INSTITUTIONES (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex John Cassian · c. AD 360–435 Source: Open Greek and Latin project, stoa0076c.stoa002.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. BOOK PR: PRAEFATIO [pr.1] Ueteris instrumenti narrat historia sapientissimum Salomonem post acceptam diuinitus sapientiam prudentiamque multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam maris innumerabilem, ita ut domini testimonio nullus ei similis retro actis temporibus exstitisse neque post eum surrecturus esse dicatur, illud magnificum domino templum exstruere cupientem alienigenae regis Tyri auxilium poposcisse. qui misso ad se Hyram filio mulieris uiduae, quidquid diuina sapientia suggerente praeclarum in templo domini uel in sacris uasibus moliebatur, ministerio eius ac dispositione perfecit. [pr.2] si ergo ille uniuersis regnis terrae sublimior principatus et Israhelitici generis nobilior excellentiorque progenies illaque sapientia diuinitus inspirata, quae cunctorum Orientalium et Aegyptiorum disciplinas et instituta superabat, nequaquam pauperis atque alienigenae uiri consilium dedignatur, recte etiam tu his eruditus exemplis, beatissime papa Castor, uerum ac rationabile deo templum non lapidibus insensibilibus, sed sanctorum uirorum congregatione, nec temporale et corruptibile, sed aeternum atque inexpugnabile aedificare disponens, uasa etiam pretiosissima domino cupiens consecrare non muto auri metallo argentin conflata, quae post rex Babylonius capta concubinarum suarum ac principum deputet uoluptati, sed animabus sanctis, quae innocentiae, iustitiae et castitatis integritate fulgentes regem Christum in semet ipsis circumferant commorantem, egenum me omnique ex parte pauperrimum ad communionem tanti operis dignaris accersire. [pr.3] in prouincia siquidem coenobiorum experti Orientalium maximeque Aegyptiorum uolens instituta fundari, cum sis ipse cunctis uirtutibus scientiaque perfectus et uniuersis ita refertus diuitiis spiritalibus, ut perfectionem quaerentibus satis abundeque non modo tuus sermo, sed etiam sola uita sufficiat ad exemplum, me quoque elinguem et pauperem sermone atque scientia, ut aliquid ad explementum tui desiderii de inopia sensus mei conferam, poscis praecipisque ut instituta monasteriorum, quae per Aegyptum ac Palaestinam custodiri conspeximus, ita ut ibi nobis a patribus tradita sunt quamuis inperito digeram stilo, non leporem sermonis inquirens, in quo ipse adprime es eruditus, sed sanctorum simplicem uitam simplici sermone fratribus in nouello monasterio tuo cupiens explanari. [pr.4] cui rei quantum me pius ardor desiderii tui prouocat oboedire, tantum multiplices aestuum moles uolentem obtemperare deterrent. primum quia nec uitae meae ita aequiperant merita, ut confidam me res tam arduas, tam obscuras, tam sanctas digne posse animo ac mente conplecti. secundo quod ea, quae a pueritia nostra inter eosdem constituti atque ipsorum incitati cotidianis adhortationibus et exemplis uel agere temptauimus uel didicimus uel uisu percepimus, minime iam possumus ad integrum retinere, tot annorum circulis ab eorum consortio et imitatione conuersationis abstracti, praesertim cum harum rerum ratio nequaquam possit otiosa meditatione doctrinaque uerborum uel tradi uel intellegi uel memoria contineri. [pr.5] totum uamque in sola experientia usuque consistit, et quemadmodum tradi nisi ab experto non queunt, ita ne percipi quidem uel intellegi nisi ab eo, qui ea pari studio ac sudore adprehendere elaborauerit, possunt: quae tamen si conlatione iugi spiritalium uirorum frequenter discussa non fuerint et polita, cito rursum mentis incuria dilabuntur. tertio quia id ipsum, quod utcumque non pro merito rei, sed pro praesentis temporis statu possumus reminisci, inperitior sermo congrue non ualet explicare. huc accedit, quod super hac re uiri et uita nobiles et sermone scientiaque praeclari multa iam opuscula desudarunt, sanctum Basilium et Hieronymum dico aliosque nonnullos. quorum anterior sciscitantibus fratribus super diuersis institutis uel quaestionibus non solum facundo, uerum etiam diuinarum scripturarum testimoniis copioso sermone respondit, alius uero non solum suo elucubratos ingenio edidit libros, uerum etiam Graeca lingua digestos in Latinum uertit eloquium. [pr.6] post quorum tam exuberantia eloquentiae flumina possem non inmerito praesumptionis notari, si aliquid stillicidii huius inferre temptassem, nisi me haec fiducia tuae sanctitatis animaret et sponsio, quod uel tibi hae nugae forent acceptae qualescumque sunt, uel eas congregationi fratrum in nouello tantum monasterio commorantium deputares: qui, si quid a nobis minus forsitan caute prolatum fuerit, et pie relegant et cum uenia indulgentiore sustentent, fidem potius mei sermonis quam uenustatem eloquii requirentes. [pr.7] quapropter, beatissime papa, unicum religionis et humilitatis exemplar, tuis precibus animatus secundum uires ingenii mei opus quod iniungis adgrediar et ea, quae omnimodis intacta relicta sunt ab anterioribus nostris, utpote qui audita potius quam experta describere temptauerunt, uelut rudi \'monasterio et in ueritate sitientibus intimabo. nec plane mirabilium dei signorumque narrationem studebo contexere. quae quamuis multa per seniores nostros et incredibilia non solum audierimus, uerum etiam sub obtutibus nostris perspexerimus inpleta, tamen his omnibus praetermissis, quae legentibus praeter admirationem nihil amplius ad instructionem perfectae uitae conferunt, instituta eorum tantummodo ac monasteriorum regulas maximeque Principalium uitiorum, quae octo ab eis designantur, origines et causas curationesque secundum traditiones eorum, quantum domino adiuuante potuero, fideliter explicare contendam. [pr.8] propositum siquidem mihi est non de mirabilibus dei, sed de correctione morum nostrorum et consummatione uitae perfectae secundum ea, quae a senioribus nostris accepimus, pauca disserere. in eo quoque tuis praeceptis satisfacere studebo, ut, si quid forte non secundum typum maiorum antiquissima constitutione fundatum, sed pro arbitrio uniuscuiusque instituentis monasterium uel deminutum uel additum in istis regionibus conprobauero, secundum eam quam uidimus monasteriorum » regulam per Aegyptum uel Palaestinam antiquitus fundatorum fideli sermone uel adiciam uel recidam, nequaquam credens rationabilius quippiam uel perfectius nouellam constitutionem in occiduis Galliarum partibus repperire potuisse quam illa sunt instituta, in quibus ab exordio praedicationis apostolicae a sanctis ac spiritalibus patribus fundata monasteria ad nos usque perdurant. [pr.9] illam sane moderationem opusculo huic interserere praesumam, ut ea quae secundum Aegyptiorum regulam seu pro asperitate aerum seu pro difficultate ac diuersitate morum inpossibilia in his regionibus uel dura uel ardua conprobauero, institutis monasteriorum, quae per Palaestinam uel Mesopotamiam habentur, aliquatenus temperem, quia, si rationabilis possibilium mensura seruetur, eadem obseruantiae perfectio est etiam in inpari facultate. LIBER PRIMUS — DE HABITU MONACHORUM — CAPITULA [.1–11] I. De cingulo monachi. II. De ueste monachi. III. De cucullis Aegyptiorum. IIII. De colobiis Aegyptiorum. V. De rebracchiatoriis eorum. VI. De mafortibus eorum. VII. De melote et pelle caprina. VIII. De baculo Aegyptiorum. VIIII. De calciamentis eorum. X. De temperamento obseruantiae, quae secundum aerum qualitatem uel usum prouinciae sit tenenda. XI. De cingulo spiritali et sacramento ipsius. BOOK 1 [1.1.1–2] De institutis ac regulis monasteriorum dicturi unde conpetentius donante deo quam ex ipso habitu monachorum sumemus exordium? quorum interiorem cultum consequenter tunc poterimus exponere, cum exteriorem ornatum sub oculorum depinxerimus obtutibus. itaque monachum ut militem Christi in procinctu semper belli positum accinctis lumbis iugiter oportet incedere. hoc enim habitu etiam illos ambulasse, qui m ueteri testamento professionis huius fundauere primordia, Heliam scilicet et Helisaeum, diuinarum scripturarum auctoritate monstratur: ac deinceps principes auctoresque testamenti noui, Iohannem uidelicet, Petrum et Paulum ceterosque eiusdem ordinis uiros taliter incessisse cognoscimus. quorum prior, qui in ueteri testamento uirginitatis iam flores et castimoniae continentiaeque praefigurabat exempla, cum fuisset a domino missus ad increpandos nuntios Ochoziae sacrilegi regis Israhel, eo quod aegritudine praepeditus super statu salutis suae Beelzebub deum Accaron consulere destinasset, et idcirco eis occurrens idem propheta descensum de lecto ei in quo conciderat denegasset, decumbenti regi exposita uestitus qualitate conpertus est. [1.1.3] renersos enim ad se nuntios ac referentes sibi prophetae sententiam sciscitatus est, cuius esset figurae et habitus uir, qui occurrisset eis et locutus fuisset huiuscemodi uerba: uir, inquiunt, pilosus, et zona pellicia accinctis renibus. ex quo habitu confestim rex contemplatus hominem dei ait: Helias Thesbites est, zonae uidelicet indicio et hirsuti incultique corporis specie uirum dei indubitanter agnoscens, eo quod istud ei inter tot Israhelitici populi milia commoranti cultus proprii uelut quoddam inpressum speciale signum perpetuo cohaereret. [1.1.4] de Iohanne quoque, qui ueteris nouique testamenti, uelut quidam sacratissimus limes, finis initiumque processit, ita euangelista narrante cognoscimus: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. Petro etiam in custodiam carceris ab Herode detruso et ad necem die postera producendo angelo adsistente praecipitur: praecingere et calcia te gallicis tuis. quod ut faceret nequaquam monuisset eum angelus dei, nisi uidisset eum ob refectionem nocturnae quietis paulisper defecta membra solita cinguli obstrictione laxasse. [1.1.5] Paulum quoque ascendentem Hierosolymam et protinus a Iudaeis in uincla mittendum Agabus propheta repperiens Caesareae sublato eius cingulo ligans suas manus et pedes, ut gestu corporis sui passionis eius praefiguraret iniurias, ait: haec dicit spiritus sanctus: uirum cuius est zona haec sic alligabunt Iudaei in Hierusalem et tradent in manus gentium. quod utique a propheta proferri minime potuisset et dici uirum cuius est zona haec, nisi Paulus eam lumbis suis indesinenter solitus fuisset aptare. [1.2.1] Uestis quoque sit monachi, quae corpus contegat tantum ac repellat uerecundiam nuditatis et frigoris retundat iniuriam, non quae seminaria uanitatis aut elationis enutriat, ita eodem apostolo praedicante: habentes autem alimenta et operimenta, his contenti simus: operimenta, inquiens, non uestimenta, ut in quibusdam Latinis exemplaribus non proprie continetur, id est quae corpus operiant tantum, non quae amictus gloria blandiantur, ita uilia, ut nulla coloris uel habitus nouitate inter ceteros huius propositi uiros habeantur insignia, ita studiosis accurationibus aliena, ut nullis rursum sint adfectatis per incuriam sordibus decolora: postremo sic ab huius mundi separentur ornatu, ut cultui seruorum dei in omnibus communia perseuerent. [1.2.2] quidquid enim inter famulos dei praesumitur ab uno uel paucis nec catholice per omne corpus fraternitatis tenetur, aut superfluum aut elatum est et ob id noxium iudicandum magisque uanitatis specimen quam uirtutis ostentans. et idcirco haec quae nec a ueteribus sanctis, qui huius professionis fundamenta iecerunt, neque a patribus nostri temporis, qui eorum per successiones instituta nunc usque custodiunt. tradita uidemus exempla, ut superflua et inutilia nos quoque resecare conueniet. [1.2.3] quamobrem ciliciam uestem uelut circumspectam cunctis atque notabilem et quae ex hoc ipso non solum nulla spiritui possit emolumenta conferre, sed etiam elationis concipere uanitatem, quaeque ad necessarii operis exercitium, in quo monachum semper inpigrum expeditumque oportet incedere, inhabilis atque inepta sit, omnimodis refugerunt. quodsi quosdam hoc amictu circumdatos audiuimus probabiles exstitisse, non ex eo nobis est monasteriorum regula sancienda uel antiqua sanctorum patrum sunt proturbanda decreta, quod pauci praesumentes aliarum uirtutum priuilegio ne in his quidem, quae non secundum catholicam regulam ab eis usurpata sunt, reprehendi debere creduntur. generali namque omnium constitutioni paucorum non debet praeponi nec praeiudicare sententia. [1.2.4] illis enim debemus institutis ac regulis indubitatam fidem et indiscussam oboedientiam per omnia commodare, non quas paucorum uoluntas intulit, sed quas uetustas tantorum temporum et innumerositas sanctorum patrum concordi definitione in posterum propagauit. nec hoc sane praeiudicare nobis debet ad cotidianae conuersationis exemplum, quod uel Ioram sacrilegus rex Israhel cateruis hostium circumsaeptus scissa ueste cilicium habuisse perhibetur intrinsecus uel quod Nineuitae ad mitigandam dei sententiam, quae in eos inlata fuerat per prophetam, cilicii asperitate uelati sunt, cum et ille ita intrinsecus latenter indutus eo fuisse monstretur, ut nisi scisso desuper indumento a nemine prorsus potuisset intellegi, et isti eo tempore operimentum cilicii sustentarint, quo cunctis super inminente urbis euersione lugentibus eodemque amictu circumdatis nullus posset a quoquam ostentationis notari, quia, nisi insolens sit diuersitas, non offendit aequalitas. [1.3.1] Sunt praeterea quaedam in ipso Aegyptiorum habitu non tantum ad curam corporis, quantum ad morum formulam congruentia, quo simplicitatis et innocentiae obseruantia etiam in ipsa uestitus qualitate teneatur. cucullis namque perparuis usque ad ceruicis umerorumque demissis confinia, qui capita tantum contegant, indesinenter diebus utuntur ac noctibus, scilicet ut innocentiam et simplicitatem paruulorum iugiter custodire etiam imitatione ipsius uelaminis commoneantur. qui reuersi ad infantiam Christo cunctis horis cum affectu ac uirtute decantant: domine non est exaltatum cor meum: neque elati sunt oculi mei. neque ambulaui in magnis: neque in mirabilibus super me. si non humiliter sentiebam: sed L exaltaui animam meam: sicut ablactatum super matrem suam. [1.4.1] Colobiis quoque lineis induti, quae uix ad cubitorum ! ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus, ut amputatos habere eos actus et opera Mundi huius suggerat abs-j cisio manicarum et ab omni conuersatione terrena mortificatos eos uelaminis linei doceat indumentum audiantque per hoc apostolum cotidie sibi dicentem: mortificate membra uestra quae sunt super terram, illud quoque ipso habitu protestante: mortui enim estis, et uita uestra abscondita- i dita est cum Christo in deo, et: uiuo autem iam non \' ego, uiuit uero in me Christus, mihique hic mundus crucifixus est et ego mundo. [1.5.1] Gestant etiam resticulas duplices laneo plexas subtemine, quas Graeci ὰναλάβους uocant, nos uero subcinctoria seu redimicula uel proprie rebracchiatoria possumus appellare. quae descendentia per summa ceruicis et e lateribus colli diuisa utrarumque alarum sinus ambiunt atque hinc inde succingunt, I ut constringentia latitudinem uestimenti ad corpus contrahant atque coniungant, et ita constrictis bracchiis inpigri ad omne opus explicitique reddantur, illud apostoli praeceptum studentes omni uirtute conplere: quia non solum mihi sed etiam his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, et: si quis non uult operari, nec manducet. [1.6.1–1.7.1] Post haec angusto palliolo tam amictus humilitatem quam uilitatem pretii conpendiumque sectantes colla pariter atque umeros tegunt, quae mafortes tam nostro quam ipsorum nuncupantur eloquio, et ita. planeticarum atque byrrorum pretia simul ambitionemque declinant. Ultimum est habitus eorum pellis caprina, quae melotis uel pera appellatur, et baculus, quae gestant ad imitationem eorum qui professionis huius praefigurauere lineas iam in ueteri testamento. de quibus apostolus circumierunt, inquit, in melotis et pellibus caprinis egentes, angustiati, adflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae. qui tamen habitus pellis caprinae significat mortificata omni petulantia carnalium passionum debere eos in summa uirtutum grauitate consistere nec quicquam petulcum uel calidum iuuentutis ac mobilitatis antiquae in eorum corpore residere. [1.8.1] Nam et baculum gestasse eosdem uiros etiam Helisaeus, qui unus ex ipsis est, docet, cum dicit ad Giezi puerum suum, mittens eum ad suscitandum filium mulieris: tolle baculum meum et currens uade, pone eum super faciem pueri, et uiuet. quem utique non dedisset ei propheta gestandum, nisi eum manu sua solitus esset iugiter circumferre. cuius gestatio spiritaliter monet numquam debere eos inter tot oblatrantes uitiorum canes et inuisibiles spiritalium nequitiarum bestias inermes incedere (de quibus beatus Dauid liberari postulans dicit: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi), sed inruentes eas retundere ad crucis signaculum ac longius propulsare, atque aduersum se 1 saeuientes iugi memoria dominicae passionis et imitatione illius: mortificationis extinguere. [1.9.1] Calciamenta uero uelut interdicta euangelico praecepto recusantes, cum infirmitas corporis uel matutinus hiemis rigor seu meridiani aestus feruor exegerit, tantummodo gallicis suos muniunt pedes, hoc interpretantes usu earum uel dominica permissione signari, ut, si in hoc mundo constituti cura et sollicitudine carnis huius omnimodis exuti esse non possumus, nec ab ea penitus praeualemus absolui, saltim occupatione leui et inplicatione tenui necessitatem corporis explicemus, neue animae nostrae pedes, qui expediti ad spiritalem cursum et praedicandam euangelii pacem semper esse debent parati (quibus post odorem unguentorum Christi currimus et de quibus Dauid cucurri, inquit, in siti, et Hieremias: ego autem non laboraui te sequens), morticinis saeculi huius curis patiamur inuolui, de his scilicet cogitantes, quae non ad supplendam necessitatem naturae, sed ad superfluam noxiamque pertinent uolup- tatem. quod ita inplebimus, si secundum apostolum carnis curam non fecerimus in desideriis. [1.9.2–1.10.1] quibus tamen gallicis quamquam licito utantur utpote domini mandato concessis, nequaquam tamen pedibus eas inhaerere permittunt, cum accedunt ad celebranda seu percipienda sacrosancta mysteria, illud aestimantes etiam secundum litteram custodiri debere quod dicitur ad Moysen uel ad Hiesum filium Naue: solue corrigiam calciamenti tui: locus enim, in quo stas, terra sancta est Haec dicta sint, ne quid praetermisisse de Aegyptiorum habitu uideamur. ceterum a nobis tenenda sunt illa tantummodo, quae uel locorum situs uel prouinciae usus admittit. nam neque gallicis nos neque colobiis seu una tunica. esse contentos hiemis permittit asperitas, et paruissimi cuculli uelamen uel melotae gestatio derisum potius quam aedificationem ullam uidentibus conparabit. quapropter illa tantum, quae superius commemorauimus quaeque sunt et humilitati professionis nostrae et qualitati aerum congruentia, a nobis quoque adfectanda censemus, ut omnis summa nostri uestitus non in nouitate habitus, qui possit offendiculum hominibus saeculi huius inferre, sed honesta in uilitate consistat. [1.11.1–2] His itaque uestimentis Christi miles indutus nouerit prius ob id se cinguli constrictione munitum, ut ad cunctos usus et opera monasterii non solum mente promptus, sed etiam ipso habitu semper expeditus incedat. tanto namque feruentior circa spiritalem profectum ac diuinarum rerum scientiam cordis puritate probabitur, quanto fuerit erga oboedientiae studium operisque deuotior. secundo cognoscat etiam in ipso habitu cinguli inesse non paruum quod a se expetitur sacramentum. accinctio enim lumborum et ambitus pellis emortuae significat eum mortificationem circumferre membrorum, in quibus libidinis atque luxuriae seminaria continentur, euangelicum illud mandatum quod dicitur sint lumbi uestri praecincti apostolica interpretatione ingeri sibi semper intellegens: mortificate scilicet membra uestra quae sunt super terram. fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiseentian malam. [1.11.3] ideoque illos tantnmmodo legimus in scripturis sanctis cingulo fuisse praecinctos, in quibus seminaria coitus inueniuntur extincta, quique illud beati Dauid eloquium opere ac uirtute decantant: quia factus sum sicut uter in pruina, eo quod erasa medullitus carne uitiorum emortuam exterioris hominis cutem spiritus uirtute distendant. et idcirco in pruina significanter adiecit, quod scilicet nequaquam fuerint sola cordis mortificatione contenti, uerum etiam exterioris hominis motus et ipsius naturae incentiua continentiae pruina extrinsecus accedente habuerint congelata, nullum iam dumtaxat secundum apostolum regnum peccati in suo mortali corpore sustinentes nec gestantes carnem spiritui repugnantem. LIBER SECUNDUS — DE CANONICO NOCTURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO — CAPITULA [.1–9] I. De canonico nocturnarum orationum et psalmorum modo. II. De diuersitate numeri, qui ad decantandos psalmos per uniuersas prouincias sit statutus. III. De uniformis regulae per totam Aegyptum custodia et de electione eorum, qui fratribus praeponuntur. IIII. Quod per Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus obseruetur. V. De duodenario psalmorum numero angeli traditione suscepto. VI. De duodecim orationum consuetudine. VII. De disciplina orandi. VIII. De subsequente oratione post psalmum. VIIII. De orationis statu, super quo in conlationes seniorum plenior reseruetur instructio. [.10–15] X. Cum quanto silentio et breuitate orationes apud Aegyptios colligantur. XI. Qua disciplina apud Aegyptios psalmi dicantur. XII. Cur uno psallente ceteri in synaxi sedeant, uel quali post haec studio per cellas suas usque ad lucem uigilias extendant. XIII. Quare post missam nocturnam dormire non oporteat. XIIII. Quemadmodum in cellis suis opus manuum et orationes pariter exerceant. XV. Qua lege modestiae post orationum missam unusquisque ad suam cellam redeat, et cui increpationi subdatur is qui aliter fecerit. [.16–18] XVI. Quod nulli liceat orare cum illo qui fuerit ab oratione suspensus. XVII. Quod is, qui ad orationem exsuscitat fratres, hora solita eos debeat commonere. XVIII. Quod a uespera sabbati usque ad uesperam diei dominici genua non flectantur nec totis diebus Quinquagensimae. BOOK 2 [2.1.1–2.2.1] Duplici igitur hoc quo diximus cingulo Christi miles accinctus interim, qui modus canonicarum orationum psalmorumque sit in partibus Orientis a sanctis patribus antiquitus statutus, agnoscat. de qualitate uero earum uel quemadmodum orare secundum apostoli sententiam sine intermissione possimus, suis in locis, cum seniorum conlationes coeperimus exponere, quantum dominus donauerit, proferemus. Multos namque per alias conperimus regiones pro captu mentis suae, habentes quidem ut ait apostolus zelum dei, sed non secundum scientiam, super hac re diuersos typos ac regulas sibimet constituisse. quidam enim uicenos seu tricenos psalmos et hos ipsos antiphonarum protelatos melodiis et adiunctione quarundam modulationum debere dici singulis noctibus censuerunt, alii etiam hunc modum excedere temptauerunt, nonnulli decem et octo. atque in hunc modum di-, uersis in locis diuersum canonem cognouimus institutum totque propemodum typos ac regulas uidimus usurpatas, quot etiam monasteria cellasque conspeximus. [2.2.2] sunt quibus in ipsis quoque diurnis orationum officiis, id est tertia, sexta nonaque id uisum est, ut secundum horarum modum, in quibus haec deo redduntur obsequia, psalmorum etiam et orationum putarent numerum coaequandum: nonnullis placuit senarium numerum singulis diei conuentibus deputari. quapropter necessarium reor antiquissimam patrum proferre in medium constitutionem, quae nunc usque per totam Aegyptum a dei famulis custoditur, quo nouelli monasterii in Christo rudis infantia antiquissimorum potius patrum uetustissimis institutionibus inbuatur. [2.3.1] Itaque per uniuersam Aegyptum et Thebaidem, ubi monasteria non pro uniuscuiusque renuntiantis instituuntur arbitrio, sed per successiones ac traditiones maiorum usque in hodiernum diem uel permanent uel mansura fundantur, legitimum orationum modum in uespertinis conuentibus seu nocturnis uigiliis uidimus retentari. non enim quisquam conuenticulo fratrum, sed ne sibi quidem ipsi praeesse conceditur, priusquam non solum uniuersis facultatibus suis reddatur externus, sed ne sui quidem ipsius esse se dominum uel potestatem habere cognoscat. [2.3.2] ita namque renuntiantem huic mundo quibuslibet facultatibus ac diuitiis praeditum necesse est coenobii commorationem expetere, ut in nullo sibi ex his quae reliquit aut intulit monasterio blandiatur, sic oboedire cunctis, ut redeundum sibi secundum sententiam domini ad infantiam pristinam nouerit, nihil sibi consideratione aeui uel annorum numerositate praesumens, quam in saeculo inaniter consumptam se reputat perdidisse, sed pro rudimentorum merito et tirocinii nouitate, quam se gerere in Christi militia recognoscit, subdere se etiam iunioribus non moretur. [2.3.3–4] operis quoque ac sudoris adsuetudinem ita subire conpellitur, ut propriis manibus iuxta apostoli praeceptum cotidianum uictum uel suis usibus uel aduenientum necessitatibus parans et fastus uitae praeteritae possit et delicias obliuisci et humilitatem cordis contritione laboris adquirere. ideoque nullus congregationi fratrum praefuturus eligitur, priusquam idem, qui praeficiendus est, quid obtemperaturis oporteat imperari, oboediendo didicerit, et quid iunioribus tradere debeat, institutis seniorum fuerit adsecutus. bene enim regere uel regi sapientis esse pronuntiant summumque donum et gratiam sancti spiritus esse definiunt. nam neque salutaria praecepta quempiam posse obtemperantibus praestituere nisi eum, qui prius uniuersis uirtutum disciplinis fuerit instructus, nec oboedire quemquam seniori posse nisi eum, qui consummatus timore dei et humilitatis fuerit uirtute perfectus. [2.3.5–2.4.1] ideoque diuersitates typorum ac regularum per ceteras prouincias cernimus usurpatas, quod plerumque seniorum institutionis expertes monasteriis praeesse audemus et abbates nos ante quam discipulos professi quod libitum fuerit statuimus, promptiores nostrorum inuentorum exigere custodiam quam examinatam maiorum seruare doctrinam. sed dum orationum modum, qui potissimum debeat custodiri, uolumus explicare, institutis patrum auidius prouocati narrationem, quam suis reseruabamus locis, praepropero excessu praeuenimus. nunc itaque ad propositum reuertamur. Igitur per uniuersam ut diximus Aegyptum et Thebaidem duodenarius psalmorum numerus tam in uespertinis quam in nocturnis sollemnitatibus custoditur, ita dumtaxat ut post hunc duae lectiones, ueteris scilicet ac noui testamenti singulae, subsequantur. qui modus antiquitus constitutus idcirco per tot saecula penes cuncta illarum prouinciarum monasteria intemeratus nunc usque perdurat, quia non humana adinuentione statutus a senioribus adfirmatur, sed caelitus angeli magisterio patribus fuisse delatus. [2.5.1] Nam cum in primordiis fidei pauci quidem sed probatissimi monachorum nomine censerentur, qui sicut a beatae memoriae euangelista Marco, qui primus Alexandriae urbi pontifex praefuit, normam suscepere uiuendi, non solum illa magnifica retinebant, quae primitus ecclesiam uel credentium turbas in actibus apostolorum legimus celebrasse (multitudinis scilicet credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, uendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat), uerum etiam his multo sublimiora cumulauerant. [2.5.2] etenim secedentes in secretiora suburbiorum loca agebant uitam tanto abstinentiae rigore districtam, ut etiam his, qui erant religionis externi, stupori esset tam ardua conuersationis eorum professio. eo enim feruore diuinarum scripturarum lectionibus orationique et operi manuum diebus ac noctibus incubabant, ut ne escarum quidem adpetitus uel memoria, nisi alio tertioue die corporis interpellaret inedia, cibumque ac potum non tam desideratum quam necessarium sumerent et ne hunc quidem ante solis occasum, ut tempus lucis cum spiritalium meditationum studiis, curam uero corporis cum nocte sociarent aliaque his multo sublimiora perficerent. [2.5.3] de quibus etiam is, qui minus indigenarum relatione cognouit, ecclesiastica historia poterit edoceri. ea igitur tempestate, cum ecclesiae illius primitiuae per- . fectio penes successores suos adhuc recenti memoria inuiolata duraret feruensque paucorum fides necdum in multitudinem dispersa tepuisset, uenerabiles patres peruigili cura posteris consulentes, quinam modus cotidiano cultui per uniuersum fraternitatis corpus decerni deberet, tractaturi conueniunt, ut hereditatem pietatis ac pacis etiam successoribus suis absolutam ab omni dissensionis lite transmitterent, uerentes scilicet ne qua in cotidianis sollemnitatibus inter uiros eiusdem culturae consortes dissonantia uel uarietas exorta quandoque in posterum erroris uel aemulationis seu schismatis noxii germen emitteret. [2.5.4] cumque pro suo unusquisque feruore infirmitatis inmemor alienae id statui debere censeret, quod contemplatione fidei ac roboris sui facillimum iudicabat, parum discutiens quid generaliter plenitudini- I nitudini fratrum possibile esset, in qua necesse est infirmorum quoque partem maximam repperiri, diuersoque modo enormem psalmorum numerum instituere pro animi sui uirtute certarent, et alii quinquagenos, alii sexagenos psalmos, nonnulli uero ne hoc quidem numero contenti excedi eum debere censerent essetque 8 que inter eos pro religionis regula piae contentionis sancta diuersitas, ita ut tempus sollemnitatis uespertinae sacratissimae succederet quaestioni, cotidianos orationum ritus uolentibus celebrare [2.5.5–2.6.1] unus in medium psalmos domino cantaturus exsnrgit cumque sedentibus cunctis, ut est moris nunc usque in Aegypti partibus, et in psallentis uerba omni cordis intentione defixis undecim psalmos orationum interiectione distinctos contiguis uersibus parili pronuntiatione cantasset, duodecimum sub alleluiae responsione consummans ab uniuersorum oculis repente subtractus quaestioni pariter et caerimoniis finem inposuit. Exhinc uenerabilis patrum senatus, intellegens angeli magisterio congregationibus fratrum generalem canonem non sine dispensatione domini constitutum, decreuit hunc numerum tam in uespertinis quam in nocturnis conuenticulis custodiri. quibus lectiones geminas adiungentes, id est unam ueteris et aliam noui testamenti, tamquam a se eas traditas et uelut extraordinarias uolentibus tantum ac diuinarum scripturarum memoriam possidere adsidua meditatione studentibus addiderunt in die uero sabbati uel dominico utrasque de nouo recitant testamento, id est unam de apostolo uel actibus apostolorum et aliam de euangeliis. quod etiam totis Quinquagensimae diebus faciunt hi, quibus lectio curae est seu memoria scripturarum. [2.7.1–2] Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt atque consummant, ut finito psalmo non statim ad incuruationem genuum conruant, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito psalmo in orationem procumbere festinamus, ad celeritatem missae quantocius properantes. cuius dum uolumus excedere modum, qui antiquitus a maioribus statutus est, subputantes residuorum psalmorum numerum ad finem tendere perurguemur, de refectione potius lassi corporis cogitantes quam orationis utilitatem et commoda requirentes. apud illos ergo non ita est, sed antequam flectant genua, paulisper orant et stantes in supplicatione maiorem temporis partem expendunt. itaque post haec puncto breuissimo procidentes humi, uelut adorantes tantum diuinam clementiam, summa uelocitate consurgunt ac rursus erecti expansis manibus eodem modo, quo prius stantes orauerant, suis precibus inmorantur. humi namque diutius procumbentem non solum cogitationibus aiunt uerum etiam somno grauius inpugnari. [2.7.3] quod etiam nos uerum esse utinam non experimentis et cotidiana consuetudine nosceremus, qui saepenumero hanc eandem incuruationem membrorum non tam orationis quam refectionis obtentu in terram prostrati optamus diutius prolongari. cum autem is, qui orationem collecturus est, e terra surrexerit, omnes pariter eriguntur, ita ut nullus nec antequam inclinetur ille genu flectere nec cum$terra surrexerit remorari praesumat, ne non tam secutus fuisse illius conclusionem, qui precem colligit, quam suam celebrasse credatur. [2.8.1–2.9.1] Illud etiam quod in hac prouincia uidimus, ut uno l cantante in clausula psalmi omnes adstantes concinant cum clamore \'gloria patri et filio et spiritui sancto\', nusquam per omnem Orientem audiuimus, sed cum omnium silentio ab eo, qui cantat, finito psalmo orationem succedere, hac uero glori-\' glorificatione trinitatis tantummodo solere antiphona terminari.I Et quia nos ad orationum canonicarum modum consequenter institutorum ordo prouexit., quarum pleniorem tractatum licet in conlationes seniorum reseruemus ibidem plenius digesturi, cum de earum qualitate seu iugitate uerbis eorum disserere coeperimus, necessarium tamen reor pro oportunitate loci ac narrationis ipsius, quoniam ita obtulit sese occasio, etiam in praesenti pauca praestringere, ut formantes interim exnrioris hominis motus et uelut quaedam nunc orationis fundamenta iacientes minore post haec labore, cum coeperimus de statu interioris hominis disputare, orationum quoque eius fastigia construamus: [2.9.2–3] illud ante omnia prouidentes, ut, si nos ab illa narratione, quam cupimus oportune deo uolente digerere, praeueniens uitae nostrae finis excluserit, uel initia uobis rei praesertim tam necessariae hoc opere relinquamus, quibus pro ardore desiderii totum tardum est, ut, dum nobis huius commorationis tribuuntur indutiae, saltim quasdam tantisper orationum lineas praesignemus, quibus hi uel maxime, qui in coenobiis commorantur, ualeant aliquatenus informari: simul etiam prospicientes his, qui forsitan huic tantummodo occursuri libro ad illum peruenire non poterunt, ut instructione huius erga orationis qualitatem uel ei parte repperiantur inbuti, et quemadmodum sunt de habitu et amictu exterioris hominis instituti, ita etiam, qualiter eum ad offerenda spiritalia. sacrificia debeant exhibere, non nesciant. siquidem hi libelli, quos in praesenti cudere domino adiuuante disponimus, ad exterioris hominis obseruantiam et institutionem coenobiorum conpetentius aptabuntur, illi uero ad disciplinam interioris ac perfectionem cordis et anachoretarum uitam atque doctrinam potius pertinebunt. [2.10.1] cum igitur praedictas sollemnitates, quas illi synaxis uocant, celebraturi conueniunt, tantum praebetur a cunctis silentium, ut, cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conueniat, praeter illum, qui consurgens psalmum decantat in medio, nullus hominum penitus adesse credatur, ac praecipue cum consummatur oratio: in qua non sputus emittitur, non excreatio obstrepit, non tussis intersonat, non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam adstantes inpeditura promuntur, non ulla uox absque sacerdotis precem concludentis auditur nisi forte haec, quae per excessum mentis claustra oris effugerit quaeque insensibiliter cordi obrepserit, inmoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, Quae ignita mens in semet ipsa non praeualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur. [2.10.2] illum uero, qui constitutus in tepore mentis cum clamore supplicat aut aliquid horum quae praediximus e faucibus suis emittit ac praecipue oscitationibus praeuenitur, dupliciter peccare pronuntiant, primo quod orationis suae reus sit, quod eam uidelicet neglegenter offerat, secundo quod indisciplinato strepitu- ) pitu alterius quoque, qui forsitan intentius orare potuit, intercipit sensum. ideoque praecipiunt eam celeri fine concludi, ne forte inmorantibus nobis in ea redundantia quaedam sputi seu flegmatis interrumpat nostrae orationis excessum. [2.10.3] et idcirco dum adhuc feruet uelut e faucibus inimici uelociter rapienda eat, qui procul dubio, cum sit nobis semper infestus, tunc maxime adsistit infestior, cum contra. se offerre nos preces domino uelle peruiderit, cogitationibus seu diuersis umoribus excitatis abducere mentem nostram a supplicationis intentione festinans et per hoc eam tepefacere a coepto feruore contendens. quamobrem utilius censent breues quidem orationes sed creberrimas fieri: illud quidem ut frequentius deum deprecantes iugiter eidem cohaerere possimus, hoc uero ut insidiantis diaboli iacula, quae infligere nobis tunc praecipue cum oramus insistit, succincta breuitate uitemus. [2.11.1–2] Et idcirco ne psalmos quidem ipsos, quos in congregatione decantant, continuata student pronuntiatione concludere, sed eos pro numero uersuum duabus uel tribus intercisionibus cum orationum interiectione diuisos distinctim particulatimque consummant. non enim multitudine uersuum, sed mentis intellegentia delectantur, illud tota uirtute sectantes: psallam spiritu, psallam et mente. ideoque utilius habent decem uersus cum rationabili adsignatione cantari, quam totum psalmum cum confusione mentis effundi, quae nonnumquam pro- nuntiantis festinatione generatur, dum residuorum psalmorum qui decantandi sunt modum numerumque considerans non distinctionem sensuum audientibus studet pandere, sed ad finem synaxeos properat peruenire. denique si quispiam iuniorum uel pro feruore spiritus uel pro eo quod necdum institutus est coeperit modum decantationis excedere, psallentis progressio senioris interciditur plausu, quem dans manu sua in sedili quo sedet cunctos facit ad orationem consurgere, illud omnimodis prouidens, ne quod taedium sedentibus generetur prolixitate psalmorum, qua is qui decantat non modo per se ipsum intellegentiae fructum amittat, sed etiam per illos incidat detrimentum, quos fastidium synaxeos nimietate sua fecit incurrere. [2.11.3–2.12.1] illud quoque apud eos omni oDseruantia custoditur, ut in responsione alleluiae nullus dicatur psalmus nisi is, qui in titulo suo alleluiae inscriptione praenotatur. praedictum uero duodenarium psalmorum numerum ita diuidunt, ut, si duo fuerint fratres, senos psallant, si tres, quaternos, si quattuor, ternos. quo numero numquam minus in congregatione decantant, ac perinde, quantalibet multitudo conuenerit, numquam amplius psallunt in synaxi quam quattuor fratres. Hunc sane canonicum quem praediximus duodenarium psalmorum numerum tali corporis quiete releuant, ut has easdem congregationum sollemnitates ex more celebrantes absque eo, qui dicturus in medium psalmos surrexerit, cuncti sedilibus humillimis insidentes a uoce psallentis omni cordis intentione dependeant. ita namque ieiuniis et operatione totius diei noctisque lassescunt, ut, nisi huiuscemodi refectione adiuuentur, ne hunc quidem numerum stantes explere praeualeant. [2.12.2] nullum etenim tempus ab operis exercitatione uacuum transire concedunt, quia non solum ea, quae diei splendor admittit, omni instantia manibus exercere contendunt, sed etiam illa operationum genera sollicita mente perquirunt, quae ne ipsius quidem noctis densissimae tenebrae ualeant inpedire, credentes se tanto M sublimiorem spiritalium contemplationum puritate mentis intuitum quaesituros, quanto deuotius fuerint. erga operis studium ac laboris intenti, et idcirco mediocrem canonicarum orationum numerum iudicant diuinitus moderatum, ut ardentioribus fide spatium, quo se uirtutis eorum infatigabilis cursus extenderet, seruaretur, et nihilominus fessis aegrisque corporibus minime gigneretur de nimietate fastidium. [2.12.3] ideoque cum fuerint oratio- t num canonicarum functiones ei more finitae, unusquisque ad suam recurrens cellulam, quam aut solus aut cum alio tantum inhabitare permittitur, quem scilicet societas operationis uel discipulatus et disciplinae inbutio copulauit uel certe quem similitudo uirtutum conparem fecit, idem rursus orationum officium uelut peculiare sacrificium studiosius celebrant nec ulterius quisquam eorum in requiem somni resoluitur, donec superueniente diei splendore nocturno operi ac meditationi operatio diurna succedat. [2.13.1–2] Quem laborem praeter illam rationem, qua tota industria adnitentes sacrificium deo de fructu manuum suarum offerre se credunt, duabus ei causis cum omni obseruatione custodiunt. quod nos quoque, si perfectioni studemus, eadem diligentia conuenit obseruare. prima, ne forte purificationem nostram nocturnis psalmis et orationibus adquisitam inuidus inimicus liuens puritati nostrae, cui maxime semper insidiatur et indesinenter infestus est, quadam somni inlusione contaminet. qui post illam satisfactionem, quam pro neglegentiis seu ignorationibus nostris obtulimus, et confessionis nostrae ueniam profusis gemitibus inploratam sollicitius nos, si tempus quietis inuenerit, maculare festinat, tunc praecipue fiduciam nostram deicere atque eneruare contendens, cum feruentius nos ad deum tendere orationum nostrarum puritate peruiderit, ita ut nonnumquam, quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, sub illius horae breuissimo tempore dehonestare conetur. [2.13.3] secunda uero, quod, tametsi nulla talis uerenda diaboli emergat inlusio, intercedens etiam purus sopor inertiam monacho mox euigilaturo parturiat. segnemque torporem inferens menti per totum diei spatium uigorem eius obtundat, illamque hebetet perspicaciam sensus et pinguedinem cordis exhauriat, quae nos possit per totum diem aduersus omnes insidias inimici cautiores robustioresque seruare. quamobrem canonicis uigiliis priuatae ab eis subiunguntur excubiae ac maiore illis obseruatione succedunt., ut et illa purificatio, quae psalmis est et orationibus adquisita, non pereat, et intentior sollicitudo diligentius nos per diem custoditura praeparetur medit.atione nocturna. [2.14.1] Et idcirco eas cum adiectione operis exsequuntur, ne uelut otiosis ualeat somnus inrepere. sicut enim nullum ferme ab eis otii tempus excipitur, ita ne meditationi quidem spiritali finis inponitur. nam pariter exercentes corporis animaeque uirtutes exterioris hominis stipendia cum emolumentis interioris exaequant, lubricis motibus cordis et fluctuationi cogitationum instabili operum pondera uelut quandam tenacem atque inmobilem anchoram praefigentes, cui uolubilitas ac peruagatio cordis innexa intra claustra cellae uelut in portu fidissimo ualeat contineri, atque ita spiritali meditationi tantum et custodiae cogitationum intenta non modo ad consensum prauae cuiusque suggestionis peruigilem mentem conruere non sinat, uerum etiam ab omni superflua otiosaque cogitatione custodiat, ita ut, quid ex quo pendeat, haud facile possit a quoquam discerni, id est utrum propter meditationem spiritalem incessabile manuum opus exerceant, an propter operis iugitatem tam praeclarum spiritus profectum scientiaeque lumen adquirant. + [2.15.1] Finitis igitur psalmis et cotidiana congregatione, sicut superius memorauimus, absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne per totum quidem diei spatium cellam suam progredi aut deserere opus, quod in ea solitus est exercere, praesumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio penitus conseratur: sed sic unusquisque opus exsequitur iniunctum, ut psalmum uel scripturam quamlibet memoriter recensendo non solum conspirationi noxiae uel consiliis prauis, sed ne otiosis quidem conloquiis ullam copiam uel tempus inpertiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali iugiter occupato. [2.15.2] summa namque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio ac praecipue iuniores uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. si qui uero contra huius regulae disciplinam reperti fuerint aliquid ex his quae interdicta sunt admisisse, ut contumaces ac praeuaricatores mandatorum non leuis culpae rei pronuntiati suspicione etiam coniurationis prauique consilii carere non poterunt. quam culpam nisi in unum cunctis fratribus congregatis publica diluerint paenitentia, orationi fratrum nullus eorum interesse permittitur. [2.16.1] Sane si quis pro admisso quolibet delicto fuerit ah oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habet