IN HIEREMIAM PROPHETAM LIBRI SEX (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Jerome · c. AD 347–420 Source: Open Greek and Latin project, stoa0162.stoa024.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. BOOK PR: PROLOGUS [pr.1] Post explanationes duodecim prophetarum, Isaiae, Danihelis et Hiezechiel ad extremum in Hieremiam manum mittimus tibi, frater Eusebi, eiusdem commentariolos dedicantes, ut euangelicum uirum Mattheo euangelistae copules, quem ante annos plurimos strictis sensibus te hortante disserui. et quia uolumen longissimum est et in plerisque manifesta historia texitur, illud prudentiam tuam ammoneo, ne quaeras in hoc latam explanationem, super his maxime, quae iam et in prophetis aliis dicta sunt et per se patent intellegentiae. sicque conabor notariorum manu scribere, ut nihil desit in sensibus, cum multum desit in uerbis. [pr.2] stamina tibi atque subtegmina et licia praeparabo, tu pulcherrimam uestem ipse conficito, ut non solum nos audire, sed et alios docere possis. libellum autem Baruch, qui uulgo editioni Septuaginta copulatur nec habetur apud Hebraeos, et ψευδεπίγραϕον epistulam Hieremiae nequaquam censui disserendam, sed magis Hieremiae ordinem librariorum errore confusum multaque, quae desunt, ex Hebraeis fontibus digerere ac conplere, ut nouum ex ueteri uerumque pro corrupto atque falsato prophetam teneas, paruipendens obtrectatorum rabiem, qui non solum uerba, sed syllabas quoque nostrorum uerborum calumniantur in eo se scire aliquid arbitrantes, si de alienis operibus detrahant. [pr.3–4] ut nuper indoctus calumniator erupit, qui commentarios meos in epistulam Pauli ad Ephesios reprehendendos putat nec intellegit nimia stertens uaecordia leges commentariorum, in quibus multae diuersorum ponuntur opiniones uel tacitis uel expressis auctorum nominibus, ut lectoris arbitrium sit, quid potissimum eligere debeat, decernere, quamquam et in primo eiusdem operis libro praefatus sim me uel propria uel aliena dicturum et ipsos commentarios tam ueterum scriptorum esse quam nostros. quod non uidens praecursor eius Grunnius olim nisus est carpere, cui duobus respondi libris. quae iste quasi sua profert, et alio iam calumniante purgata sunt, ut praeteream contra Iouinianum uolumina, in quibus dolet uirginitatem nuptiis et nuptias digamiae et digamiam polygamiae esse praelatam. nec recordatur stolidissimus et Scottorum pultibus praegrauatus nos in ipso dixisse opere: non damno digamos, immo nec trigamos et, si fieri potest, octogamos; plus aliquid inferam, etiam scortatorem recipio paenitentem; quidquid aequaliter licet, aequali lance pensandum est. [pr.5] legat eiusdem operis apologian, quam ante annos plurimos aduersum magistrum eius gaudens Roma suscepit, et tunc animaduertet alienis se uocibus blasphemare et in tantum esse imperitum, ut ne maledicta quidem habeat propria, sed inimicorum etiam olim sepultorum contra nos utatur rabie. sed iam propositum opus aggrediendum est. LIBER PRIMUS [1.1.1–2] Uerba Hieremiae, filii Helchiae, de sacerdotibus, qui fuerunt in Anathoth, in terra Beniamin. quod factum est uerbum domini ad eum in diebus Iosiae, filii Amon, regis Iuda, in tertio decimo anno regni eius. et factum est in diebus Iosiae, filii Iosiae. regis Iuda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Iosiae, regis Iuda, usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto. Ceteri prophetae, ut Isaias, Osee, Iohel, fuerunt ante captiuitatem decem tribuum Israhel siue duarum tribuum Iudae et Beniamin; alii post captiuitatem, ut Danihel, Aggeus et Zacharias; Hieremias uero et Hiezechiel inminente captiuitate uaticinium texuerunt, sed alter eorum in terra Iuda, alter in Babylone. [1.1.3] Hieremias cum esset adhuc puer, prophetare coepit anno tertio decimo Iosiae, filii Amon, regis Iudae, prophetauitque in imperio eius annis decem et nouem et postea sub Ioiacim filio eius annis undecim et sub Sedecia, qui ultimus fuit regum Iuda. annis undecim usque ad quintum mensem, quando a Babyloniis capta est Hierusalem. Ioachaz uero et Iechoniae terni menses — quorum alter in Aegyptum, alter cum matre ductus est in Babylonem — in supradictis annis conputantur. [1.1.4] ac per hoc ab exordio prophetiae suae usque ad captiuitatem Hierusalem, in qua et ipse captus est, prophetauit annis quadraginta et uno praeter illud tempus, quando ductus est in Aegyptum. ibique prophetauit in Taphnis, ut hoc ipso uolumine continetur. pro \'uerbis Hieremiae\' Septuaginta posuerunt : uerbum dei quod factum est ad Hieremiam, hoc uidelicet sensu, quod uerba Hieremiae\' uerbum sit domini. fuit autem de genere sacerdotum, qui habitabant contra septentrionem Hierusalem in tertio miliario et uiculo Anathoth. simulque admirabilis clementia domini, quod iam captiuitate uicina et Babylonio exercitu uallante Hierusalem nihilominus populum ad paenitentiam prouocat malens saluare conuersos quam perdere delinquentes. pro \'transmigratione\', quod omnes alii uoce consona transtulerunt, LXX posuere \'captiuitatem\'. post exordium autem uaticinationis Hieremiae, tricesimo quinto prophetiae eius anno, Hiezechiel in Babylone his, qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare. [1.2.1–2] Et factum est uerbum domini ad me dicens: priusquam te formarem in utero, noui te; et antequam exires de uulua, sanctificaui te, prophetam gentibus dedi te. Non quo ante conceptionem, ut heresis suspicatur, fuerit Hieremias, sed quo praescierit eum futurum dominus, cui necdum facta iam facta sunt, secundum illud quod apostolus loquitur: qui uocauit ea quae non erant quasi ea quae essent. quod autem sanctificatur in utero, iuxta illud apostoli debemus accipere: postquam autem placuit ei, qui me segregauit de utero matris meae et uocauit per gratiam suam, ut reuelaret filium suum in me, ut euangelizarem eum in gentibus. Iohannes quoque Baptista sanctificatur in utero et spiritum sanctum accipit et mouetur in uulua et per os matris loquitur. quod autem dixit; [1.2.3] prophetam gentibus dedi te, illud uult intellegi, quod in ipso postea propheta lecturi sumus, quod non solum Hierusalem, sed et multis in circuitu gentibus prophetarit. quidam hunc locum super saluatore intellegunt, qui proprie propheta gentium fuit et per apostolos uocauit omnes nationes. iste enim uere priusquam in utero uirginali formaretur et antequam exiret de uulua matris, sanctificatus in utero est et notus patri, quippe qui semper in patre et in quo semper pater. [1.3.1–1.4.1] Et dixi: ah, ah, ah, domine deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. LXX: et dixi, o domine deus, nescio loqui, quia iuuenis sum. Detestatur officium. quod pro aetate non potest sustinere, eadem uerecundia, qua et Moses tenuis et gracilis uocis esse se dicit. sed ille quasi magnae robustaeque aetatis corripitur, huic pueritiae datur uenia, quae uerecundia et pudore decoratur. Et dixit dominus ad me: noli dicere: puer sum, quoniam ad omnia, quae mittam te, ibis et uniuersa, quaecumque manda uero tibi, loqueris. ne timeas a facie eorum, quia tecum sum, ut eruam te, dicit dominus . \'Ne aetatem\', inquit, \'consideres — alio enim propheta loquente didicisti: cani hominis sapientia eius—, tuae sit tantum uoluntatis, ut pergas; me habebis comitem, quo cuncta adiuuante conplebis: aperi os tuum, et implebo illud. [1.4.2–1.5.1] nec consideres multitudinem eorum, ad quos et contra quos locuturus es, sed me qui tecum sum, ut eruam te, dicit dominus\', liberat autem dominus, non quo propheta persecutionibus et angustiis careat, quippe cum legamus eum multa perpessum, sed ut patiens omnia superet nec cedat angustiae. Et misit dominus manum suam et tetigit os meum et dixit dominus ad me: ecce ego dedi uerba mea in ore tuo. Notandum quod hic manus mittatur dei, quae tangat os prophetae, et dicatur ei: ecce dedi uerba mea in ore tuo, in Isaia autem scriptum sit: et missus est unus ad me de seraphim et in manu habebat carbonem, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: ecce tetigit iste labia tua et auferet iniquitates et peccata tua mundabit. [1.5.2] ibi enim, quia solidae et perfectae aetatis erat et ipse simpliciter confitetur, quod inmunda labia habeat et habitet in medio populi inmunda labia habentis, mittitur unus de seraphim, qui non manu, sed forcipe et carbone tangat os eius et iniquitates auferat et mundet peccata. hic autem ipsius dei manus mittitur, per quam cuncta operatus est, et quae in alio loco bracchium dicitur, non ut peccata auferat, quae per pueritiam multa non fecerat, sed ut loquendi gratiam tribuat. [1.5.3–1.6.1] porro Hiezechiel librum deuorat et intus et foris scriptum, tam sacramenta diuina quam simplicem historiam continentem. Hieremiae os tangitur et domini uerba tribuuntur, ut confidentiam accipiat praedicandi. pulchreque iuxta litteram manus mittitur, ut humanorum artuum uidens similitudinem tactum manus non reformidet. Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. Hoc, quod nos de Hebraico addidimus \'dissipes\' siue \'deponas\', in LXX non habetur. et considerandum quod quattuor tristibus duo laeta succedant. neque enim poterant aedificari bona, nisi destructa essent mala, nec plantari optima, nisi eradicarentur pessima. [1.6.2–3] omnis enim plantatio, quam non plantauit caelestis pater, eradicabitur, et aedificatio, quae super petram non habet fundamentum, sed in harena exstructa est, sermone dei suffoditur atque destruitur. illam autem, quam consumet Iesus spiritu oris sui et destruet aduentu praesentiae suae, omnem scilicet sacrilegam peruersamque doctrinam, disperdet in perpetuum. porro ea quae eleuantur contra seientiam dei et in sua confidunt sapientia, quae apud deum stultitia est, dissipabit atque deponet, ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum, quae destructa sunt et euulsa, exstruantur atque plantentur, quae ecclesiasticae conueniunt ueritati, et impleatur illud quod dicit apostolus: dei aedificatio, dei agricultura estis. [1.6.4–5] multi hunc locum super persona Christi intellegunt. \'Hieremias\' enim interpretatur (excelsus domini\', qui destruxit regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat, aduersarias perdidit potestates delens chirographum errorum in cruce. de quibus et in psalmo post historiae ueritatem τροπιϰω̃ς loquitur: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum. pro his euulsis, destructis, perditis et in inferiora detractis aedificatur atque plantatur ecclesia dei. super Hieremiae autem persona nulla dubitatio est; legimus enim in consequentibus, quod in manu accipiat calicem meri plenum et propinare iubeatur cunctis in circuitu nationibus. [1.7.1–2] Et factum est uerbum domini ad me dicens: quid tu uides, Hieremia? et dixi: uirgam uigilantem ego uideo. et dixit dominus ad me: bene uidisti, quia uigilabo ego super uerbo meo, ut faciam illud. Pro \'uirga uigilante LXX \'baculum nuceum\' transtulerunt. laborandum igitur nobis est, ut breuiter Hebraeam ἐτυμολογίαν Latinus lector intellegat. \'saced\' \'nux\' dicitur, \'uigilia\' autem uel \'uigil ? siue \'uigilare\' appellatur \'soced\'. unde et in posterioribus pardus uigilans hoc nomine ponitur. ab eo igitur quod dicitur \'nux\', propter uerbi similitudinem ad \'uigilis\' intellegentiam nomen adlusit. quod quidem et in Danihel iuxta Theodotionem scriptum est, ut ab arboribus schinu et prinu, ilice uidelicet et lentisco, scissio atque serratio adulteris presbyteris decernatur. alioquin et in principio Geneseos a \'uiro\', qui dicitur \'is\', appellatur mulier \'issa\', quasi quaedam uirago, eo quod de uiro sumta sit. [1.7.3] pro \'baculo nuceo\' urigam uigilantem Aquila et Symmachus, Theodotio uero \'amygdalinam\' transtulerunt. uigilat autem uirga cuncta populi peccata considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. unde et apostolus scribit peccantibus: quid uultis? in uirga ueniam ad uos, an in caritate et spiritu mansuetudinis? ista est uirga uel baculus, de qua et Dauid loquitur: uirga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. pulchreque posuit (consolata sunt\'; ad boc enim dominus corripit, ut emendet. et quomodo nux siue amygdalum [1.7.4–1.8.1] amarissimam habet corticem et testa durissima cingitur, ut detractis austerioribus et duris fructus dulcissimus repperiatur, sic omnis correptio et labor continentiae amara quidem uidetur ad praesens, sed fructus parit dulcissimos. unde et uetus illa sententia est: litterarum radices amarae, fructus dulces. quidam uirgam uigilantem atque nuceam intellegunt dominum, de quo dicit Isaias: exiet uirga de radice Iessae. unde et uirga Aaron, quae putabatur emortua, in resurrectione domini floruisse narratur. Et factum est uerbum domini secundo ad me dicens: quid tu uides? et dixi: ollam succensam ego uideo et faciem eius a facie aquilonis. et dixit dominus ad me : ab aquilone aperientur — siue exardescent — mala super omnes habitatores terrae. [1.8.2–3] Quibusdam gradibus peccantibus tormenta tribuuntur, ut paulatim ueniant ad salutem: qui noluerint percutiente uirga emendari, mittuntur in ollam aeream atque succensam, de qua plenius scribit Hiezechiel, quae a facie aquilonis accenditur, Babylonium regem significans et urbem Hierusalem. pulchreque infertur: ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae — uel terrae Iudaeae uel certe uniuersae terrae—, de quibus et in Apocalypsi scriptum est: uae super omnes habitatores terrae. sancti enim non sunt habitatores terrae, sed aduenae atque peregrini, quorum unus dicit: aduena ego sum super terram et peregrinus sicut omnes patres mei, et alius: parui sunt et pessimi dies mei, quibus ego peregrinor in terra. unde et Petrus catholicam epistulam scribit aduenis atque peregrinis Ponti, Galatiae et Cappadociae. et iuxta mysticos intellectus Salomon loquitur: aquilo durus uentus, nomine autem dexter uocatur, ab his uidelicet, qui eius obriguere frigore et calorem fidei perdiderunt. [1.9.1–2] Quia ecce ego conuocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait dominus, et uenient et ponet unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super uniuersas urbes Indae. et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me et libauerunt dis alienis et adorauerunt opus manuum suarum. Nulli dubium multas gentes et singularum gentium reges Babylonio regi fuisse subiectas; qui obsessa Hierusalem posuerunt in circuitu, et maxime in exitibus portarum, thronum suum atque tentoria, ne quis eorum qui clausi erant posset erumpere, et non solum Hierusalem, sed omnes urbes Iudaeae simili obsidione uallatas. \'cumque\', ait, capta fuerit ciuitas, tunc loquar ad eos recta mea fuisse iudicia et recepisse singulos quod merebantur, non pro ceteris uitiis, quibus subiacet humana condicio, sed maxime pro idololatria, per quam deserentes me adorauerunt opera manuum suarum\'. [1.9.3–1.10.1] quidam hunc locum in bonam partem accipiunt, quod uidelicet hi, qui in olla aenea excocti fuerint per cruciatus atque purgati, postea principes sint Hierusalem et, postquam misertus fuerit eorum dominus, tunc exprobret eis, quia se deserto simulacra uenerati sunt. sed haec uiolenta et praua interpretatio est; ne calumniam faciat tractator indoctus. Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia, quae ego praecipio tibi. Et Iob praecipitur, ut accingat lumbos suos, et apostolis, ut accinctis lumbis, quos Helias et Iohannes Baptista zonis mortificauere pelliciis, lucernas teneant in manibus suis, praedicationis uidelicet euangelicae. [1.10.2–1.11.1] quicumque igitur locuturus est sermones dei, debet accingere lumbos suos sciens, quod diaboli omnis uirtus in lumbis sit et iustus dicat in psalmis: lumbi mei impleti sunt inlusionibus. cumque accinxerit lumbos, audiat illud quod scriptum est: surge, qui dormis, et eleuare, et inluminabit te Christus, ut semper uigilans et de somno consurgens loquatur, quae sibi praeceperit deus. Xe timeas a facie eorum; nec enim timere te faciam uultum eorum, siue ut Septuaginta et ceteri habent interpretes: ne forte timere te faciam. Et est sensus iuxta translationem nostram: \'noli timere a facie eorum; me enim adiutore eos timere non poteris\'; iuxta Septuaginta: \'noli timere a facie eorum, habeto meae confidentiam iussionis; si enim non optuleris quod habes, ut timere desinas, derelinquam te et tradam timori et quodammodo uidebor timere te facere, dum relinquo formidini\'. [1.11.2–1.12.1] hoc autem significat, quod semper amara sit ueritas nec timenda hominum multitudo, qui increpiti correptionem non sustinent, sed insidias tendunt ei a quo corripiuntur. quodque iuxta Septuaginta sequitur: quia tecum sum, ut liberem te, dicit dominus, in Hebraico non habetur. et est sensus: \'eruam te, non in eo ut tibi nullus insidietur, sed in eo ut patiens insidias non delinquas\'. Ego quippe dedi te hodie — siue ecce posui te in hac die — in ciuitatem munitam, in columnam ferream et in murum aeneum super omnem terram: regibus Indae, principibus eius et sacerdotibus et populo terrae. et bellabunt t aduersum te et non praeualebunt, quia, tecum ego sum, ait dominus, ut liberem te. Describit sermo diuinus, cur propheta timere non debeat. [1.12.2–3] ego, inquit, posui siue dedi t e hodie — hoc est in praesenti uita, donec uocatur hodie — quasi ciuitatem firmissimam, non ut unam domum nec turrem aut aliqua moenia, sed omnem ciuitatem, quae sita super montem latere non potest, de qua sciptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et: ego ciuitas firma, ciuitas quae oppugnatur. et in columnam, inquit, ferream, de qua scribit apostolus: columna et firmamentum ueritatis. unde Petrus et Iohannes, qui putabantur columnae ecclesiae, dextras dederunt. Paulo et Barnabae communionis. nec hoc sufficit, sed in murum, ait, aeneum, qui nulla uiolatur robigine nec caesus imbribus deperit, sed uetustate fit fortior. [1.12.4–5] eris autem talis contra reges et principes et populum, non cuiuslibet loci, sed terrae, qui terrena sapiunt et caelestia non nouerunt, qui habent imaginem choici et non caelestis, hi, inquit, bellabunt aduersum te et non praeualebunt. cur, quaeso? quae est tanta fortitudinis causa, ut nec reges nec principes nec sacerdotes nec populi aduersum unum praeualeant? sequitur: quia tecum ego sum, ait dominus, ut liberem te. si quando reges Iuda, qui interpretatur \'confessio\', et principes eius et sacerdotes et populi, episcopi uidelicet et presbyteri et diaconi, et uulgus uile atque ignobile contra sanctum uirum consurgere uoluerint, habeat fidei firmitatem et timere desistat, quia domino auxiliante superabit. [1.13.1–1.14.1] Et factum est uerbum domini ad me dicens: uade et clama in auribus Hierusalem dicens. Hoc in LXX non habetur, sed sub asteriscis de Theodotionis editione additum est, qui uerbum Hebraicum \'carath\', pro quo nos diximus \'clama\' siue \'praedica\', interpretatus est \'lege\'. et lectionem enim et clamorem et praedicationem pro sui ambiguitate significat. aures autem Hierusalem pro auribus habitatorum eius debemus accipere. Haec dicit dominus: recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem desponsionis tuae, quando secuta me es in deserto, in terra, quae non seminatur. LXX: haec dicit dominus: recordatus sum misericordiae adulescentiae tuae et dilectionis . perfectionis tuae. Plenius hoc in Hiezechiele dicitur, quando sibi Hierusalem in matrimonio dominus copulat et sub persona uxoris suis iungit amplexibus siue, ut ardentiorem monstret affectum, puellam eam et adulescentulam et desponsatam uocat; quo enim necdum potiti sumus, magis, ut potiamur, adpetimus. [1.14.2–1.15.1] \'quando\', inquit, \'secuta me es in solitudine et instar sponsaliorum et dotis legis tibi ornamenta et uerborum distribui monilia). totumque hoc non ad meritum eius refert, sed ad suam misericordiam, per quam et caritas consecuta est. hoc quoque, quod posuimus: in deserto, in terra, quae non seminatur. in LXX non habetur. Sanctus Israhel domino, primitiae frugum eius; omnes, qui deuorant eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus. Quando Israhel dicit primitias frugum domini, ostendit populum de gentibus congregatum esse post primitias iuxta illud, quod in alio loco scriptum est: memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. primitiae autem debentur sacerdotibus et non hostibus. quod sequitur: omnes, qui deuorant eum, delinquent; mala uenient super eos, dicit dominus, hunc habet sensum: quomodo, qui primitias deuorant nequaquam de genere sacerdotalis. sceleris rei sunt, sic, qui contaminant Israhel, malis subicientur iuxta illud, quod in uicesimo sexto psalmo sanctus loquitur: dum adpropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas, qui tribulant me, et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. neque enim ex eo, quod dei exsequuntur sententiam, inmunes erunt a supplicio, malaque uenient super eos; oportet enim uenire scandala. uerum uae ei. per quem ueniunt scandala! [1.16.1–2] Audite uerbum domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel. haec dicit dominus: quid inuenerunt patres uestri in me iniquitatis, quia elongauerunt a me et ambulauerunt post uanitatem et uani facti sunt? Hunc sensum et alius propheta testatur: populus meus, quid feci tibi et quid molestus fui tibi? responde mihi; quia eduxi te de terra Aegypti et de domo seruientium liberaui te. utrumque autem nomen — et Israhel — ponitur, non secundum duas et decem tribus, sed iuxta omnem populum, cum et ipse Iacob postea appellatus sit Israhel. offensam autem ducit a patribus. non quo peccata patrum filiis inputentur, sed quo et filii habentes patrum similitudinem et suo et parentum scelere puniantur. saepe legimus, quod propter sanctos patres filiorum misereatur deus. [1.16.3–1.17.1] dereliquerunt autem patres populi peccatoris deum — et non breuiter, sed longo tempore — et pro deo secuti sunt uanitatem, idola uidelicet, quae nihil prosunt cultoribus suis, et ipsis similes facti sunt secundum illud, quod scriptum est: similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. Et non dixerunt: ubi est dominus, qui ascendere nos fecit de terra Aegypti, qui transduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inuiam. per terram sitis et imaginem mortis, per terram, in qua non ambulauit uir neque habitauit homo? Pro \'homine\' LXX filium hominis\' interpretati sunt et pro \'imagine mortis\' de Theodotione additum est \'umbra mortis\'. [1.17.2] quod cum iuxta historiam manifestum sit, illud considerandum secundum ἀναγωγήν, quod, quamdiu in isto saeculo sumus et de Aegypto educimur, paulatim ascendimus et primum deserta transimus et terram inhabitabilem, quam sanctus inhabitare non debet, et inuiam, ut difficultatem monstret itineris; per terram sitis, ubi semper maiora cupimus nec praesentibus contenti sumus, et imaginem siue umbram mortis — semper enim in periculo consistimus et ubique diabolus tendit laqueos suos —, per terram. in qua non ambulauit uir, qui perfectae in Christo aetatis est — omnes enim resurgemus in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi —; neque umquam in ea habitat, qui homo dei est siue filius hominis, sed semper ad maiora festinat. [1.17.3–1.18.1] ex quo perspicuum est non esse in uia perfectionem, sed in fine uiae et in mansione, quae sanctis in caelestibus praeparatur et quibus dicitur: qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri. frustra igitur noua ex ueteri heresis suspicatur hic perfectam esse uictoriam, ubi pugna est atque certamen et incertus exitus futurorum. Et induxi nos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius. et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. .h-peccati, quod nec longitudine saeculorum potuerit edomari. [1.45.1–2] Quid niteris bonam ostendere uiam tuam ad quaerendam dilectionem? quae insuper et malitias tuas docuisti uias tuas, et in alis — siue in manibus - tuis inuentus est sanguis animarum pauperum et innocentium. non in foueis inueni eos, sed in omnibus istis siue sub omni quercu. Trustra\', inquit, lte cupis uerborum arte defendere et quasi bona ostendere opera tua, ut merearis dilectionem, quae insuper etiam alios docuisti uias tuas et exemplo fuisti omnibus malorum operum. et in alis quippe — siue in manibus — tuis inuentus est sanguis innocentium, quos idolis immolasti siue quorum animas perdidisti sacrificiorum similitudine). [1.45.3–1.46.1] \'pauperes\' de Hebraico posuimus, qui in LXX non habentur. \'hos autem,\' inquit, pauperes et innocentes non inueni in foueis interfectos\' — quod solet plerumque accidere latronum insidiis —,\'sedinomnibus, quae supra memoraui, siue sub quercu\' — quae Hebraice dicitur \'ella,\' quae quidem et \'ista\' significat, ut sit sensus: (in omnibus istis siue sub quercu atque terebintho\' —, \'sub cuius umbra et frondibus quasi in amoenis locis idololatriae sceleribus fruebaris\'. Et dixisti: absque peccato et innocens ego sum, et propterea auertatur furor tuus a me. ecce ego indicio contendam tecum eo. quod dixeris: non peccaui. quam uilis es facta nimis — siue quoniam contemsisti nimis - iterans uias tuas! His utendum est aduersum eos, qui nolunt sua peccata cognoscere, sed in tempore adflictionis et angustiae dicunt se iniuste sustinere, quae sustinent, magisque prouocant iram dei, dum alterum maiusque peccatum sit non lugere, quod fecerint, sed uanas excusationes obtendere peccatorum. [1.46.2–1.47.1] iudicio, inquit, contendam tecum pro eo, quod dixeris: non peccaui, quasi maius quippiam sit hoc peccato aliud habere in conscientia, aliud sermone proferre. audiat noua ex ueteri heresis iram dei esse uel maximam nolle peccatum humiliter confiteri, sed impudentem iactare iustitiam. Et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur: nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum. quoniam contriuit dominus confidentiam — siue spem — tuam, et nihil in ea habebis prosperum. Ut Aegyptiorum impetum declinarent, coufugiebant ad Assyrios, quorum cassum fuit praesidium; uictos enim eos ab Aegyptiis legimus. rursum ut iram Assyrii fugerent, Aegyptiorum adiutorio nitebantur, quos ab Assyriis superatos narrat historia. [1.47.2] increpantur ergo, quod omissa spe in deum hominum nitantur auxilio, quod omne contritum est et ita subuersum. ut nihil in eo utilitatis ualeant repperire. unde ait: et ab ista egredieris, hoc est ab Aegypto, sicut egressa es ab Assyriis, et manus tuae erunt super caput tuum, lugebisque te frustra ab Aegyptiis exspectasse praesidium. recordemur historiae, quando ab Amnon, fratre sceleratissimo, corrupta et uiolata Thamar supra sparsum caput cinere manus posuerit et ita reuersa sit in domum suam. [1.48.1] Uulgo dicitur — pro quo LXX tantum dicitur transtulerunt —: si dimiserit uir uxorem suam et recedens ab eo duxerit uirum alterum, numquid reuer-. tetur adeam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa-siue terra illa —? et tu fornicata es cum amatoribus multis siue pastoribus. Uerbum enim uerbum\', quod quattuor litteris scribitur \'res, ain, ioth. mem), et \'amatores\' et \'pastores\' utrumque significat et, si legamus \'rehim\', \'amatores\' sonat, si \'rohim\', \'pastores\'. [1.49.1–2] Tamen reuertere ad me, dicit dominus siue et reuertebaris ad me, dicit dominus. In Hebraeo etiam post fornicationem suscipit paenitentem et hortatur, ut reuertatur ad se; in Septuaginta uero non prouocat ad paenitentiam, sed arguit inpudentiam meretricis, quod post adulterium reuerti audeat ad maritum. quodque ait: et contaminata erit mulier illa, pro quo in Hebraico \'terram\' legimus, relinquit exemplum et manifestius de terra loquitur Israhel, quae adulterae mulieri conparatur. utamur hoc testimonio aduersum eos. qui fidem domini relinquentes et hereticorum erroribus praepediti post multas fornicationes et deceptionem animarum simulant se reuerti ad pristinam ueritatem. non ut deponant uenena pectoris, sed ut ceteris insinuent. [1.50.1–2] Leua oculos tuos in directum et uide, ubi non prostrata sis: in uiis sedebas exspectans eos quasi latro in solitudine siue quasi cornix deserta. Pro \'latrone\' et \'cornice\' in Hebraeo \'arabe\' scriptum est, quod potest et \'Arabus\' significare, quae gens latrociniis dedita usque hodie incursat terminos Palestinae et descendentibus de Hierusalem Hierichum obsidet uias, cuius rei et dominus in euangelio recordatur. \'eleua igitur oculos tuos, o Hlerusalem, et huc illucque circumspice et uide, ubi non fornicatione prostrata sis. quomodo enim solent latrones ad uesperam et in desertis locis uiatoribus insidias tendere, sic tu iuxta fornicariam Prouerbiorum sedebas in uiis ad uesperam, ut concubitu tuo animas interficeres fornicantium: propter quod uniuersa. [1.50.3–1.51.1] telTa polluta est in fornicationibus tuis\'. significanterque iuxta ᾶναγωγὴν bis, qui hereticos errores deserere se promittunt, praecipitur, ut leuent oculos in directum. nisi enim recta uidere coeperint, prauitatem pristinam damnare non possunt. LL polluisti — siue interfecisti — terram fornicationibus tuis et in malis tuis. quamobrem prohibitae sunt stillae pluuiarum et serotinus imber non fuit siue et habuisti pastores multos in offensionem tui. Interfecta est terra siue polluta propter interfectionem eorum. qui idololatriae fornicatione perierunt: unde ablata est omnium rerum benedictio. ut paterentur siccitatem sermonis dei. siue habuit pastores, per quos offenderet deum, ut, qui magistri esse debuerant, ut alios ab errore pro biberent, auctores impietatis exstiterint. [1.52.1–1.53.1] Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. LXX: facies meretricis facta est tibi, sine rubore facta es ad omnes. Quia supra dixerat: non peccaui et magis peccauerat sua scelera denegando, idcirco nunc arguit quasi mulierem procacem et nimiae inpudentiae, ut non ad unum et alterum procaci uultu feratur, sed nullum erubescat. utamur hoc sermone aduersum hereticorum conciliabulum. qui in suis erroribus gloriantur. Ergo saltim amodo uoca me: pater meus, dux uriginitatis meae es tu; numquid irasceris in perpetuum aut perseuerabis in finem? Erubescant heretici, qui nolunt ad meliora conuerti nec regredi ad patrem creatorem suum, et audiant: saltim amodo uoca me: pater meus, dux uirginitatis meae es tu. [1.53.2–1.55.1] ipse despondit animam uestram amplexibus suis et docet, quomodo orare debeat et agere paenitentiam. quanto autem ille clementior, qui salutis post fornicationem ostendit uiam, tanto miserior meretrix, quae .