrimonium conparare. aut, si id ipsum uirgo putatur et nupta, cur piaculum uocis huius Roma audire non potuit? uirgo a uiro, non uirgo a partu. medium esse nihil potest: aut mea sententia sequenda est aut Iouiniani. [49.2.3] si reprehendor, quod nuptias uirginitati subicio, laudetur ille, qui conparat; si autem damnatus est, qui aequales putabat, damnatio eius mei operis testimonium sit. si saeculi homines indignantur in minori gradu se esse quam uirgines, miror clericos et monachos et continentes id non laudare, quod faciunt. castrant se ab uxoribus suis, ut imitentur uirginum castitatem, et id ipsum uolunt maritos esse, quod uirgines? aut iungantur itaque uxoribus suis, quibus renuntiauerant, aut, si se abstinuerint, etiam tacentes fatebuntur melius esse, quod nuptiarum operi praetulerunt. [49.2.4–5] an rudis in scripturis et nunc primum sacra uolumina legens lineam et, ut ita dicam, tenue dicendi filum inter uirginitatem et nuptias seruare non potui? uidelicet nesciebam dictum: noli esse iustus multum et, dum unum latus protego, in altero uulneratus sum atque, ut manifestius loquar, dum contra Iouinianum presso gradu pugno, a Manicheo mea terga confossa sunt. nonne, quaeso, statim in principio operis mei ista praefatus sum? neque uero Marcionis et Manichei dogma sectantes nuptiis detrahimus. nec Tatiani, principis Encratitarum, errore decepti omnem coitum spurcum putamus, qui non solum nuptias, sed cibos quoque, quos deus creauit ad utendum, damnat et reprobat. scimus in domo magna non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alius aedificat aurum, argentum, lapides pretiosos, alius e contrario faenum, ligna, stipulam. [49.2.6–7] non ignoramus honorabiles nuptiasetcubileinmaculatum. legimusprimamdei sententiam: \'crescite etmultiplicamini etreplete terram\', sed ita nuptias recipimus, ut uirginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis poma praeferantur et fructus? ut poma ex arbore, frumentum ex stipula, ita uirginitas e nuptiis. centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus, quamquam de una terra et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. triginta referuntur ad nuptias; nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli osculo se conplexans et foederans maritum pingit. et coniugem. sexaginta uero ad uiduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et superiori digito deprimuntur, quantoque maior est difficultas expertae quondam uoluptatis inlecebris abstinere, tanto maius et praemium. [49.2.8–49.3.1] porro centesimus numerus — diligenter quaeso, lector. adtende — de sinistra transfertur ad dextram, et isdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeua nuptae significantur et uiduae, circulum faciens exprimit uirginitatis coronam. Oro te, qui haec loquitur, damnat nuptias? aurum uirginitatem, argentum diximus matrimonium. centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum de una terra et de una exposuimus semente generari, licet multum in numero differat. et quisquam tam iniquus lector. erit, ut non ex meis dictis, sed ex suo me sensu iudicet? et certe multo clementiores erga coniugia fuimus omnibus paene Latinis et Graecis tractatoribus, qui centesimum numerum ad.martyras referunt, sexagesimum ad uirgines, tricesimum ad uiduas. atque ita fit iuxta illorum sententiam, ut de bona terra et de patris familiae semine excludantur mariti. [49.3.2–49.4.1] uerum in principio cautus, in reliquis forsitan inprouidus fuerim: nonne post partitionem opusculi, cum ad quaestiones uenirem, statim intuli: uos quaeso, utriusque sexus uirgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adiuuetis. cunctorum in commune Iouinianus hostis est? quorum orationibus indigeo et quos adiutores mei operis precor, eos possum Manichei errore damnare? Curramus ad reliqua — neque enim epistulae patitur breuitas diutius in singulis inmorari —: interpretantes illud apostoli testimonium: uxor proprii corporis non habet potestatem, sed uir; similiter et uir corporis sui non habet potestatem, sed uxor, haec subiunximus: omnis hic quaestio de his est, qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et dominus in euangelio prohibuit. [49.4.2–3] unde et apostolus: \'bonum est\', ait, \'homini mulierem non tangere\', sed quia, qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu se non ualet abstinere nec dare repudium non peccanti, \'reddat coniugi debitum\', quia sponte se alligauit, ut reddere cogeretur. qui domini dicit esse praeceptum, ne dimittantur uxores, et absque consensu, quod deus coniunxit, homo non separat, hic potest dici nuptias condemnare? rursum in consequentibus: sed unusquisque, ait, proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius autem sic. quam sententiam nos exponenteshaecintulimus: quid, inquit, uelim, perspicuum est. sed quoniam in ecclesia diuersa sunt dona, concedo et nuptias, ne uidear damnare naturam. simulque considera, quod aliud donum uirginitatis sit, aliud nuptiarum. [49.4.4–5] si enim eadem esset merces nuptarum et uirginum, numquam dixisset post praeceptum continentiae: \'sed unusquisque proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius autem sic\'.ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecusdiuersitas. concedoetnuptiasessedeidonum, sed inter donum et donum magna diuersitas est. denique et apostolus de eodem post incestum paenitente: \'e contrario\', inquit, \'donate ei et consolamini\' et: \'si cui quid donastis, et ego1. ac ne putaremus donum hominis contemnendum, addidit: \'nam et ego, quod donaui, si quid donaui, propter uos coram Christo). [49.4.6–49.5.1] diuersa dona sunt Christi. unde et Ioseph in typo eius uariam habebat tunicam et n psalmo quadragesimo quarto adstitit regina a dextris eius in nestitn deaurato circumdata uarietate. et Petrus apostolos: «sicut coheredes*, ait, \'mnltiplicis gratiae*, quod significantius Graece dieitur zsiXIJ-T,;, id est "nariae*. Bogo. quae est ista contentio claudere oculos nec apertissimum lumen aspicere? in ecclesia diximus dona diuersa et aliud donum uirginitatis. aliud nuptiarum. et post paululum: concedo et nuptias esse dei donum, sed inter donum et donum magna dinersitas est. et quod dei donum uoce apertissima pronuntiamus, damnare dicimur? [49.5.2] porro, si Ioseph in typo domini accipitur, tunica eius uaria atque distincta in uirginibus, uiduis, continentibus ae maritis est et potest uideri quasi alienus, qui de tunica Christi eBt, cum et ipsam reginam, hoc est ecclesiam saluatoris, in uestitu deaurato eadem uarietate circumdatam dixerimus? sed et in consequentibus de coniugio disputantes eundem sensum secuti sumus: hie locus ad praesentem eontrouersiam non pertinet. dotet enim iuxta sententiam domini uxorem excepta causa fornieationis non repudiandam et repudiatam uiuo marito alteri non nubere aut certe uiro suo debere reeoneiliari. [49.5.3–49.6.1] nee non et alie loco: \'Mulier alligata est, quanto tempore nir eius uiuit- quodsi dormierit nir eius. libera est: eai uult, nubat, tantum in domino\', id est Christiano. qui secundas nuptias tertiasque concedit in domino, primas cum ethnico prohibet. Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei et uideant me secundas et tertias nuptias in domino concessisse. qui secundas et tertias non damnaui, primum potui damnare matrimonium? in eo quoque loco, ubi interpretamur capitulum apostoli: circumcisus aliquis uocatus est: non adducatpraeputium. in praeputio uocatus est: non circumcidatur, licet quidam-prudentissimi interpretes scripturarum hoc de circumcisione et seruitute dictum esse contendant, nonne apertissime foedera seruauimus nuptiarum? [49.6.2] diximus enim: \'si in praeputio quis uocatus est, non circumcidatur.\' habebas, in.quit, uxor, cum credidisti; noli fidem Christi causam putare discidii, quia in pace nos uocauit deus. \'circumcisio nihil est et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei\'. nihil enim prode est absque operibus caelibatus et nuptiae, cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur et hac lege uirgines quoque Uestae et Iunonis uniuirae in sanctarum queant ordine numerari. [49.6.3] et post paululum: \'seruus uocatus es: non sit tibi curae; sed et si potes liber fieri, magis utere\\ etiam si habes, inquit, uxoremetilli alligatuseset soluis debitum et non habes tui corporis potestatem atque — ut manifestius loquar — seruus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam nec de amissa uirginitate suspires. sed etiam sipotescausasaliquas inuenire discidii, ut libertatem pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere. habeto paulisper uxorem nec praecurras morantem: expecta, dum sequitur. si egeris patienter, coniux mutabitur in sororem. [49.7.1–2] In eo quoque loco, ubi tractauimus, cur dixisset apostolus: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis, ita uirginitatem extulimus, ut nuptiarum ordinem seruaremus: si uirginitatem dominus imperasset, uidebatur nuptias condemnare et hominum auferre seminarium, unde et ipsa uirginitas nascitur. si praecidisset radicem, quomodo fruges quaereret? nisi ante fundamentaiecisset, qua ratione aedificium extrueret et operturum cuncta desuper culmen inponeret? si radicem nuptias, uirginitatem fruges diximus, si fundamentum matrimonium et aedificium uel culmen perpetuam castitatem, quisquam uel tam inuidus uel tam caecus obtrectator mei erit, ut in eadem domo aedificium et culmen uideat, fundamentum, quod aedificium et culmen portat, ignoret? porro in alio loco proponentes apostoli testimonium, in quo ait: alligatus es uxori: noli quaerere solutionem; solutus es ab uxore: noli quaerere uxorem, ilico ista subiecimus: habet unusquisque nostrum terminos suos; redde mihi meum et tu tene tuum. si alligatus es uxori, ne illi des repudium; si solutus sum ab uxore, non quaeram uxorem. ut ego non soluo coniugia, si semel ligata sunt, ita tu non liges, quod solutum est. [49.7.3] sed et in alio testimonio, quid de uirginitate et nuptiis senserimus, manifestissime declaratur: non inponit nobis apostolus laqueum nec cogit esse, quo5 nolumus, sed suadet, quod honestum est et decorum, et intente facit seruire domino et semper esse sollicitum et expectare paratum domini uoluntatem, ut, cum quid imperauerit, quasi strenuus et armatus miles statim inpleat, quod praeceptum est, et hoc faciat sine ulla distentione. quae data est secundum Ecclesiasten hominibus huius mundi, ut distendantur in ea. [49.7.4–49.8.1] in fine quoque conparationis nuptarum et uirginum disputationem nostram hoc sermone conclusimus: ubi bonum et melius est, ib boni et melioris non unum est praemium;etnbinon unum praemium, ibi utique dona diuersa. tantum est igitur inter nuptias et uirginitatem, quantum inter non peccare et benefacere, immo, ut leuius dicam, quantum inter bonum et melius. Porro in consequentibus, cum dicimus: finita disputatione coniugiorum et uirginitatis et interutrumque cauto moderamine praeceptorum, ut nec ad sinistram nec ad dextram diuerteret, sed uia regia graderetur et illud inpleret: \'ne sis multum iustus\', rursummonogamiam digamiae conparat et, quomodonuptiassubdideratuirginitati, itadi gami am n uptiis subicit, nonne perspicue ostendimus, quae sit in scripturis sanctis sinistra, quae dextra, et quid significet: ne sis multum iustus? [49.8.2] quod uidelicet sinistra sit, si Iudaeorum et gentilium sequamur libidinem et semper aestuemus ad coitum dextra, si Manicbeorum sequamur errorem et simulatae pudicitiae retibus inplicemur, uia autem regia sit ita adpetere. uirginitatem, ne nuptiae condemnentur. praeterea quis tam iniquus meorum opusculorum iudex erit, ut prima matrimonia damnare me dicat, cum etiam de secundis nuptiis dixisse me legerit? concedit apostolus secundas nuptias, sed uolentibus, sed his, quae se continere non possunt, ne luxuriatae in Christo nubere uelint habentes damnationem, quod fidem primam inritam fecerint, et hoc concedit, quia multae abierunt retro Satanan. ceterum beatiores erunt, si sic permanserint. [49.8.3–4] continuoque subiungit apostolicam auctoritatem: \'secundum