licentiam, antequam summissa in terram paenitentia reconciliatio eius et admissi uenia coram fratribus cunctis publice fuerit ab abbate concessa. ob hoc namque tali obseruantia semet ipsos ab orationis eius consortio segregant atque secernunt, quod credunt eum, qui ab oratione suspenditur, secundum apostolum tradi Satanae, et quisquis orationi eius, antequam recipiatur a seniore, inconsiderata pietate. permotus communicare praesumpserit, conplicem se damnationis eius efficiat, tradens scilicet semet ipsum uoluntarie Satanae, cui ille pro sui reatus emendatione fuerat deputatus: in eo uel maxime grauius crimen incurrens, quod cum illo se uel confabulationis uel orationis communione miscendo maiorem illi generet insolentiae fomitem et contumaciam delinquentis in peius enutriat. perniciosum namque solacium tribuens cor eius magis magisque faciet indurari nec humiliari eum sinet, ob quod fuerat segregatus, et per hoc uel increpationem senioris non magni pendere uel dissimulanter de satisfactione et uenia cogitare. [2.17.1] Is autem, cui religiosi conuentus commonitio uel synaxeos cura committitur, non passim ut libitum est nec prout nocte fuerit expergefactus aut oportunitas eum somni proprii seu insomnii cohortatur, fratres etiam ad cotidianas uigilias exsuscitare praesumit, sed, quamuis eum consuetudo diurna hora solita euigilare conpellat, tamen sollicite frequenterque stellarum cursu praestitutum congregationis tempus explorans ad orationum eos inuitat officium, ne in utroque inueniatur incautus, si uel obpressus somno statutam noctis transgrediatur horam uel eandem dormiturus atque ad somnum festinus anticipet, et non tam officio spiritali uel quieti omnium deseruisse quam requiei suae satisfecisse credatur. XVIII. Hoc quoque nosse debemus a uespera sabbati, quae lucescit in diem dominicum, usque in uesperam sequentem apud Aegyptios genua non curuari, sed ne totis quidem Quinquagensimae diebus, nec custodiri in eis ieiuniorum regulam. quarum rerum ratio suo loco in conlationibus seniorum, cum dominus iusserit, exponetur. nunc propositum nobis est causas tantummodo breui narratione percurrere, ne castigatum modum uolumen excedens aut fastidio legentem oneret aut labore. LIBER TERTIUS — DE CANONICO DIURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO — CAPITULA [.1–4] I. De sollemnitate horae tertiae, sextae uel nonae, quae in Syriae partibus obseruantur. II. Quod apud Aegyptios sine horarum discretione per totum diem cum operis adiectione et orationibus iugiter insistatur et psalmis. t III. Quod per omnem Orientem sollemnitas tertiae, sextae uel nonae trinis tantum psalmis et orationibus finiatur, et cur specialius istis horis haec spiritalia sint officia deputata. t IIII. Quod matutina sollemnitas non antiqua traditione statuta sit, sed nostro tempore pro certa causa sit adinuenta. [.5–9] V. Quod post matutinas orationes ad somnum reuerti non oporteat. VI. Quod nihil sit a senioribus inmutatum de antiquo ordine psalmorum, cum matutina statueretur sollemnitas. VII. Quod ei, qui ad diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrerit, oratorium introire non liceat, in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi ueniabilis mora sit. VIII. Uigiliae, quae a uespera inlucescente sabbato celebrantur, quem temporis modum teneant uel quo ordine celebrentur. VIIII. Quare inlucescente die sabbati uigiliae statutae sint, et quare per omnem Orientem absolutio ieiunii in die sabbati praesumatur. [.10–12] X. Unde factum sit, quod in urbe die sabbato ieiunetur. XI. In quo dominicae diei sollemnitas ab aliorum dierum consuetudine diuersa teneatur. XII. Quibus diebus, cum cena fratribus exhibetur, ab accedentibus ad refectionem psalmus non dicatur, sicut fieri in prandiis solet. BOOK 3 [3.1.1–3.2.1] De nocturno orationum et psalmorum modo, quinam per Aegyptum habeatur, donante deo, quantum tenuitas ingenii nostri praeualuit, arbitror expeditum. nunc de sollemnitatibus tertiae, sextae nonaeque secundum regulam monasteriorum Palaestinae uel Mesopotamiae nobis est disserendum, ut praefati sumus in prologo, perfectionem Aegyptiorum et inimitabilem disciplinae rigorem horum institutis moderantes. Apud illos etenim haec officia, quae domino soluere per distinctiones horarum et temporis interualla cum admonitione conpulsoris adigimur, per totum diei spatium iugiter cum operis adiectione spontanee celebrantur. ita namque ab eis incessanter operatio manuum priuatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque uel ceterarum scripturarum meditatio numquam. penitus omittatur, cui preces et orationes per singula momenta miscentes in his officiis, quae nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. quamobrem exceptis uespertinis nocturnisque congregationibus nulla apud eos per diem publica sollemnitas absque die sabbato uel dominica celebratur, in quibus hora tertia sacrae communionis obtentu conueniunt. plus enim est id quod incessanter offertur quam quod per temporis interualla persoluitur, et gratius uoluntarium munus quam functiones quae canonica conpulsione redduntur, pro hoc Dauid quoque gloriosius aliquid exultante, cum dicit: uoluntarie sacrificabo tibi, et: uoluntaria oris mei beneplacita sint tibi domine. [3.3.1] Itaque in Palaestinae uel Mesopotamiae monasteriis ac totius Orientis supra dictarum horarum sollemnitates trinis » psalmis cotidie finiuntur, ut et orationum adsiduitas statutis deo temporibus offeratur et necessaria operationis officia consummatis iusto moderamine spiritalibus obsequiis nullatenus ualeant inpediri. his enim tribus temporibus etiam Danihelem prophetam cotidie fenestris apertis in cenaculo preces domino fudisse cognoscimus. nec inmerito haec specialius tempora religiosis sunt officiis deputata: in his siquidem promissionum perfectio et summa nostrae salutis est adinpleta. [3.3.2] hora namque tertia repromissus olim per prophetas spiritus sanctus super apostolos in orationum officio constitutos descendisse primitus conprobatur. nam cum pro elocutione linguarum, quae ab eis infusione sancti spiritus profluebat, gens incredula Iudaeorum obstupescens pariter et inridens diceret eos musto repletos, stans Petrus in medio eorum ait: uiri Israhelitae et qui habitatis Hierusalem uniuersi, hoc uobis notum sit, et auribus percipite uerba mea. non enim sicut uos aestimatis hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel: et erit in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, et iuuenes uestri uisiones uidebunt, et seniores uestri somnia somniabunt: et quidem super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et prophetabunt. [3.3.3–4] quae omnia hora tertia uidemus inpleta sanctique spiritus uaticinatum per prophetas aduentum eodem tempore super apostolos commeasse. hora autem sexta inmaculata hostia dominus noster atque saluator oblatus est patri, crucemque pro totius Mundi salute conscendens humani generis peccata deleuit: expolians principatus ac potestates traduxit palam uniuersosque nos obnoxios atque constrictos insolubilis chirographi debito liberauit, tollens illud de medio et crucis suae agens tropaeo. eadem quoque hora Petro m excessu mentis uocatio gentium per summissionem uasis euangelici caelitus delati et purificatio omnigenum animantium in eodem consistentium delata ad eum uoce diuinitus reuefatur, dicente ci: surge, Petre, occide et manduca. quod uas quattuor initiis de caelo summissum non aliud quam euangelium designare manifeste cognoscitur. licet enim quadriformi euangelist-arum narratione distinctum quattuor uideatur habere priucipia, unum tamen euangelii corpus est, eiusdem scilicet Christi natiuitatem pariter ac deitatem, mirabilia quoque passionemque conplectens. [3.3.5] pulchre autem non ait linteum, sed quasi linteum: linteum quippe mortificationis indicium est. quoniam igitur mors dominicae passionis non humanae naturae lege, sed propriae uoluntatis subitur arbitrio, quasi linteum dicitur. mortuus enim secundum carnem non est secundum spiritum mortuus, quia nec derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem. et rursum nemo, inquit, tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. [3.3.6] in hoc itaque euangeliorum uase iterum destinato, id est spiritu sancto perscripto omnes gentes, quae quondam extra obseruantiam legis positae habebantur inmundae, per credulitatem fidei confluentes, ut ab idolorum cultu salubriter immolentur atque ad salutarem escam proficiant , Petro purificatae uoce dominica deferuntur. hora uero nona inferna penetrans inextricabiles Tartari tenebras coruscatione sui splendoris extinxit portasque aereas eius effringens et seras ferreas conterens captiuitatem sanctorum, quae clausa. tenebris inmitis tenebatur inferni, salubriter captam secum transuexit ad caelos, igneaque romphaea summota antiquum incolam paradiso pia confessione restituit. [3.3.7–8] eadem quoque hora Cornelius centurio in precibus solita deuotione persistens commemorationem orationum et elemosynarum suarum ante dominum factam angelo sibi conloquente cognoscit, palamque ei hora nona uocationis gentium sacramenta panduntur, quae Petro in excessu mentis hora sexta fuerant reuelata. alio quoque loco de eodem tempore in actibus apostolorum ita narratur: Petrus autem et Iohannes M ascendebant in templum ad horam orationis nonam. quibus liquido conprobatur non inmerito a sanctis et aposrolicis uiris has horas religiosis obsequiis consecrat.as a nobis quoque obseruari similiter oportere: qui nisi uelut lege quadam soluere haec pietatis officia saltim statutis temporibus adigamur, totum diei spatium obliuione aut desidia uel occupationibus inuoluti absque orationis interpellatione consumimus. de uespertinis autem sacrificiis quid dicendum, quae iugiter offerri etiam in ueteri testamento lege Moysaica sanciuntur? [3.3.9] holocausta enim matutina et sacrificia uespertina cunctis diebus in templo, licet figuralibus hostiis, etiam ex eo probare possumus indesinenter oblata, quod a Dauid canitur: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. quo in loco de illo quoque uero sacrificio uespertino sacratius intellegi potest, quod uel uespere a domino saluatore cenantibus apostolis traditur, cum initiaret ecclesiae sacrosancta mysteria, uel quod ipse die postero sacrificium uespertinum in fine scilicet saeculorum eleuatione manuum suarum pro salute mundi totius oblatus est patri. [3.3.10] quae extensio manuum eius in patibulo satis proprie eleuatio nuncupatur. omnes enim nos in inferno iacentes eleuauit ad caelos secundum promissionis eius sententiam dicentis: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. de matutina uero sollemnitate etiam illud nos instruit, quod in ipsa cotidie decantari solet: deus deus meus ad te de luce uigilo, et: in matutinis meditabor in te, et: praeueni in maturitate, etclamaui, et rursum: praeuenerunt oculi mei ad diluculum: ut meditarer eloquia tua. [3.3.11–3.4.1] iu his quoque horis etiam ille euangelicus pater familias operarios conduxit in uineam suam. ita enim et ille primo mane conduxisse describitur, quod tempus designat matutinam nostram sollemnitatem, dein tertia, inde sexta, post haec nona, ad extremum undecima, in qua lucernaris hora signatur. Sciendum tamen hanc matutinam, quae nunc obseruatur in occiduis uel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostroque monasterio primitus institutam, ubi dominus noster Iesus Christus natus ex uirgine humanae infantiae suscipere incrementa dignatus nostram quoque adhuc in religione teneram et lactantem infantiam sua gratia confirmauit. usque ad illud enim tempus matutina hac sollemnitate, quae expletis nocturnis psalmis et orationibus post modicum temporis interuallum solet in Galliae monasteriis celebrari, cum cotidianis uigiliis pariter consummata reliquas horas refectioni corporum deputatas a maioribus nostris inuenimus. [3.4.2] uerum cum hac abutentes indulgentia neglegentiores quique indutias somni longius protelarent, quippe quos uel cellas progredi uel de suis stratis consurgere ante horam tertiam nulla conuentus ullius necessitas inuitaret, et cum operationis iactura tempore quoque diei, quo nonnullis oportebat officiis inhaerere, soporis nimietate torperent, in his praesertim diebus, quibus a uespertinis horis excubias usque ad aurorae uiciniam celebrantibus nascebatur onerosior lassitudo, quorundam illic fratrum feruentium spiritu, quibus hoc neglegentiae genus haud leuiter displiceret, ad seniores querella delata decretum est ab eis diutino tractatu et consultatione sollicita, ut usque ad ortum solis, quo iam sine offensione uel lectio parari uel opus manuum posset adsumi, fessis corporibus refectione concessa inuitati post haec religionis huius obseruantia cuncti pariter e suis stratis consurgerent, ac tribus psalmis et orationibus celebratis secundum modum, qui antiquitus in obseruatione tertiae uel sextae trinae confessionis exemplo statutus est, et somno deinceps finem et initium operationi aequali moderamine simul facerent. [3.4.3] qui typus licet ex occasione uideatur inuentus et recenti memoria pro causa qua diximus statutus appareat, tamen illum numerum, quem designat beatus Dauid, quamquam spiritalem quoque habeat intellectum, secundum litteram manifestissime supplet: septies in die laudem dixi tibi, super indicia iustitiae tuae. hac enim adiecta sollemnitate septies sine dubio spiritales hos conuentus in die facientes septies in ea laudes domino dicere conprobamur. denique cum hic idem typus de Oriente procedens huc usque fuerit utilissime propagatus, in nonnullis nunc usque per Orientem antiquissimis monasteriis, quae nequaquam uetustissimas regulas patrum uiolari patiuntur, minime uidetur admissus. [3.5.1] Cuius sollemnitatis ratio cur statuta sit uel inuenta, in hac prouincia nonnulli ignorantes expletis matutinis hymnis rursum reuertuntur ad somnum, in illam causam nihilominus incidentes, ob quam conpescendam haec a senioribus nostris sollemnitas instituta est. illa namque hora eam consummare festinant, qua neglegentioribus minusque sollicitis rursum dormiendi reddatur occasio. quod omnimodis fieri non oportet, sicut in superiore libello describentes Aegyptiorum synaxin plenius exposuimus, ne purificationem nostram confessione supplici et antelucanis orationibus adquisitam uel emergens quaedam redundantia umorum naturalium polluat uel inlusio corrumpat inimici, uel certe intercedens etiam puri ac simplicis somni refectio interrumpat spiritus nostri feruorem ac tepefactos somni torpore per totum diei spatium inertes deinceps ignauosque traducat. [3.5.2–3.6.1] quod Aegyptii ne incurrant, et quidem cum soleant certis temporibus etiam ante gallorum cantum consurgere, missa canonica celebrata usque ad lucem post haec uigilias extendunt, ut eos superueniens lux matutina in hoc feruore spiritus repperiat constitutos ac per totum diei tempus feruentiores sollicitioresque custodiat, praeparatos eos suscipiens ad conflictum et contra diurnam conluctationem diaboli nocturnarum exercitio uigiliarum ac spiritali meditatione firmatos. Illud quoque nosse debemus nihil a nostris senioribus, qui hanc eandem matutinam sollemnitatem addi debere censuerunt, de antiqua psalmorum consuetudine inmutatum, sed eodem ordine missam quo prius in nocturnis conuentibus perpetuo celebratam. etenim hymnos, quos in hac regione ad matutinam excepere sollemnitatem, in fine nocturnarum uigiliarum, quas post gallorum cantum ante auroram finire solent, similiter hodieque decantant, id est centesimum quadragensimum octauum psalmum, cuius initium est laudate domiuum de caelis et reliquos qui sequuntur. quinquagensimum uero psalmum et sexagensimum secundum et octogensimum nonum huic nouellae sollemnitati fuisse deputatos. denique per Italiam hodieque consummatis matutinis hymnis quinquagensimus psalmus in uniuersis ecclesiis canitur, quod non aliunde quam exinde tractum esse non dubito. [3.7.1] Is uero, qui in tertia, sexta uel nona, priusquam coeptus finiatur psalmus, ad orationem non occurrerit, ulterius oratorium introire. non audet nec semet ipsum admiscere psallentibus, sed congregationis missam stans pro foribus praestolatur, donec egredientibus cunctis summissa in terram paenitentia neglegentiae suae uel tarditatis inpetret ueniam, sciens nequaquam se posse desidiae suae noxam aliter expiare, sed ue in ea quidem quae post tres horas erit secutura sollemnitate admittendum, nisi pro neglegentia praesenti confestim uera humilitate subnixus satisfacere festinarit. [3.7.2–3.8.1] in nocturnis uero conuenticulis usque ad secundum psalmum praebetur tardanti dilatio, ita dumtaxat, ut, antequam finito eodem psalmo fratres in oratione procumbant, semet ipsum congregationi inserere atque admiscere festinet, eidem procul dubio increpationi ac paenitentiae quam praediximus subiciendus, si ultra praestitutam dilationis horam uel modicum retardarit. Sane uigilias, quae singulis ebdomadibus a uespera inlucescente sabbato celebrantur, idcirco seniores hiemali tempore, quo noctes sunt longiores, usque ad quartum gallorum cantum per monasteria moderantur, ut post excubias totius noctis reliquis duabus ferme horis reficientes corpora sua nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant, requie breuis huius temporis pro totius noctis refectione contenti. [3.8.2] quod nos quoque omni obseruatione custodire conueniet, ut scilicet contenti somno, qui nobis post uigiliarum missam usque ad lucis indulgetur aduentum, id est usque ad matutinos psalmos, totum deinceps diem in opere ac necessariis ducamus officiis, ne somnum, quem nocti subtraximus, resumere per diem uigiliarum lassitudine et inanitate conpulsi non tam requiem corpori subtraxisse quam quietis tempus et refectionem nocturnam commutasse uideamur. nullatenus enim poterit fragilis caro ita totius noctis quiete fraudari, ut per consequentem diem sine dormitatione mentis animique torpore inconcussam possit seruare uigilantiam, quae inpedietur ex hoc potius quam iuuabitur, nisi post uigiliarum missam somni quantulumcumque gustauerit. [3.8.8–4] et idcirco saltim unius horae sopor, quemadmodum diximus, ante lucis aduentum si fuerit inpertitus, lucrabimur omnes uigiliarum horas, quas tota nocte in oratione consumpsimus, inpertientes naturae quod suum est nec habentes necessitatem resumendi per diem quod nocti subtraximus. totum enim carni huic procul dubio reddet, quisquis ei non rationabiliter partem subtrahere, sed totum temptauerit denegare et ut uerius dixerim non superflua, sed necessaria uoluerit amputare. propter quod maiore faenore necesse est uigilias conpensari, si fuerint usque ad lucem inconsiderata atque inrationabili nimietate protractae. ideoque eas tripertitis distingunt officiis, ut labor hac diuersitate diuisus delectatione quadam defectionem corporis releuet. nam cum stantes antiphona tria concinuerint, humi post haec uel sedilibus humillimis insidentes tres psalmos uno modulante respondent, qui tamen singuli a singulis fratribus uicissim succedentibus sibi praebentur, atque his sub eadem quiete residendi ternas adiciunt lectiones. itaque fit ut corporeum minuentes laborem uigilias suas maiore intentione mentis exerceant. [3.9.1–2] Quas a tempore praedicationis apostolicae, quo religio ac fides Christiana fundata est, per uniuersum Orientem idcirco statutum est inlucescente sabbato debere celebrari, quod domino ac saluatore nostro sexta sabbati crucifixo discipuli adhuc recenti eius passione perculsi peruigiles tota nocte manserunt, nullatenus quietis somnum suis oculis indulgentes. quamobrem ex illo tempore huic nocti deputata uigiliarum sollemnitas usque in hodiernum diem per uniuersum Orientem similiter obseruatur. ideoque et absolutio ieinnii post laborem uigiliarum totidem apostolicis uiris in die sabbato statuta non inmerito praesumitur per uniuersas ecclesias Orientis, secundum illam quoque Ecclesiastis sententiam, quae licet habeat et alium mysticum sensum, tamen ah hoc quoque non abhorret, quo utrique diei, id est ebdomadi pariter et ogdoadi eandem partem sollemnitatis inpertire praecipimur, ita dicentis: da partem his septem et quidem his octo. [3.9.3–3.10.1] non enim ad communionem festiuitatis Iudaicae absolutio ista ieiunii reputanda est, his praesertim qui omni Iudaica superstitione alieni monstrantur, sed ad refectionem quam diximus lassi corporis pertinere, quod per totas anni septimanas iugiter quinis diebus ieiunans, nisi duobus saltim interpositis refocilatum fuerit, facile lassescit ac deficit. Cuius moderationis causam nonnulli in quibusdam occidentalibus ciuitatibus ignorantes et maxime in urbe idcirco putant absolutionem sabbati minime debere praesumi, quod apostolum Petrum in eodem die contra Simonem conflictaturum adserunt ieiunasse. ex quo magis apparet hoc eum non canonica consuetudine fecisse, sed praesentis potius necessitate conflictus, siquidem et ibi pro hac eadem re non generale, sed speciale uideatur Petrus discipulis suis indixisse ieiunium. quod utique non fecisset, si scisset illud canonica consuetudine solere seruari, idem procul dubio etiam dominico die paratus indicere, si certaminis ipsius in eum conpetisset occasio. nec tamen ex hoc statim canonica fuisset ieiunii regula promulganda, quod non generalis obseruatio statuerat, sed ut semel fieret ratio necessitatis extorserat. [3.11.1] Uerum ne hoc quidem ignorandum die dominica unam tantummodo missam ante prandium celebrari, in qua psalmorum atque orationum seu lectionum pro ipsius collectae uel communionis dominicae reuerentia sollemnius aliquid ac propensius inpendentes in ipsa tertiam sextamque pariter consummatam reputant. itaque fit ut et de obsequiis orationum nihil inminuatur adiectione scilicet lectionum, et nihilominus differentia quaedam uel remissio uideatur fratribus indulgeri pro reuerentia dominicae resurrectionis prae cetero tempore, quae et totius septimanae uideatur obseruantiam relaxare, et pro hac ipsa quae intermiscetur quadam differentia eundem diem uelut festiuum prouocet rursum sollemnius expectari, minusque faciat, ebdomadis uenturae ieiunia huius expectatione sentiri. semper enim aequanimius quaelibet fatigatio sustinetur et sine fastidio labor inpenditur, si interiecta ei uicissitudo quaedam uel operis inmutatio qualiscumque succedat. [3.12.1] Denique etiam in ipsis diebus, id est sabbato uel dominica seu feriatis temporibus, quibus prandium pariter et cena solet fratribus exhiberi, psalmus ad uesperam non dicitur, id est nec cum accedunt ad cenam nec cum ab ipsa consurgunt, ut solet fieri in sollemnibus prandiis uel canonica ieiuniorum refectione, quam et praecedere consuetudinarii psalmi solent et subsequi: sed tantummodo simplici oratione facta accedunt ad cenam eamque rursum consurgentes ab ipsa sola oratione concludunt, quod scilicet extraordinaria sit inter monachos ista refectio nec omnes ad eam conuenire cogantur, nisi aut peregrini qui superuenerint fratres aut hi, quos infirmitas corporis aut propria inuitat uoluntas. LIBER QVARTUS — DE INSTITUTIS RENIJNTIANTIUM — CAPITULA [.1–6] I. De institutione eorum qui renuntiant huic mundo, et quemadmodum apud Tabennesiotas uel Aegyptios inbuantur hi qui in monasteriis suscipiuntur. II. Qua ratione usque ad ultimam senectutem apud eos in coenobiis perseuerent. III. Quo examine probetur is qui in coenobio suscipiendus est. IIII. Quare, qui in monasterio recipiuntur, nihil secum permittantur inferre. V. Cur hi qui renuntiant suscepti in monasteriis propria uestimenta deponant et ab abbate aliis induantur. VI. Qua causa uestimenta renuntiantium, cum quibus ingressi sunt monasterium, a dispensatore seruentur. [.7–13] VII. Cur in monasterio suscepti non permittantur statim fratribus admisceri, sed xenodocho ante tradantur, VIII. Quibus primum institutis iuniores exerceantur, ut ad superandas omnes concupiscentias proficiant.a VIIII. Quare iunioribus imperetur ut seniori suo nihil de cogitationibus suis subtrahant. X. Quanta oboedientia senioribus etiam in naturali necessitate tribuatur. XI. Cuiusmodi cibus apud eos delicatissimus habeatur. XII. Quod ad sonitum pulsantis ostium nihil operis non omittant studio celeriter occurrendi. XIII. Quam criminosum habeatur, si aliquis uel uilissimum quippiam suum dixerit. [.14–20] XIIII. Quod, licet multa pecunia de uniuscuiusque opere congeratur, nullus tamen praesumat excedere statutae sufficientiae parcitatem. XV. De inmodico apud nos studio habendi. XVI. De regulis diuersarum correptionum. XVII. Quibus auctoribus sit inuectum ut reficientibus fratribus sacrae lectiones in coenobiis recitentur, et quantum apud Aegyptios praebeatur silentium. XVIII. Quam inlicitum sit extra mensam communem quicquam cibi potusue gustare. XVIIII. Quemadmodum per Palaestinam uel Mesopotamiam cotidiana fratribus exhibeantur obsequia. XX. De tribus lenticulae granis ab oeconomo repertis. [.21–26] XXI. De spontaneo quorundam fratrum ministerio. XXII. De Aegyptiorum typo, qui est super cotidianis fratrum statutus obsequiis. XXIII. De oboedientia abbatis Iohannis, per quam usque ad prophetiae prouectus est gratiam. XXIIII. De ligno arido, quod idem abbas Iohannes ad arbitrium senioris sui quasi adolendum rigare non destitit. XXV. De proiecto ab abbate Iohanne uase unico olei ad senioris imperium. XXVI. Quemadmodum abbas Iohannes suo oboedierit seniori ad aduoluendum saxum, quod ne a multis quidem possibile erat moueri. [.27–30] XXVII. De humilitate et oboedientia abbatis Patermuti, quam in proiciendo in flumen paruulo filio ex praecepto senioris non haesitauit inplere. XXVIII. Quemadmodum reuelatum sit abbati de Patermutio opus eum Abrahae fecisse, et quod defuncto eidem abbati idem Patermutius in monasterii administratione successerit. XXVIIII. De oboedientia fratris, qui decem sportas circumferens publice distraxit abbatis imperio. XXX. De abbatis Pinufi humilitate, qui relicto coenobio celeberrimo, cui presbyter praeerat, longinquum monasterium, in quo uelut incipiens susciperetur, desiderio perfectionis expetit [.31–34] XXXI. Quemadmodum abba Pinufius reductus in monasterium suum modico tempore commoratus rursum fugerit in partes Syriae Palaestinae. XXXII. Quae praecepta dederit idem abbas pinufius fratri, quem in suo monasterio sub nostra recipiebat praesentia. XXXIII. Quod, sicut magna remuneratio monacho debetur secundum institutionem patrum laboranti, ita et inerti poena similiter tribuatur, et idcirco non debeat quis tam facile admitti in monasterio. XXXIIII. Quod abrenuntiatio nihil sit aliud quam morti. ficatio et imago crucifixi. [.35–40] XXXV. Quod crux nostra timor domini sit. XXXVI. Quod renuntiatio nihil prosit, si isdem quibus renuntiauimus inplicemur. XXXVII. Quod diabolus nostro fini semper insidietur et nos eius caput iugiter obseruare debeamus. XXXVIII. De renuntiantis praeparatione aduersum tempta.-\' tiones, et de paucis imitandis. XXXVIIII. Quo ordine quis ad perfectionem ualeat peruenire per quam de timore dei ad caritatem consequenter ascendat. XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno uel paucis. [.41–43] XLI. Quarum debilitatum similitudinem suscipere debeat: qui in coenobio commoratur. XLII. Quod bonum patientiae suae non debeat monachus: de aliorum sperare uirtute, sed de sua potius longanimitate. XLIII. Recapitulatio expositionis, per quam monachus ad perfectionem possit ascendere. BOOK 4 [4.1.1] De canonico modo orationum atque psalmorum, qui debeat in diurnis conuenticulis per monasteria custodiri, ad Înstitutionem eius, qui renuntiat huic mundo, narrationis nos ordine prouocante transimus, condiciones in primis, quibus hi qui ad deum conuerti cupiunt recipiantur in coenobiis, breui quantum possumus studentes sermone conplecti, quaedam scilicet de Aegyptiorum, quaedam de Tabennesiotarum regulis admiscentes, quorum Thebaide est coenobium, quantum numero populosius cunctis, tanto conuersationis rigore districtius, siquidem in eo plus quam quinque milia fratrum ab uno regantur abbate tantaque sit oboedientia hic tam prolixus numerus monachorum omni aeuo seniori suo subditus, quanta non potest apud nos unus uni uel oboedire pro modico tempore uel praeesse. [4.2.1–4.3.1] Quorum tam longa perseuerantia et humilitas atque subiectio quemadmodum tam diuturna perduret quaue institutione formetur, per quam usque ad incuruam senectam in coenobio perseuerent, opinor nos ante omnia debere praestringere (tanta namque est, quantam neminem in monasteriis nostris ingressum De anno quidem integro tenuisse meminimus), ut, cum renuntiationis eorum primordia uiderimus, consequens fuisse intellegamus, ut in tam sublimia perfectionis fastigia talium initiorum fundamenta. consurgerent. Igitur ambiens quis intra coenobii recipi disciplinam non ante prorsus admittitur, quam diebus decem uel eo amplius pro foribus excubans indicium perseuerantiae ac desiderii sui pariterque humilitatis ac patientiae demonstrauerit. cumque omnium praetereuntium fratrum genibus prouolutus et ab uniuersis de industria refutatus atque despectus, tamquam qui non religionis sed necessitatis obtentu monasterium optet intrare, iniuriis quoque et exprobrationibus multis adfectus experimentum dederit constantiae suae, qualisque futurus\' sit in temptationibus, obprobriorum tolerantia declarauerit, atque ita fuerit explorato mentis ardore susceptus, diligentia summa perquiritur, ne de pristinis facultatibus suis inhaeserit ei uel unius nummi contagio. [4.3.2–4.4.1] sciunt enim eum suh monasterii disciplina diuturnum esse non posse, sed ne humilitatis quidem aut oboedientiae adprehensurum esse uirtutem nec illa coenobii paupertate ac districtione contentum fore, si in conscientia eius pecuniae quantulumcumque latitauerit, sed ubi primum exorta fuerit qualibet occasione commotio, fiducia stipis illius animatum continuo de monasterio uelut funda rotante fugiturum. Et idcirco ne usibus quidem coenobii profuturas suscipere ab eo pecunias adquiescunt, primum ne confidentia huius oblationis inflatus nequaquam se pauperioribus fratribus coaequare dignetur, tum ne per hanc elationem nullatenus ad humilitatem Christi descendens, cum sub disciplina coenobii non potuerit perdurare, egressus exinde ea, quae in principio. renuntiationis suae spiritali feruore succensus intulerat, tepefactus postea non sine iniuria monasterii sacrilego spiritu recipere atque exigere moliatur. quod omnimodis obseruari debere multis sunt experimentis frequenter edocti. nam per alia minus cauta monasteria simpliciter quidam suscepti eorum, quae intulerant quaeque in dei opere fuerant dispensata, cum ingenti post blasphemia redhibitionem poscere temptauerunt [4.5.1] Quamobrem ita nudatur quisque, cum receptus fuerit, omni pristina facultate, ut ne ipsum quidem quo opertus est indumentum habere permittatur ulterius, sed in concilio fratrum productus in medium exuatur propriis ac per manus abbatis induatur monasterii uestimentis, ut per hoc se non solum uniuersis rebus suis antiquis nouerit spoliatum, uerum etiam omni fastu deposito mundiali ad Christi paupertatem et inopiam descendisse iamque opibus sustentandum non saeculi arte quaesitis nec de infidelitate pristina reseruatis, sed de sanctis ac piis monasterii largitionibus militiae suae stipendia percepturum atque inde se deinceps uestiendum alendumque cognoscens et nihil habere et nihilominus de crastino non esse sollicitus secundum euangelii discat sententiam, nec erubescat pauperibus id est corpori fraternitatis aequari, quibus connumerari Christus et quorum se fratrem non erubuit nuncupare, quin potius glorietur domesticis eius factum se esse consortem. [4.6.1] Illa uero quae deposuit uestimenta oeconomo consignata tamdiu reseruantur, donec profectus et conuersationis eius ac tolerantiae uirtutem diuersis temptationibus ac probationibus euidenter agnoscant. et siquidem posse eum inibi durare tempore procedente perspexerint et in eodem quo coepit feruore persistere, indigentibus eadem largiuntur: sin uero quoddam ei eo murmurationis uitium uel paruae cuiuslibet inoboedientiae culpam processisse deprehenderint, exuentes eum monasterii quibus indutus fuerat uestimentis et reuestitum antiquis quae fuerant sequestrata depellunt. nullum etenim fas est cum illis quae accepit abscedere nec quemquam patiuntur illis adhuc indui, quem semel ab institutionis suae regula tepuisse peruiderint. unde etiam copia nulli penitus palam discedendi conceditur, nisi aut in morem serui fugacis captans densissimas tenebras nocte diffugiat, aut certe hoc ordine et professione iudicatus indignus cum confusione et nota coram cunctis fratribustribus deposita monasterii ueste pellatur. [4.7.1] Cum igitur quis susceptus et hac perseuerantia qua diximus conprobatus ac depositis propriis indumentis habitu monasteriali fuerit accinctus, non statim congregationi fratrum commisceri permittitur, sed deputatur seniori, qui seorsum haud longe a uestibulo monasterii commanens habet curam pere-I grinorum atque aduenientium deputatam eisque omnem diligentiam susceptionis et humanitatis inpendit. cumque ibidem integro anno deseruiens absque ulla querella suum circa peregrinos exhibuerit famulatum, inbutus per haec prima institutione humilitatis ac patientiae atque in ea longa exercitatione praecognitus, admiscendus ex hoc congregationi fratrum alii traditur seniori, qui decem iunioribus praeest, quos sibi creditos ab abbate instituit pariter et gubernat, secundum illud scilicet quod ordinatum in Exodo legimus per Moyseu. [4.8.1] Cuius haec erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam iunior introductus scandere consequenter etiam culmina perfectionis summa praeualeat, ut doceat eum primitus suas uincere uoluntates: quem studiose in his ac diligenter exercens haec illi semper imperare de industria procurabit, quae senserit animo eius esse contraria. multis siquidem experimentis edocti tradunt monachum et maxime iuniores ne uoluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per oboedientiam suas didicerint uoluntates. ideoque pronuntiant. nullatenus praeualere uel iram uel tristitiam uel spiritum fornicationis extinguere, sed nec humilitatem cordis ueram nec curti fratribus unitatem perpetuam nec firmam diuturnamque posse retinere concordiam, sed ue in coenobio quidem diutius permanere cum, qui prius uoluntates suas non didicerit superare. [4.9.1] His igitur institutis eos quos initiant uelut elementis quibusdam ac syllabis inbuere ad perfectionem atque informare festinant, per haec ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria an uera sint humilitate fundati, ad quod ut facile ualeant peruenire, consequenter instituuntur nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare, sed confestim ut exortae fuerint eas suo patefacere seniori, nec super earum iudicio quicquam suae discretioni committere, sed illud credere malum esse uel bonum, quod discusserit ac pronuntiauerit senioris examen. itaque fit ut in nullo circumuenire iuueuem callidus inimicus uelut inexpertum ignarumque praeualeat, nec ulla fraude decipere quem peruidet non sua sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas uel ignita iacula, quaecumque in cor eius iniecerit, ut seniorem celet non posse suaderi. alias quippe subtilissimus diabolus inludere uel deicere iuniorem non poterit, nisi cum eum seu per adrogantiam sine per uerecundiam ad cogitationum suarum uelamen inlexerit. generale namque et euidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant, si eam seniori confundamur aperire. [4.10.1] Post haec tanta obseruantia oboedientiae regula custoditur, ut iuniores absque praepositi sui scientia uel permissu non solum non audeant cellam progredi, sed ne ipsi quidem communi ac naturali necessitati satisfacere sua auctoritate praesumant. sicque uniuersa conplere, quaecumque fuerint ab eo praecepta, tamquam si ex deo sint caelitus edita, sine ulla discussione festinant, ut nonnumquam etiam inpossibilia sibi-! met imperata ea fide ac deuotione suscipiant, ut tota, uirtute ac sine ulla. cordis haesitatione perficere ea et consummare nitantur et ne inpossibilitatem quidem praecepti pro senioris reuerentia metiantur. de quorum oboedientia speciatim nunc dicere praetermitto: exemplis enim ipsis eam paulo post tradere suo loco disponimus, si dominus nobis orationibus uestris dederit commeatum. nunc instituta cetera persequamur, praetermittentes illa contexere, quae in hac regione uel tradi monasteriis uel ab ipsis nequeunt custodiri, sicut in praefatiuncula nostra facturos nos esse promisimus, quod scilicet nec laneis indumentis utantur, sed lineis tantum et ne ipsis quidem duplicibus: quibus uicaria praepositus unusquisque suae decaniae subministrat, cum illa quibus uestiti sunt sorduisse conspexerit. [4.11.1–4.12.1] Illud quoque arduum atque sublime genus continentiae similiter praetermittentes, in qua summae reputantur deliciae, si herba sale condita, quam labsanion uocant, aqua diluta ad refectionem fratribus adponatur, aliaque conplura his similia, quae in hac prouincia nec aerum temperies nec qualitas nostrae fragilitatis admittit, illa tantummodo persequar, quae nulla carnis infirmitas, non situs loci poterit inpedire, si ea non fragilitas animae ac tepor mentis ademerit. Itaque considentes intra cubilia sua et operi ac meditationi studium pariter inpendentes, cum sonitum pulsantis ostium ac diuersorum cellulas percutientis audierint ad orationem scilicet eos seu ad opus aliquod inuitantis, certatim e suis cubilibus unusquisque prorumpit, ita ut is, qui opus scriptoris exercet, quam repertus fuerit inchoasse litteram finire noti audeat, sed in eodem puncto, quo ad aures eius sonitus pulsantis aduenerit, summa uelocitate prosiliens ne tantum quidem morae interponat, quantum coepti apicis consummet effigiem, sed inperfectas litterae lineas derelinquens non tam operis conpendia Iucraue sectetur quam oboedientiae uirtutem exsequi toto studio atque aemulatione festinet. quam non solum operi manuum seu lectioni uel silentio et quieti cellae, uerum etiam cunctis uirtutibus ita praeferunt, ut huic iudicent omnia postponenda et uniuersa dispendia subire contenti sint, dummodo hoc bonum in nullo uiolasse uideantur. [4.13.1] Illam sane uirtutem inter ceteras institutiones eorum uel commemorari superfluum puto, quod scilicet nulli cistellam, nulli peculiarem sportam liceat possidere nec tale aliquid, quod uelut proprium retinens suo debeat communire signaculo. quos ita nouimus omni ei parte nudos exsistere, ut praeter colobium, maforte, gallicas, meloten ac psiathium nihil amplius habeant, cum in aliis quoque monasteriis, in quibus aliqua remissius indulgentur, hanc regulam uideamus districtissime nunc usque seruari, ut ne uerbo quidem audeat quis dicere aliquid suum magnumque sit crimen ex ore monachi processisse \'codicem meum , \'tabulas meas\', \'granum meum\', \'tunicam meas\', \'gallicas meas, proque hoc digna paenitentia satisfacturus sit, si casu aliquo per subreptionem uel ignorantiam huiusmodi uerbum de ore eius effugerit. [4.14.1] Et cum tantos unusquisque eorum cotidie de opere ae sudore proprio reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam ualeat parcitatem, uerum etiam usibus possit exuberare multorum, in nullo tamen inflatur nec sibi de tanto operis sui quaestu ac sudore blanditur, sed praeter duo paxamatia, quae tribus uix denariis ibidem distrahuntur, nihil sibimet amplius unusquisque praesumit. inter quos nullum peculiare opus, quod pudet dicere quodque in nostris monasteriis utinam fieri nesciremus, non dicam effectu, sed ne cogitatione quidem ab aliquo penitus adfectatur. cumque totam enthecam coenobii suam credat esse substantiam cunctisque rebus ut omnium dominus omnem curam sollicitudinemque dependat, ad retinendam nihilominus \'arreptae nuditatis uirtutem, quam studet ad finem usque perfecte atque inuiolabiliter custodire, ita semet ipsum a cunctis extraneum et ex omnibus iudicat alienum, ut tamquam peregrinum se gerat et incolam istius mundi, alumnumque se potius monasterii reputet ac ministrum, quam dominum rei cuiuscumque praesumat. [4.15.1] Ad haec nos miserabiles quid dicimus, qui in coenobiis commorantes ac sub abbatis cura et sollicitudine constitut peculiares circumferimus claues, omnique professionis nostra uerecundia et confusione calcata etiam anulos, quibus recon dita. praesignemus, in digitis palam gestare nos non pudet quibus non solum cistellae uel sportae, sed ne arcae quiden uel armaria ad ea, quae congerimus uel quae egressi de saeculo reseruauimus, condenda sufficiunt, quique ita nonnumquam proulissimis nullisque rebus accendimur, eas dumtaxat uelut proprias uindicantes, ut, si quis uel digito quicquam ex his contractare praesumpserit, tanta contra eum iracundia suppleamur, ut commotionem cordis nostri ne a labiis quidem ac tota cor- \' poris indignatione reuocare possimus. [4.15.2] sed praetermissis nostris uitiis et his, quae ue commemorari quidem dignum est, silentio traditis secundum illud eloquium: non loquatur os meum opera hominum, uirtutes potius quae apud illos sunt et haec, quae nos quoque omni studio debemus adpetere, coepto narrationis ordine persequamur ipsasque iam regulas ac typos cursim breuiterque ponamus, ut peruenientes post haec ad quosdam actus et opera seniorum, quae studiose memoriae mandare disponimus, haec quae nostra expositione digesta sunt uelut testimoniis ualidissimis roboremus, uniuersa quae diximus exemplis eorum potius ac uitae auctoritate firmantes. [4.16.1–2] Si quis igitur gillonem fictilem, quem illi baucalem nuncupant, casu aliquo fregerit, non aliter neglegentiam suam quam publica diluet paenitentia, cunctisque in synaxi fratribus congregatis tamdiu prostratus in terram ueniam postulabit, donec orationum consummetur sollemnitas, inpetraturus eam, cum iussus fuerit abbatis iudicio de solo surgere. eodem modo satisfaciet, quisquis ad opus aliquod accersitus uel ad congregationem solitam tardius occurrerit aut si decantans psalmum uel modicum titubauerit, similiter si superfluo, si duiius, si contumacius responderit, si neglegentius obsequia iniuneta conpleuerit, si uel leuiter murmurauerit, si lectionem operi uel oboedientiae praeferens officia statuta segnius fuerit exsecutus, si dimissa synaxi non concitus ad cellam recurrere festinarit si, si cum aliquo uel ad modicum substiterit uel si ad punctum temporis uspiam secesserit, si alterius tenuerit manum, si cum illo, qui cellae suae cohabitator non est, confabulari quantu lumcuque praesumpserit, si orauerit cum illo qui est ab oratione suspensus, si parentum quempiam uel amicorum saecularium uiderit uel conlocutus eis sine suo fuerit seniore, si epistulam cuiuscumque suscipere, si rescribere sine suo abbate temptarit. huc usque et in huiusmodi ac similibus admissis procedit animaduersio spiritalis. [4.16.3–4.17.1] residua uero, quae apud nos indifferenter admissa a nobis quoque reprehensibilius sustinentur, id est aperta conuicia, manifesti contemptus, contradictiones tumidae, libera et effrenata processio, familiaritas apud feminas.,;, irae, irxae, simultates et iurgia, operis peculiaris praesumptio, filargyriae contagio, affectus atque possessio rerum. superfluarum quae a ceteris fratribus non habentur, extraordinaria ac furtiua cibi refectio et his similia non illa increpatione qua diximus spiritali, sed uel plagis emendantur uel expulsione expulsione. Illud autem, ut reficientibus fratribus sacrae Lectione ? in coenobiis recitentur, non de Aegyptiorum typo processisse sed de Cappadocum nouerimus. quos nulli dubium est nos tam spiritalis exercitationis causa, quam conpescendae super Suae otiosaeque confabulationis gratia et maxime contentionum? quae plerumque solent in conuiuiis generari, hoc statuere uoluisse, uidentes eas aliter apud se non posse cohiberi. apud Aegyptios enim uel maxime Tabennesiotas tantum silentium? ab omnibus exhibetur, ut, cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus ne muttire quidem audeat praeter eum, qui suae decaniae praeest, qui tameu? si quid mensae superinferri uel auferri necessarium esse peruiderit, sonitu