-non uult post uulnera recipere sanitatem. Ecce locuta es et fecisti mala et potuisti. \'Pro uerbis paenitentiae uerbis superbiae blasphemasti et inplesti malam cogitationem tuam et ostendisti contra uirum fortitudinem tuam, ut possis facere, quod sermone tractasti.. Et dixit dominus ad me in diebus Iosiae regiss: numquid uidisti, quae fecerit auersatrix Israhel? abiit sibimet super omnem montem excelsum et subter omne lignum frondosum et fornicata est ibi. et dixi. cum fecisset haec omnia: ad me conuertere, et non est reuersa. [1.55.2] et uidit praeuaricatrix soror eius Inda, quia pro eo. quod moechata est auersatrix Israhel. dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii; et non timuit praeuaricatrix Inda, soror eius. et abiit et fornicata est etiam ipsa et facilitate fornicationis suae contaminauit terram et moechata est cum lapide et ligno. et in omnibus his non est reuersa ad me praeuaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo. sed in mendacio, ait dominus. [1.55.3] Aliorum tormenta aliorum remedia sunt, cumque punitur homicida, recipit quidem ipse, quod fecit, sed alii deterrentur a scelere. decem igitur tribubus, quae appellabantur Israhel, captis ab Assyriis Mediamque translatis duae tribus, Iuda et Beniamin, quae debuerant similia formidare et tota ad deum mente conuerti, uicerunt decem tribuum scelera et in tantum idola sunt secutae, ut in templo dei statuam Bahal ponerent, quae in Hiezechiele uocatur idolum ad zelum et aemulationem domini conlocatum. [1.55.4] loquitur autem sub figura duarum sororum, quia de una sunt Abraham et Isaac et Iacob stirpe generatae, et priorem auersatricem, sequentem praeuaricatricem uocat. illa enim deum penitus auersata est statim adoratis in Dan et Bethel uitulis aureis, ista autem, apud quam erat templum et ueri dei religio, imitatione germanae paulatim recessit a domino et idcirco praeuaricatrix dicitur. secundum ἀναγωγήν autem de 1 hereticis prophetia est, qui, falsi nominis scientiam dum se arbitrantur heretica subtilitate sectari, ascendunt montem superbiae et carnis huius uoluptatibus deliniti sub omni ligno frondoso et amoeno exponunt fornicationem suam. qui cum tradantur diabolo in interitum carnis, frequenter euenit, ut domus Iuda, id est confessionis et uerae fidei, nequaquam terreatur exemplo, sed multo maiora committat et facilitate fornicationis suae contaminet terram ecclesiae et moechetur cum lapide et cum ligno ea sequens dogmata, quae aduersaria deo sunt. [1.55.5–1.56.1] sin autem ecclesiasticus uir corrigere uoluerit errantem et putridas resecare carnes et ad paenitentiam retrahere eos, qui secuti fuerant falsitatem, ac nihilominus illi sub specie ecclesiasticae ueritatis antiquum sequantur errorem, dici potest de eis: in omnibus his non est reuersa ad me praeuaricatrix Iuda in toto corde suo, sed in mendacio. fit autem haec prophetia Iosiae temporibus, regis ..--iusti, sub quo et Hieremias exorsus est prophetare. Et dixit dominus ad me: iustificauit animam suam auersatrix Israhel conparatione praenaricatricis Iuda. \'Iustior,\' inquit, est Israhel conparatione Iudae, quia illa statim in principio periit, haec illius cruciatibus potuit emendari\'. attendat noua ex ueteri heresis, quod Israhel conparatione peioris iustificata dicatur. nec mirum hoc de unius gentis sororibus, cum Sodoma quoque conlatione Hierusalem iustitiae nomen accipiat dicente domino per Hiezechiel: instificata est Sodoma ex te\', et publicanus Pharisaei conparatione fit iustus. [1.57.1] Uade et clama — siue lege — sermones istos contra aquilonem et dices: reuertere, auersatrix Israhel. dicit dominas, et non auertam — siue firmabo — faciem meam a nobis — siue super nos —, quia sanctus — siue misericors — ego sum, dicit dominus, et non irascar in perpetuum. uerumtamen scito iniquitatem tuam, quia in dominum deum praeuaricata es. — siue impie egisti — et dispersisti — siue effudisti — nias tuas alienis sub omni liquo frondoso et uocem meam non audisti, ait dominas. [1.57.2–3] Uerbum Hehraicum \'carath\' et \'uoca\' siue \'clama\' et \'lege\' intellegitur, unde Aquila et Symmachus \'clamita\'. LXX et Theodotio \'lege\' interpretati sunt. ad aquilonem autem et contra Babylonem atque Assyrios sermo dirigitur, ad decem et ad duas tribus, et earum reuersio praedicatur. \'et non auertam\', inquit, \'faciem meam a uobis siue non firmabo faciem meam contra uos, ut nequaquam uos austeritate iudicis, sed uultu misericordiae suscipiam. sanctus enim et misericors sum. ut non recorder ultra iniquitatis uestrae nec meminerim, quod a domino recessistis et pro illo uos idola delectarint et fornicatae sitis sub omni ligno umbroso atque frondoso\'. quod quidem et ad hereticos uel in ecclesia neglegentes dici conuenit, qui cotidie per ecclesiasticos uiros ad paenitentiam prouocantur et quibus proprie aptari potest: et uocem meam non audistis. [1.57.4] \' omnis autem hereticus habitat in aquilone et calorem fidei perdidit nec audire potest illud apostoli: spiritu feruentes et, quia se uoluptatibus tradidit, recessit a domino et dispersit uias suas alienis dogmatibus et uoluptatem secutus est. nulla enim heresis nisi propter gulam uentremque construitur, ut seducat mulierculas oneratas peccatis semper discentes et numquam ad scientiam ueritatis peruenientes, de quibus uere dicitur: qui deuorant populum meum uelut escam panis, et quos Christus notat deuorantes domos uiduarum. [1.57.5–1.58.1] \'cumque,\' inquit, misertus tui fuero, ne iustum esse te putes, sed semper memento iniquitatis tuae et scito, quia in dominum fornicatus sis, et superbiae colla demitte, ut, qui offendisti per adrogantiam, places deum per humilitatem\'. illi autem, quod supra diximus: et non firmabo faciem meam super uos, illud propheticum conuenit: auerte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. conuertimini, filii reuertentes — sine uagi et recedentes —. dicit dominus, quia ego uir uester — sine dominabor uestri —, et adsumam nos, unum de ciuitate et duos de cognatione, et introducam uos in Sion et dabo uobis pastores iuxta cor meum, et pascent uos scientia et doctrina. cumque multiplicati fueritis et creueritis in terra in diebus illis, ait dominus, non dicent ultra: arca pacti — uel testamenti — domini, neque ascendet super corneque recordabuntur illius, nec nisitabitur nec fiet ultra. [1.58.2] Iudaei impletum hoc putant post reuersionem ex Babylone sub Cyro. rege Persarum, et Zorobabel, filio Salathiel. etiamsi non omnes reuersi sint; hoc significari: adsumam unum de ciuitate et duos s de cognatione. sed melius in aduentu Christi, quando reliquiae saluae factae sunt dicente et exponente apostolo: nisi dominus sabaoth nobis reliquisset semen, quasi Sodoma essemus et similes Gomorrae fuissemus. tunc introducti sunt in Sion. de qua scriptum est: gloriosa dicta sunt de te. ciuitas dei. et dati sunt pastores iuxta cor eius. apostoli et apostolici uiri, et pauerunt credentium multitudinem non in Iudaicis caerimoniis, sed in scientia Christi atque doctrina et in toto orbe praedicatione euangelii seminata. [1.58.3–1.59.1] nequaquam in area domini, quae custos fuit legis Mosaicae, habebunt fiduciam, sed ipsi erunt templum dei nec iuxta errantes X azareos abolitis sacrificiis inseruient. sed spiritalem cultum sectabuntur. alii uero hoc in fine temporum intellegunt, quando subintrante plenitudine gentium omnis Israhel saluus fiet. In tempore illo uocabunt Hierusalem solium domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in Hierusalem et non ambulabunt post prauitatem cordis xlii pessimi. Nequaquam dominus sedebit super aream testamenti et cherubim, cui prius ab illo populo dicebatur: qui sedes super cherubim, manifestare, sed omnes perfecta mente credentes erunt thronus dei. [1.59.2–1.60.1] uel certe melius totum de ecclesia intellegendum, quando congregantur omnes gentes in nomine domini in Hierusalem. in qua est uisio pacis, et nequaquam ambulant post prauitatem cordis sui pessimi, ut faciant, quae desiderant, nec suos sequuntur errores, sed dicunt cum propheta: adhaesit anima mea post te. suscepit me dextera tua. In diebus illis ibit domus Iuda ad domum T 7 > Israhel, et uenient simul de terra aquilonis ad terram, quam dedi patribus uestris. Hoc proprie in Christi conpletur aduentu. quando de duodecim simul tribubus euangelio crediderunt relinquentes terram aquilonis durissimi frigoris et a diaboli imperio recedentes tunc receperant terram repromissionis, quam pollicitus fuerat patribus eorum, Abraham, Isaac et Iacob. edidi nuper paruam libellum de terra repromissionis. [1.61.1–2] Ego autem dixi : quomodo siue ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem, hereditatem praeclaram exercituum gentium! dixi: patrem uocabis me et post rite ingredi mora. cessabis Pro \'hereditate praeclara exercituum gentium\', quam Septuaginta transtulerant: hereditatem nominatam dei omnipotentis gentium, Theodotion significantius transtulit: hereditatem inclytam fortitudinis robustissimi gentium Christum significans, qui ductor et dominus est uniuersarum gentium suo nomini passionique credentium. ipse dixit ad Israhel: patrem uocabis me, et: qui credit in me, credit in patrem. ipse pollicitus est: \'ponam te in filiis, in numero scilicet filiorum meorum, qui mihi de gentium populo crediderunt et quibus dedi terram desiderabilem). quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem, ut filii dei fiant. [1.62.1–2] Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sie contemsit me domus Israhel, dicit dominus. Christi uox est iuxta populum Iudaeorum, cui dixerat: ponam te in filios et dabo tibi terram desiderabilem, et patrem uocabis me et post me ingredi non cessabis. cquomodo/ inquit, \'mulier contemnit non uirum, sed amatorem, si semel commixta fuerit cernens illum suae libidini seruientem et in se mutatam legem esse naturae, per quam uiro quondam subiecta fuerat dicente domino: et ad te conuersio eius, sic domus Israhel, hoc est populus Iudaeorum, contemsit dominum saluatorem in perniciem suam. [1.63.1–2] Uox in uiis — siue in labiis — audita est. ploratus et ululatus filiorum Israhel, quoniam iniquam fecerunt uiam suam, obliti sunt domini dei sui. conuertimini. filii reuertentes, et sanabo auersiones — siue contritiones — uestras, pro quo Symmachus transtulit conuersiones. Libenter deus suscipit paenitentes et occurrit filio inopia et squalore confecto statimque induit pristinis uestibus et reddit gloriam reuertenti ita dumtaxat, ut reuertatur in ploratu et ululatu. suo enim uitio fecit iniquam uiam suam et oblitus est domini dei et patris sui, ad quos prophetalis sermo nunc loquitur: conuertimini, filii reuertentes. \'quos idcirco filios uoco. quia intellectis peccatis uestris in ploratu atque ululatu reuertimini ad parentem. cumque uos̛ ait, \'reuersi fueritis ad dominum. sanabit omnes contritiones uestras siue auersiones, quibus a domino recesseratis, uel certe conuersiones\'. [1.63.3–1.64.1] quamuis enim propria uoluntate ad dominum reuertamur, tamen. nisi ille nos traxerit et cupiditatem nostram suo roboranerit praesidio, salui esse non poterimus. intellegamus hoc et de Iudaeorum populo ad dominum reuertente et de hereticis, qui dominum reliquerunt. Ecce nos uenimus ad te; tu enim es dominus deus noster. uere mendaces erant colles et multitudo — siue fortitudo — montium, uere in domino deo nostro salus Israhel. Dicat hoc paenitens et omnem superbiam derelinquens et multitudinem siue altitudinem montium et collium. per quam superbiebat contra deum, et humilitate prostratus loquatur: uere in domino deo nostro salus Israhel. [1.65.1–1.66.1] Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab ab adulescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios et filias eorum. Omnes hereticorum labores, de quibus scriptum est: defecerunt scrutantes scrutinio. ab adulescentia eorum, quos deceperant, filios et filias eorum, qui in heresi profecerant uel tantum luxuria tenebantur, oppressit nostra confusio. unde inferunt: Dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra, quoniam deo nostro peccauimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem, et non audiuimus uocem domini dei nostri. Hoc loquatur Israhel. qui suum dominum non audiuir. hoc omnis hereticus. qui agit paenitentiam; et tamen pars salutis est sua confiteri et nosse peccata. \'dic\' inquit, \'tu prius iniquitates tuas, ut iustificeris\'. [1.66.2–1.67.1] uere enim lsrahel dimisit Christum dominum deum suum et in eo peccauit non solum illo tempore, quando est nisus in carne. sed et ante aduentum illius.unde dicunt: \'nos et patres n ostri ab adulescentia nostrausquead hancdiemetnon audiuimus uocem dei nostri, qui nostris patribus loquebatur: si crederetis Mosi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Si reuerteris, Israhel, ait dominus, ad me conuertere, pro quo Septuaginta transtulerunt: si conuer- sus lucri! Israhel, dicit dominus, ad me, conuertetur. Et est sensus: (si ad me fuerit reuersus, reuertetur de captiuitate\', siue aliter: (cum optulerit, quod habet\'. qui enim habet. dabitur ei; qui autem non habet. etiam id quod habere uidetur, auferetur ab eo. [1.67.2–1.69.1] porro iuxta Hebraicum hic sensus est: (si reuerteris ad me, Israhel. et semel salutem desideras et peccasse te dicis et uocem domini tui non audisse, plene conuertere; crede, quem negasti, et tunc erit plena conuersio\'. Si abstuleris offendicula fila a facie mea, non commoueberis. Quando ergo mouemur et dicimus: mei autem paene moti sunt pedes, non imbecillitate naturae hoc patimur, sed quia ponimus offendicula et idola nostra contra dominum. Et iurabis: uiuit dominus in ueritate et in indicio et in iustitia, et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt. Et quomodo euangelium iurare nos prohibet? sed hic \'iurabis\' pro confessione dicitur et ad condemnationem idolorum, per quae iurabat Israhel. denique auferuntur offendicula et iurat per dominum. [1.69.2–1.70.1] quodque dicitur: uiuit dominus. in testamento ueteri iusiurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos iurat omnis idololatria. simulque animaduertendum, quod iusiurandum hos habeat comites: ueritatem, iudicium atque iustitiam; si ista defuerint. nequaquam erit iuramentum, sed periurium. \'cumque,\' ait, \'et hoc fecerit Israhel et per apostolos magister fuerit gentium. tunc benedicent siue benedicentur in eo omnes gentes et ipsum laudabunt, quod salus processerit ex Israhel\'. Haec enim dicit dominus uiro Iuda et Hierusalem: nouate uobis bis nonale et nolite serere su per spinas; circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem. ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit, qui extinguat propter malitiam cogitationum — siue adinuentionum — uestrarum. [1.70.2] Pro eo, quod nos diximus: circumcidimini domino et auferte praeputium cordium uestrorum, Symmachus posuit: purificamini domino et auferte malitias cordium uestrorum circumcisionem emundationem et praeputia uitium intellegens. hoc autem praecipitur uiris Iuda et Hierusalem, qui ueram sectantur fidem et habitant in ecclesia, ut non seminent super spinas, quas euangelicus sermo significat, quae suffocent sementem dei, sed prius nouale faciant et omnes suffodiant uepres sentesque auferant. ut munda semina munda arua suscipiant. [1.70.3–4] hoc est, quod in alio loco dicitur: ne miseritis margaritas uestras ante porcos et ne detis sanctum canibus. quomodo enim potest dei audire sermonem et concipere semina et fructum facere, cuius animus aerumnis mundi plenus est? quodque sequitur: circumcidimini domino et auferte praeputia cordium uestrorum, nulli alii praecipitur nisi uiro Iuda et habitatori Hierusalem, ut deserant occidentem litteram et sequantur spiritum uiuificantem. *si enim hoc\', inquit, \'non feceritis, egredietur ut ignis indignatio mea et succendetur et non erit, qui extinguat\'. ideo autem monet et ante praedicit, ne facere conpellatur, quod et in Nineuitis probamus, quibus praedicta sententia est, ut imminentem furorem paenitentia declinarent. omnia autem haec mala euenient propter malitiam cogitationum siue adinuentionum nostrarum. ubi sunt, qui in cogitationibus dicunt non esse peccatum, cum omnia uitia iuxta euangelicam ueritatem de corde procedant? [1.71.1–2] Adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite; loquimini, canite tuba in terra, clamate fortiter, dicite : congregamini et ingrediamur ciuitates munitas. Hoc audiat ludas, hoc Hierusalem, in qua confessio fidei est et in qua Christi pax habitat et cui per Isaiam dictum est: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion, eleua uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem; clamet fortiter et ita praecipiat: \'ingrediamur ciuitates munitas - hereticorum bella consurgunt: Christi munimenta nos teneant — ; leuate crucis signum in specula et sublimitate ecclesiae; confortamini, qui timetis, nolites stare, sed ad Christi auxilium currite; malum enim), inquit, cego adduco ab aquilone et contritionem magnam, uerum Nabuchodonosor, qui idcirco in mundo isto a me esse permittitur, ut uestra fortitudo et uictoria conprobetur\'. [1.72.1–2] Ascendit leo de cubili suo et praedo ge ntium se leuauit; egressus est loco suo, ut ponat terram tuam insolitudinem; ciuitates tuae uastabuntur remanentes absque habitatore. Iste est. ut diximus, uerus Nabuchodonosor, de quo et Petrus loquitur: aduersarius noster diabolus quasi leo rugiens circumit. ascendit autem vel de abyssis, in quos reIIganduS est et, ne mittatur, exorat. et praedo siue uastator gentium se leuauit. de quo dictum est: omnium inimicorum suorum dominabitur, et qui gloriatur in conspectu domini: circumiui omnem terram et conculcaui eam. quis est enim, quem diaboli uenena non tangant nisi ille solus, qui potest dicere: ecce uenit princeps mundi istius et inuenit in me nihil? [1.72.3–1.73.1] iste crebro ponit omnem terram ecclesiae in solitudinem. ut egressi de ecclesia pugnent contra ecclesiam, de quibus loquitur et Iohannes euangelista: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. ciuitates uastantur terrae Iudaeae et hereticorum florent conciliabula: si quis ergo fautor est auctorum peruersorum dogmatum, de hoc dici potest: ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se leuauit, et reliqua. Super hoc accingite nos ciliciis, plangite et ululate, quia non est auersa ira furoris. domini a nobis siue, ut LXX transtulerunt, a nobis. Aliter leonem et saeuissimam bestiam uitare non possumus. nisi agamus paenitentiam et ad dominum conuertamur non solum mente, sed et opere. quamdiu enim ille uastat ecclesiam et terram luda, Hierusalem quoque populatur, dei ira perspicua est. [1.74.1–2] Et erit in die illa, dicit dominus: peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur. Uastante praedone ecclesiam domini et ira contra nos domini permanente omne auxilium inutile erit. peribit cor regis. cuius debet esse cor in manu dei, et cor principum, qui putabantur esse sapientes; stultam enim fecit deus sapientiam mundi, quia per illam non cognouerunt deum. ipsi quoque sacerdotes. qui legem domini docere deberent et subiectos sibi populos a leonis furore defendere. quodam stupore infatuati uertentur in amentiam — sic enim Septuaginta transtulerunt pro stupore\' \'excessum mentis\' exprimentes — et prophetae consternabuntur siue, ut Aquila transtulit uerbum Hebraicum \'iethmau\'. amentes erunt. quia enim non insaniat, non perdat cor, quando principes et reges et sacerdotes et prophetas quondam suos sub leone conspexerit? [1.75.1–2] Et dixi: heu, heu, heu, domine deus — pro quo LXX transtulerunt: o domine deus —, ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens: par erit uobis? et ecce peruenit gladius usque ad animam. Quia supra dixerat: in tempore illo uocabunt Hierusalem solium dei et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini in Hierusalem, et nunc dicit: peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur, turbatur propheta et in se deum putat esse mentitum nec intellegit illud multa post tempora repromissum. hoc autem uicino futurum tempore, iuxta quod et apostolus loquitur: numquid reppulit deus populum suum? [1.75.3–1.76.1] absit. peruenit autem usque ad animam gladius, quando nihil uitale in anima reseruatur. simulque et hoc ostendit, quod nisi gladius praecesserit, qui desecet et purget animae uitia, pax et promissio non sequatur. In tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem: uentus urens — siue erroris — in uiis, quae sunt in deserto, uiae filiae populi mei non ad uentilandum et purgandum. spiritus plenus ex his ueniet mihi. Quando peruenerit gladius usque ad animam et fuerit area consummata, tunc uentus urens ueniet de deserto. qui non eam purget et uentilet, ut paleis huc illucque dispersis frumentum in horrea recondatur, sed spiritus plenus nequaquam populo, sed mihi ueniet, ut meum triticum dissipetur. [1.76.2] \'uentus\' et \'spiritus\' eodem apud Hebraeos appellantur nomine \'ruha\' et pro locorum qualitate uel \'uentum\' uel \'spiritum\' debemus accipere. alii hunc locum sic edisserunt, ut, postquam purgata fuerit area, reliquiae saluae fiant, unde et scriptum sit: spiritus plenitudinis ueniet mihi dicente euangelista: \'omnes ex plenitudine eius accepimus et spiritus sancti gratiam soitiemur\'. uentum autem urentem iuxta historiam accipe Nabuchodonosor. qui uniuersa consumat, iuxta tropologiam aduersariam potestatem, quae ueniens de deserto et de solitudine. ubi nullum hospitium dei est, ecclesiam eius conetur euertere. [1.77.1–1.78.1] Et nunc ego — sed loquar indicia mea cum eis. \'Αποσιώπησις iuxta illud Uergilianum: quos ego — sed motos praestat conponere fluctus. dicturus itaque prospera retinet se et tristibus iungit tristia; haec enim sunt iudicia, quae cum populo quondam suo loquitur deus, ut sciant se iuste sustinere, quae sustinent. Ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius; uelociores aquilis equi illius. uae nobis: quoniam uastati sumus! Uentura cernit praesentia et Babylonium describit exercitum, cuius curruum rotarumque strepitus tempestati saeuissimae conparatur et equorum uelocitas aquilis iungitur. [1.78.2–1.79.1] quod cum propheta dixisset et quasi uenientes hostes digito demonstrasset, populus ingemescit et nequaquam futura, sed facta iam sentit dicens: uae nobis. quoniam uastati sumus! hoc idem refer ad ecclesiam. quod cotidie ueri Nabuchodonosor nos inpugnet exercitus et currus Pharaonis omnisque eius equitatus aquilarum impetum superet. quod si intellegat uir ecclesiasticus credens illi sententiae: \'cum conuersus ingemueris. tunc saluus eris\', dicet: uae nobis, quoniam uastati sumus! Laua a malitia cor tuum, Hierusalem, ut aslua fias; usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? Dicenti populo: uae nobis, uastati sumus. respondet propheta, immo per prophetam deus: laua a malitia cor tuum. Hierusalem, illa aqua, de qua et Isaias loquitur: lauamini. mundi estote, aqua baptismi salutaris. [1.79.2–1.80.1] aqua paenitentiae. ad metropolim autem loquitur ludaeorum, ut per urbem intellegantur populi: \'usquequo iniquis cogitationibus subiaces, quae procedunt de corde tuo?