meum consilium\'. porro, ne auctoritas apostoli quasi leuior uideretur, addidit: \'puto autem, quod et ego spiritum dei babeam). ubi ad continentiam prouo\'cat, ibi non hominis, sed spiritus dei consilium est. ubi autem nubendi concedit ueniam, spiritum dei non nominat, sed prudentiae librat consilium ita singulis relaxans, ut unusquisque ferre potest. propositis quoque testimoniis, in quibus apostolus secundas concedit nuptias, statim subiecimus: quomodo uirginibus fornicationis periculum concedit nuptias et excusabile facit, quod per se non adpetitur, ita eadem fornicatio concedit uiduis secundamatrimonia. meliusestenim, licetalterum et tertium, unum uirum nosse quam plurimos, id \' est: tolerabilius est uni homini prostitutam esse quam multis. facessat calumnia! [49.8.5] de secundo hic et tertio et quarto, si libeat, matrimonio disputauimus, non de primo, ne quis in eo, quod diximus: uni homini prostitutam esse quam multis. ad primum maritum referat, cum omnis nobis quaestio de digamia et trigamia fuerit. denique digamiae et trigamiae disputationem hac calce signauimus: \'omnia licent, sed non omnia expediunt\'. non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, octogamos. plus aliquid inferam: etiam scortatorem recipio paenitentem. quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est. [49.9.1] Erubescat calumniator meus dicens me prima damnare matrimonia, quando legit: non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, octogamos. aliud est non damnare, aliud praedicare; aliud est ueniam concedere, aliud laudare uirtutem. si autem in eo durus uideor, quia dixi: quidquid aequaliter licet, aequa lance pensandum est, puto non me crudelem iudicabit et rigidum, qui alia loca uirginitati et nuptiis, alia trigamis et octogamis et paenitentibus (scortatoribus) legerit praeparata. [49.9.2–3] Christum in carne uirginem, in spiritu monogamum, quod unam haberet ecclesiam, noster in reliquis sermo testatus est: et crediti sumus nuptias condemnare! damnare dicor nuptias, cuius hic sermo est: nullique dubium est sacerdotes de Aaron et Eleazar et Finees stirpe generatos. qui cum et ipsi uxores habuerint, recte nobis opponerentur, si errore Encratitarum contenderemus matrimonia reprobanda. Tatianum, Encratitarum principem, qui abicit matrimonia, reprehendimus, et ipsi nuptias condemnamus? rursumque, ubi uirgines et uiduas conparo, quid de nuptiis senserim et quomodo tres gradus uirginitatis uiduitatisque et continentiae et coniugii fecerim, declarant ipsa, quae scripta sunt: nonnego beatas esse uiduas, quae ita postbaptismum manserint, nec illarum detraho merito, quae cum uiris in castitate perdurant, sed sicut hae maioris apud deum praemii sunt quam nuptae coniugali officio seruientes, ita et ipsae aequo patiantur animo uirginitatem sibi praeferri. [49.10.1] Ad Galatas quoque testimonium apostoli proponentes: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro tiuiuscemodi sensum intulimus: opera legis et nuptiae sunt. unde et maledicuntur in ea, quae non habent filios. quae si conceduntur etiam in euangelio, aliud est indulgentiam infirmitati tribuere, aliud uirtutibus praemia polliceri. ecce perspicue nuptias diximus concedi in euangelio, sed tamen easdem in suo officio permanentes praemia castitatis capere non posse. quod si indigne accipiunt mariti, non mihi irascantur, sed scripturis sanctis, immo episcopis, presbyteris et diaconis et uniuerso choro sacerdotali et Leuitico, qui se nouerunt hostias offerre non posse, si operi seruiant coniugali. [49.10.2] sed et in eo loco, ubi de Apocalypsi testimonium posuimus, nonne manifestum est, quid de uirginibus, uiduis et coniugibus senserimus? hi sunt, qui cantant canticum nouum, quod nemo potest cantare, nisi qui uirgo est. hi sunt primitiae dei et agni et sine macula. si uirgines primitiae dei sunt, ergo uiduae et in matrimonio continentes erunt post primitias, id est in secundo et tertio gradu. in secundo et tertio gradu uiduas ponimus et maritas, et heretico furore damnare dicimur nuptias? [49.11.1–2] Multa sunt, quae per omnem librum cauto moderamine de uirginitate, de uiduis, de nuptiis diximus. sed breuitatis studio unum adhuc ponam testimonium, cui non reor contradicturum nisi eum, qui aut inimicum se probare uoluerit aut uaecordern. nam cum proposuissem, quod dominus isset ad nuptias in Cana Galilaeae, post quaedam etiam haec addidi: qui enim semel iuit ad nuptias, semel docuit esse nubendum. et tunc uirginitati posset officere, si nuptias post uirginitatem et uiduitatis castimonia non in gradu tertio poneremus; nunc autem, cum hereticorum sit damnare coniugia et dei spernere conditionem, quidquiddelaudedixerintnuptiarum, libenter audimus. ecclesia enim matrimonia non damnat, sed subicit, nec abicit, sed dispensat sciens, ut supra diximus, in domo magna non solum uasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et alia esse in honorem, alia in contumeliam, et quicumque se mundauerit, eum futurum esse uas honorabile et necessarium, in omne opus bonum praeparatum. [49.11.3–49.12.1] quidquid, inquam, de laude dixerint nuptiarum, libenter audimus. laudari nuptias libenter audimus, et nuptias condemnamus? ecclesia matrimonia non damnat, sed subicit — uelitis nolitis, mariti, subicit — uirginitati et uiduitati. ecclesia nuptias, sed nuptias in suo opere permanentes subicit, non damnat, nec abicit, sed dispensat. in potestate uestra est, si uelitis, secundum pudicitiae gradum scandere. quid indignamini, si in tertio stantes nolitis ad superiora properare? Igitur, cum totiens et tam crebro lectorem admonuerim et per singula paene tractatuum milia cautus uiator incesserim, me ita recipere nuptias, ut eis continentes, uiduas uirginesque praeferam, debuerat prudens et benignus lector etiam ea, quae uidebantur dura, aestimare de ceteris et non in uno atque eodem libro criminari me diuersas sententias protulisse. [49.12.2] quis enim tam hebes et sic in scribendo rudis, ut idem damnet et laudet, aedificata destruat, destructa aedificet et, cum aduersarium uicerit, suo nouissime mucrone feriatur? si rusticani homines et uel rhetoricae uel dialecticae artis ignari detraherent mihi, tribuerem ueniam inperitiae nec accusationem reprehenderem, ubi non uoluntatem in culpa cernerem, sed ignorantiam; nunc uero, cum diserti homines et liberalibus studiis eruditi magis uolunt laedere quam intellegere, breuiter a me responsum habeant: corrigere eos debere peccata, non reprehendere. [49.12.3–4] patet campus, stat e contra acies, aduersarii dogma manifestum est et — ut Uergilianum aliquid inferam — illum aspice contra, qui uocat: respondeant aliter, teneant modum in disputando et me, in libris suis quid uel praetermiserim uel addiderim, doceant. reprehensores non audio, sequor magistros. delicata doctrina est pugnanti ictus dictare de muro et, cum ipse unguentis delibutus sis, cruentum militem accusare formidinis. nec haec dicens statim iactantiae reus sum, quod ceteris dormientibus solus pugnauerim, sed hoc dico, cautius eos posse pugnare, qui me uiderint uulneratum. nolo tale certamen, in quo te tantum protegas, et torpente dextera sinistra clipeum circumferri. aut feriendum tibi est aut cadendum. non possum te aestimare uictorem, nisi aduersarium uidero trucidatum. [49.13.1–2] Legimus, O eruditissimi uiri, in scolis pariter et Aristotelia illa uel de Gorgiae fontibus manantia simul didicimus, plura uidelicet esse genera dicendi et inter cetera aliud esse γυμναστικῶς scribere, aliud δογματικῶς: in priori uagam esse disputationem et aduersario respondentem nunc haec nunc illud proponere, argumentari, ut libet, aliud loqui, aliud agere, panem, ut dicitur, ostendere, lapidem tenere; in sequenti autem aperta frons et, ut ita dicam, ingenuitas necessaria est. aliud est quaerere, aliud definire: in altero pugnandum, in altero docendum est. tu me stantem in proelio et de uita periclitantem studiosus magister doceas. noli ex obliquo et, unde non putaris, uulnus inferre: directo percute gladio. turpe tibi est hostem dolis perire, non uiribus; quasi non et haec ars summa pugnantium sit, alibi minitari et alibi percutere. [49.13.3–4] legite, obsecro uos, Demosthenen, legite Tullium; ac ne forsitan rhetores uobis displiceant, quorum artis est uerisimilia magis quam uera dicere, legite Platonem, Theophrastum, Xenophonta, Aristotelen et reliquos, qui de Socratis fonte manantes diuisis cucurrere fluminibus: quid in illis apertum, quid simplex est? quae uerba non sensuum? qui sensus non uictoriae? Origenes, Methodius, Eusebius, Apollinaris multis uersuum milibus scribunt aduersus Celsum et Porphyrium: considerate, quibus argumentis et quam lubricis problemata diaboli spiritu contexta subuertant et, quia interdum coguntur loqui, non quod sentiunt, sed quod necesse est, dicantur esse gentiles. taceo de Latinis scriptoribus, Tertulliano, Cypriano, Minucio, Victorino, Lactantio, Hilario, ne non tam me defendisse quam alios uidear accusare: Paulum apostolum proferam, quem quotienscumque lego, uideor mihi non uerba audire, sed tonitrna. [49.13.5] legite epistulas eius et maxime ad Romanos, ad Galatas, ad Ephesios, in quibus totus in certamine positus est, et uidebitis eum in testimoniis, quae sumit de ueteri testamento, quam artifex, quam prudens, quam dissimulator sit eius, quod agit. uidentur quidem uerba simplicia et quasi innocentis hominis ac rusticani et qui nec facere nec declinare norit insidias. sed, quocumque respexeris, fulmina sunt. haeret in causa, capit omne, quod tetigerit; tergum uertit, ut superet; fugam simulat, ut occidat. [49.13.6] calumniemur ergo illum atque dicamus: testimonia, quibus contra Iudaeos uel ceteras hereses usus es, aliter in suis locis, aliter in tuis epistulis sonant. uidemus exempla c\'aptiua: seruierunt tibi ad uictoriam, quae in suis uoluminibus non dimicant.nonue nobis loquitur cum saluatore: aliter foris, aliter domi loquimur? turba parabolas, discipuli audiunt ueritatem. pharisaeis proponit dominus quaestiones et non disserit. aliud est docere discipulum, aliud aduersarium uincere. mysterium, inquit, meum mihi, mysterium meum mihi et meis. [49.14.1–2] Indignamini mihi, quod Iouinianum non docuerim, sed uicerim. immo indignantur hi, qui illum anathematizatum dolent, et, cum laudent, quod sunt, accusant, quod esse se simulant. quasi uero rogandus fuerit, ut mihi cederet, et non inuitus ac repugnans in ueritatis uincla ducendus. et haec dicerem, si uincendi studio contra regulam scripturarum quippiam locutus fuissem et, sicut uiri fortes in controuersiis solent facere, culpam praemio redimerem. nunc uero, cum interpres magis apostoli fuerim quam dogmatistes et commentatoris sim usus officio, quidquid durum uidetur, ei magis inputetur, quem exposuimus, quam nobis, qui exposuimus. nisi forte aliter ille dixit et nos simplicitatem uerborum eius maligna interpretaI tione detorsimus. qui hoc arguit, de ipsis scriptis probet. diximus: si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere; nihil enim bono contrarium est nisi malum. si autem malum est et ignoscitur. ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat, et cetera usque ad propositionem alterius capituli. [49.14.3–4] hoc ideo subiecimus. quia apostolus dixerat: bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem I unusquisque uxorem suam habeat et unaquaeque . uirum suum habeat. in quo differunt mea uerba a sensu apostoli? nisi forte in eo, quod ille pronuntiat, ego dubito; ille definit, ego sciscitor; ille aperte dicit: bonum est homini mulierem non tangere, ego timide quaero, si bonum est mulierem non tangere. \'si\' dubitantis est, non confirmantis. ille dicit: bonum est non tangere, ego, quid bono contrarium esse possit, adiungo. statimque in consequentibus: animaduertenda apostoli prudentia. non dixit: \'bonum est uxorem non habere\', sed \'bonum est mulierem non tangere\', quasi et in tactu periculum sit, quasi, qui illam tetigerit, non euadat. uides igitur non de coniugibus nos exponere, sed de coitu simpliciter disputare, quod ad conparationem pudicitiae et uirginitatis et angelicae similitudinis bonum sit homini mulierem non tangere. [49.14.5] uanitas uanitantium, omnia uanitas, dixit Ecclesiastes. si omnes creaturae bonae ut a bono creatore conditae, quomodo*uniuersa uanitas? si terra uanitas, numquid et caeli et angeli et throni, dominationes, potestates ceteraeque uirtutes? sed quae per se bona sunt ut a bono creatore condita, ad conparationem maiorum uanitas appellantur. uerbi gratia: lucerna lampadis conparatione pro nihilo est; lampas stellae conlatione non lucet; stellam lunae confer, et caeca est; lunam soli iunge, non rutilat; solem Christo confer, et tenebrae sunt. [49.14.6] ego sum, inquit, qui sum. omnem igitur creaturam si deo contuleris, non subsistit. ne tradas, inquit Hester, hereditatem tuam his, qui non sunt, uel idolis scilicet uel daemonibus. et certe erant idola et daemones, quibus ne traderentur, orabat. in Iob quoque legimus a Baldad dictum de inpio: auellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus. habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, haud dubium quin diaboli, qui cum habeat socios, non autem haberet, nisi esset, tamen, quia deo periit, non esse dicitur. [49.14.7–8] ergo secundum hunc conparationis sensum malum diximus mulierem , tangere — licet uxoris nulla facta sit mentio —, quia bonum est non tangere. et subiecimus uirginitatem frumentum, nuptias hordeum, fornicationem stercus bubulum nuncupantes: utique et frumentum et hordeum creatura dei est. uerum ineuangeliomaiorturbahordeaciispanibus, minor I frumentaciis pascitur: \'homines), inquit,\'etiumenta saluos facies, domine). aliis uerbis idipsum locuti sumus, quando aurum uirginitatem, argentum nuptias diximus, et centum quadraginta quattuor milia uirginum signatorum, qui. cum mulieribus non sunt coinquinati; ex quo ostendi uoluimus omnes, qui uirgines non permanserint, ad conparationem purissimae et angelicae castitatis et ipsius domini nostri Iesu Christi esse pollutos. [49.14.9] quodsi cui asperum et reprehensione dignum uidetur tantam nos inter uirginitatem et nuptias fecisse distantiam, quanta inter frumentum et hordeum est, legat sancti Ambrosii de uiduis librum et inueniet illum inter cetera, quae de uirginitate et nuptiis disputauit, etiam ista dixisse: neque ita coniugium apostolus praetulit, ut studia integritatis extingueret, sed a continentiae persuasioneincipiens adincontinentiae remedia descendit et, cum brauium supernae uocationis fortibus demonstrasset, deficere tameninuianeminem passus est ita plaudens prioribus, ut non despiceret et sequentes. [49.14.10–11] didicerat enim et ipse, quia dominus Iesus aliis panem hordeacium, ne in uia deficerent, aliis corpus suum, ut ad regnum contenderent, demonstrauit; et in consequentibus: non ergo copula nuptialis quasi culpa uitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda. lex enim adstrinxit uxorem, ut in laboribus et tristitia filios generet et conuersio eius ad uirum sit, quod ei ipse dominetur. ergo laboribus et doloribus in geuerationefiliorum addicitur nupta, non uidua, et dominatui uiri sola subditur copulata, non uirgo; et in alio loco: \'pretio\', inquit, \'empti estis, nolite fieri serui hominum\'. uidete, quam euidens sit coniugalis definitio seruitutis; et post pauxillulum: siigiturbonum coniugium seruitus, malum quid est, quando nequeunt se inuicem sanctificare, sed perdere? [49.14.12–13] uniuersa, quae nos de uirginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille breui artauit conpendio in paucis multa conprehendens. uirginitas ab eo persuasio continentiae, nuptiae remedia incontinentiae praedicantur. et significanter a maioribus ad minora descensus: uirginibus brauium supernae uocationis ostendit, nuptas, ne in uia deficiant, consolatur; alios laudat, alios non despicit; coniugia hordeo, uirginitatem Christi corpori conparat. et puto multo minorem distantiam inter frumentum esse et hordeum, quam inter hordeum et corpus Christi. deinde nuptias dicit et quasi necessitatis sarcinam declinandam et definitionem esse euidentissimae seruitutis et multa alia, quae in tribus libellis de uirginibus latissime prosecutus est. [49.15.1–2] Ex quibus uniuersis perspicuum est me nihil noui de uirginibus nuptisque dixisse: sed maiorum in omnibus secutum esse sententiam, tam huius uidelicet quam reliquorum, qui de ecclesiasticis dogmatibus disputarunt; quorum aemulari exopto neglegentiam potius, quam aliorum obscuram diligentiam. tument contra me mariti, quare dixerim: oro te. quale illud bonum est, quod orare prohibet, quod corpus Christi accipere non permittit? quando inpleo mariti officium, non inpleo continentis. iubet idem apostolus in alio loco, ut semper oremus. si semper orandum est, numquam ergo coniugio seruiendum, quoniam, quotienscumque uxori debitum reddo, orare non possum. [49.15.3–4] hoc quare dixerim, perspicuum est, quia interpretabar illud apostoli dictum: nolite frau d are inuicem nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. Paulus apostolus dicit, quando coimus cum uxoribus, nos orare non posse; Petrus ad continentiam co-hortatur, ne inpediantur orationes nostrae: quod hic, quaeso, peccatum meum est? quid commerui? quid deliqui? si turbidae et nebulosae aquae fluunt, non est aluei culpa, sed fontis. an idcirco arguor, quod de meo sum ausus adicere: quale illud bonum est, quod corpus Christi accipere non permittit? ad hoc breuiter respondebo: quid est maius: orare an Christi corpus accipere? utique corpus Christi. si per coitum, quod minus est, inpeditur, multo magis, quod maius est. [49.15.5–6] diximus in eodem uolumine panes propositionis ex lege non potuisse comedere Dauid et socios eius, nisi se triduo mundos a mulieribus respondissent, non utique a meretricibus, quod damnabatur in lege, sed ab uxoribus, quibus licito iungebantur. populum quoque, quando accepturus erat legem in monte Sina, tribus diebus iussum esse ab uxoribus abstineri. scio Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles semper Christi corpus accipiant, quod nec reprehendo nec probo — unusquisque enim in sensu suo abundat —, sed ipsorum conscientiam conuenio, qui eodem die post coitum communicant et iuxta Persium noctem flumine purgant, quare ad martyres ire non audeant, quare non ingrediantur ecclesias. an alius in publico, alius domi Christus est? quod in ecclesia non licet, nec domi licet. nihil deo clausum est et tenebrae quoque lucent apud eum. [49.15.7] probet se unusquisque etsic ad Christi corpus accedat, non quo dilatae communionis unus dies aut biduum sanctiorem efficiat Christianum, ut, quod hodie non merui, cras uel perendie merear, sed quo, dum doleo non communicasse corpori Christi, abstineam me paulisper ab uxoris amplexu, ut amori con-. iugis amorem praeferam Christi. \'durum est, non ferendum; quis hoc saecularium sustinere potest?