potius quam uoce significat. tantaque uescentibus eis silentii huius disciplina seruatur, ut cucullis ultra oculorum palpebras demissis, ne scilicet liber aspectus habeat copiam curiosius euagandi, nihil amplius intueantur quam mensam et adpositos in ea uel quos ex ea capiunt cibos, ita ut, quem admodum uel quantum reficiat alius, nullus inuicem notet. [4.18.1] Ante quam uel post quam legitimam communemque refectionem summa cautione seruatur, ne extra mensam quicquam cibi penitus ori suo quisquam indulgere praesumat, ut incedentibus per hortos et pomaria cam passim blandeque per arbores poma pendentia non solum obiciant se pectoribus transeuntium, uerum etiam strata per terram conculcanda pedibus offerant, atque ad colligendum parata facile ad consensum concupiscentiae inlicere ualeant intuentes et oportunitate uel copia quamuis districtos atque abstinentissimos ad sui desiderium prouocare, sacrilegum ducatur non modo quicquam ex his degustare, uerum etiam manu contingere absque eo, quod palam cunctis in commune reficientibus exhibetur et ad percipiendum oeconomi dispensatione per fratrum obsequia publice ministratur. [4.19.1] Ne quid sane de institutis coenobiorum praetermisisse uideamur, quemadmodum cotidiana fratribus etiam per alias regiones exhibeantur obsequia, commemorandum breuiter puto. per cunctam namque Mesopotamiam, Palaestinam et Cappadociam ac totum Orientem singulis ebdomadibus uicissim fratres ad haec officia sibi reddenda succedunt, ita ut secundum multitudinem coenobii ministrorum quoque numerus deputetur. quae explere tanta deuotione et humilitate deproperant, quanta nullus seruorum dirissimo domino ac praepotenti suum exhibet famulatum, ita ut ne istis quidem solis contenti obsequiis, quae canonico iure soluuntur, etiam nocte surgentes illos, quos specialiter haec manet cura, studio suo releuent et ea quae ab ipsis perficienda sunt furtim praeuenientes inplere contendant, has autem septimanas unusquisque suscipiens usque ad cenam diei dominici ministraturus obseruat. [4.19.2] qua peracta ministerium totius ebdomadis ita concluditur, ut hi, quibus succedendum est, conuenientibus in unum fratribus ad concinendos psalmos, quos quieturi ex more decantant, omnibus in ordine pedes abluant, hanc scilicet ab eis pro labore totius septimanae benedictionis mercedem fideliter expetentes, ut eos explentes mandatum Christi emissa generaliter ab omnibus fratribus oratio prosequatur, quae uel pro ignorationibus intercedat uel pro admissis humana fragilitate peccatis, et commendet deo uelut sacrificium pingue consummata eorum deuotionis obsequia. [4.19.3] et ita secunda sabbati post matutinos hymnos aliis rursum succedentibus utensilia in quibus ministrauerunt ac uasa consignant: quae tanta sollicitudine curaque suscipientes custodiunt, ne quid ex eis inminuatur uel pereat, ut credant se etiam pro minimis quibusque uasibus tamquam pro sacrosanctis rationem non solum dispensatori praesenti, sed etiam domino reddituros, si forte aliquid ex eis neglegentia eorum fuerit inminutum. cuius disciplinae qui modus sit uel quanta fide et cautione seruetur, uno testimonio, quod exempli gratia ponam, poteritis agnoscere, sicut enim studemus satisfacere uestro feruori, quo plenam uniuersorum cognitionem desiderantes etiam ea quae optime nostis hoc libello uobis cupitis iterari, ita ueremur mensuram breuitatis excedere. [4.20.1] In septimana cuiusdam fratris cum praeteriens oeconomus tria lenticulae grana iacere uidisset in terra, quae . ebdomadario festinanti, dum eam praeparat coctioni, inter manus cum aqua qua diluebatur elapsa sunt, confestim super hoc abbatem consuluit, a quo uelut interuersor neglectorque sacri peculii iudicatus all oratione suspensus est. cuius neglegentiae reatus non aliter ei remissus est, nisi eum publica paenitentia diluisset. non solum enim se ipsos non esse suos, sed etiam omnia quae sua sunt credunt domino consecrata. propter quod si quid fuerit in monasterio semel inlatum, ut sacrosanctum cum omni decernunt reuerentia debere tractari, tantaque fide uniuersa procurant atque dispensant, ut etiam ea, quae despectui habentur paruaque reputantur ac uilia, si uel loco mouerint uel conpetentius conlocarint, si gillonem aqua. inpleuerint, si ei eo cuiquam obtulerint ad bibeudum si, si tenuem fistucam de oratorio cellaue submouerint, mercedem se consecuturos a domino tota credulitate confidant. [4.21.1] Nouimus fratres, in quorum septimana cum accidisset tanta lignorum penuria, ut non esset penitus unde soliti cibi fratribus pararentur, et donec possent coempta deferri, ut xerofagia contenti essent abbatis fuisset auctoritate praeceptum, essetque hoc uniuersis placitum nec quisquam posset ullum coctionis sperare pulmentum, illos, uelut qui fructu ac mercede sui laboris et obsequii fraudarentur, si in ordine uicis suae cibos fratribus non secundum consuetudinem parauissent, tantum sibi spontanei operis ac sollicitudinis indixisse, ut in illis aridis ac sterilibus locis, in quibus ligna, nisi de fructiferis arboribus excidantur, omnimodis nequeunt inueniri (nec enim ut apud nos ulla reperiuntur frutecta siluestria), per extenta auia discurrentes et heremum, quae uersus mare mortuum tenditur, obeuntes fistucas tenues ac spinulas, quas uentus huc illucque disperserat, suo sinu et gremiis colligentes cunctam sollemnitatem ciborum spontaneis obsequiis praepararent, ita ut de solita praebitione nihil paterentur inminui, tanta fide haec sua munia fratribus exhibentes, ut etiam cum illos honeste posset uel lignorum excusare penuria uel abbatis imperium, pro fructu suo atque mercede noluerint hac abuti licentia. [4.22.1] Haec dicta sint secundum typum ut praefati sumus totius Orientis, quem etiam in partibus nostris necessario dicimus debere seruari. ceterum apud Aegyptios, quibus maxima cura est operis, non est ebdomadarum mutua uicissitudo, ne sub occasione huius officii omnes ab operis canone inpediantur, sed uni probatissimo fratrum cellarii uel coquinae cura committitur, qui perpetuo, donec uirtus eius uel aetas admittit, iugiter opus istud exerceat. non enim magno labore corporis fatigatur, quia nec tanta cura inter eos parandorum ciborum uel coctionis inpenditur, quippe qui maxime xerofagiis uel omofagiis utuntur et apud quos secta singulis mensibus porrorum folia, labsania, sal frictum, oliuae, pisciculi minuti : salliti, quos illi maenomenia uocant, summa uoluptas est. [4.23.1] Et quoniam hic liber de institutione est eius qui renuntiat huic mundo, per quam scilicet introductus ad humilitatem ueram et oboedientiam perfectam ceterarum quoque uirtutum culmina possit ascendere, necessarium reor quaedam seniorum gesta, quibus per hanc enituere uirtutem, exempli gratia sicut promisimus explicare, de multis admodum pauca carpentes, ut studentibus sublimiora sectari non solum incitamentum ei his uitae perfectae, sed etiam propositi forma procedat. quamobrem duos uel tres pro libelli huius conpendio de tam innumera patrum multitudine proferentes ponimus primum abbatem Iohannem, qui commoratus est iuxta Lyco, quod est oppidum Thebaidae, quique propter oboedientiae uirtutem usque ad prophetiae gratiam sublimatus sic uniuerso orbi claruit, ut etiam regibus mundi haius merito suo redderetur inlustris. nam cum in extremis ut diximus Thebaidae partibus commaneret, non ante praesumebat Theodosius imperator ad praepotentium tyrannorum bella procedere, quam illius animaretur oraculis atque responsis, quibus confidens uelut caelitus sibi delatis tropaea de desperatis bellis atque hostibus reportauit. [4.24.1] Hic itaque beatus Iohannes ab adulescentia sua usque ad perfectam ac uirilem aetatem seniori deseruiens, donec ille in huius uitae conuersatione durauit, tanta humilitate inhaesit eius obsequiis, ut ipsi quoque seni stuporem summum oboedientia eius incuteret. cuius hanc uirtutem, utrum de uera fide ac profunda cordis simplicitate descenderet an adfectaticia esset et quodammodo coacticia atque ad imperantis faciem praeberetur, uolens manifestius explorare conplura ei etiam superflua minusque necessaria uel inpossibilia frequentius iniungebat. [4.24.2] ex quibus tria ponam, per quae manifestari possit uolentibus scire uel mentis eius uel subiectionis integritas. sumpsit namque de lignario suo uirgultum senex, quod olim excisum usibus foci fuerat praeparatum, dumque coctionis retardat occasio, non modo aridum, sed prope putre iacebat temporis uetustate. cumque hoc coram ipso fixisset in terram, praecepit aduecta aqua cotidie bis rigari, ut scilicet diurnis umoribus radicatum atque in antiquam arborem reuiuiscens diffusis ramis amoenitatem oculis atque umbraculum in aestu\t feruenti subter residentibus exhiberet. [4.24.3–4] quod praeceptum uene- ratione solita sine ulla inpossibilitatis consideratione suscipiens adulescens ita cotidianis diebus expleuit, ut aquam per duo ferme milia indesinenter adportans nullatenus lignum rigare cessaret, ut quem per totum anni spatium non infirmitas corporis,\t non festiuitatis sollemnitas, non occupatio necessitatis ullius, quae illum etiam honeste excusaret ab exsecutione mandati, non denique hiemis asperitas intercedens ab obseruantia praecepti huius potuerit inpedire. cumque eius hanc seduli- tatem tacitus senex latenter diebus singulis exploraret uideretque eum simplici cordis affectu mandatum suum uelut diuinitus emissum sine ulla permutatione uultus uel rationis discussione seruare, sinceram\thumilitatis\teius oboedientiam conprobans, pariter etiam miserans tam longum laborem, quem per totum anni spatium studio deuotionis inpenderat, ad aridum uirgultum accedens, o, inquit, Iohannes, misitne radices haec arbor an non? cumque ille se nescire dixisset, senex, uelut inquirens rei ueritatem et tamquam temptans utrum iam suis radicibus niteretur, euulsit coram ipso leui commotione uirgultum, sic-que proiciens illud praecepit ut deinceps rigare desineret. [4.25.1] Itaque cum huiuscemodi exercitiis eruditus cotidie iuuenis in hac parendi uirtute succresceret et humilitatis eius enitesceret gratia atque oboedientiae suae suauis odor per monasteria uniuersa fragraret, quidam fratrum probationis, immo aedificationis obtentu uenientes ad senem cum subiectionem eius quam audierant mirarentur, uocans eum repente senex, ascende, ait, et sumens lenticulam olei (quae sola in heremo suis uel aduenientum usibus liquorem pinguedinis tenuissimum ministrabat) deorsum proice per fenestram. quam ille, cum ad superiora concitus peruolasset, per fenestram proferens comminuendam dimisit ad terram, parum cogitans uel retractans praecepti ineptiam, diurnam necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam sumptuum, heremi squalentis angustias ac difficultates, in qua, etiam si pecunia subpeditaret, nihilominus perdita species inueniri repararique non posset. [4.26.1] Aliis rursus aedificari cupientibus oboedientiae eius exemplo, uocans senior, curre, inquit, Iohannes, saxum illud huc aduolue quantocius. qui confestim saxum inmane, quod multae hominum turbae mouere non possent, adplicita nunc ceruice nunc toto corpore, tanto nisu atque conatu prouoluere contendebat, ut sudore omnium membrorum suorum non solum totum infunderet uestimentum, sed etiam saxum ipsum suis ceruicibus umectaret, in hoc quoque parum metiens inpossibilitatem praecepti uel facti pro reuerentia senis et obsequii simplicitate sincera, qua credebat. senem tota fide nihil posse in cassum ac sine ratione praecipere. [4.27.1] Huc usque abbatis Iohannis pauca de multis dixisse sufficiat. nunc abbatis Patermuti factum dignum memoria conprehendam. hic namque abrenuntiare desiderans huic mundo tamdiu pro foribus monasterii excubans perdurauit, donec inmobili perseuerantia sua contra omnem consuetudinem coenobiorum cum filio paruulo, qui octo circiter esset annorum, at susciperetur eliceret. cumque tandem recepti fuissent, confestim non solum diuersis praepositis traditi, uerum etiam cellae habitatione seiuncti sunt, ne scilicet iugi uisione paruuli reminisceretur pater ex omni facultate quam renuntians abiecerat facultate atque affectione carnali saltim sibi filium superesse, et quemadmodum diuitem se iam non esse sciebat, ita etiam patrem se esse nesciret. [4.27.2] quod nt plenins probaretur, utrum uideHoet plus faceret affectionem sanguinis ac suorum uiscerum caritatem, an oboedientiam et mortificationem Christi, quam renuntians quisque pro eius debet amore praeferre, de industria neglegebatur paruulus, pannis potius quam uestimentis indutus, sordibus quoque ita obsitus ac foedatus, ut offendere potius quam delectare paternos oculos posset, quotiens ab eo fuisset aspectus, sed etiam colaphis atque alapis expositus diuersorum, quas plerumque sub obtutibus suis innocenti paruulo etiam gratis cernebat infligi, ita ut numquam genas eius nisi lacrimarum sordentibus uestigiis uideret infectas. [4.27.8] cumque tauter infans sub oculis eius per dies singulos ageretur, pro amore nihilominus Christi et oboedientiae uirtute rigida semper atque inmobilia patris uiscera permanserunt. non enim reputabat iam suum filium, quem secum pariter obtulerat Christo, nec curabat de praesentibus eius iniuriis, sed potius exultabat, quod eas nequaquam infructuose tolerari cernebat, parum cogitans de lacrimis eius, sed de propria humilitate ac perfectione sollicitus. quam districtionem mentis illius atque inmobilem rigorem peruidens coenobii senior, ad conprobandam penitus animi eius constantiam, cum plorare quadam die uidisset infantem, simulans se aduersus eum commotum praecepit patri, ut tollens eum iactaret in flumen. [4.27.4–4.28.1] tum ille, uelut a domino sibi esset praeceptum, confestim celeri cursu rapiens filium ulnis propriis usque ad oram fluminis iactaturus aduexit. quod profecto feruore fidei et oboedientiae eius fuisset opere consummatum, ni procurati fuissent de industria fratres, qui sollicite ripam fluminis obsiderent, proiectumque iam et quodammodo de Summis alueo paruulum rapuissent, et consummationem praecepti obsequio patris ac deuotione conpletam ab effectu operis atque ab ipso fine reuocassent. Cuius fides atque deuotio in tantum deo fuit accepta, ut diuino statim testimonio conprobata sit. reuelatum namque est continuo seniori hac eum oboedientia Abrahae patriarchae opus inplesse. cumque breui tempore transacto idem abbas coenobii de huius mundi commoratione migraret ad Christum, hunc praeponens cunctis fratribus successorem sui atque abbatem monasterio dereliquit. [4.29.1] Non tacebimus etiam nobis cognitum fratrem secundum saeculi huius ordinem summae familiae: nam patre comite ac ditissimo oriundus fuit, studiis quoque liberalibus non mediocriter institutus. qui relictis parentibus cum ad monasterium peruolasset, ad conprobandam mentis humilitatem uel fidei eius ardorem confestim ei a seniore praeceptum est, ut decem sportas, quas necesse non erat publice uenditari, ceruicibus suis onerans distrahendas per plateas circumferret, adiecta condicione, qua diutius in hoc officio retineretur, ut, si forte unus eas pariter coemere uoluisset, non cederet, sed singillatim eas quaerentibus uenundaret. quod ille tota deuotione conpleuit et omni confusionis uerecundia pro nomine ac desiderio Christi calcata sportas umeris suis inponens pretio statuto distraxit ac pecuniam ad monasterium reportauit, nequaquam perterritus tam uilis et insueti officii nouitate nec considerans indignitatem rei nataliumque splendorem ac uenditionis iniuriam, dum illam Christi humilitatem, quae est uera nobilitas, per oboedientiae gratiam desiderat obtinere. [4.30.1] Coartat nos libelli modus ad finem tendere: sed oboedientiae bonum, quae inter ceteras uirtutes primatum tenet, non patitur nos eorum gesta qui per hanc claruerunt. penitus silentio praeterire. propter quod utrumque congrue temperantes, id est tam breuitati quam studiosorum desideriis atque utilitatibus seruientes unum adhuc ponemus humilitatis exemplum, quod non ab incipiente, sed a perfecto atque abbate conpletum non solum iuniores instruere, sed etiam seniores ad perfectam humilitatis uirtutem lectione sua poterit incitare [4.30.2] uidimus itaque abbatem Pinufium, qui cum esset inmanis coenobii presbyter, quod est in Aegypto non longe a Panephyasi ciuitate, et pro ipsa reuerentia uel uitae suae uel aetatis uel sacerdotii cunctis honorabilis ac uenerandus existeret, uider se pro hoc ipso humilitatem illam, quam secundum suae mentis ardorem concupierat, exercere non posse nec habere quo uirtutem desideratae subiectionis extenderet, clam fugiens de coenobio secessit solus in Thebaidos ultimas partes, ibique deposito habitu monachorum adsumpta saeculari ueste coenobium Tabennesiotarum expetit, quod sciebat cunctis esse districtius, et in quo se uel pro longitudine regionis credidit ignorandum uel pro magnitudine monasterii ac multitudine fratrum facile posse celari. [4.30.3–4] ubi diutius pro foribus perseuerans cunctorum fratrum genibus prouolutus ut susciperetur summis precibus ambiuit. cumque multo despectu tandem fuisset admissus, quod scilicet decrepitus senex et qui omnem suam peruixisset aetatem ingredi coenobium postularet, quo tempore iam ne deseruire quidem suis uoluptatibus praeualeret, ac ne hoc ipsum quidem causa religionis expetere eum adsererent, sed famis et inopiae necessitate constrictum, ut seni nullique operi penitus apto horti cura diligentiaque mandatur. quam sub alio fratre iuniore, qui eum sibi creditum retinebat., exercens sic eidem subdebatur tantaque oboedientia desideratam humilitatis excolebat uirtutem, ut non solum ea, quae ad horti diligentiam pertinebant, uerum etiam uniuersa officia, quae erant cunctis aspera uel indigna atque ab omnibus ducebantur horrori, tota cotidie sedulitate conpleret. conplura uero etiam nocte consurgens ita furtim nullo teste uel conscio tenebris occulentibus efficiebat, ut penitus auctorem operis nemo deprehenderet. cumque ibidem triennio delitescens per uniuersam Aegyptum dispersis ubique fratribus quaereretur, a quodam tandem uisus, qui de Aegypti partibus commearat, uix potuit pro humilitate habitus sui ac uilitate officii quod gerebat agnosci. [4.30.5] nam sarculo deorsum incuruus laxabat holeribus terram, deinde stercus umeris suis aduectans eorum radicibus ingerebat. cumque haec intuens frater super agnitione eius diutissima fuisset haesitatione detentus, propius tandem accedens et non solum uuItum, sed etiam sonum uocis diligenter explorans ad pedes eius comminus cecidisset, primo quidem super hoc stuporem summum uidentibus cunctis incussit, cur uidelicet istud fecerit ei, qui apud ipsos uelut nouicius ac de saeculo nuper egressus habebatur extremus, post uero miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen, quod apud ipsos quoque magna fuerat opinione conpertum, protinus prodidisset. [4.30.6–4.31.1] a quo uniuersi fratres prioris ignorantiae ueniam postulantes, quod eum uidelicet tanto tempore inter iuniores ac paruulos deputassent, inuitum ac flentem, quod inuidia diaboli digna sibi fuisset conuersatione atque humilitate fraudatus, quam diutissime requisitam tandem se quando inuenisse gaudebat, nec meruisset uitam suam in illa quam arripuerat subiectione finire, ad proprium coenobium? reuxerunt, custodientes eum summa diligentia, ne ab eis quo que similiter quoquam dilapsus aufugeret. Ubi cum fuisset modico tempore demoratus, eoden ? rursus humilitatis desiderio atque ardore succensus captans nocturna silentia ita diffugit, ut iam non uicinam prouinciam sed incognitas et alienas longeque diuisas regiones expeteret, nam conscendens nauem in Palaestinae partes commeare curauit, credens se tutius latiturum, si ad illa semet ipsum asportaret loca., in quibus ne nomen quidem suum fuisset auditum ? cum aduenisset, nostrum monasterium protinus expetiuit quod non longe fuit a spelaeo, in quo dominus noster ex uirgine nasci dignatus est. in quo permodico tempore delitescens: Secundum sententiam domini tamquam ciuitas super montem posita diutius abscondi non potuit. nam continuo quidam fratrum, qui ad loca sancta de Aegypti partibus orationis causa conuenerant, agnitum eum summa ui precum ad suum coenobium reuocarunt. [4.32.1] Hunc igitur senem pro illa quae nobis fuerat apud ipsum in monasterio nostro fiducia cum post haec in Aegypto studiosissime requisissemus, exhortationem quam dedit fratri, quem sub nostra praesentia in suo coenobio recipiebat, quia puto ex hac posse aliquid instructionis accedere, animus est opusculo huic intexere. nosti, ait., quot diebus pro foribus excubans hodie sis receptus. cuius difficultatis causam primitus debes agnoscere. poterit enim tibi in hac uia quam ingredi concupiscis multum conferre, si ratione eius agnita ad seruitium Christi consequenter ae sicut oportet accesseris. [4.33.1] Sicut namque inmensa gloria fideliter seruientibus deo ac secundum institutionis huius regulam ei cohaerentibus repromittitur in futurum, ita poenae grauissimae praeparantur his, qui tepide eam neglegenterque fuerint exsecuti et secundum hoc, quod professi sunt uel quod ab hominibus esse creduntur, fructus etiam congruos sanctitatis eidem exhibere neglexerint. melius est enim secundum scripturae sententiam non uouere quemquam quam uouere et non reddere, et maledictus, qui facit opera domini neglegenter. ideo igitur a nobis diutissime refutatus es, non quia tuam uel omnium salutem non toto desiderio cupiamus amplecti et his qui ad Christum conuerti cupiunt etiam procul occurrere non optemus, sed ne temere recipientes et nos apud deum leuitatis et te reum grauioris supplicii faceremus, si ad praesens facile susceptus nec pondus professionis huius intellegens uel destitulor post haec uel tepidus extitisses. quamobrem ipsam causam abrenuntiationis debes in primis agnoscere, qua perspecta quid te conueniat agere ex eius ratione manifestius instruaris.. [4.34.1] Abrenuntiatio nihil est aliud quam crucis ac mortificationis indicium, ideoque noueris hodierno die te huic mundo et actibus ac desideriis eius esse defunctum teque secundum apostolum mundo huic esse crucifixum tibique hunc mundum. considera ergo condiciones crucis, sub cuius te deinceps sacramento oportet in hac luce uersari, quia iam non tu uiuis, sed uiuit in te ille qui est pro te crucifixus. eo ergo habitu ac figura, qua pro nobis in patibulo fuit ille suspensus, nos quoque necesse est in hac uita degere, ut scilicet secundum Dauid adfigentes de timore domini carnes nostras uniuersas uoluntates ac desideria non nostrae concupiscentiae seruientia, sed mortificationi eius habeamus adfixa. sic enim praeceptum domini inplebimus dicentis: qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. sed forte dicas: quomodo potest homo crucem iugiter portare, uel quemadmodum uiuens quis possit esse crucifixus?? audi rationem breuiter. [4.35.1] Crux nostra timor domini est. sicut ergo crucifixus quis iam non pro animi sui motu membra sua quoquam mouendi uel conuertendi habet potestatem, ita et nos uoluntates nostras ac desideria non secundum id, quod nobis suaue est ac delectat ad praesens, sed secundum legem domini quo nos illa constrinxerit adplicare debemus. et sicut is qui patibulo crucis adfigitur non iam praesentia contemplatur nec de suis adfectionibus cogitat, non pro crastino die sollicitudine curaque distenditur, nulla possidendi concupiscentia permouetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla aemulatione succenditur, non de praesentibus dolet iniuriis, non praeteritarum iam recordatur seque, cum adhuc spiret in corpore, cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui cordis intuitum, quo se non dubitat ilico transiturum, ita nos quoque timore domini crucifixos oportet his omnibus, id est non solum carnalibus uitiis, uerum etiam ipsis elementis mortuos esse, illic habentes oculos animae nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis migraturos. hoc enim modo mortificatas poterimus uniuersas concupiscentias et affectus habere carnales. [4.36.1] Caue ergo ne quid aliquando eorum resumas, quae renuntians abiecisti, et contra interdictum domini de agro euangelicae operationis reuersus inueniaris tunica tua qua te spoliaueras reuestiri, neue ad humiles terrenasque mundi huius concupiscentias ac studia reuoluaris et contra Christi mandatum de perfectionis tecto descendens tollere aliquid praesumas ex his quae renuntians abdicasti. caue ne parentum, ne affectionis pristinae recorderis et ad curas saeculi huius sollicitudinesque reuocatus secundum saluatoris sententiam ponens manum tuam super aratrum ac respiciens retro regno I caelorum aptus esse non possis. [4.36.2] cane ne quando superbiam, quam nunc incipiens ardore fidei ac plena humilitate calcasti, cum coeperis psalmorum uel professionis huius quandam notitiam degustare, paulatim elatus resuscitare mediteris ac sec-undum apostoli sententiam quae destruxisti iterum reaedificans praeuaricatorem constituas temet ipsum, sed potius ut in hac nuditate, quam coram deo et angelis eius professus es, ad finem usque perdures, in hac quoque humilitate ac patientia, qua ut suscipereris in monasterio decem diebus pro foribus perseueran multis lacrimis inplorasti, non modo persistas, uerum etiar proficias atque succrescas. satis enim miserum est, ut cur debeas a rudimentis ac primordiis tuis prouehi et ad per fectionem tendere, etiam ab ipsis incipias ad inferiora recidere non enim qui coeperit haec, sed qui perseuerauerit in hi usque in finem, hic saluus erit. [4.37.1] Uersutus enim serpens calcanea nostra semper ob seruat, id est insidiatur exitui nostro et usque ad finem uita nostrae nos subplantare conatur. et idcirco bene coepisse ni proderit nec pleno feruore renuntiationis arripuisse principai ?? si haec congruus etiam finis non similiter commendarit atqu? concluserit, Christique humilitas atque paupertas, quam nun coram ipso professus es, usque ad extremum uitae, qumad modum arrepta est, a te non fuerit custodita. quod ut poss? implere, tu eius capita, id est cogitationum principia sempe? obserua, ad seniorem scilicet mox ea deferens. ita enim disc ? perniciosa initia eius conterere, si nil ex eis seniori tuo ert bueris reuelare.. [4.38.1] Quapropter secundum scripturae sententiam egresso sus ad seruiendum domino sta in timore dei, et pra. para animam tuam. non ad requiem, non ad securitaten non ad delicias, sed ad temptationes et angustias. per mu tas enim tribulationes oportet nos introire in regnu ? dei: angusta namque est porta et arta uia quae duc ? ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. considera ergo te de paucis et electis effectum et ne exemplo ac tepo? multitudinis refrigescas, sed uiue ut pauci, ut cum paucis ii ueniri merearis in regno: multi enim sunt uocati, pauci uero electi, et pusillus est grex cui conplacuit pater dare hereditatem. itaque non leue noueris esse peccatum, perfectionem professum quempiam ea quae sunt inperfecta sectari. ad quem perfectionis statum his gradibus atque hoc ordine peruenitur. [4.39.1–2] Principium nostrae salutis eiusdemque custodia timor domini est. per hunc enim et initium conuersionis et uitiorum purgatio et uirtutum custodia his qui inbuuntur ad uiam perfectionis adquiritur. qui cum penetrauerit hominis mentem, contemptum rerum omnium parit, obliuionem parentum mundique ipsius gignit horrorem: contemptu autem ac priuatione omnium facultatum humilitas adquiritur. humilitas uero his indiciis conprobatur: primo si mortificatas in sese omnes habeat uoluntates, secundo si non solum suorum actuum, uerum etiam cogitationum nihil suum celauerit seniorem, tertio si nihil suae discretioni, sed iudicio eius uniuersa committat ac monita eius sitiens ac libenter auscultet, quarto si in omnibus seruet oboedientiae mansuetudinem patientiaeque constantiam, quinto si non solum iniuriam inferat nulli, sed ne ab alio quidem sibimet inrogatam doleat atque tristetur, sexto si nihil agat, nihil praesumat, quod non uel communis regula uel maagat cohortantur exempla, septimo si omni uilitate contentus sit et ad omnia se quae sibi praebentur uelut operarium malum iudicarit indignum, octauo si semet ipsum cunctis inferiorem non superficie pronuntiet labiorum, sed intimo cordis credat affectu, nono si linguam cohibeat uel non sit clamosus in uoce, decimo si non sit facilis ac promptus in risu. [4.39.3–4.40.1] talibus namque indiciis et his similibus humilitas uera dinoscitur. quae cuni fuerit in ueritate possessa, confestim te ad caritatem, quae timorem non habet, gradu excelsiore perducet, per quam uni-uersa, quae\tprius 11011 sine poena formidinis obseruabus, absque\t ullo labore\tuelut naturaliter incipies custodire non iam con- templatione supplicii uel timoris ullius, sed amore ipsius boni et delectatione uirtutum. Ad quod ut ualeas facilius peruenire, exempla tibi sunt imitationis ac uitae perfectae in congregatione commoranti a paucis, immo ab uno uel duobus, non a pluribus expetenda, nam praeter id quod examinata uita atque ad purum excocta repperitur in paucis, etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod ad perfectionem propositi huius, id est coenobialis uitae, diligentius quis unius inbuitur ac formatur exemplo.\t [4.41.1] Quae omnia ut possis consequi et sub hac regula spiritali perpetuo perdurare, tria haec in congregatione necessario custodienda sunt tibi, ut scilicet secundum Psalmistae sententiam: ego\tautem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum, et factus sum sicut\t homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones, tu quoque uelut surdus et mutus et caecus incedas, ut absque illius contemplatione, qui tibi fuerit ad imitandum merito perfectionis electus, uniuersa, quaecumque uideris minus aedificationis habentia, uelut caecus non uideas, nec animatus eorum qui haec agunt auctoritate uel forma ad id quod deterius est et quod ante damnaueras traducaris. [4.41.2] si inoboedientem, si contumacem, si detrahentem audieris uel secus quam tibi traditum est aliquid admittentem, non offendas nec ad imitandum eum tali subuertaris exemplo, sed ut surdus, qui haec penitus nec audieris, uniuersa transmittas. si tibi uel cuiquam conuicia, si inrogantur iniuriae, esto inmobilis et ad responsionem talionis ut mutus ausculta, semper hunc Psalmistae uersiculum in tuo corde decantans: dixi: custodiam uias meas: ut non delinquam in lingua mea. posui ori meo custodiam, dum consistit peccator aduersum me. obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis. [4.41.8] uerum et quartum hoc prae omnibus excole, quod haec quae supra diximus tria ornet atque commendet, id est ut stultum te secundum apostoli praeceptum facias in hoc mundo, ut sis sapiens, nihil scilicet discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate ac fide oboedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse iudicans, quidquid tibi uel lex dei uel senioris examen indixerit. tali etenim institutione fundatus sub hac disciplina poteris durare perpetuo et de coenobio nullis temptationibus inimici, nullis factionibus deuolueris. [4.42.1–4.43.1] Ergo patientiam tuam non debes de aliorum sperare uirtute, id est ut tunc eam tantummodo possideas, cum a nemine fueris inritatus (quod ut possit non euenire, tuae non subiacet potestati), sed potius de humilitate tua et longanimitate, quae in tuo pendet arbitrio. Et ut haec omnia, quae latiore sermone digesta sunt, cordi tuo facilius inculcentur ac tenacissime tuis sensibus ualeant inhaerere, quoddam ex his breuiarium colligam, per quod possis breuitate et conpendio mandatorum memoriter uniuersa conplecti. audi ergo paucis ordinem, per quem scandere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate praeualeas. principium nostrae salutis ac sapientiae secundum scripturas timor domini est. de timore domini nascitur conpunctio salutaris. de conpunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum. de nuditate humilitas procreatur. de humilitate generatur mortificatio uoluntatum. mortificatione uoluntatum exstirpantur atque marcescunt uniuersa uitia. expulsione uitiorum uirtutes fruticant atque succrescunt. pullulatione uirtutum puritas cordis adquiritur. puritate cordis apostolicae caritatis perfectio possidetur. LIBER QVINTUS — DE SPIRITU GASTRIMARGIAE — CAPITULA [.1–6] I. Transitus de institutis monachorum ad conluctationem octo principalium uitiorum. II. Quod causae uitiorum, sicut in omnibus immorantur, ita ab omnibus ignorentur, et quia ad manifestandas eas domini egeamus auxilio. III. Quod prima nobis conluctatio sit aduersus spiritum gastrimargiae, id est concupiscentiam gulae. IIII. Testimonium abbatis Antonii, quo docet unamquamque uirtutem ab illo qui eam peculiarius possidet expetendam. V. Quod non possit ab omnibus uniformis ieiuniorum regula custodiri. VI. Quod non solo uino mens inebrietur. [.7–13] VII. Qua ratione infirmitas carnis puritatem cordis nequeat inpedire. VIII. Quod pro perfectae continentiae fine esca sumenda sit. VIIII. De mensura castigationum adsumendarum remedioque ieiunii. X. Ad conseruandam mentis et corporis puritatem abstinentiam ciborum non posse sufficere. XI. Concupiscentias corporis non extingui nisi cum omnium exstirpatione uitiorum. XII. De agone carnali etiam spiritalis agonis imitationem esse sumendam. XIII. Quod, nisi gulae fuerimus uitio liberati, nequaquam possumus ad pugnas interioris hominis peruenire. [.14–19] XIIII. Quomodo possit gulae concupiscentia superari. XV. Quomodo ad custodiendam cordis sui puritatem monachus esse debeat semper intentus. XVI. Quod monachus secundum Olympiaci certaminis morem non possit spiritales conficere pugnas, nisi obtinuerit bella carnalia. XVII. Quod fundamentum ac basis spiritalis agonis in gastrimargiae sit certamine conlocata. XVIII. Per quot genera certaminum atque palmarum beatus apostolus ad coronam sublimissimi agonis ascenderit. XVIIII. Quod athletis Christi, donec in corpore commorantur, pugna non desit. [.20–26] XX. Quod non debeat monachus sumendi cibi tempus excedere, si uult ad pugnas interiorum certaminum peruenire. XXI. De interiore monachi pace et abstinentia spiritali. XXII. Quod idcirco nos oporteat exercere continentia corporalem, ut per ipsam perueniamus ad spiritale ieiunium. XXIII. Qualis esse monachi debeat cibus. XXIIII. Quod in Aegypto indifferenter uiderimus suo aduentu nostro solui cotidiana ieiunia. XXV. De continentia senis, qui ita sexies cibum sumpsit ut seruaret esuriem. XXVI. De eo sene qui in cellula sua escam numquam solus accepit. [.27–33] XXVII. Quid de fructu studii sui professi sunt abbas Paesius et Iohannes. XXVIII. Quam exempli sui professionem abba Iohannes discipulis reliquerit decessurus. XXVIIII. De abbate Machete inter conlationes spiritales numquam dormitante et semper inter terrenas fabulas obdormiente. XXX. Eiusdem senis de nemine iudicando. XXXI. Increpatio eiusdem senis, cum fratres inter spiritales conlationes dormitantes ad narrationem otiosae fabulae uidisset expergefactos. XXXII. De epistulis priusquam legerentur incensis. XXXIII. De absolutione quaestionis, quam abbas Theodorus orando promeruit. [.34–39] XXXIIII. De sententia eiusdem senis, qua docuit quo studio monachus possit adsequi scientiam scripturarum. XXXV. Increpatio eiusdem senis, cum ad meam cellulam media nocte uenisset. XXXVI. Descriptio heremi quae est in Dioleo, in qua anachoretae commorantur. XXXVII. De traditis nobis ab abbate Archebio cum instructu suo cellis. XXXVIII. De debito quod abbas Archebius manuum suarum opere pro matre dissoluit. XXXVIIII. Qua simulatione cuiusdam senis abbati Symeoni, cum otiosus esset, opus manuum sit prouisum. [.40–41] XL. De pueris, qui deferentes ad aegrotantem ficus non degustatis eisdem fame in heremo defecerunt. XLI. Sententia abbatis Macari de obseruantia monachi uel tamquam diutissime uicturi uel tamquam cotidie morituri. BOOK 5 [5.1.1] Quintus nobis iuuante deo liber iste procuditur. nam post quattuor libellos, qui super institutis monasteriorum digesti sunt, nunc arripere conluctationem aduersus octo principalia uitia uestris orationibus domino confortante disponimus, id est primum gastrimargiae, quae interpretatur gulae concupiscentia, secundum fornicationis, tertium filargyriae, quod intellegitur auaritia, uel ut proprius exprimatur, amor pecuniae, quartum irae, quintum tristitiae, sextum acediae, quod est anxietas siue taedium cordis, septimum cenodoxiae, quod sonat uana seu inanis gloria, octauum superbiae. quem ineuntes agonem tuis precibus, o beatissime papa Castor, nunc inpensius indigemus, ut primum naturas eorum tam minutas, tam occultas tamque obscuras inuestigare condigne, deinde causas eorundem sufficienter exponere, tertio ut idonee curationes eorum ac remedia possimus inferre. [5.2.1–2] Quarum passionum causae quemadmodum, cum patefactae fuerint traditionibus seniorum, ab omnibus protinus agnoscuntur, ita priusquam reuelentur, cum ab ipsis uniuersi uastemur et in cunctis hominibus inmorentur, ab omnibus ignorantur. uerum eas ita nos aliquatenus explicare posse confidimus, si intercessionibus uestris ad nos quoque ille qui per Esaiam prolatus est sermo domini dirigatur: ego ante te ibo: et potentes terrae humiliabo: portas aereas conteram, et uectes ferreos confringam. et aperiam tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut nos quoque uerbum dei praecedens primum terrae nostrae potentes humiliet, id est has easdem quas expugnare cupimus noxias passiones dominationem sibi ac tyrannidem saeuissimam in nostro mortali corpore uindicantes, easque faciat indagini nostrae atque expositioni subcumbere, et ita nos ignorationis portas effringens ac uitiorum uectes excludentium nos a uera scientia conterens ad secretorum nostrorum arcana perducat ac secundum apostolum inluminatis nobis reuelet ea quae sunt abscondita tenebrarum et manifestet consilia cordium [5.2.8–5.3.1] ut sic ad taetras uitiorum tenebras purissimis oculis animae penetrantes patefacere eas ac producere possimus ad lucem, causasque earum atque naturas his, qui uel caruerunt eis uel adhuc obligati sunt, pandere ualeamus, et ita secundum prophetam transeuntes per ignem uitiorum dirissime nostras exurentium mentes confestim per aquas quoque uirtutum extinguentium scilicet ea transire possimus inlaesi, ac spiritalibus remediis adrorati ad refrigerium perfectionis puritate cordis mereamur educi. Itaque primum nobis ineundum certamen est aduersus gastrimargiam, quam diximus gulae esse concupiscentiam, et in primis de ieiuniorum modo et escarum qualitate dicturi rursus ad Aegyptiorum traditiones ac statuta recurrimus, quibus sublimiorem continentiae disciplinam et perfectam discretionis inesse rationem nullus ignorat. [5.4.1] Uetus namque est beati Antonii admirabilisque sententia, monachum, qui post coenobiale propositum fastigia nititur sublimioris perfectionis adtingere, et adprehenso discretionis examine proprio iam potens est stare iudicio atque ad arcem anachoreseos peruenire, minime debere ab uno quamuis summo uniuersa genera uirtutum expetere. alius enim scientiae floribus exornatur, alter discretionis ratione robustius communitur, alter patientiae grauitate fundatur, alius, humilitatis, alius continentiae uirtute praefertur, alius simplicitatis gratia decoratur, hic magnanimitatis, ille misericordiae, iste uigiliarum, hic taciturnitatis, iste laboris studio superuenit ceteros. [5.4.2] et idcirco monachum spiritalia mella condere cupientem uelut apem prudentissimam debere unamquamque uirtutem ab his qui eam familiarius possident deflorare et in sui pectoris uase diligenter recondere nec quid minus aliquis habeat discutere, sed hoc tantum quid uirtutis possideat contemplari studioseque decerpere (cunctas namque si ab uno uolumus mutuari, aut difficile aut certe numquam idonea ad imitandum nobis exempla poterunt repperiri), quia, licet necdum Christum omnia factum secundum apostolum uideamus ia omnibus, tamen hoc modo possumus eum, id est per partes in omnibus inuenire. de ipso enim dicitur: qui factus est nobis ex deo sapientia, iustitia, sanctitas et redemptio. [5.4.3] dum ergo m alio saplenua, in alio iustitia, in alio sanctitas, in alio mansuetudo, in alio castitas, in alio humilitas repperitur, membratim Christus per unumquemque nunc sanctorum diuisus est. concurrentibus uero uniuersis in unitatem fidei ac uirtutis redditur in uirum perfectum, plenitudinem sui corporis in singulorum membrorum conpage ac proprietate perficiens. donec ergo ueniat illud tempus quo sit deus omnia in omnibus, in praesenti potest hoc quo diximus modo, id. est per partes uirtutum esse in omnibus deus, licet nondum plenitudine earum omnia sit in omnibus, quia licet unus religionis nostrae sit finis, professiones tamen diuersae quibus ad deum tenditur, sicut in conlationibus seniorum plenius disputandum est. [5.4.4–5.5.1] ideoque discretionis et continentiae forma ab his est nobis peculiarius expetenda, a quibus uirtutes has per gratiam spiritus sancti uberius uidemus effluere, non quod ullus quae in multos diuisa sunt solus possit adquirere, sed ut in his bonis, quorum capaces esse possumus, ad eorum nos imitationem qui ea specialius obtinuere tendamus. Itaque super ieiuniorum modo haud facile potest uniformis regula custodiri, quia nec robur unum cunctis corporibus inest nec sicut ceterae uirtutes animi solius rigore patrantur. et idcirco quia non in sola fortitudine mentis consistunt (cam corporis enim possibilitate participant), talem super his definitionem traditam nobis accepimus, diuersum quidem esse refectionis tempus et modum et qualitatem pro inpari scilicet corporum statu uel aetate uel sexu, unam tamen esse omnibus pro continentia mentis et animi uirtute castigationis regulam. [5.5.2] neque enim cunctis possibile est ebdomadibus protelare ieiunia, sed ne triduana quidem uel biduana inedia refectionem cibi differre. multis quippe aegritudine et maxime senio iam defessis ne usque occasum quidem solis ieiunium sine laboris adflictione toleratur. non omnibus infusorum leguminum esus conuenit eneruatus nec cunctis purorum holerum habilis est parsimonia nec uniuersis sicci panis refectio castigata conceditur. alius quantitate duarum librarum saturitatem non sentit, alius librae unius siue unciarum sex edulio praegrauatur. attamen unus in omnibus his continentiae finis est, ne quis iuxta mensuram capacitatis suae saturitatis oneretur ingluuie. non enim qualitas sola, sed etiam quantitas escarum aciem cordis obtundit ac mente cum carne pariter inpinguata noxium uitiorum fomitem igneumque succendit. [5.6.1] Quibuslibet escis refectus uenter seminaria luxuriae parit nec praeualet mens discretionum gubernacula. moderari ciborum pondere praefocata.. non sola crapula uini mentem inebriare consueuit: cunctarum escarum nimietas uacillantem eam ac nutabundam reddit omnique integritatis ac puritatis contemplatione despoliat. Sodomitis causa subuersionis atque luxuriae non uini crapula, sed saturitas extitit panis. audi dominum per prophetam Hierusalem increpantem: quid enim peccaui ? tua Sodoma, nisi quia panem suum in saturitat et abundantia. comedeba.t? et quia per saturitatem panis inextinguibili carnis fuerant ardore succensi, iudicio dei caelitus igne sulphureo concremantur. quodsi illos sola nimietas panis a ? tam praeruptum flagitiorum praecipitium uitio satietatis inpegit quid censendum de his qui uegeto corpore perceptionem carnium ac uini inmoderata libertate praesumunt, non quantum expeti ? inbecillitas, sed quantum animi libido suggesserit usurpantes. [5.7.1] Infirmitas carnis ad puritatem cordis non officit, si haec modo quae fragilitas, non quae uoluptas exigit usurpentur. facilius uidimus uiros qui ab escis corpulentioribus omnimodis!? temperarent, quam moderate usos pro necessitate concessis, qui totum sibi pro amore continentiae denegarent, quam qui eas sub infirmitatis occasione sumentes mensuram sufficientiae custodirent. habet etiam corporis inbecillitas suae continentia ? palmam, dummodo escis defectioni carnis indultis adhuc indigentem se refectione defraudet tantumque esus indulgeat. quantum sufficere ad uiuendi usum temperantiae