\' cor autem in scripturis sanctis pro anima et sensu debemus accipere. Uox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum — uel dolorem — de monte Ephraim . Iuxta situm terrae Iudaeae diuinus sermo nunc loquitur. Dan enim tribus iuxta montem Libanum et urbem. quae nunc dicitur Paneas, aquilonem respicit, unde uenturus est Nabuchodonosor. [1.80.2–1.81.1] idolum autem uel Bel uel dolorem uel iniquitatem de monte Ephraim uenire describit. post tribum quippe Dan succedit terra Ephraim, per quam uenitur Hierusalem. \'Dan\' interpretatur \'indicium\', \'Ephraim\' \'ubertas . ueniet igitur indicium domini in terram domino delinquentem cum omni ubertate supplicii. Dicite gentibus: ecce auditum est in Hierusalem custodes uenire de terra longinqua; et dederunt super ciuitates Iuda uocem suam quasi custodes agrorum facti sunt super eam in circuitu. quia me ad iracundiam prouocauit. ait dominus. Uult omnes in circuitu nationes dei nosse sententiam et flagellata Hierusalem cunctos recipere disciplinam. [1.81.2] \'celebri,\' inquit, in Hierusalem sermone narratur aduersarios uenire de terra longinqua et fremitum contra eam surgere ululantis exercitus: qui tam diligenter obsideant ciuitatem et claudant urbem munitionibus, ut non tam aduersarios putes esse quam agrorum uinearumque custodes. hoc autem totum factum est non hostium uiribus. sed culpa Hierusalem, quia deum ad iracundiam prouocauit\'. si enim in porcos non habent potestatem aduersariae fortitudines. quanto magis in homines et homines quondam ciuitatis dei! [1.82.1] Uiae tuae et cogitationes tuae fecerunt h haec tibi i; ista malitia tua, quia amara, tetigit cor tuum. Facit apostropham ad urbem Hierusalem, quod uiae illius et cogitationes, quibus et opere et sermone peccauit. fecerint ei uenire omnia, quae uenerunt, malitiamque illius, quae per se amara sit. tetigisse cor illius et animae interna penetrasse. quicquid ergo nobis accidit, nostro accidit uitio, qui dulcem deum in amaritudinem uertimus et cogimus saeuire nolentem. [1.83.1] Uentrem meum, uentrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt. non tacebo, quo- niam uocem bucinae audiuit anima mea, clamorem morem proelii. contritio super contritionem uocata est et uastata est omnis terra; repente uastata sunt tabernacula mea, subito pelles meae. Ubi nos iuxta Symmachum posuimus turbati sunt et in Hebraico scriptum est \'homae\', LXX et Theodotio posuerunt μαιμάσσει, quod uerbum usque in praesentiarum, quid significet, ignoro. Aquila autem posuit όχλάζει, quod et ipsum \'tumultum\' sonat. [1.83.2] hoc de uerbo dictum sit. super quo scio apud plerosque magnum esse certamen. uox autem prophetae et per prophetam dei loquentis inducitur, quod doleat super contritione populi sui et instar hominis uiscera eius interna lacerentur, quomodo et saluator super Lazari morte doluit et planxit Hierusalem, ne celaret dolorem silentio; omnisque clangor bucinae et fremitus proeliorum illius turbat affectum, dum mala cumulantur malis et uniuersa duarum tribuum terra uastatur. \'dum non putabam,\' inquit, (tabernacula quondam ei [1.83.3–1.85.1] pelles meae Babylonio furente populata sunt et in praedam hostium mea quondam cessere hospitia\'. loquitur autem hoc idem deus, quando seditionis turbas atque discordias cernit in ecclesia et in conuenticulis suis clamare perdicem et dei requiem in bella conuerti. unde sequitur: usquequo uidebo fugientes, audiam uocem bucinae?Uel fugientes regem Babylonium uel fugientes me et a meo seruitio recedentes. Quia stultus populus meus me non cognouit. filii insipientes sunt et uaecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt . Causa contritionis, uastitatis, fugae, bucinae, quia stultus factus est populus non natura, sed studio uoluntatis. ipsaque stultitia hinc probatur, quod non cognouerint deum: et pro filiis sapientibus stulti filii facti sunt et uaecordes. [1.85.2] quae enim maior potest esse stultitia quam cognoscente boue possessorem suum et asino praesepe domini sui Israhel dominum num non cognoscere et praesentem contemnere, quem semper uidere cupiebat? quodque infertur: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt, hic sapientia pro malitia accipienda est, iuxta quod et filii saeculi huius sapientiores sunt filiis lucis et uilicus iniquitatis quaedam sapienter fecisse narratur et serpens in paradiso prudentior cunctis bestiis legitur. [1.85.3–1.86.1] illa est ergo uera sapientia, quae dei timori iungitur; alioquin, ubi insidiae sunt et tergiuersatio, non sapientia, sed uersutia et calliditas appellanda est. pro eo, quod nos diximus: quia stultus populus meus me non cognouit, LXX transtulerunt: quia principes populi mei me non cognouerunt, ut magistrorum sit magis culpa quam populi dei scientiam non habentis. Asperi terram. et ecce uacua erat et nihili, et caelos, et non erat lux in eis. uidi montes, et ecce mouebantur ebantur et omnes colles conturbati sunt. intuitus sum, et non erat homo et uolatile caeli recessit. asperi, et ecce Carmelus desertus et omnes ururbes eius destructae sunt a facie domini et a facie irae furoris eius. Propheta cernit in spiritu, quae uentura sunt. ut audiens populus terreatur et acta paenitentia nequaquam sustineat, quae formidat. [1.86.2–3] uacua terra est habitatore deleto, caeli non habent lumen terroris magnitudine populo non uidente. ipsi montes et colles intuta habent latibula et per ύπερβολϒν moneri uidentur atque turbari. intuitus est et huc illucque circumspexit et ne auis quidem potuit inueniri; iram enim dei et muta sentiunt elementa et inrationalia pertimescunt animantia. hoc uerum esse nunc totus orbis ostendit, ut caesa hominum multudine uo-\' latilia quoque, quae solent habitatores sequi, abierint et perierint. ipse quoque Carmelus, qui mari imminet magno, oleis consitus et arbustis uineisque condensus ad tantam ueniet solitudinem, ut heremi habeat uastitatem; omnes quoque urbes desertae fient. [1.86.4–1.87.1] et uniuersorum malorum haec causa est, quod uitio populi delinquentis ira domini concitata sit. quidquid iuxta historiam de Hierusalem diximus et Iudaea, referamus ad ecclesiam dei, cum offenderit deum et uel uitiis fuerit uel persecutione uastata, ut, ubi quondam erat uirtutum chorus atque laetitia, ibi pecccatorum et maerorum multitudo uersetur. Haec enim dicit dominus: deserta erit omnis terra. sed tamen consum mationem non fa- ciam : lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo, quod locutus sim, cogitaui et non paenituit me nec auersus sum ab eo. Mixta irae misericordia dei omnis terra deseritur, sed non fit consummatio, ut sint, qui intellegant clementiam eius. [1.87.2–1.88.1] caelum quoque triste uidebitur desuper et ipsa terra lugebit eo, quod domini sententia ad finem usque peruenerit nec paenituerit eum super his, quae cogitauerit et locutus sit. paenitentia autem dei dicitur, quando aufertur praedicta sententia et ira saeuiens ad finem usque non peruenit. minatus est per Ionam et inpendentem gladium lacrimarum et gemituum multitudo superauit. A uoce equitis et mittentis sagittam — siue intendentis arcum — fugit omnis ciuitas — siue regio —; ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes — quodque sequitur: et ingressi sunt saltus siue speluncas a LXX additum est —, uniuersae urbes de relictae sunt et non habitat in eis homo. [1.88.2–1.89.1] Describit autem sermo diuinus Babylonii furentis exercitum, quod a tremore eius cunctus populus dereliquerit ciuitatem et ardua quaeque conscenderit et tamen iram domini non potuerit declinare. quidquid autem, ut supra diximus, in historia intellegitur contra Hierusalem, refer ad ecclesiam, cum offenderit deum et tradita fuerit aduersariis uel persecutionis tempore uel certe uitiis atque peccatis. Tu autem uastata quid facies? Pro (uastata\'. quod Hebraice dicitur \'sadud\'. quod solus interpretatus est Aquila, alii transtulerunt \'miseram\' atque \'miserabilem\' culpa sui, quae clementem offenderit deum. denique sequitur: [1.90.1–2] Cum uestieris te coccino et ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos, frustra conponeris: contemserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. Sub figura mulieris adulterae loquitur: \'cum semel offenderis deum et quasi uirum tuum reliqueris creatorem, frustra ornamenta perquiris; contemserunt te daemones amatores tui et nequaquam stupri inmunditiam, sed animae tuae quaerent interitum\'. hoc idem intellegendum Spiritaliter contra eos, qui coniugales allectus et uerae fidei pudicitiam perdiderunt. \'si te,\' inquit, \'uestieris coccino — sanguinis Christi adsumseris fidem —, si monili ornaueris aureo — meditationem habueris sensus et intellegentiae spiritalis — et pinxeris oculos tuos stibio — habueris studium mysteriorum et dei secreta noscendi —, frustra conponeris. haec enim etiam tuis amatoribus praepararas et idcirco lectus angustus utrumque capere non potest nec recipit ornamenta deus, quibus amatoribus tuis ante placuisti\' [1.91.1–2] Uocem enim quasi parturientis audiui, angustias — siue gemitus — ut puerperae; uox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: uae mihi, quia defecit anima mea propter inter fectos! Ad similitudinem mulieris puerperae, id est quae primos parit fetus, describit urbem Hierusalem heiulantem atque clamantem. quomodo enim mulier pariens et necdum dolorem parturitionis experta intermoritur — angustias sustinet, uix potest respirare sparsisque manibus conlabitur —, sic et filia Sion, cum suos uiderit liberos interfectos, in haec uerba prorumpit et dicit: uae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos! duo autem exempla in uno capitulo conparata sunt: parturientis filios et lugentis, ut, quidquid mulier patitur in fetu uel mortibus filiorum, Hierusalem patiatur in populis. [1.92.1] Circumite uias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inueniatis uirum, qui faciat iudicium et quaerat fidem, et propitius ero eius. quodsi etiam: uiuit dominus, dixerint, et hoc falso iurabunt. Grandis amor iustitiae, ut nequaquam iuxta interrogationem Abrahae et responsionem dei pro decem uiris iustis deus liberet ciuitatem. sed si unum inuenerit iam iamque peritura Hierusalem, qui faciat iudicium et quaerat fidem — siue, ut Symmachus transtulit. ueritatem - tamen deus misereatur Hierusalem. [1.92.2–1.93.1] et quia poterat fieri, ut aliqui inuenirentur in populo, qui simularent cultum dei et iurarent per dominam, hoc praeuenit, quod nequaquam deus uanis sermonibus, sed ueritate fidei delectetur, et dicit: non eos diligo, quia iurant per me et iurant in mendacio. sed quorum corda labiaque consentiunt. Domine. oculi tui respiciunt fidem. percussisti eos et non doluerunt; attriuisti illos et rennuerunt accipere disciplinam; indurauerunt facies suas super petram et noluerunt reuerti. Post uerba domini, quibus imperauerat dicens: circumite uias Hierusalem et cetera, propheta loquitur ad dominum: domine, oculi tui respiciunt fidem. quae Hebraice dicitur \'emuna\', non opera Iudaeorum, in quibus iuxta legis caerimonias exultabant, sed fidem Christianorum, per quam gratia salui facti sumus. [1.93.2–1.94.1] hoc autem capitulo discimus idcirco inferri supplicia, ut uitia corrigantur. denique ait: percussisti eos et non doluerunt; attriuisti eos et rennuerunt accipere disciplinam. per omnia enim tormenta atque flagella emendatur Hierusalem; et super haec uniuersa ne uerecundiam quidem suorum habuere uitiorum, sed instar petrae indurantes frontis impudentiam noluerunt ad meliora conuerti. Ego autem dixi: forsitan pauperes sunt et stulti — siue non potuerunt — ignorantes uiam domini, indicium dei sui. ibo igitur ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognouerunt uiam domini, indicium dei sui. Pauperes hic et optimates non inopia dicit et diuitiis, sed populum principibus conparat. et est sensus: \'cernens infidelis populi pertinaciam et, quod indurata facie noluerit recipere disciplinam, hoc mecum ratione tractabam: forsitan uulgus ignobile non potest dei nosse doctrinam et idcirco excusabile est, quia propter imperitiam dei non ualet scire mandata. [1.94.2–1.95.1] pergam igitur ad sacerdotes et ad eos. qui praesunt populo. et loquar eis; ipsi enim uoluntatem domini cognouerunt et sciunt iudicium dei sui\', hoc autem dicit sermone dubitantis iuxta illud euangelicum: mittam filium meum, forsitan ipsum reuerebuntur. ut ex ambiguitate sententiae et suspensione uerborum liberum hominis monstretur arbitrium. Et ecce magis hi simul con fregerunt iugum, ruperit uincula. idcirco percussit eos leo de silua. lupus ad uesperam u uesperam eos, pardus uigilans super ciuitates eorum. omnis, qui egressus fuerit exeis, ca P capietur, quia multiplicatae sunt p ra euar icattones eorum, confortatae sunt auersiones eorum. \'Quos magistros putabam, inuenti sunt peiores esse discipulis, et quanto in diuitibus maior auctoritas. tanto maior insolentia peccatorum\'. [1.95.2–3] eonfregerunt enim iugum legis dicente apostolo: nunc ergo quid temptatis deum inponere iugum super cer uicem discipulorum. quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? sed per gratiam domini Iesu credimus saluari, quemadmodum et illi, ruperuntque uincula praeceptorum dei et non Pharisaeorum, de quibus in secundo psalmo dicitur: disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. quia igitur ista fecerint, percussit eos leo de silua, regnum uidelicet Babylonium; lupus ad uesperam uastauit eos Medos Persasque significans, pro quo in uisione Danihelis \'ursa\' ponitur, cuius in ore tres erant ordines; pardus uigilans super ciuitates eorum Alexandri impetum praefigurans et uelocem de occidente usque ad Indiam percursionem. pardum autem uocat ob uarietatem et, quia plurimis sibi subditis gentibus contra Medos dimicauit et Persas. et quattuor, inquit, erant capita in bestia et potestas data est ei. [1.95.4–5] et quia non de futuro uaticinatur, sed de praeterito uel iam iamque uenturis texit historiam, idcirco autem de Romano tacet imperio, de quo forsitan dicitur: omnis, qui egressus fuerit ex eis, capietur. causasque reddit, cur ista perpessi sint: quia multiplicatae sunt praeuaricationes eorum et perseuera, uerunt in transgressionibus. unde dicitur: et confortatae sunt auersiones eorum. illud, quod in principio posuimus uerbum Hebraicum \'sacad\' sonare \'uigiliam\', in praesenti loco ostenditur; ubi enim nos diximus \'pardus uigilans\', in Hebraico scriptum est \'nemer sacad\', iuxta tropologiam: qui magni putantur in ecclesia, quia confringunt iugum et rumpunt uincula, idcirco traduntur in ignominiam passionum, ut faciant, quae non conueniunt. - [1.96.1] Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me et iurant i n his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt et in domo m meretricis luxuriabantur. equi amatores in feminas et admissarii facti sunt mihi; unusquisque ad uxorem proximi sui h inniebat t. numquid super his non uisitabo? dicit dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? Κατάλογος peccatorum Hierusalem, dum dicit se ignorare deus, qua possit eius occasione misereri. [1.96.2–3] \'filii\', inquit, \'tui dereliquerunt me: nequaquam mei, sed tui, quia iurant in his, qui non sunt di. saturaui eos et moechati sunt\'. audiant hoc, qui acceptis a domino diuitiis incubantes luxuriae seruiunt. equi amatores in femi nas facti sunt. pro \'admissariis\' in Hebraico scriptum est \'mosechim\', quod omnes uoce consona ἕλϰοντες transtulerunt, id est \'trahentes\', ut ostendatur magnitudo genitalium iuxta illud Hiezechielis: quasi asinorum carnes carnes eorum. hoc est, quod in alio loco scriptum est: adsimulati sunt iumentis insipientibus et similes facti sunt eis. simulque tantam ostendit insaniam libidinis, ut non adpetitum uoluptatis, sed χρεμετισμόν, id est \'hinnitum\' uocet et seruet equorum furentium ad libidinem μεταϕοράν. cum haec\', inquit, \'feceris, numquid non uisitatione condigna es?\' et nota, quod hic \'uisitatio\' pro poena ponatur atque suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum. [1.96.4–1.97.1] et in gente tali non ulciscetur anima mea? postquam peccatis obligata est, nequaquam uocatur populus dei, sed gens, a qua recessit anima dei secundum illud, quod scriptum est: numeuias uestras et sabbata et dies festos odit anima mea. quod autem in Ueteri Testamento dicitur pro affectu. in Nouo scriptum est pro ueritate saluatore dicente: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi illam.. Ascendite muros eius — siue propugnacula — et dissipate, consummationem autem n nolite facere! auferte propagines eius — siue sustentacula -, quia non sunt domini! praeuaricatione enim praeuaricata est in me domus Israhel et domus Inda, ait dominus. [1.97.2–3] Imperat gentibus, de quibus supra dixerat: percussit eos leo de silua, lupus uastauit eos et pardus in ciuitatibus eorum, ut ascendant muros Hierusalem siue propugnacula et dissipent eam, consummationem autem non faciant, ut saluentur reliquiae et sit, qui adnuntiet in gentibus gloriam dei; seueritatique miscet clementiam. quodque intulit: auferte propagines eius siue sustentacula, omnia tolli auxilia iubet, quae suo uitio perdidit eo, quod praeuaricata sit in deum domus Israhel et domus Iuda decem tribus et duas significans. audiat hoc ecclesia. quod cito muri et propugnacula dissipentur eorum, qui non habent spem in domino et praeuaricentur in eum, sed tamen non fiat consummatio propter clementiam iudicis et non propter merita delinquentium. [1.98.1–2] Negauerunt dominum et dixerunt : non est ipse — siue non sunt haec — nec superueniet super nos malum; gladium et famem non uidebimus. prophetae fuerunt in uentum et responsum — siue sermo — non fuit in eis. haec ergo euenient illis. Quia negauerunt dominum — siue mentiti sunt domino — et dixerunt: \'non est ipse, cuius iudicio fient omnia, sed fortuito haec omnia acciderunt neque euenient, quae nobis prophetarum uoces minantur, nec uidebimus gladium nec famem sustinebimus obsidionis et, quidquid locuti sunt prophetae. in uentum locuti sunt et irrita omnia transierant nec habuerunt responsum, hoc est oraculum, siue sermo dei non fuit in eis\', ideo sustinebunt, quae sequens sermo describit. audiat hoc ecclesia neglegens et prouidentiam dei refutans. quod et gladium et famem sustineat, nisi uentura crediderit, quae dicuntur. [1.99.1] Haec dicit dominus deus exercituum : quia locuti estis uerbum istud, ecce ego do uerba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna et deuorabit eos. Dixistis: prophetae fuerunt in uentum nec uentura sunt, quae minantur; propterea, o propheta. do uerba mea in ore tuo, quae ignis habeant potestatem et populum istum in ligna conuertant, ut sermone tuo et prophetia increduli concrementur.\' sic deus ignis consumens dicitur, ut consumat in nobis, si super fundamentum Christi aedificauerimus faenum, ligna, stipulam. [1.100.1] Ecce ego adducam super lon gentem de lon- ginquo. domus Israhel, ait dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam, nec intelleges, quid loquatur. pharetra cius quasi sepulchrum patens; un uniuersi fortes. et comedet segetes tuas et panem tuum, deuorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet uineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes f fiduciam, gladio. uerumtamen in diebus illis, ait, non faciam uos in consumtionem. [1.100.2] \'Nequaquam multo post tempore nec. ut falso creditis, prophetae uobis loquentur in uentum, sed iam nunc adducam super uos gentem Babyloniorum, quae ueniet de longinquo, gentem robustam\' — pro quo in Hebraeo scriptum est \'ethan\' — ,\'gentem anti quam\' — cuius quondam dominatus est Nebrod gigans —, lcuius ignorabis linguam siue\' — ut in Hebraeo scriptum est - \'nec intelleges, quid loquatur; est enim malorum solacium, si illos hostes habeas, quos possis rogare et qui tuas intellegant preces\'. [1.100.3] quodque sequitur: pharetra eius quasi sepuiehrum patens et in LXX editione non dicitur, Babyloniam significat armaturam. nec dubium, quin regnum Assyriorum. Babyloniorum. Medorum atque Persarum sagittandi peritissimum sit. simulque describit uastitatem terrae Iudaeae fectionemque multorum, abactionem pecorum, subuersionem urbium atque murorum, quod gladio hostili cuncta capiantur et tamen in tantis malis non eos perdat usque ad internecionem, sed reliquias saluas faciat uel eorum, qui in Babylonem ducti sunt dimissique ad culturam agrorum terrae Iudaeae. uel eorum, qui post persecutionis ardorem uel fuga uel confessione fidem domini seruauerunt. [1.101.1] Quodsi dixeritis: quare fecit dominus dens noster nobis haec omnia? dices ad eos: sicut de re- liquistis me et seruistis deo alieno — uel dis alienis - in terra uestra, sic seruietis alienis in terra non uestro. Grandis stultitia nescire, cur passi sint, . cum tanta peccauerint, breuisque ad ambigentes responsio: sicutseruistis deo alieno - id est Bahal - uel dis alienis cunctarum gentium in terra Iudaea, sic seruietis dis alienis in terra non uestra, hau dubium quin Babyloniis atque Chaldaeae. [1.101.2] (si enim uos peregrina religio delectat, quid necesse est longinquum errorem suscipere? habitate cum talibus hereticis accipi, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non fuerunt exuobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum, quod proiciat de ecclesia hereticos dominus, qui multo tempore sub nomine eius mendaciorum suorum simulacra uenerati sunt, ut foris colant, quod intus prius uenerabantur, et paleae separentur a tritico. LIBER SECUNDUS [2.1.1–2] Secundum, frater Eusebi, in Hieremiam librum celeri sermone dictamus auertentes parumper aures, ne audiamus iudicium sanguinis et interfectorum animas deploremus, qui opinione uirtutum cotidie corruunt in superbiam et deo se similes arbitrantur, ut aequalitatem, quam impia Arrianorum heresis in filio negat, cunctis hominibus tribuant et ponant in caelum os suum et nihil futurae sanctorum beatitudini amplius derelinquant. quorum furori respondimus, ut potuimus. et, si dominus uitam dederit, plenius responsuri sumus. nunc coepta carpenda est uia et dictandi commentarioli nec nimia longitudine extendentes opus nec inmoderata breuitate auferentes intellegentiam, quorum alterum onerat sensus legentium, alterum praecidit studiosorum desiderium. [2.2.1] Adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes: audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non uidetis et aures et non auditis! Multis modis peccantes retrahit ad salutem et stultum uocat populum, qui sapientiae reliquit auctorem, conparatque eos simulacris, de quibus scriptum est: oculos habent et non uident; aures habent et non audiunt. similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis. [2.2.2–2.3.1] proprie autem ad Iudam loquitur et ad domum Iacob — Israhel enim multo iam tempore in Assyriis exsulabat — simulque dat intellegentiam. quod etiam absque praecepto naturali sensu debeamus intellegere, quae recta sunt. Me ergo non timebitis, ait dominus, et a facie mea non dolebitis — siue timebitis —? qui posui harenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. et commouebuntur et non poterunt — siue turbabitur et non poterit — et intumescent — siue sonabunt — fluctus eius et non transibunt illud. [2.3.2–3] populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans et recesserunt et abierunt et non dixerunt in corde suo: metuamus dominum deum nostrum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis! Narrat beneficia, ut ingratos arguat. \'me\', inquit, \'non timebitis, qui tanta uobis praestiti? non dilectionem desidero perfectorum, sed timorem incipientium, qui posui harenam terminum mari, qui tam potens elementum et immensos gurgitum moles meo praecepto litoribus refrenaui iuxta illud. quod scriptum est: praeceptum posuit et non praeteribit. audiunt me et sentiunt, quae sensum non habent audiendi; et populus quondam meus suo uitio stultus effectus non solum contemnit, sed et dulcem exasperat deum. [2.3.4–2.4.1] recesserunt\', ait, ca me et mihi terga uerterunt et concito abierunt gradu nec tacita eos retraxit conscientia, ut dicerent in cordibus suis: metuamus eum, qui dat nobis pluuiam temporaneam et serotinam! per quae omnia ostendi bona plenitudinem annuae messis\', pro quo Aquilae prima editio et Symmachus \'ebdomadas\' interpretati sunt; in Hebraeo enim scriptum est \'sabaoth\', quod pro ambiguitate uerbi et \'septimanas\' significat et \'plenitudinem\'. Iniquitates nostrae declinauerunt haec et peccata nostra prohibuerant bonum a nobis. Ergo si quando et mare transcendit terminos suos et pluuia retrahitur, nequaquam adbreuiata est manus domini, ut ista non faciat, sed peccata nostra haec ad nos uenientia declinarunt, ut ad alios pergerent, qui non peccauerunt. [2.4.2–2.5.1] \'et prohibuerune, inquit. \'iam ueniens ad nos bonum iuxta illud. quod secundum litteram scriptum est: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem\'. possumus autem imbrem temporaneum et serotinum legem accipere et euangelium et diuersas uocationes a prima hora usque ad undecimam, in quibus operariis uineae unum uitae aeternae praemium pollicetur. Quia inuenti sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedi- cas ad capiendos uiros! sicut decipula plena auibus. sic domus eorum plenae dolo. Ut declinaret ab eis imber temporaneus et serotinus et bona omnia non uenirent. causae subiciuntur, quia inuenti sunt in populo eius impios\'. [2.5.2] non dixit \'iniquos\' et \'peccatores\', ut noua uult heresis, sed impios . impietas aperte negat deum; iniquitas atque peccatum, si confiteatur errorem, facile ad misericordiam flectit deum. quodque nos diximus: insidiantes quasi aucupes et in LXX non habetur, Aquila et Symmachus transtulerunt uerbum \'iasir\' quasi rete aucupis, quod etiam, qui bonus inter eos uidetur et rectus, instar aucupis tendat insidias, dum inuicem se uenantur ad mortem et aliorum damnis atque dispendiis suas conplent domos, ut impleatur philosophorum illa sententia: omnis diues aut iniquus aut heres iniqui. [2.5.3–2.6.1] atque utinam ab his tantum fiant, qui uidentur foris esse et quos dominus iudicat, et non in nostris conuenticulis impleantur, quos possidet radix omnium malorum auaritia, ita ut uenientium ad nos non ora contemplemur. sed manus! Ideo magnificati sunt et ditati. incrassati sunt et inpinguatiet praeterierunt sermones meos pessime. causam non iudicauerunt, causam — siue indicium — pupilli non direxerunt --et indicium pauperum — siue iudicium - non iudicauerunt. numquid super his non uisitabo? dicit dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? [2.6.2–3] Si uoluero annotare per siugula, quae in Septuaginta editione praetermissa sunt, longum fiet. \'qui tendunt,\' ait, \'insidias et aliorum nuditate laetantur, ideo magnificati sunt et ditati.\' quia superiora fecerunt, incrassati sunt et inpinguati iuxta illud, quod scriptum est: incrassatus est et inpinguatus et recalcitrauit dilectus. et praeterierunt sermones meos. quia diuitiarum conscientia illud dixerunt de euangelio: anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare! praeterierunt autem in malum sui cunctosque homines despicientes non posuerunt dei indicium ante oculos suos. pupillum et pauperes contemserunt. pro quo Septuaginta dixerunt \'uiduas\', quod in Hebraico non habetur; \'hebionim\' quippe proprie \'pauperes\', non \'uiduas\' sonat. quod autem sequitur: numquid super his non uisitabo? dicit dominus. aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? iam sunra dissertum est. [2.7.1] Stupor et mirabilia facta sunt in terra: prophetae prophetabant mendacium - siue iniqua — et sacerdotes adplandebant manibus suis et populus meus dilexit talia! quid igitur facietis in nouissimo — siue post haec —? Supra dixerat: ibo ad optimates et loquar eis; forsitan ipsi cognouerunt uiam domini. et ecce magis hi pariter confregerunt iugum, ruperunt uincula; nunc describit, qui sint optimates, prophetae uidelicet et sacerdotes, quorum alii futura praedicunt, alii facienda ex lege decernunt. [2.7.2–2.8.1] \'et ecce: inquit, \'illis mendacium prophetantibus sacerdotes manibus adplauserunt.\' et ut ostendatur nec populus esse sine culpa, qui a talibus abducatur. scriptum est: et populus meus dilexit talia, quondam meus. sed postquam dilexit, meus esse desiuit. quid igitur facient, cum nouissimum indicii tempus aduenerit siue captiuitatis necessitas? unde stupor et mirabilia sunt, quod nec in principibus nec in populo inuentus sit, qui recta sentiret. Confortamini, filii Beniamin, in medio Hierusalem et in Thema clangite bucina et super Bethaccarem Icuate signum — siue uexillum —. quia malum uisum est — siue apparuit — ab aquilone et contritio magna! Hierusalem in tribu Beniamin sitam nullus ignorat. Thecuam quoque uiculum esse in monte situm et duodecim milibus ab Hierosolymis separatum cotidie oculis cernimus. inter hos alius uicus est, qui lingua Syra et Hebraica Bethacarma nominatur, et ipse in monte positus. quod ergo dicit, hoc est: [2.8.2–2.9.1] \'quia ab aquilone iam iamque uenturus est Nabuchodonosor et imminet uicina captiuitas, o habitatores Hierusalem, arma corripite et in Thecue bucina concrepate et in Bethaccarem leuate uexillum\', ait, ut contra hostes ualeatis resistere!