\' qui potest sustinere, sustineat; qui non potest, ipse uiderit. nobis cura est non, quid unusquisque possit aut uelit, sed, quid scripturae praecipiant, dicere. [49.16.1–2] Illud quoque in commentariolis meis eiusdem apostoli carpitur, in quibus dixi: uerum ne quis putet ex eo, quod sequitur: \'ut uacetis orationi et iterum ad id ipsum\', apostolum hoc uelle et non propter maiorem ruinam concedere, statim infert: \'ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram\'. pulchra nimirum indulgentia: \'et iterum ad id ipsum\'! quod erubescit suo uocare nomine, quod temptationi praefert satanae, quod causam habet incontinentiam, laboramus quasi obscurum disserere, cum exposuerit se ipse, qui scripsit: \'hoc autem\', inquit, \'dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium\'? et mussitamus adhuc nuptias non uocare indulgentiam, sed praeceptum, quasi non eodem modo bt secunda et tertia matrimonia concedantur?, et reliqua. [49.16.3–4] quid hic locutus sum, quod non apostolus dixerit? nimirum illud: quod er.ubescit suo uocare nomine? ego arbitror, quando dicit \'ad id ipsum\' et rem ipsam tacet, non eum nominare palam coitum, sed uerecunde ostendere. an quia sequitur: quod temptationi praefert satanae, quod causam habet incontinentiam? nonne alio uerborum ordine id ipsumest:ne temptet uos satanaspropterincontinentiam uestram? an quia dixi: et mussitamus adhuc nuptias non uocare indulgentiam, sed praeceptum? quod si durum est, inputetur apostolo, qui ait: hoc autem dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, et non mihi. qui excepto praepostero ordine nec sensum nec uerba mutaui. [49.17.1–2] Transeamus ad reliqua - epistolari enim breuitate festinat oratio-: dico, inquit apostolus, innuptis et uiduis: bonum est eis, si sic permanserint ut ego. si autem non se continent, nubant: melius est enim nubere quam uri. quod capitulum nos sic interpretati sumus: postquam nuptis concesserat usum coniugii et ostenderat se, quid uellet quidue concederet, transit ad innuptas et uiduas et sui proponit exemplum et felices uocat, lsi \'sic permanserint; si autem non se continent, nubant.\' id ipsum, quod supra: \'propter fornicationes autem\' et: \'ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram\' reddit causam, cur dixerit: \'si non se con-tinent, nubant\': \'melius est enim nubere quam uri.\' ideo melius est nubere, quia peius est uri. [49.17.3–4] tolle ardorem libidinis, et non dicet: \'melius est nubere\'. \'melius\' semper ad conparationem deterioris respicit, non ad simplicitatem inconparabilis per se boni, uelut si diceret: melius est enim unum oculum habere quam nullum. et post paululum, cum apostropham fecissem ad apostolum, intuli: si per se nuptiae bonae sunt, noli eas incendio conparare, sed dic simpliciter: bonum est nubere. suspecta est mihi bonitas eius rei, quam magnitudo alterius mali malum esse cogit inferius.ego autem non leuius malum, sed simplex per se bonum uolo. [49.17.5] uult apostolus innuptas et uiduas absque coitu permanere et ad exemplunt sui prouocat et felices uocat, si sic permanserint. si autem se continere non possunt et ardorem libidinis non tam continentia uolunt quam fornicatione restinguere, melius eis \'esse nubere quam uri. ad quod nos intulimus: ideo me-lius est nubere, quia peius est uri, non nostram sententiam proferentes, sed interpretantes apostoli: melius est nubere quam uri, id est: melius est maritum ducere quam fornicari. [49.17.6] si uri uel fornicari bonum esse docueris, tunc bono melius praeferetur; si autem uri malum est, quod malo praefertur, non est germanae et purae integritatis nec eius beatitudinis, quae angelis conparatur. si dixero: \'melius est uirginem esse quam nuptam\', bono melius praetuli; si autem alterum gradum fecero: - \'melius est nubere quam fornicari\', ibi non bono melius, sed malo bonum praetuli, et multa diuersitas est inter id melius, quod nuptiis, et inter id, quod fornicationi anteponitur. obsecro te, quid in hac dissertione peccaui? [49.17.7] propositum mihi erat non ad meam uoluntatem scripturas trahere, sed id dicere, quod scripturas uelle intellegebam. commentatoris officium est non, quid ipse uelit, sed, quid sentiat ille, quem interpretatur, exponere; alioquin, si contraria dixerit, non tam interpres erit quam aduersarius eius, quem nititur explanare. certe, ubicumque scripturas non interpretor et libere de meo sensu loquor, arguat me quilibet durum quid dixisse contra nuptias. quod si non reppererit, quidquid uel austerum uidetur esse uel durum, id non scriptoris auctoritati, sed interpretis officio deputet. [49.18.1–2] Illud uero ferre quis possit, quod in me reprehenditur, quare exponens capitulum apostoli, in quo de coniugibus scripsit: tribulationem carnis habebunt huiusmodi, dixerim: nos ignari rerum putabamus nuptias saltim carnis habere laetitiam. si autem nubentibus et in carne tribulatio est, in qua sola uidebantur habere delicias, quid erit reliquum, propter quod nubant, cum et in spiritu et in anima et in ipsa carne tribulatio sit? quae hic condemnatio matrimonii est, si infantum uagitus, filiorum mortes, uxorum abortia, damna domus et cetera istius modi tribulationem diximus nuptiarum? dum aduiueret sanctae memoriae Damasus, librum contra Heluidium de beatae Mariae uirginitate perpetua scripsimus, in quo necesse nobis fuit ad uirginitatis beatitudinem praedicandam multa de molestiis dicere nuptiarum. num uir egregius et eruditus in scripturis et uirgo ecclesiae uirginis doctor aliquid in illo sermone reprehendit? [49.18.3] in libro quoque ad Eustochium multo duriora de nuptiis diximus et nemo super hac re laesus est; amator quippe castitatis praeconium pudicitiae intenta aure captabat. lege Tertullianum, lege Cyprianum, lege Ambrosium, et cum illis me uel accusa uel libera. inuenti sunt Plautinae*familiae et scioli tantum ad detrahendum. qui in eo se doctos ostentare uelint, si omnium dicta lacerent et in una atque eadem causa et me et aduersarium, id est utrumque, reprehendant, ut, cum e duobus alterum necesse sit uincere, ambos uictos esse contendant. [49.18.4] porro, ubi de digamis et trigamis disserentes diximus: melius est, licet alterum et tertium, unum uirum nosse quam plurimos, id est: tolerabilius est uni homini prostitutam esse quam multis, nonne statim, cur hoc dixerim, subiecimus: siquidem et illa in euangelio Samaritana sextum maritum habere se dicens arguitur a domino, quod non sit uir eius? ego etiam nunc libera uoce proclamo non damnari in ecclesia digamiam, immo nec trigamiam, et ita licere quinto et sexto et ultra, quomodo et secundo marito, nubere; sed quomodo non damnantur hae nuptiae, ita nec praedicantur. solacio miseriae sunt, non laudi continentiae. [49.18.5–49.19.1] unde et in alio loco dixi: ubi unus maritus exceditur, nihil refert, secundus an tertius sit, quia desinit esse monogamus. \'omnia licent, sed non omnia expediunt\'. non damno digamos, immo nec trigamos et, si dici potest, octogamos: habeat quaelibet octauum maritum, et esse se uni deneget prostitutam. Ueniam et ad illum locum, in quo arguor, quare dixerim dumtaxat iuxta Hebraicam ueritatem in secundo die non addi sicut in primo et tertio et reliquis: uidit deus, quia bonum est, statimque subiecerim: nobis intellegentiam dereliquit non esse bonum duplicem numerum, qui ab unione diuidat et praefiguret foedera nuptiarum. unde et in arca Noe omnia animalia, quaecumque bina ingrediuntur, inmunda sunt; inpar numerus est mundus. in hoc nescio quid reprehendatur interim de secundo die: [49.19.2–3] utrum, quia scriptum est et scriptum non esse diximus? an, quia etiam scriptum non est, aliter intelleximus, quam scripturae sim-. plicitas patitur? scriptum non esse in secundo die: \'uidit deus, quia bonum est\' non meum accipiant testimonium, sed cunctorum Hebraeorum et aliorum interpretum, Aquilae uidelicet et Symmachi et Theodotionis. si autem scriptum non est, cum in ceteris diebus scriptum sit, aut reddant aliam probabiliorem causam, quare non scriptum sit, aut, si non reppererint, ingratis suscipient, quod a nobis dictum est. porro, si in arca Noe omnia animalia, quae bina ingrediuntur, inmunda sunt, inpar numerus est mundus et hoc scriptum esse nemo dubitat, quare scriptum sit, edisserant. si autem non disserunt, quod a me expositum est, uelint nolint, suscipient. [49.19.4–5] aut profer meliores epulas et me conuiua utere, aut qualicumque nostra cenula contentus esto. scilicet nunc enumerandum mihi est, qui ecclesiasticorum de inpari numero disputauerint: Clemens, Hippolytus, Origenes, Dionysius, Eusebius, Didymus, nostrorum quoque Tertullianus, Cyprianus, Victorinus, Lactantius, Hilarius; quorum Cyprianus de septenario, id est inpari, numero disserens quae et qualia dixerit ad Fortunatum, liber illius testimonio est.. an forsitan Pythagoram et Archytan Tarentinum et Publium Scipionem in sexto \'t\'Yjr; noXiietac de inparinumeroproferamdisputantesPetsihosaudirenolueunt obtrectatores mei, grammaticorum scholas eis faciam concla-I mare: numero deus inpare gaudet. [49.20.1–2] Grande piaculum, euersae sunt ecclesiae, orbis audire non potest, si mundiorem uirginitatem diximus esse quam nuptias, si parem numerum inpari subiecimus et ueteris testamenti typos euangelicae ueritati profecisse monstrauimus! cetera, quae in libro nostro reprehensa sunt, uel leuiora puto uel ad eundem sensum pertinentia; unde ad ea respondere nolui, ne et libelli excedere magnitudinem et tuo uiderer ingenio diffidere, quem patronum causae meae ante habui, quam rogarem. igitur hoc extrema uoce protestor, me nec damnasse nuptias nec damnare; respondisse aduersario, non meorum insidias formidasse. uirginitatem autem in caelum fero, non quia habeo, sed quia miror, quod non habeo. ingenua et uerecunda confessio est, quo ipse careas, id in aliis praedicare. numquid, quia graui corpore terrae haereo, auium non miror uolatus nec columbam praedico, quod radit iter liquidum celeris neque commouet alas? [49.20.3] nullus se decipiat, nemo blando adulatore praecipitet. prima est uirginitas a natiuitate, secunda uirginitas a secunda natiuitate. non est meus sermo, antiqua sententia est: nemo potest duobus dominis seruire, carni et spiritui. caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec inuicem sibi aduersantur, ut non, quae uolumus, illa faciamus. quando aliquid tibi asperum uidetur in nostro opusculo, non ad mea uerba respicias, sed ad scripturam, unde mea tracta sunt uerba. [49.21.1–2] Christus uirgo, mater uirginis nostri uirgo perpetua, mater et uirgo. Iesus enim clausis ingressus est ostiis; in sepulchro eius, quod nouum et in petra durissima fuerat excisum, nec ante quis nec postea positus est; hortus conclusus, fons signatus, de quo fonte manat fluuius ille iuxta Amos, qui inrigat torrentem uel funium uel spinarum: funium peccatorum, quibus ante alligabamur; spinarum, quae suffocabant sementem patris familiae. haec est porta orientalis in. Hiezechiel, semper clausa et lucida et operiens in se uel ex se proferens sancta sanctorum, per quam sol iustitiae et pontifex noster secundum ordinem Melchisedech ingreditur et egreditur. respondeant mihi, quomodo Iesus clausis ingressus est ostiis, cum palpandas manus et latus considerandum et ossa carnemque moristrauerit, ne ueritas