discretio rigida iudicarit, non quantum desiderii adpetitus exposcit. esculentiores cibi ut procurant corpori sanitatem, ita castitatis non adimunt puritatem, si cum moderatione sumantur. quidquid enim fortitudinis esu eorum percipitur, aegritudinis labore ac defectione consumitur. quamobrem ut nulli statui uirtus parsimoniae adimitur, ita ne integritatis quidem consummatio denegatur. [5.8.1] Uerissima est itaque patrum probatissimaque sententia, ieiuniorum et continentiae modum in mensura parcitatis tantum et castigatione consistere, et hunc esse perfectae uirtutis in commune omnibus finem, ut escis, quas sumere sustentandi corporis necessitate conpellimur, adhuc in adpetitu earum positi temperemus. quamuis enim quis corpore sit infirmus, perfectam uirtutem aequamque robustis ac sanis in omnibus possidebit, si desideria, quae fragilitas carnis non exigit, mentis rigore castiget. apostolus inquit: et carnis curam ne feceritis in desideriis. non ergo curam eius omnimodis interdixit, sed ut in desideriis fieret denegauit. uoluptuosam ademit diligentiam carnis, gubernationem uitae necessariam non exclusit: illud ne indulgentia carnis ad desideriorum occupationes noxias deuoluamur, hoc uero De corruptum nostro uitio corpus spiritales ac necessarias functiones explere non possit. [5.9.1] Summa igitur continentiae non sola temporis ratione nec escarum qualitate tantummodo, sed ante omnia conscientiae iudicio colligenda est. tantum enim debet unusquisque sibi frugalitatis indicere, quantum corporeae obluctationis pugna deposcit. utilis quidem et omnimodis obseruanda canonica ieiuniorum custodia: sed nisi hanc frugi fuerit ciborum refectio subsecuta, ad integritatis calcem non poterit perueniri. longorum namque ieiuniorum inedia saturitate corporis subsequente lassitudinem potius temporalem quam puritatem castitatis ad-quirit. integritas mentis uentris cohaeret inediae, non habet perpetuae castimoniae puritatem, quisque non iugem temperantiae aequalitatem tenere contentus est. quamuis districta ieiunia succedente superflua remissione uacuantur et in gastri ? uitium protinus conlabuntur. melior est rationabilis cum moderatione cotidiana refectio quam per interualla arduum longumque ieiunium. nouit inmoderata inedia non modo mentis labefactare constantiam, sed etiam orationum efficaciam reddere lassitudine corporis eneruatam. [5.10.1] Ad integritatem mentis et corporis conseruandam abstinentia ciborum sola non sufficit, nisi fuerint ceterae quoque uirtutes animae coniugatae. humilitas igitur primitus oboedientiae uirtute et operis contritione corporisque fatigatione discenda est. pecuniarum non solum uitanda possessio, sed etiam desiderium earum radicitus exstripandum, non enim eas sufficit non haberi, quod plerumque solet etiam ex necessitate descendere, sed ne ipsam quidem, si forte oblatae fuerint, habendi recipere uoluntatem. irae conterendus est furor, tristitiae superanda deiectio, cenodoxia, id est uana gloria contemnenda. superbiae calcandus est fastus, mentis quoque ipsius instabiles uagique discursus adsidua dei memoria refrenandi, totiensque nobis est ad contemplationem dei lubrica cordis euagatio reducenda, quotiens subtilis hostis ab hoc intuitu mentem captiuare pertemptans recessibus nostri cordis inrepserit. [5.11.1] Inpossibile namque est extingui ignita corporis incentiua, priusquam ceterorum quoque principalium uitiorum fomites radicitus excidantur: de quibus singillatim distinctis libellis suo loco donante domino disseremus. nunc propositum nobis est de gastrimargia, id est gulae concupiscentia, contra quam nobis primus conflictus est, disputare. numquam igitur poterit ardentis concupiscentiae stimulos inhibere, quisque desideria gulae refrenare non quiuerit. interioris hominis castitas uirtutis huius consummatione discernitur. numquam enim robustioribus aemulis conluctari posse confides eum, quem in leuiori conflictu conspexeris ab infirmioribus paruisque superari. cunctarum namque uirtutum una natura est, licet in multas diuidi species et uocabula uideatur: sicut auri quoque una substantia est, licet per multa uariaque monilium genera pro artificum uideatur ingenio ac uoluntate distincta. itaque nullam perfecte possidere probabitur, quisque elisus in earum parte dinoscitur. [5.11.2] quo enim modo flagrantes aestus concupiscentiae, qui non sola instigatione corporis, sed etiam mentis uitio succenduntur, extinxisse credendus est, qui aculeos irae cordis solius intemperantia prorumpentes mitigare non potuit? aut quonam modo putandus est carnis animaeque lasciuientes stimulos retudisse, qui superbiae uitium simplex non quiuit euincere? aut quemadmodum credendus est insertam carni luxuriam conculcasse, qui pecuniarum concupiscentiam forinsecus sitam atque alienam a nostra substantia non ualuit abdicare? qua autem ratione bellum carnis et animae triumphabit, qui idoneus non fuit morbum curare tristitiae? quantalibet urbs sublimitate murorum et clausarum portarum firmitate muniatur, posterae unius quam [?]is paruissimae protarum uastabitur. quid enim differt utrum per excelsa moenia et ampla portarum spatia, an per angusti cuniculi latibula perniciosus hostis penetralibus ciuitatis inrepat?? . [5.12.1] Qui in agone contendit, non coronatur nisilegitime time certauerit qui naturales adpetitus carnis optat extinguere, extra naturam uitia conlocata primitus superare festinet. si enim apostolicae sententiae uim uolumus experiri, quae sint agonis mundani leges ac disciplina, primitus debemus agnoscere, ut ita demum harum conparatione scire possimus, quid nos in spiritali agone certantes beatus apostolus hoc exemplo uoluerit edocere. in illis enim certaminibus, quae secundum eundem apostolum corruptibilem coronam uincentibus parant, mos iste seruatur, ut is, qui se ad gloriosam coronam et inmunitatis priuilegio decoratam praeparare contendit et perfecta cupit agonis sudare certamina, prius in Olympiacis ac Pythiis certaminibus indolem suae iuuentatis ac rudimentorum robur ostentet in his siquidem iuniores, qui has disciplinas cupiunt profiteri, utrum mereantur uel debeant ad eas admitti, tam eius qui istis certaminibus praesidet quam totius populi iudicio conprobantur. [5.12.2] cumque diligenter examinatus quis primum repertus fuerit nulla uitae respersus infamia, deinde non seruitutis iugo ignobilis et ob hoc indignus disciplina hac uel congressu eorum qui hanc profitentur fuerit iudicatus, tertio si artis, si fortitudinis digna praeferat documenta et iunioribus coaeuisque decertans peritiam pariter ac uirtutem suae demonstrauerit iuuentatis, ac proficiens de epheborum luctamine perfectis iam uiris et experientia longa probatis congredi permissus fuerit praesidentis examine, seque non solum parem uirtutis eorum adsidua conluctatione probauerit, uerum etiam frequenter inter hos quoque uictoriae palmam fuerit consecutus, tunc demum ad agonis praeclara certamina merebitur peruenire, in quibus non nisi uictoribus tantum et his qui multarum coronarum stipendiis decorati sunt facultas decertandi conceditur. si intellexmus carnalis agonis exemplum, spiritalis quoque certaminis quae disciplina uel ordo sit conparatione huius debemus agnoscere. [5.13.1] Oportet nos quoque primum libertatem nostram carnis subiectione monstrare. a quo enim quis uincitur, eius et seruus est, et: omnis qui facit peccatum seruus est peccati. cumque nos nulla concupiscentiae turpis respersos infamia examen certamini praesidentis inuenerit nec fuerimus ab eo ut serui carnis et ignobiles indignique Olympiacis uitiorum conluctationibus iudicati, tunc poterimus contra coaeuos nostros, id est concupiscentias carnis et motus ac perturbationes animae inire certamen. inpossibile enim est saturum uentrem pugnas interioris hominis experiri nec bellis robustioribus adtemptari dignum est eum, qui potest deici leuiore conflictu. [5.14.1] Prima ergo nobis est gulae calcanda concupiscentia et eo usque extenuanda. mens non solum ieiuniis, uerum etiam uigiliis, lectione quoque et crebra conpunctione cordis, in quibus se forsitan uel inlusam uel uictam reminiscitur, ingemescens nunc horrore uitiorum, nunc desiderio perfectionis et integritatis accensa, donec eiusmodi curis ac meditationibus occupata pariter ac possessa ipsius cibi refectionem non tam iucunditati concessam quam oneris uice sibi inpositam recognoscat, magisque\team necessariam\tcorpori quam desiderabilem animae sentiat\tadtributam. [5.14.2–3] quo\tstudio mentis et iugi conpunctione detenti\tlasciuiam carnis,\tquae fotu escarum uehementius in ?,\t et aculeos eius noxios retundemus, atque ita fornacem corporis nostri, quae rege Babylonio occasiones peccatorum et uitia nobis iugiter subministrante succenditur, quibus naph? et picis uice acrius exuramur, ubertate lacrimarum et fletu cordis poterimus extinguere, donec dei gratia, spiritu roris sui in cordibus nostris insibilante, aestus carnalis concupiscentiae penitus ualeant consopiri. haec est igitur nobis prima contentio, haec nostra uelut in Olympiacis certaminibus prima probatio, gulae uentrisque concupiscentiam desiderio perfectionis extinguere.\tob quod ciborum\tnon solum superfluus adpetitus uirtutum\t contemplatione calcandus, sed etiam ipsi naturae necessarius, tamquam castitati contrarius, non sine cordis anxietate sumendus est. et ita demum uitae nostrae instituendus est cursus, ut nullum magis sit tempus, quo sentiamus nos a spiritalibus studiis auocari, quam quo descendere ad necessariam 4 corporis curam eius fragilitate conpellimur. cumque ad hanc necessitate submittimur, usui potius uitae quam mentis desiderio famulantes quantocius ab ea, uelut a salutaribus nos studiis retrahente, subtrahi festinemus, nequaquam enim poterimus escarum praesentium spernere uoluptates, nisi mens contemplationi diuinae defixa amore uirtutum potius et pulchritudine caelestium delectetur. et ita quis uelut caduca despiciet uniuersa praesentia, cum ad ea quae inmobilia sunt et aeterna inseparabiliter defixerit. mentis obtutum, adhuc in carne positus futurae conmorationis beatitudinem iam corde contemplans. [5.15.1–5.16.1] Uelut si quis inmania uirtutum praemia in sublimi quibusdam paruis indiciis designata perspicacissimis oculorum obtutibus cum teli directione tendentibus ferire festinet, sciens inmensam gloriae palmam et remunerationis praemia in eorum confixione consistere, oculorum aciem ab omni intuitu auertens illuc dirigat necesse est, ubi summam remunerationis et praemii perspicit conlocatam, amissurus procul dubio peritiae palmam et remunerationem uirtutis, si quantulumcumque contemplationis eius acies deuiarit. Itaque uentris et gulae concupiscentia hoc intuitu superata nec serui carnis nec infames uitiorum nota pronuntiati uelut in Olympiacis disciplinis iudicabimur superiorum quoque certaminum digni esse conflictu, praemissisque huiuscemodi documentis spiritalibus quoque nequitiis congredi posse credemur, quae non nisi uictoribus tantum et his, qui merentur in spiritali agone contendere, concertare dignantur. illud enim est cunctorum luctaminum uelut quoddam solidissimum fundamentum, ut primitus carnalium desideriorum incentiua perimantur. nam nullus carne propria non deuicta legitime decertare poterit, et qui legitime non decertat, sine dubio nec in agone confligere nec coronae gloriam uictoriae gratia poterit promereri. [5.16.2] quodsi hoc fuerimus superati certamine, uelut serui carnalis concupiscentiae conprobati et per hoc nec libertatis nec roboris insignia praeferentes a spiritalium congressionum conflictu ut indigni seruique non sine confusionis nota protinus repellemur (omnis enim qui facit peccatum seruus est peccati), diceturque nobis perbeatum apostolum cum his, inter quos fornicatio nominatur: temptatio uos non adprehendit nisi humana. non enim merebimur mentis robore non quaesito grauiores pugnas nequitiarum caelestium experiri, qui carnem fragilem resistentem spiritui nostro subiugare non quiuimus. quod apostoli testimonium non intellegentes quidam posuerunt pro indicatiuo optatiuum modum, id est: temptatio uos non adprehendat nisi humana, quod ab ipso dici manifestum est non optantis, sed pronuntiantis uel exprobrantis affectu. [5.17.1] Uis audire uerum athletam Christi legitimo agonis iure certantem? ego, inquit, sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. uides ut in semet ipso, id est in carne sua conluctationum summam uelut in base quadam firmissima statuerit et prouentum pugnae in sola castigatione carnis et subiectione sui corporis conlocarit? ego itaque sic curro non quasi in incertum. [5.17.2] non currit in incertum, quia caelestem Hierusalem conspiciens defixum habet, quo sibi cordis sui indeflexibilis sit dirigenda pernicitas. non currit in incertum, quia obliuiscens posteriora ad ea quae in priora sunt extendit se, ad destinatum persequens, ad brauium supernae uocationis dei in Christo Iesu. quo semper dirigens suae mentis obtutum et ad eum omni cordis properatione festinans cum fiducia proclamabat: bonum agonem certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. et quia se nouerat post odorem unguentorum Christi praepeti conscientiae deuotione infatigabiliter cucurrisse et spiritalis agonis certamen carnis castigatione uicisse, cum fiducia infert et dicit: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illa die, iustus iudex. [5.17.3] et ut nobis quoque similem spem retributionis aperiret, si in agone cursus istius imitari eum uelimus, adiecit: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius, participes nos coronae suae in die iudicii fore pronuntians, si diligentes aduentum Christi, non illum tantum, qui etiam nolentibus apparebit, sed etiam hunc, qui cotidie in sanctis commeat animabus, uictoriam certaminis castigatione corporis adquiramus. de quo aduentu dominus in euangelio: ego, inquit, et pater meus ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus, et iterum: ecce sto ad ostium et pulso: si quis audierit uocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum. [5.18.1] Nec tamen agonem cursus tantummodo se consummasse describit, cum dicit: sic curro non quasi in incertum (quod specialiter refertur ad intentionem mentis et feruorem spiritus sui, quo toto Christum sequebatur ardore, cum sponsa decantans: post te in odorem unguentorum tuorum currimus, et iterum: adhaesit anima mea post te), sed etiam aliud conluctationis genus se uicisse testatur dicens: sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, quod proprie ad continentiae dolores et corporale ieiunium atque adflictionem carnis pertinet, per hanc se pugilem quendam strenuum suae carnis esse describens nec in uanum aduersus eam ictus continentiae exercuisse designans, sed triumphum pugnae mortificatione sui corporis adquisisse: quo uerberibus continentiae castigato et ieiuniorum caestibus eliso uictori spiritui inmortalitatis coronam et incorruptionis contulit palmam. [5.18.2] uides legitimum conluctationis ordinem et spiritalium certaminum contemplaris euentum, quemadmodum athleta Christi adeptus de rebellatrice carne uictoriam subiecta illa quodammodo pedibus suis ut sublimis triumphator inuehitur. et idcirco non currit in incertum, quia confidebat urbem sanctam Hierusalem caelestem se protinus ingressurum. sic pugnat, ieiuniis scilicet et adflictione carnali, non quasi aerem uerberans, id est in uanum ictus continentiae porrigens, per quos non aerem uacuum, sed illos spiritus qui in eo uersantur castigatione sui corporis uerberabat. qui enim dicit non quasi aerem uerberans, ostendit se, tametsi non aerem uacuum et inanem, aliquos tamen in aere uerberare. et quia haec certaminum genera superarat et ditatus multarum coronarum stipendiis incedebat, non inmerito robustiorum incipit hostium subire luctamina, ac prioribus aemulis triumphatis cum fiducia proclamat et dicit: iam non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. [5.19.1–2] Athletae Christi in corpore commoranti numquam defit conluctationum palma, sed quanto magis triumphorum successibus creuerit, tanto ei etiam conluctationum robustior ordo succedit. subiugata etenim carne atque deuicta quantae aduersariorum cohortes, quanta hostium agmina aduersus uictorem militem Christi triumphis eius instigata consurgunt, scilicet ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat obliuisci conluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur. itaque si ad hos triumphorum gradus cupimus crescente uirtute conscendere, eodem quoque nos ordine oportet proeliorum inire certamina et primum cum apostolo dicere: sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et seruituti subicio, ut hoc conflictu superato rursum dicere cum eo possimus: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum rum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. aliter enim congredi illis nullo modo poterimus, nec spiritales pugnas merebimur experiri carnali deiecti conflictu et conluctatione uentris elisi, meritoque nobis ab apostolo cum exprobratione dicetur: temptatio uos non adpre-hendit nisi humana. [5.20.1] Igitur monachus ad pugnas interiorum certaminum cupiens peruenire hanc in primis cautionem sibimet indicat, ut non potus quicquam, non esus ulla oblectatione deuictus ante l stationem legitimam communemque refectionis horam extra mensam percipere sibimet prorsus indulgeat, sed ne refectione quidem transacta ex his praesumere sibi quantulumcumque permittat, similiter quoque canonicum somni tempus mensuramque custodiat. eodem namque studio istae sunt mentis amputandae lasciuiae, quo meretricationis uitium desecandum. qui enim gulae superfluos adpetitus inhibere non potuit, quomodo aestus carnalis concupiscentiae ualebit extinguere? et qui non quiuit passiones in propatulo sitas paruasque conpescere, quemadmodum occultas nulloque hominum teste prurientes moderatrice discretione poterit debellare? et idcirco per singulos motus et in quolibet desiderio robur animae conprobatur: quae si in minimis apertisque cupiditatibus superatur, quid in maximis ac fortioribus occultisque sustineat, unicuique sua. conscientia testis est. [5.21.1] Non enim nobis est aduersarius extrinsecus formidandus: in nobismet ipsis hostis inclusus est, intestinum nobis cotidie geritur bellum. deuicto eo omnia quae forinsecus sunt reddentur infirma ac militi Christi uniuersa pacata erunt et subdita. non habebimus aduersarium nobis extrinsecus metuendum, si ea quae intra nos sunt spiritui deuicta subdantur, nec solum nobis istud ieiunium uisibilium ciborum ad perfectionem cordis et corporis puritatem sufficere posse credamus, nisi fuerit huic animae quoque ieiunium copulatum. [5.21.2–3] habet namque et illa suos noxios cibos, quibus inpinguata etiam sine escarum abundantia ad luxuriae praerupta deuoluitur. detractatio cibus est eius, et quidem persuauis. ira etiam cibus est eius, licet minime lenis, ad horam tamen infelici eam esu pascens ac pariter letali sapore prosternens. inuidia cibus est mentis, uirulentis eam sucis corrumpens et prosperitate alieni successus iugiter miseram excruciare non desinens. cenodoxia, id est uana gloria., cibus est eius, qui delectabili eam esca permulcet ad tempus, post uero uacuam omnique uirtute spoliatam reddit ac nudam, cunctis eam spiritalibus fructibus sterilem inanemque dimittens, ita ut non solum inmanium laborum faciat merita deperire, uerum etiam supplicia maiora conquirat. omnis concupiscentia et peruagatio cordis instabilis pastus quidam est animae, nonis escis eam nutriens, expertem uero caelestis panis ac solidi cibi in posterum derelinquens. [5.21.4–5] ab his itaque, quanta nobis est uirtus, sacratissimo ieiunio continentes utilem ^ habebimus commodamque obseruantiam ieiunii corporalis. labor enim carnalis spiritus contritioni coniunctus acceptissimum deo sacrificium dignumque sanctitatis habitaculum puris mundisque recessibus exhibebit ceterum si corporaliter ieiunantes perniciosissimis animae uitiis inplicemur, nihil nobis proderit carnalis adflictio pretiosiore parte pollutis, per eam scilicet substantiam delinquentibus nobis, qua efficimur habitaculum spiritus sancti. non enim tam corruptibilis caro quam cor mundum habitaculum deo templumque spiritus sancti perficitur. oportet ergo exteriore homine ieiunante interiorem quoque similiter cibis noxiis temperare, quem praecipue exhiberi mundum deo, ut hospitem in se Christum recipere mereatur, beatus apostolus monet his uerbis: in interiorem, inquiens, hominem habitare- I tare Christum per fidem in cordibus uestris. [5.22.1] Nouerimus itaque nos idcirco laborem continentiae corporalis inpendere, ut ad puritatem cordis hoc possimus ie-iunio peruenire. ceterum labor nobis inpenditur in cassam, si hunc quidem contemplatione finis infatigabiliter sustentemus, finem uero, propter quem tolerauimus adtlictiones tantas, obtinere nequeamus, meliusque fuit interdictis escis animae temperasse quam uoluntariis minusque noxiis corporaliter ieiunasse. in his enim simplex et innoxia creaturae dei perceptio est, nihil per semet ipsam habens peccati, in illo uero primitus fratrum perniciosa deuoratio, de qua dicitur: noli diligere detrahere, ne ceris ?, et de ira atque inuidia beatus Iob: etenim stultum interficit iracundia, et paruulum occidit inuidia. simulque notandum, quod qui irascitur stultus, et qui inuidet paruulus iudicetur. ille namque non inmerito stultus pronuntiatur, uoluntarie sibi mortem hae stimulis incitatus inducens, et hic, dum liuet, paruulum minoremque se probat, dum enim inuidet, testatur maiorem esse eum, cuius prosperitate cruciatur. [5.23.1] Igitur eligendus est cibus non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet minusque succendat, uerum etiam qui ad parandum sit facilis et quem ad coemendum oportuniorem uilioris pretii conpendium praestet quique sit con-uersationi fratrum usuique communis, triplex enim natm a est gastrimargiae, una quae canonicam refectionis horam praeueniri conpellit, alia quae tantummodo uentris ingluuie et saturitate quarumlibet gaudet escarum, tertia quae accuratioribus epulis et esculentioribus oblectatur. ideoque aduersus eam necesse est monachum obseruantiam triplicem custodire, id est ut primum legitimum tempus absolutionis expectet, deinde ut castigatis, tertio ut qualibuscumque escis uilioribusque contentus sit. [5.23.2] quidquid autem extra consuetudinem praesumitur usumque communem, ut uanitatis et gloriae atque ostentationis morbo pollutum antiquissima patrum traditio notat. nec quemquam ex his, quos merito scientiae ac discretionis enituisse peruidimus uel quos ad imitandum gratia Christi uelut splendidissima luminaria omnibus praelocauit, esu panis, qui apud eos uilis habetur* ac facilis, abstinuisse cognouimus, nec eorum quempiam, qui hanc regulam declinantes praetermisso panis usu leguminum uel holerum seu pomorum refectionem sectati sunt, inter probatissimos habitum aliquando conspeximus, sed ne discretionis quidem aut scientiae gratiam consecutum. [5.23.3] non solum enim ceteris inusitatas escas expetere monachum non debere decernunt, ne uidelicet cursus eius uelut in propatulo cunctis expositus inanis factus ac uacuus cenodoxiae morbo depereat, sed nc ipsam quidem ieiuniorum castigationem communem cuiquam facile patefieri oportere pronuntiant, uerum quantum fieri potest contegi pariter et abscondi. aduentantibus autem fratribus magis humanitatis ac dilectionis offerri debere uirtutem, quam continentiae districtionem et cotidiani propositi rigorem manifestari probabilius censuerunt, nec quid uoluntas utilitasque nostra seu desiderii ardor exposcat adtendere, sed quod aduenientis requies uel infirmitas exigit praeponere et gratanter inplere. [5.24.1] Cum de Syriae partibus seniorum scita discere cupientes Aegypti prouinciam petissemus ibique tanta cordis alacritate nos suscipi miraremur. ut nulla prorsus, sicut fueramus in Palaestinae monasteriis instituti, usque ad praestitutam ieiunii horam refectionis regula seruaretur, sed absque legitimis quartae sextaeque feriae, quocumque perrexissemus, cotidiana, statio solueretur, quidam seniorum percontantibus nobis, cur ita indifferenter apud eos praeterirentur cotidiana ieiunia, respondit: ieiunium semper est mecum, uos autem continuo dimissurus mecum iugiter tenere non potero. et ieiunium, licet utile sit ac necessarium, tamen uoluntarii muneris est ablatio,I opus autem caritatis inpleri exigit praecepti necessitas. itaque suscipiens in uobis Christum reficere eum debeo, deducens autem nos humanitatem eius obtentu praebitam districtiore ieiunio in memet potero conpensare. non enim possunt filii sponsi ieiunare, donec cum illis est sponsus: cum autem discesserit, tunc licito ieiunabunt. [5.25.1–5.26.1] Quidam seniorum, cum reficientem me ut adhuc paululum quid ederem hortaretur, iamque me dixissem non posse, respondit: ego iam sexies diuersis aduenientibus fratribus mensam posui hortansque singulos cum omnibus cibum sumpsi, et adhuc esurio, et tu primitus nunc reficiens iam te dicis non posse? Uidimus alium in solitudine commorantem, qui numquam se soli sibi cibum indulsisse testatus est, sed etiam si per totos quinque dies ad eius cellam nullus e fratribus aduenisset, refectionem iugiter distulisse, donec sabbatorum uel dominico die deuotae congregationis obtentu procedens ad ecclesiam peregrinorum quempiam repperisset, quem exinde reducens ad cellam consorte eo refect.ionem corpori non tam suae necessitatis obtentu quam humanitatis gratia causaque fratris adsumeret. itaque ut norunt aduentu fratrum indifferenter soluere cotidiana ieiunia, ita discedentibus eis refectionem ob illos indultam continentia maiore conpensant, perceptionem cibi paruissimi acriore castigatione nec sola panis, sed etiam somni ipsius deminutione durius exigentes. [5.27.1–5.28.1] Apud senem Paesium in heremo uastissima commorantem cum senex Iohannes magno coenobio ac multitudini fratrum praepositus aduenisset, et ab eodem uelut antiquissimo sodali perquireret, quidnam per omnes quadraginta annos, quibus ab eodem separatus in solitudine minime a fratribus interpellatus est, egisset, numquam me sol, ait, reficientem uidit. et ille, nec me, inquit, iratum. Eundem senem cum alacrem tamquam ad propria transmigrantem in extremo iam anhelitu positum anxii fratres circumuallantes suppliciter precarentur, ut aliquod eis memoriale mandatum uelut hereditarium quoddam legatum relinqueret, per quod possent ad perfectionis culmen praecepti conpendio facilius peruenire, ingemescens ille: numquam, ait, meam feci uoluntatem nec quemquam docui quod prius ipse non feci. [5.29.1–5.30.1] Uidimus senem Macheten nomine a turbis fratrum eminus commorantem hanc a domino gratiam diuturnis precibus inpetrasse, ut, quotquot diebus ac noctibus agitaretur conlatio spiritalis, numquam somni torpore penitus laxaretur. si quis uero detractationis uerbum seu otiosum temptasset inferre, in somnum protinus concidebat, ac ne usque ad aurium 1 quidem eius pollutionem uirus obloquii poterat peruenire. Hic idem senex cum institueret nos neminem diiudicare debere, intulit tria fuisse in quibus discusserit uel reprehenderit fratres, quod scilicet uuam sibi nonnulli paterentur abscidi, quod haberent in cellulis sagum, quod oleum benedicentes exposcentibus saecularibus darent, et haec omnia se incurrisse dicebat. nam aegritudinem uuae contrahens tamdiu, inquit, eius languore distabui, donec tam doloris necessitate quam seniorum omnium adhorta-tione conpulsus abscidi eam permitterem. [5.30.2] cuius etiam infirmitatis obtentu sagum quoque habere coactus sum. oleum etiam benedicere ac supplicantibus dare, quod prae omnibus execrabar, utpote iudicans illud ex magna cordis praesumptione descendere, circumdantibus me repente saecularibus multis ita constrictus sum, ut alias eos euadere nullatenus possem, nisi a me summa ui et obtestationibus extorsissent, ut oblato ab eis uasculo manum meam inpresso crucis signaculo superponerem: itaque se credentes benedictionis oleum consecutos tandem me aliquando relaxarunt. [5.30.3–4] quibus mihi manifeste conpertum est isdem causis ac uitiis monachum obligari, in quibus de aliis iudicare praesumpserit. oportet enim unumquemque semet ipsum tantummodo iudicare et circumspecte cauteque in omnibus custodire, non aliorum conuersationem uitamque discutere, secundum illud apostoli praeceptum: tu autem quid iudicas fratrem tuum? suo domino stat a.ut cadit., et: nolite iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini. praeter hanc enim quam diximus causam etiam ob hoc iudicare de aliis periculosum est, quod ignorantes uel necessitatem uel rationem, qua illi haec in quibus offendimus aut recte coram deo aut ueniabiliter agunt, inuenimur eos temere iudicasse et per hoc admittimus non leue peccatum, secus quam oportet de nostris fratribus aliquid sentientes. [5.31.1] Hic idem senex otiosarum fabularum diabolum esse fautorem ac spiritalium conlationum inpugnatorem semper exsistere his declarauit indiciis. nam cum fratribus quibusdam de rebus necessariis ac spiritalibus disputaret, eosque uideret Lethaeo quodam sopore demergi nec posse ab oculis suis pondus somni depellere, otiosam repente fabulam introduxit. ad cuius oblectationem cum eos euigilasse confestim atque erectas aures suas habere uidisset, ingemescens ait: nunc usque de rebus caelestibus i Poquebamur, et omnium uestrum oculi letali dormitione deprimebantur: at cum otiosa fabula intromissa est, omnes expergefacti torporem somni dominantis excussimus. uel ex hoc «rgo perpendite, quisnam conlationis illius spiritalis fuerit inpugnator aut quis huius infructuosae atque carnalis insinuator exsistat. ille etenim esse manifestissime deprehenditur, qui malis adgaudens uel istam fouere uel illam inpugnare non desinit. [5.32.1–2] Nec minus hoc quoque opus fratris erga puritatem sui cordis intenti et erga contemplationem diuinam ualde solliciti commemorari necessarium reor. qui, cum ei post annos quindecim patris ac matris amicorumque de prouincia ponti conplures epistulae delatae fuissent, accipiens grandem fasciculum litterarum diuque apud semet ipsum uoluens: quantarum, inquit, cogitationum causa erit mihi harum lectio, quae me uel ad inane gaudium uel ad tristitias infructuosas inpellent. quot diebus horum recordatione qui scripserant intentionem pectoris mei a proposita contemplatione reuocabunt post quantum temporis digerenda est haec mentis concepta confusio quantoque labore rursus iste tranquillitatis reparandus est status, si semel animus litterarum permotus affectu eorumque recensendo sermones ac uultus, quos tanto tempore dereliquit, iterum eos reuisere ipsisque cohabitare animo ac mente coeperit interesse. quos profecto corporaliter deseruisse nihil proderit, si corde eos incipiat intueri ac memoriam, quam saeculo huic renuntians quisque uelut mortuus abdicauit, reuiuiscens eidem rursus admiserit. [5.32.3–5.33.1] haec uoluens in suo pectore non solum nullam resoluere epistulam definiuit, sed ne ipsum quidem fasciculum resignare, ne scilicet eorum qui scripserant uel nomina recensendo uel uultus recordando a spiritus sui intentione cessaret. itaque, ut eum constrictum susceperat, igni tradidit concremandum: ite, inquiens, cogitationes patriae, pariter concremamini nec me ulterius ad illa quae fugi reuocare temptetis. Uidimus etiam abbatem Theodorum, summa sanctitate et scientia praeditum non solum in actuali uita, sed etiam notitia scripturarum, quam ei non tam studium lectionis uel litteratura mundi contulerat quam sola puritas cordis, siquidem uix ipsius quoque Graecae linguae perpauca uerba uel intellegere posset uel proloqui. hic cum explanationem cuiusdam obscurissimae quaestionis inquireret, septem diebus ac noctibus in oratione infatigabilis perstitit, donec solutionem propositae quaestionis domino reuelante cognosceret. [5.34.1] Hic ergo quibusdam fratribus admirantibus tam praeclarum scientiae eius lumen et ab eodem quosdam scripturarum sensus inquirentibus ait, monachum scripturarum notitiam pertingere cupientem nequaquam debere labores suos erga commentatorum libros inpendere, sed potius omnem mentis industriam et intentionem cordis erga emundationem uitiorum carnalium detinere, quibus expulsis confestim cordis oculi sublato uelamine passionum sacramenta scripturarum naturaliter contemplarentur, siquidem nobis non, ut essent incognita uel obscura, spiritus sancti gratia promulgata sint, sed nostro uitio uelamine peccatorum cordis oculos obnubente reddantur obscura: quibus rursum naturali redditis sanitati ipsa scripturarum sanctarum lectio ad contemplationem uerae scientiae abunde etiam sola sufficiat, nec eos conmentatorum institutionibus indigere, sicut oculi isti carnales ad uidendum nullius egent doctrina, si modo fuerint a suffusione uel caligine caecitatis inmunes. ideo namque et tanta uarietas erroresque inter ipsos exorti sunt, quod plerique, minime erga purgationem mentis adhibita diligentia prosilientes ad interpretandum eas, pro pinguedine uel inmunditia sui cordis diuersa atque contraria uel fidei uel sibimet sentientes ueritatis lumen conprehendere nequiuerunt. [5.35.1] Hic idem cum inopinatus ad meam cellulam intempesta nocte uenisset, quidnam rudis? adhuc anachoreta solus agerem paterna curiositate latenter explorans, meque ilico finita uespertina sollemnitate incipientem fessum corpus iam reficere et incubantem psiathio repperisset, protrahens intimo corde suspiria meoque me uocitans nomine: quanti, inquit, o Iohannes, hora hac deo conloquuntur eumque in semet ipsis amplectuntur ac retinent: et tu fraudaris tanto lumine, inerti sopore resolutus? et quoniam nos ad huiusmodi narrationem deuM-tere patrum uirtutes et gratia prouocarunt, necessarium reor memorabile opus caritatis, quam summi uiri Archebi humanitate sumus experti, huic uolumini commendare, quo puritas continentiae operi caritatis inserta propensius enitescat pulchra uarietate distincta. etenim tunc ratum deo ieiunii munus efficitur, cum hoc fructibus caritatis fuerit consummatum. [5.36.1] Itaque cum de Palaestinae monasteriis ad oppidum Aegypti, quod Diolcos appellatur, rudes admodum uenissemus ibique plurimam turbam coenobii disciplina constrictam et optimo ordine monachorum, qui etiam primus est, institutam mirifice uideremus, alium quoque ordinem, qui excellentior habetur, id est. anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati sagacissimo corde uidere properauimus. hi namque in coenobiis primum diutissime commorantes, omnem patientiae ac discretionis regulam diligenter edocti et humilitatis pariter ac nuditatis uirtute possessa atque ad purum uitiorum uniuersitate consumpta, dirissimis daemonum proeliis congressuri penetrant heremi profunda secreta. [5.36.2] huius igitur propositi uiros conperientes citra Nili fluminis alueum commorari in loco, qui uno latere eodem flumine, alio maris uastitate circumdatus insulam reddit nullis aliis quam monachis secreta expetentibus habitabilem (nec enim cuiquam culturae aptam esse eam salsitas soli ac sterilitas patitur harenarum), ad hos, inquam, summo desiderio festinantes ultra modum sumus labores eorum, quos contemplatione uirtutum et amore solitudinis tolerant, admirati. nam ipsius aquae tanta penuria constringuntur, ut tali eam diligentia scrupuloque dispensent, quali nemo frugalissimorum speciem pretiosissimi uini conseruat et parcit. tribus namque milibus uel eo amplius eam de praedicti fluminis alueo necessariis usibus aduehunt, quod tamen interuallum harenosis diuisum montibus laboris difficultate grauissima duplicatur. [5.37.1] His igitur uisis cum imitationis eorum nos ardor accenderet praedictusque Archebius probatissimus inter eos humanitatis nos gratia ad suam cellulam pertraxisset, explorato desiderio nostro confinxit se de eodem loco uelle discedere ac nobis cellulam suam uelut exinde migraturus offerre, sese id facturum, etiamsi minime adfuissemus, adfirmans. quam rem nos et desiderio commorationis accensi et adsertionibus tanti uiri indubitatam commodantes fidem libenter amplexi cellam cum omni supellectili utensilibusque suscepimus. itaque religiosa potitus circumuentione paucis diebus, quibus construendae cellae pararet inpendia, de loco discedens, reuersus post haec aliam sibi summo labore construxit quam rursum non longo post tempore superuenientibus fratribus eodemque desiderio cupientibus ibidem commorari simili caritatis mendacio circumuentis cum uniuerso tradidit instrumento. ipse uero erga opus caritatis infatigabilis perseuerans tertiam sibi cellam, in qua commaneret, extruxit. [5.38.1] Operae pretium mihi uidetur aliud quoque eiusdem uiri caritatis opus memoriae tradere, quo nostrarum partium monachi non solum continentiae rigorem, uerum etiam sincerissimum retinere dilectionis affectum unius eiusdemque uiri instituantur exemplo. hic namque non ignobili oriundus familia \' ad monasterium, quod a praedicto oppido ferme quattuor milibus distat, mundi huius ac parentum affectione contempta a puerilibus annis aufugit. ubi ita uitae suae omnem exegit aetatem, ut numquam prorsus per totos quinquaginta annos non solum uicum, ex quo egressus est, nec fuerit ingressus nec uiderit, sed ne cuiusquam quidem feminae uel ipsius matris suae conspexerit uultum. interea pater morte praeuentus centum solidorum debitum dereliquit. cumque hic esset omni inquietudine penitus alienus, utpote qui uniuersis facultatibus paternis esset extorris, a creditoribus tamen inquietari uehementer conperit matrem. [5.38.2] tum hic ab euangelico illo rigore, quo antehac in statu prospero parentibus constitutis nec patrem se in terra norat habuisse nec matrem, pietatis consideratione mollitus ita se habere credidit matrem eique subuenire festinauit oppressae, ut nihil a proposita districtione laxaret. intra monasterii namque claustra perdurans soliti operis pensum sibimet triplicari poposcit, et ibi per totum anni spatium diebus pariter noctibusque desudans debiti modum operis sudore partum creditoribus soluens matrem omni inquietudinis iniuria liberauit, ita eruens eam debiti sarcina, ut nihil de propositi rigore piae necessitatis obtentu pateretur inminui: ita districtionem solitam custodiuit-; diuit, ut nequaquam pietatis opus maternis uisceribus denegaret, quam pro Christi caritate prius despexerat, pro eius rursum pietate cognoscens. [5.39.1–2] Cum frater nobis optime carus nomine Symeon, penitus Graeci sermonis ignarus, e partibus Italiae commeasset, quidam seniorum, erga eum utpote peregrinum caritatis opus quodam redhibitionis colore cupiens exhibere, inquirit ab eo cur otiosus sederet in cella, per hoc coniciens eum tam otii peruagatione quam penuria necessariarum rerum diutius in ea durare non posse, certus neminem posse inpugnationes solitudinis tolerare nisi eum, qui propriis manibus uictum sibimet fuerit parare contentus. quo respondente nihil se nec nosse nec praeualere ei his quae illic exercebantur a fratribus operari praeter librariam manum, si tamen ullus in Aegypti regione Latinum codicem usui esset habiturus, tum ille tandem nanctus occasionem, qua posset desideratum pietatis opus uelut debiti colore mercari, ex deo haec inuenta est, inquit, occasio: nam olim quaerebam qui apostolum Latinum hac mihi manu perscriberet. etenim habeo fratrem militiae laqueis obligatum et adprime Latinis instructum, cui de scripturis sanctis aliquid ad legendum aedificationis eius obtentu transmittere cupio. [5.39.3] itaque Symeone hanc occasionem uelut ex deo oblatam sibi gratanter suscipiente senex quoque colorem, cuius praetextu pietatis opus libere posset inplere, libentius amplexatus confestim non solum uniuersas ei necessitates sub obtentu mercedum totius anni conuexit, uerum etiam membranas et utensilia quae ad scribendum necessaria erant conportans recepit post codicem scriptum, nullis usibus uel commodis profuturum (quippe uniuersis in illa regione notitia linguae huius penitus ignaris) praeter id quod hac subtilitate sumptuque prolixiore mercatus est, quemadmodum et ille sine confusionis uerecundia merito laboris et operis sui necessaria uictus alimenta perciperet, et ipse suae munificentiae pietatem tamquam debiti necessitate conpleret: eo abundantius mercedem sibi conquirens, quo ambitu maiore peregrino fratri non solum uictus necessaria, uerum etiam operis instrumenta et operandi occasionem pariter contulisset. [5.40.1] Sed quoniam in loco, ubi de ieiuniorum et continentiae rigore dicere aliquid proposuimus, adfectio et opera caritatis uidentur admixta, rursum ad propositum reuertentes quoddam puerorum aetate, non sensu, factum memorabile opusculo huic inseremus. nam cum ultra omnem admirationem ficus quidam de Mareotae Libyae partibus uelut rem ante in loco non uisam abbati Iohanni oeconomo in heremo Sciti detulisset, qui dispensationem ipsius ecclesiae temporibus beati Pafnutii presbyteri ab eodem sibi creditam gubernabat, hic confestim eas ad senem quendam, qui in interioribus deserti mala ualitudine laborabat, per duos adulescentulos misit: siquidem decem et octo milibus longe ab ecclesia commanebat. [5.40.2–3] qui pomis acceptis cum ad praedicti senis tenderent cellam, quod ibi perfacile solet etiam senioribus euenire, infusa repente densissima nebula tramitem recti itineris perdiderunt. cumque tota die ac nocte discurrentes per auiam heremi uastitatem nequaquam potuissent aegrotantis cellulam repperire, tam itineris lassitudine quam inedia sitique confecti fixis genibus in orationis officio spiritum domino reddiderunt. qui post haec uestigiorum suorum indiciis diutissime perquisiti, quae in locis illis harenosis tamquam niuibus inpressa signantur, donec ea uel leui uentorum flatu tenuis harena discurrens rursus operiat, inuenti sunt ficus intactas ut acceperant reseruasse, eligentes scilicet animam magis quam fidem depositi prodere uitamque potius amittere temporalem quam senioris uiolare mandatum. [5.41.1] Adhuc unum beati Macari proferetur nobis salutare mandatum, quo libellum ieiuniorum et continentiae tanti uiri claudat sententia. ita inquit debere monachum ieiuniis operam dare ut centum annis in corpore commoraturum, ita motus animi refrenare et iniuriarum obliuisci tristitiasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contemnere tamquam cotidie moriturum. in illo namque utilis est prudensque discretio, aequali monachum «listrictione faciens semper incedere nec permittens sub occasione debilitati corporis de arduis ad perniciosissima praerupta deuolui, in hoc uero magnanimitas salutaris, quae ualeat non solum quae uidentur prospera mundi praesentis despicere, uerum etiam aduersis tristibusque non frangi et ea uelut parua nullaquo contemnere, illic habens defixum iugiter suae mentis intuitum, quo cotidie singulisque momentis accersiendum esse se credit. LIBER SEXTUS — DE SPIRITU FORNICATIONIS — CAPITULA [.1–8] I. De duplici pugna aduersum spiritum fornicationis. II. De principali correctione aduersus spiritum fornicationis. III. Quantum ad superandum fornicationis uitium rem edii conferat cum continentia solitudo. IIII. Quid intersit inter continentiam et castitatem, et an utraque simul semper habeantur. V. Quod inpugnatio fornicationis solo humano studio on ? possit euinci. VI. De peculiari gratia dei in munere castitatis. VII. Exemplum de agone mundiali secundum sermo ??? em apostoli. VIII. De conparatione purificationis eorum, qui in terr ?? no agone certamen habituri sunt. [.9–16] VIIII. Quantam semper cordis puritatem parare dei oculis debeamus. X. Quod sit indicium perfectae et integrae puritatis. ^ XI. Quo uitio inlusio nocturna procedat. XII. Quod carnis puritas sine munditia cordis nequeat obtineri. XIII. Quae sit purgationis carnalis prima custodia. { XIIII. Quod non laudem studeamus texere castitatis, sed effectum eius exponere. XV. Quod specialiter castitatis uirtus ab apostolo sancti- nox monia nuncupetur. 1 XVI. De alio apostoli testimonio super eadem sanctimonia 1 castitatis. I [.17–23] XVII. Quod spes sublimioris praemii debeat custodiam castitatis augere. XVIII. Quod, sicut absque humilitate castitas obtineri non potest, ita sine castitate scientia. XVIIII. Sententia sancti episcopi Basili de qualitate uirginitatis suae. XX. Qui finis uerae integritatis ac puritatis sit, XXI. Quemadmodum perfectae puritatis statum retinere possimus. XXII. Usque ad quem modum possit integritas corporis nostri puritas, uel quod indicium sit ad purum mentis excoctae. XXIII. Remedia curationis, quibus perfecta possit cordis et corporis nostri puritas permanere. BOOK 6 [6.1.1] Secundum nobis traditione patrum aduersus spiritum fornicationis certamen est, longum prae ceteris ac diuturnum et perpaucis ad purum deuictum, inmane bellum et quod, Cum a primo tempore pubertatis inpugnare incipiat hominum genus, non nisi prius cetera uitia superentur extinguitur. duplex namque est obpugnatio gemino armata uitio consurgens ad proelium. et idcirco similiter ei gemina est acie resistendum, siquidem, ut morbo carnis animaeque concretum uires adquirit, ita nisi utrisque pariter dimicantibus nequeat debellari. nec enim sufficit solum corporale ieiunium ad conquirendam uel possidendam perfectae castimoniae puritatem, nisi praecesserit contritio spiritus et oratio contra hunc inmundissimum spiritum perseuerans, dein continuata meditatio scripturarum, huicque fuerit scientia spiritalis adiuncta, labor etiam opusque manuum, instabiles cordis peruagationes cohercens ac reuocans, et ante omnia fundata fuerit humilitas uera, sine qua nullius penitus uitii poterit umquam triumphus adquiri. [6.2.1] Principaliter enim uitii huius correctio de cordis perfectione descendit, ex quo etiam huius morbi uirus domini uoce prodire signatur. de corde, inquit, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera. illud ergo est primitus expiandum, unde fons uitae mortisque manare cognoscitur dicente Salomone: omni custodia serua tuum cor: ex his enim sunt exitus uitae. caro enim eius arbitrio atque imperio famulatur. et idcirco summo studio parsimonia ieiuniorum sectanda est, ne escarum abundantia refecta caro praeceptis animae salutaribus aduersata rectorem suum spiritum deiciat insolescens. ceterum si omnem summam in castigatione tantum corporis conlocemus, anima non similiter a ceteris uitiis ieiunante nec meditatione diuina et spiritalibus studiis occupata, nequaquam ad illud sublimissimum uerae integritatis fastigium poterimus ascendere, illo quod in nobis est principali puritatem nostri corporis infest.ante. oportet ergo nos mundare prius iuxta sententiam domini id quod intus est calicis et parabsidis, ut fiat et id quod de foris est mundum. [6.3.1] Dein cetera uitia etiam usu hominum et exercitio cotidiano purgari solent et quodammodo ipsius lapsus offensione curari: ut puta irae, tristitiae, inpatientiae languor meditatione cordis ac peruigili sollicitudine, fratrum etiam frequentia et adsidua prouocatione sanantur, dumque commota manifestantur saepias et crebrius arguuntur, ocius perueniunt ad salutem. hic uero morbus cum corporis adflictione et contritione cordis solitudine quoque ac remotione indiget, ut possit ad integrum sanitatis statum perniciosa aestuum febri deposita peruenire. sicut plerumque certa aegritudine laborantibus utile est, ut cibi noxii ne oculorum quidem ipsorum obtutibus offerantur, ne quod aspectus occasione desiderium eis letale gignatur, ita plurimum confert ad depellendum hunc specialiter morbum quies ac solitudo, ut mens aegra minime diuersis figuris interpellata ad puriorem perueniens contemplationis intuitum facilius pestiferum concupiscentiae fomitem radicitus possit eruere. [6.4.1] Nemo tamen ex hoc negare nos putet etiam in congregatione fratrum positos inueniri continentes: quod perfacile posse fieri confitemur. aliud enim est continentem esse, id est έγϰρατη̃, aliud castum, et ut ita dicam in affectum integritatis uel incorruptionis transire, quod dicitur άγνόν, quae uirtus illis solis tribuitur maxime, qui uirgines uel carne uel mente perdurant, ut uterque Iohannes in nouo testamento, in ueteri quoque Helias, Hieremias, Danihel fuisse noscuntur. in quorum gradu hi quoque non inmerito reputabuntur, qui post experimenta corruptionis ad similem puritatis statum per laborem longum et industriam integritate mentis et corporis peruenerunt et aculeos carnis non tam inpugnatione concupiscentiae turpis, quam naturae tantummodo motu sentiunt. [6.4.2] quem statum dicimus difficillime posse inter hominum turbas adprehendi. utrum uero et inpossibile sit, unusquisque non nostra sententia. expectet agnoscere, sed conscientiae suae rimetur examine. ceterum continentes multos exsistere non dubitanus mus, qui inpugnationem carnis, quam uel raro uel cotidie securos ant, seu metu gehennae seu desiderio regni caelorum exting sunt atque conpescunt. quos seniores sicut pronuntiant posse non penitus incentiuis obrui uitiorum, ita securos et insauciatos tos semper exsistere non posse definiunt. necesse est enim quem que in conluctatione positum, quamuis frequenter aduersarium uin cat ac superet, et ipsum tamen aliquando turbari. [6.5.1–6.6.1] Quapropter si nobis cordi est agonem spiritalem cum. apostolo legitime decertare, hunc inmundissimum spiritum superare omni mentis intentione non nostris uiribus confidentes (hoc enim perficere industria humana non praeualet), sed opitulatione domini festinemus. tamdiu namque hoc uitio animam necesse est inpugnari, donec se bellum gerere supra uires suas agnoscat nec labore uel studio proprio uictoriam obtinere se posse, nisi domini fuerit auxilio ac protectione suffulta. Et reuera cum in omnibus uirtutum profectibus et cunctorum expugnatione uitiorum domini sit gratia atque uictoria,, in hoc praecipue peculiare beneficium dei ac speciale donum et patrum sententia et experimento purgationis ipsius manifestissime declaratur his, qui eam meruerint possidere. quodammodo enim exire de carne est in corpore commorantem et ultra naturam est, fragili carne circumdatum carnis aculeos non sentire. et idcirco inpossibile est hominem suis ut ita dixerim pinnis ad tam praecelsum caelesteque praemium subuolare, nisi eum gratia domini de terrae caeno munere castitatis eduxerit. nulla etenim uirtute tam proprie carnales homines spiritalibus angelis imitatione conuersationis aequantur quam merito et gratia castitatis, per quam adhuc in terra degentes habent secundum apostolum municipatum in caelis, quod deposita corruptela carnali habituros sanctos promittitur in futurum, hic iam in carne fragili possidentes. : [6.7.1] Audi quid dicat apostolus: omnis qui in agone contendit ab omnibus se abstinet. a quibus omnibus dixerit inquiramus, ut possit nobis spiritalis agonis instructio conparatione carnalis adquiri. illi etenim, qui in hoc agone uisibili student legitime decertare, utendi omnibus escis quas desiderii libido suggesserit non habent facultatem, sed illis . tantum quas eorundem certaminum statuit disciplina. et non solum interdictis escis et ebrietate omnique crapula eos necesse est abstinere, uerum etiam cuncta inertia et otio atque desidia, ut cotidianis exercitiis iugique meditatione uirtus eorum possit adcrescere. [6.7.2] et ita omni sollicitudine ac tristitia negotiisque saecularibus, affectu etiam et opere coniugali efficiuntur alieni, ut praeter exercitium disciplinae nihil aliud nouerint nec ulli mundiali curae penitus inplicentur, ab eo tantum qui certamini praesidet sperantes cotidiani uictus substantiam et co- . ronae gloriam condignaque praemia uictoriae laude conquirere. atque in tantum se mundos ab omni coitus pollutione custodiunt, ut, cum se praeparant agonum certamini, ne qua forsitan per somnum nocturna delusi fallacia uires minuant multo tempore conquisitas, lamminis plumbeis renium contegant loca, quo scilicet metalli rigor genitalibus membris adplicitus obscenos umores ualeat inhibere, intellegentes se procul dubio esse uincendos nec iam posse propositum certamen demptis uiribus adinplere, si prouisam pudicitiae soliditatem fallax noxiae uoluptatisIuptais imago corruperit. [6.8.1] Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam, cuius exemplo beatus apostolus nos uoluit erudire, docens quanta in illa sit obseruatio, quanta diligentia, quanta custodia, quid nos conueniet facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis atque animae castitatem, quos necesse est cotidie sacrosanctis agni carnibus uesci, quas neminem inmundum contingere etiam ueteris legis praecepta permittunt? in Leuitico namque itA-praecipitur: omnia mundus manducabit carnes. et anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino. quantum est igitur integrit-atis munus, sine qua et illi, qui erant sub ueteri testamento, sacrificiis typicis non poterant interesse, et qui mundi huius corruptibilem coronam cupiunt adipisci, nequeunt coronari. [6.9.1] Itaque omni custodia cordis nostri sunt. latebrae primitus expaindae. quod enim illi in corporis puritate cupiunt adsequi, nos debemus etiam in arcanis conscientiae possidere, in qua dominus arbiter atque agonotheta residens pugnam cursus et certaminis nostri iugiter spectat, ut ea, quae in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus quidem coalescere incauta cogitatione patiamur, et in quibus humana cognitione confundimur, ne occulta quidem coniuentia polluamur. quae licet possit hominum praeterire notitiam, sanctorum tamen angelorum ipsiusque omnipotentis dei scientiam, quam nulla subterfugiunt secreta, latere non poterit. [6.10.1–6.11.1] Cuius puritatis hoc erit euidens indicium ac plena probatio, si uel nulla imago inliciens quietis nobis et in soporem laxatis occurrat, uel certe interpellans nullos concupiscentiae motus ualeat. excitare. licet enim ad plenam peccati noxam talis commotio minime reputetur, tamen necdum perfectae mentis indicium est nec ad purum excocti uitii manifestatio, cum per fallaces imagines huiusmodi operatur inlusio. Qualitas enim cogitationum, quae distentionibus diei neglegentius custoditur, probatur quiete nocturna. et idcirco cum intercesserit aliqua talis inlusio, non culpa somni credenda est, sed neglegentia temporis praecedentis et manifestatio morbi latentis intrinsecus, quem non primitus noctis hora parturiit, sed intimis animae reconditum fibris ad cutis superficiem somni refectione produxit, arguens occultas aestuum febres, quas per totum diei spatium noxiis cogitationibus pasti contraximus: ut solent malae quoque ualitudines corporum non ea colligi tempestate in qua uidentur emergere, sed neglegentia sunt praeteriti temporis adquisitae, quo pastus quis inprudenter escis contrariis noxios umores sibimet letalesque contraxit. [6.12.1] Ideoque humani generis creator et conditor deus, opificii sui naturam prae omnibus emendationemque cognoscens, illic curam adhibuit medicinae, unde causas morbi principaliter nouerat emanare quicumque, inquiens, uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. petulantes oculos notans non tam eos arguit quam illum interiorem sensum, qui officio eorum male utitur ad uidendum. cor namque est aegrum et saucium libidinis telo quod ad concupiscendum uidet, beneficium intuitus recte sibimet a creatore concessum suo uitio ad operum prauorum ministeria contorquens et in semet ipso reconditum concupiscentiae morbum contemplationis occasione producens. idcirco ergo huic praecipitur salutare mandatum, cuius uitio pessimus languor uisus occasione procedit, non enim dicitur omni custodia serua tuos oculos, quos utique oportuit principaliter custodiri, si ex ipsis concupiscentiae prodiret affectus (nihil enim amplius oculi quam simplex animae praebent uisionis officium), sed dicit: omni custodia serua tuum cor, illi potissimum inposita medicina, quod ubique abuti potest oculorum ministerio. [6.13.1] Haec igitur erit purgationis huius prima custodia, ant, cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem sg gestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum recordati ? ne praemissa matris, sororum uel parentum seu certe feminarm sanctarum quantocius eam de nostris recessibus extrudere e stinemus, ne, si fuerimus in ea diutius inmorati, occasione sexus semel indeptus index malorum ad eas personas exinde subtiliter deuoluat ac praecipitet mentem, per quas noxias cogitationes possit inserere. quamobrem illius praecepti iugiter meminisse debemus: omni custodia serua tuum cor, et secundum dei principale mandatum sollicite serpentis obseruare noxium caput, id est cogitationum malarum principia, quibus serpere in animam nostram diabolus temptat, nec sinamus per neglegentiam penetrare in cor nostrum reliquum eius corpus, id est oblectationis adsensum, qui procul dubio, si fuerit intromissus, morsu uirulento mentem interimet captiuatam. [6.13.2] emergentes etiam peccatores terrae nostrae, id est sensus carnales, * in matutinis sui ortus nos oportet extinguere, et dum adhuc paruuli sunt adlidere filios Babylonis ad petram, qui nisi dum tenerrimi sunt fuerint enecati, adulti per coniuentiam in perniciem nostram ualidiores insurgent aut certe non sine magno gemitu ac labore uincentur. dum enim fortis, spiritus scilicet noster, domum suam custodit armatus, recessus cordis sui dei timore communiens, in pace erit omnis substantia eius, id est emolumenta laborum ac uirtutes longo tempore conquisitae. si autem fortior superueniens uicerit eum, id est diabolus cogitationum consensu, arma eius diripiet, in quibus confidebat, id est memoriam scripturarum uel timorem dei, et spolia eius diuidet, uirI tutum scilicet merita per contraria uitia quaeque dispergens. [6.14.1–6.15.1] Et ut cuncta praeteream, quae in sanctis scripturis ob laudem uirtutis huius inserta sunt (non enim mihi propositum est laudem texere castitatis, sed de qualitate ipsius, uel quemadmodum adquiri et custodiri debeat quiue sit finis eius, patrum traditionibus explicare), unam tantummodo ponam apostoli beati sententiam, qua pateat qualiter illam Thessalonicensibus scribens uirtutibus praetulerit uniuersis, tali eam uerbi nobilitate commendans. Haec est, inquiens, uoluntas dei, sanctificatio uestra. et ne forte dubium nobis relinqueret uel obscurum, quidnam sanctificationem uoluerit appellare, utrum iustitiam an caritatem an humilitatem an patientiam (in omnibus enim istis uirtutibus creditur adquiri sanctificatio), infert et manifeste designat, quid proprie sanctificationem uoluerit appellare: haec est uoluntas dei, sanctificatio uestra, ut abstineatis uos, inquit, a fornicatione, ut sciat unusquique uestrum uas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant deum. uide quibus eam laudibus prosequatur, honorem uasis, id est corporis nostri, et sanctificationem appellans eam. igitur e contrario, qui in passione desiderii est, in ignominia et inmunditia consistit et alienus a sanctificatione uersatur. [6.15.2] tertio quoque post pauca infert, rursus eam sanctimoniam pronuntians: non enim uocauit nos deus in ignominiam sed in sanctimoniam. itaque qui haec spernit, non hominem spernit sed deum, qui etiam dedit spiritum suum sanctum in nobis. auctoritatem praecepto suo inuiolabilem iunxit dicens qui haec spernit, id est quae de sanctimonia praefatus sum, non hominem spernit, hoc est me qui haec praecipio, sed deum, qui in me loquitur, qui etiam spiritui suo sancto cor nostrum habitaculum deputauit. cernis simplicibus uerbis ac puris quibus eam praeconiis quantisque extulerit laudibus, primum uirtuti huic sanctificationem proprie tribuendo, deinde per hanc adserens uas nostri corporis inmunditia liberandum, tertio, quod abiecta ignominia et contumelia in honore sit et sanctificatione mansurum: postremo, quae summa est perfecti praemii ac beatitudinis remuneratio, per hanc habitatorem pectoris nostri sanctum fore spiritum designauit. [6.16.1–6.17.1] Et licet ad finem libelli tendat oratio, aliud adhuc simile huic praeter promissum eiusdem apostoli testimonium ponam. ad Hebraeos namque scribens pacem, inquit, sectamini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo uidebit deum. hic quoque euidenter sine sanctimonia, quam solet integritatem mentis uel puritatem corporis appellare, pronuntiauit deum penitus uideri non posse. siquidem et hic similiter infert enduem sensum explanans: ne quis fornicator aut profanus ut Esau. Itaque quantum sublime caelesteque est praemium castitatis, tanto grauioribus aduersariorum insidiis lacessitur. et idcirco propensius nobis est non solum continentia corporis, uerum etiam contritio cordis adsiduis orationum gemitibus adhibenda, ut cibanus carnis nostrae, quem rex Babylonius incentiuis suggestionum carnalium succendere non desistit, descendente in corda nostra rore sancti spiritus extinguatur. [6.18.1] Ut enim hanc seniores aiunt adprehendi non posse, nisi prius humilitatis in corde fundamenta fuerint conlocata, ita ne ad fontem quidem uerae scientiae perueniri posse definiunt, donec penetralibus animae nostrae radix uitii huius insederit, et possibile quidem esse integritatem sine scientiae gratia repperiri, inpossibile uero scientiam spiritalem sine integritatis castimonia possideri, quia et diuersa sunt dona et non omnibus utra gratia spiritus sancti tribuitur, sed ad quam se unusquisque studio uel industria sua dignum aptumque praebuerit. denique cum in omnibus apostolis sanctis uirtus integritatis perfecta fuisse credatur, abundantius tamen scientiae donum exuberauit in Paulo, quia se ad hanc aptum sollerti studio atque industria praeparauit. [6.19.1–6.20.1] Fertur sancti Basili Caesariensis episcopi districta sententia: et mulierem, inquit, ignoro, et uirgo non sum. in tantum intellexit incorruptionem carnis non tam in mulieris esse abstinentia quam in integritate cordis, quae uere in-\' corruptam perpetuo sanctimoniam corporis uel timore dei uel castitatis amore custodit. Itaque hic est integritatis finis ac perfecta probatio, si quiescentibus nobis titillatio uoluptatis nulla subrepserit ac pro necessitate naturae nobis inconsciis concretiones egerantur obscenae. quas sicut abscidere per omnia et in perpetuum amputare supra naturam est, ita reuocare ad ineuitabilem rarissimamque naturae necessitatem summae uirtutis est, quae pulsare monachum duobus interpositis mensibus solet. quod tamen dictum sit secundum nostram experientiam, non secundum sententiam seniorum, a quibus etiam hae memorati temporis indutiae admodum iudicabantur angustae, DP, si hoc modo quo ab ipsis percepimus uoluerimus exponere, his forte, qui pro neglegentia sua uel remissiore studio puritatem hanc minus experti sunt, incredibilia uel inpossibilia descripsisse credamur. [6.21.1–6.22.1] Quem statum ita tenere perpetuo poterimus ac num- i quam naturalem modum nec tempus excedere superius conprehensum, si deum non solum secretorum actuum nostrorum, uerum etiam cogitationum cunctarum diurnum pariter nocturnumque inspectorem esse et conscium cogitemus, ac pro omnibus quae in nostro corde uersantur, sicut pro factis et operibus nostris, rationem nos ei reddituros esse credamus. Huc usque igitur festinandum est nobis et eo usque aduersus animae motus uel carnis incentiua pugnandum, donec ista carnis condicio necessitatem naturae expleat, non suscitet uoluptatem, concretam exuberantiam sine ullo pruritu noxaque propellens, non pugnam suscitans castitati. ceterum mens, dum adhuc dormiens imaginum uisione deluditur, nouerit se necdum ad integram perfectionem castitatis excoctam. [6.23.1] Igitur ut inlusiones hae ne dormientibus quidem nobis subrepere ualeant, aequale moderatumque est semper tenendum ieiunium. quisquis enim mensuram districtionis excesserit, necesse est ut modum quoque remissionis excedat. qua inaequalitate detentus ab hoc tranquillitatis planissimo statu sine dubio reuocabitur, nunc quidem nimia inanitate defectus, nunc autem cibo propensiore distentus. cum inmutatione siquidem refectionis qualitatem quoque puritatis nostrae necesse est inmutari. deinde iugis humilitas ac patientia cordis adhibenda perpetuo est atque intenta aduersus iram uel ceteras passiones per diem cautio. ubi enim furoris insidet uirus, libidinis quoque necesse est incendium penetrare. ante omnia. uero peruigil necessaria est sollicitudo nocturna. nam sicut puritas et custodia diei nocturnam praeparant castitatem, ita nocturnae uigiliae cordi pariter et obseruationi diurnae statum solidissimum roburque praemittunt. LIBER SEPTIMUS — DE SPIRITU FILARGVRIAE. CAPITULA [.1–7] I. Quod peregrinum sit bellum filargyriae et eadem non sit in homine naturalis ut cetera uitia. II. Quam perniciosus sit morbus filargyriae. III. Quae nobis in uitiis naturalibus sit utilitas. IIII. Quod inesse nobis quaedam naturalia uitia sine creatoris dicamus iniuria. V. De uitiis quae extra naturalem motum nostro uitio contrahuntur. VI. Receptus semel filargyriae morbus quam difficile pellatur. VII. Quibus initiis filargyria generetur uel quantorum malorum sit eadem procreatrix. [.8–16] VIII. Quod filargyria omnes uirtutes inpediat. VIIII. Quod monachus habens pecunias in coenobio permanere non possit. X. Quem filargyria laborem subeat desertor monasterii, qui ante pro leuissimis operibus murmurabat. XI. Quod occasione custodiendae pecuniae feminarum contuberuia requirantur. XII. Exemplum cuiusdam tepidi monachi filargyriae laqueis obligati. XIII. Quid conferant seniores iunioribus in denudatione uitiorum. XIIII. Quibus exemplis morbus filargyriae triplex esse doceatur. XV. Male renuntians a non renuntiante quo differat. XVI. Cuius testimonii se colore tueantur, qui exui facultatibus suis nolunt. [.17–25] XVII. De renuntiatione apostolorum et ecclesiae primitiuae. XVIII. Quod, si apostolos imitari uelimus, non debeamus nostris definitionibus uiuere, sed illorum exempla sectari. XVIIII. Sententia sancti episcopi Basili aduersus Syncletium prolata. XX. Quam ignominiosum sit a filargyria superari. XXI. Quemadmodum superanda sit filargyria. XXII. Quod possit quis etiam non habens pecunias filargyrus iudicari. XXIII. Exemplum de Iuda. XXIIII. Quod filargyria nisi nuditate uinci non possit. XXV. De exitu Annaniae et Sapphirae et Iudae, quem filargyria inpellente subierunt. [.26–31] XXVI. Quod filargyria lepram animae inferat spiritalem. XXVII. Testimonia de scripturis, quibus perfectionem desiderans edocetur non resumere quae renuntians abdicauit XXVIII. Quod aduersus filargyriam uictoria non aliter possit nisi nuditate conquiri. XXVIIII. Quemadmodum possit nuditas a monacho retentari. XXX. Remedia contra morbum filargyriae. XXXI. Quod non possit quis filargyriam uincere nisi in coenobio perseuerans, et quemadmodum possit ibidem permanere. BOOK 7 [7.1.1] Tertius nobis conflictus est aduersus filargyriam, quam nos amorem pecuniarum possumus appellare, peregrinum bellum et extra naturam nec aliunde in monacho sumens principium quam de corruptae ac torpidae mentis ignauia, et plerumque initio abrenuntiationis male arrepto et erga deum tepido amore fundato. cetera namque uitiorum incitamenta humanae inserta naturae uelut ingenita uidentur in nobis habere principia, et quodammodo inuiscerata carni ipsique propemodum coaeua natiuitati discretionem boni malique praeueniunt, et licet prima arripiant hominem, longo tamen labore uincuntur. [7.2.1–7.3.1] Hic uero morbus posterius superueniens et extrinsecus accedens animae quanto facilius caueri potest ac respui, tanto neglectus et intromissus semel cordi fit perniciosior cunctis difficiliusque propellitur. malorum namque omnium efficitur radix, multiplices fruticans fomites uitiorum. Ut puta carnis simplices motus nonne uidemus non solum in pueris, in quibus adhuc innocentia boni malique praeuenit discretionem, uerum in paruulis atque lactantibus ? qui cum ne initium quidem ullius libidinis in semet ipsis habeant, motus carnis naturali incitamento sibi inesse designant. irae quoque aculeos truces nonne similiter in paruulis iam uigere conspicimus, et antequam patientiae uirtutem agnoscant, iniuriis eos cernimus commoueri et uerborum sentire etiam per iocum contumelias inrogatas? ac nonnumquam, cum desint uires, uoluntas tamen ultionis ira instigante non deest. [7.3.2–3] nec hoc dico quo uocem naturam conditionis in culpam, sed quo adseram motus hos, qui procedunt ex nobis, quosdam quidem utilitatis causa nobis insertos, quosdam uero neglegentiae uitio ac malae uoluntatis arbitrio extrinsecus introduci. namque hi quos supra diximus motus carnales ob reparationem subolis et posteritatis propaginem suscitandam utiliter sunt corpori nostro prouidentia creatoris inserti, non ad perpetranda flagitia stuprorum et adulteria, quae legis etiam auctoritate damnantur. irae etiam aculeos nonne saluberrime nobis intellegimus adtributos, ut nostris uitiis et erroribus indignantes uirtutibus potius ac spiritalibus studiis occupemur, omnem caritatem deo et patientiam nostris fratribus exhibentes? tristitiae quoque utilitas quanta sit nouimus, quae inter cetera uitia, cum in contrarium affectum est mutata, numeratur. est enim et secundum dei timorem pernecessaria et secundum saeculum admodum perniciosa, ut docet apostolus (dicens: quae enim secundum deum est tristitia, paenitentiam ad salutem stabilem operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. [7.4.1] Non ergo, si dixerimus hos motus a creatore nobis insertos, ex eo culpabilis ille uidebitur, si nequiter his abusi maluerimus eos ad noxia potius ministeria detorquere, et uelimus pro infructuosis ac saecularibus lucris, non pro salutari paenitentia et uitiorum correctione tristari, uel certe si non nobismet ipsis utiliter, sed contra interdictum domini nostris fratribus irascamur. et si ferrum quis ad necessarium et utile \'ministerium contributum ad necem uoluerit insontium detorquere uere, non ex hoc infamabit materiae conditorem, si, quod ille ad usum bene uiuendi aptum ac necessarium praestitit, iste hoc usus est ad nocendum. [7.5.1] Dicimus tamen quaedam uitia sine ulla praecedente naturali occasione concrescere, sed solius corruptae ac malae uoluntatis arbitrio, ut est inuidiae ipsiusque etiam filargyriae: quae cum nulla habeant in nobis de naturali instinctu principia, extrinsecus contrahuntur. quae tamen quantum facilia sunt ad cauendum et oportuna ad declinandum, tantum occupatam mentem atque possessam miseram faciunt uixque ad sanitatis concedunt remedia peruenire, siue quod non merentur curari celeri medicina qui ab his sauciati sunt, quos uel ignorare uel uitare uel facillime uincere potuerunt, uel certe quod male fundati uirtutum structuram et perfectionis suscipere culmen indigni sunt. [7.6.1–7.7.1] Quamobrem nulli uilis despectusque uideatur hic morbus, qui sicut potest perfacile declinari, ita si quemquam possederit, ad sanitatis remedia uix peruenire concedit. receptaculum namque est uitiorum malorumque omnium radix, et inextricabilis nequitiae fomes efficitur dicente apostolo: radix omnium malorum est filargyria, id est amor pecuniae. Haec igitur cum remissam tepidamque monachi possederit mentem, primitus eum in exigua summa sollicitans . iustos quosdam et uelut rationabiles ei colores, ob quos uel reseruare sibi aliquid pecuniae debeat uel parare, describit. nam et ea quae praebentur in monasterio queritur non esse sufficientia et sano robustoque corpore uix posse tolerari. quid faciendum si ualitudo mala carnis emerserit et reconditum non fuerit aliquid peculiare, quo sustentetur infirmitas? praestationem monasterii esse pertenuem et neglegentiam erga aegrotantes maximam. [7.7.2] si proprium aliquid non fuerit quo cura corporis ualeat adhiberi, misere esse moriendum. ipsum etiam uestimentum non sufficere quod praebetur, nisi procurauerit nde sibi aliud ualeat exhibere. postremo nec diu posse in eodem loco uel monasterio commorari, et nisi parauerit sibi uiatici sumptus euectionisque t-ransmarinae mercedem, non posse cum uoluerit transmigrare, et necessitate inopiae coartatum laboriosam ac miserabilem absque ullo profectu uitam iugiter toleraturum, inopem quoque se semper ac nudum non sine inproperio aliena substantia sustinendum. [7.7.3] itaque cum huiuscemodi cogitationibus laqueauerit mentem, qualiter unum saltim denarium adquirere possit excogitat. tum peculiare opus, quod exerceat abbate nescio, sollicita mente perquirit. quod uendens clam et optato tandem potitus nummo, qualiter eum dupbcot, acrius uehementiusque torquetur, ubi reponat cuiue eum credat ambiguus. deinde quid ex eo coemere qualique illum commercio ualeat duplicare, cura grauiore distenditur. cumque illi et hoc ei uoto cesserit, auidior fames adcrescit auri tantoque uehementior suscitatur, quanto etiam summa lucri maior adponitur. cum pecuniae etenim incremento rabies cupiditatis augetur. [7.7.4] tum deinde uita longaeua promittitur, senectus incurua, infirmitates diuersae atque prolixae, quae, nisi maior summa in iuuentute fuerit praeparata, tolerari in senecta non possint. agitur itaque infelix anima serpentinis nexibus obligata, dum materiam male concretam nequiore cura concupiscit augere, pestem sibi qua dirius inflammetur ipsa parturiens, totaque lucri cogitatione possessa nihil aliud respicit cordis intuitu quam unde pecuniam parare ualeat, per quam possit de monasterii disciplina quantocius euolare, nullam exhibens fidem, ubi potuerit nummi spes aliqua refulgere. [7.7.5] pro hac non mendacii, non periurii, non furit facinus admittere perhorrescit, non fidem frangere, non iracundiae noxio furore suppleri, si 1 quoquam a spe quaestus deciderit, non honestatis, non humilitatis modum transcendere pertimescit, fitque ei per omnia, ut aliis uenter, ita huic aurum et spes lucri pro deo. unde beatus apostolus huius morbi noxia uenena prospiciens non solum eam radicem esse omnium malorum, uerum etiam idolorum seruitutem pronuntiauit dicens: et auaritia (quod in Graeco dicitur ϕιλαργυρία), quae est simulacrorum seruitus. [7.7.6–7.8.1] cernis igitur 1 ad quantam labem ra.bies haec per gradus singulos crescat, utetiam idolorum uel simulacrorum seruitus apostoli uoce pronuntietur, eo quod figura dei et imagine praetermissa, quam deuote seruiens deo inmaculatam in semet ipso debuit custodire, hominum figuras inpressas auro diligere pro deo maluit. et tueri. Talibus igitur decessionum profectibus in deterius crescens nullam deinceps humilitatis, nullam caritatis, nullam oboedientiae non dicam uirtutem, sed ne umbram quidem retinere contentus indignatur ad omnia et ad singula opera murmurat atque suspirat, nullaque iam reuerentia reseruata uelut equus durissimus ad praecipitium fertur infrenis: nec uictu cotidiano nec solito indumento contentus non se diutius haec toleraturum esse testatur deumque non ibi solummodo esse proclamat nec salutem suam in illo tantum loco esse conclusam, unde si quoquam se non celerius asportarit, periturum protinus grauiter ingemescit. [7.9.1–2] Itaque instabilitatis suae uiaticum habens nummos, in quorum praesidio alarum sibi instar aptauit, iamque ad transmigrandum paratus insoleuter ad omnia praecepta respondet, et tamquam peregrinum extraneumque se gerens, quaecumque indigentia correctione perspexerit, neglegit atque contemnit. cumque furtim poesideat reconditam pecuniam, ne calciamenta quidem ac uestimenta se habere conqueritur darique sibi tardius indignatur. ac si forte dispensatione senioris ei prius, qui nihil penitus habere cognoscitur, aliquid horum fuerit impertitum, maioribus irae stimulis inardescit seque despici ueluti extraneum putat, nec ad ullum opus manus suas adcommodare contentus reprehendit omnia quae necessario fieri monasterii conpellit utilitas. deinde occasiones quibus offendi uel irasci debeat studiose perquirit, ne leuiter motus de coenobii disciplina uideatur exire. [7.9.3–7.10.1] nec solus tamen trausmigrare contentus, ne tamquam suo uitio deseruisse credatur, quantos potuerit susurrationibus clandestinis deprauare non desinit. quodsi etiam temporis asperitas itineris seu nauigationis eius intercluserit commeatum, per omne illud tempus suspenso anxioque residens corde tristitias serere uel excitare non cessat, discessus solacium et excusationem leuitatis non se aliter credens quam nota uel macula monasterii reperturum. Agitur itaque facibus pecuniarum suarum magis ac magis accensus, quae possessae numquam monachum uel in monasterio residere uel uiuere sub regulae institutione permittunt. cumque exinde eum uelut feralis quaedam bestia de coetu gregis separans pecus oportunum praedae destitutione sodalium fecerit et deuorationi facilem contubernii priuatione reddiderit, eum, qui prius opera monasterii leuia exercere despexerat, die ac nocte spe quaestus infatigabiliter laborare conpellit: non orationum sollemnia, non ieiuniorum modum, non uigiliarum regulam custodire permittit, non honestarum intercessionum explere officia sinit, dummodo uel auaritiae rabiem satiare uel cotidianis usibus possit occurrere, cupiditatis ignem, dum ad-\' quirendo extinguendum credit, accendens. [7.11.1] Hinc iam nonnulli per abruptum praecipitium lapsi inreucabili ruina feruntur ad mortem, et non contenti soli possidere quas uel numquam habuerant uel initio malo reseruarant pecunias inquirunt contubernia feminarum, quae debeant ea quae male congesta uel retenta sunt custodire. tantisque se occupationibus noxiis ac perniciosis inuoluunt, ut usque ad profundum inferi deuoluti, dum adquiescere illi apostolicae sententiae rennuunt, ut habentes uictum et uestimentum his sint contenti quae monasterii frugalitas exhibeat, sed uolentes diuites fieri incidant in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas, id est filargyria, quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. [7.12.1] Non ignoro quendam, qui semet ipsum autumat monachum sibique (quod est deterius) de perfectione blanditur. qui receptus in coenobio cum a suo moneretur abbate, ne reuolueretur ad illa quae renuntians abdicarat, seseque de radice omnium malorum filargyria terrenisque laqueis expediret, ac, si mallet pristinis passionibus emundari, quibus eum grauissime singulis momentis uidebat urgueri, cessaret adfectare ea quae ue antea quidem possederat, quorum nexibus conpeditus ad purgationem uitiorum suorum sine dubio peruenire non posset, truculento uultu eidem respondere non haesitauit: si tu habes plurimos unde sustentes, me similiter habere cur prohibes? [7.13.1] Haec autem nemini uideautur uel superflua uel molesta. nisi enim prius exposita fuerint genera uulnerum et origines causaeque morborum fuerint indagatae, nec infirmis poterit adhiberi congrua medicinae curatio nec ualidis conferri perfectae custodia sanitatis. nam et haec et multo his plura ad instructionem iuniorum solent a senioribus, qui innumeros diuersorum -rasus ac ruinas experti sunt, in conlatione proferri. quorum multa saepenumero cognoscentes in nobis, ita senioribus exponentibus ac reuelantibus, uelut qui isdem ipsi quoque passionibus pulsarentur, absque confusionis nostrae uerecundia curabamur, cum et remedia pariter et causas infestantium nos uitiorum taciti disceremus. quae nos non fraternitatis ueriti corpus uel obteximus uel praeteriuimus, sed ne forte delapsus liber in manus eorum, qui in hoc proposito minus instituti uidentur, patefaciat inexpertis, quae desudantibus solis ac festinantibus culmen perfectionis adtingere debent esse conperta. [7.14.1] Triplex itaque est huius ualitudinis morbus, qui ab uniuersis patribus aequali detestatione damnatur: unus hic, cuius superius descripsimus labem, qui decipiens miserabilies quosque ea, quae ne ante quidem cum in saeculo degerent possidebant, congerere persuadet: alius qui haec, quae in primordiis suae renuntiationis abiecerant, post haec resumere ac rursum desiderare conpellit: tertius qui initio malo uitiosoque contractus et ab inperfectione incipiens eos, quos semel hoc tepore mentis infecerit, paupertatis ac diffidentiae timore per- I territos spoliare se cunctis mundi facultatibus non sinit, eosque pecunias uel substantias, quas utique renuntiantes abicere debuerant, reseruantes ad euangelicam perfectionem numquam peruenire concedit. quarum trium ruinarum exempla etiam in scripturis sanctis inuenimus non leui poena fuisse damnata. [7.14.2] nam Giezi ea quae ne ante quidem possederat uolens adquirere I non modo gratiam prophetiae possidere non meruit, quam per successionem uelut hereditariam a suo habuit magistro suscipere-\' pere, uerum etiam e contrario aeterna lepra sancti Helisaei maledictione perfunditur, ludas autem uolens resumere pecunias, quas antea Christum secutus abiecerat, non solum ad proditionem domini lapsus apostolatus gradum perdidit, sed etiam uitam ipsam communi exitu finire non meruit eamque biothanati morte conclusit, Annanias et Sapphira reseruantes partem quandam ex his quae possederant apostolico ore morte multantur. [7.15.1] De his igitur, qui dicentes renuntiasse se huic mundo rursus incredulitate fracti nudari terrenis opibus timent, in Deuteronomio mystice praecipitur: si quis est homo formidolosus, et corde pauido, non egrediatur ad bellum: uadat, et reuertatur in domum suam, ne pauere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore perterritus est. hoc testimonio quid euidentius quaeso? nonne manifeste mauult eos scriptura professionis huius nec initium sibimet usurpare nec nomen, quam exhortatione exemploque corrupto etiam alios ab euangelica perfectione reuocare et infideli infirmare terrore? [7.15.2] inbetur itaque eis ut discedentes e pugna reuertantur in domum suam, quia non potest quisquam duplici corde bella domini proeliari (uir enim duplex animo inconstans in omnibus uiis suis), et cogitantes secundum illam euangelii parabolam cum, qui cum decem milibus progreditur, contra regem cum uiginti milibus uenientem non posse confligere, adhuc eo longe posito postulent pacem id est ut ue initium quidem renuntiationis arripiant potius quam tepide eam post exsequentes maiori discrimine semet inuoluant. melius est enim non mouere, quam uouere et non reddere. [7.15.3–7.16.1] pulchre autem hic cum decem milibus et ille cum uiginti uenire describitur. amplior enim inpugnantium nos uitiorum numerus est quam uirtutum pro nobis dimicantium. nemo autem potest deo seruire et mamonae, nec ponens quisquam manum suam super aratrum et respiciens retro aptus est regno dei. Hi ergo occasionem auaritiae pristinae sibimet intromittere quadam scripturae sanctae auctoritate conantur, quam uitiosiore intellectu interpretantes apostoli, immo domini sententiam corrumpere atque ad suum desiderium gestiunt deprauare. non suam uitam uel intellectum scripturarum sensui coaptantes, sed uim scripturis pro desiderio suae libidinis inferentes consentire eas suis opinionibus uolunt aiuntque scriptum esse: beatius est magis dare quam accipere. cuius interpretatione prauissima eneruatam domini putant illam esse sententiam qua dicitur: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, et hoc arbitrantur colore diuitias suas se abicere non debere, beatiores scilicet semet ipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis aliis quoque de earum superabundantia largiantur, dum erubescunt pro Christo gloriosam cum apostolo suscipere nuditatem nec opere manuum nec monasterii parsimonia uolunt esse contenti. quibus superest ut se aut circumuenire nouerint semet ipsos et nequaquam renuntiasse huic mundo diuitiis pristinis incubantes, aut si professionem monachi re atque opere cupiunt experiri, dispersis abiectisque omnibus nihilque ex eis quae renuntiauerant reseruantes cum apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate. [7.17.1] Quasi uero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in huius mundi ordine fuisse testatur, cum se adserit a natiuitate ciuis Romani dignitate praelatum, si hoc esse ad perfectionem commodius iudicauisset, et illi qui Hierosolymis, cum essent possessores agrorum aut domorum, uendentes omnia nihilque sibi ex his penitus reseruantes adferebant pretia eorum et ponebant ante pedes apostolorum, non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustinere, si hoc perfectius fuisset ab apostolis iudicatum uel ipsi esse utilius probauissent: sed uniuersas simul abicientes substantias maluerunt labore proprio uel conlatione gentium sustentari. [7.17.2–8] de quorum sumptu sanctus apostolus ad Romanos scribens suumque eis in hoc ministerium praedicans ac subtiliter eos ad hanc conlationem prouocans ait: nunc uero proficiscar Hierusalem ministrare sanctis. conplacuit enim Macedoniae et Achaiae conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt Hierusalem. conplacuit enim, et debitores sunt eorum: quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens monet eos, ut ante aduentum suum conlationem, quam ad usus eorum mittere disponebant, sollicitius praepararent: de collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. unusquisque uestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum uenero tunc collectae fiant. cum autem uenero, quoscumque probaueritis per epistulas, hos transmittam perferre gratiam nestram in Hierusalem. et ut eos ad largiorem prouocaret conlationem, infert: quodsi dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt, id est si talis fuerit oblatio uestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri. [7.17.4] ad Galatas quoque, cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depectum cum Iacobo, Petro et Iohanne testatur, ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen qui erant Hierosolymis nequaquam sollicitudinem curamque respueret, qui propter Christum uniuersis rebus suis renuntiantes spontaneam subierant egestatem: et cum uidissent, inquit, gratiam dei quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes, qui uidebantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos inter gentes praedicaremus, ipsi autem in circumcisionem: tantum ut pauperum memores essemus. [7.17.5] quam rem omni sollicitudine se testatur inplesse dicens: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. qui igitur sunt beatiores? utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati nec praeualentes euangelicam perfectionem conscendere adhuc suis substantiis inhaerebant., in quibus magnus fructus apostolo ducebatur, si saltim ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine reuocati fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent, an illi qui euangelicae satisfacientes sententiae crucem domini cotidie portantes nihil sibi de propriis [7.17.6] facultatibus superesse uolueruntr cumque ipse beatus apostolusI uinculis et carceribus obligatus seu uexatione itineris inpeditus et ob haec consuetam uictus substantiam parare, ut erat solitus, suis manibus non occurrens a fratribus se, qui de Macedonia uenerant, supplementum suae necessitatis adserit accepisse (nam quod mihi, inquiens, deerat subpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et ad Philippenses ipse referens: ^ scitis enim et uos, Philippenses, quia in principio en augelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti ni si uos soli, quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis), erunt secundum istorum sententiam, quam mente tepida conceperunt, et isti beatiores apostolo, quia de suis inueniuntur ei substantiis inpertisse? quod amens quilibet non audebit. [7.18.1] Quamobrem si euangelico praecepto uolumus oboedire et. apostoli ac totius ecclesiae illius primitiuae seu patrum, qui nix tutibus ac perfectioni eorum nostris temporibus successerunt, imitatores exsistere, non nostris definitionibus adquiescamus, de hoc tepido ac miserabili statu perfectionem nobis euangelicam pollicentes, sed illorum sectantes uestigia circumuenire nosmet ipsos minime studeamus et ita monasterii disciplinam institutionemque pariter expetamus, ut in ueritate renuntiemus huic mundo, nihil ex his quae contempsimus infidelitate nos retrahente seruantes, cotidianum uictum non recondita pecunia, sed opere proprio conquiramus. [7.19.1–7.20.1] Fertur sententia sancti Basili Caesariensis episcopi ad quendam prolata Syncletium tali quo diximus tepore torpentem. qui cum se renuntiasse diceret huic mundo, quaedam de propriis facultatibus sibimet reseruauit, nolens exercitio suarum manuum sustentari et humilitatem ueram nuditate et operis contritione monasteriique subiectione conquirere. et