\' Beniamin interpretatur \'filius dexterae\'. Thecua \'tuba\', Bethaccarem \'uilla uineae\'. haec omnia referamus ad ecclesiam, ut, si deliquerit et persecutionis impetus fuerit, se praeparet ad resistendum. Speciosae et delicatae adsimulaui filiam Sion. ad eam uenient pastores et greges eorum, fixerunt — siue figent — in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt. sanctificate — siue parate — super eam bellum, consurgite et ascendamus in meridie! [2.9.2] Describitur pulchritudo Hierusalem, quae est ipsa Sion, ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim \'arx\', id est specula, interpretatur et speciosae mulieri conparatur; et quomodo ad illam amatores, sic ad istam pastores conuenire dicuntur. satisque eleganter in Hebraeo uerbum, quod quattuor litteris scribitur \'res, ain, iod, mem\', si legatur \'reim\', \'amatores\', si \'roim\', \'pastores\' significat, ut uel iuxta μεταϕορὰν pulchrae mulieris amatores uel iuxta euersionem urbis pastores intellegantur, quorum alii scortum polluere festinant. [2.9.3] alii obsidere et subuertere ciuitatem. in pastoribus et gregibus eorum principes sentiamus et exercitum Chaldaeorum. figent autem tentoria sua in circuitu in obsidione urbis et pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt, suas uidelicet turmas et numeros. qui principes siue pastores dicent gregibus suis: \'sanctificate super Hierusalem bellum; domini enim imperium est. consurgite et ascendamus in meridie, non per noctem et insidias. sed plena luce pugnemus; nullus enim nobis potest resistere\'. [2.10.1–2] Uae nobis, quia declinauit dies, quia longiores factae sunt — siue defecerunt — umbrae uesperae. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos — siue fundamenta — eius! Illi dicunt: surgite et ascendamus in meridie et clara luce pugnemus\': isti respondent: uae nobis, quia longiores factae sunt umbrae uesperae, secundum illud Uergilianum: et iam summa procul uillarum culmina fumant maioresque cadunt altis de montibus umbrae. et est sensus: (si per diem haec patimur, quid patiemur in noete ? \' rursumque, qui supra dixerant: sanctificate super eam bellum atque consurgite\'. nunc ipsi se prouoeant ad bellandum dicentes: \'surgite et ascendamus in nocte, ut sciant aduersarii non temporis uictoriam esse, sed uirium, et dissipemus domos, quae frustra murorum firmitate uallantur\'. [2.11.1–2.12.1] Quia haec dicit dominus exerieituum: caedite lignum — siue ligna — eius, effundite — siue conportate — circa Hierusalem aggerem! \'Idcirco\', inquiunt, de uictoria securi sumus, quia praeceptum domini est imperantis Chaldaeis: ligna succidite et futuris munitionibus aggerem conportate!\'per quae ostenditur, antequam ueniat, non statim urbem coronae esse capiendam, sed longa obsidione, ut postea legimus. Haec est ciuitas uisitationis — siue mendex omnis calumnia — uel oppressio — in medio eius. sicut frigidam facit cisterna — uel lacus aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Praecipit dominus, ut arbores succidantur, ut fundantur per circuitum aggeres, quia tempus uisitationis eius aduenerit, ut recipiat pro peccatis suis, quorum maximum est συϰοϕαντία, ut innocentem opprimat per calumniam. [2.12.2–3] quomodo ergo cisterna uel lacus frigidam facit aquam suam, sic in medio Hierusalem malitia, quae in ea est, omnem calorem perdidit uitae. et hoc notandum, quod sancti spiritu feruentes appellentur, mala autem frigida sint: unde et illud scriptum est, quod in nouissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quod puto et illud sonare: adsimulatus sum descendentibus in lacum. hoc autem Latinus lector intellegat, ut semel dixisse sufficiat, \'lacum\' non \'stagnum\' sonare iuxta Graecos, sed \'cisternam\', quae sermone Syro et Hebraico \'gubba\' appellatur. in praesenti autem loco pro \'lacu\', quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico \'bor\' dicitur. [2.13.1] Iniquitas et nastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. erudire, Hierusalem. ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem! LXX: impietas et miseria audietur in ea contra faciem eius. per omnem dolorem et flagellum erudieris. Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne faciam te inuiam terram, quae non habitetur, Per haec discimus, quod flagellet dominus omnem filium, quem recipit; et idcirco plagis atque tormentis eruditur Hierusalem, ut corrigatur et non recedat anima dei ab ea et redigatur in solitudinem. si quando igitur crebris angustiis subiacemus, recordemur in consolationem nostri istius uersiculi: per omnem dolorem et flagellum erudieris. Hierusalem. [2.14.1–2] Haec dicit dominus exercituum: usque ad racemum colligent quasi in uinea reli quias Israhel; conuerte manum tuam quasi uindemiator ad cartallum! LXX: quia haec dicit dominus uirtutum : racemate, racemate quasi in uinea reliquias Israhel; reuertimini quasi uindemiator in cartallum suum! Alii in bonam partem, alii in malam haec dicta suscipiunt. in bonam partem: \'cum uastata fuerit Hierusalem, reliquiae saluae fiant\'. in malam sic: \'ne unus quidem racemus et paruus botrus remaneat in uinea, omnia colligantur; et quodcumque iuueneris, instar uindemiatoris in cartallum conice, ut, quomodo ille racemos ad torcular, sic tu captiuos pertrahas in Babylonem\'. [2.15.1–2] Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum — siue uestrae – et audire non possunt! ecce uerbum domini factum est eis in opprobrium et non suscipient illud! Non possunt audire, quia aures circumcidere noluerunt; nec tamen uacat inpossibilitas supplicio, quae de contemtu et infidelitate descendit. si quis ergo dei uerba non suscipit nec habet praeceptorum eius intellegentiam, incircumcisis auribus est. simulque notandum, quod circumcisio in scripturis tribus generibus appellatur: in praeputio. in corde et in auribus; unde dicit et dominus: qui habet aures audiendi, audiat. uoluntate ergo nostra uerbum dei non suscipimus; et idcirco fit nobis in opprobrium, ut, quod datum fuerat ad salutem, nostro uitio uei-tatur in poenam. [2.16.1–2] Ideirco furore domini plenus sum, laborani sustinens. LXX: et furorem meum impleui et sustinui, et non consumsi eum. Iuxta Hebraicum ex persona prophetae dicitur, quod uenientem iram dei ante prospiciat et plenus sit furoris domini et iracundiae et ultra sustinere non possit nec pro peccatoribus audeat dominum deprecari. iuxta LXX autem nouus sensus ponitur, quod ipse loquatur dominus et dicat: furorem meum conpleui feriendo populum peccatorem, et tamen retinuerit illum et non totum effuderit, ut reliquiae saluae fiant. quod mihi uidetur sibi esse contrarium; si enim conpleuit furorem suum, quomodo sustinuit, ne conpleret? [2.17.1–2] Effunde — siue effudit — super paruulum um foris et super concilium iuuenum simul; x i r enim cum uxore capietur, senex cum pleno dierum et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter. Uel propheta praecipit in spiritu uenienti Chaldaeo, ut effundat furorem domini super paruulos et innoxiae quoque non parcat aetati, uel certe narrat, quid factum sit super concilium iuuenum simul, qui ad repugnandum arma corripuerant. uir enim cum uxore capietur, dulcissima inter se nomina pariter sentient captiuitatem, senex cum pleno dierum. ergo senectus non est aetas ultima, sed eorum, qui sunt \'pleni dierum\', quos nostro sermone appellamus depositos\' siue \'decrepitos\'. sequitur: et transibunt domus eorum ad alteros captiuitatis malo, agri et uxores simul, ut et coniux ad hostes transeat et possessio. quidquid iuxta litteram intellegimus super Hierusalem, iuxta intellegentiam spiritalem referamus ad ecclesiam, si offenderit deum. [2.18.1–2] Quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit dominus. a minore quippe usque ad maiorem omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes: pax. pax! et non erat pax. Quod in Hebraico dicitur: extendam manum meam super peccatores siue habitatores terrae, apud LXX semper \'eleuabo\' scribitur, qui uterque percutientis est habitus iuxta illud, quod scriptum est: et adhuc manus domini extenta siue excelsa. habitatores autem terrae semper in uitio sunt; unde et in Apocalypsi frequentius dicitur: uae habitatoribus terrae! a minore usque ad maiorem omnes student auaritiae secundum illud apostolicum: [2.18.3–4] radix omnium malorum auaritia. et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, alii in prophetando mendacium, alii peruerse interpretando legem dei; dicit enim et in alio loco propheta: quaerite legem a sa-cerdotibus. \'et cum\', inquit, \'tanta facerent, prospera quaeque meo populo nuntiabant et quasi curare cupiebant uulnus et ignominiam filiae meae dicentes: pax, pax, cum pax omnino non esset\'. hoc proprie de sacerdotibus et doctoribus intellegendum, qui diuitibus et eis, quos uident in honore maximo constitutos, repromittunt prospera et clementem praedicant deum magis illos supplicio et iracundiae praeparantes. [2.19.1–2.20.1] Con fusi si sunt, quia abominationem fecerunt? quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. Pressius hoc legendum est iuxta Hebraicum. \'et cum,\' inquit, (tanta fecerint, numquid confusi sunt? numquid erubuerunt in sceleribus suis? quin potius auxere contemtum et erubescere nescierunt\' — \'nescierunt\' autem hic posuit pro \'noluerunt\' — \'siue nimio contemtu et uitio inoliti mali ne intellegere quidem potuerunt\'. Quamobrem cadent inter ruentes, in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Quoniam\', ait, \'erubescere nescierunt et non solum opus. sed ne scientiam quidem habuere et sensum paenitentiae, propterea cadent, qui prius stabant inter eos; qui uitiis suis corruent et, cum uisitationis et poenae eorum tempus aduenerit, cunctis ruentibus sociabuntur\'. grandis autem impietas non solum non cauere, sed nec intellegere uelle peccata et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum. [2.21.1–2] Haec dicit dominas: state super uias et uidete et interrogate de semitis antiquis, quae sit uia bona, et ambulate in ea! et innenietis refrigerium — siue purificationem — animabus uestris. et dixerunt: non ambulabimus — siue non ibimus — . et constitui super uos speculatores; audite uocem tubae! et dixerunt: non audiemus. ideo audite — siue audierunt — gentes et cognosce, congregatio - siue qui pascitis greges aut iuxta Symmachum: et cognoscite testimonium, quod in eis est—, quanta ego faciam eis! audi terra! Euangelica parabola, si fuerit intellecta, huius loci praebebit intellegentiam; in qua negotiator bonus omnes uendere dicitur margaritas, ut de pretio earum unam emat pretiosissimam margaritam, quod scilicet per patriarchas et prophetas ueniamus ad eum, qui dicit: ego sum uia. [2.21.3–4] standum est igitur in prophetis et diligentissime contemplandum et interrogandum de -semitis antiquis siue sempiternis — quae multorum sanctorum sunt tritae uestigiis, quae significantius Graece appellantur τρίβοι —, quae sit uia bona in euangelio, et ambulandum in ea; quae uia cum inuenta fuerit, praebet refrigerium siue purificationem animabus credentium. at illi e contrario responderunt: non ambulabimus per uiam euangelii proprie hoc propheta dicente de perfidia Iudaeorum. statimque infert: cet constitui super uos speculatores\'—hau dubium. quin apostolorum indicetur chorus iuxta Hiezechiel: fili hominis, speculatorem te dedi domui Israhel -, \'et praecepi, ut audiretis uocem tubae uel mandata euangelii uel doctrinam apostolorum iuxta illud Isaiae: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion; exalta sicut tuba uocem tuam, qui adnuntias Hierusalem\'. [2.21.5–6] qui dixerunt: non audiemus et inuitati ad cenam noluerunt uenire; propterea dicitur: audite, gentes! quod secuti sunt et apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: uobis quidem oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis aeterna uita, ecce conuertimur ad gentes. et cognosce, congregatio, nequaquam Iudaica. sed omnium nationum siue, qui pascitis greges, episcopi et presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus, uel c ognoscite testimonium, quod in eis est; testimonium enim dei fidele, sapientiam praestans paruulis. quibus loquitur et dominus: noli timere, grex paruule, et: ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit deus. \'cognoscite ergo, quanta faciam populo non credenti.\' quodque infertur: [2.21.7–2.22.1] audi, terra, totus orbis ad audiendum uocatur, sicut et in principio Isaiae legimus: audi, caelum, et auribus percipe, terra, quae scilicet dominus facturus sit populo Iudaeorum. Ecce ego adducam mala super populum istum. fructum cogitationum — siue auersionis — eius, quia uerba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. \'Mala\' appellat supplicia poenasque patientium non super gentes, quae uocantur ad euangelii ueritatem, sed super populum, qui respondit: non audiemus. et recepturus est fructum cogitationum siue auersionis suae dicente Dauid: labores manuum tuarum manducabis. causaque perspicua, quia uerba domini non audierint et legem eius abiecerint. [2.23.1–2] Ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suaue olentem de terra longinqua? holocausta uestra non sunt accepta et uictimae uestrae non placuerunt mihi. Quod tura de Saba ueniant, nemo dubitat; unde et illud Uergilianum est: centumque Sabaeo ture calent arae. \'calamum\' autem. quod Hebraice dicitur \'cane\'. pro quo LXX et Theodotio \'cinnamum\' transtulerunt, de terra uenire longinqua propheticus sermo demonstrat, ut intellegamus Indiam, de qua per Mare Rubrum plura ueniunt aromata. hoc genas pigmenti medici xαϭϭίαν ϭύpιγγοςappellant. et est sensus: \'frustra mihi in unguenta conficienda, quae lege praecepta sunt, suauissimi odoris pigmenta confertis et holocausta succenditis, qui meam in lege non facitis uoluntatem\', iuxta quod supra dictum est: uerba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. [2.23.3–2.24.1] hoc autem proprie conuenit his, qui de rapinis et nudatione miserorum offerunt sacrificia et elemosynis ex iniquitate se putant redimere peccata dicente scriptura: redemtio animae uiri propriae diuitiae, quae non de iniquitate, sed de labore et iustitia congregantur. Propterea haec dicit dominus: ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis — siue infirmitatem et infirmabuntur in ea - patres et filii simul, uicinus ac proximus et peribunt. Impleta uidemus omnia, quae dominus illi populo comminatus est: cotidie enim ruunt in blasphemiis suis nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est. [2.24.2–2.25.1] filii patrum sequuntur blasphemias et cotidie recipiunt illam inprecationem: sanguis eius super nos et super filios nostros; et non solum ipsi, sed et uicini et proximi eorum, omnes, qui legem et prophetas sequuntur iuxta occidentem litteram et non iuxta spiritum uiuificantem, et omnes pariter peribunt, quia pariter peceauerunt. Haec dicit dominus: ecce populus uenit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae. sagittam et scutum — siue xibynnam — arripiet: crudelis est — uel inpudens — et non misere- bitur; uox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi uir ad proelium aduersum te, filia Sion. Proprie hoc de Babyloniis prophetatur, qui uenturi sunt contra populum Hierusalem, et omnis armaturae ordo describitur et impetus proeliantium, ut uocis terrore concussi agant paenitentiam et clementissimum placent deum. [2.25.2–2.26.1] denique dat occasionem rogandi, dum dicit: aduersum te, filia Sion. possumus hoc testimonio abuti persecutionis tempore, quando omnis aduersum nos diaboli rabies concitatur nullaque misericordia est et quasi uehementissimi maris fluctus ita opprimunt resistentes. Audiuimus famam eius, dissolutae sunt manus nostrae; tribulatio apprehendit nos, dolores quasi parturientis. Respondet populus, cui propheta, immo per prophetam dominus Babylonios comminatus est, quod, antequam ueniant, timore superati sint nec possint eleuare manus et angustia eos conprehenderit quasi dolor parturientem; 6,23quo dolore nihil adfirmant grauius, quae senserunt. [2.27.1–2.28.1] Nolite exire ad agros et in uia ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pauor in circuitu! Docet euangelium non esse exeundum in agrum nec de tectorum altitudine descendendum, sed audiendum illud: in monte saluum te fac, ad quem in Isaia et Michea iubemur currere atque conscendere. praecipitur autem iuxta litteram, ne foras exeant, ne deserant muros, sed ut tueantur se firmis munitionibus. Filia populi mei, accingere cilicio et conspergere cinere; luctum unigeniti — siue dilecti — fac tibi, planctum amarum — siue miserabilem , quia repente ueniet uastator — siue miseria — super nos — siue super uos —! Quia supra dixerat: nolite exire ad agros et in uia ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pauor in circuitu, et fugam quoque prohibuerat, docet, quid facere debeant, ut conuertantur scilicet ad paenitentiam et hanc firmissimam et securam habeant armaturam. [2.28.2–3] ubi nos diximus: luctum unigeniti fac tibi, pro unigenito\' in Hebraico scribitur \'iaid\', quod magis \'solitarium\' quam \'unigenitum\' sonat. si enim esset \'dilectus\' siue \'amabilis\', ut LXX transtulerunt, \'ididia\' poneretur, quod et Salomoni deus nomen inposuit. nihil autem dolentius quam unum uel solum perdere filium. illudque, quod nos interpretati sumus: quia repente ueniet uastator siue miseria super nos, LXX super uos posuerunt, cum multo deus misericordius dixerit, ut. quidquid super suum uenturum est populum, super se quoque uenire testetur. \'uastatorem\' autem proprie uelNabuchodonosor uel diabolum significat. [2.29.1–2] Probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis uiam eorum. omnes isti principes declinantes - siue inoboedientes —, ambulantes fraudulenter - siue peruerse —, aes et ferrum; uniuersi corrupti sunt. defecit sufflatorium in igne — Quem significantius Graeci ϕυϭητῆρα appellant —, consumtum est plumbum, frustra conflauit conflator — siue argentarius —: malitiae enim eorum non sunt consumtae. argentum reprobum uocate eos, quia dominus proiecit illos! Datur propbeta populo incredulo probator robustus\', quod Hebraice dicitur \'mabsar\'. quod uel \'munitum\' iuxta Aquilam uel \'clausum\' atque \'circumdatum\' iuxta Symmachum et LXX sonat instar urbis firmissimae, ut nullas populi pertimescat insidias, ut, cum probaueris\', ait, \'et scieris uiam populi delinquentis, tunc intellegas argentum aere commixtum nulla posse ratione purgari\'. quomodo enim plumbum miscetur metallis. quae adultera sunt atque uiolata. ut materia separetur aliena, et, si forsitan purgata non fuerit, plumbum omne consumitur et in nihilum redigitur, ita omne eloquium doctrinarum et sermo propheticus perit in his, qui audire contemnunt. [2.29.3–2.30.1] dicamus et super his, qui sicut aspides surdae obturant aures suas, ne audiant uoces incantantium. frustra enim conflauit argentarius siue conflator; malitiae enim eorum non sunt consumtae. unde nequaquam \'argentum\', sed \'argentum reprobum\' sunt uocati, quia dominus abiecit eos. principes autem sunt a domino recedentes siue inoboedientes, qui peruerse ambulant et frandulenter. Uerbum. quod factum est ad Hieremiam o do- mino dicens sta in porta domus domini et praedica — uel lege — ibi uerbum istud et dic: audite uerbum domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis dominum ! Hoc in editione LXX non habetur, sed de Theodotione ex Hebraico additum est. [2.30.2–2.31.1] imperatur autem prophetae, ut stet in porta domini, per quam ad orandum dominum ingreditur populi multitudo, ut per hanc occasionem possint audire, -quae dominus praecipit. per quod intellegimus duritiam populi Iudaeorum, quod quasi mendaces atque uaesanos habuerint prophetas, dum per occasionem et celebritatem loci audire coguntur uerba domini et non propter hoc, quod uerba sint domini. Haec dicit dom inus exercituum, deus Israhel: bonas facite — siue dirigite — uias uestras et studia uestra — siue adinuentiones uestras — et habitabo uobiscum in loco isto siue habitare uos faciam in loco isto. Clementissimus medicus omni uulneratos cupit sanare medicamine. quando autem dicit: bonas facite siue corrigite uias uestras, ostendit eas esse peruersas et nihil in se habere boni. [2.31.2–2.32.1] et quia naturale est, ut unusquisque genitae diligat solum et nihil dulcius habeat patria, pollicetur praemia oboedientibus. \'habitabo,\' inquit, \'nobiscum, ut securos de habitatione uos faciam, siue uos ipsos\' — iuxta Symmachum — \'firma habitatione fundabo\', qui ait: et confirmabo uos in loco isto. Nolite confidere in uerbis mendacibus dicen- tes: templum domini, templum domini, templum domini est! quoniam, si bene direxeritis — siue direxeritis — uias uestras et studia uestra, si feceritis indicium inter uirum et proximum suum, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam — siue non oppresseritis eos — nec sanguinem innocentem effuderitis tis in loco hoc et post deos alienos non ambulaueritis in malum uobismet ipsis, habitabo ucobiscum-siue habitare uos faciam — in loco isto, in terra, quam dedi patribus uestris a saeculo usque in saeculum. Hoc, quod LXX in huius capituli addidere principio: [2.32.2–3] in uerbis mendacii, quae uobis omnino non proderunt, in Hebraico non habetur. praecipit autem et tunc populo Iudaeorum et hodie nobis, qui uidemur in ecclesia constituti. ne fiduciam habeamus in aedificiorum splendore auratisque laquearibus et uestitis parietibus marmorum crustis et dicamus: templum domini, templum domini, templum domini est. illud enim templum domini est, in quo habitat uera fides, sancta conuersatio omniumque uirtutum chorus. denique infert: ‘Si rectas feceritis uias uestras et cogitatio uestra non abierit post errorem et secuti fueritis iustitiam et malum non effeceritis neque effuderitis sanguinem innocentem simplices quosque scandalizantes et post deos alienos non ambulaueritis ritis peruersa adorantes dogmata, quae de uestro corde simulastis in malum uobismet ipsis, uel habitabo uobiscum in loco isto, quem uocatis templum dei. et in terra, quam dedi patribus uestris, apostolis uidelicet et apostolicis uiris, uel certe firma statione habitare uos faciam a principio usque ad finem. [2.32.4–2.33.1] ’ potest hoc et illis uirginibus conuenire, quae iactant pudicitiam et inpudenti uultu praeferunt castitatem, cum aliud habeat conscientia, et nesciunt illam definitionem apostoli uirginalem, uti sit sancta corpore et spiritu. quid enim prode est corporis pudicitia animo constuprato, si ceteras uirtutes, quas propheticus sermo descripsit, non habuerit? Ecce uos confiditis uobis in uerbis mendacii — uel mendacibus -, quae non proderunt uobis: furari, occidere, adulterare, iurare mendaciter, libare Bahalim et ire post deos alienos, quos ignoratis. et uenistis et stetistis coram me in domo hac, in qua inuocatum est nomen meum, et dixistis: liberati sumus — siue desiuimus — eo, quod fecerimus omnes abominationes istas. [2.33.2] Frustra eos in templo habere fiduciam sequentia peccata demonstrant. quid enim prode est audacter ingredi limen domus dei, erecta stare ceruice et non solum cor sed et manus habere pollutas furto, homicidio, adulterio, periurio, sacrilegio et cultu eorum deorum. quos nescias? haec spiritaliter accidere in ecclesia nemo dubitat, quando praesentis temporis considerantes felicitatem sua peccata non reputant et latere arbitrantur deum, quia non statim uindicta consequitur: quin potius in tantam prorumpunt amentiam, ut liberatos se putent. quia post mala opera etiam a cultu domini recesserunt. [2.34.1–2] Numquid spelunca latronum facta est domus ista siue mea —, in qua inuocatum est nomen meum. in oculis uestris? ego, ego sum, ego uidi, dicit dominus . De hoc loco in euangelio adsumtum puto: scriptum est: domus patris mei domus orationis uocabitur: uos autem fecistis eam speluncam latronum siue. ut in alio euangelio scriptum est. domum negotiationis. ecclesia dei uertitur in speluncam latronum, quando furta. homicidia, adulteria, periuria, sacrilegium, hereseos adinuentio et omnia in ea scelera uersantur, quando auaritiae facibus principes inardescunt et regum quondam opes uile aut certe non uile palliolum possidet. unde infert: ‘ego. ego sum. [2.34.3–2.35.1] ego uidi. dicit dominus; mei oculi contemplati sunt, quod uos putatis occultum. tenebrae thesaurorum meam non fugiunt conscientiam\'. qui. cum diues esset, pro nobis pauper factus est, nunc in nostris diuitiis erubescit et dicit: uae uobis -diuitibus, qui habetis consolationem uestram! Ite ad locum meum in Silo, ubi habitauit nomen meum a principio, et uidete, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel ! Ex praeteritis docet praesentia et dieentibus: templum domini, templum domini, templum domini et pretiosae domus fulgore gaudentibus Silo, ubi primum fuit tabernaculum dei, recordatur historiae. de qua in psalmo scriptum est: et reppulit tabernaculum Silo, ut, quomodo ille locus in ruinas cineresque conlapsus est, ita et templum corruat, cum similium habitatio fuerit peccatorum. sicut igitur Silo templi exemplum est, ita templum nobis, quando tempus aduenerit illius testimonii: putas, ueniens filius hominis inueniet fidem super terram? [2.36.1–2] Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit dominus, et locutus sum ad uos mane consurgens et loquens et non audistis et uocaui uos et non respondistis, faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum et in qua uos habetis fiduciam, et loco, quem dedi uobis et patribus uestris, sicut feci Silo, et proiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros, uniuersum semen Ephraim. Hoc. quod posuimus: mane consurgens et loquens, in LXX non habetur. mane autem consurgit deus, non quod aliquod ei tempus absque diluculo sit, sed quo post noctis quietem uiribus corporis instauratis anima hominum uegetior sit et nequaquam uoluptatibus occupata cibique desiderio audire et facere ualeat, quae dicuntur. [2.36.3] unde et illud in psalmo legimus: mane exaudies uocem meam. mane adstabo tibi et uidebo:et in Isaia: de nocte — siue diluculo — consurget spiritus meus ad te, deus, quoniam lux praecepta tua super terram. unde et filios lucis Paulus apostolus appellat et non noctis neque tenebrarum nec dormientes, sicut et ceteri dormierunt, qui dei mandata non sentiunt. quia igitur deus uocauit eos de nocte consurgens, ut et ipsos de tenebris liberaret, comminatur eis similia se esse facturam templo in Hierosolymis, quae fecit loco Silo, ubi primum fuit tabernaculum, ut peccata similia pari sententia feriantur. [2.36.4–2.37.1] et quomodo proiecit dominus semen Ephraim, id est decem tribus. quae uocabantur Israhel et habebant principes, propter Hieroboam, filium Nabat de tribu Ephraim, quae eadem appellabatur tribus Ioseph, sic etiam Hierusalem et tribum Iuda cum Beniamin se abiecturum esse testatur. abiecit igitur Silo, abiecturus et templum; abiecit decem tribus, abiecturus et duas. quidquid illi populo dicitur, intellegamus et nobis, si similia fecerimus. Tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumus pro eis laudem et orationem — siue nec roges, ut misericordiam consequantur,— et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Ne uideatur rogans propheta non inpetrare, quod postulat, praecipit deus. ne pro populo peccatore et nullam agente paenitentiam deprecetur. quod autem dicit: et non resistas mihi, illud ostendit. quod sanctorum preces irae dei possint resistere. [2.37.2–2.38.1] unde et dominus loquitur ad Mosen: dimitte me. ut percutiam populum istum. et faciam te in gentem magnam; et in Psalmis scribitur: et stetit Finees et placauit et cessauit quassatio et reputatum est ei ad iustitiam. Aaron quoque arrepto turibulo inter ignem arsurnmque populum medius stetit et dei ira cessauit. ac ne putemus crudelitatem dei, qui ne rogari quidem se permittat. reddit causas, cur non exaudiat, dicens: Nonne uides, quid isti faciant in ciuitatibus Iuda et in plateis Hierusalem? filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas — siue chauonas — reginae — siue militiae — caeli et libent dis alienis et me ad iracundiam prouocent. numquid me ad iracundiam prouocant? dicit dominus, nonne semet ipsos in confusionem uultus sui? [2.38.2] \'Uis,\' inquit. audire, propheta. cur tibi dixerim: noli orare pro populo hoc? haec faciunt. quae sequuntur: et intus et foris et in plateis et in exitibus Hierusalem filii ligna conportant et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem cum farina. ut faciant chauonim\' — quas nos \'placentas\' interpretati sumus siue \'praeparationes\'. ut omne genus ostendat sacrificii reginae caeli, quam lunam debemus accipere, uel certe militiae caeli, ut omnes stellas intellegamus,- \'et post haec libent dis alienis, non quo sint, sed quo sub nominibus eorum daemonibus tura succendant et me ad iracundiam prouocentista facientes. [2.38.3–2.39.1] nec intellegunt miseri, quod ista contentio non me laedat, quem numquam ira commutat, sed semet ipsos in confusionem uultus sui et in ignominiam sempiternam.) quidquid igitur facimus, non deum laedimus, qui laedi numquam potest, sed nobis interitum praeparamus thesaurizantes iram in die irae. ideo autem diuersa officia filiorum patrumque et matrum posuit uel uxorum, ut nulla aetas sit, quae ab impietate dissenserit. Ideo haec dicit dominus deus : ecce furor meus et indignatio mea conflata est — siue stillauit-super locum istum, super uiros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur. Qui supra dixerat: numquid me ad iracundiam prouocant? quomodo nunc dicit: ecce furor meus et indignatio mea stillauit super locum istum? [2.39.2–3] et est sensus: \'ego quidem naturaliter non irascor, sed illi ita agunt, ut me ad iracundiam prouocent et meam uidear mutare naturam. sentiant igitur iratum, quod, quantum in se est facere conantur.