corporis fantasma putaretur, et ego respondebo, quomodo sancta Maria sit et mater et uirgo: uirgo post partum, mater ante, quam nupta. [49.21.3–4] igitur, ut dicere coeperamus, Christus uirgo, uirgo Maria utrique sexui uirginitatis dedicauere principia; apostoli uel uirgines uel post nuptias continentes; episcopi, presbyteri, diaconi aut uirgines eliguntur aut uidui aut certe post sacerdotium in aeternum pudici: quid nobis ipsis inludimus et irascimur, si subantibus semper ad coitum praemia pudicitiae denegentur? uolumus opipare comedere, uxorum haerere conplexibus et in numero uirginum ac uiduarum regnare cum Christo: idem ergo praemium habebit fames et ingluuies, sordes et munditiae, saccus et sericum? Lazarus recepit mala sua in uita sua et diues ille purpuratus, crassus et nitidus, fruitus est bonis carnis, dum aduiueret, sed diuersa post mortem tenent loca — miseriae deliciis et deliciae miseriis commutantur —: in nostro arbitrio est uel Lazarum sequi uel diuitem. L. AD DOMNIONEM [50.1.1–2] Litterae tuae et amorem sonant pariter et querellam: amorem tuum, quo sedulo monens etiam, quae tuta in nobis sunt, pertimescis; querellam eorum, qui non amant et quaerentes occasionem in peccatis garriunt aduersus fratrem suum et contra filium matris suae ponunt scandalum. scribis eos, immo nescio quem de triuio, de competis, de plateis circumforanum monachum rumigerulum, rabulam, uafrum tantum ad detrahendum, qui per trabem oculi sui festucam alterius nititur eruere, contionari aduersum me et libros, quos contra Iouinianum scripsi, canino dente rodere, lacerare, conuellere; hunc, dialecticum urbis uestrae et Plautinae familiae columen, non legisse quidem xanjifoptai; Aristotelis, non irspi ipfiTjvsia;, non avaXimxa, non saltim Ciceronis tircouc, sed per inperitorum circulos muliercularumque au(tc6aia syllogismos aooXXoY\'\'3,cc/t)>; texere et quasi aOIfL°!L(Xt(X\' nostra callida argumentatione dissoluere. [50.1.3] stultus ego, qui me pntauerim haec absque philosophis scire non posse; qui meliorem stili partem eam legerim, quae deleret, quam quae scriberet. frustra ergo Alexandri uerti commentarios; nequiquam me doctus magister per slaaftofTjV Porphyrii introduxit ad logicam; et, ut humana contemnam, sine causa Gregorium Nazanzenum et Didymum in scripturis sanctis xa{b]Y7jtas habui; nihil mihi Hebraeorum profuit eruditio et ab adulescentia usque ad hanc aetatem cotidiana in lege, prophetis, euangeliis apostolisque meditatio. [50.2.1–2] Inuentus est homo absque praeceptore perfectus, itvso[j.aTottopo; xai$sos £ saxto<;, qui eloquentia Tullium, argumentis Aristotelen, prudentia Platonem, eruditione Aristarchum, multitudine librorum X(XÀ.\'X.ś\'J\'tspo\'J Didymum, scientia scripturarum omnes sui temporis uincat tractatores. denique dicitur materiam poscere et Carneadeum aliquid referens in utramque partem, hoc est et pro iustitia et contra iustitiam, disputare. liberatus est mundus de periculo et hereditariae uel centumuirales causae de barathro erutae, quod hic forum neglegens se ad ecclesiam transtulit. quis hoc nolente fuisset innoxius? quem criminosum non huius seruasset oratio, cum coepisset in digitos partiri causam et syllogismorum suorum retia tendere? nam si adplosisset pedem, intendisset oculos, rugasset frontem, iactasset manum, uerba tornasset, tenebras ilico ante oculos iudicibus offudisset. [50.2.3–50.3.1] nec mirum, si me et absentem et iam diu absque usu Latinae linguae semibarbarumque homo Latinissimus et facundissimus superet, cum praesentem Iouinianum — Iesu bone, qualem et quantum uirum, cuius nemo scripta intellegeret, qui sibi tantum caneret et Musis! — eloquentiae suae mole oppresserit. Quaeso igitur te, pater carissime, ut moneas eum, ne loquatur contra propositum suum, ne castitatem habitu pollicens uerbis destruat, ne uirgo uel continens — ipse enim uiderit, quid esse se iactet — maritos uirgiriibus conparet et frustra aduersus hominem disertissimum tanto tempore digladiatus sit. [50.3.2] audio praeterea eum libenter uirginum et uiduarum cellulas circumire et adducto supercilio de sacris inter eas litteris philosophari. quid in secreto, quid in cubiculo mulierculas docet? ut hoc sciant esse uirgines, quod maritas, ut florem aetatis non neglegant, ut comedant et bibant, ut balneas adeant, munditias adpetant, unguenta non spernant? an magis pudicitiam et ieiunia et inluuiem corporis? utique illa praecipit, quae plena uirtutis sunt: fateatur ergo publice, quod domi loquitur, aut, si et domi eadem docet, quae publice, a puellarum consortio separandus est. [50.3.3–4] non erubescere iuuenem et monachum et, ut sibi uidetur, disertum, cuius de ore Ueneres fluunt, qui tantae in sermocinando elegantiae est, ut comico sale ac lepore conspersus sit, lustrare nobilium domos, haerere salutationibus matronarum, religionem nostram pugnam facere et fidem Christi contentione torquere uerborum atque inter haec fratri suo detrahere! utique, si errare me arbitratus est — in multis enim offendimus omnes et, si quis in uerbo non peccat, hic perfectus est uir —, debuit uel arguere uel interrogare per litteras, quod uir eruditus et nobilis fecit Pammachius, cui ego owrjXoYijaairirjv, ut potui, et epistula longiore disserui, quo unumquidque sensu dixerim. [50.3.5–50.4.1] imitatus saltim tuam fuisset uerecundiam, qui ea loca, quae scandalum quibusdam facere uidebantur, excerpta de uolumine per ordinem digessisti poscens, ut uel emendarem uel exponerem, et non tantae me putasset dementiae, ut in uno atque eodem libro et pro nuptiis et contra nuptias scriberem! Parcat sibi, parcat mihi, parcat nomini Christiano; monachum se esse non loquendo et discursando, sed tacendo et sedendo nouerit; legat Hieremiam dicentem: bonum est uiro. cum portauerit iugum ab adulescentia sua. sedebit solus et tacebit, quia tulit super se iugum. aut si certe in omnes scriptores censoriam accepit uirgulam et idcirco se eruditum putat, quia Iouinianum solus intellegit — est quippe prouerbium balbum melius balbi uerba cognoscere —, rctfvte; ot aoy)fPa