senatorem, inquit, Syncletium perdidisti et monachum non fecisti. Itaque si agonem spiritalem certare legitime cupimus, hunc quoque perniciosum hostem a nostris cordibus extrudamus: quem quantum superare non magnae uirtutis est, tantum et eodem uinci ignominiosum plenumque dedecoris. a potente enim elidi, licet sit in deiectione dolor et gemitus in amissione uictoriae, tamen quodammodo de aduersarii robore uictis nascitur consolatio; sin uero et inimicus exilis et genus conluctationis I infirmum, ultra deiectionis dolorem confusio turpior et ignominia detrimento grauior infertur. [7.21.1] De quo haec erit summa uictoria triumphusque perpetuus, ut, quemadmodum dicitur, ne minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur. inpossibile namque est eum, qui uictus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non maioris desiderii protinus incendio conflagrari. tamdiu namque miles Christi uictor ac securus cunctaque cupiditatis inpugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae huius hic nequissimus spiritus in eius corde non seuerit. quapropter cum in cunctis generibus uitiorum generaliter serpentis caput oporteat obseruari, in hoc praecipue diligentius conuenit praecaueri. quod si fuerit intromissum, sua materie conualescens ipsum sibimet uehementiora suscitabit incendia. ideoque non solum pecuniarum cauenda possessio, uerum etiam uoluntas ipsa de animo penitus extrudenda. non enim tam effectus filargyriae uitandus est quam affectus ipsius radicitus amputandus: nihil enim proderit pecunias non haberi, si uoluntas in nobis fuerit possidendi. [7.22.1] Possibile namque est etiam non habentem eas nequaquam filargyriae morbo carere nihilque ei prodesse beneficium nuditatis, quia cupiditatis uitium resecare non ualuit, paupertatis bono non uirtutis merito delectatus et necessitatis onere non sine cordis languore contentus. quemadmodum etiam corpore non pollutos euangelicus sermo pronuntiat corde moechatos, ita pecuniae quoque pondere minime sarcinatos affectu ac mente cum filargyris condemnari possibile est: occasio enim eis habendi defuit, non uoluntas, quae semper apud deum solet magis quam necessitas coronari. itaque festinandum nobis est, ne in uanum laborum nostrorum emolumenta depereant. miserabile namque est paupertatis ac nuditatis exitus tolerasse, fructus uero earum cassae uoluntatis uitio perdidisse. [7.23.1] Uis nosse quam perniciose, quam noxie fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad eius interitum qui eum conceperit fruticet et omnigenis pullulet ramunculis uitiorum? respice Iudam apostolorum numero deputatum, quia noluit serpentis huius caput letale conterere, qualiter eum suo ueneno peremerit et concupiscentiae laqueis inretitum ad quam abrupti praecipitii crimen inpegerit, ut redemptorem mundi et hnmanae salutis auctorem triginta argenteis persuaserit uendere. qui nequaquam esset ad tam scelestum proditionis facinus deuolutus, si non filargyriae morbo fuisset infectus, nec dominicae negationis reus sacrilegus extitisset, nisi prius solitus fuisset creditos sibi loculos conpilare. [7.24.1] Inmane satis et euidens tyrannidis huius exemplum quae semel, ut diximus, animae captiuatae nullam permitti ? honestatis regulam custodire nec ulla quaestus adiectione satiari finis enim rabiei huius non diuitiis, sed nuditate conquiritur ? cum hic ipse ob hoc loculos dispensationi pauperum ? deputatos suae potestati creditos accepisset, ut saltim pecuniarum abundantia satiatus concupiscentiae suae modum inponeret, in tantum copia. earum in abundantiorem fomitem ? cupiditatis exarsit, ut iam non loculos clancule conpilare, sed ipsum dominum uenundare maluerit. uniuersas enim diuitiarum ? moles rabies cupiditatis huius exsuperat. [7.25.1] Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari nec finem eius in parua summa magnaue consistere, sed sed sola uirtute nudi, Annaniam et Sapphiram, quorum super rius fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate ? seruauerant, morte multauit, ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent. quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit. ibi filargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. ibi ueritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. licet enim operis eorum dissimilis uideatur effectus unus tamen finis in utroque concurrit. [7.25.2] ille namque refugienss paupertatem resumere quae abiecerat concupiuit, hi, ne fierent pauperes, de substantia sua, quam aut apostolis offerre fideliter* aut totam dispergere fratribus debuerant, quiddam retinere temptauerunt: et idcirco utrubique sequitur mortis damnatio 4 quia utrumque crimen de filargyriae radicibus pullulauit. itaque si in eos, qui non alienas concupierunt substantias, sed propriis parcere temptauerunt, nec habuere desiderium adquirendi, sed reseruandi tantummodo uoluntatem, processit tam seuera sententia, quid censendum de his, qui numquam possessas pecunias cupiunt congregare et nuditatem coram hominibus praeferentes affectu concupiscentiae coram deo diuites conprobantur? [7.26.1–7.27.1] Qui secundum similitudinem Giezi spiritu ac mente leprosi esse noscuntur, qui mundi huius caducas pecunias concupiscens inmundae leprae contagione respersus est. per quam nobis euidens reliquit exemplum, omnem animam cupiditatis labe pollutam spiritali uitiorum lepra respergi inmundamque apud deum perenni maledictione reputari. Igitur si perfectionis desiderio dimittens omnia secutus es Christum dicentem tibi: uade uende omnia. quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, quid missa super aratrum manu respicis retro, ut eiusdem domini uoce pronuntieris non esse aptus regno caelorum? super tectum euangelici culminis stabilitus quid descendis tollere aliquid de domo tua, ex his uidelicet quae antea contempsisti? constitutus in agro atque operatione uirtutum substantia mundi, qua te renuntians spoliasti, quid recurrens niteris reuestiri? si uero paupertate praeuentus nihil quod dimitteres habuisti, multo minus adquirere debes quod nec antea possedisti. ob id enim ita domini beneficio praeparatus es, ut expeditior ad eum nullis pecuniarum laqueis inpeditus adcurreres. uerumtamen nullus in hoc egens frangatur: nemo est enim qui non habeat quod dimittat. uniuersis renuntiauit facultatibus mundi, quisquis affectum possidendi eas radicitus amputauit. [7.28.1–7.30.1] Haec est igitur de filargyria perfecta uictoria, u paruissimae cuiuslibet stipis in corde nostro residere non si-namus igniculum, certi quod restinguendi eum non habebimus ulterius facultatem, si quantulamcumque scintillae huius in nobis = materiam fouerimus. Quam uirtutem non alias retinere ualebimus inlibatam, nisi in monasterio consistentes secundum apostolum habentes uictum et uestimentum his contenti fuerimus. Damnationem ergo Annaniae et Sapphirae memoriter retinentes horrescamus aliquid ex his reseruare quae renuntiantes penitus abdicare deuouimus. Giezi quoque pertimescamus exemplum, qui ob filargyriae culpam aeterno supplicio leprae multatur, et aliquid ex his quae nec ante possedimus caueamus adquirere. nec non etiam Iudae uel meritum uel exitum formidantes quicquam pecuniae resumere, quam semel a nobis abiecimus, tota uirtute uitemus. super haec omnia considerantes condicionem fragilis incertaeque naturae nostrae caueamus, ne dies domini sicut fur in nocte superueniens maculatam uel uno obolo nostram conscientiam deprehendat, qui omnes fructus nostrae renuntiationis euacuans illud, quod in euangelio diuiti dictum est, ad nos quoque faciat uoce dominica dirigi: stulte, hac nocte animam tuam expetunt a te: quae autem praeparasti, cuius erunt? nihilque de crastino cogitantes numquam nos de coenobii disciplina patiamur auelli. [7.31.1] Quod sine dubio nequaquam permittimur inplere, sed ne sub institutionis quidem regula permanere, nisi prius patientiae uirtus, quae non aliunde quam de humilitatis fonte procedit, in nobis fuerit firma soliditate fundata. illa namque nulli commotiones nouit inferre, haec uero inlatas sibi magnanimiter tolerare. LIBER OCTAUUS — DE SPIRITU IRAE. CAPITULA [.1–6] I. Quod quartum certamen aduersus irae sit uitium, et quanta mala generet haec perturbatio. II. De his qui iram dicunt non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse deus irasci dicatur. III. De his quae in deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur. IIII. Qualiter de affectibus membrisque humanis, quae indemutabili et incorporeo deo adscribi legimus, sentiendum sit. V. Cuius placiditatis monachum esse conueniat. VI. De iniusta iracundiae commotione uel iusta. [.7–14] VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria. VIII. Quibus beati Dauid exemplis ira salubriter adsumatur. VIIII. De ira aduersus nosmet ipsos suscipienda. X. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam nostram. XI. De his, quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit. XII. Quod hic finis tristitiae uel irae sit, ut hoc quod praeualet unusquisque perficiat. XIII. Quod ne momentaneam quidem iram liceat retentari. XIIII. De reconciliatione fraterna. [.15–20] XV. Quod uetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione conuellat. XVI. De superflua secessione eorum qui ab inemendatis moribus non recedunt. XVII. Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat dicione consistere. XVIII. Quo studio heremum debeamus expetere et qualium inibi sit profectus. XVIIII. Qua conparatione aestimandi sint qui tunc tantum patientes sunt cum a nemine prouocantur. XX. De amputanda ira secundum euangelium. [.21–22] XXI. In eo quod in euangelio scriptum est: qui irascitur fratri suo, utrum recipiendum sit quod adiectum est: sine causa. XXII. Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare ; possimus. BOOK 8 [8.1.1–2] Quarto quoque certamine est irae mortiferum uirus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. hac enim in nostris cordibus insidente et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante nec iudicium rectae discretionis adquirere nec honestae contemplationis intuitum nec maturitatem consilii possidere nec uitae participes nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac ueri luminis capaces poterimus exsistere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus. nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione uideamur, quia ira in sinu insipientium requiescit., sed ne uitam quidem inmortalitatis consequi poterimus, quamuis prudentes uideamur definitione hominum iudicari, quia ira perdit etiam prudentes. nec iustitiae moderamina perspicaci discretione cordis ualebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus aestimemur, quia ira uiri iustitiam dei non operatur. ipsam quoque honestatis grauitatem, quae etiam uiris saeculi huius solet familiaris exsistere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogatiua putemur, quia uir iracundus inhonestus est. [8.1.3–8.2.1] consilii etiam maturitatem nullatenus ualebimus obtinere, quamuis graues et scientia summa praediti uideamur, quia iracundus agit sine consilio, sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia uir animosus parit rixas, uir autem iracundus effodit peccata. Nonnullos audiuimus hunc animae perniciosissimum morbum ita excusare temptantes, ut eum detestabiliore interpretatione scripturarum extenuare gestirent, dicentes non esse noxium, si delinquentibus fratribus irascamur, siquidem ipse deus contra eos, qui eum uel scire nolunt uel scientes contemnunt, furere atque irasci dicatur, ut ibi: et iratus est furore dominus in populum suum, uel cum orat propheta dicens: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, non intellegentes, quod, dum hominibus occasionem pestiferi uitii uolunt concedere, inmensitati diuinae ac fonti totius puritatis iniuriam carnalis passionis admisceant. [8.3.1] Si enim haec, cum dicuntur de deo, carnali et pingui secundum litteram significatione percipienda sunt, ergo et dormit, cum dicitur: exsurge, quare obdormis domine? de quo dicitur: ecce non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israhel, et stat ac sedet, cum dicit: caelum mihi sedes est, terra autem scabillum pedum meorum, qui metitur caelum palmo, et terram suo pugillo concludit, et crapulatur uino, cum dicitur: et exsurrexit sicut dormiens dominus, sicut potens crapulatus a uino, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem: ut praeteream ignorationem et obliuionem, quae de ipso legimus in scripturis sanctis frequenter inserta, deinde liniamenta membrorum, quae tamquam de homine figurali et conposito describuntur, capillis scilicet, capite et naribus, oculis ac facie, manibus et brachio, digitis, utero pedibusque. quae omnia secundum uilem litterae sonum si uoluerimus admittere, deum liniamentis membrorum et corporea figura conpositum, quod dictu quoque nefas est quodque absit a nobis, necesse est aestimari. [8.4.1–2] Itaque ut haec secundum litteram non absque nefando sacrilegio possunt intellegi super eo, qui inuisibilis, ineffabilis, inconprehensibilis, inaestimabilis, simplex et inconpositus sanctarum scripturarum auctoritate definitur, ita ne furoris quidem et irae perturbatio illi indemutabili naturae sine ingenti blasphemia poterit coaptari. nam huiuscemodi significatione membrorum diuinas efficientias dei et inmensas operationes eius sentire debemus, quae nobis nisi per haec usitata membrorum uocabula nequeunt intimari. ut puta significatione oris conlocutionem eius, quae in arcanos animae sensus solet clementer infundi, uel quod in patribus nostris atque prophetis idem locutus sit, agnoscamus. in oculis inmensitatem perspicaciae, qua uniuersa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae * nobis geruntur gerendaue sunt seu cogitantur lateat, scire possimus. manuum nuncupatione prouidentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus. brachium quoque uirtutis et gubernationis eius insignia, qua cuncta sustentat, moderatur ar regit, et ut de ceteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaeuitatem deitatis et antiquitatem significat, qua sine ullo principio est et ante omnia tempora creaturas excedit uniuersas? [8.4.3–4] ita igitur et de ira dei uel furore cum legimus, non ὰνθρωτοπαθω̄ς, id est secundum humilitatem } humanae perturbationis, sed digne deo, qui omni perturbations alienus est, sentire debemus, scilicet quo per haec eum iudicem et ultorem omnium quae inique geruntur in hoc mundo possimus aduertere, et retributorem terribilem actuum nostrorum his uerborum significationibus formidantes contra illius uoluntatem quicquam timeamus admittere. illos etenim timere consueuit humana natura, quos indignari nouit, et ueretur offendere: ut in nonnullis aequissimis iudicibus solet ab his, qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri, non scilicet quod haec in animis eorum qui iuste iudicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus, qui pro exsecutione legum et examinatione iustitiae et aequilibratione procedit. quae tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his, qui pro suo merito poena plectendi sunt, furor grauis et ira saeuissima iudicatur. [8.4.5–8.5.1] longum est nec praesentis operis, si uoluerimus omnia quae de deo humana significatione figuraliter in scripturis dicta sunt explanare. haec ad praesentem necessitatem, quae contra furoris uitium pertinebant, dixisse sufficiat, ut nullus exinde sibimet occasionem morbi mortisque perpetuae per ignorantiam trahat, unde sanctitas et inmortalitas uitae salutisque remedia conquiruntur.1 Itaque monachus ad perfectionem tendens et agonem spiritalem legitime cupiens decertare ab omni irae furorisque uitio alienus exsistat, et audiat quid sibi uas electionis praecipiat: omnis, inquit, ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a uobis eum omni malitia (cum dicit: omnis ira tollatur a uobis, nullam penitus uelut necessariam et utilem nobis excepit), delinquentemque fratrem, si necesse est, ita curare festinet, ut, dum medellam leuiore forsitan febricula laboranti procurat inferre, non semet ipsum iratus taetriore morbo caecitatis inuoluat (oportet namque illum, qui alterius uulneri mederi cupit, omni languoris morbo alienum sanumque subsistere, ne illud euangelicum dicatur ei: medice, prius cura te ipsum) ac uidens fistucam in oculo fratris sui trabem in oculo suo non uideat. uel quomodo uidebit eicere fistucam de oculo fratris sui, qui trabem furoris gestat in oculo suo? [8.6.1–8.7.1] Qualibet ex causa iracundiae motus efferuens excaecat oculos cordis et acumini uisuum exitialem ualidioris morbi ingerens trabem solem iustitiae non sinit intueri. nihil interest, utrum aurea lammina plumbeaue seu cuiuslibet metalli oculorum* lorum obtutibus inponatur: differentiam caecitatis non facit pretiositas metallorum. Habemus sane irae ministerium satis commode nobis insertum, ad quod solum eam recipere utile nobis est ac salubre, cum contra lasciuientes cordis nostri motus indignantes infremimus et ea, quae agere confundimur coram hominibus uel proloqui, in latebras ascendisse nostri pectoris indignamur, angelorum scilicet ac dei ipsius praesentiam ubique et omnia penetrantis oculumque eius tota formidine tremescentes, quem nequaquam possunt conscientiae nostrae latere secreta. [8.8.1–2] Uel certe cum contra hanc ipsam iram, cur nobis aduersus fratrem inrepserit, commouemur et irati letales instigationes eius extrudimus nec in adytis pectoris nostri noxias eam latebras habere permittimus. taliter nos irasci etiam ille propheta docet, qui in tantum hanc e suis abegerat sensibus, at ne inimicis quidem propriis et quidem a deo sibi traditis maluerit reddere talionem irascimini, inquiens, et nolite peccare. ille etenim cum aquam de cisterna Bethlehem concupisset eamque a mus fortibus per medias hostium cateruas suscepisset adlatam, protinus effudit in terram, et ita uoluptuosam concupiscentiae passionem iratus extinguens libauit eam domino, et cupiditatis suae desideria non expleuit dicens: propitius mihi sit dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? [8.8.8] uel cam Semei in regem Dauid audiente eo lapides et maledicta coram omnibus inrogaret, uelletque Abisai filius Saruiae princeps militum conuicii regalis ultionem truncatione capitis eius explere, beatus Dauid aduersus diram suggestionem eius indignatione pia commotus humilitatis modum et patientiae rigorem inconcussa lenitate seruauit dicens: quid mihi et uobis, filii Saruiae? dimittite eum, ut maledicat: dominus enim praecepit ei ut malediceret Dauid: et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit? ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam: quanto magis nunc filius Iemini? dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum domini: si forte respiciat dominus adflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. [8.9.1] Iubemur itaque irasci salubriter, sed nobismet ipsis ac suggestionibus ascendentibus prauis, et non peccare, ad effectum scilicet eas noxium perducentes. denique hunc eundem sensum euidentius explanat uersiculus sequens: quae dicitis in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini, id est quaecumque in cordibus uestris ingruentibus repentinis ac lubricis instigationibus cogitatis, consilii moderatione, omnem strepitum ac perturbationem furoris amouentes, uelut in cubili quietis positi conpunctione saluberrima emendate atque corrigite. denique beatus apostolus usus huius uersiculi testimonio cum dixisset: irascimini et nolite peccare, subiunxit: sol non occidat super iracundiam uestram, neque detis locum diabolo. si nonum est super iracundiam nostram occidere solem iustitiae et irati confestim diabolo locum damus in corde nostro, quomodo superius praecepit ut irascamur, dicens: irascimini et nolite peccare? nonne euidenter hoc dicit: irascimini uitiis et furori uestro, ne coniuentibus nobis sol iustitiae Christus incipiat propter iracundiam uestram mentibus obscuratis occidere et discedente illo locum diabolo in uestris cordibus praebeatis? [8.10.1] De quo sole per prophetam deus euidenter commemorat ita dicens: timentibus autem nomen meum orietur sol i iustitiae, et sanitas in pinnis eius. qui rursum peccatoribus et pseudoprophetis illisque qui irascuntur occidere dicitur in medio die dicente propheta: occidet eis sol IC meridie. uel certe secundum tropicum sensum mens, id est ^ νοῡς siue ratio, quae pro eo, quod omnes cordis cogitationes discretionesque perlustret, sol merito nuncupatur, irae uitio extinguatur, ne eadem occidente perturbationum tenebrae auctore suo diabolo uniuersum nostri cordis occupent sensum et tenebris irae possessi uelut in nocte caeca, quid nos agere oporteat, ignoremus. tali sensu hunc apostoli locum institutis seniorum traditum nobis, quia necesse fuit quemadmodum da ira sentirent, licet longiore sermone protulimus: qui eam na ad momentum quidem cor nostrum penetrare permittunt, illu ?? euangelii omnimodis obseruantes: qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. ceterum si usque occasum solis sit irasci, ante furoris satietas et ultrices irae commotionem poterunt noxiae perturbationis explere, quam sol iste ad sui uergat occasus. [8.11.1] Quid uero dicendum de his (quod quidem dicere sin ? . mea confusione non possum), quorum inplacabilitati ne hi ??? quidem sol occidens terminum ponit, sed per dies eam plu ??? rimos protelantes atque aduersus eos, in quos commoti fuerint rancorem animi reseruantes negant quidem se uerbis irasci sed re ipsa et opere indignari grauissime conprobantur? na ?? neque eos congruo sermone conpellant. nec affabilitate eis conloquuntur, et in eo se minime delinquere putant, quod dictam suae commotionis non expetant: quam tamen quia pro ferre palam et exercere aut non audent aut certe non possunt- J in suam perniciem uirus iracundiae retorquentes concoquunt eam in corde taciti ac silentes in semet ipsis consumunt, amarit.ndinem tristitiae non uirtute animi protinus expellentes, sed digerentes processu dierum et utcumque pro tempore mitigantes. [8.12.1] Quasi uero non hic finis unicuique uindictae sit et abu nde quis furori proprio uel tristitiae satisfecerit, si id, quod praeualet, ira instigante conpleuerit (quod hi quoque facere noscuntur, qui motus suos non adpetitu placiditatis, sed inopia cohibent ultionis: nihil enim inferre amplius his quibus irati sunt possunt, nisi ut cum eis affabilitate solita minime conloquantur), aut quasi in effectu operis solummodo sit iracundia moderanda et non potius ab arcanis nostri pectoris eruenda, De tenebris illius obscurati nec consilii salubris nec scientiae lumen admittere, sed nec templum spiritus sancti, habitante in nobis spiritu nequam, ualeamus exsistere. cohibitus enim in corde furor adstantes quidem homines non offendit, sed aeque spiritus sancti splendidissimum iubar ac si prolatus excludit. [8.13.1] Aut quemadmodum uel ad momentum uult eam dominus retentari, qui ne sacrificia quidem spiritalia orationum nostrarum permittit offerri, si uel alium contra nos aliquid rancoris habere cognoscimus, dicens: si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et uade prius reconciliare fratri tuo, et sic ueniens offeres munus tuum? quomodo ergo non dicam usque in dies plures, sed uel usque ad occasum solis istius permittimur contra fratrem retinere tristitiam, qui ne illo quidem aliquid habente aduersum nos orationes nostras deo offerre concedimur? quibus praecipitur ab apostolo: sine intermissione orate, et: in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione. superest igitur, ut ant numquam oremus huiuscemodi uirus retinentes in cordibus nostris et apostolico huic praecepto sine euangelico, quo indesinenter et ubique iubemur orare, simus obnoxii, ant, si nosmet ipsos circumuenientes precem fundere contra eius interdictum praesumimus, non orationem domino, sed rebellionis spiritu contumaciam nos eidem nouerimus offerre. [8.14.1] Et quia plerumque seu laesos fratres et contristatos contemnimus uel certe non uitio nostro dicentes eos offensos despicimus, animarum medicus et occultorum conscius, occasiones iracundiae uolen radicitus a cordibus nostris euellere, non solum si laesi fuerimus iubet nos remittere et reconciliari fratribus nostris nullamque aduersus eos iniuriae seu laesionis memoriam retinere, sed etiam si illos aduersum nos seu iuste sine iniuste habere aliquid nouerimus. similiter praecepit, ut munus nostrum relinquentes, id est conpescentes orationes nostras, ad eorum prius satisfactionem tendere festinemus et ita fratris curatione praemissa orationum nostrarum munera inlibata deferre. non enim ita nostris obsequiis communis. omnium dominus delectatur, ut, quod in uno adquirit, perdat ? altero dominante tristitia. in cuiuslibet namque dispendio« unum patitur detrimentum, qui eodem modo omnium famu- lorum suorum salutem desiderat et expectat. et idcirco aeque \' habente aduersum nos fratre inefficax erit oratio nostra, ac si nos aduersus eum tumenti spiritu indignationis amaritudinem reseruemus. [8.15.1] Sed quid diutius praeceptis euangelicis atque apostolicis inmoramur, cum etiam uetus lex, quae aliquid habere remissionis uidetur, haec eadem praecaueat dicens: ne oderis fratrem tuum in corde tuo, et iterum: non eris memor iniuriae cinium tuorum, et rursum: itinera eorum qui memoriam retinent malefacti in mortem? uides et ibi nequitiam non in opere tantum, sed etiam in arcanis cogitationibus resecari, cum de corde odium et iniuriae non solum retributio, sed etiam ipsa memoria radicitus iubetur euelli. [8.16.1–8.17.1] Interdum superbia uel inpatientia superati cum inconditos mores nostros atque inordinatos nolumus emendare, solitudinem nos desiderare conquerimur, tamquam ibi nullis nos concitantibus ilico uirtutem patientiae reperturi, excusantes neglegentiam nostram causasque commotionis non nostra dicentes inpatientia, sed fratrum uitio generari: dumque in alios erroris nostri uergimus causas, numquam ad patientiae ae perfectionis calcem ualebimus peruenire. Summa igitur emendationis ac tranquillitatis nostrae non est in alterius arbitrio conlocanda, quod nequaquam nostrae subiacet potestati, sed in nostra potius dicione consistat. itaque at non irascamur, non debet ex alterius perfectione, sed ei nostra uirtute descendere, quae non aliena patientia, sed propria longanimitate conquiritur. [8.18.1] Porro heremum perfectos omnique uitio purgatos ........oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum uitiis non pusillanimitatis perfugio, sed diuinae contemplationis obtentu et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit adprehendi. quaecumque enim uitia incurata in heremum detulerimus, operta in nobis, non abolita sentientur. solitudo namque sicut nouit emendatis moribus contemplationem purissimam reserare et intuitu sincerissimo spiritalium sacramentorum scientiam reuelare, ita eorum qui minus emendati sunt uitia non solum seruare, uerum etiam exaggerare consueuit: tamdiuque si ?? patiens quis uidetur et humilis, donec nullius hominum comisceatur consortio, ad naturam pristinam mox reuersur ??? cum interpellauerit cuiuslibet commotionis occasio. emergu ??? quippe ex eo confestim uitia quae latebant, et uelut equi i frenes certatim e suis repagulis otio longiore nutriti acrius m perniciem aurigae proprii ferociusque prorumpunt. magis enim exercitio usuque humano cessante efferantur in nobis uiti ?? nisi fuerint ante purgata, ipsamque umbram patientiae, quam possidere imaginarie permixti fratribus saltim pro eorum ra uerentia et nota publica uidebamur, desidia securitatis amittimu» [8.19.1–2] Quasi uero uniuersa uirulenta serpentium gener ?? uel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus inmorantu ?? non innoxia perseuerent. nec tamen ex eo pronuntiari possu ?? innoxia, quia nulli noceant: hoc enim eis non affectus boni: tatis, sed necessitas solitudinis confert. quae cum laedendi nancta fuerint copiam, in semet ipsis reconditum uirus ea animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. ideoque perfectionem quaerentibus non sufficit contra hominem no ?? irasci. meminimus enim in solitudine commorantibus nobis contra calamum, cum aut crassitudo eius aut exilitas displiceret contraue scalpellum, cum incidenda hebeti acie segniter exsecaret, contraque silicem, si forte ex ea festinantibus nobis ad lectionem tardius scintilla ignis emicuit, ita indignationis inrepsisse motum, ut non alias perturbationem mentis quam uel contra insensibiles materias uel certe aduersus diabolum maledictione prolata digerere atque euaporare possemus. [8.19.3] quamobrem ad perfectionis dumtaxat rationem non satis proderit abesse homines, in quos ira moueatur, cum, si patientia prius non fuerit adquisita. etiam erga res mutas exerceri similiter iracundiae possit affectus, qui residens in corde nostro nec iugem nos possidere tranquillitatis statum nec residuis uitiis carere permittet. nisi forte in eo putemus commotionibus nostris lucrum aliquod uel remedium conparari, quod maledictionibus uel iracundiae nostrae minime res inanimae mutaeque respondeant et intemperantiam cordis nostri ad maiorem nequaquam prouocent exardescere furoris insaniam. [8.20.1–2] Quapropter si illam summam diuini praemii cupimus adipisci, de quo dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt, non solum haec c nostris actibus amputanda est, sed etiam de internis animae radicitus exstirpanda. non enim ualde proderit iracundiae cohibitus furor in uerbo nec in effectum prolatus, si illum arcanis pectoris nostri deus, quem secreta cordium non latent. , inesse perspexerit, radices enim uitiorum potius excidi praecepit euangelicus sermo quam ructus, qui procul dubio euulsis fomitibus nequaquam ulterius pullulabunt : atque ita mens poterit iugiter in omni patientia a. et sanctitate durare, cum haec non de superficie operations s et actuum, sed de cogitationum fuerint euulsa penetralibus. = t idcirco ne homicidium perpetretur, ira odiumque succiditur sine quibus homicidii crimen nullo modo ualebit admitti. S irascitur enim fratri suo, reus erit iudicio, et: qu ?? S odit fratrem suum homicida est. in eo scilicet quod corde cupiat interire, cuius cruorem propria manu uel telo apud homines minime fudisse cognoscitur, affectu irae bomicida pronuntiatur a domino, qui non solum pro operationis effectu, sed etiam pro uoluntatis ac uoti desiderio unicuique aut praemium reddet ant poenam, secundum illud quod ipse loquitur per prophetam: ego autem opera eorum, et cogitationes eorum: uenio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis, et rursum: inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus., in die qua indicabit deus occulta hominum. [8.21.1] Sciendum tamen in eo, quod in quibusdam exemplaribus inuenitur: qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio, superfluum esse sine causa et adiectum esse ab his, qui amputandam iram pro iustis causis minime putauerunt, cum utique nullus quamlibet absque ratione commotus sine causa se dicat irasci. quamobrem apparet ab eis adiectum, qui propositum non intellexerunt scripturae uolentis - fomitem iracundiae omnimodis amputare nullamque indignationis occasionem penitus reseruare, ne, dum iubemur irasci cum causa, etiam sine causa irascendi nobis intromittatur occasio. finis enim patientiae non in irascendo iuste, sed in penitus non irascendo consistit. licet a quibusdam hoc ipsum quod dicitur sine causa ita interpretari sciam, quod scilicet sine causa irascatur is, cui expetere ultionem irato non liceat. melius tamen est ita tenere, ut et nouella exemplaria multa et antiqua omnia inueniuntur esse perscripta. [8.22.1] Quapropter athletam Christi legitime decertantem iracundiae motus radicitus oportet euellere. cuius morbi haec erit medicina perfecta, ut primitus credamus nullo modo sine iustis seu iustis ei causis licere nobis irasci, scientes nos ..discretionis lumen rectique consilii firmitatem, ipsam quoque honestatem et iustitiae moderamina protinus amissuros, si principale cordis nostri eius fuerit tenebris obscuratum, tum deinde puritatem mentis nostrae mox proturbandam, templumque eam sancti spiritus effici omnino non posse iracundiae in nobis spiritu commorante: postremo ut cogitemus nequaquam licere nobis orare nec iratos fundere preces ad deum, et prae omnibus incertum statum condicionis humanae prae oculis habentes cotidie nos credamus e corpore migraturos, nihilque nobis continentia castitatis, nihil abrenuntiatione omnium facultatum, nihil diuitiarum contemptu, nihil ieiuniorum uigiliarumque laboribus conferendum, quibus propter iracundiam solam et odium ab uniuersitatis iudice supplicia promittuntur aeterna. LIBER NONUS — DE SPIRITU TRISTITIAE. CAPITULA [.1–7] I. Quod quintum certamen sit aduersus spiritum tristitiare et quae per ipsam menti iuferantur dispendia. II. Qua cautione morbus tristitiae sit curandus. III. Quam conparationem habeat anima quae tristitiae mo sibus deuoratur. IIII. Unde uel quibus modis tristitia gignatur. V. Quod non aliorum, sed nostro uitio commotiones excitentur in nobis. VI. Quod nullus repentino lapsu conruat, sed paulatim peer longam incuriam reccidens pereat. VII. Quod non sint fratrum deserenda consortia, ut perfectio conquiratur, sed patientia iugiter excolenda. [.8–13] VIII. Quod, si mores nostros emendatos habuerimus, possi ?? cum omnibus conuenire. VIIII. De alio genere tristitiae, quod desperationem saluti ??? inportat. X. In quo tantummodo nobis sit tristitia utilis. XI. Quemadmodum discernatur, quae sit utilis ac secundum* deum tristitia, et quae diabolica atque mortifera. XII. Quod absque illa salutari tristitia, quae tribus modis generatur, omnis tristitia tamquam noxia repellenda sit. XII. Remedia quibus tristitiam de cordibus nostris exterminare possimus. BOOK 9 [9.1.1] Quinto nobis certamine edacis tristitiae stimuli retundendi sunt. quae si passim per singulos incursus incertos ac uarios casus obtinendi animam nostram habuerit facultatem, ab omni nos per momenta singula separat diuinae contemplationis intuitu ipsamque mentem ab uniuerso puritatis statu deiectam funditus labefactat ac deprimit: non orationes eam explere cum solita cordis alacritate permittit, non sacrarum lectionum sinit remediis incubare. tranquillum quoque ac mitem fratribus esse non patitur et ad cuncta operationum uel religionis officia inpatientem et asperum reddit, omnique perdito salubri consilio et cordis constantia proturbata uelut amentem facit ei ebrium sensum frangitque et obruit desperatione poenali. [9.2.1–9.3.1] Quamobrem non minore prospectu, si spiritalis agonis certamina legitime cupimus desudare, hic quoque nobis curandus est morbus. sicut enim tinea uestimento, et uermis ligno: ita tristitia uiri nocet cordi: satis euidenter ac proprie uim noxii huius ac perniciosi uitii spiritus diuinus expressit. Uestimentum namque esu tinearum adtactum nullius pretii uel honesti usus poterit ulterius habere commercium, totidemque lignum uermibus exaratum non iam ad ornatum uel mediocris aedificii, sed ad conbustionem ignis merebitur deputari. ita igitur et anima, quae edacissimis tristitiae morsibus deuoratur, inutilis erit uel uestimento illi pontificali, quod unguentum spiritus sancti de caelo descendens prius in barbam Aaron, deinde in oram suam solere suscipere sancti Dauid uaticinio perhibetur, secundum illud: sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius: sed nec ad structuran templi illius spiritalis atque ornatum poterit pertinere, cuius Paulus architectus sapiens posuit fundamenta dicens: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in nobis: cuius qualia sint ligna, sponsa describit in Cantico Canticorum ?? trabes, inquiens, nostrae cupressus, tigna domorum ?? nostrarum cedri. et idcirco huiusmodi ad templum dei ?? lignorum genera deliguntur, quae sunt et bonae fragrantiae ?? et inputribilia, quaeque nec corruptelae uetustatis nec esui uermium ualeant subiacere. [9.4.1] Nonnumquam tamen irae praecedentis uitio subsequi ?? seu concupiscentiae lucriue cuiusdam minus indepti generari ?? solet, cum se harum rerum quadam spe mente concepta quis ?? uiderit excidisse. interdum uero etiam nullis exsistentibus causis,« quibus ad hanc labem conruere prouocemur, inimici subtilis instinctu tanto repente maerore deprimimur, ut ne carorum quidem ac necessariorum nostrorum aduentum solita suscipere. adfabilitate possimus, et quidquid ab eis conpetenti fuerit confabulatione prolatum, inportunum nobis ac superfluum iudicetur,, nullaque eis reddatur a nobis grata responsio, . uniuersos cordis nostri recessus felle amaritudinis occupante. [9.5.1–9.6.1] Unde manifestissime conprobatur non semper nobis alio- rum uitio commotionum stimulos excitari, sed potius nostro, qui reconditas in nobismet ipsis habemus offensionum causas ac seminaria uitiorum, quae, cum mentem nostram temptationum imber adluerit, in germina confestim fructusque prorumpunt. Numquam enim quis alterius uitio lacessitus peccare conpellitur, si repositam materiem delictorum in suo corde non habeat: nec tunc subito quispiam deceptus esse credendus est, cum conspecta mulieris forma in barathrum concupiscentiae turpis inciderit, sed potius occultos ac latentes medullitus morbos occasione uisus in superficiem tunc fuisse productos. [9.7.1] Ideoque creator omnium deus, opificii sui curationem prae omnibus noscens, et quia non in aliis, sed in nobismet ipsis offensionum radices causaeque consisterent, non deserenda praecepit fratrum consortia, nec uitari eos, quos laesos a nobis uel a quibus nos arbitramur offensos, sed deliniri iubet, sciens perfectionem cordis non tam separatione hominum quam patientiae uirtute conquiri: quae firme possessa sicut potest nos etiam cum his qui oderunt pacem pacificos conseruare, ita, si parta non fuerit, ab his quoque, qui perfecti ac meliores nobis sunt, facit iugiter dissidere. occasiones enim commotionum, ob quas eos quibus iungimur deserere festinamus, in conuersatione humana deesse non poterunt: et idcirco tristitiae causas, ob quas a prioribus separamur, non euadimus, sed mutamus. [9.8.1] Procurandum itaque nobis est, ut nostra potius emenlare uitia et mores corrigere festinemus. quae procul dubio li fuerint emendata, non dicam cum hominibus, sed etiam cum feris ac beluis facillime nobis conueniet secundum illud, quod n libro beati Iob dicitur: bestiae enim ferae pacatae erunt tibi. extrinsecus quippe uenientia non uerebimur offendicula nec ulla poterunt. scandala nobis de foris inferri, si in nobis met ipsis intus radices eorum receptae insprtaeque non fuerint pax enim multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. [9.9.1–9.10.1] Est etiam aliud detestabilius tristitiae genus, quod no ?? correctionem uitae nec emendationem uitiorum, sed perniciosis simam desperationem animae inicit delinquenti: quod nec Cain fecit post fratricidium paenitere nec ludam post fratricidium ad satisfactionis remedia festinare, sed ad suspendium laque ?? sua desperatione pertraxit. Ideoque utilis nobis una re tantum tristitia iudicandas est, cum hanc uel paenitudine delictorum uel desiderio perfectionis accensi uel futurae beatitudinis contemplatione concipimus. de qua et beatus apostolus: quae secundum deum ??: est, inquit, tristitia, paenitentiam ad salutem stabilem: operatur: saeculi autem tristitia mortem operatur. [9.11.1] Sed illa tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, oboediens est, adfabilis, humilis, mansueta suauis ac patiens, utpote ex dei caritate descendens: et ad omnem dolorem corporis ar spiritus contritionem infatigabilite ?? semet ipsam desiderio perfectionis extendens et quodammodo laeta ac spe profectus sui uegeta cunctam adfabilitatis et longanimitatis retinet suauitatem, habens in semet ipsa omnes fructus spiritus sancti, quos enumerat idem apostolus: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, bonitas, benignitas, fides, mansuetudo, continentia. haec uero asperrima, inpatiens, dura, plena rancore et maerore infructuoso ac desperatione poenali, eum quem conplexa fuerit ab industria ac salutari dolore frangens ac reuocans, utpote inrationabilis et intercipiens non solum orationum efficaciam, uerum etiam uniuersos quos praediximus fructus spiritales euacuans, quos nouit illa conferre. [9.12.1–9.13.1] Quapropter absque illa, quae uel pro salutari paenitentia uel pro studio perfectionis seu pro desiderio suscipitur futurorum, omnis tristitia tamquam saeculi et quae mortem inferat aequaliter repellenda est ac sicut fornicationis spiritus seu filargyriae uel irae de nostris cordibus penitus extrudenda. Hanc ergo perniciosissimam passionem ita de nobis expellere poterimus, ut mentem nostram spiritali meditatione iugiter occupatam futura spe et contemplatione repromissae beatitudinis erigamus. hoc enim modo uniuersa tristitiarum genera, siue quae ex praecedente ira descendunt, siue quae amissione lucri uel detrimento inlato nobis adueniunt seu de inrogata generantur iniuria, siue quae de inrationabili mentis confusione procedunt, seu quae letalem desperationem nobis inducunt, ualebimus superare, cum aeternarum rerum ac futurarum intuitu semper laeti atque inmobiles perdurantes nec casibus deiecti praesentibus nec prosperis fuerimus elati, utraque uelut caduca et mox transeuntia contemplantes. LIBER DECIMUS — DE SPIRITU ACEDIAE — CAPITULA [.1–8] I. Quod sextum certamen sit aduersus spiritum acediae, et de natura eius. II. Expositio acediae, uel quemadmodum serpat in corde monachi, quaeue inferat menti dispendia. III. Quibus generibus monachum superet acedia. IIII. Quod acedia excaecet mentem ab omni contemplatione uirtutum. V. Quod duplex acediae sit inpugnatio. VI. Hi, qui ab acedia coeperint uinci, quatenus conlabuntur. VII. Apostoli testimonia contra spiritum acediae. VIII. Quod necesse sit inquietum esse eum, qui opere manuum suarum non uult esse contentus. [.9–14] VIIII. Quod non solum apostolus, sed etiam hi, qui cum illo erant, manibus suis operati sunt. X. Quod ob hoc manibus suis apostolus operatus sit, ut nobis operandi praeberet exemplum. XI. Quod non solum exemplo, sed etiam uerbis praedicans monuerit operari. XII. De eo quod dicit: si quis non uult operari, nec manducet. XIII. De eo quod dicit: audiuimus enim inter uos quosdam ambulare inquiete. XIIII. Quod multa uitia amputet operatio manuum. [.15–20] XV. De humanitate etiam otiosis et neglegentibus inpertienda. XVI. Quod non odii causa, sed dilectionis eos qui delinquunt corripere debeamus. XVII. Diuersa testimonia, quibus apostolus praecepit operari debere uel ipse operatus fuisse monstratur. XVIII. Quod tantum operari sit apostolus, quantum non sibi soli, sed etiam his qui cum eo erant posset sufficere. XVIIII. Quemadmodum intellegi debeat: beatius est magis dare quam accipere. XX. De fratre desidioso, qui alios egredi de coenobio sollicitabat. [.21–25] XXI. Diuersa testimonia de Salomone contra acedian. XXII. Quod per Aegyptum fratres ita suis manibus operantur, ut non solum propriis necessitatibus satisfaciant, sed etiam his qui in carceribus sunt subministrent. XXIII. Quod otii causa faciat in partibus Occidentis non esse coenobia monachorum. XXIIII. De abbate Paulo, qui singulis annis omne opus manuum suarum igne subposito concremabat. XXV. Uerba abbatis Moysi, quae dixerit mihi de remedio acediae. BOOK 10 [10.1.1–10.2.1] Sextum nobis certamen est, quod Graeci ὰϰηδὶαuocant, quam nos taedium siue anxietatem cordis possumus nuncupare. adfinis haec tristitiae ac solitariis magis experta et in heremo commorantibus infestior hostis ac frequens, maxime circa horam sextam monachum inquietans, ut quaedam febris ingruens tempore praestituto ardentissimos aestus accessionum suarum solitis ac statutis horis animae inferens aegrotanti. denique nonnulli senum hunc esse pronuntiant meridianum daemonem, qui i in psalmo nonagensimo nuncupatur. Qui cum miserabilem obsederit mentem, horrorem loci, cellae fastidium, fratrum quoque, qui cum eo uel eminus commorantur, tamquam neglegentium ac minus spiritalium aspernationem gignit atque contemptum. ad omne