\' pulchreque non ait: (effusus est\' furor meus super locum istum. sed: stillauit, ut moderatam poenam significet. sin autem in 86 stilla furoris tanta duritia est. quid fiet. si omnis imber fuerit effusus? sed et \'conflatio\' sic intellegi potest, ut. quod diu facere noluit, peccatorum multitudine facere conpellatur. cum autem deus iratus fuerit, et homines et ea, quae hominum sunt, similem interitum sentient. \'et succendetur\', inquit — hau dubium quin furor domini —, \'et non extinguetur, quia non agit populus, per quae possit extingui.\' [2.40.1] Haec dicit dominus e.cercituum, deus Israhel: holocaustomata uestra addite uictimis uestris et comedite carnes, quia non sum locutus cum patribus uestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de uerbo holocaustomatum et uictimarum, sed hoc uerbum praecepi eis dicens: audite uocem meam et ero uobis deus et uos eritis mihi populus et ambulate in omni uia, quam mandaui uobis, ut bene sit uobis. Quorum reprobauit templum, consequenter reprobat et sacrificia et oblique arguit eos, quod non ueneratione sui, sed epularum desiderio immolent uictimas. [2.40.2–2.41.1] quod autem ait: non sum locutus cum patribus uestris et non praecepi eis in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, super uerbo holocausti et uictimarum, manifeste intellegitur, quod primum decalogum dederit in tabulis lapideis scriptum digito dei et post offensam idololatriae caputque uituli postea iusserit sibi magis fieri quam daemonibus auferens puram religionem mandatorum dei et concedens sanguinem uictimarum carniumque desiderium. Et non audierunt nec inclinauerunt aurem suam; sed abierunt in uoluntatibus — siue desideriis - et prauitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non inante a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad hunc diem. [2.41.2–3] \'Me dicente: audite uocem meam et ero uobisdeus et reliqua, non audierunt nec inclinauerunt aurem suam, sed sui cordis fecere desideria et contra apostoli sententiam, qui praeteritorum obliuiscebatur et in priora se extendebat, fecere contraria, ut praeterita cuperent et futura contemnerent! quodque dicit: a die, qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti, usque ad diem hanc, omne tempus in medio dicit eos per offensam domini transegisse. unde et necessaria fuit euangelii gratia, quae illos non suo mento, sed domini misericordia conseruauit. [2.42.1–2.43.1] Et misi ad uos seruos meos, prophetas, per diem consurgens diluculo et mittens; et non audierunt rite nec inclinauerunt aurem suam, sed indurauerunt ceruicem et peius operati sunt quam patres eorum. Iusta ergo ira domini, quae conflata est et stillauit super populum contemtorem duraeque ceruicis et dei uerba audire nolentem. quomodo autem deus uel de nocte uel diluculo et in die mittat prophetas, supra diximus. Et loqueris ad eos omnia uerba haec et non audient te et uocabis eos et non respondebunt tibi. et dices ad eos: haec est gens, quae non audiuit uocem domini dei sui nec recepit disciplinam; periit fides et ablata est de ore eorum. (Ne dubites\'. inquit. \'eos indurasse ceruicem et peiora patribus suis operatos, ecce do locum paenitentiae nec ideo loquor, ut fiant, sed quia futura sunt, idcirco praedico. [2.43.2–3] saltim nunc loquere eis uerbis meis et tamen non audient te et uocabis eos et non respondebunt tibi; tantae enim erunt superbiae, ut, cum uocaueris eos ad audiendum, nullus respondere dignetur. et dices ad eos: haec est gens, quae non-audiuit uocem domini dei sui nec recepit disciplinam\'. pulchre, ut ante iam dixi, nequaquam populum suum, sed gentem uocat. quod licet et in tempore prophetarum ex parte sit factum et in umbra praecesserit et in imagine, tamen plenius completur in Christo, quando noluerunt recipere disciplinam et uocem sui domini contemserunt. unde eleganter infertur: periit fides, quae proprie Christianorum est, et ablata est de ore eorum omnis uidelicet filii dei fideique confessio. [2.44.1–2] l\'onde capillum tuum et proice et sume in directum — siue super labia — planctum, quia proiecit dominus et reliquit generationem furoris sui Et lob audita filiorum et filiarum morte capillos legimus totondisse et apud ueteres haec erat omnium consuetudo lugentium tondere caesariem; at nunc e contrario comam demittere luctus indicium est. omnis autem planctus et lamentatio prophetalis idcirco adsumitur, quia proiecit dominus et reliquit generationem furoris sui: hau dubium, quin populum significet ludaeorum. et proprie hoc ad Christi tempora referendum, quando periit fides et de ore ablata est populi dominum blasphemantis. [2.45.1–2] Quia fecerunt filii Iuda malum in conspectu meo, dicit dominus; posuerunt offendicula sua in domo, in qua inuocatum est nomen meum, ut poluerent, et aedificauerunt excelsa — siue aram — Tofeth, quae est in ualle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igne; quae non praecepi nec cogitant in corde meo. Quod in templo dei filii Iuda statuam Bahal posuerint, in Hiezechielis principio discimus. \'excelsa\' autem, quae Hebraice appellantur (bamath\', siue \'aram\' Tofeth, quae est in ualle filiorum Ennom, illum locum significat, qui Siloae fontibus inrigatur et est amoenus atque nemorosus hodieque hortorum praebet delicias. hic autem gentilitatis error omnes prouincias occupauit, ut ad capita fontium lucosque amoenissimos uictimas immolarent et omnis prauae superstitionis religio seruaretur. [2.45.3] \'Tofeth\' lingua Hebraea interpretatur \'latitudo\' scriptumque fertur in libro Iosue, filii Nun, de hoc loco, qui est in ualle filiorum Ennom et Hebraice dicitur \'gehennom\'; \'ge\' quippe ϕάραγγα, hoc est \'uallem\', et \'hennom\' uel hominis nomen uel \'gratiam\' sonat. traduntque Hebraei ex hoc loco appellatam \'gehennam\', quod scilicet omnis populus Iudaeorum ibi perierit offendens deum, in quo loco etiam filios suos in igne idolis consecrarint siue holocaustum optulerint, quae non praeceperit eis nec ulla legis iusserit sanctione. [2.45.4–2.46.1] quodsi Iepthae optulit filiam suam uirginem deo, non sacrificium placet, sed animus offerentis; neque enim, si canis aut asinus aut inmundum quodlibet animal primum occurrisset patri a caede hostium reuertenti, deo illud offerre debuerat. Ideo ecce dies uenient, dicit dominus, et non dicetur amplius Tofeth et uallis filii Ennom, sed uallis interfectionis et sepelient in Tofeth eo, quod non sit locus. et erit morticinum populi huius in cibum uolucribus caeli et bestiis terrae et non erit. qui abigat. Tempus obsidionis significat, quod ab anno nono regis Sedeciae usque ad annum undecimum perpessi sunt, et quod nequaquam uocetur uallis ipsa \'gehennom\', hoc est \'uallis hennom\', siue \'filiorum Ennom\', sed ob interfectionem plurimorum \'uallis occisionis\'. [2.46.2–2.47.1] tauta autem caedes erit, ut in loco prius religionis sepulchra sint innumerabilia et, quos sepelire non potuerint, lacerentur ab auibus et a bestiis deuorentur nullusque sit, qui abigat similia metuens et humandi uictus officiis. manifesta transcurrimus, ut, sicubi locus fuerit, in obscuris moremur. ipsius enim libri magnitudo fastidium potest facere legentibus: quanto magis, si a nobis latius disseratur! Et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem uocem gaudii et uocem laetitiae et uocem sponsi et uocem sponsae; in desolationem enim erit terra. Cum locus idololatriae uersus fuerit in sepulchra, ut. ubi deum offenderant, ibi eorum inhumata iaceant cadauera, de urbe quondam Hierusalem et de ceteris urbibus. quae sub illius dicione erant, auferetur omnis laetitia et maerore gemituque et desolatione omnia complebuntur. [2.48.1] In tempore illo, ait dominus, eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitauerunt in Hierusalem, de sepulchris suis. et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae ditxeru ut et quibus seruierunt et post quae ambulauerunt et quae quaesierunt et adorauerunt, non colligentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. et eligent magis mortem quam uitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in uniuersis locis, quae derelicta sunt, ad quae eieci eos, dicit dominus exercituum. [2.48.2–3] Omnia, quae prophetalis sermo describit. nostro tempore cernimus accidisse, non uni Hierusalem, quae ista perpessa est a Chaldaeis atque Romanis, sed uniuerso orbi, ita ut lacrimae aruerint et ossibus mortuorum uniuersa completa sint. et quia solebant iuxta antiquum morem aurum et quaedam ornamenta uel mulierum uel uirorum in sepulchris condere, haec quoque frangebat et effodiebat auaritia, ut caelo et luci proderent. et ideo primum regum Iuda et principum eius, sacerdotum quoque et prophetarum et uniuersi populi, qui fuerant in Hierusalem, ossa de tumulis proferebantur patentia soli et lunae et omni stellarum aspectui, ut, quibus seruierant derelicto deo, eorum paterent aspectibus et consumta in sterquilinium et cineres soluerentur, si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecumque loca uenisset, mortem praeferret uitae et remedium infelicis animae putaret interitum. [2.49.1–2] Et dices ad eos: haec dicit dominus: numquid, qui cadit, non resurget? et qui auersus est, non reuertetur — siue non auertet —? Post tanta mala ad paenitentiam prouocat eos, qui potuerint remanere, siue priusquam ueniant. quae minatus est, hortatur ad conuersionem et dat locum paenitentiae. quod autem iuxta Hebraicum scriptum est:etqui auersus est. non auertetillud significatquod, qui a deo auersatus est, si uoluerit ad meliora conuerti. possit et dei furorem ad meliora conuertere et uenienti obsistere et plagas precibus euitare. [2.50.1–2.51.1] Quare ergo emersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa, adprehenderunt mendacium et noluerunt reuerti? \'Quanto ego\', inquit. \'magis ad paenitentiam prouocaui, tanto illi plus recesserunt a me non tam peccandi studio quam me superandi. adprehenderunt enim fortiter mendacium uel idola uel praua quaeque ueritati iustitiaeque contraria et noluerunt reuerti\'non dixit \'non potuerunt\' —, \'sed omni studio iniqua sectati sunt\'. Attendi et auscultaui; nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super peccata suo dicens: quid feci? omnes conuersi sunt ad cursum suum quasi equus impetu uadens ad proelium . Reuocati ad paenitentiam audire contemnunt nec sufficit eis contra dominum deliquisse et locutos esse blasphemiam, sed omnes instar equorum et feruido cursu ad proelium ruentium non recogitant super peccato suo nec dicunt: quid feci? [2.51.2] per quae intellegimus uel de omni genere humano ista dici, quod pronum sit ad uitia, uel de tempore saluatoris, quando omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non fuit. qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. unde et ipse mystice clamitat: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus! sin autem haec ita se habent. ubi sunt, qui in nostra esse dicunt positum uoluntate omni carere peccato? nemo, inquit, quod bonum est loquitur, quia etiam pro otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii. [2.52.1] Miluus in caelo cognouit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui; populus autem meus non cognouit iudicium domini . Pro \'miluo\', quem interpretatus est Symmachus, LXX et Theodotio ipsum uerbum Hebraicum posuere \'asida\', Aquila \'herodiona\'. rursumque pro \'hirundine\' Symmachus \'cicadam transtulit, quae Hebraice dicitur (sis\'. pro eo autem, quod nos posuimus \'ciconiam\', et Aquila et Symmachus ita, ut in Hebraeo scriptum est, \'agur\' transtulerunt. pro quo LXX \'agri passeres\' interpretati sunt. [2.52.2–2.53.1] unus autem atque idem sensus est, qui et in Isaiae principio ponitur: agnouit bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui, Israhel autem me non cognouit et populus meus non intellexit; quod etiam paruae aues sua norint tempora et sciant, quando ad calida festinantes loca rigorem hiemis debeant declinare et rursum ueris principio ad solitas uenire regiones. \'caelum\' autem hic pro \'aere\', qui supra est, debemus accipere. Quomodo dicitis: sapientes sumus et lex domini nobiscum est? uere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. Ad scribas loquitur et Pharisaeos, qui legis iactant notitiam et scribentes scribunt iniquitatem. quodque ait: [2.54.1–2.55.1] Con fusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt, non quo sapientes sint, qui ista faciunt, sed sapientes uocat, ut suo iudicio condemnentur et e contrario sapientia eorum conuincatur stultitia dicente Paulo: qui doces alium, te ipsum non doces? et quia uerbum domini proiecerunt, ideo nulla sapientia est in eis. frustra igitur iactant legis scientiam, qui doctrinam operibus destruunt. Propterea dabo mulieres — siue uxores — eorum externis, agros eorum heredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium — siue iniquitatem —. et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes: pax, pax, cum non esset pax. [2.55.2] Receperunt mercedem operum suorum, ut, qui uerbum domini proiecerunt, ipsi abicerentur ab eo. \'uxores\', inquit, \'eorum et possessiones tradam hostibus. et ne mea crudelis putetur esse sententia, causas auditor agnoscat: a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student — radix est enim omnium malorum auaritia —, a propheta usque ad sacerdotem. qui alios peccantes prohibere deberent, primi sceleribus subiacent et cuncti uel iniqua faciunt, dum aliena diripiunt, uel certe mendacium, ut non sit ueritas in ore eorum. et post ista quasi boni medici aliena uulnera uerbis sanare cupiebant, qui ipsi erant omnium flagitiorum confossi uulneribus . [2.55.3–2.56.1] haec cotidie in nostro quoque populo cernimus dicente apostolo: qui praedicas non furandum, furaris et reliqua. qui cum peccatores et diuites uiderint, sanare cupiunt contritionem filiae populi dei, hoc est ecclesiae, in ignominiam uel eorum, qui decipiuntur. uel eorum. qui alios decipiunt. ut dicant omni facinore coopertis: pax, pax. cum nulla sit pax, et bellum eis immineat peccatorum. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. ’Ερωτηματιϰω̄ς hoc est legendum: ut sit sensus: \'erubuerunt in sceleribus suis, intellexerunt abominationes quas operati sunt?\' \'nequaquam, sed in tantam proruperunt amentiam, ut nec confusione cuperent emendare uitia nec spe ueniae sua scelera confiteri\'. [2.57.1–2.58.1] Idcirco cadent inter corruentes; in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Haec sunt praemia eorum, qui erubescere nescierunt, ut. quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. a minimo enim usque ad maximum omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: uisitationis autem tempus propinqua captiuitas est. Congregans congregabo eos, dicit dominus; non est uua in uitibus et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit et dedi eis, quae praetergressa sunt. Quod sit tempus uisitationis, in quo corruent delinquentes, manifestius docet dicens: \'congregans congregabo eos\' — hau dubium quin in Hierusalem —, ut obsideantur a Chaldaeis longo tempore et famis sustineant mala. cum\', inquit. \'tempora praetereant et aestati succedat autumnus et hieme arborum cadant folia, uidebitis cuncta de longe et ex his non capietis cibum. non est enim uua in uitibus uobis. [2.58.2–2.59.1] qui fructus uitium non sumitis. et non sunt ficus in ficulnea obsesso populo, qui suarum arborum poma cernit ab hostibus diripi. folia\', inquit. \'defluent aestate autumnoque transactis. dedi enim eis, quae praeterire cernerent et maiore dolore amitterent rerum omnium abundantiam. Quam eis tangerre non licebat\'. Quare sedemus? conuenite et ingrediamur ciuitatem munitam — siue ciuitates munitas — et sileamus ibi — siue proiciamur ibi —, quia dominus noster abiecit — siue silere fecit — nos et potum dedit nobis aquam fellis; peccauimus enim domino. exspectauimus pacem et non erat bonum, tempus medelae et ecce formido. [2.59.2–3] Uox populi respondentis inducitur et sua uitia contitentis et cohortantis se mutuo, ut ciuitates ingrediantur muratas siue unam ciuitatem Hierusalem: iam enim ceterae captae fuerant. \'et sileamus\', inquit, \'ibi, quia dominus noster silere nos fecit — non enim habemus fiduciam deprecandi —, siue abiciamur ibi siue proiciamur instar stercoris. ipse potauit nos aquas fellis, quia dulcem in amaritudinem conuertimus deum. et ut tales biberemus aquas, causa perspicua est: peccauimus enim domino et exspectauimus pacem, qui nihil boni operis feceramus putabamusque nobis tempus adesse medicinae, cum formidine atque terrore omnia conplerentur\', personarum mutatio, et maxime in prophetis, difficilem intellectum facit; quae si suis locis et causis temporibusque reddantur, plana fient, quae uidebantur obscura. [2.60.1–2] A Dan auditus est fremitus equorum eius, a uoce hinnituum pugnatorum — siue equitatus — eius commota est omnis terra; et uenerunt et deuorauerunt — siue et uenient et deuorabunt — terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Non igitur, ut supra LXX transtulerunt, dixit populus: ingrediamur ciuitates munitas, sed: ciuitatem munitam, ut significet Hierusalem. denique et nunc infert: urbem et habitatores eius. describitur autem a Dan per Phoenicem ueniens cum exercitu Nabuchodonosor, in quo loco Iordanes fluuius oritur. et quae LXX futura, Hebraicum pro ueritate rei iam facta commemorat. [2.61.1–2] Quia ecce ego mittam uobis serpentes regulos — siue pessimos ant, ut Septuaginta transtulerunt, mortiferos —, quibus non est incantatio: et mordebunt KOS, ait dominus, insanabiliter cum dolore cordis uestri deficientis. Qui sint illi, qui ueniunt a Dan pt quorum auditus est fremitus et qui terram omnem ad solitldinem redegerunt. sub alia figura idem prophetalis sermo demonstrat \'serpentes\' eos appellans \'pessimos\' siue \'mortiferos\' et, ut Aquila transtulit, \'regulos\', qui appellantur Hebraice \'sapphonim\': pro quo, quid sibi uoluerit secunda eius editio. ut \'speculatores\' diceret, non intellego. nisi forte ob uerbi similitudinem. quibus non est. ait. incantatio. [2.61.3–2.62.1] frustra enim ad deum preces fundunt aduersum serpentem antiquum. colubrum tortuosum, qui dei praecepta contemserint. utamur hoc loco aduersum eos, qui saluatoris eloquia contemnentes traduntur aduersariis potestatibus. Dolor meus super dolorem. in me cor meum maerens. Pro quo, ut supra diximus, LXX superiori sententiae, quae dicta sunt, copularunt, ut ponerent: et mordebunt uos, ait dominus, insanabiliter cum dolore cordis uestri deficientis. in Hebraico autem non tam \'dolor\' est. qui Graece dicitur ὀδύνη, quam μειδίαμα, quod nos interpretari possumus \'rictum\' oris dolore contracti et habentem risus similitudinem. ὲμϕατιϰω̃ς autem haec ex persona dei legenda sunt plangentis euersionem Hierusalem et eius miserias non ferentis. [2.63.1–2.64.1] Ecce uox clamoris filiae populi mei de terra longinqua! Fletum describit et ululatum urbis Hierusalem ingressis hostibus. Numquid dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea? Siue dominus ipse est rex aut certe dominus ad patrem, rex refertur ad filium iuxta illud, quod sub nomine Salomonis scribitur: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis. ut autem uox clamoris sit in Hierusalem et clamor ipse ueniat de terra longinqua, causa manifesta est, quod dominus non sit in ea et rex illius recesserit ab illa. [2.65.1–2.67.1] Quare ergo me ad iracundiam concitauerunt in sculptilibus suis et in uanitatibus alienis? \'Recessit autem\', inquit, ab eis dominus, quia me, qui dominus et rex eorum eram, idolorum cultu ad iracundiam prouocarunt\'. Transiit messis, finita est aestas; et nos saluati non sumus. Rursum populus loquitur, qui in Hierusalem diuturna obsidione conclusus est, quod mutata sint tempora et anni circulus euolutus sit et omnis eorum spes irrita fuerit atque transierit. stupor contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus, stupor obtinuit me. Respondet deus, quod in adflictione Hierusalem ipse uideatur adflictus, et in humanam similitudinem stupore conteritur. [2.68.1–2.69.1] Numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei? Non solum in praesenti loco, sed et multis aliis testimoniis scripturarum inuenimus resinam Galaad pro paenitentia poni atque medicamine mirarique nunc deum, quare uulnera Hierusalem nequaquam curata sint et necdum cicatrices obduxerint cutem eo, quod non sint prophetae nec sacerdotes, quorum debeant curari medicamine. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei. \'Si totus\', inquit, \'uertar in fletum et nequaquam guttae sint lacrimarum. sed abundantia fluminis. tamen interfectos filiae populi mei digne flere non potero. tanta enim sunt mala. ut omnem dolorem sui uincant magnitudine\'. hoc autem tam ex prophetae quam ex domini persona intellegi potest. [2.70.1] Quis dabit me in solitudine diuersorium uiaforum? et derelinquam populum meum et recedam ab eis. LXX: quis det mihi in solitudine mansionem nouissimam, ut relinquam populum meum et recedam ab eis? \'Melius\', inquit, (est habitare in extrema solitudine quam inter tanta hominum scelera commorari\'. unde et saluator in euangelio loquebatur: usquequo sustinebo uos? et in alio loco scriptum est: in tempore illo, qui intellegit, sedebit et tacebit, quoniam tempus pessimum e s t. [2.71.1–2] Quia omnes adulteri sunt, coetus praeuaricatorum, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis; confortati sunt in terra, quia de malo in malum egressi sunt et me non cognouerunt, dicit dominus. De malo in malum transeunt peccatores, quando idolum mutant idolo et de peccatis ad peccata transcendunt uel certe de obsidionis malo transeunt ad captiuitatem. et de sanctis quidem dicitur: ibunt de uirtute in uirtutem, de peccatoribus uero: de malo in malum egressi sunt. causaque omnium miseriarum, quod non cognouerint dominum coetusque sit praeuaricantium et armantium linguam suam instar extenti arcus in blasphemiam: confortatique sunt in terra, ut mereantur audire: terra es et in terram ibis. [2.72.1] Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantatione supplantat et omnis amicus fraudulenter incedit et uir fratrem suum deridebit et ueritatem non loquentur; didicit enim lingua eorum loqui mendacium — siue docuerunt enim linguam suam loqui mendacium —. ut inique agerent, laborauerunt — siue inique egerunt et non inter- miserunt, ut conuerterentur —. habitatio tua in medio doli; in dolo — siue usura super usuram et dolus in dolo: — rennuerunt — siue noluerunt — scire me, dicit dominus. [2.72.2] Hoc loco utendum est in tempore persecutionis et angustiae, quando aut rara aut nulla fides. quando nec fratri nec proximo credendum est et inimici eius domestici eius, quando iuxta euangelium tradet pater filium et filius patrem et diuiduntur duo in tres et tres in duo. quodque infert: docuerunt linguam suam loqui mendacium siue didicit lingua eorum loqui mendacium, ostendit consuetudinem mentiendi quodammodo in naturam uerti studioseque eos agere. ut agant iniqua. quodque sequitur: habitatio tua in medio doli. [2.72.3–2.73.1] in dolo, proprie ad prophetam sermo dirigitur, quod habitet in medio populi mentientis — siue, ut LXX transtulerunt: usura super usuram et dolus super dolum — et quod cotidie augeant scelera et nequaquam eos prioris facti paeniteat, sed nonis praeterita cumulent, haec facientes omni agant studio, ut nesciant dominum, qui haec non facienda praecepit. Propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego conflabo - siue igne examinabo - et probabo eos; quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei? siue quia faciam a facie malitiae filiae populi mei. Quotiescumque angustiis subiacemus, mala recipimus a deo et examinamur persecutionibus, ut, quicquid in nobis adulterinae materiae est, tribulationum et miseriarum excoquatur ardoribus: argentum enim domini igne examinatum. probatum terrae. purgatum septuplum. [2.74.1–2] Sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est; in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? Omnis hereticus, qui corda uulnerat audientium et nescientium scriptum: omni custodia serua cor tuum, sagittam possidet uulnerantem et in dolo loquitur, cumque ore suo pacem proximo repromittat, occulte tendit insidias. sequentibus autem uersiculis, in quibus dicit: numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut in gente huiuscemodi non ulciscetur anima mea? crebro in hoc propheta abutitur, ut, cum singula malorum operum enumerarit, inferat se iuste facere, quod faciat. [2.75.1–2] Super montes assumam — siue assumite — fletum et lamentum et super speciosa — siue se mitas — deserti planctum, quoniam incensa sunt - siue defecerunt — co, quod non sit uir — siue homo — pertransiens. et non audierunt uocem possidentis - siue substantiae , a uolucre caeli usque ad pecora migrauerunt et recesserunt. Superueniente Babylonio et cuncta uastante solitudo prouinciae prophetatur. quod planctus in montibus, fletus sit in deserto siue in semitis solitudinis, quod uniuersa defecerint atque succensa sint et nullus sit, qui per terram gradiatur caesis omnibus. nihilque remanserit, quod spirare possit et uiuere. unde pro \'possidente\' LXX transtulerunt \'substantiae\', quae Hebraice dicitur \'macne\': et substantia hic non pro οὐσία, hoc est \'essentia\', accipitur, sed pro \'opibus\' atque \'diuitiis\'. [2.75.3] quodque infert: a uolucre caeli usque ad pecus recesserunt et abierunt, hoc ostendit, quod saepe diximus, iram dei uniuersa sentire et non solum aues aeris, sed et pisces aquae deficere. iuxta tropologiam fletus assumitur super montes et lamentatio super speciosa deserti, quando principes peccant ecclesiae et nihil in ea inuenitur substantiae dei nec auditur uox domini eccleesiam possidentis per sanctos et apostolicos uiros et a uolucre caeli usque ad pecora, ab his uidelicet, qui possunt in sublime ascendere, usque ad irrationales et simpliciores quosque, recesserint a conciliabulo dei. [2.76.1] Et dabo Hierusalem in aceruos harenae — siue in transmigrationem — et in cubilia draconum et ciuitates Iuda dabo in desolationem eo, quod non sit habitator. Cum ecclesiastici uiri et doctores quique defecerint, tunc datur Hierusalem in transmigrationem siue in aceruos harenae. ut hereticus in ea sermo praeualeat et efficiatur cubile draconum et ciuitates illius redigantur in solitudinem nec sit in ea diuini sermonis habitatio et ille. qui dicit: inhabitabo et inambulabo in eis et ero deus eorum. [2.77.1–2] Quis est uir sapiens, qui intellegat hoc et ad quem uerbum oris domini fiat et annuntiet istud: quare periit terra et exusta est quasi desertum eo, quod non sit, qui pertranseat? et dixit dominus : quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et mora audierunt uocem meam et non ambulauerunt in ea et abierunt post prauitatem cordis sui et post Bahalim, quos didicerunt a patribus suis. Interrogat propheta, si quem sapientium in Hierusalem ualeat repperire et eorum, ad quos fiat sermo dei et qui possint annuntiare domini uoluntatem et causas reddere, cur Iudaea redacta sit in solitudinem et omnibus interfectis nullus remanserit, qui per eam transeat. et inducit dominum respondentem causasque reddentem, quia dereliquerint legem eius, quam dederat eis, nec audierint uocem illius nec fecerint, quae praecepta sint, sed abierint post prauitatem cordis sui. [2.77.3–2.78.1] ergo non in nostra uoluntate, sed in domino confidendum est; prauum enim cor in hominibus et de corde nostro exeunt pessimae cogitationes. et post Bahalim, inquit, abierunt, quos didicerunt a patribus suis. Bahal idolum Sidoniorum et est numeri singularis, Bahalim uero pluralis numeri. ergo nec parentum nec maiorum error sequendus est, sed auctoritas scripturarum et dei docentis imperium Idcirco haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego cibabo eos, populum istum, absinthio - siue angustiis — et potum dabo eis aquam fellis et dispergam eos in gentibus, quas non nouerunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. Potest et de uicino tempore prophetari, quando capti sunt a Chaldaeis, et proprie de hoc tempore, quando dispersi sunt in gentibus, quas non nouerant ipsi et patres eorum, et in toto orbe diuisi cibatique suut absinthio siue necessitatibus et angustiis. [2.78.2–2.79.1] et acceperunt potum aquam fellis, quod aut malorum significat magnitudinem et sempiteruum captiuitatis iugum, aut certe per ignorantiam legis dei pro Christo Antichristum suscepturi sunt. mittitur autem gladius post eos, ut usque ad interitum consumantur, uel certe gladius, qui eos diuidat et non patiatur in malum habere consensum, ut dispereant in eo, quod mali sunt. Haec dicit dominus exercituum; contemplamini — siue intellegite — et uocate lamentatrices et ueniant et ad eas, quae sapientes sunt, mittite et properent — siue loquantur —, festinent et assumant super nos — siue super uos - lamentum et deducant oculi nostri — siue uestri — lacrimas et palpebrae nostrae — siue uestrae — defluant aquis, quoniam uox lamentationis audita est de Sion siue in Sion. [2.79.2] Propter futuram captiuitatem et euersionem Hierusalem lamentatrices uocari iubet, quae solent in luctu uoce flebili et lacertos manibus uerberantes ad lacrimas populum prouocare; hic enim mos usque hodie permanet in Iudaea, ut mulieres sparsis crinibus nudatisque pectoribus, uoce modulata omnes ad fletum concitent. se autem iungit deus conpatientis affectu siue propheta, ut, quicquid populus sustinet, ipsum sustinere et sentire se dicat. quod autem infert: quia uox lamentationis audita est de Sion, statim sequitur, quae ista sit uox. [2.80.1–2] Quomodo uastati sumus et confusi uehementer? quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt - siue abiecimus — tabernacula nostra. Uox ista est lamentantium Sion: quomodo uastati sumus et confusi uehementer? statimque sibi ipsi respondent et causas uastationis exponunt dicentes: quia dereliquimus terram nostro uitio atque peccato et deiecta sunt tabernacula nostra, quae quasi praetereuntes quondam possidebant. dicant hoc et in persecutione quondam credentium turbae, quoniam idcirco uastatae sint atque confusae, quia dereliquerint terram domini et deseruerint tabernacula sua. [2.81.1] Audite ergo, mulieres, uerbum domini et assumat auris uestra sermonem oris eius et docete filias uestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum, quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis! In superiore capitulo dixerat: uocate lamentatrices et ueniant et ad eas, quae sapientes sunt, mittite et properent; nunc quasi praesentibus loquitur in condemnationem sacerdotum atque doctorum et uirorum omnium, ut illis cessantibus a doctrina istae audiant uerbum domini et assumant sermones oris eius doceantque filias et proximas suas planctum causasque lacrimarum, quia ascendit, inquit. mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras. [2.81.2] quod quamquam et spiritaliter possit intellegi eo, quod per omnes sensus ad animae interitum mors introeat peccatorum, tamen et de Babyloniorum impetu intellegi potest. quod tanta sit fortitudo et uelocitas proeliandi, ut non exspectent reserare fore. sed per fenestras et tecta conscendant, ut domos uastent Hierusalem. pereunt autem paruuli, qui foris sunt et egrediuntur de Hierusalem, et iuuenes, ad quos scribit et Iohannes. qui non ingrediuntur per artam et angustam uiam, quae ducit ad uitam. sed ambulant per plateas, de quibus scriptum est: quam lata et spatiosa uia, quae ducit ad mortem! [2.82.1] Loquere: haec dicit dominus: et cadet morticinum hominis — siue cadauera hominum - quasi stercus super faciem regionis — siue campi — et quasi faenum post tergum metentis et non est, qui colligat. Uerbum Hebraicum, quod tribus litteris scribitur \'daleth, beth, res\' — uocales enim in medio non habet —, pro consequentia et legentis arbitrio si legatur \'dabar\', \'sermonem\' significat, si \'deber\', mortem), si \'dabber\'. \'loquere\'. unde et Septuaginta et Theodotio iunxere illud praeterito capitulo, ut dicerent: disperdere paruulos de foris, iuuenes de plateis morte. [2.82.2] Aquila uero et Symmachus transtulerunt λάλησον, \'loquere\', ut imperet deus prophetae loqui, quae sequuntur: haec dicit dominus et reliqua. et est sensus: cum ascenderit mors per fenestras nostras et ingressa fuerit domos Hierusalem et paruuli iuuenesque de foris perierint et plateis, tunc erit morticinum eorum siue cadauera mortuorum quasi in sterquilinium super faciem terrae et quasi stipula, quae post tergum metentium dimittitur et ut inutilis non colligitur. per quae ostendere uult tantam in Hierusalem et circa urbem caedem futuram, ut nullus sit, qui sepeliat corruentes. [2.83.1–2] Haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in lortitudine sua et non glorietur diu in dinitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire — siue intellegere — et nosse me, quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra! haec enim placent mihi — siue quia in istis est uoluntas mea —, dicit dominus. Omnis hominum aufertur superbia, dum et sapientia et fortitudo et opes eorum reputantur in nihilum et ista est sola gloriatio, ut sciat et intellegat, quod ipse sit dominus, qui facit misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quod omnia dei prouidentia et iustitia gubernentur et, quae nobis uidentur non habere rationem, iustitiae plena sint atque rationis. [2.83.3–2.84.1] haec enim sola placent deo et in his uoluntas illius est. ubi sunt ergo, qui dicunt proprio hominem regi arbitrio et sic datam liberi arbitrii potestatem, ut dei misericordia tolleretur atque iustitia? unde et apostolus assumens hoc testimonium ponit exemplum: qui gloriatur. in domino glorietur. Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et uisitabo super omnem, qui circumcisum habent praeputium, super Aegyptum et super ludam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde. [2.84.2–3] Multarum ex parte quadam gentium et maxime, quae Iudaeae Palestinaeque confines sunt. usque hodie populi circumciduntur et praecipue Aegyptii et Idumaei, Ammanitae et Moabitae et omnis regio Saracenorum, quae habitat in solitudine et de quibus dicitur: super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto. non igitur debet gloriari Iuda, qui mixtus est cum gentibus supra scriptis, eo, quod praeputium non habeat. sed ex lege dei circumcisus sit, cum et alii haec faciant, qui legis mandata non seruant et ignorant deum Israhel. nec prode est circumcisio, quae in signum data est, nisi praecepta domini conpleantur: sicut et comae, quae gentem significant, non robora corporum et fortitudinem pugnatorum. [2.84.4–2.85.1] quodque sequitur: omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde, hunc habet sensum: cum praeter Aegyptios, Idumaeos, Ammanitas et Moabitas, Ismaelitas in solitudine commorantes, quorum plerumque pars circumcisa est, omnes aliae nationes in toto orbe incircumcisae sint carne, omnis domus Israhel incircumcisa est corde. non carne, quae incircumcisio ducit ad mortem: illa enim carnis, haec spiritus est. Audite uerbum, quod locutus est dominus super uos, domus Israhel! haec dicit dominus: iuxta uias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, quia leges populorum uanae sunt! [2.85.2–2.86.1] Proprie aduersum eos loquitur, qui uenerantur caelestia et, quae in signa sunt posita annorum, temporum, mensuum et dierum, ab his aestimant regi humanum genus et ex causis caelestium terrena moderari. quodque ait: leges siue legitima populorum uana sunt. omnem humanam sapientiam futilem esse demonstrat et nullam in se habere utilitatem. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia; argento et auro decorauit illud, clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur siue non moueatur—. in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur; portata tollentur, quia incedere non ualent. nolite ergo timere ea, quia nec male facere possunt nec bene. [2.86.2–3] Descriptio idolorum, quae uenerantur gentes. lignum, inquit, de saltu praecidit — materia ergo idolorum uilis et corruptibilis — opus manuum artificis — cum artifex mortalis sit, mortalia ergo et illa, quae fabricatur — ; argento et auro decorauit illud, ut fulgore utriusque materiae decipiat simplices. qui quidem error ad nos usque transiuit, ut religionem in diuitiis arbitremur. clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur sine u t non moueatur. quanta idolorum potentia, quae stare per se nequeunt, nisi clauis et malleis conpingantur? in simili. tudinem palmae fabricata habent pulchritudinem metallorum et picturae arte decorata sunt, sed utilitatem non possident, quae praebeant aliquos fructus artifici. [2.86.4–5] et non loquentur — nihil enim in se uitale habent, de quibus scriptum est: os habent et non loquentur; aures habent et non audient -; portata tollentur. fortior ille, qui portat, quam illa, quae portantur; immo in illo sensus est, in hoc figura sine sensu. nolite ergo timere ea, quia nec bene possunt facere nec male. solent enim plerique gentilium daemones colere, ne noceant, et alios exorare, ut praestent beneficia; unde et illud Uergilianum est: nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. quidquid de idolis diximus, ad omnia dogmata, quae sunt contraria ueritati, referri potest. [2.86.6–2.87.1] et ipsi enim ingentia pollicentur et simulacrum uani cultus de suo corde confingunt; iactant grandia et ad decipiendos simplices quosque quasi aureis sensibus et eloquiis argenti splendore fulgentibus inperitorum obstringunt aciem et a suis inuentoribus sublimantur, in quibus nulla est utilitas et quorum cultura proprie gentium est et eorum, qui ignorant deum. Non est similis tui, domine; magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine. quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus, inter cunctos sapientes gentium et in uniuersis regnis eorum nullus est similis tui. pariter sapientes ei fatui probabuntur; [2.87.2–3] doctrina uanitatis eorum lignum est: argentum inuolutum — siue productum — de Tharsis affertur et aurum de Ophax, opus artificis et manus aerarii; hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum — siue sapientium — uniuersa haec. dominus autem deus uerus est; iste deus uiuens et rex sempiternus. ab indignatione eius commouebitur terra et non sustinebunt gentes com- minationem eius. Haec in LXX non habentur, sed de Theoaotionis editione in plerisque addita sunt et, cum iuxta litteram uideantur perspicua, iuxta ὰναγωγὴν magnam habent difficultatem. nullus enim similis est deo uero eorum deorum, qui heretica arte finguntur. omnes timebunt eum. qui rex gentium est; principium enim sapientiae timor domini et de eo proficimus ad caritatem. tuum est. [2.87.4–5] inquit, decus; in ueritate decor, m mendacio turpitudo. quamuis heretici iuxta sapientiam mundi, quae destruitur, sibi sapientes esse uideantur, tamen in omnibus regnis, quibus lacerant ecclesiam, nullus est similis tui dicente sermone diuino: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. simul sapientes et fatui sunt; doctrina eorum pro qualitate ingenii uel uilis est et ligno conparatur uel similis argento propter eloquii uenustatem; affertur de Tharsis — uel Indiae regio est, ut uult Iosephus, uel certe omne pelagus Tharsis appellatur et caeli habet similitudinem — et tamen inuoluta est uerborum artificio; si enim patuerit, decipere non poterit. et aurum de Ophaz. [2.87.6–7] septem nominibus apud Hebraeos appellatur aurum, quorum unum \'ophaz\' dicitur, quod nos dicere possumus \'obryzum\', ut splendeat in superficie idolorum, quod intrinsecus lignum est uilisque materiae. hyacintho operiuntur et purpura, ut superficie sui oculos decipiant, dum caelorum sibi colorem et regna caelestia pollicentur; et tamen opera sapientum sunt uniuersa haec, qui in saeculo sapientes putantur, ceterum apud deum stulti sunt. dominus autem deus noster deus uerus est - illa ergo uniuersa mendacia - et ipse deus uiuens - igitur illa mortua, quae finguntur, - et rex sempiternus - hereticorum umbrae ad tempus praeualent, sed longo tempore corrumpuntur — ; ab indignatione eius commouebitur terra - hi, qui terrena habent opera et terrena simulacra confingunt, - et non sustinebunt gentes, nequaquam populus domini, sed gentium multitudo, quae dei comminationem ferre non praeualent. [2.88.1–2.89.1] Sic ergo dicetis eis: di, qui caelos et terram. non fecerunt, pereant de terra et de his, quae subb caelo sunt! Falsis dis et, qui artificio reconpositi sunt, ista dicenda sunt - illi enim nec caelos fecere nec terram -, quaeque cooperatores Christi, qui dei uocantur et domini, per doctrinam ecclesiasticam magna ex parte fabricantur. Dominus. qui facit - siue fecit - terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos. ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et eleuat — siue educit - nebulas ab extremis terrae, fulgura in pluuiam fecit et educit uentum — siue uentos — de thesauris sius. [2.89.2–3] stultus factus est omnis homo a srientia, confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflauit. et non est spiritus in eis. uana sunt et opera risu digna; in tempore uisitationis suae peribunt. non est similis (his) pars Iacob; qui enim formauit omnia, ipse est et Israhel uirga hereditatis eius; dominus exercituum nomen est illi. Qui facit terram in fortitudine sua, deus pater est. facit autem in fortitudine sua, domino saluatore; Christus enim dei uirtus et dei sapientia. qui ipse est et prudentia, in quo extendit caelum. ipse enim dixit et facta sunt; ipse mandauit et creata sunt, loquens ad filium: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad uocem suam dat multitudinem aquarum in caelo. [2.89.4] omnis enim doctrina domini de caelestibus fluit dicente Dauid: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati tuae et infirmata est; tu uero perfecisti eam. et - eleuat — siue educit - nebulas ab extremis terrae. nebulae siue nubes, quibus mandauit dominus, ne pluerent super Israhel imbrem, educuntur ab extremitatibus terrae. quorum una nebula loquebatur: puto enim, nos deus apostolos ostendit nouissimos tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus huic mundo et angelis et hominibus. [2.89.5] fulgura in pluuiam fecit. cum enim imber de caelo uenerit doctrinarum et arentia hominum corda satiarit, tunc coruscationes inuenies et clara fulgura sapientiae. et educit uentos de thesauris suis, in quibus sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. stultus factus est omnis homo a scientia. licet ille Paulus, licet Petrus, licet Moses et Abraham sint, ad conparationem dei cuncta eorum sapientia in nihilum deputabitur; unde et fatuum dei sapientius est hominibus. [2.89.6–7] confusus est omnis artifex in sculptili, qui de suo corde simulacra confinxit, falsumque est, quod conflauit. si autem stultus est omnis homo a scientia. stultum est omne falsumque, quod fecit. et non est spiritus in eis. notandum, quod et in isto capitulo \'uentus\' et \'spiritus\' uno nomine apud Hebraeos appellatur \'ruha\'; spiritum autem sanctificationis uocat, qui in hereticorum mentibus non potest inueniri. uana sunt et opus risu dignum. quis enim non rideat, cum hereticorum simulacra perspexerit? aut enim rustica sunt, quae dicuntur, et lignum est; ant pulchro sermone con-. posita, et repperitur argentum; aut certe de proprio simulata sensu, et frustra auri imaginem pollicentur. in tempore uisitationis suae peribunt. ad tempus ualet heresis, ut electi quique manifesti fiant et probati sint: cum autem uisitatio dei uenerit et oculus eius stulta respexerit, omnia conticescunt. non est his similis pars Iacob, eorum. [2.89.8] qui supplantauere Iudaeos et cotidie destruunt hereticos. pars autem sanctorum deus est, de quo propheta dicit: pars mea dominus. qui enim formauit omnia, ipse est, qui fecit omnia atque plasmauit tam in animo quam in corpore, et Israhel uirga hereditatis eius est. omnis, qui directus in deo est uel sensu cernit deum, sceptrum est hereditatis eius, cuius nomen \'dominus omnipotens\' est siue uirtutum\'; hoc enim sonat \'dominus exercituum\', quod in Hebraico scriptum est \'dominus sabaoth\'. [2.90.1–2] Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione, quia haec dicit dominus: ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac uice et tribulabo eos, ut inueniantur. LXX: congregauit de foris substantiam suam, quae habitat in munitione, quia haec dicit dominus: ecce ego supplantabo habitatores terrae huius et tribulabo eos, ut inueniantur. Praecipitur Hierusalem, ut, quicquid habet foris substantiae, in urbem munitissimam congreget et longae obsidioni paret alimenta; se enim nequaquam ut prius de futuro et longo tempore comminari, sed iam de uicina captiuitate, quae iam iamque uentura sit. \'congrega\', inquit, iuxta illud, quod ab apostolo dicitur: qui, cum non cognouisset peccatum, pro nobis peccatum factus est —, et dixerint: mittamus lignum in panem eius — crucem uidelicet in corpus saluatoris; ipse est enim, qui ait: ego sum panis, quide caelo descendi, — et eradicemus — sine conteramus — eum de terra uiuentium! [2.110.3] hoc enim scelus animo cogitarunt, ut nomen eius delerent in perpetuam. sed e contrario iuxta assumti corporis sacramentum loquitur filius ad patrem et inprecatur iudicium eius, dum laudat iustitiam et inspectorem renis et cordis inuocat deum, ut ipse reddat populo, quod meretur, et dicit: uideam ultionem tuam ei eis — eorum uidelicet, qui in scelere perseuerant, et non eorum, qui uertuntur ad paenitentiam; de illis ait in cruce: pater, ignosce eis; quod enim faciunt, nesciunt —, reuelatque patri et aperit causam suam, quia nullo suo merito, sed scelere populi crucifixus est dicens: ecce uenit princeps mundi huius et inuenit in me nihil. [2.110.4–2.111.1] Iudaei et nostri iudaizantes haec ex persona Hieremiae dici intellegunt, qui propter uaticinium futurorum et ingruentia captiuitatis mala haec eum a populo sustinuisse confirmant. sed nescio, quomodo possint approbare crucifixum esse Hieremiam, cum hoc scriptura non memoret, nisi forte cogitauerint et non fecerint. Propterea haec dicit dominus ad uuiros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: non prophetabis in nomine domini et non morieris in manibus nostris. propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego uisitabo super eos; iuuenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame et reliquiae non erunt ex eis; inducam enim malum superuiros Anathot h, annum uisitationis eorum. [2.111.2] Uidetur hoc superiori sententiae contraire, qua uolumus approbare ex persona Christi dicta esse, quae dicta sunt, et non ex Hieremiae, qui proprie habitabat in uiculo Anathoth, qui ab Hierosolymis tribus distat milibus. sed si intellexerimus ἐτυμολογίαν oppidi Anathoth, quod interpretatur \'oboedientia\', liquido demonstrabitur uiros Anathoth, qui quondam praeceptis domini obtemperarunt, omnes dici Iudaeos, et maxime habitatores urbis Hierusalem, in quos uenit extrema sententia, ut obsidionis malis, gladio et fame et peste interirent. [2.111.3] ut autem nos omni interpretationis molestia liberemus, illam sequamur regulam, quod omnes prophetae in typum domini saluatoris pleraque gesserint et, quicquid iuxta praesens tempus conpletum sit in Hieremia, hoc in futurum de domino prophetari. LIBER TERTIUS [3.1.1–2] Lerneum anguem fabulae ferunt multis ex medio capite pullulasse serpentibus et Scyllam, Siculi monstrum freti, facie quidem uirginali, sed succinctam canibus miserorum lacerasse naufragia iuncto in eodem litore Sirenarum mortifero carmine, quae ut uitaret Ulixes Homericus, clausisse aures dicitur et malum inexsuperabile prudenti uitasse consilio. hoc ego cum facere cuperem et hereticorum rabiem declinare iuxta Ismenium poetam mihi canens et meis illudque propheticum reuoluerem: cum consisteret aduersum me peccator. ommutui et silui de bonis, non est passus diabolus me optata quiete contentum scripturarum sanctarum explanationi insistere et hominibus linguae meae Hebraeorum Graecorumque eruditionem tradere, sed id agit diebus et noctibus et aperte et per insidias ueris falsa miscendo, immo uniuersa mendacia subdolo melle circumlinens, ut, qui audit uerborum dulcedinem, uenena pectoris non formidet; pacem pollicetur, ut grauiora bella exerceat; ridet, ut mordeat; manum offert, ut ex inprouiso simplicem interficiat Abenner. [3.1.3–4] nimirum hoc illud est, quod et apostolus loquebatur: non enim eius ignoramus astutias. hic tacet, alibi criminatur, mittit in uniuersum orbem epistulas byblinas, prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate uenientem malae conscientiae signum interpretatur. ipseque mutus latrat per Alpinum canem, grandem et corpulentum et, qui calcibus magis possit saeuire quam dentibus. habet enim progemem Scotticae gentis de Brittannorum uicinia, qui iuxta fabulas poetarum instar Cerberi spiritali percutiendus est claua, ut aeterno cum suo magistro Plutone silentio conticescat. uerum haec alias. nunc in Hieremiam tertium aggrediar librum, in quo conabor, frater Eusebi, latissimos explanationis campos angusta commentariorum semita coartare. [3.2.1] Iustus quidem es, domine, si disputem tecum — siue quia satisfaciam tibi—; uerumtamen indicia loquar ad te: quid est, q quod u ia impiorum prosperatur, bene est omni bus, qui praeuaricantur et inique agunt? plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt — siue generauerunt filios — et faciunt fructum; prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. Contra omnes quidem inique agentes ista disputatio est et septuagesimi secundi psalmi breuiter sententia conprehenditur, in qua propheta ait: quam bonus deus Israhel his, qui recto sunt corde! mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, quia zelaui in peccatoribus pacem peccatorum uidens et cetera. sed proprie contra hereticos dicitur, qui cum sint impii, uia eorum prosperatur generantque filios eos, quos in heresi deceperunt, et praeuaricantur et inique agunt, ita ut ecclesiam spolient et. dum in prauitate sententiae perseuerant, iactent se a deo esse plantatos et radicem misisse, generasse filios et attulisse fructum; qui, cum Christi nomen saepius replicent, habitatorem sui non habent deum iuxta illud Isaiae: populus hic labiis me honorat, cor uero eius longe est a me. [3.3.1–2] Et tu, domine, nosti me, uidisti me et probasti cor meum tecum. congrega eos quasi gregem ad uictimam et sanctifica eos in die occisionis! \'Nullum\', inquit, (scandalum est, quod impii siue omnes heretici pro tempore floreant; tu enim, domine, nosti me et uidisti me et probasti cor meum tecum\'. quem ita nouit pater deus quomodo filium suum? nemo enim cognoscit filium nisi pater et nemo cognoscit patrem nisi filius et. cui uoluerit filius reuelare. \'licet\', inquit, \'proficiant, licet filios generent et faciant fructum heretici et prope sis tu ori eorum et longe a renibus eorum, id est conscientia, tamen non parua est consolatio, quod -quasi pecora saginantur ad uictimam. [3.3.3–3.4.1] congregas eos in urbem Hierusalem siue in sua conciliabula, ut quasi uictimae caedantur in mortem et tunc sanctificentur, cum ecclesiastico fuerint mucrone iugulati; interfectio enim hereticorum salus eorum est. qui decepti fuerant\'. Usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? consumtum est animal et noluere, quoniam dixerunt: non uidebit nouissima nostra siue non uidebit deus uias nostras. Quicquid in mundo uel bonorum accidit uel malorum, non absque prouidentia et fortuito casu accidit. sed indicio dei. terra nunc sterilis est, herba siccatur: uis nosse rationem? malitiae habitatorum eius hoc faciunt, ita ut et animalia super terram et caeli uolatilia consumantur, quia in usus hominum haec creata sunt omnia. qui in tantam consurrexere blasphemiam, ut dicerent deum ignorare uias suas et nescire, quid unusquis25 que passurus sit. quod autem dicit \'usquequo\', illud significat permanere iram dei, quia animus peccantium non mutetur. [3.5.1–2] Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? si in terra pacis confisa es, quid facies in superbia — siue fremitu — Iordanis? \'Si\', inquit, \'crebra te uicinarum gentium captiuitas fatigauit, Moabitarum et Ammanitarum, Philistiim et Idumaeorum, quid facies ad longam captiuitatem, quae te Chaldaeam usque ductura est?\' et conparat pedites equitibus, quia re uera et iuxta historiam omnis Persis et uniuersa Chaldaea et regionum illarum exercitus gaudet equitatu. istae autem gentes, quas supra memoraui, propter difficultatem locorum non tam pugnae aptae sunt quam latrocinio. seruatque μεταϕορὰν et dicit: (si cum peditibus currens lassitudine defecisti, quid facies, si equis cursum tuum uolueris coaequare? et si in terra tua aliquam habuisti fiduciam, quid actura es, cum Iordanen transieris et illius gurgites sustinueris?