quoque opus, quo ?? saepta sui cubilis est, facit desidem et inertem: non eum in cellula residere, non operam sinit inpendere lectioni. nihilque se proficere tanto tempore in eadem commorantem crebrius ingemescit nec habere se fructum aliquem spiritalem, donec fuerit illi consortio copulatus, queritur atque suspirat et ab omni se dolet spiritali quaestu inanem in loco uacuumque consistere, utpote qui, cum posset etiam alios regere ac prodesse plurimis, nullum aedificauerit nec quemquam institutione sua doctrinaque lucratus sit. [10.2.2] absentia longeque posita magnificat monasteria, loca etiam illa magis ad profectum utilia et saluti congruentiora describit, consortia quoque ibidem fratrum suauia et plena spiritali conuersatione depingit: e contra uniuersa quae habentur in manibus aspera, et non solum aedificationem nullam esse in fratribus, qui morantur in loco, se ne ipsum quidem uictum corporis absque ingenti labore conquiri. postremo non posse se saluari in eo loco durantem nisi relicta cella, cum qua sibi, si adhuc in ea fuerit remoratus, pereundum erit, exinde semet ipsum quantocius asportarit. [10.2.3] dein lassitudinem corporis cibique osuriem quinta sextaque hora tantam suscitat, ut uelut longo itinere grauissimoque labore confectus sibimet lassusque uideatur, aut quasi refectionem cibi biduano ieiunio triduanoue distulerit. tum praeterea huc illucque anxius circumspectat et nec fratrum sibi quempiam aduentare suspirat, saepiusque egreditur et ingreditur t cellam ac solem uelut ad occasum tardius properantem crebrius intuetur, et ita quadam inrationabili mentis confusione uelut taetra subpletur caligine omnique actu spiritali redditur otiosus ac uacuus, ut nulla re alia tantae obpugnationis remedium quam uisitatione fratris cuiuspiam seu somni solius solacio posse aestimet inueniri. [10.2.4] deinde honestas idem morbus ac necessarias suggerit salutationes fratribus exhibendas uisitationesque infirmorum uel eminus uel longius positorum: quaedam etiam pia ac religiosa dictat officia, illos uel illas debere parentes inquiri et ad salutandos eos crebrius properari, illam religiosam deuotamque deo feminam, omni praesertim parentum subsidio destitutam, magnum opus esse pietatis frequenter inuisidio, ac si quid ei sit necessarium, quae a propriis parentibus neglegitur atque despicitur, sanctissimum procurari, magisque oportere in his operam pietatis inpendi quam infructuosum ac sine ullo profectu in cellula residere. [10.3.1] Agitur itaque infelix anima talibus inimicorum machinis inpetita, donec acediae spiritu uelut ariete ualidissimo fatigata aut in somnum discat concidere aut excussa claustris cellulae suae consolationem inpugnationis huius uisitatione fratris consuescat adquirere, hoc quo utitur ad praesens remedio paulo post acrius infirmanda. frequentius enim aduersarius ac dirius adtemptabit, quem conserto proelio praebiturum comminus sibi terga cognoscit salutemque sibi non de uictoria nec de conflictu, sed de fuga sperare peruidet, donec paulatim protractus e cella actus suae professionis incipiat obliuisci, qui non est alius quam intuitus et contemplatio diuinae illius et excellentis super omnia puritatis, quae non alibi potest nisi in silentio et iugi cellae perseuerantia ac meditatione conquiri, atque ita militiae suae fugitiuus ac desertor Christi miles effectus inplicet se negotiis saecularibus, ei cui se probauit minime placiturus. [10.4.1–10.5.1] Huius aegritudinis uniuersa incommoda une uersiculo beatus Dauid eleganter expressit dormitauit, inquiens, anima mea prae taedio, id est prae acedia. proprie satis non corpus dixit, sed animam dormitasse. uere enim ab omni contemplatione uirtutum et intuitu spiritalium sensuum dormitat anima, quae perturbationis huius telo fuerit sauciata. Itaque Christi uerus athleta, qui agonem perfectionis cupit legitime decertare, hunc quoque morbum de latebris animae suae festinet extrudere, et ita contra hunc quoque nequissimum acediae spiritum utrubique contendat, ut neque somni telo elisus concidat neque de monasterii claustris expulsus quamuis sub praetextu coloris pii fugitiuus abscedat. [10.6.1] Quemcumque enim in parte qualibet coeperit superare, aut tamquam inertem et dediticium sibi patietur absque ullo profectu spiritus in cellula commorari aut excussum exinde instabilem de cetero reddet ac uagum, et ad omne opus desidem cellas fratrum iugit-er faciet ac monasteria circumire nihilque aliud procurare, quam ubi quoue colore occasionem refectioni futurae ualeat praeparare. mens enim otiosi nihil aliud cogitare nouit quam de escis ac uentre, donec inuenta quandoque sodalitate cuiusdam uiri uel feminae aequali tepore torpentis rebus eorum ac necessitatibus inuoluatur et ita paulatim reddatur noxiis occupationibus inretitus, ut tamquam serpentinis spiris obstrictus numquam deinceps ad perfectionem professionis antiquae se ualeat enodare. [10.7.1] Hunc morbum, qui de acediae spiritu nascitur, beatus apostolus ut uerus ac spiritalis medicus uel tunc iam conspiciens serpere uel emersurum spiritu sancto reuelante prospiciens salutaribus praeceptorum suorum medicamentis praeuenire festinat. Thessalonicensibus enim scribens et primo ut peritissimus quidam perfectusque medicus infirmitatem susceptorum blanda lenique uerbi curatione fomentans ac de caritate incipiens eosque in ea parte conlaudans, quousque letale uulnus leniore remedio delenitum deposita tumoris indignatione facilius medicamina austeriora sustineat, ita ait: de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere uobis: ipsi enim a deo docti estis ut diligatis inuicem: etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Macedonia. [10.7.2] praemisit laudis fomenta lenia, fecit eorum aures ad curam salutaris uerbi placidas et paratas. rursum infert: rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis. adhuc eos blanda uerborum lenitate demulcet, ne forte necdum aptos ad perceptionem perfectae curationis inueniat. quid est quod rogas, apostole, ut in quo abundent magis? scilicet in caritate, de qua superius dixerat: de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere uobis. et quid necesse est ut dicas eis: rogamus autem uos, ut abundetis magis, qui super hac re ne scribi quidem sibi aliquid indigent? cum praesertim et inferas causam ob quam hoc ipso non egeant, dicens: ipsi enim uos a deo docti estis ut diligatis inuicem, tertium quoque maius adicias, quod non solum a deo docti sint, uerum etiam conpleant opere quae docentur. etenim facitis illud, inquit, non in uno uel duobus, sed in omnes fratres, nec in uestros tantummodo ciues uel notos, sed in uniuersa Macedonia. [10.7.3] dic igitur tandem, quid est quod tanto opere haec praemittis? iterum. infert: rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis, et uix aliquando in id quod olim moliebatur erumpit: et operam detis ut quieti sitis. dixit primam causam, deinde infert secundam: et ut uestra negotia agatis, tertiam quoque: et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis, quartam: et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, w quintam: et nullius aliquid desideretis. ecce illa cunctatio, quam tantis proferre prooemiis differebat, quid in eius pectore parturire agnoscitur? et operam detis ut quieti sitis, id est in uestris cellulis commorantes nec diuersis rumoribus, qui solent otiosorum uotis uel fabulis generari, inquieti effecti aliis quoque inquietudines inferatis. et ut uestra negotia. [10.7.4] agatis, non curiositate uestra actus mundi uelitis inquirere ac diuersorum conuersationes explorantes operam uestram non erga correctionem uestram seu uirtutum studia, sed ad detractationes fratrum uelitis inpendere. et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis. cur illa fierent quae monuerat superius ne agerent, id est ne inquieti essent uel aliena. curarent negotia uel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt uel alterius aliquid desiderarent, nunc intulit dicens: et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis. [10.7.5] ut I enim fierent illa, quae superius reprehendit, otii causam esse euidenter expressit. nullus enim potest uel inquietus esse uel aliena curare negotia, nisi qui operi manuum suarum non adquiescit insistere. quartum quoque intulit morbum, qui ei hoc ipso otio nascitur, id est ut inhoneste non ambulent, dicens: et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. numquam potest ne apud eos quidem qui saeculi homines sunt honeste incedere, qui nequaquam claustris cellae et operi manuum suarum inhaerere contentus est, sed necesse est eum honestum esse, dum necessaria uictus requirit, adulationi quoque operam dare, nouitates etiam rumorum sectari, causarum fabularumque occasiones conquirere, per quas sibimet ipsi aditum paret ac facultatem, qua diuersorum domos ualeat penetrare. [10.7.6] et nullius aliquid desideretis. non potest non alienis donis et muneribus inhiare, qui non delectatur pio quietoque labore operis sui cotidiani uictus parare substantiam. uidetis tot causas, tam graues ac turpes una uitii labe generari. denique hos ipsos, quos in epistula prima molli fouerat palpatione uerborum, qualiter in secunda, uelut qui non profecissent ad remedia leniora, austerioribus quibusdam et causticis medicamentis sanare adgreditur nullaque iam mitium uerborum fomenta praemittit, non illam teneram uocem ac blandam, ut ibi: rogamus autem uos, fratres, sed: denuntiamus uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate. [10.7.7] ibi rogat, hic dennntiat: in illa blandientis affectus, in hac obtestantis seueritas et minantis. denuntiamus uobis, fratres: quia prius rogantes contempsistis audire, saltim nunc denuntiantibus oboedite. ipsamque denuntiationem non nudo uerbo, sed cum obtestatione nominis domini nostri Iesu Christi terribilem infert, ne forte simplicem uelut humana uoce prolatam rursum contemnerent nec magnopere ducerent obseruandam, statimque ut peritissimus medicus putribus membris, quibus leni medicamento remedium ferre non potuit, mederi spiritalis ferri incisione pertemptat ut subtrahatis uos, inquiens, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. [10.7.8] itaque ab his, qui uacare operi nolunt, iubet subtrahi et uelut membra otii corrupta putredine desecari, ne inertiae morbus uelut letale contagium etiam sanas membrorum partes tabo serpente corrumpat. dicturusque de his, qui operari suis manibus nolunt et panem suum cum silentio manducare, a quibus etiam praecepit subtrahendum, qualibus eos a principio probris inurat adtendite. in primis inordinatos dicit nec secundum suam traditionem ambulare, aliis uerbis contumaces eos, utpote qui nollent iuxta institutionem eius incedere, et inhonestos esse designans, id est non processionis, non uisitationis, non uerbi, non temporis oportunitatem congruam honestamque sectantes. omnibus enim uitiis istis inordinatum quemque necesse est subiacere. [10.7.9] et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis: et in hoc rebelles eos quodammodo et contemptores notat, qui traditionem, quam acceperunt ab eo, tenere contemnant nec imitari uelint id, quod magistrum non solum uerbo docuisse meminerint sed etiam opere nouerint perfecisse. ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos. inmanem cumulum reprehensionis exaggerat, cum hoc eos adserit non obseruare, quod et memoriae eorum inhaereat et ad imitandum non solum uerbo instruente didicerint, sed etiam exemplo operum prouocante susceperint. [10.8.1] Quia non inquieti fuimus inter uos. cum se uult inquietum inter eos non fuisse per operis exercitium conprobare, eos qui operari nolunt abunde notat otiositatis uitio inquietos semper exsistere. neque gratis panem manducauimus ab aliquo. per singula uerba increpationis auxesin facit doctor gentium, praedicator euangelii dicit se non gratis panem ab aliquo manducasse, qui nouit dominum praecepisse, ut qui euangelium denuntiant de euangelio uiuant, et rursum: dignus est operarius cibo suo. [10.8.2] cum utique non gratis, qui euangelium praedicabat, tam sublime ac spiritale opus exercens cibum sibi dominicae iussionis auctoritate praesumeret, quid nos faciemus, quibus non solum nulla praedicatio uerbi commissa est, sed ne ulla quidem nisi animae nostrae solius cura mandatur? qua fiducia otiosis manibus gratis panem comedere audebimus, quem uas electionis, euangelica sollicitudine et praedicatione constrictus, sine opere manuum comedere non praesumit, sed in labore, inquit, et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus? [10.8.3] adhuc additamenta suae castigationis exaggerat, non enim simpliciter dixit \'non comedimus gratis panem ab aliquo uestrum\' et huc usque stetit (poterat enim uideri proprio otiosoque sumptu ac recondita pecunia uel aliorum, licet non istorum, conlatione seu muneribus sustentatus fuisse), sed in labore, inquit, et fatigatione nocte et die operantes, id est nostro opere specialiter sustentati, et hoc, inquit, non pro nostra uoluntate perpetrabamus nec pro delectatione, ut requies et exercitium corporis inuitabat, sed ut necessitas et inopia uictus non sine ingenti fatigatione corporis facere conpellebat. non solum namque per totum diei spatium, sed etiam noctis, quod quieti corporis uidetur indultum, hoc opus manuum pro escae sollicitudine indesinenter urguebam. [10.9.1] Nec tamen se solum taliter inter eos conuersatum fuisse testatur, ne forte non magna nec generalis uideretur haec forma, si ipsius tantum traderetur exemplo, sed etiam omnes, qui erant secum ad ministerium euangelii deputati, id est Siluanum et Timotheum, qui haec eadem cum eo scribunt, adserit simili opere laborasse. in eo etiam quod dicit ne quem uestrum grauaremus uerecundiam eis incutit magnam. si enim ille, qui euangelium praedicabat signis illud uirtutibusque conmendans, ne grauaret quempiam, gratis panem i manducare non audet, quomodo illi non aestiment se grauare, qui cotidie eum otiosi uacantesque praesumunt? [10.10.1] Non quasi non habuerimus potestatem., sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum. nos. pandit causam cur tantum sibi laboris indixerit: ut, inquit, formam daremus uobis ad imitandum nos, ut, si forte doctrinam uerborum auribus uestris frequenter ingestam obliuioni traderetis, saltim conuersationis exempla sub oculorum fide nobis tradita memoriter retineretis. haud lenis eorum et in hoc reprehensio, cum dicit se nulla alia quam exempli gratia laborem hunc et fatigationem die noctuque corporis exegisse, et eos nihilominus erudiri nolle, propter quos ipse necessitatem non habens tantum sibi fatigationis indixerit. et quidem, inquit, cum haberemus potestatem et paterent nobis facultates omnium uestrum atque substantiae, et utendi eis domini nostri nossem me habere permissum, non sum tamen usus hac potestate, ne, quod a me bene ac licito fieret, aliis otii noxii praeberet exemplum. et idcirco euangelium praedicans meis manibus atque opere malui sustentari, ut uobis quoque uolentibus iter uirtutis incedere uiam perfectionis aperirem et conuersationis formam meo labore praeberem. [10.11.1] Sed ne forte tacitus operans et erudire eos uolens exemplis minime illos etiam praeceptorum monitis instruxisse uideretur, infert: nam et cum essemus, inquit, apud uos, hoc denuntiabamus uobis, quoniam, si quis non uult operari, nec manducet. adhuc illorum desidiam, qui scientes eum ut magistrum bonum doctrinae gratia et institutionis obtentu suis manibus operatum imitari contemnunt., et diligentiam cautionemque suam exaggerat, dicens non tantum se hoc illis exemplo tradidisse praesentem, sed etiam uerbis iugiter praedicasse, ut, si quis scilicet non uult operari, nec manducet [10.12.1] Non iam doctoris uel medici utitur ad eos consilio, sed districtione in eos iudiciariae pronuntiationis inuehitur et apostolica potestate resumpta uelut e tribunali in contemptores sententiam dicit: illa nempe potestate, quam cum interminatione scribens ad Corinthios a domino sibi adseruit datam, cum eos in delicto positos praemoneret., ut ante aduentum suum semet ipsos corrigere festinarent, ita praecipiens: rogo uos ne praesens conpellar audere in quosdam potestate illa quae data est mihi in uobis, et iterum: si enim uoluero aliquid gloriari de potestate, quam dedit mihi dominus in aedificatione et non in destructione uestra, non erubescam. illa, inquam, potestate pronuntiat: si quis non uult operari, nec manducet, non gladio carnali eos addicens, sed auctoritate sancti spiritus huius uitae eis interdicens substantiam, ut, si forte poenam futurae mortis minime cogitantes adhuc uelint amore otii exsistere contumaces, saltim necessitate naturali constricti et metu praesentis interitus salutaria praecepta suscipere cogantur, [10.13.1] Post tantum itaque rigorem euangelicae districtionis nunc causam exponit, cur haec uniuersa praemiserit: audimus enim inter uos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes sed curiose agentes. nusquam eos, qui dediti esse operi nolunt, uno tantum morbo corruptos pronuntiare contentus est. in priore namque epistula inordinatos eos appellat nec secundum traditionem ambulare, quam acceperunt ab eo, inquietos etiam esse definit et gratis panem manducare. rursum hic: audimus, inquit, quosdam inter uos ambulare inquiete. et subiungit statim secundum languorem, qui inquietudinis huius est radix: nihil, inquit, operantes, tertium quoque morbum, qui ei isto uelut quidam ramunculus oritur: sed curiose agentes. [10.14.1] Itaque fomiti uitiorum tantorum congruam nunc emendationem conferre festinat, et illa apostolica qua usus fuerat paulo ante deposita potestate iterum ad uiscera pii patris uel clementis reuertitur medici, et uelut filiis susceptisque suis consilio salubri infert remedia sanitatis dicens: his autem qui huiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in domino Iesu, ut cum silentio operantes panem suum manducent causas tantorum ulcerum, quae de radice otiositatis emergunt, uno operationis salutari praecepto curauit ut ^ peritissimus medicorum, ceteras quoque ualitudines malas eodem cespite pullulantes sciens protinus extinguendas origine morbi principalis exempta. [10.15.1] Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac prouidus medicus non solum infirmantum cupit mederi uulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat dicens: uos autem nolite deficere bene facientes. qui nos, id est uias nostras sectantes exempla uobis tradita operis imitatione conpletis ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini, nolite deficere bene facientes, id est humanitatem uestram erga eos, si forte neglexerint obseruare quae diximus, similiter inpertite. ut castigauit illos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent, ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis inpertire domini praecepto iubemur, si forte quidam praui ad sanam doctrinam conuerti noluerint, non abscidant ab eis, sed bene facere et fouere eos tam consolationis et correptionis sermone quam beneficiis solitis et humanitate non desinant. [10.16.1] Rursum tamen, ne forte hac lenitate prouocati quidam praeceptis eius oboedire contemnant, intermiscet apostolicam seueritatem: quodsi quis non oboedit uerbo nostro per epistulam, hunc notate et nolite commisceri cum illo, ut confundatur. monensque eos pro reuerentia sui et utilitate communi quid oporteat obseruari quaque cautione apostolica mandata custodiant, subiungit confestim patris indulgentissimi lenitatem, et ut filios suos, quem erga praedictos pro caritate fraternitatis affectum debeant retinere, similiter docet: et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem. seueritati iudiciariae paternam intermiscuit pietatem et sententiam apostolico rigore prolatam clementi mansuetudine temperauit. nam et notari iubet eum, qui oboedire suis praeceptis contempserit, et cum illo non commisceri: et tamen haec fieri non odii uitio praecepit, sed fraternae dilectionis et eorum emendationis intuitu. nolite, inquit, commisceri cum illo, ut confundatur, ut, qui non est meis praeceptis mitibus emendatus, saltim publica omnium uestrum segregatione confusus ad tramitem salutis incipiat aliquando reuocari. [10.17.1] In epistula quoque ad Ephesios de hoc ipso opere ita praecepit dicens: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patientibus. in actibus etiam apostolorum haec eadem non solum docuisse eam, sed etiam opere perfecisse similiter inuenimus. nam cum uenisset Corinthum, alibi se manere non patitur nisi apud Aquilam et Priscillam, eo quod eiusdem artis essent opifices quam ipse erat solitus exercere. ita enim habes: post haec Paulus egressus ab Athenis uenit Corinthum, et inueniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, et Priscillam uxorem eius, accessit ad eos, eo quod eiusdem esset artis, et manebat cum eis et operabatur: erat enim scenofactoriae artis. [10.18.1] Dein procedens Miletum et exinde mittens Ephesum conuocansque ad se presbyteros Ephesiorum ecclesiae et dans eis praecepta, quemadmodum regere ecclesiam dei se absente deberent, ait: argentum et aurum nullius concupiui: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. omnia ostendi uobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi domini Iesu, quoniam ipse dixit: beatius est magis dare quam accipere. graue nobis suae conuersationis reliquit exemplum, cum se non solum id operatum esse testatur, quod necessitatem sui tantummodo corporis expediret, sed etiam quod usibus eorum qui secum erant posset sufficere, his uidelicet qui cotidie necessariis ministeriis occupati nequaquam sibi parare similiter uictum suis manibus occurrebant. et sicut ad Thessalonicenses operatum se dixit, ut illis formam daret ad imitandum eum, et hic tale aliquid intulit dicens: omnia ostendi nobis, quia sic laborantes oportet suscipere infirmos, scilicet uel mente uel corpore, id est ut nostro potius labore sumptuque operis sudore quaesito et non de abundantiae cumulo seu reposita pecunia, sed ne de aliena quidem largitate ac substantia eos reficere festinemus. [10.19.1] Et hoc ipsum domini dicit esse mandatum. quoniam ipse, inquit, dixit, id est dominus Iesus: beatius est magis dare quam accipere. haec est inpertientis beatior largitas quam accipientis penuria, quae non de pecunia per infidelitatem uel diffidentiam reseruata nec de reconditis auaritiae thesauris inpenditur, sed quae de fructu operis proprii et pio sudore profertur. et idcirco beatius est magis dare quam accipere, quia, cum illius qui accipit hic qui tribuit habeat paupertatem, nihilominus labore proprio non solum suae necessitati sufficientiam, uerum etiam quod tribuat indigenti pia sollicitudine parare festinat, duplici gi\'atia decoratus, quod et perfectam nuditatem Christi uniuersarum rerum suarum abiectione possideat et munificentiam diuitis labore suo exhibeat et affectu, hic quidem honorans deum de suis iustis laboribus et delibans ei de fructibus iustitiae suae: ille uero otii torpore et inertia resolutus indignum se etiam cibo panis apostoli probat sententia, contra eius scilicet interdictum otiosus eum non sine reatu peccati contumaciaeque praesumens. [10.20.1] Nouimus fratrem, cuius etiam nomen, si amplius aliquid ei hoc instructionis accederet, proderemus. qui cum in coenobio moraretur eumque necessitas coartaret, ut statutum operis pensum cotidie oeconomo traderet, ne in maiorem operis modum alicuius propensius laborantis tenderetur uel confunderetur exemplo, cum in coenobio quempiam fratrum uidisset ingressum, qui ardore fidei uellet aliquid amplius operis consignare, si clandestinis eum persuasionibus reuocare ab huiusmodi intentione minime potuisset, consiliis prauis ac susurrationibus ad transmigrandum exinde persuadebat: et quo eum facilius asportaret, se quoque iam olim multis ex causis offensum confingebat uelle discedere, si solacium itineris uel comitis repperisset. cumque eum ad consensum occultis obtrectationibus n*onasterii pellexisset, condicens ei horam qua de monasterio deberet. exire uel locum quo se praeueniens expectaret, ipse uelut ilico subsecuturus ibidem subsistebat, illoque iam pro discessus sui uerecundia non audente ad monasterium de quo aufugerat ulterius adgregari, inlex fugae eius in coenobio residebat. hoc unum exemplum de istiusmodi genere hominum pro incipientium cautione posuisse sufficiat, quo pateat euidentius, quanta mala otiositas secundum scripturae sententiam in monachi mente parturiat, uel quemadmodum corrumpant mores bonos conloquia mala. [10.21.1] Quod otiositatis uitium etiam sapientissimus Salomon euidentissime notat multis, ita dicens: qui sectatur otium, replebitur paupertate, uel uisibili scilicet uel inuisibili, qua necesse est otiosum quemque et diuersis uitiis inuolutum teneri et alienum semper exsistere a contemplatione dei uel diuitiis spiritalibus, de quibus beatus apostolus: quia in omnibus, inquit, diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia. de hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita describitur: et uestietur conscissa et pannosa omnis somniculosus. [10.21.2] sine dubio enim non merebitur illo incorruptionis uestimento ornari, de quo apostolus praecepit: induite uos dominum Iesum Christum, et iterum: induti lurica iustitiae et caritatis, et de quo etiam dominus ad Hierusalem loquitur per prophetam: exsurge exsurge, Hierusalem, induere uestimentis gloriae tuae, quisque somno otii uel acediae superatus non industriae suae labore, sed inertiae pannis operiri maluerit, quos abscidens de perfecta plenitudine et corpore scripturarum non uestimentum gloriae nec decoris, sed ignominiosum excusationis uelamen suae coaptabit ignauiae. [10.21.3] solent enim hi, qui sunt hac segnitie dissoluti, nolentes opere manuum sustentari, quod apostolus indesinenter exercuit uel nobis exercere praecepit, quibusdam uti testimoniis scripturarum, quibus quoddam inertiae suae uelamen inponant, dicentes scriptum esse: operamini non cibum qui perit. sed qui permanet in uitam aeternam, et: meus cibus est ut faciam uoluntatem patris mei. sed haec testimonia panni quidam sunt de solida euangelicae lectionis plenitudine et ad hoc adsuuntur, ut contegant potius ignominiam otiositatis ac uerecundiae nostrae quam ut calefaciant et exornent nos illa pretiosa ueste perfectaque uirtutum, quam in Prouerbiis mulier illa sapiens, quae fortitudine et decore induta est, uel sibi uel uiro suo fecisse describitur: de qua etiam consequenter infertur: fortitudine et decore induta est, et laetata est in diebus nouissimis. de hoc inertiae morbo rursus idem Salomon ita commemorat: uiae nihil operantium stratae sunt spinis, id est illis ac similibus uitiis, quae apostolus in superioribus de otio pullulare praefatus est, et iterum: in desideriis est omnis otiosus, de quibus apostolus commemorat dicens: et nullius aliquid desideretis, et ad extremum: multa enim mala docuit otiositas. quae euidenter apostolus in his quae supra exposuimus enumerauit dicens: nihil operantes sed curiose agentes, huicque uitio subiunxit aliud: et operam detis ut quieti sitis, et deinde ut uestra negotia agatis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. quos etiam inordinatos ac rebelles notat, ab his studiosos quosque segregari praecipiens: ut subtrahatis uos, inquit, ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. [10.22.1] His itaque exemplis per Aegyptum patres eruditi nullo modo otiosos esse monachos ac praecipue iuuenes sinunt, actum cordis et profectum patientiae et humilitatis sedulitate operis metientes, et non solum a nullo quicquam ad usum uictus sui accipere patiuntur, sed etiam de laboribus suis non tantum superuenientes ac peregrinos reficiunt fratres, uerum etiam per loca Libyae, quae sterilitate ac fame laborant, nec non etiam per ciuitates his, qui squalore carcerum contabescunt, inmanem conferentes dirigunt alimoniae uictusque substantiam, de fructu manuum suarum rationabile ac uerum sacrificium domino tali oblatione se offerre credentes. [10.23.1–10.24.1] Hinc est quod in his regionibus nulla uidemus monasteria tanta fratrum celebritate fundata, quia nec operum suorum facultatibus fulciuntur, ut possint in eis iugiter perdurare, et si eis subpeditare quoquo modo ualeat sufficientia uictus alterius largitate, uoluptas tamen otii et peruagatio cordis diutius eos in loco perseuerare non patitur. unde haec est apud Aegyptum ab antiquis patribus sancta sententia, operantem monachum daemone uno pulsari, otiosum uero innumeris spiritibus deuastari. Denique abba Paulus, probatissimus patrum, cum in heremo uastiore consistens, quae Porphyrio nuncupatur, palmarum fructibus et horto modico securus haberet sufficientem alimoniae suae uictusque substantiam nec posset aliquid aliud unde sustentaretur operis exercere, eo quod ab oppidis uel habitabili terra septem mansionibus uel eo amplius deserti illius separaretur habitatio, plusque expeteretur pro mercede uecturae quam ualere posset pretium operis desudati, conlectis palmarum foliis cotidianum pensum uelut exinde sustentandus a semet ipso iugiter exigebat. cumque opere totius anni antrum eius fuisset impletum, id quod sollicita cum laborauerat annis singulis igne subposito concremabat, in tantum probans sine opere manuum nec in loco posse monachum perdurare nec ad perfectionis culmen aliquando conscendere, ut, cum hoc fieri nequaquam necessitas uictus exigeret, pro sola purgatione cordis et cogitationum soliditate ac perseuerantia cellae uel acediae ipsius uictoria et expugnatione perficeret. [10.25.1] Cum incipiens in heremo commorari abbati Moysi omnium sanctorum summo dixissem me aegritudine acediae hesterno die grauissime fuisse confectum nec ab ea potuisse alias liberari, nisi ad abbatem Paulum protinus cucurrissem, ille: non te, ait, ab ea liberasti, sed magis ei te dediticium ac subditum praebuisti. grauius enim ut desertorem te ac fugitiuum deinceps aduersarius inpugnabit, quem de conflictu superatum protinus aufugisse conspexit, nisi de cetero commissa congressione non desertione cellae uel somni torpore ingruentes aestus eius ad horam euaporare malueris, sed tolerantia potius et conflictu didiceris triumphare. unde experimento probatum est acediae inpugnationem non declinando fugiendam, sed resistendo superandam. ______ LIBER UNDECIMUS — DE SPIRITU CENODOXIAE. CAPITULA [.1–8] I. Quod septimum certamen aduersus cenodoxiam sit, et de natura eius. II. Quod cenodoxia non solum in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulset. III. Quod cenodoxia. multiplex sit ac multiformis. IIII. Quomodo cenodoxia monachum a dextris et a sinistris inpugnet. V. Qua conparatione monstretur natura cenodoxiae. VI. Quod cenodoxia nec beneficio solitudinis extinguatur. VII. Quod cenodoxia, cum deiecta fuerit, acrius resurgat ad luctam. VIII. Quod cenodoxia nec heremo nec aetate deferueat. [.9–17] VIIII. Quod cenodoxia periculosioi sit uirtutibus mixta. X. Exemplum regis Ezechiae, quemadmodum telo cenodoxiae deiectus fuerit. i XI. Exemplum regis Oziae eiusdem morbi labe superati. XII. Diuersa testimonia contra cenodoxiam. XIII. Quibus modis cenodoxia monachum pulset. XIIII. Quemadmodum cenodoxia clericatus gradum suggerat ambiendum. XV. Quomodo cenodoxia mentem inebriet. XVI. De eo, quem senex superueniens repperit in cella cenodoxiae uanitate deludi. XVII. Quod aliter uitia curari non possint, nisi eorum radices et causae fuerint publicatae. [.18–19] XVIII. Quod monachus uitare debeat mulieres et episcopos. XVIIII. Remedia quibus ceuodoxiam superare possimus. BOOK 11 [11.1.1–11.2.1] Septimum nobis certamen est contra spiritum ϰενοδοξία, quam nos uanam siue inanem gloriam possumus appellare, multiformem, uarium atque subtilem, ita ut quibuslibet perspicacissimis oculis non dicam caueri sed peruideri deprehendiue deprehendiue possit. Non solum enim ut cetera uitia in parte carnali, sed etiam in spiritali monachum pulsat, subtiliore se nequitia ingerens menti, ita ut, qui non potuerunt carnalibus uitiis decipi, spiritalibus successibus acrius saucientur, tantoque est perniciosior ad conflictum quanto obscurior ad cauendum. omnium namque uitiorum manifestior apertiorque congressus est et in unoquoque eorum contradictione rigida confuta.tus incentor in- ( nalidior factus abscedet uictoremque suum deiectus aduersarius deinceps infirmior adtemptabit. hic uero cum pro elatione carnali pulsauerit mentem et fuerit responsionis scuto repulsus, rursus at quaedam multiformis nequitia priore habitu personaque mutata sub uirtutum specie uictorem confodere et iugulare pertemptat. [11.3.1] Etenim cetera uitia seu perturbationes uniformes ac simplices esse noscuntur, haec uero multiplex et multiformis ac uaria, undique bellatori et ex omni parte uictori occurrens. nam et in habitu et in forma, in incessu, in uoce, in opere, in uigiliis, in ieiuniis, in oratione, in remotione, in lectione. in scientia, in taciturnitate, in oboedientia, in humilitate, in longanimitate militem Christi uulnerare conatur, et uelut quidam perniciosissimus scopulus tumentibus undis obtectus inprouisum ac miserabile naufragium secundo nauigantibus uento, dum non cauetur nec praeuidetur, inportat. [11.4.1] Itaque uia regia uolentem incedere per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris oportet apostolica disciplina transire per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, et tanta cautione inter tumentes temptationum fluctus gubernante discretione et flante nobis spiritu domini iter dirigere uirtutis, ut dextra laeuaque si paululum deflectamus sciamus nos perniciosis mox cautibus inlidendos. ideoque per sapientissimum Salomonem monemur: ne deuerteris ad dextram neque ad sinistram, id est ne tibi de uirtutibus blandiaris et dextris successibus ac spiritalibus extollaris nec deflectens ad sinistrum tramitem uitiorum secundum apostolum gloriam tibi ex eis in tua confusione conquiras. nam cui sub specie succinctae uestis ac nitidae ϰενοδοξίαν non potuit generare, pro squalida et inculta ac uiliore conatur inserere: quem non potuit per honorem deicere, humilitate subplantat: quem scientiae et elocutionis ornatu nequiuit extollere, grauitate taciturnitatis elidit. si ieiunet palam, gloria uanitatis pulsatur: si illud contemnendae gloriae causa contexerit, eodem uitio elationis obtunditur. ne uanae gloriae contagio maculetur, orationes prolixius sub fratrum uitat celebrare conspectu: et quod eas latenter exerceat nullumque habeat conscium facti, non effugit aculeos uanitatis. [11.5.1–11.6.1] Pulchre seniores naturam morbi huius in modum caepae bolborumque describunt, quae uno decoriata tegmine r alio rursum inueniuntur induta totiensque repperiuntur obtecta, quotiens fuerint spoliata. In solitudine quoque cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugientem persequi non desistit, quantoque amplius uniuersum quis uitauerit mundum, tanto eum acrius insectatur. alium quod patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad oboediendum promptissimus, alium quod humilitate ceteros praeponderet, conatur extollere: alius scientiae, alius lectionis, alias uigiliarum prolixitate temptatur. nec alias quemquam hic morbus nisi suis nititur uirtutibus sauciare, in his offendicula tendens interitus, in quibus uitae stipendia conquiruntur. uolentibus quippe iter pietatis ac perfectionis incedere non alibi inimici insidiantes nisi in uia qua ambulant laqueos deceptionis abscondunt, secundum illam beati Dauid sententiam: in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi, ut in hac ipsa scilicet uirtutum uia, qua gradimur tendentes ad brabium supernae uocationis, nostris elati successibus corruamus obligatisque pedibus animae nostrae concidamus cenodoxiae laqueis conpediti. et ita fit, ut qui aduersarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi , sublimitate uincamur, seu certe, quod est etiam aliud deceptionis ceptionis genus, ut excedentes continentiae uel nostrae possibilitatis modum perseuerantiam nostri cursus infirmitate corporis intercedente perdamus. [11.7.1] Omnia uitia superata marcescunt et deuicta per singulos dies infirmiora redduntur et uel loco uel tempore minuuntur atque deferuent, seu certe a contrariis uirtutibus dissidentia uel cauentur facilius uel uitantur*: hoc uero deiectum acrius resurgit ad luctam et, cum putatur extinctum, sua morte uiuacius conualescit. cetera genera uitiorum eos tantum inpugnare solent. quos in certamine superarint: hoc uero suos uictores acrius insectatur, quantoque fuerit ualidius elisum, tanto uehementius uictoriae ipsius elatione congreditur. et haec est subtilis inimici uersutia, ut militem Christi propriis faciat telis obcumbere, quem hostilibus armis superare non potuit. , [11.8.1] Alia interdum uitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt et materie peccati uel oportunitate eius et occasione subtracta lentescere solent et minui: hoc uero cum\\ fugiente deserta penetrat nec loco nouit excludi nec extrinsecus materie subtracta marcescere. non enim aliunde quam uirtutum eius quem inpet.it successibus animatur. quaedam etiam processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque uanescunt: huic longaeuitas, nisi fuerit industria sollerti ac prudenti discretione fundata, non solum non officit, uerum etiam maiora nouit fomenta congerere uanitatis. [11.9.1–11.10.1] Postremo ceterae perturbationes a contrariis sibi uirtutibus dissidentes et ex aperto tamquam die claro bellantes et superantur facilius et cauentur: haec autem inserta uirtutibus et acie permixta uelut in nocte caeca dimicans atrocius inopinatos decipit et incautos. Ita namque Ezechiam regem Iudae, uirum in omnibus consummatae iustitiae et sanctarum scripturarum testimonio conprobatum, post innumera uirtutum praeconia uno elationis telo legimus fuisse deiectum, et qui internicionem centum octoginta quinque milium de exercitu Assyriorum, angelo sub nocte uastante, una prece ualuit inpetrare, uanitatis gloriatione superatur: cuius ut praeteream uirtutum tam prolixum catalogum, quem replicare perlongum est, hoc unum dicam, qui post indictum terminum uitae mortisque diem domini sententia praefinitum quindecim annis uitae metas excedere una oratione promeruit, sole per decem gradus, quos ad occasum tendens iam inlustrauerat, reuertente, qui lineas, quas abscessu eius umbra subsequens occuparat, suo rursum reditu fugans duplicatum diem uniuerso orbi contra fixas naturae leges inaudito miraculo praebuit. [11.10.2] post tanta tamque incredibilia signa, post tam inmania documenta. uirtutum qualiter fuerit successibus suis elisus, audi scripturam narrantem: in diebus, inquit, illis aegrotauit Ezechias usque ad mortem, et orauit dominum: et exaudiuit eum, et dedit ei signum, illud scilicet quod legimus de solis datum esse reditu per Esaiam prophetam in quarto Regnorum libro. sed non, inquit, secundum beneficia, quae acceperat, retribuit ei, quia eleuatum e\'st cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Hierusalem: humiliatusque est postea eo quod exaltatum esset cor eius, tam ipse, quam habitatores Hierusalem: et idcirco non uenit super eos ira domini in diebus Ezechiae. [11.10.3] quam perniciosus, quam grauis elationis est morbus. tantae iustitiae, tantae uirtutes, tanta fides atque deuotio, quae naturam ipsam ac totius mundi leges inmutare meruerunt, una elatione depereunt, ita ut uniuersis uirtutibus suis, ac si nec fuissent, obliuioni traditis iram confestim domini suscepisset, nisi eam resumpta humilitate placasset, ut, qui ^1 tam excelso meritorum fastigio elatione inpellente deciderat, non nisi per eosdem rursum humilitatis gradus ad amissum culmen ascenderet. uis aliud quoque exemplum similis ruinae percipere? , [11.11.1] Ozias, huius quem commemorauimus regis atauus, in omnibus ipse quoque scripturae testimonio conlaudatus, post ingentia uirtutum suarum praeconia, post innumeros triumphos, \\ quos deuotionis ac fidei suae merito perpetrauit, disce qualiter \\ sit uanae gloriae elatione deiectus: et egressum est, inquit, ^ nomen Oziae, propter quod auxiliaretur ei dominus, et conroborasset illum. et cum conroboratum esset, eleuatum est cor eius in interitum suum, et neglexit dominum deum suum. cernis aliud exemplum ruinae grauissimae et conspicis duos uiros tam iustos tamque perfectos quam perniciosi rerum secundarum soleant esse successus, ita ut, qui non potuerunt aduersis frangi, prosperis, si incauti fuerint, acrius elidantur, et qui in conflictu atque acie mortis euasere discrimina, tropaeis propriis triumphisque subcumbant. [11.12.1–11.13.1] Ideo apostolus monet: nolite fieri inanis gloriae cupidi, et dominus Pharisaeos castigans quomodo, inquit, uos potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quae a solo est deo non quaeritis? de his et beatus Dauid cum interminatione dicit: quoniam deus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent. Solet etiam incipientium mentes et eorum, qui minus adhuc uel uirtute animi uel scientia profecerunt, aut propter sonum uocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint uel exesis carnibus uel corpore lautiores, aut quod parentes diuites ac nobiles habeant, uel quod militiam honoresque contempserint.. interdum etiam dignitates et opes, quae forte ne adprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseuerasset in saeculo, uana spe etiam de incertis inflans eum et de his, quae numquam possedit, uelut qui ea contempserit, gloria uanitatis extollens. [11.14.1–11.15.1] Nonnumquam uero clericatus gradum et desiderium presbyterii uel diaconatus inmittit. quem si uel inuitus fuisset indeptus, tanta expleturum sanctitate ac rigore depingit, ut ceteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanetitatis exempla, deinde multos non solum conuersationis forma, uerum etiam doctrina sua. sermoneque Iucraturum. facit etiam in solitudine uel in cella commorantem diuersorum domos ac monasteria mente atque animo circumire et plurimorum conuersiones sub incitamento imaginariae exhortationis adquirere. Agitur itaque infelix anima tali uanitate uelut profundissimo sopore delusa, ut plerumque huiusmodi cogitationum inlecta dulcedine et his oppleta simulacris ne praesentes quidem actus uel fratres ualeat contemplari, dum his, quae cogitationum peruagatione uigilans somniauit, delectatur inhaerere quasi ueris. [11.16.1] Memini cuiusdam senis, cum in heremo Sciti commorarer. qui cum ad cellam cuiusdam fratris gratia uisitatio nis adueniens ostio proximasset audissetque eum quiddam obmurmurantem intrinsecus, paululum substitit, cognoscere uolens quidnam de scripturis legeret uel, sicut est moris, operans memoriter recenseret.. cumque piissimus explorator aure diligenter adplicita curiosius auscultaret) ita eum repperit huius spiritus inpugnatione pellectum, ut in ecclesia facere se crederet exhortatorium plebi sermonem. cumque subsistens senex audi sset eum finisse tractatum et mutato rursus officio celebrare uelut diaconum catechumenis missam, tum demum pulsauit ostium. qui egressus occurrensque seni ueneratione solita introducens que eum, quam olim uenerit, cogitationum suarum conscientia remordente perquirit, ne scilicet diutius ad ostium stans iniuriam pertulisset. ioculariter senex grateque respondit: modo, inquiens ueni, quando tu missam catechumenis celebrabas. [11.17.1] Haec idcirco inserere huic opusculo necessarium duxi, ut de inpugnationum ui atque ordine uitiorum, quibus miserabilis anima laceratur, non solum ratione, sed etiam exemplis instructi ad deuitandos laqueos et multiplices decipulas inimici cautiores esse possimus. ita namque indifferernter haec ab Aegyptiis patribus proferuntur in medium, ut omnium uitiorum certamina, uel illa quae patiuntur uel quae passuri sunt iuniores, relatione sua, tamquam qui adhuc ea sustineant, apud eos detegant atque denudent, quo exponentibus eis inlusiones omnium passionum, quaecumque incipientium sunt ac feruentium spiritu, conluctationum suarum arcana cognoscant et ea tamquam in speculo contemplantes et causas uitiorum quibus pulsantur et remedia doceantur, futurorum quoque certaminum congressibus antequam superueniant eruditi, qualiter praecauere et occurrere eis uel confligere debeant, instruantur. [11.17.2–11.18.1] ut solent peritissimi medicorum non solum mederi praesentibus morbis, uerum etiam futuris peritia sagaci occurrere eosque praeceptis uel poculis salutaribus praeuenire, ita hi quoque uerissimi animarum medici, emersuras ualitudines cordium spiritali conlatione uelut quodam caelesti antidoto praenecantes, in iuniorum mentibus non patiuntur adulescere, aperientes eis et causas inminentium passionum et remedia sanitatum. Quapropter haec est antiquitus patrum permanens nunc usque sententia, quam proferre sine mea confusione non potero, qui nec germanam uitare nec episcopi euadere manus potui, omnimodis monachum fugere debere mulieres et episcopos. neuter enim sinit eum, quem semel suae familiaritati deuinxerit, uel quieti cellae ulterius operam dare uel diuinae theoriae per sanctarum rerum intuitum purissimis oculis inhaerere. [11.19.1] Ideoque athleta Christi, qui uerum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem uariamque bestiam omnimodis superare festinet. quam nobis ex omni parte uelut multiplicem nequitiam occurrentem tali remedio poterimus euadere, ut cogitantes illud Dauiticum eloquium: dominus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent, primitus nihil proposito uanitatis et inanis gloriae capiendae gratia nosmet ipsos facere permittamus: deinde ea, quae bono initio fecerimus, obseruatione simili custodire nitamur, ne omnes laborum nostrorum fructus post inrepens cenodoxiae morbus euacuet: quidquid etiam in conuersatione fratrum minime communis usus recipit uel exercet, omni studio ut iactantiae deditum declinemus, et ea, quae nos possunt inter ceteros notabiles reddere, ac ueluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, uitemus. [11.19.2] his enim uel maxime indiciis cenodoxiae letale contagium nobis inhaerere monstrabitur. quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructus laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia ueluti sacrilegos soluturos, utpote qui ad iniuriam dei opus, quod eius obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo, qui occultorum est conscius, homines deo et gloriam mundi gloriae domini praetulisse conuicti. LIBER DUODECIMUS — DE SPIRITU SUPERBIAE. CAPITUTLA [.1–7] I. Quod octauum certamen aduersus spiritum superbiae sit, et de natura eius. II. Quod superbiae duo sint genera. III. Quod superbia- omnes pariter uirtutes auferat. IIII. Quod ob superbiam Lucifer ille de archangelo diabolus factus sit. V. Quod fomites omnium uitiorum de superbia pullularint VI. Quod superbiae uitium, cum sit in ordine conluctationis extremum, tempore tamen et origine) primum sit. VII. Quod tantum sit malum superbiae, ut ipsum deum aduersarium habere mereatur. [.8–15] VIII. Quemadmodum deus superbiam diaboli uirtute humilitatis extinxerit, et diuersa super hoc testimonia. VIIII. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus. X. Quod nemo possit perfectionem uirtutum uel promissam beatitudinem suis tantum uiribus obtinere. XI. Exemplum latronis siue Dauid uel uocationis nostrae ad dei gratiam demonstrandam. XII. Quod nullus sit labor, qui possit repromissae beatitudini conparari. XIII. Traditio seniorum de consequenda puritate. XIIII. Quod adiutorium dei laborantibus tribuatur. XV. A quibus perfectionis uiam discere debeamus. [.16–20] XVI. Non posse nos sine misericordia et inspiratione dei ad ipsum laborem obtinendae perfectionis accedere. XVII. Testimonia diuersa, quibus euidenter ostenditur nihil posse nos quod ad salutem nostram pertinet sine adiutorio dei perficere. XVIII. Quod non solum in naturali condicione, sed etiam in cotidiana dispensatione dei gratia muniamur. XVIIII. Quod haec fides ah antiquis patribus tradita sit de gratia dei. XX. De eo, qui propter blasphemiam traditus est inmiundissimo spiritui. [.21–29] XXI. Exemplum Ioas regis Iudae, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit. XXII. Omnem animam superbam subdi spiritalibus nequitiis inludendam. XXIII. Quod perfectio adtingi nisi humilitatis uirtute non possit. XXIIII. Quos spiritalis superbia pulset quosque carnalis. XXV. Descriptio carnalis superbiae, uel quae mala in monachi mente parturiat. XXVI. Quod male fundatus quis ad deteriorem statum cotidie prolabatur. XXVII. Expositio uitiorum quae per morbum superbiae generantur. XXVIII. De fratris cuiusdam superbia. XXVIIII. Indicia quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur . [.30–33] XXX. Quod tepefactus quis per superbiam allis quoque praeesse desideret. XXXI. Quomodo superbiam uincere uel ad perfectionem peruenire possimus. XXXII. Quomodo depopulatrix omnium uirtutum superbia per ueram humilitatem possit extingui. XXXIII. Remedia aduersus morbum superbiae. BOOK 12 [12.1.1–12.2.1] Octauum, quod extremum, aduersus spiritum superbi ?? nobis certamen est. qui morbus licet ultimus sit in conflictu uitiorum atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus est, saeuissima et superioribus cunctis inmanior bestia, perfectos maxime temptans et propemodum iam positos in consummatione uirtutum morsu diriore depascens. Cuius duo sunt genera, unum hoc, quo diximus spiritales summosque pulsari, aliud, quod etiam incipientes carnalesque que conplectitur. et licet utrumque superbiae genus tam in deum quam in homines noxia inflet elatio, tamen illud primum specialiter refertur ad deum, secundum ad homines proprie pertinet. cuius originem ac remedia in posterioribus libelli huius donante deo in quantum possumus exsequemur. nunc de illo priore, quo praefati sumus perfectos praecipue temptari, propositum nobis est pauca disserere. [12.3.1] Nullum est igitur aliud uitium, quod ita omnes uirtutes exhauriat cunctaque iustitia et sanctitate hominem spoliet ac denudet ut superbiae malum, tamquam generalis quidam ac pestifer morbus non unum membrum partemue eius debilitare contentus, sed solidum corpus licet corrumpit exitio et in uirtutum iam fastigio conlocatos grauissima ruina deicere ac trucidare conatur. omne namque uitium suis est terminis ac fine contentum, et licet contristet alias quoque uirtutes, contra unam tamen principaliter tendit eamque specialiter opprimit et inpugnat. [12.3.2] et ut hoc ipsum quod diximus clarius possit intellegi, gastrimargia, id est adpetitus uentris seu concupiscentia gulae temperantiae rigorem corrumpit, castitatem libido contaminat, ira patientiam uastat, ut nonnumquam uni quis deditus uitio aliis uirtutibus non penitus destituatur, sed illa tantum uirtute truncata, quae e diuerso aemulo sibi uitio repugnante subcumbit, reliquas possit uel ex parte retinere. haec uero cum infelicem possederit mentem, ut quidam saeuissimus tyrannus sublimissima capta arce uirtutum uniuersam funditus ciuitatem diruit atque subuertit, excelsa quondam sanctitatis moenia uitiorum solo coaequans atque permiscens nullam deinceps imaginem libertatis animae sibi subditae superesse concedit, quantoque ceperit ditiorem, tanto grauiori seruitutis iugo subditum uniuersis uirtutum facultatibus crudelissima depraedatione nudabit. [12.4.1] Et ut grauissimae tyrannidis eius potentiam cognoscamus, angelum illum, qui pro nimietate splendoris ac decoris sui Lucifer nuncupatus est, nullo alio quam hoc uitio deiectum caelitus inuenimus et ex illa beata sublimique angelorum statione telo superbiae uulneratum ad inferna fuisse conlapsum. si igitur tantam uirtutem, tantae potentiae praerogatiua decoratam una elatio cordis potuit de caelestibus ad terrena deuoluere, qua nos obseruantia carnis fragilitate circumdatos cauere oporteat, ipsius ruinae magnitudo demonstrat. [12.4.2] quemadmodum uero huius morbi uirus perniciosissimum deuitemus, instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur. numquam enim curari languores nec remedia poterunt malis ualitudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum inuestigentur et causae. hic namque indutus diuina claritate et inter ceteras supernas uirtutes conditoris largitate praefulgens splendorem sapientiae et uirtutum pulchritudinem, qua ornabatur gratia creatoris, naturae suae potentia, non munificentiae illius beneficio se credidit, obtinere, et ob hoc elatus, tamquam qui ad perseuerantiam puritatis huius diuino non egeret auxilio, deo se similem iudicauit, utpote qui nullius indigeret quemadmodum deus, liberi scilicet arbitrii facultate confisus, per illam credens afluenter sibimet omnia subpeditari, quae ad consummationem uirtutum uel perennitatem summae beatitudinis pertinerent. [12.4.3] haec ei sola cogitatio facta prima ruina est., ob quam desertus a deo, quo Se credidit non egere, instabilis repente ac nutabundus effectus et infirmitatem propriae naturae persensit et beatitudinem, qua dei munere fruebatur, amisit. et quia dilexit uerba praecipitationis, quibus dixerat: in caelum conscendam, et linguam dolosam, qua uel de se dixit: ero similis altissimo, uel de Adam et Eua: eritis sicut dii, propterea deus destruet illum in finem, euellet eum, et emigrabit de tabernaculo: et radicem eius de terra uiuentium. tunc ruinam eius uidentes iusti timebunt, et super eum ridebunt dicentes (quod etiam ad hos, qui se sine protectione auxilioque dei summum bonum perficere posse confidunt, iustissime dirigetur): ecce homo, qui non posuit deum adiutorem suum: sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum: et praeualuit in uanitate sua. [12.5.1–12.6.1] Haec est primae ruinae causa et origo principalis morbi, qui rursum per illum, qui fuerat a se deiectus, in protoplastum serpens infirmitates omnium uitiorum et materias germinauit. dum enim gloriam deitatis arbitrii libertate et industria sua. credidit se posse conquirere, etiam illam perdidit, quam adeptus fuerat gratia conditoris. Itaque exemplis ac testimoniis scripturarum manifestissime conprobatur superbiae labem, cum sit posterior in ordine conflictuum, origine tamen anteriorem esse omniumque peccatorum et criminum esse principium, nec sicut cetera uitia solummodo contrariam sibi uirtutem, id est humilitatem tantum extinguere, uerum etiam cunctarum simul interemptricem esse uirtutum, nec mediocres tantum paruosque temptare, sed maxime in fortitudinis culmine consistentes. ita enim de hoc spiritu propheta commemorat: et escae eius electae. [12.6.2] ideoque beatos 1 Dauid, licet tanta circumspectione cordis sui custodiret arcana ut ad eum, quem secreta suae conscientiae non latebant, audenter proclamaret: domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei. neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. nisi humiliter sentiebam, et iterum: non habitabit in medio domus meae faciens superbiam, sciens tamen quam sit difficilis etiam perfectis ista custodia, non de sua tantum praesumit industria, sed orans domini inplorat auxilium, ut huius inimici telum possit insauciatus euadere, dicens: non ueniat mihi pes superbiae, pauens ac metuens, ne illud incidat quod dicitur de superbis: deus superbis aduersatur, et iterum: inmundus est apud deum omnis qui exaltat cor suum [12.7.1] Quantum est malum superbiae, ut non angelum, non alias uirtutes sibi contrarias, sed ipsum deum aduersarium habere mereatur. notandum siquidem est quod nequaquam dixerit super his qui ceteris sunt uitiis inuoluti, quod habeant sibi dominum resistentem, id est \'dominus gastrimargis, fornicariis, iracundis seu filargyris aduersatur\', sed solis superbis. illa namque uitia uel in unumquemque delinquentium tantummodo retorquentur uel in suos participes, id est in alios homines uidentur admitti : haec uero proprie pertingit ad deum et idcirco cum specialiter digna est habere contrarium. [12.8.1] Ideoque uniuersitatis creator et medicus deus causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens contrariis ?? sanare contraria procurauit, ut ea scilicet, quae per superbiam conruerant, per humilitatem resurgerent. ille namque dicit: in caelum conscendam, hic dicit: humiliata est in terra anima mea. ille dicit: ero similis altissimo, hic, cum esset in forma dei, exinaniuit semet ipsum formam Serui accipiens, humiliauitque se factus oboediens usque ad mortem. ille dicit: super astra dei exaltabo solium meum, iste dicit: discite a me quia mitis sum et humilis corde. [12.8.2] ille dicit: nescio dominum, et Israhel non dimitto, iste dicit: si dixero quia non noui eum, ero similis uobis mendax: sed noui eum et mandata eius seruo. ille dicit: mea sunt flumina et ego feci ea, iste dicit: non possum ego a me ipso facere quicquam, sed pater meus in me manens ipse facit opera. ille dicit: mea sunt omnia regna mundi et gloria eorum, et cui uoluero do ea, iste cum diues esset, pauper effectus est, ut eius inopia nos diuites redderemur. [12.8.3] ille dicit: sicut colliguntur oua, quae erecta sunt, sic uniuersam terram ego congregaui: et non fuit qui moueret pennam, et aperiret os, et ganniret, iste dicit: similis factus sum pellicano solitario: uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. ille dicit: exsiccaui uestigio pedum meorum omnes riuos aggerum, hic dicit: numquid non possum rogare patrem meum, et «xhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? si principalis ruinae causam et salutis nostrae fundamenta perspeximus, a quo et qualiter uel ista iacta sint uel illa emerserit, quemadmodum deuitare tam atrocem mortem superbiae debeamus, uel illius ruina uel huius doceamur exemplo. [12.9.1] Itaque hunc nequissimi spiritus laqueum taliter poterimus euadere, si in singulis quibus senserimus nos uirtutibus profecisse illud apostolicum dixerimus: non ego, sed gratia dei mecum, et: gratia dei sum quod sum, et deum esse qui operatur in nobis et uelle et perficere pro bona uoluntate, dicente etiam ipso auctore salutis nostrae: qui manet in me et ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere, et: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt qui aedificant eam, nisi dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilauit qui custodit eam, et: in uanum nobis est ante lucem surgere, quia non est uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. [12.10.1] Nullius namque quamuis feruentis et cupientis tam idonea potest uoluntas esse uel cursus, ut carne spiritui repugnante circumdatus ualeat tantum perfectionis praemium et palmam integritatis ac puritatis adtingere, nisi fuerit diuina miseratione protectus, ut ad illud, quod magnopere uult et ad quod currit, peruenire mereatur. omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. quid enim habes quod non accepisti? quodsi, accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? [12.11.1] Si enim uel illum latronem ob unam confessionem introductum in paradisum recordemur, intellegemus eum non cursus sui merito tantam beatitudinem consecutum, sed dono dei miserentis iudeptum. uel si reminiscamur Dauid regis duo tam grauia tamque inmania crimina uno paenitudinis sermone deleta, nec hic uidebimus ad indulgentiam tanti criminis obtinendam laboris aequiperasse merita, sed dei gratiam superabundasse, qui uerae paenitudinis occasione percepta tantam peccatorum materiem sub unius uerbi plena confessione consumpsit. [12.11.2–3] principium quoque discutientes uocationis ac salutis humanae, qua non ex nobis nec ex operibus nostris secundum apostolum, sed dei sumus dono gratiaque saluati, liquido poterimus aduertere, quemadmodum perfectionis summa non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei, qui nequaquam laborum uel cursus nostri merito conpensante uitiorum nos facit esse uictores nec aequiperante nostrae uoluntatis industria tam arduum integritatis culmen subiugata qua utimur carne conscendere. nulla siquidem corporis huius adflictio nullaque cordis contritio ad capessendam ueram illam interioris hominis castitatem possit esse condigna, ut tantam puritatis uirtutem angelis solis ingenitam caelique uernaculam nudo humano labore, id est sine adiutorio dei ualeat obtinere, quia totius boni effectus ab illius profluit gratia, qui tantam perennitatem beatitudinis et inmensitatem gloriae exiguae uoluntati breuique ac paruo cursui nostro multiplicata largitate donauit. [12.12.1–12.13.1] Omnis enim longaeuitas uitae praesentis, cum ad illam futurae gloriae perennitatem respexeris, euanescit, et dolores cuncti contemplatione illius inmensae beatitudinis effugantur atque ut fumus ad nihil extenuati liquescunt et nusquam ut fauilla conparent. Quapropter iam tempus est ut ipsis quibus tradunt uerbis patrum sententiam proferamus, eorum scilicet qui uiam perfectionis et qualitatem eius non uerborum iactantia depinxerunt, sed potius re et opere ac uirtute spiritus possidentes experimentis eam propriis et exemplis certissimis tradiderunt aiunt itaque non posse ad purum quempiam carnalibus uitiis emundari, nisi uniuersum laborem suum atque conatum ad tantum perfectionis finem intellexerit non posse sufficere, nec eam nisi dei miseratione et adiutorio conprehendi non tam tradentis institutione quam affectu atque uirtute et experimentis propriis eruditus agnoscat. ad capessenda namque tam magnifica tamque praecelsa puritatis et integritatis praemia quantuslibet ieiuniorum, uigiliarum, lectionis, solitudinis ac remotionis labor fuerit inpensus, condignus esse non poterit qui haec industriae suae merito uel sudoris obtineat. numquam enim diuinum munus labor proprius humanaue conpensabit industria, nisi desideranti diuina fuerit miseratione concessum. [12.14.1] Nec hoc dico ut humanos conatus euacuans ab industria et laboris intentione quemquam reuocare contendam, sed plane constantissime non mea, sed seniorum sententia. definio perfectionem quidem sine his omnino capi non posse, his autem solis sine gratia dei posse eam a nemine consummari. ut enim dicimus conatus humanos adprehendere eam per sa ipsos non posse sine adiutorio dei, ita pronuntiamus laborantibus tantum ac desudantibus misericordiam dei gratiamque conferri et, ut uerbis apostoli loquar, uolentibus et currentibus inpertiri secundum illud, quod etiam in psalmo octogensimo octauo ex persona dei cantatur: posui adiutorium super potentem: et exaltaui electum de plebe mea. [12.14.2–3] dicimus enim secundum saluatoris sententiam dari quidem petentibus, aperiri pulsantibus et a quaerentibus inueniri, sed petitionem et inquisitionem et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia dei id quod petimus dederit uel aperuerit quod pulsamus uel illud quod quaerimus fecerit inueniri. praesto est namque, occasione sibi tantummodo a nobis bonae uoluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. amplius enim ille quam nos perfectionem salutemque nostram desiderat et expectat. et in tautum beatus Dauid prouentum sui operis ac laboris propria tantum industria non posse nouerat obtineri, ut a domino promereri directionem suorum operum iterata prece deposceret dicens: et opera manuum nostrarum I dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige, et rursum: confirma deus hoc, quod operatus es in nobis. [12.15.1] Ideoque si ad ueram consummationem uirtutum uolumus effectu et opere peruenire, illis debemus adquiescere magistris ac ducibus, qui hanc non uaniloqua disputatione somniantes, sed re atque experimentis adprehendentes nos quoque docere atque ad eam dirigere similiter possunt et uiam, quemadmodum perueniamus ad eam, certissimo tramite demonstrare, quique ad hanc fide se potius peruenisse quam laborum merito testabantur. quibus etiam hoc praecipuum sui cordis adquisita puritas conferebat, ut magis magisque se deprimi peccatis agnoscerent (tanta namque in eis delictorum conpunctio per dies singulos augebatur, quanta puritas animi profecisset traherentque iugiter intimo corde suspiria, eo quod semet ipsos sentirent nequaquam posse delictorum naeuos ac maculas deuitare, quae eis per multiplices cogitationum minutias inurebantur. [12.15.2] et idcirco futurae uitae stipendia non operum sperare ae merito, sed misericordia domini proclamabant, nihil sibi de ??? tanta circumspectione cordis aliorum conparatione donates ?? s quippe qui hanc ipsam non suae industriae, sed diuinae gratiae« adscribebant: nec blandientes sibi de inferiorum ac tepidorum neglegentia, sed contemplatione potius illorum, quos uere pec cato carere atque in regno caelorum aeterna iam beatitudine ?? perfrui nouerant, humilitatem perpetuam conquirebant. atque ita consideratione hac et elationis ruinam pariter declinabant et quo contenderent uel quod dolerent semper inueniebant, in tellegentes semet ipsos ad illam puritatem cordis quam cupiunt obsistente carnis sarcina peruenire non posse.\' [12.16.1] Igitur secundum traditiones et institutiones eorum sic ad eam festinare debemus ieiuniis, uigiliis, orationibus, contritioni cordis et corporis operam dantes, ne haec omnia morbo! hoc inflante uacuemus. non solum namque ipsam perfectionem oportet credere industria nos uel labore nostro possidere non posse, sed ne haec ipsa quidem, quae illius exercemus obtentu, id est labores conatusque nostros ac studia sine diuinae protectionis ) auxilio inspirationisque eius et castigationis atque exhortationis gratia posse perficere, quam scilicet cordibus nostris uel per alium solet uel per semet ipsum, nos uisitans, clementer infundere. [12.17.1] Postremo instruat auctor salutis nostrae, quid nos oporteat in singulis quibusque quae gerimus non modo sentire,I sed etiam confiteri. non possum ego, inquit, a me ipso facere quicquam. pater autem in me manens ipse facit opera. ille ei persona hominis adsumpti dicit nihil a semet ipso posse se facere, et nos cinis ac terra in his, quae ad nostram salutem pertinent, arbitramur nos adiutorio domini non egere? discamus itaque et nos, per singula nostram simul infirmitatem et illius adiutoria sentientes, cotidie proclamare cum sanctis: inpulsus uersatus sum ut caderem: et dominus suscepit me. fortitudo mea, et laudatio mea dominus: et factus est mihi in salutem, et: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea. si dicebam: motus est pes meus: misericordia tua domine adiuuaba.t me. secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo: consolationes tuae laetificauerunt animam meam. [12.17.2] uidentes etiam cor nostrum in timore domini et patientia roborari dicamus: et factus est dominus firmamentum meum. et eduxit me in latitudine. scientiam quoque profectu operum intellegentes nobis augeri dicamus: quoniam tu inluminas 1 lucernam meam domine: deus meus inlumina tenebras meas. quoniam in te eripiar a temptatione, et in deo meo transgrediar murum. deinde sentientes nosmet ipsos fortitudinem tolerantiae conquisisse et in semita uirtutum facilicusCilius ac sine labore dirigere adiciamus: deus qui praecinxit cilius uirtute: et posuit inmaculatam uiam meam. qui perfecit pedes meos tamquam cerui, et super excelsa Statuit me, qui docet manus meas ad proelium. [12.17.3] conaecuti etiam discretionem, qua roborati possimus aduersarios nostros elidere, proclamemus ad deum: disciplina tua erexit me in finem: et disciplina tua ipsa me docebit. dilatasti gressus meos subtus me: et non sunt infirmata uestigia mea. et quia taliter sum roboratus scientia tua atque uirtute, inferam confidenter ea quae sequuntur et dicam: persequar il.imicos meos, et conprehendam illos: et non conuertar donec deficiant. conteram illos, nec poterunt stare: cadent sub pedes meos. [12.17.4] rursus infirmitatLs nostrae memores nec posse nos tam acerbos uitiorum hostes fragili carne circumdatos sine illius adiutorio superare dicamus: in te inimicos nostros uentilabimus, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. non enim in arcu meo sperabo: et gladius meus non saluabit me. tu enim saluasti nos de adfligentibus nos: et odientes nos confudisti. sed etiam praecinxisti me uirtute ad bellum: subplantasti omnes insurgentes in me subtus me. et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes nos confudisti. [12.17.5] sed nec armis nostris posse nos uincere co- gitantes dicamus: adprehende arma et scutum: et ex- surge in adiutorium mihi. effunde frameam, et conclude aduersus eos, qui persequuntur me: dic animae meae: salus tua ego sum. et posuisti arcum aereum brachia mea. et dedisti mihi protectionem salutis meae: quia nec patres nostri in gladio suo possed runt terram, et brachium eorum non saluauit eos: = sed dextera tua, et brachium tuum, et inluminatio uultus tui: quoniam conplacuit tibi in eis. [12.17.6] postremo uniuersa beneficia eius cum gratiarum actione mente sollicita perlustrantes super his omnibus, quod uel pugnauimus uel inluminationem scientiae uel disciplinam discretionis ah eo consecuti sumus, uel quod suis nos armis instruxit et uirtutis cingulo conmuniuit, uel quod inimicorum nostrorum nobis praebuit dorsum et tribuit uirtutem comminuendi eos ut puluerem ante faciem uenti, intimo cordis affectu clamemus ad eum: diligam te domine uirtus mea: dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. laudans inuocabo dominum: et ab inimicis meis saluus ero. [12.18.1] Non solum pro his ei gratias referentes, quod uel rationabiles nos condidit uel liberi arbitrii potestate donauit uel baptismi largitus est gratiam uel scientiam legis adiutoriumque concessit, sed etiam pro his, quae erga nos cotidiana eius prouidentia conferuntur, quod scilicet aduersariorum nos insidiis liberat, quod cooperatur in nobis, ut carnis uitia superare possimus, quod a periculis nos etiam ignorantes protegit, quod a lapsu peccati communit, quod adiuuat nos et inluminat, ut ipsum adiutorium nostrum, quod non aliud quidam interpretari uolunt quam legem, intellegere et agnoscere ualeamus, quod pro neglegentiis delictisque nostris eius inspiratione latenter conpungimur, quod dignatione eius uisitati saluberrime castigamur, quod ab eo nonnumquam etiam inuiti trahimur ad salutem, postremo quia ipsum liberum arbitrium nostrum, quod procliuius fertur ad uitia, ad meliorem dirigit frugem et ad uirtutum uiam instigationis suae uisitatione contorquet. [12.19.1] Haec est proprie humilitas erga deum, haec est antiquissimorum patrum sincera fides, quae penes successores ipsorum mera nunc usque perdurat. cui fidei uirtutes apostolicae, quae saepenumero per eos manifestatae sunt, non solum apud nos, sed etiam apud infideles et incredulos indubitatum testimonium reddunt. qui simplicem piscatorum fidem corde simplici retinentes non eam syllogismis dialecticis et Tulliana facundia spiritu concepere mundano, sed experimento uitae sinceris actuque purissimo, correctione quoque uitiorum, et ut uerius dixerim in ipsa perfectionis inesse naturam oculatis indiciis deprehenderunt, sine qua nec pietas in deum nec uitiorum purgatio nec emendatio morum nec uirtutum consummatio poterit adprehendi. [12.20.1] Noui quendam de fratrum numero (quem utinam minime scissem, siquidem post haec ordinis mei gradu se passus est praegrauari), qui probatissimo cuidam senum uitio carnis semet ipsum grauissimo confessus est inpugnari: nam contra usum naturae desiderio patiendi magis quam inferendi ignominiam intolerabili aestu libidinis urebatur. tum illum ut spiritalem uerumque medicum interiorem causam morbi huius et originem protinus peruidisse: qui grauiter suspirans, nequaquam, ait, tam nequam spiritui tradi te dominus permisisset, nisi aliquid blasphemasses in eum. quo ille conperto confestim procidit ad pedes eius in terram, summaque admiratione perculsus tamquam deo cernens arcana sui pectoris patefacta confessus est in dei se filium cogitatione impia blasphemasse. unde perspicuum est eum, qui superbiae spiritu possidetur uel qui iii deum blasphemus exsistit, tamquam qui inroget illi iniuriam, a quo puritatis speranda sunt dona, perfectionis integritate priuari et sanctificationem castimoniae non mereri. [12.21.1] Legimus tale aliquid in Paralipomenon libro. Ioas enim rex Iuda septem annorum ab Ioiade pontifice adscitus in regnum atque in omnibus, quoad uixit memoratus pontifex, testimonio scripturae laudatus est. de quo post obitum Ioiade audi quid scriptura commemoret et quemadmodum elatus superbia ignominiosae fuerit traditus passioni: postquam autem obiit Ioiade, ingressi sunt principes Iuda, et adorauerunt regem, qui delenitus obsequiis eorum adquieuit. et dereliquerunt templum domini dei patrum suorum, seruieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra tra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum. [12.21.2] et post pauca: cumque euolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae: uenitque in ludam et Hierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque uniuersam praedam miserunt regi Damascum. et certe cum permodicus uenisset numerus Syrorum, tradidit do minus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod od reliquissent dominum deum patrum suorum: in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. uides quam flagitiosis ac sordidis passionibus tradi mereatur superbia. qui enim elatus adrogantia ut deum se passus est adorari, traditur secundum apostolum in passiones ignominiae et in reprobum sensum, ut patiatur ea quae non conuenit. [12.21.3] et quia dicente scriptura inmundus est ante deum omnis qui exaltat cor suum, iste, qui tumida elatione cordis inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semet ipsum esse uel inmunditia carnis et conscientia inpurae passionis inmundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret inmunditiam cordis eius occultam, quam superbiae malo contraxerat, ac manifesta pollutione corporis sui probaretur inpurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat inmundum. [12.22.1] Quibus manifeste probatur omnem animam, quae superbiae fuerit tumore possessa, intellectualibus Syris, id est nequitiis spiritalibus tradi eamque passionibus carnis inuolui, ut saltim uitiis humiliata terrenis inmundam se carnaliter polluta cognoscat, quae tepore mentis erecta inmundam se in conspectu dei per elationem cordis effectam intellegere ante non potuit, quo uel sic humiliatus quis a pristino tepore discedat et ignominia carnalium passionum deiectus atque confusus ad spiritalem feruorem deinceps semet ipsum ardentius conferre festinet. [12.23.1–12.24.1] Euidenter itaque demonstratur non posse quemquam perfectionis finem ac. puritatis adtingere nisi per humilitatem ueram, quam primitus fratribus reddens deo quoque in penetralibus cordis exhibeat, credens sine protectione eius atque auxilio per singula sibi momenta delato perfectionem, quam cupit et ad quam magnopere currit, se penitus obtinere non posse. Huc usque de spiritali superbia, qua diximus perfectos quosque pulsari, quantum tenuitas ingenii nostri praeualuit, donante deo dixisse sufficiet. quod superbiae genus non multis cognitum nec expertum est, quia nec plures student perfectam cordis adprehendere puritatem, ut ad hos proeliorum gradus ualeant peruenire, nec praecedentium uitiorum, quorum in singulis libellis naturam pariter remediaque praemisimus, procuratur ulla purgatio: sed illos solummodo pulsare solet, qui deuictis superioribus uitiis iam propemodum sunt in uirtutum culmine conloe.ati. quos quia lapsu carnali subtilissimus hostis superare non quiuit, spiritali ruina deicere ac subplantare conatur, per hanc illos uniuersis ueterum stipendiorum meritis multo labore quaesitis spoliare contendens. ceterum nos, qui adhuc terrenis sumus passionibus inuoluti, nequaquam hoc modo temptare dignatur, sed crassiore et ut ita dixerim carnali elatione subplantat. et idcirco de hac quoque, qua maxime nos seu nostrae mensurae homines ac praecipue iuniorum uel incipientium mentes periclitari solent, necessarium reor secundum promissionem nostram pauca depromere. [12.25.1] Haec igitur quam diximus carnalis superbia cum tepido ac male adrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari eum tumore ad ueram Christi humilitatem descendere non permittens primum inoboedientem eum reddit et asperum, deinde mitem atque adfabilem esse non patitur, aequalem quoque fratribus fieri communemque non sinit nec secundum dei ac saluatoris nostri mandatum spoliari terrenis opibus nudarique concedit, et cum renuntiatio nihil aliud si nisi mortificationis et crucis indicium nec ualeat aliis in choari uel consurgere fundamentis, quam ut se non solum actibus huius mundi spiritaliter nouerit interemptum, etiam corporaliter cotidie credat esse moriturum, e contrario facit eum uitam sperare longaeuam, infirmitates proponit ei ei prolixas et multas, confusionem quoque incutit ac pudorem si nudus effectus alienis et non propriis facultatibus coeper ?? sustentari, persuadet etiam multo esse melius uictum indux mentumque sibi sua potius quam aliena substantia ministrari secundum illud scilicet, quod quemadmodum dictum sit hebitudine ac tepore cordis obtunsi ne intellegere quidem aliquando poterunt: beatius est magis dare quam ac cipere.i [12.26.1] Tali igitur diffidentia mentis obsessi et a scintilla fidei, qua nisi fuerant in primordiis suae conuersionis accens? diabolica infidelitate reuocati incipiunt pecunias. quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire et eas, uelut qui samet profligatas ulterius reparare non possint, auaritia uehementiore conseruant, seu, quod est deterius, ea quae prius abiecerant resumentes uel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae ne ante quidem possederant congregantes nihil amplius egressi de saeculo quam nomen adquisisse tantummodo ac uocabulum monachi conprobantur. super haec igitur initia male uitioseque fundata necesse est ut uniuersa deinceps uitiosius structura consurgat nec quicquam superponi pessimis ualeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat. [12.27.1] Talibus siquidem mens passionibus obdurata atque a detestabili tepore incipiens necesse est ut in deterius cotidie proficiat et reliquam quoque uitam suam deformiore fine concludat, dumque cupiditatibus pristinis oblectatur ac secundum apostolum sacrilega filargyria uincitur (ita eodem pronuntiante de illa: et filargyria, quae est simulacrorum siue idolorum seruitus, et iterum: radix, inquit, omnium malorum est filargyria), numquam possit in corde suo humilitatem Christi simplicem ueramque suscipere, cum sibi uel de nobilitate natalium gloriatur uel inflatur de saeculi, quam corpore, non mente deseruit, dignitate uel pecuniis, quas ad ruinam suam retentat, extollitur. [12.27.2] per quae iam non monasterii iugum sustinere contentus est, non senioris ullius institui disciplina, et non solum nullam subiectionis aut oboedientiae regulam custodire dignatur, uerum ne ipsam quidem auribus suis doctrinam perfectionis admittit. tantumque con- ^ crescit in corde eius spiritalis uerbi fastidium, ut, cum forte . talis fuerit oborta conlatio, uno in loco stare nesciat eius obtutus, sed huc illucque stupidus circumferatur intuitus, aliorsum et in obliquum quam moris est oculi defigantur. [12.27.3–4] pro suspiriis enim salutaribus sputa de sicco gutture contrahuntur, excreationes etiam sine ulla interpellatione flegmatis prouocantur, digiti ludunt et in modum quiddam scribentis uolitant atque depingunt, et ita huc atque illuc uniuersa membra corporis commouentur, ut, dum spiritalis agitatur conlatio, totum se uel scatentibus uermibus uel acutissimis sudibus credat insidere, et quidquid simplex conlatio ad aedificationem protulerit audientium. ob suam suggillationem aestimet esse prolatum. totoque tempore, quo uitae spiritalis examinatio uentilatur, suis suspicionibus occupatus non quid exinde ad profectum suum capere debeat aucupatur, sed causas, cur unumquodque sit dictum, sollicita mente perquirit, uel quid eis possit obicere tacita intra se cordis uolutatione coniectat, ut nihil ei his, quae saluberrime sunt digesta, penitus adprehendere aut in aliquo ualeat emendari. et ita fit ut non solum in nullo ei proficiat conlatio spiritalis, uerum etiam damnosa magis exsistat efficiaturque ei causa maioris peccati. [12.27.5] dum enim pro conscientia sua totum contra se suspicatur esse prolatum, uehementiore cordis obstinatione duratur iraeque stimulis acrius instigatur: deinde post haec excelsa uox, sermo rigidus, amara turbulentaque responsio, incessus erectus ac mobilis, lingua facilis, procax loquella nec umquam taciturnitatis amica, nisi cum contra fratrem rancorem quendam in suo corde conceperit: fitque silentium eius non conpunctionis nec humilitatis ullius, sed superbiae et indignationis indicium, ita ut quid in eo detestabilius sit haud facile discernatur, utrum diffusa illa petulansque laetitia an dira haec uirulentaque serietas. [12.27.6] in illa namque sermo non oportunus, risus leuis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio: in ista uero ira plenum ui ?? lentumque silentium et quod ob hoc tantum concipitur, ut ad uersus fratrem rancor taciturnitate seruatus protelari diut us possit, non ut ex eo uirtus humilitatis ac patientiae praebeatur. et cum ipse tumore possessus facile cunctis tristitias inferat atque ad satisfactionem laesi fratris semet ipsum submittere dedignetur, etiam ab illo sibimet oblatam respuit atque contemnit et non solum nulla fratris satisfactione conpungitur neque mollitur, uerum etiam cur ab eo sit in humilitate praeuentus grauius indignatur, fitque ei salutaris humilitas ae satisfactio, quae finem diabolicis intentionibus solet inferre, causa uehementioris incendii.- [12.28.1] Audiui in hac dumtaxat regione, quod horret pudetque reuoluere, quendam iuniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere ac diabolica inflari superbia,, summa contumacia respondisse: numquid ob hoc memet ipsum humiliaui pro tempore, ut semper subditus sim? ad quod eius tam effrenatum scelestumque responsum ita est senior obstupefactus omnisque eius interceptus est sermo, uelut qui ab illo ipso antiquo Lucifero uerba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam uocem aduersus tantam proteruiam de ore suo prorsus emittere nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semet ipsum uoluens, quod de domino nostro dicitur saluatore: qui cum in forma dei esset, humiliauit se factus oboediens, non ut ille ait diabolico spiritu ac tumore possessus \'pro tempore\', sed usque ad mortem. [12.29.1] Et ut breuius ea quae dicta sunt de hoc superbiae genere praestringamus, quaedam signa eius in quantum possumus colligentes, ut his, qui de perfectione sitiunt erudiri, quodammodo characteres eius de exterioris hominis motibus exprimamus, necessarium puto paucis eadem replicari, ut, co ??-\' pendiosius agnoscamus quibus eam discernere ac deprehende ?? ualeamus indiciis, quo nudatae atque in superficiem product ??. passionis huius radices et oculatim deprehensae atque pernicios ??, uel conuelli facilius ualeant uel uitari. [12.29.2] tunc enim poterit pestife morbus ad integrum declinari, cum contra ipsius pernicios ?? aestus et inpetus noxios non sera obseruatio, cum iam domi , adsumitur, sed cum praecedentes eius ut ita dixeri ?? lineas agnoscentes prouida eum sagacique discretione pra currimus. de exterioris namque sicut praediximus hominis motu status interioris agnoscitur. his igitur indiciis carnalis is a quam praefati sumus superbia declaratur. inest primitus » d loquella eius clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus effusus in laetitia risus, inrationabilis in serietate tristitia, responsione rancor, facilitas in sermone, uerba passim sine ulla cordis grauitate erumpentia. [12.29.3] expers patientiae est, caritat aliena, audax ad contumelias inrogandas, ad tolerandas pus lanimis, ad oboediendum difficilis, nisi in quo eam desideriu ?? suum uoluntasque praeuenerit, ad recipiendam exhortatione ?? inplacabilis, ad resecandas uoluntates suas infirma, ad su cumbendum alienis durissima, semperque suas definitions statuere contendens, ipsa uero nequaquam cedere alterius a quiescens: et ita fit ut etiam incapax consilii salutaris effec- ta I in omnibus suo potius credat quam seniorum iudicio. [12.30.1] Quibus decessuum gradibus is quem semel possidet deuolutus iam ipsam disciplinam coenobii perhorrescit, ac uel qui fratrum consortio de perfectione retrahatur ac de bono patientiae atque humilitatis aliorum uitio et inpedimento uocetur, habitationem solitariae cellae desiderat, seu certe uelut plures alios lucraturus construere monasterium quos docere atque instruere debeat congregare festinat, ex discipulo nequam detestabilior magister effectus, nam cum huiusmodi elatione cordis in perniciosissimum teporem noxiumque conruerit et nec uerus monachus nec saecularis effectus sit, quod est deterius, etiam perfectionem sibi ex hoc ipso miserabili statu et conuersatione promittit. [12.31.1] Quamobrem si aedificii nostri fastigia perfecta uolumus ac placentia deo consurgere, fundamenta eius non secundum nostrae libidinis uoluntatem, sed secundum districtionis euangelicae disciplinam iacere festinemus. quae alia esse-non possunt ^ quam timor dei atque humilitas, quae de mansuetudine et ■ cordis simplicitate descendit. humilitas uero nullatenus poterit absque nuditate conquiri. qua peregrinante nec oboedientiae bonum nec patientiae robur nec mansuetudinis tranquillitas IIPC consummatio caritatis poterit adprehendi, sine quibus cor nostrum habitaculum spiritus sancti penitus esse non poterit, ita pronuntiante domino per prophetam: super quem requiescet spiritus meus nisi super quietum et humiI em et trementem uerba mea? sine secundum exemplaria quae Hebraicam exprimunt ueritatem: ad quem autem reS piciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem uerba mea? [12.32.1] Quapropter athleta Christi, qui spiritalem agonem legitime certans a domino desiderat coronari, hanc quoque ferocissimam bestiam ut deuoratricem cunctarum uirtutum omnimodis festinet extinguere, certus quod hac in suo pectore * Commorante non solum omnigenis uitiis carere non possit, uerum etiam, si quid uirtutis habere uideatur, huius ueneno depereat. nullo enim modo poterit in anima nostra uirtutum structura consurgere, nisi prius iacta fuerint uerae humilitatis in nostro corde fundamina, quae firmissime conlocata perfectionis et caritatis culmen ualeant sustinere, ita scilicet, ut quemadmodum diximus primum fratribus nostris humilitatem ueram intimo cordis exhibeamus affectu. in nullo scilicet adquiescentes eos contristare uel laedere. [12.32.2] quod nullatenus poterimus implere, nisi abrenuntiatio uera, quae in expoliatione omnium facultatum ac nuditate consistit, in nobis fuerit Christi amore fundata, deinde oboedientiae iugum et subiectio simplici corde ac sine ulla fuerit simulatione suscepta, ita ut praeter abbatis mandatum nulla penitus uoluntas uiuat in nobis. quod non aliter poterit obseruari, nisi quis non solum se mortuum huic mundo, uerum etiam insipientem iudicarit ac stultum, uniuersa, quae sibi fuerint a senioribus imperata, sine ulla discussione perficiens, sacrosancta ea credens ac diuinitus promulgata. [12.33.1] In qua consistentibus qualitate procul dubio status ille humilitatis uere tranquillus atque inmobilis subsequetur, ut nosmet ipsos inferiores omnibus iudicantes uniuersa, quae nobis fuerint inrogata, tametsi iniuriosa sint uel tristia uel damnosa, tamquam a superioribus nostris inlata patientissime toleremus. quae quidem a nobis non solum facillime tolerabuntur, uerum etiam parua iudicabuntur ac nulla, si mente iugiter recolamus uel domini nostri uel sanctorum omnium passiones, considerantes tanto leuioribus nos iniuriis adtemptari, quanto longius a meritis eorum et conuersatione distamus, pariter etiam cogitantes in breui nos de hoc saeculo migraturos eorumque nos celeri uitae huius fine mox futuros esse consortes. [12.33.2] peremptoria namque est haec contemplatio non solum superbiae, uerum etiam generaliter omnium uitiorum. deinde post haec hanc eandem humilitatem erga deum firmissime retentemus. quod a nobis ita conplebitur, ut nihil nosmet ipsos absque illius opitulatione uel gratia, quod ad uirtutum consummationem pertinet, posse perficere cognoscamus, sed et hoc ipsum, quod intellegere meruimus, eius esse muneris in ueritate credamus. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/john-cassian-institutiones-latin/