\' [3.6.1] Nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnauerunt aduersum te et clamauerunt post te plena uoce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona! \'In tantum\', inquit, \'grauissimis Iordanis. operiere fluctibus et equitum te de longe uenientium multitudo uastabit, ut fratres quoque tui, Idumaei, et domus patris tui, qui de Lot stirpe generati sunt, Moab et Ammon, etiam ipsi tempore necessitatis et angustiae dimicent contra te et insultent tibi. [3.6.2–3.7.1] unde cane, ne uelis eis credere et spem habere consanguinitatis, per quam maiore in te quam hostes odio desaeuiant\'. potest hoc et de saluatore accipi. quod fratres eius et domus patris illius pugnauerint contra eum et clamauerint uoce plena dicentes: crucifige, crucifige eum; non habemus regem nisi Caesarem. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam mea m in manu inimicorum eius. facta est mihi hereditas mea quasi leo in silua; dedit contra me uocem, ideo odiui eam. Qui in euangelio locutus est: surgite, abeamus hinc, et iterum: relinquetur uobis domus uestra deserta, hic etiam in propheta eadem comminatur et, quod facturus est, fecisse se dicit. hereditas enim domini est Israhel et funiculus hereditatis eius. [3.7.2–3.8.1] quod autem ait: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius, illud est: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo resumendi illum. facta est autem hereditas quondam domini populus Iudaeorum contra eum quasi leo in silua, quando pari aduersum illum in passione uoce clamauit. et quia dedit contra eum uocem suam, ideo eam odio habuit et abiecit et, quae quondam fuit dilecta atque carissima. nunc appellatur odiosa. Numquid auis d discolor herecu tas s mea mihi? numquid ciuis tincta per totum? uenite, congregamini, omnes bestiae terrae, properate ad deuorandum ! LXX: numquid spelunca hyaenae hereditas mea mihi? an spelunca in circuitu eius super eam? pergite, congregate omnes bestias agri et [3.8.2] ueniant, ut comedant eamf Auem discolorem tinctamque per totum iuxta litteram pauum uocat. \'tantam\', inquit, \'habuit pulchritudinem Israhel et tantis fuit Hierusalem distincta uirtutibus, ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea. quia igitur mihi facta est hereditas quondam mea, id est populus Israhel, quasi leo in silua et dedit contra me uocem suam et eam omni odio detestatus sum, idcirco uenite et congregamini contra eam, omnes bestiae terrae, diuersarum gentium multitudo, et deuorate eam, quae suum dominum non cognouit!\' sin autem. [3.8.3–3.9.1] ut LXX et alii interpretes transtulerunt, legitur: numquid spelunca hyaenae hereditas mea mihi?, referamus ad immunditiam nocturnae bestiae, quae uiuit cadaueribus mortuorum et de sepulchris solet effodere corpora nihilque est immunditiae, quo non uescatur. talis est Israhel offendens dominum suum et omnium bestiarum morsibus traditus. Pastores multi demoliti sunt — siue corruperunt — uineam meam, conculcauerunt — siue polluerunt - partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis — siue inuiam —. posuerunt eam — uel posita est in dissipationem luxitque super me siue periit. [3.9.2–3.10.1] Audiant haec, qui principes cupiunt esse populorum et non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die iudicii; propter illos enim pars domini conculcatur atque polluitur, ut, ubi quondam dei erat hospitium, ibi sit habitaculum bestiarum. alii uero non praepositos plebis et sacerdotes, sed hostium intellegunt principes, qui Hierusalem, hoc est uineam domini, dissiparunt. Luxitque super me; desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est. qui recogitet corde. super omnes uias deserti uenerunt uastatores, quia gladius domini deuorauit ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax uniuersae carni. LXX: propter me dissipatione dissipata est terra et reliqua. [3.10.2] Hoc, quod posuimus: luxitque superme iuxta Hebraicum priori uersiculo copulatur, ut sit: posuerunt eam in dissipationem, hoc est hereditatem meam, luxitque super me meo auxilio destituta. iuxta LXX uero loquitur deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit, qui corde recogitet, nec ulla pax uniuersae carni. neque enim pacem dei potest caro recipere: sapientia enim carnis inimica est deo et, qui in carne sunt, deo placere non possunt. [3.10.3–3.11.1] porro iuxta Hebraicum ideo Iudaea omnis est desolata, quia nullus est, qui corde recogitet deum, nec residuus, qui possit euadere. per omnes enim uias solitudinis uenerunt uastatores, id est hostilis exercitus, et gladius domini deuorauit a termino usque ad terminum nec requies ulla fuit de urbe fugientibus. unde dicitur: non est pax uniuersae carni. Seminauerunt triticum et spinas messuerunt; hereditatem acceperunt et non eis proderit. LXX: seminastis triticum et spinas messuistis ; cleri eorum non proderunt eis. \'Meliora\', inquit, \'exspectauerunt et uenerunt pessima, sperabant prospera et aduersa perpessi sunt, acceperunt a domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit\'. [3.11.2] iuxta LXX nero omnes heretici quasi triticum seminant et spinas metunt exspectante domino, ut facerent fructum; et non fecerunt iudicium, sed clamorem. dicitur autem hoc et ecclesiasticis, qui uerba domini et doctrinam eius mala conuersatione disperdunt, de quibus infertur: cleri eorum non proderunt eis; quid enim eos iuuare poterit episcopi nomen et presbyteri uel reliquus ordo ecclesiasticus, cum magis grauentur dignitatibus suis et potentes potenter tormenta patiantur et. quanto amplius eis creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis? [3.12.1] Confundimini a fructibus — siue a gloriatione uestra - propter iram furoris domini — sine ab opprobrio in conspectu domini —. haec dicit dominus aduersum omnes uicinos meos pessimos) qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israhel: ecce ego euellam eos de terra sua et domum Iuda euellam — siue eiciam — de medio eorum. et cum euellero eos, conuertar — siue reuertar — et miserebor eorum et reducam eos — siue habitare faciam —, uirum in hereditate sua et uirum in terra sua, Dicitur ad eos. [3.12.2] quibus cIeri sui et ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua et ab opprobrio coram domino. quodque infert: aduersum omnes uicinos meos pessimos, iuxta litteram uicini terrae sanctae Idumaei sunt, Philistiim, Moab et Ammon. iuxta tropologiam uero omnes heretici, qui sub nomine Christi censentur et uicini magis sunt quam habitatores terrae sanctae, qui tangunt hereditatem dei et deuastaut eam; diciturque de eis, quod auferantur de medio terrae et domus Iuda tollatur I de medio eorum. qui, cum euulsi fuerint et de hereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam dei et reducentur in hereditatem et in terram suam. [3.13.1] Et erit, si eruditi didicerint uias populi mei, ut iurent in nomine meo : uiuit dominus, sicut docuerunt populum meum iurare in Bahal. aedificabuntur in medio populi mei; quodsi non audierint, euellam gentem illam euulsione et perditione, ait dominus. Si translati de heresi in ecclesiam didicerint uias populi dei et iurauerint in nomine domini et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a domino et erunt pars populi eius. [3.13.2–3.14.1] quodsi translati in ecclesiam peruersorum dogmatum reliquias tenuerint et non audierint uerba domini, euelletur gens illa de medio populi dei euulsione et perditione perpetua, ut nequaquam eis ullus locus paenitentiae relinquatur. haec cotidie cernimus et rebus probamus, quod ideo heretici fidei simulent ueritatem, ut simplices quosque decipiant et non ipsi conuertantur ad fidem, sed fideles trahant ad infidelitatem. Haec dicit dominus ad me : uade et posside tibi lumbare — siue cinctorium — lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non in feres illud — siue per aquam non transibit — ! et possedi lumbare iuxta uerbum domini et posui circa lumbos meos. et factus est sermo domini ad me secundo dicens: toll-e lumbare—siue cinctorium—, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens uade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae! [3.14.2–3] et abii et abscondi illud in Eufrate, sicut praeceperat mihi dominus. et factum est post dies plurimos, dixit dominus ad me: surge, uade ad Eu fraten et tolle inde lumbare — siue cinctorium —, quod praecepi tibi, ut absconderes illud ibi! et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud; et ecce computruerat lumbare — siue cinctorium —, ita ut nullo usui aptum esset. et factum est uerbum domini ad me dicens: haec dicit dominus : sic putrescere faciam superbiam — siue iniuriam — Iuda et superbiam Hierusalem multam et populum istum pessimum, qui nolunt audire uerba mea et ambulant in prauitate — siue in directione — cordis sui pessimi abieruntque post deos alienos, ut seruirent eis et adorarent eos, et erunt sicut lumbare istud. quod nullo usui aptum est. sicut [3.14.4–5] enim adhaeret lumbare ad lumbos uiri, sic agglutinaui mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda. dicit dominus, ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam; et non audierunt. Cinctorium siue lumbare, quod dei renibus iungitur, populus Israhel est, qui in lini similitudinem assumtus de terra et inlotus nec mollitudinem habuit nec candorem et tamen per illius misericordiam adhaesit deo. cumque peccasset — rationale quippe est huiuscemodi linum atque lumbare —, ductus est trans Eufraten, id est in Assyrios, et ibi absconditur, hoc est multitudine magnarum et innumerabilium gentium quodammodo absortus et nihili reputatus. [3.14.6] post longum autem tempus ipse propheta in typum dei populum liberat de captiuitate. qui nihilominus et post reditum dei praecepta non fecit, sed secutus deos alienos ad extremum etiam in dei filium misit manus et aeterna perditione contabuit. omnis quoque uir sanctus lumbare dei est, qui assumtus de terra et de terrae limo dei consortio copulatur et quodammodo, quae in ecclesia eius uidentur obscena. maiore diligentia operit atque circumdat, ne gentilium et hereticorum morsibus pateant. [3.14.7–8] quod lumbare, si aquam tetigerit et Eufratis fluenta transierit, ita ut Assyriae regionis umoribus imbuatur. perdit pristinam fortitudinem et conputrescit atque dissoluitur et, quamuis in usum dei redeat. tamen pristinam pulchritudinem habere non potest, non duritia dei, sed suo uitio, quia nolunt audire uerba eius et ambulant in prauitate cordis sui sine, quod sibi rectum uidetur, hoc faciunt. sed et ipse sermo diuinus, cur hanc posuerit similitudinem, exponit dicens: \'sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos hominis, sic agglutinaui et adhaerere mihi feci omnem domum Israhel et omnem domum Iuda\' — decem uidelicet et duas tribus -, ut esset mihi in populum nominatum et in laudem et in gloriam; et pro his omnibus non audierunt me, sed sua uitia sunt secuti\'. [3.14.9] caueat ergo, qui potest dicere: mihi autem adhaerere deo bonum est, ne forte per neglegentiam ab illius renibus separetur et transeat Eufraten et detur in potestatem regis Assyrii et nequaquam in solidissima petra, sed in foramine petrae corruptae atque uitiatae, hoc est hereticorum sordibus et uitiis, occupetur et in tantam ueniat putredinem, ut in usum et in cinctorium domini ultra redire non possit. [3.15.1] Dices ergo ad eos — siue ad populum — sermonemXV.Dicesergoad eos - siue adpopulum-sermonem istum: haec dicit dominus deus Israhel: omnis laguncula — siue uter — implebitur uino. et dicent ad te: numquid ignoramus, quod omnis laguncula — siue uter — impleatur uino? et dices ad eos: haec dicit dominus: ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges, qui sedent de stirpe - siue filios — Dauid super thronum eius, et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate et dispergam eos, utrum m a fratre suo et patres et filios pariter, ait dominus; non parcam — siue non desiderabo — et non concedam neque miserebor, ut non disperdam eos. Uerbum Hebraicum . uult autem scriptura diuina non solum auribus doceri populum, sed et oculis; magis enim, ut iam diximus, mente retinetur, quod uisu quam quod auditu ad animum peruenit. tolle. inquit. lagunculam - siue doliolum testeum — et de senioribus: populi ac sacerdotum et egredere ad uallem filii Ennom, de qua supra diximus, ubi erat delubrum Bahal et nemus ac lucus Siloae fontibus irrigatus. \'ipsa autem,\' inquit, \'uallis iuxta portam est.\' quae Hebraeo sermone \'Harsith\', hoc est \'fictilis\', appellatur. [4.11.4–4.12.1] \'et praedicabis — uel leges — ibi uerba. quae ego loquar tecum, ut ibi audiantur quae dicturus sum: ideo autem, ut iam diximus, et \'praedicabis\' et \'clamabis\' et \'leges\' ponitur, quia uerbum Hebraicum \'carath\' tria significat. uultque, quae dicturus est, et reges luda audire et habitatores Hierusalem, id est et stirpis regiae et omnem populum, ut inexcusabiles sint. qui audire noluerint. Haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam a fflictionem — siue mala — super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam - siue illa —, tinniant aures eius eo, quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libauerint in eo dis alienis, quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges luda; et repleuerunt locum istum sanguine innocentium et aedificauerunt excelsa Bahalim ad comburendos filios suos igne in holocaustum Bahalim, quae non praecepi - siue cogitaui — nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum. [4.12.2–3] Et hunc locum stulte quidam ad caelestem referunt Hierusalem. quod ne semper ammoneam, tantum hoc dixisse sufficiat uitandam istiusmodi explanationem. immo heresim, quae manifesta subuertit et praestigias quasdam ecclesiis Christi conatur inducere. nulli autem dubium, quin in templo dei Bahal idolum posuerint siue in delubro, quod erat in ualle filii Ennom, ubi et lucus Bahal et ara eius fuit, super quam immolauerunt et incenderunt filios suos. quae dominus nec cogitauit nec locutus est nec ascenderunt in cor eius, non quo deus futura nescierit, sed quo indigna sua notitia ignorare se dicat iuxta illud euangelicum: recedite a m e, operariiiniquitatis, nesciouos! nouit enim dominus eos, qui sui sunt, et qui ignorat, ignorabitur. uel certe ἀνϑρωποπαϑω̃ς et haec de deo accipienda sicut et alia. [4.12.4] omnis autem bereticus derelinquit deum et alienum facit locum habitatione dei, quem sua fraude polluerit, et libat dis alienis, quos nec ipse nouerat nec patres eius, apostoli uidelicet et apostolici uiri; reges autem luda, hoc est hereticorum patriarchae, implent locum quondam dei sanguine deceptorum et innocentium — nisi enim stultus et simplex fuerit, non cito subuertitur — et aedificant excelsa Bahalim, dum de sublimibus disputare se dicunt, et comburunt filios suos idolo, quos in heresi genuerint. quae omnia dominus ignorare se dicit nec umquam ascendisse in cogitationem suam. [4.13.1–2] Propterea ecce dies ueniunt, dicit dominus, etnonuocu.br:trcrlocusi.steamplius To feth et uallis et non uocabitur locus iste amplius Tofeth et uallis filii Ennom. sed uallis occisionis. LXX: idcirco ecce dies ueniunt, dicit dominus, et non uocabitur locus iste amplius ruina et πολάνδριον filii Ennom, sed πολο άνδριον occisionis. Quae sit uailis filii Ennom, quae Hebraice dicitur \'gehennom.\' unde et \'gehennam\' appellatam putant, supra diximus. miror autem, quid sibi uoluerint LXX pro \'Tofeth\' διάπτωσv, hoc est \'ruinam\', ponere et pro \'ualle\' πολυάvδιοv, quod significat \'uirorum multitudinem,\' nisi forte ex eo, quod ibi populus corruerit et caesa sit hominum multitudo uel spiritaliter in errore idololatriae uel iuxta litteram a Babylonio exercitu, quod in consequentibus manifestius legitur. [4.14.1–2] Et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto ei subuertam eos gladio in conspectu inimicorum I suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadauera eorum escam uolatilibus caeli et bestiis terrae et ponam ciuitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui praeterit per eam, obstupescet et sibilabit super uniuersa plaga eius. et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et, qui quaerunt animas eorum. [4.14.3] Quamquam haec et in Babylonia captiuitate accidisse populo nouerimus, tamen plenius referuntur ad tempora saluatoris, quando obsessi sunt a Uespasiano et Tito et ciuitas eorum Hadriani temporibus in aeternos cineres conlapsa est, ut, qui optulerant filios suos idolis, ipsi eos postea famis necessitate conpulsi in ciborum usum uerterent carnesque omnium darentur uolatilibus caeli et bestiis terrae, ut, qui dei muneribus abusi fuerant in impietatem et propria uiscera idolis immolarant, uentres suos sepulchra facerent liberorum. [4.15.1–2] Et conteres lagunculam in oculis uirorum, qui ibunt — uel egredientur — tecum, et dices ad eos: haec dicit dominus exercituum: sic conteram populum istum et ciuitatem hanc, sicut conteritur uas figuli, quod non potest ultra instaurari. Perspicue non de Babylonia, sed de Romana dicitur captiuitate: post Babylonios quippe et urbs instaurata et populus reductus in Iudaeam et abundantiae pristinae restitutus est. post captiuitatem autem, quae sub Uespasiano et Tito et postea accidit sub Hadriano, usque ad consummationem saeculi ruinae Hierusalem permansurae sunt, quamquam sibi Iudaei auream atque gemmatam Hierusalem restituendam putent rursumque uictimas et sacrificia et coniugia sanctorum et regnum in terris domini saluatoris. [4.15.3–4] quae licet non sequamur, tamen damnare non possumus, quia multi ecclesiasticorum uirorum et martyres ista dixerunt, ut unusquisque in suo sensu abundet et I domini cuncta iudicio reseruentur. quomodo autem uas fictile et testeum, si fractum fuerit, in antiquam speciem non potest reformari, sic et populus Iudaeorum et Hierusalem subuersa statum pristinum non habebunt. denique cassum nomen est ipsius hodie ciuitatis et ab Aelio Hadriano Aelia dicitur et cum habitatione pristina pristinum quoque nomen amisit ad decutiendam superbiam habitatorum eius. [4.15.5–4.16.1] sanctae autem crucis et resurrectionis uocabula non urbem significant, sed locum, nec diuitiarum quondam magnitudinem, per quam periit populus Iudaeorum, sed gloriam sanctitatis, quam nostra paupercula possidet Bethleem non habens aurum et gemmas, sed panem, qui in ea natus est. Et in Tofeth sepelientur — uel sepelient — eo, quod non sit alius locus ad sepeliendum. sic faciam loco huic, ait dominus, et habitatoribus eius, ut ponam ciuitatem istam sicut Tofeth —siue ut ruinam —. et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Tofeth siue ruinae. quod autem in LXX infertur: omnes domus regum Iuda sient locus Tofeth, in Hebraico non habetur. Et sequitur: [4.17.1] Immundae m u ndae omnes do m us, in quarum domatibus — siue tectis—sacrificauerunt omni militiae caeli et libauerunt libamina dis alienis. Quod supra dixerat non uocabitur locusiste amplius Tofeth et uallis filii Ennom, sed uallis occisionis, nunc ponit manifestius, quod tanta in ipso loco futura sit caedes, ut ibi aceruatim populus sepeliatur et locus quondam religionis fiat tumulus mortuorum, ipsa quoque ciuitas, quae huic imminet loco; fiat sicut Tofeth — pro quo LXX \'ruinam\' transtulerunt—, domus quoque Hierusalem regumque palatia in ruinas similes conuertantur. [4.17.2–4.18.1] causaque redditur eo, quod immundae fuerint ei idololatriae pollutae scelere pro eo, quod in domatibus et tectis earum soli et lunae et stellis caeli immolauerint et tura incenderint nec hoc fuerint errore contenti, sed immolauerint daemonibus et liba fuderint dis alienis. Uenit autem Hieremias de Tofeth - quo miserat eum dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus us domini et dixit ad omnem populum: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: ecce ego inducam super ciuitatem hanc et super omnes urbes eius uniuersa mala, quae locutus sum aduersum eam, quoniam indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos. [4.18.2–3] Postquam m Tofeth praesentibus populi senioribus, quos duxerat secum Hieremias, confregit lagunculam siue dolium et prophetauit uerbis domini ad conterendum populum et ciuitatem Hierusalem, reuertitur et stat in atrio domus domini et uniuersae loquitur multitudini, quae ad locum Tofeth ire noluerat, quod inducturus sit dominus super ciuitatem Hierusalem et super omnes urbes eius mala, quae locutus sit aduersum eam. et ne putemus crudelem esse sententiam, reddit causas, cur inducturus sit mala: \'quoniam,\' inquit, \'indurauerunt ceruicem suam, ut non audirent sermones meos ne post multas quidem impietates uolentes agere paenitentiam.\' [4.19.1–2] Et audiuit Phassur, filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo domini, Hieremiam prophetantem sermones istos. et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in neruum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo domini. Pro \'Phassur\' LXX transtulerunt \'Phaschor\', qui interpretatur \'oris nigredo\', et pro \'neruo\', quem nos diximus, LXX et Theodotio uertere \'cataracten\', Symmachus βασαvιστήριοv siue στρεβλωτήριοv, quod utrumque tormenta\' significat; nos autem \'neruum\' diximus more uulgari, quod tormenti genus etiam in Actibus apostolorum legimus, quando apostoli Paulus et Silas in custodiam carceris dati sunt. [4.19.3] iste autem erat pontifex templi et data sibi sacerdotii dignitate in peruersum abutitur, non ut doceat et sermone corripiat, sed ut cruciatibus terreat. unde et saluator et apostolus Paulus iussione pontificis uerberantur. nec mirum, si hodieque serui dei caedantur a Phaschor, mittantur in carcerem, horribili custodia reseruentur; datur enim haec potestas a deo, ut prophetarum ostendatur fides. nec tamen maior est ille, qui caedit, sed fortior iste, qui caeditur. et patienter propheta suscipit iudicium dei nec reclamat ad uerbera, sed considerat imperantem. \'Emmer\' \'uerbum\' sonat. [4.19.4–4.20.1] de ouo saepe \'nigredo\' generatur, non parentis uitio, sed scelere degenerantis. tormentum\' autem, quo cruciatur propheta, uidetur in parte dextera\', quod interpretatur \'Beniamin\', et in porta \'sublimi,\' quae non ueritatem indicat, sed iniustam pontificis potestatem- Cumque inluxisset in crastinum, eduxit Phassur Hieremiam de neruo et dixit ad eum Hieremias: non Phassur uocauit dominus nomen tuum, sed pauorem undique. Et hic tam nomen pontiScis quam tormenti genus similiter omnes ut supra interpretati sunt. mutatur autem nomen pontificis, ut ex nomine futurorum supplicium demonstretur. [4.20.2–4.21.1] \'nequaauam,\' inquit, \'habebis oris nigredinem et iniquae imperium potestatis, sed captiuus duceris Babylonem — hoc enim significat \'pauor undique\' siue per circuitum\' —, \'ut tremens et propriae salutis incertus huc illucque circumspicias et uenientes contra te aduersario reformides! pro \'pauore\', quod in Hebraico scriptum est magur, LXX et Theodotio μέτϰοv, id est \'migrantem\', Aquilae secunda editio \'peregrinum\', prima \'circumspicientem\', Symmachus \'ablatum\' sine (congregatum) et \'coactum\' interpretati sunt. Quia haec dicit dominus: ecce ego dabo te in pauorem et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui uidebunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio. [4.21.2–3] et dabo uniuersam substantiam — sine fortitudinem —ciuitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium — siue gloriam — et cunctos thesauros regum Inda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem. tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae ibit in captiuitatem et in Babylonem uenies et ibi morieris ibique sepelieris et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. Iuxta superiorem interpretationem, qua \'Phassur\' nomen fuerat inmntatum, ut appellaretur \'Magur,\' omnes similiter transtulerunt, ut significarent uel \'pauorem\' uel \'peregrinationem\' uel \'sublationem) et \'transiationem\' et \'commigrationem\'. [4.21.4] comminaturque eum cum amicis suis iam iamque capiendum tradendumque hostium manibus et cunctum populum tribus Iudae Babylonii regis manibus optinendum aliosque interficiendos gladio et alios ducendos in captiuitatem et uniuersas diuitias tam urbis quam thesaurorum regiorum ab inimicis esse capiendas ipsumque Phassur cum omni cognatione sua et familia ducendum in captiuitatem et in Babylone esse moriturum eo. quod populum suo mendacio deceperit nequaquam illi uera et tristia. sed per mendacium prospera pollicendo. [4.21.5–4.22.1] simulque animaduertenda prophetae patientia atque prndentia, quod missus in carcerem tacet et silentio uincit iniuriam nec tamen dissimulat, quod scit esse uenturum, ut saltem sic pseudopropheta pontifex peccare desistat et dei clementiam deprecetur. Seduxisti me. dom , et seductussum— siue decepisti me, domine, et deceptussum —; fortior me fuisti et inualuisti — siue optinuisti et potuisti-; factus sum in derisum tota die. omnes subsannant me. quia iam olim loquor uociferans iniquitatem et uastitatem clamito siue quia amaro uerbo meo ridebo, praeuaricationem et miseriam inuocabo. [4.22.2–3] Dicit se propheta a domino esse deceptum, quia in principio audiens: prophetam gentibus dedi te et iterum: ecce constitui te hodie super gentes et super regna. ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. arbitratus sit nihil se contra populum Iudaeorum. sed contra diuersas in circuitu nationes esse dicturum, unde et prophetiam libenter assumserit: et euenisse contrario. ut captiuitatem Hierusalem praedicans persecutiones et angustias sustineret. quodque intulit: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me, eo, quod aestiment illum uniuersa mentitam et cuncta, quae praedixerit esse uentura, mendacia fuerint; et propheta enim putauerat statim futuram, quod dominus minabatur, et populus aestimabat nequaquam ultra uenturum, quod statim non uenerat. atque uociferor uastitatem Babyloniam et iniquitatem hostium, [4.22.4–4.23.1] per quam opprimendus sit populus meus\', sin autem sequimur LXX in eo, quod dixere: quia amaro uerbo meo ridebo. praeuaricationem et miseriam inuocabo, hic sensus est: scio praesentem tristitiam futuro gaudio commutandam iuxta illud, quod scriptum est: beati flentes. quoniam ipsi ridebunt, et idcirco miseriam et iniquitatem afflictionemque libenter sustineo, ita ut cupiam et iuuocem eas et breuitatem iniuriae felicitatis aeternitate compensem: Quia factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die. et dixi: non recordabor eius — siue non nominabo dominum — nec loquar ultra in nomine illius. et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci — siue dissolutus sum — ferre non sustinens; audiui enim contumelias — siue uituperationem — multorum um et terrorem in circuitu — siue congregatorum undique —: persequimini et persequamur eum! [4.23.2–3] \'CIamante me atque dicente, quod iam Babylonius ueniret exercitus et omnia hostilis gladius praedaretur, uersus est mihi sermo domini in opprobrium atque derisum, dum tarditatem prophetiae putant \'esse mendacium: quamobrem in mea mente decreui, ut ultra ad populum dei uerbis non loquerer nec nomen illius nominarem. quod cum pudore superatus uerecunde quidem, sed stulte constituissem. factus est,\' inquit, \'in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis (et defeci) siue undique dissolutus sum, ita ut ferre non possim. [4.23.4] \' conceptus enim animo sermo diuinus nec ore prolatus ardet in pectore: unde et Paulus loquitur: si euangelizauero. non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. et in Athenis uidens idololatriae deditam ciuitatem incitabatur spiritu et tota mente feruebat; et post modicum in eodem uolumine legimus: cum uenissent autem de Macedonia Silas et Timotheus. instabat uerbo Panlus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. [4.23.5–4.24.1] sed et plerique doctorum usque hodie in ecclesia similia sustinent audientes uituperationem multorum congregatorum adnersum se in circuitu atque dicentium: persequimini et persequamur eos! Omnes uiri, qui erant pacifici mihi et custodientes latus meum: si quo modo decipiatur et praeualeamus aduersum eum et consequamur ultionem ex eo! dominus autem mecum est quasi bellator fortis. Cum aduersarii surrexerint et amici quondam atque pacifici fuerint ad bella conuersi uoluerintque nobis insidias tendere, non magnopere curemus, sed optemus hoc dicere. quod et propheta loquitur: dominus autem mecum est quasi bellator fortis. [4.25.1–2] Idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt — siue ideo persecuti sunt et intellegere non potuerunt —, con fundentur uehementer, quia non intellexerunt opprobrium siue ignominiam sempiternam, quae numquam delebitur. Quia persecuti sunt, ideo propheticum non potuerunt intellegere sermonem et ignorantiam confusio uehemens consecuta est nec intellexerunt ignominiam sempiternam, quae optinebit eos et nulla obliuione delebitur. dicant igitur, quod uolunt, uin quondam pacifici et, qui custodiebant latus meum, et decipere cupiant. dummodo iustum uirum atque doctorem ecclesiae post persecutionem tanta uindicta tantaque praemia consequantur. [4.26.1] Et tu, domine exercituum, probatoriusti — siue qui probas iusta —, qui uides renes et cor, uideam, quaeso, ultionem tuam ex eis! tibi enim reuelaui causam meam. Solus est dominus, qui nouerit probare iustitiam. quomodo solus est, qui cordis interna conspiciat; unde et Iesus sciens cogitationes hominum non ex profectu, ut quidam putant, sed natura deus est. tale quid et in psalmis sonat: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. si uiuens uirtutibus non iustificatur, quanto magis, qui peccatis mortuus est! [4.26.2–4.27.1] cumque se sciat iustus habere propugnatorem deum, tamen inpatientia fragilitatis humanae, quod nouit esse uenturum. iam nunc uidere desiderat. cui et reuelauit causam suam, qui dicit in alio loco: mihi uindictam, ego retribuam, dicit dominus. felix autem conscientia, cuius causa domino reuelatur dicente apostolo: omne. quod manifestatur. lux est. Cantate domino, laudate dominum, quia liberauit animant pauperis de manu pessimorum! Qui pauper est spiritu nec habet diuitias, quae receperunt in isto saeculo consolationem suam et de quibus Paulus loquitur: tantum ut pauperum memores essemus, cum fueiit uindictam a domino consecutus, dominum laudat in spiritu et se de manu pessimorum erutum gloriatur. hoc autem totum fit non nostro merito, sed eius gratia, qui pauperem liberauit nec habet diuitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati [4.28.1] Maledicta dies, in qua natus sum, dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta maledieius uir — siue homo —, qui annuntiauit patri meo dicens: natus est tibi filius masculus, et quasi gaudio laetificauit cum! sit homo ille, ut sunt ciuitates, quas subuertit dominus et non paenituit eum ! eum. diat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, qui — siue quia - non me interfecit a uulua, ut fierei mihi mater mea sepulchrum et uulua eius conceptus aeternus. quare de uulua egressus sum, ut uiderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei? [4.28.2–3] Qui putant animas fuisse in caelestibus et de meliore in peiorem statum praecipitatas, hoc et huiuscemodi utuntur testimoniis, quod scilicet melius fuerit in caelestibus quam in terrenis commorari et corpus humilitatis assumere, noua quaedam, immo iam uetera hereseos suae argumenta quaerentes. nos uero legentes illud beati Iob: maledicta dies, in qua natus sum, et nox illa, in qua dixerunt: ecce masculus, et: maledictus homo. qui annuntiauit patri meo dicens: natus tibi est puer, huic testimonio coaptamus, quod scilicet melius sit non esse quam uiuere in suppliciis iuxta illud, quod scriptum est: mors uiro requies, cui elusit deus uiam suam, et iterum: quare data est misero lux et uita his. qui in amaritudine animae- sunt? [4.28.4] et in euangelio simpliciter dictum legimus: melius ei fuerat. si natus non esset, non quo sit, qui natus non fuerit, sed quo melius sit non esse quam male esse; aliud est enim omnino non esse, aliud! cum sit, absque ulla intermissione cruciari, quomodo mortem quietam uitae miserae praeferimus. unde et Amos diem appellat tenebrarum diem afflictionis et Iacob eo, quod uiierit in labore et angustia. dies uitae suae paruos et pessimos uocat et Paulus apostolus dicit: ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam et iterum: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Hebraei quintum mensem. [4.28.5–6] quo capta Hierusalem templumque subuersum est, natiuitatis Hieremiae supputant inextricabilibus quibusdam et incredibilibus argumentis. quod si probare potuerint: quomodo testimonium Iob ualeant interpretari, nescio; nisi forte et illum diem quadam praefiguratione et uaticinio futurorum subuersionis templi autument. quodque inprecatur similitudinem subuersarum ciuitatum, de Sodoma et Gomorra dici arbitror. et omne tempus in luctu. ut mane sit clamor et ululatus meridie. quod autem infert: qui me non interfecit in uulua, deum significari putant. [4.28.7–4.29.1] \'ut esset mihi: inquit \'conceptus aeternus;\' quae omnia dicuntur hyperbolice. denique exponit causas, cur mortem praeferat uitae et omnino non esse quam male esse, subiungens: quare de uulua egressus sum. ut uiderem laborem et dolorem ut consumerentur confusione dies mei? Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino, quando misit ad eum rex Sedecias-_ Phassur, filium Melchiae, et Sophoniam, filium Maasiae. sacerdotem dicens: interroga pro nobis dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, proeliatur aduersum nos, si forte faciat dominus nobis sicut omnia mirabilia sua et recedat a nobis. [4.29.2–8] Supra pontifex Phassur siue Phaschor, qui percussit Hieremiam. patrem habuit Emmer, hic autem Phassur filius est Melchiae: hoc idcirco, ne quis eundem putet. mittit autem Sedecias rex ad prophetam nolens uel populum scire uel principes. ut occulto per legatos nuntio recognoscat, quam dominus super urbe Hierusalem et populo Iudaeorum habeat sententiam. quodque infert: quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, proeliatur aduersum nos, ostendit iam obsessa Hierusalem hoc a propheta sciscitari Sedeciam. et notandum, quod in prophetis, maximeque in Hiezecihele et Hieremia, nequaquam regum et temporum ordo seruetur, sed praepostere. quod iuxta historiam postea factum sit, prius referri et. quod prius gestum sit, postea; aliud est enim historiam, aliud prophetiam scribere, ut in praesenti loco Sedecias, qui cum urbe Hierusalem captus est, mittens scribitur ad Hieremiam et eo tempore, quo obsidebatur Hierusalem. et postea narratur historia Ioiacim fratris eius, qui ante eum rex fuit, et Ioiachin. id est Iechoniae, qui fuit filius Ioiacim, super quibus dicetur in consequentibus. [4.30.1] Et dixit Hieremias ad eos: sic dicetis Sedeciae: haec dicit it dominus deus Israhel h c I: ecce ego I conuertam uasa belli — siue arma bellica —, quae sunt in manibus uestris et quibus pugnatis aduersum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident uos in circuitu murorum, et congregabo ea — siue eos- — in medio ciuitatis huius et debellabo uos in manu extenta et bracchio forti — siue excelso — et in furore et in indignatione et in ira grandi et percutiam habitatores ciuitatis huius; homines et iumenta pestilentia magna morientur. [4.30.2] \'Frustra,\' inquit, \'repugnare uultis Chaldaeis obsidentibus et arma bellica praeparatis, quorum in media tantum urbe usum habebitis, ut armati esse uideamini. ceterum illis obsidentibus ego uos debellabo in manu extenta et bracchio forti meoque furore et indignatione percutiam, ut et uos et omne, quod spirat, fame et pestilentia in media urbe moriatur.\' quod quidem et factum legimus; absque ulla enim corona strepituque pugnantium urbs tantum obsidione capta est, ut,. quos uincerent, non haberent, sed quos tantum caperent; meliores, ait. fuerunt uulnerati gladio quam occisi fame. [4.31.1–2] Et post haec. ait dominus, dabo Sedeciam, regem Iudae, et seruos eius et populum eius et, qui derelicti sunt in ciuitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu in imicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. Hoc. quod nos transtulimus: in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, in LXX non habetur et pro eo, quod diximus: non flectetur neque parcet nec miserebitur, LXX transtulerunt: non parcam nec miserebor. [4.31.3–4.32.1] meliusque est iuxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis magis regis Babylonii quam domini esse uideatur. primum autem de uniuersa urbe prophetatum est; nunc proprie Sedeciae praedicitur et populo eius, qui residui fuerint post pestem, gladium et famem, quod a Nabuchodonosor, Babylonio rege, capiendus sit interficiendusque cum amicis suis gladio nec ullam eius speret misericordiam, cuius foedus et necessitudinem periurio deseruit. Et ad populum hanc dices: haec dicit dominus: ecce ego do coram uobis uiam uitae et uiam mortis. qui habitauerit urbe hac, morietur gladio et fame et peste; qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldaeos, qui obsident uos, uiuet et erit ei anima sua quasi spolium; posui enim faciem meam super ciuitatem hanc in malum et non in bonum, ait dominus; in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni. [4.32.2–3] His, qui a rege missi sunt et ad prophetam uenerant deprecandum. ut interrogaret pro eis dominum, superiora responderat et, quae referrent regi Sedeciae; nunc hortatur, ut respondeant populo, datque consilium. ut transfugiant ad Chaldaeos contra regiam uoluntatem; quod periculosum fuisse prophetae nullus ignorat. unde et mortem sibi inprecatur et dicit: maledicta dies, in qua natus sum, et: quare de uulua egressus sum, ut uiderem laborem et dolorem?, non quo leue sit necdum captis dare consilium se ultro tradere captiuitati, quasi si passuris naufragium imperetur. ut ante naufragium et dissipatam nauem remos tabulasque corripiant et se undis tradant, sed quo tolerabilius sit utcumque captos uiuere quam gladio, fame et peste consumi. sunt. [4.32.4–4.33.1] qui hunc locum secundum tropologiam sic edisserant melius esse saecularibus se tradere disciplinis, et maxime philosophiae, quam in illa permanere ecclesia, in qua famis sit sermonis dei et cunctus populus hereticorum gladio doctrinaeque paenuria et heretica peste moriatur. Et domui regis Iuda: audite uerbum domini,. domus Dauid! haec dicit dominus: indico mane iudicium et eruite ui oppressum de manu calumniantis, ue forte egrediatur — siue ut non egrediatur — quasi ignis indignatio mea et succendatur et non sit, qui extinguat; quodque sequitur: propter malitiam studiorum uestrorum, in LXX non habetur. [4.33.2] Quia supra dixerat: et ad populum hunc dices: haec dicit dominus, consequenter nunc infert: et domui regis Iuda, ut subaudiatur: \'dices: haec dicit dominus\'; άπὸ ϰοινοῡ enim et superiora et inferiora iunguntur. ut sit sensus: et ad populum hunc dices: haec dicit dominus, (et domui regis Iuda dices: haec dicit dominus\'〉. proprie autem sermo fit ad domum regiam, ob cuius maxime culpam ciuitas obsidetur. ut emendet errorem paenitudine et clementiam domini consequatur. [4.33.3–4] \'iudicate,\' inquit. \'mane iudicium\' — non in tenebris iniquitatis. sed in luce iustitiae — \'et eruite ui oppressum de manu calumniatoris. ut non accipiatis personam in iudicio, sed diuitibus pauperes opprimentibus magis apud uos dei imperium ualeat quam potentia persequentis! et si\', inquit, \'hoc feceritis, nequaquam succendetur in uobis ignis furoris mei nec inueniet materiam, quam consumat.\' incredibilisque in hoc loco dei clementia demonstratur, ut, de quibus supra dixerat: posui enim faciem meam super ciuitatem hanc in malum et non in bonum: in manu regis Babylonis tradetur et exuret eam ignis, iam domini ingruente sententia eos prouocet ad salutem, non quo ignoret urbem Hierusalem esse capiendam, sed quo liberum homini seruetur arbitrium, ut non ignorantia futuri, sed uoluntate propria perire uideantur: quomodo et saluator sciebat populum negaturum et se esse crucifigendum, quippe qui hoc apostolis saepe praedixerat, et nihilominus commonebat nolens eos corrigere ad paenitentiam, ut, quicquid postea sustinuerunt, suo uitio eis acciderit. non duritia comminantis. [4.34.1–2] Ecce ego ad te, habitatricem uallis solidae atque campestris, ait dominus, qui dicitis: quis. percutiet — siue terrebit — nos et quis ingredietur domos nostras? et uisitabo super nos; quodque sequitur: iuxta fructum studiorum uestrorum dicit dominus, in LXX non habetur. et succendam. inquit, ignem in saltu eius et deuorabit omnia in circuitu eius. Pro \'habitatrice uallis solidae atque campestris\' LXX transtulerunt: ecce ego ad te, qui habitas in ualle Sor campestri, pro quo Symmachus \'petram\', Theodotio \'obsessam\' interpretati sunt. Aquilae prima editio \'solidam\', secunda \'Tyrum\'; \'Sor\' enim siue \'Sur\' lingua Hebraea et \'Tyrum\' et silicem et \'coartatam\' sonat. [4.34.3–4] loquitur autem contra Hierusalem, quae obsidione uallata est siue in similitudinem Tyri quasi mari grandi ita Babylonio exercitu cingitur et euadere non potest aut certe, quae se instar petrae durissimae inexpugnabilem putat atque robustam pro soliditate murorum et magnitudine et dicit: \'quis terrere nos poterit et quis ingredietur domos nostras?\', cum e contrario loquatur deus: ego uisitabo uos. meum euadere oculum non poteritis. nisitabo autem uos in perniciem et reddam uobis fructum malitiae uestrae et ego succendam ignem in saltu uestro, non Babylonius, ut putatis, non rex Chaldaeorum. sed mea haec omnia ira perficiet). \'saltum\' autem uocat Hierusalem et omnem circa regionem, quae frugiferas arbores bonorum operum non habet, quod sit incendio praeparatus. pulchreque \'uallem\' appellat \'campestrem\', quod peruia sit hostibus, et non \'montem excelsum\', qui difficulter ascendi potest, iuxta quod et in Isaia dicitur: uisio uallis Sion. [4.34.5–4.35.1] quicquid ad domum regiam et ad urbem metropolim prophetatur, referamus ad ecclesiasticum ordinem et principes ecclesiarum, eos dumtaxat, qui se superbiae et diuitiis lasciuiaeque tradiderint. nec statim quia domus regia est, ab interitu liberabitur, quomodo et, qui de stirpe fuere Dauid, pauci admodum sunt inuenti. qui placuerint domino, ut ipse Dauid. Ezechias et losias, magnaque pars principum et stirpis regiae in uniuersum populum iram domini prouocauit. Haec dicit dominus: descende in domum regis Iuda et loqueris ibi uerbum hoc et dices : audi uerbum domini, rex Iuda, qui sedes super solium Dauid, tu et serui tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas! haec dicit dominus: facite indicium et iustitiam et liberate ui oppressum de manu calumniatorum et aduenam et pupillum et uiduam nolite contristare neque opprimatis inique — siue impie — et sanguinem inno- centem ae effundatis in loco isto! [4.35.2–3] si enim facientes feceritis uerbum istud, ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere Dauid super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et serui et populus eorum. quodsi non audieritis uerba haec. per memet ipsum iuraui. dicit dominus. quia in solitudinem erit domus haec. Haec uisio. immo hic sermo domini. uel ante iit ad prophetam. quam Sedecias ad eum nuntios mitteret, uel certe postquam nuntiis praecepit, quid regi referre deberent, praecipitur Hieremiae, ut nequaquam per nuntios loquatur ad regem, sed ipse uadat ad palatium et ibi loquatur ei. [4.35.4] simulque animaduertamus diuinam sapientiam, quod per nuntios iubet tristia nuntiari mixtis et prosperis, si agere uoluerit rex paenitentiam. hic uero, quia ipsi imperatur, ut pergat, non tristia nuntiat et captiuitatem - iam iamque uenturam, sed monet, quid facere debeat, ut uitet inpendentem sententiam dei. regum autem proprium est facere iudicium atque iustitiam et liberare de manu calumniatorum ui oppressos et peregrino pupilloque et uiduae, qui facilius opprimuntur a potentibus. praebere auxilium. [4.35.5–6] et ut curam eis praeceptorum dei maiorem iniceret, intulit: \'nolite contristare, ut non solum eripiatis, sed ne patiamini quidem per uestram coniuentiam ab aliis contristari, et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto!\' homicidas enim et sacrilegos et uenenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. \'si,\' inquit, haec feceritis, o reges Iuda, tenebitis pristinam potestatem et cum ambitione ingrediemini portas Hierusalem; sin autem facere nolueritis, o domus regia, non tam domini erit crudelitatis quam tuae uoluntatis, ut omnis ciuitas redigatur in solitudinem . [4.35.7–8] quicquid regiae domui dictum est. intellegant episcopi sociique eorum, presbyteri atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus, quod, si fecerint, quae praecepta sunt, et inter cetera innocentem sanguinem non fuderint scandalizantes minimos quosque et percutientes conscientias singulorum, optineant traditam sibi a domino dignitatem: sin autem facere noluerint atque contemserint, ipsi redigant ecclesiam in solitudinem. ingrediuntur autem de genere Dauid per portas Hierusalem et sedent super thronum eius, qui interpretatur fortis manu\', et ascendunt currus et equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes et conposito in ecclesia ingrediuntur gradu et multarum uirtutum choro sibique ex omni parte concinentium. et ut hoc uerum esse credamus, iurat per se, qui iuxta apostolum maiorem alium. per quem iurare possit, non habet [4.36.1] Quia haec dici dominus super domum — siue ad domum — regis Iuda: Galaad tu mihi, caput — siue principium — Libani, si non posuero te in solitudinem, urbes inhabitabiles. et sanctificabo super te interficientem uirum et arma eius et succident electas cedros tuas et praecipitabunt — siue mittent — in ignem. et pertransibunt gentes multae per ciuitatem hanc et dicet unusqusque proximo suo: quare fecit dominus sic ciuitati huic magnae? et respondebunt ebu ut: eo. quod reliquerint pactum domini dei sui et adorauerint deos alienos et seruierint e.is. [4.36.2–3] Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse. trans Iordanen scriptura commemorat: in quo monte Laban fugientem consecutus est lacob et mons iuxta Genesin nomen accepit ο̄ωρός, id est tumulus testimonii>. eo, quod ibi Iacob Labanque iurauerint in aceruum lapidibus congregatis. est autem caput sine principium Libani. montis excelsi. qui uniuersus cedris consitus est iuxta illud Dauid canentis: et commonebit dominus cedros Libani et alibi: uidi impium exaltatum et eleuatum sicut cedros Libani; et in Zacharia legimus: aperi, Libane, portae tuas et comedat ignis cedros tuas! igitur praesenti loco. [4.36.4–5] quia ad domum regiam loquebatur, per μεταϕορὰν loquitur ad templum siue ad domum stirpis Iuda, quod ipsa sit in excelso siue quod de templo atque sacrario omnium peccatorum remedia poscebantur; unde et hic idem propheta commemorat: numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi? quare non ascendit curatio filiae populi mei? comminatur igitur regiae domui et urbi Hierusalem et templo, quod uocat caput Libani. quod redigendum sit in solitudinem cum uniuersis urbibus suis non potentia regis Babylonii. sed domini iussione, qui dicit: sanctificabo super te interficientem. \'sanctus\' autem uocaturNabuchodonosor et omnis eius exercitus, quia exsequitur sententiam dei. [4.36.6] \'et succident\'. inquit, (electas cedros tuas\' — potentes quosque et principes ciuitatis — \'et mittent in ignem, ut omnia deuorans flamma consumat. cumque deleta fuerint uniuersa, transibunt gentes multae per ciuitatem et templum, quod eis prius ingredi non licebat. et unusquisque loquetur proximo suo, quare fecerit dominus ciuitati inclytae et magnae tam subitam et tam grandem euersionem. respondebuntque\', inquit, \'qui interrogati fuerint, et exponent causas ruinarum dicentes: quia reliquerunt pactum domini dei sui et pro deo idola uenerati sunt\'. [4.36.7–4.37.1] audiat hoc et nostrae urbis domus regia et principes eius et cedri, quae eleuant usque ad nubes uerticem suum et per superbiam loquuntur: et in Hebraico scriptum est ‛bassod’, Aquila \'secretum\'. Symmachus \'sermonem\', LXX et Theodotio \'substantiam\' siue \'subsistentiam\' interpretati sunt. et est sensus: \'nolite credere, o uulgus indoctum, prophetis uobis falsa annuntiantibus, qui dicunt haec: locutus est dominus: pax erit uobis; non ueniet super uos malum! unde enim possunt dei nosse secreta aut quo annuntiate domini didicere consilium? quomodo ad eos diuinae dispositionis sermo peruenit?\' quidam nostrorum in hoc loco se repperisse putant, ubi dei scribatur substantia. [4.56.1–2] Ecce turbo — siue tempestas et commotio — dominicae indignationis egreditur et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet et non reuertetur furor domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui; in nouissimis diebus intellegetis consilium eius. Qui supra dixerat: ‛locutus est nobis dominus: pax erit uobis’ et quos corripuerat. quod non possent uentura cognoscere nec dei nosse sententiam. nunc ostendit per contraria eos omnino nescire: pro pace enim et securitate tempestatem uenire Babyloniam et uenire non super quoslibet, sed super capita impiorum uel uniuersi populi uel eorum. qui falsa populo nuntiabant. nec sicut in praeteritis temporibus dei iram furoremque placandum, sed, quod praedixit et saepissime comminatus est. opere complendum et cogitationem illius atque sententiam impiorum suppliciis conprobandam. [4.56.3–4.57.2] ; et perspicuum erat ex ipso titulo prophetiae \'ponderis\' sine \'uisionis\' et uerbi dei\', qualis uaticinatio sequeretur. [4.62.4] quia igitur prophetae solebant populo peccaton tristia nuntiare et comminari supplicia, ut eos retraherent ad paenitentiam, clemens autem et miserator dominus diu sententiam differebat, putabat deceptus populus et pseudoprophetarum fraude seductus non uentura, quae dominus minabatur, et rem seueram in ludum et iocum conuerterant prophetantibusque prophetis quasi inridentes dicebant: (rursum hic uidet pondus et onus domini\'. atque ita fiebat, ut nequaquam ultra \'uisio\', sed per iocum atque derisum \'onus\' et \'pondus\' appellaretur. [4.62.5–6] praecipit ergo dominus, ut, siue populus sine propheta siue sacerdos interrogauerint Hieremiam, quod sit pondus uel quae assumtio domini. respondeat eis et dicat: \'uos estis onus et uos assumtio; assumam enim uos et proiciam allidamque et interire faciam. si quis autem deinceps uel prophetarum uel sacerdotum uel populi ausus fuerit onus et pondus domini nominare, uisitabo\', inquit. \'super uirum illum et super domum illius et eum delebo in perpetuum\'. dicat itaque unusquisque proximo et amico suo nequaquam: quod est onus domini?, sed: \'quid respondit dominus et quid locutus est dominus? ueteris obliuiscimini; onus et pondus siue assumtio in ore uestro ultra non resonet. quia singulis hominibus sermo suus et opus suum in onus pondusque reputabitur secundum illud, quod scriptum est: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo condemnaberis\'. [4.63.1–2] Et peruertitis uerba dei uiuentis, domini exercituum, dei nostri. haec dices — siue dicetis — ad prophetam: quid respondit tibi dominus et quid locutus est dominus? si autem onus domini dixeritis — hucusque in LXX non habetur: et sequitur: propter hoc haec dicit dominus in u s: quia dixistis sermonem istum : onus - siue assumtio — domini et misi ad uos dicens: nolite dicere onus — siue assumtionem — domini, propterea ecce ego tollam — siue assumam — uos portans et derelinquam uos et ciuitatem, quam dedi nobis et patribus uestris, a facie mea et dabo uos in opprobrium sempiternum et ignominiam aeternam, quae numquam obliuione delebitur. [4.63.3] Praecepit dominus, ut nequaquam \'oneris\' et \'ponderis\' et \'assumtionis\' sermo diceretur in populo, sed \'responsionis\' et \'uerbi dei\'. quod quia populus implere contemserat, ipsum uerbum interpretatur super eis et dicit: (quoniam dixistis. quod nolui, et hoc, cum saepe prophetas mitterem et iuberem, ne diceretis. propterea sermonem uestrum assumtionis, oneris et ponderis in nobis opere conplebo; assumam quippe uos et tollam atque portabo et allidam ac de sublimibus in terram corruere faciam — non solum autem uos, sed et urbem uestram, quam dedi patribus uestris — et dabo\', inquit, (in opprobrium et ignominiam sempiternam, quae numquam obliuione delebitur\'. [4.63.4–5] hoc autem et tempore Babyloniae captiuitatis factum esse nouimus; sed plenius atque perfectius post saluatoris passionem resurrectionemque completur, quando locutus est dominus: relinquetur nobis domus uestra deserta, et usque ad finem eius sententia permanebit. dicamus et aliter dumtaxat iuxta LXX: λήμμα non solum \'assumtionem\', sed et . Et ad Semeiam am Nehellamitem item, dices; et quod sequitur: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: pro eo; quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum, qui est in Hierusalem, in LXX non habetur; rursumque addidere de suo: non misi te in nomine meo et consequenter iuxta ordinem: et ad Sophoniam, filium Maasiae, sacerdotem et iterum de Hebraeo: e t ad omnes sacerdotes; ac deinde historia texitur : [5.68.2–3] dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote. ut sis dux — siue praeceptor et episcopus — in domo domini super omnem utrum arrepticium et p prophetantem , ut mittas eum in neruum et in carcerem — siue in custodiam et in cataracten, quem Symmachus μοχλόν, Aquila ipsum uerbum Hebraicum posuit \'sinac\'—. et nunc quare non increpuisti Hieremiam Anathothitenqui prophetat uobis? quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: longum est; aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum! legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae prophetae . [5.68.4–5] Semeias de loco \'Nehellami\', qui interpretatur \'torrens\', cum rege Iechonia ductus fuerat in Babylonem et prophetabat populo mendaciter eo, quod celeriter essent Hierusalem reuersuri. fuisse autem eum pseudoprophetam sequentia Hieremiae uerba demonstrant: haec dicit dominus ad Semeiam Nehellamitem: pro eo, quod prophetauit uobis Semeias et ego non misi eum. quia igitur Hieremias ad eos, qui erant in Babylone. litteras miserat dicens: aedificate domos et habitate; plantate hortos et comedite fructum eorum; accipite uxores et generate filios! et post alia iunxerat:non uos inducant prophetae uestri. qui sunt in medio uestri, et diuini uestri! ac deinde: quia falso isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus, intellegens Semeias sub communi nomine pseudoprophetarum contra se scriptum mittit litteras Hierusalem ad Sophoniam, filium Maasiae, sacerdotem et ad reliquos sacerdotes contra Hieremiam, quare non increpetur a Sophonia sacerdote, cuius officium est discernendi inter prophetas, qui spiritu sancto loquantur, qui contrario, et recludi iubeatur in carcerem, ut mendacii sui poenas luat et populum ultra supplantare desistat. [5.68.6–7] Ioiadae sacerdos fuit, qui Ioas post interfectionem Gotholiae imperium tradidit et interfecit sacerdotem Bahal. hoc est ergo, quod scribit: