DE IRA DEI (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Lactantius · c. AD 250–325 Source: Open Greek and Latin project, stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. CHAPTER 1 [1.1–2] Animaduerti saepe, Donate, plurimos id existimare, quod etiam nonnulli philosophorum putauerunt, non irasci deum, quoniam uel benefica sit tantummodo natura diuina nec cuiquam nocere praestantissimae atque optimae congruat potestati uel certe nihil curet omnino, ut neque ex beneficentia eius quicquam boni perueniat ad nos neque ex maleficentia quicquam mali. quorum error quia maximus est et ad euertendum uitae humanae statum spectat, coarguendus est nobis, ne et ipse fallaris inpulsus auctoritate hominum qui se putant esse. [1.3–5] sapientes. nec tamen nos adrogantes sumus, ut conprehensam nostro ingenio ueritatem gloriemur, sed doctrinam dei sequimur, qui scire solus potest et reuelare secreta. cuius doctrinae philosophi expertes existimauerunt naturam rerum coniectura posse deprehendi. quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis tenebroso corporis domicilio circumsaepta longe a ueri perspectione submota est et hoc differt ab humanitate diuinitas, quod humanitatis est ignoratio, diuinitatis scientia. unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras quibus obfusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes nostris sensibus diuinare non possumus. [1.6–7] lumen autem mentis humanae deus est, quem qui cognouerit et in pectus admiserit, inluminato corde mysterium ueritatis adgnoscet. remoto autem deo caelestique doctrina omnia erroribus plena sunt recteque Socrates, is cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut ceterorum argueret inscitiam qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire nisi unum, quod nihil sciret. intellexit enim doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil ueri nec, ut putabant quidam, dissimulauit ipse doctrinam, ut alios refelleret, sed uidit ex parte aliqua ueritatem testatusque est etiam in iudicio, sicut traditur a Platone, quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam qua tum philosophi gloriabantur, contempsit derisit abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset. [1.8–9] si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse diuinam nec ulli alii quam deo ueritatis notitiam subiacere. deus igitur noscendus est. in quo solo ueritas est, ille mundi parens et conor rerum qui oculis non uidetur, mente uix cernitur: cuius religio multis modis inpugnari solet ab iis qui neque ueram sapientiam tenere potuerunt neque magni et caelestis arcani conprehendere rationem. CHAPTER 2 [2.1–2] Nam cum sint gradus multi per quos ad domicilium ueritatis ascenditur, non est facile cuilibet euehi ad summum. caligantibus enim ueritatis fulgore luminibus qui stabilem gressum tenere non possunt, reuoluuntur in planum. primus autem gradus est intellegere falsas religiones et abicere inpios cultus humana manu fabricatorum, secundus uero, perspicere animo quod unus sit deus summus, cuius potestas ac prouidentia effecerit a principio mundum et gubernet in posterum, tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium quem legauit in terram, quo docente liberati ab errore quo inplicati tenebamur formatique ad ueri dei cultum iustitiam disceremus. [2.3–5] ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur. de primo gradu eos excuti uidemus qui cum falsa intellegant, tamen uerum non inueniunt contemptisque terrenis fragilibusque simulacris non ad colendum se deum conferunt, quem ignorant, sed mundi elementa mirantes caelum terram mare solem ceteraque astra uenerantur. sed horum inperitiam iam coarguimus in secundo Diuinarum Institutionum libro. de secundo uero gradu eos dicimus cadere qui cum sentiant unum esse summum deum, idem tamen a philosophis inretiti et falsis argumentationibus capti aliter de unica illa maiestate sentiunt quam ueritas habet: qui aut figuram negant habere ullam deum aut nullo adfectu commoueri putant, quia sit omnis adfectus inbecillitatis, quae in deo nulla est. [2.6–7] de tertio uero ii praecipitantur qui cum sciant legatum dei eundemque diuini et inmortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum aut aliter accipiunt quam fides poscit: quos ex parte iam refutauimus in quarto supra dicti operis libro et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae ueritatem dum dissipant, perdiderunt. nunc uero contra eos disserimus qui de secundo gradu lapsi praua de summo deo sentiunt. aiunt enim quidam nec gratificari eum cuiquam nec irasci, sed securum et quietum inmortalitatis suae bonis perfrui. [2.8–9] alii uero iram tollunt, gratiam relinquunt deo: naturam enim summa uirtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. ita omnes philosophi de ira consentiunt, de gratia discrepant. sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis et sequenda partitio est: cum diuersa et repugnantia sint ira et gratia, aut ira tribuenda est deo et gratia detrahenda, aut utrumque pariter detrahendum, aut ira demenda est et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. [2.10] aliud amplius praeter haec nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo uerum quod quaeritur inueniri. consideremus singula, ut nos ad latebras ueritatis et ratio et ordo deducat. CHAPTER 3 [3.1–2] Primum illud nemo de deo dixit umquam, irasci eum tantummodo, gratia non moueri: est enim inconueniens deo ut huiusmodi potestate sit praeditus qua noceat et obsit, prodesse uero ac bene facere nequeat. quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est deus? quod si fit, iam maiestas illa uenerabilis non ad iudicis potestatem, cui licet seruare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur. [3.3–4] cum autem uideamus non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si deus est auctor malorum, esse alterum necesse est qui contraria deo faciat et det nobis bona. si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis qui male facit notior est quam ille qui bene? si autem nihil potest esse praeter deum, ab-, surdum est et uanum putare diuinam potestatem, qua nihil est maius, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse, et ideo nemo extitit qui auderet id dicere, quia nec rationem habet nec ullo modo potest credi. [3.5] quod quia conuenit, transeamus et ueritatem alibi requiramus. CHAPTER 4 [4.1–2] Quod sequitur, de schola Epicuri est: sicut iram in deo non esse, ita ne gratiam quidem. nam cum putaret Epicurus alienum esse a deo male facere ac nocere, quod ex adfectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam uidebat consequens esse ut si habeat iram deus, habeat et gratiam. itaque ne llli uitium concederet, etiam uirtutis fecit expertem. \'ex hoc\' inquit \'beatus est et incorruptus, quia nihil curat neque ipse habet negotium neque alteri exhibet\'. [4.3–5] deus igitur non est, si nec mouetur, quod est proprium uiuentis, nec facit aliquid inpossibile homini, quod est proprium dei, si omnino nullam habet uoluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem quae deo digna sit. et quae maior, quae dignior admimstratio deo adsignari potest quam mundi gubernatio, quam cura uiuentium maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt? quae igitur in deo potest esse beatitudo, si semper quietus et inmobilis torpet, si precantibus surdus est, si colentibus caecus? quid tam dignum, tam proprium deo quam prouidentia? [4.6–8] sed si nihil curat, nihil prouidet, amisit omnem diuinitatem. qui ergo totam uim, totam substantiam deo tollit, quid aliud dicit nisi deum omnino non esse? denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea quae de dis locutus sit depellendae inuidiae causa dixisse: itaque uerbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium. quod si ita est, quid eo fallacius? quod a sapienti et graui uiro esse debet alienum. hic uero si aliud sensit et aliud locutus est, quid aliud appellandus est quam deceptor bilinguis malus et propterea stultus? [4.9–11] sed non erat tam uersutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret, sed ignorantia ueritatis errauit. inductus enim a principio ueri similitudine unius sententiae, necessario in ea quae sequebantur incurrit. prima autem sententia fuit iram in deum non conuenire. quod cum illi uerum et inexpugnabile uideretur, non poterat consequentia resecare, quia uno adfectu amputato etiam ceteros adfectus adimere deo necessitas ipsa cogebat. ita qui non irascitur, utique nec gratia mouetur, quod est irae contrarium; iam si nec ira in eo nec gratia est, utique nec metus nec laetitia nec maeror nec misericordia. [4.12–13] una est enim ratio cunctis adfectibus, una commotio, quae in deum cadere non potest. quod si nullus adfectus in deo est, quia quidquid adficitur inbecillum est, ergo nec cura ullius rei nec prouidentia est in eo. hucusque peruenit sapientis hominis disputatio, cetera quae secuntur obticuit, scilicet quia nec cura sit in eo nec prouidentia, ergo nec cogitationem aliquam nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur ut non sit omnino. ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium uidebat. [4.14–15] sed quid prodest reticuisse ac periculum dissimulasse? necessitas illum uel inuitum cadere coegit: dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinauit, ut ad illud quod deuitabat necessario deueniret. uides igitur quo perueniat, ira sublata et deo adempta. denique aut nullus id credit aut admodum pauci et quidem scelerati ac mali, qui sperant peccatis suis inpunitatem. quod si et hoc falsum esse inuenitur, nec iram in deo esse nec gratiam, ueniamus ad illud quod tertio loco positum est. CHAPTER 5 [5.1–3] Existimantur Stoici et alii nonnulli aliquanto melius de diuinitate sensisse, qui aiunt gratiam in deo esse, iram non esse. fauorabilis admodum ac popularis oratio, non cadere in deum hanc animi pusillitatem, ut ab ullo se laesum putet qui laedi non potest, ut quieta illa et sancta maiestas concitetur perturbetur insaniat, quod est terrenae fragilitatis: iram enim commotionem mentis esse ac perturbationem, quae sit a deo aliena. quod si hominem quoque, qui modo sit sapiens et grauis, ira non deceat, siquidem cum in animum cuiusque incidit, uelut saeua tempestas tantos excitet fluctus, ut statum mentis inmutet, ardescant oculi, tremat os, lingua titubet, dentes concrepent, alternis uultum maculet nunc suffusus rubor nunc pallor albescens, quanto magis deum non deceat tam foeda mutatio ? [5.4–5] et si homo qui habeat imperium ac potestatem, late noceat per iram, sanguinem fundat, urbes subuertat, populos deleat, prouincias ad solitudinem redigat, quanto magis deum qui habeat totius generis humani et ipsius mundi potestatem, perditurum fuisse uniuersa credibile sit, si irasceretur? abesse igitur ab eo tam magnum, tam perniciosum malum oportere. et si absit ab eo ira et concitatio, quia et deformis et noxia est, nec cuiquam male faciat, nihil aliud superesse nisi ut sit lenis tranquillus propitius beneficus conseruator. [5.6–7] ita enim demum et communis omnium pater et optimus maximus dici poterit, quod expetit diuina caelestisque natura. nam si inter homines laudabile uidetur prodesse potius quam nocere, uiuificare quam occidere, saluare quam perdere nec inmerito innocentia inter uirtutes numeratur et qui haec fecerit, diligitur praefertur ornatur benedictis omnibus uotisque celebratur. denique ob merita et beneficia deo simillimus iudicatur, quanto magis ipsum deum par est diuinis perfectisque uirtutibus praecellentem atque ab omni labe terrena submotum diuinis et caelestibus beneficiis omne genus hominum promereri? [5.8–10] speciose ista populariterque dicuntur et multos inliciunt ad credendum, sed qui haec sentiunt, ad ueritatem quidem propius accedunt, sed in parte labuntur naturam rei parum considerantes. nam si deus non irascitur inpiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. ergo constantior est error illorum qui et iram simul et gratiam tollunt. in rebus enim diuersis aut in utramque partem moueri necesse est aut in neutram. ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit, quia et diligere bonos ex odio malorum uenit et malos odisse ex bonorum caritate descendit. [5.11–12] nemo est qui amet uitam sine odio mortis, nec adpetit lucem nisi qui tenebras fugit: adeo natura ista conexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat. si quis dominus habet in familia seruos bonum ac malum, utique non aut ambos odit aut ambos beneficiis et honore prosequitur — quod si faciat, et iniquus et stultus est —, sed bonum et adloquitur amice et ornat et domui ac familiae suisque rebus omnibus praeficit, malum uero maledictis uerberibus nuditate fame siti conpedibus punit, ut et hic exemplo ceteris sit ad non peccandum et ille ad promerendum, ut alios metus coerceat, alios honor prouocet. [5.13–15] qui ergo diligit. et odit, qui odit, et diligit: sunt enim qui diligi debeant. sunt qui odio haberi. et sicut is qui diligit, confert bona in eos quos diligit, ita qui odit, inrogat mala iis quos odio habet: quod argumentum quia uerum est, dissolui nullo pacto potest. uana ergo et falsa est sententia eorum qui cum alterum deo tribuant, alterum detrahunt, non minus illorum qui utrumque detrahunt. sed illi, ut ostendimus, ex parte non errant, sed id quod melius est e duobus retinent, hi uero, quos ratio et ueritas argumenti huius inducit, falsa omnino sententia suscepta in maximum errorem cadunt. [5.16–17] non » enim sic oportebat eos argumentari: quia deus non irascitur, ergo nec gratia commouetur, sed ita: quia gratia deus mouetur, ergo et irascitur. si enim certum et indubitatum fuisset non irasci deum, tunc ad illud alterum ueniri esset necesse. cum autem magis sit ambiguum de ira, paene manifestum de gratia, absurdum est ex incerto certum uelle subuertere, cum sit promptius de certis incerta firmare. CHAPTER 6 [6.1–2] Hae sunt de deo philosophorum sententiae, aliud praeterea nihil quisquam dixit. quod si haec quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest in quo solo possit ueritas inueniri, quod a philosophis nec susceptum est umquam nec aliquando defensum, consequens esse ut irascatur deus, quoniam gratia commouetur. haec tuenda nobis et adserenda sententia est: in eo enim summa omnis et cardo religionis pietatisque uersatur. nam neque honos ullus deberi potest deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti. CHAPTER 7 [7.1–2] Cum saepe philosophi per ignorantiam ueritatis a ratione desciuerint atque in errores inciderint inextricabiles — id enim solet his euenire quod uiatori uiam nescienti et non fatenti se ignorare, ut uagetur, dum percontari obuios erubescit —, illud tamen nullus philosophus adseruit umquam, nihil inter hominem ac pecudes interesse. nec omnino quisquam, qui modo uel leuiter sapiens uideri uellet, rationale animal cum mutis et inrationabilibus coaequauit: quod faciunt M quidam inperiti atque ipsis pecudibus similes, qui cum uentri ac uoluptati se uelint tradere, aiunt eadem ratione se natos qua uniuersa quae spirant; quod dici ab homine fas non est. [7.3–5] quis enim tam indoctus ut nesciat, quis tam inprudens ut non sentiat inesse aliquid in homine diuini? nondum uenio ad uirtutes animi et ingenii, quibus homini cum deo manifesta cognatio est: nonne ipsius corporis status et oris figura declarat non esse nos cum mutis pecudibus aequales? illarum natura in humum pabulumque prostrata est nec habet quicquam commune cum caelo, quod non intuetur. homo autem recto statu, ore sublimi ad contemplationem mundi excitatus confert cum deo uultum et rationem ratio cognoscit. [7.6–7] propterea nullum est animal, ut ait Cicero, praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei. solus enim sapientia instructus est, ut religionem solus intellegat, et haec est hominis atque mutorum uel praecipua uel sola distantia. nam cetera quae uidentur esse homini propria, etsi non sunt talia in mutis, tamen similia uideri possunt. proprius est homini sermo, est tamen et in illis quaedam similitudo sermonis. nam et dinoscunt inuicem se uocibus et cum irascuntur, edunt sonum iurgio similem et cum se ex interuallo uident, gratulandi officium uoce declarant. [7.8–10] nobis quidem uoces eorum uidentur inconditae sicut et illis fortasse nostrae, sed ipsis quia se intellegunt, uerba sunt. denique in omni adfectu certas uoces notis exprimunt quibus habitum mentis ostendant. risus quoque est homini proprius et tamen uidemus in aliis animalibus quaedam signa laetitiae, cum ad lusum gestiunt, aures demulcent, rictum contrahunt, frontem serenant, oculos in lasciuiam resoluunt. quid tam homini proprium quam ratio et prouidentia futuri? atquin sunt animalia quae latibulis suis diuersos et plures exitus pandant, ut si quod periculum inciderit, fuga pateat obsessis: quod non facerent, nisi inesset illis intellegentia et cogitatio. [7.11–12] alia prouident in futurum, ut ingentem formicae farris aceruum cum populant hiemis memores tectoque reponunt, ut apes, quae patriam solae et certos nouere penates uenturaeque hiemis memores aestate laborem experiuntur et in medium quaesita reponunt . longum est si exsequi uelim quae a singulis generibus animalium fieri soleant humanae sollertiae simillima. quod si horum omnium quae adscribi homini solent, in mutis quoque deprehenditur similitudo, apparet solam esse religionem cuius in mutis nec uestigium aliquod nec ulla suspicio inueniri potest. [7.13–14] religionis est propria iustitia, quae nullum aliud animal attingit. homo enim solus inpertit, cetera sibi conciliata sunt. iustitiae autem dei cultus adscribitur: quem qui non suscipit, hic a natura hominis alienus uitam pecudum sub humana specie uiuet. cum uero a ceteris animalibus hoc paene solo differamus, quod soli omnium diuinam uim potestatemque sentimus, in illis autem nullus sit intellectus dei, certe illud fieri non potest ut in hoc uel muta plus sapiant uel humana natura desipiat, cum homini ob sapientiam et cuncta quae spirant et omnis rerum natura subiecta sit. [7.15] quare si ratio, si uis hominis hoc praecellit et superat ceteras animantes, quod solus notitiam dei capit, apparet religionem nullo modo posse dissolui. CHAPTER 8 [8.1–2] Dissoluitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti: omnis enim per se diuum natura necesse est inmortali aeuo summa cum pace fruatur semota a nostris rebus seiunctaque longe., nam priuata dolore omni, priuata periclis, ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. quae cum dicit, utrum aliquem cultum deo putat esse tribuendum an euertit omnem religionem? si enim deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam uanum, tam stultum quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil adsequamur? [8.3–5] at enim naturam excellentem honorari oportet. quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato ? an aliqua ratione obstricti esse possumus ei qui nihil habeat commune nobiscum? deus inquit Cicero si talis est ut nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur, ualeat. quid enim dicam \'propitius sit\'? esse enim propitius potest nemini. quid contemptius dici potuit in deum? ualeat inquit, id est abeat ac recedat, quandoquidem prodesse nulli potest. quod si negotium deus nec habet nec exhibet, cur ergo non delinquamus, quotiens hominum conscientiam fallere licebit ac leges publicas circumscribere ? ubicumque nobis latendi occasio adriserit, consulamus rei, auferamus aliena uel sine cruore uel etiam cum sanguine, si praeter leges nihil est amplius quod uerendum sit. [8.6–7] haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet: qua sublata confusio ac perturbatio uitae sequetur. quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a beluis, et iustitiam retineamus. qua communis uita sit tutior, quomodo religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? quod enim non metuitur, contemnitur, quod contemnitur, utique non colitur. ita fit ut religio et maiestas et honor metu constet, metus autem non est ubi nullus irascitur. [8.8–9] siue igitur gratiam deo siue iram sine utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua uita hominum stultitia scelere inmanitate conpletur. multum enim refrenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu dei uiuere, si non tantum quae gerimus uideri desuper, sed etiam quae cogitamus aut loquimur audiri a deo putemus. at enim prodest id credere, ut quidam putant, non ueritatis gratia, sed utilitatis, quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror inpendeat ad cohibenda peccata. [8.10] falsa est igitur omnis religio et diuinitas nulla est, sed a uiris prudentibus uniuersa conficta sunt, quo rectius innocentiusque uiuatur. magna haec et a materia quam proposuimus aliena quaestio est, sed quia necessario incidit, debet quamuis breuiter attingi. CHAPTER 9 [9.1–2] Cum sententiae philosophorum prioris temporis de prouidentia consensissent nec ulla esset dubitatio quin mundus . a deo et ratione esset instructus et ratione regeretur, primus omnium Protagoras extitit temporibus Socratis qui sibi diceret non liquere utrum esset aliqua diuinitas necne. quae disputatio eius adeo inpia et contra ueritatem et religionem iudicata est, ut et ipsum Athenienses expulerint suis finibus et libros eius in contione [quibus haec continebantur] exusserint. de cuius sententia non est opus disputare, quia nihil certi pronuntiauit. [9.3–4] post haec Socrates ipse et auditor eius Plato et qui de schola Platonis tamquam riuuli diuersas in partes profluxerunt, Stoici et Peripatetici, in eadem fuere sententia qua priores. postea uero Epicurus deum quidem esse dixit, quia necesse sit esse aliquid in mundo praestans et eximium et beatum, prouidentiam tamen nullam: itaque mundum ipsum nec ratione ulla nec arte nec fabrica instructum, sed naturam rerum quibusdam minutis seminibus et insecabilibus conglobatam. quo quid repugnantius dici possit non uideo. [9.5–7] etenim si est deus, utique prouidens est ut deus nec aliter ei potest diuinitas tribui, nisi et praeterita teneat et praesentia sciat et futura prospiciat. cum igitur prouidentiam sustulit, etiam 15 deum negauit esse. cum autem deum esse professus est, et prouidentiam simul esse concessit: alterum enim sine altero nec esse prorsus nec intellegi potest. uerum us postea temporibus quibus iam philosophia defloruerat, extitit Melius quidam Diagoras qui nullum esse omnino deum diceret, ob eamque sententiam nominatus est atheus, item Cyrenaeus Theodorus, et ambo quia nihil noui poterant reperire omnibus iam dictis et inuentis, maluerunt contra ueritatem id negare in quo priores uniuersi sine ambiguitate consenserant. hi sunt qui tot saeculis, tot ingeniis adsertam atque defensam prouidentiam calumniati sunt. [9.8] quid ergo? utrumne istos minutos et inertes philosophos ratione an uero auctoritate praestantium uirorum refellemus an potius utroque ? sed properandum est. ne longius a materia deuagetur oratio. CHAPTER 10 [10.1–2] Qui nolunt diuina prouidentia factum esse mundum. aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum aut repente natura extitisse, naturam uero, ut Straton ait, habere in se uim gignendi et minuendi, sed eam nec sensum habere ullum nec figuram, ut intellegamus omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice nec auctore. utrumque uanum et inpossibile. sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent quam id sentiant quod ratio deposcit. [10.3–4] primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito cohaesisse mundum locuntur, ubi aut unde sint quaero. quis illa uidit umquam? quis sensit? quis audiuit? an solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur quae nec aeger quisquam delirare nec dormiens posset somniare. quattuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant. ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere, sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia quae nec uideri possent nec tangi nec ulla corporis parte sentiri. [10.5–6] tam minuta sunt\' inquit \'ut nulla sit acies ferri tam subtilis qua secari ac diuidi possint\'. unde illis nomen inposuit atomorum. sed occurrebat ei quod, si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas tanta uarietate quantam uidemus inesse mundo. dixit ergo esse leuia et aspera et rotunda et angulata et hamata. quanto melius fuerat tacere quam in usus tam miserabiles, tam inanes habere linguam! equidem uereor ne non minus delirare uideatur qui haec putet refellenda, respondeamus tamen uelut aliquid dicenti. [10.7–9] si leuia sunt et rotunda, utique non possunt inuicem se adprehendere, ut aliquod corpus efficiant, ut si quis milium uelit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat. sin aspera et angulata sunt et hamata, ut possint cohaerescere, diuidua ergo et secabilia sunt; hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari. ita quod amputari ac diuelli potest, et uideri poterit et teneri. \'haec\' inquit \'per inane inrequietis motibus uolitant et huc atque illuc feruntur, sicut pulueris minutias uidemus in sole, cum per fenestram radios ac lumen inmiserit. ex his arbores et herbae et fruges omnes oriuntur, ex his animalia et aqua et ignis et uniuersa gignuntur et rursum in eadem resoluuntur\'. ferri hoc potest, quamdiu de rebus paruis agitur. \'ex his etiam mundus concretus est\'. [10.10–11] inpleuit numerum perfectae insaniae, nihil uidetur ulterius adici posse, sed inuenit tamen ille quod adderet. \'quoniam omne\' inquit \'infinitum est nec potest quicquam uacare, necesse est ergo innumerabiles esse mundos\'. quae tanta uis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur ? ac primum requiro quae sit istorum seminum uel ratio uel origo. si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus ? quae natura tantam copiam ad efficiendos et innumerabiles mundos subministrauit ? [10.12–13] sed concedamus ut inpune de mundis delirauerit, de hoc loquamur in quo sumus et quem uidemus. ait omnia ex indiuiduis corpusculis fieri. si hoc ita esset, nulla res umquam sui generis semine indigeret, sine ouis alites nascerentur aut oua sine partu, + item cetera uiuentia sine coitu, arbores et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent; quae nos cottidie tractamus et serῑmus. cur ex frumento seges nascitur et rursum ex segete frumentum? denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere uniuersa concrescerent, siquidem per inane atomi uolitant. [10.14–16] cur sine terra, sine radicibus, sine umore, sine semine non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt? unde apparet nihil ex atomis fieri, quandoquidem una quaeque res habet propriam certamque \'\\ 10 naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam. denique Lucretius quasi oblitus atomorum quos adserebat, quo redargueret eos qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum ualerent. sic enim dixit: nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus omne genus nasci posset, nil semine egeret. item postea nil igitur fieri de nilo posse putandum est, semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae aeris in teneras possint proferrier auras . [10.17–18] quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret nec uideret sibi esse contraria? nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est, nisi forte ignis et aquae naturam ex atomis esse credemus. quid quod durissimi rigoris materiae si ictu uehementiore conlidant, ignis excutitur? num in ferro aut silice atomi latent? quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant? aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt? [10.19–20] mitto silicem ac ferrum. orbem uitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine quod ab aqua refulget ignis accenditur etiam in durissimo frigore. num etiam in aqua ignem esse credendum est? atquin de sole ignis ne aestate quidem accendi potest. si cerae inhalaueris uel si uapor leue aliquid attigerit, aut crustam marmoris aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit. item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa umefacit quidquid texerit, aut collecta in arduos montes (et) in sublime uento rapta stipatur in nubem atque imbres maximos deicit. [10.21–23] ubi ergo dicimus liquores atomos esse? num in uapore ? num in halitu ? num in uento ? atquin nihil potest consistere in eo quod nec tangitur nec uidetur. quid ergo de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum uidemus, adeo ut sollertissima et diligentissima omnium partium membrorum- 20 que discriptio casum ac fortunam repellat? sed putemus artus et ossa et neruos et sanguinem de atomis posse concrescere: quid sensus cogitatio mens memoria ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? \'minutissimis\' inquit. sunt ergo alia maiora. quomodo igitur insecabilia? [10.24–25] deinde, si ex inuisibilibus sunt quae non uidentur, consequens est ut ex uisibilibus sint quae uidentur. cur igitur nemo uidet? sed siue inuisibilia quae sunt in homine consideres siue tactilia quae ueniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non uidet ? quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? uidemus enim nihil esse in omni mundo quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. quae quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius quam diuinae prouidentiae tribuenda est? [10.26–27] an simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit, ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus ? et quid simile ueritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud nisi umbram et extrema corporis liniamenta possit imitari ? num potuit humana sollertia dare operi suo aut motum aliquem aut sensum ? mitto usum uidendi audiendi odorandi ceterorumque membrorum uel apparentium uel latentium mirabiles utilitates: quis artifex potuit aut cor hominis aut uocem aut ipsam sapientiam fabricare? quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? uides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum deo dare. [10.28–30] concedamus tamen his ut ex atomis fiant quae terrena sunt: num etiam caelestia? deos aiunt incorruptos aeternos beatos esse solisque dant inmunitatem, ne concursu atomorum concreti esse uideantur. si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent seminibus aliquando resolutis atque in naturam suam recurrentibus. ergo si est aliquid quod atomi non effecerint, cur non et cetera eodem modo intellegamus ? sed quaero, antequam mundum primordia ista generassent, cur sibi dii habitaculum non aedificauerint ? uidelicet nisi atomi coissent caelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent. [10.31–33] quo igitur consilio, qua pactione de confuso aceruo se atomi congregauerunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, caelum desuper tenderetur tanta siderum uarietate distinctum, ut nihil umquam excogitari possit ornatius? tanta ergo qui uideat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla prouidentia, nulla ratione diuina, sed ex micis subtilibus et exiguis concreta esse tanta miracula? nonne prodigio simile est aut natum esse hominem qui haec diceret aut extitisse qui crederent, ut Democritum, qui auditor eius fuit, uel Epicurum, in quem uanitas omnis de Leucippi fonte profluxit ? [10.34–35] at enim, sicut alii dicunt, natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. hoc uero multo est absurdius. si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit necesse est: is enim facit aliquid qui aut uoluntatem faciendi habet aut scientiam. si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitratur animalium fabricam tam subtilem tamque mirabilem a non sentiente formari animarique potuisse aut istam caeli speciem tam prouidenter ad utilitates uiuentium temperatam nescio quo casu sine conditore, sine artifice subito extitisse. [10.36–37] si quid est inquit Chrysippus quod efficiat ea quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius et fortius et sapientius homine. homo autem non potest facere caelestia: ergo illud quod haec efficiat uel effecerit, superat hominem arte consilio prudentia potestate. quis igitur potest esse nisi deus? natura uero, quam ueluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet umquam, nihil molietur. ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus nec efficacia. [10.38–40] si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, uirtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum, cur natura potius quam deus nominetur? aut si concursus atomorum uel carens mente natura ea quae uidemus effecit, quaero cur facere caelum potuerit, urbem aut domum non potuerit, cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit. atquin non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere, siquidem nullam positionem relinquunt / quam non experiantur? nam de natura quae mentem non habeat non est mirandum quod haec facere oblita sit. [10.41–42] quid ergo est? utique deus cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem nec aptius ad utilitatem nec ornatius ad pulchritudinem nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant fecit ipse, in quibus etiam hominem ipsum: cui particulam de sua sapientia dedit et instruxit eum ratione quantari, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus inuenerit. quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe aduersus mala, cum id illi querantur, esse omnino malum! [13.12–13] uiperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae morsui. quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari! breuius igitur ac uerius respondere potuerunt in hunc modum: deus cum formaret hominem ueluti simulacrum suum, quod erat diuini opificii summum, inspirauit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac dicioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. proposuit tamen ei et bona et mala, quia sapientiam dedit, cuius omnis ratio in discernendis bonis ac malis sita est. [13.14–16] non potest enim quisquam eligere meliora et scire quod bonum sit, nisi sciat simul reicere ac uitare quae mala sunt. inuicem sibi alterutra conexa sunt, ut sublato alterutro utrumque sit tolli necesse. propositis igitur bonis malisque tum demum opus suum peragit sapientia et quidem bonum adpetit ad utilitatem, malum reicit ad salutem. ergo sicut bona innumerabilia data sunt quibus frui posset, sic etiam mala quae caueret. nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique quod laedere hominem possit, tolletur omnia materia sapientiae nec erit homini necessaria. [13.17–18] positis enim tantummodo in conspectu bonis quid opus est cogitatione intellectu scientia ratione, cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et adcommodatum sit? ut si quis uelit apparatissimam cenam infantibus qui nondum sapiant adponere, utique id adpetent singuli quo unum quemque aut impetus aut fames aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit uitale ac salubre. quid igitur nocebit eos sicuti sunt permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? si autem admisceas uel amara uel inutilia uel etiam uenenata, decipientur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia per quam habeant malorum reiectionem bonorumque dilectum. [13.19–21] uides ergo magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus. quod si haec ratio uera est, quam Stoici nullo modo uidere potuerunt, dissoluitur etiam illud argumentum Epicuri. \'deus\' inquit \'aut uult tollere mala et non potest, aut potest et non uult, aut neque uult neque potest, aut et uult et potest. si uult et non potest, inbecillus est, quod in deum non cadit; si potest et non uult, inuidus, quod aeque alienum est a deo; si neque uult neque potest, et inuidus et inbecillus est ideoque nec deus; si et uult et potest, quod solum deo conuenit, unde ergo sunt [13.22–23] mala aut cur illa non tollit Y scio plerosque philosophorum qui prouidentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et inuitos paene adigi ut deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus, sed nos ratione perspecta formidolosum hoc argumentum facile dissoluimus. deus enim potest quidquid uelit et inbecillitas uel inuidia in eo nulla est, potest igitur mala tollere, sed non uult: nec ideo tamen inuidus est. idcirco enim non tollit, quia sapientiam, sicut edocui, simul tribuit et plus est boni ac iucunditatis in sapientia quam in malis molestiae. sapientia enim facit ut etiam deum cognoscamus et per eam cognitionem inmortalitatem adsequamur, quod est summum bonum. itaque nisi prius malum agnouerimus, nec bonum poterimus agnoscere. [13.24–25] sed hoc non uidit Epicurus nec alius quisquam, si tollantur mala, tolli pariter sapientiam nec ulla in homine uirtutis remanere uestigia: cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit. ita propter exiguum conpendium sublatorum malorum maximo et uero et proprio nobis bono careremus. constat igitur omnia propter hominem proposita tam mala quam etiam bona. CHAPTER 14 [14.1–2] Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum deus. sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se tamquam diuini templi antistitem. spectatorem operum rerumque caelestium. solus est enim qui sentiens capaxque rationis intellegere possit deum, qui opera eius admirari, uirtutem potestatemque perspicere: idcirco enim consilio mente prudentia instructus est, ideo solus praeter ceteras animantes recto corpore ac statu fictus est, ut ad contemplationem parentis sui excitatus esse uideatur, ideo sermonem solus accepit ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit, postremo idcirco ei cuncta subiecta sunt, ut fictori atque artifici deo esset ipse subiectus. [14.3–4] si ergo deus hominem suum uoluit esse cultorem ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur, utique iustissimum est et deum qui tanta praestiterit amare et hominem qui sit nobiscum diuini iuris societate coniunctus. nec enim fas est cultorem dei a dei cultore uiolari. unde intellegimus religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum. cuius rei testis est Marcus Tullius in libris De legibus ita dicens: sed omnium quae in doctorum hominum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. [14.5–6] quod si est uerissimum, deus ergo uult omnes homines esse iustos id est deum et hominem caros habere, deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere uelut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit. qui ergo aut deum non agnoscit aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam uiuit et hoc modo inrumpit institutum legemque diuinam. CHAPTER 15 [15.1–2] Hic fortasse quaerat aliquis unde ad hominem peccata peruenerint aut quae prauitas diuini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta. iam superius explicaui simul deum proposuisse bonum ac malum et bonum quidem diligere, malum autem quod bono repugnat odisse, sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero, sicut saepe docui, intellegimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et inuicem copulatis esse concretum, igneo et umido, nec potuisse lucem fieri. nisi et tenebrae fuissent, quia nec superum esse potest sine infero nec oriens sine occidente nec calidum sine frigido nec molle sine duro. [15.3–4] sic et nos ex duobus aeque repugnantibus conpacti sumus, anima et corpore, quorum alterum caelo adscribitur, quia. tenue est. et intractabile, alterum terrae, quia conprehensibile est: alterum solidum est et aeternum, alterum fragile atque mortale. ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum, alteri lux uita iustitia. alteri tenebrae mors iniustitia. hinc extitit in hominibus naturae suae deprauatio, ut esset necesse constitui legem qua possent et uitia prohiberi et uirtutis officia imperari. [15.5–7] cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaraui, necesse est in utramque partem moueri deum, et ad gratiam, cum iusta fieri uidet, et ad iram, cum cernit iniusta. sed occurrit nobis Epicurus ac dicit: \'si est in deo laetitiae adfectus ad gratiam et odii. ad iram, necesse est habeat et timorem et 5 libidinem et cupiditatem ceterosque adfectus, qui sunt inbecillitatis humanae\'. non est necesse ut timeat qui irascitur aut maereat qui gaudet: denique iracundi minus timidi sunt et natura laeti minus maerent. quid opus est de humanis adfectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? consideremus diuinam necessitatem, nolo enim naturam dicere, quia deus numquam creditur natus. [15.8–9] timoris adfectus habet in homine materiam, in deo non habet. homo quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit ne qua uis maior existat quae illum uerberet spoliet laceret adfligat interimat, deus autem, in quem nec egestas nec iniuria nec dolor nec mors cadit, timere nullo pacto potest, quia nihil est quod ei uim possit adferre. item libidinis ratio et causa in homine manifesta est. nam quia fragilis ac mortalis effectus est, necessarium fuit alterum sexum diuersumque constitui cuius se permixtione suboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem. [15.10–12] haec autem libido in deo locum non habet, quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum femina cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget qui semper futurus est. eadem de inuidia et cupiditate dici possunt: quae certis manifestisque de causis in hominem cadunt, in deum nullo modo. at uero et gratia et ira et miseratio habent in deo materiam recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conseruationem. CHAPTER 16 [16.1–2] Quaeret quispiam quae sit ista materia. primum accidentibus malis adflicti homines ad deum plerumque confugiunt mitigant obsecrant credentes eum posse ab iis iniurias propulsare. habet igitur deus causam miserandi: nec enim tam inmitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget. item plurimi quibus persuasum est deo placere iustitiam eumque, quia sit dominus ac parens omnium, uenerantur. ei precibus adsiduis ac frequentibus uotis dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosecuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborant. est ergo propter quod deus et possit et debeat gratificari. [16.3–5] nam si nihil est tam conueniens deo quam beneficentia, nihil autem tam alienum quam ut sit ingratus, necesse est ut officiis optimorum sancteque uiuentium praestet aliquid ac uicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa. contra autem sunt alii facinerosi ac nefarii qui omnia libidinibus polluant, caedibus uexent, fraudent rapiant periurent, nec consanguineis nec parentibus parcant, leges et ipsum etiam deum neglegant. habet igitur in deo ira materiam. non est enim fas eum, cum talia fieri uideat, non moueri et insurgere ad ultionem sceleratorum et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest gratificatio. [16.6–7] inania ergo reperiuntur argumenta uel eorum qui cum irasci deum nolunt, gratificari uolunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest, uel eorum qui nullum animi motum esse in deo putant. et quia sunt aliqui adfectus qui non cadunt in deum, ut libido timor auaritia maeror inuidia, omni prorsus adfectu eum uacare dixerunt. his enim uacat, quia uitiorum adfectus sunt, eos autem qui sunt uirtutis, id est ira in malos, caritas in bonos, miseratio in adflictos, quoniam diuina potestate sunt digna, proprios et iustos et ueros habet. [16.8–9] quae profecto nisi habeat, humana uita turbabitur atque ad tantam confusionem deueniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit nisi qui uiribus praeualeat: ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. nunc uero quoniam et mali poenam et boni gratiam et adflicti opem sperant, et uirtutibus locus est et scelera rariora sunt. at enim plerumque et scelerati feliciores sunt et boni miseriores et iusti ab iniustis inpune uexantur. considerabimus postea cur ista fiant: interim de ira explicemus, an sit aliqua in deo, utrum nihil curet omnino nec moueatur ad ea quae inpie geruntur. CHAPTER 17 [17.1–2] \'Deus\' inquit Epicurus \'nihil curat\'. nullam igitur habet potestatem — curare enim necesse est eum qui habeatuel si habet et non utitur, quae tanta neglegentiae causa est ut ei non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit uilis ? ideo\' inquit \'incorruptus est ac beatus, quia semper quietus\'. cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a deo neglegantur quae uidemus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest qui uiuit ac sentit? nam quies aut somni res est aut mortis. [17.3–4] sed nec somnus habet quietem. nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen inrequietus agitatur; imagines sibi quas cernat adfingit, ut naturalem suum motum exerceat uarietate uisorum, auocatque se falsis, dum membra saturentur ac uigorem capiant de quiete. quies igitur sempiterna solius mortis est. si autem mors deum non attingit, deus igitur numquam quietus est. dei uero actio quae potest esse nisi mundi administratio ? si uero mundi curam gerit, curat igitur hominum uitam deus et singulorum actus animaduertit eosque sapientes ac bonos esse desiderat. [17.5–6] haec est uoluntas dei, haec diuina lex: quam qui sequitur. qui obseruat, deo carus est. necesse est igitur ut ira moueatur deus aduersus eum qui hanc aeternam diuinamque legem aut uiolauerit aut spreuerit. \'si nocet\' inquit \'alicui deus, iam bonus non est\'. non exiguo falluntur errore qui censuram siue humanam siue diuinam acerbitatis et malitiae nomine infamant putantes nocentem dici oportere qui nocentes adficit poena. quod si est, nocentes igitur leges habemus quae peccantibus supplicia sanxerunt, nocentes iudices qui scelere conuictos poena capitis adficiunt. [17.7–8] quod si et lex iusta est, quae [etj nocenti retnbuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta uindicat — bonorum enim salutem custodit qui malos punit —, ergo et deus cum malis obest, nocens non est, is est autem nocens qui aut innocenti nocet aut nocenti parcit, ut pluribus noceat. libet quaerere ab iis qui deum faciunt inmobilem, si quis habeat rem domum familiam seruique eius contemnentes patientiam domini omnia eius inuaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur, utrumne sapiens esse possit qui contumelias non uindicet suisque rebus eos frui patiatur in quos habeat potestatem ? quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est et non stupor quidam insensibilis. [17.9–11] sed facile est ferre contemptum. quid si fiant illa quae a Cicerone dicuntur? etenim quaero si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis. uxore occisa, incensa domo, supplicium de seruo non quam acerrimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanus et crudelissimus esse uideatur. quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis, non est ergo uirtutis in deo ad ea quae iniuste fiunt non commoueri. nam mundus tamquam dei domus est et homines tamquam serui: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est ut honoribus suis cedat, praua et iniqua fieri uideat et non indignetur? quod proprium et naturale est ei cui peccata non placeant. [17.12–13] irasci ergo rationis est: auferuntur enim delicta et refrenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. sed Stoici non uiderunt esse discrimen recti et praui, esse iram iustam, esse et iniustam, et quia medellam rei non inueniebant, uoluerunt eam penitus excidere. Peripatetici uero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus. nescisse autem philosophos quae ratio esset irae, apparet ex finitionibus eorum quas Seneca enumerauit in libris quos De ira conposuit. ira est inquit cupiditas ulciscendae iniuriae aut ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius a quo te inique putes laesum. quidam ita finierunt: ira est incitatio animi ad nocendum ei qui aut nocuit aut nocere uoluit. Aristotelis definitio non multum a nostra abest. ait enim iram esse cupiditatem doloris repo-. nendi. [17.14–15] haec est ira de qua superius diximus iniusta, quae etiam mutis inest, in homine uero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. haec in deo esse non potest, quia inlaesibilis est, in homine autem, quia fragilis est, inuenitur. inurit enim laesio dolorem et dolor facit ultionis cupiditatem. ubi est ergo ira illa iusta qua mouentur aduersum delinquentes ? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria. [17.16–17] non dico de ns qui aduersum leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci potest, fingamus tamen eum sedato animo esse debere, cum subicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi aut potestatis suae; sic enim uolunt, qui iram conantur euellere. sed de iis potissimum dico qui sunt nostrae potestatis, ut serui, ut liberi, ut coniuges, ut discipuli: quos cum delinquere uidemus, incitamur ad coercendum. necesse est enim bono ac iusto displicere quae praua sunt, et cui malum displicet, mouetur, cum id fieri uidet. ergo surgimus ad uindictam non quia laesi sumus, sed ut disciplina seruetur. [17.18–20] mores corrigantur, licentia conprimatur. haec est ira iusta: quae sicut in homine necessaria est ad prauitatis correctionem, sic utique in deo, a quo ad hominem peruenit exemplum. nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam deus peccata uniuersorum debet coercere. quod ut faciat, irascatur necesse est, quia naturale est bono ad alterius peccatum moueri et incitari. ergo ita definire debuerunt: ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. nam definitio Ciceronis ira est libido ulciscendi non multum a superioribus distat. [17.21] ira autem quam possumus uel furorem uel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota uitiosa est, ira uero quae ad correctionem uitiorum pertinet, nec homini adimi debet nec deo potest. quia et utilis est rebus humanis et necessaria. CHAPTER 18 [18.1] \'Quid opus est\' inquiunt \'ira, cum sine hoc adfectu peccata corrigi possint?\' atquin nullus est qui peccantem possit uidere tranquille. possit fortasse qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tamquam dubium. nec umquam potest scelus esse tam clarum ut defensioni locus non sit, et ideo potest iudex non moueri aduersum eum qui potest innocens inueniri, cumque detectum facinus in lucem uenerit, iam non sua, sed legum sententia utitur. [18.2–3] sed potest concedi ut sine ira faciat quod facit, habet enim quod sequatur: nos certe, cum domi peccatur a nostris, siue id cernimus siue sentimus, indignari necesse est; ipse enim peccati aspectus indignus est. nam qui non mouetur omnino, aut probat delicta, quod est turpius et iniustius, aut molestiam castigandi fugit, quam sedatus animus et quieta mens aspernatur ac renuit, nisi stimulauerit ira et incitauerit, qui autem cum moueatur, tamen intempestiua lenitate uel saepius quam necesse est uel etiam semper ignoscit, is plane et illorum uitam perdit quorum audaciam nutrit ad facinora maiora, et sibi ipse aeternam molestiarum materiam subministrat. uitiosa est ergo in peccatis irae suae cohibitio. [18.4–6] laudatur Archytas Tarentinus, qui cum in agro corrupta esse omnia conperisset uilici sui culpa, \'miserum te\' inquit \'quem iam uerberibus necassem, nisi iratus essem\'. unicum hoc exemplum temperantiae putant, sed auctoritate ducti non uident quam inepta et locutus fuerit et fecerit. nam si, ut ait Plato, nemo prudens punit, quia peccatum est, sedne peccetur, apparet quam malum uir sapiens proposuerit exemplum. si enim senserint serui dominum suum saeuire cum non irascitur, tum parcere cum irascitur, non peccabunt utique leuiter, ne uerberentur, sed quantum poterunt grauissime, ut stomachum peruersi hominis incitent atque inpune discedant. [18.7–9] ego uero laudarem, si cum fuisset iratus, dedisset irae suae spatium, ut residente per interuallum temporis animi tumore haberet modum castigatio. non ergo propter irae magnitudinem donanda erat poena, sed differenda, ne aut peccanti maiorem iusto dolorem inureret aut castiganti furorem. nunc uero quae tandem aequitas aut quae sapientia est ut aliquis ob exiguum delictum puniatur, ob maximum non puniatur? quod si naturam rerum causasque didicisset, numquam tam inportunam continentiam profiteretur, ut nequam seruus iratum sibi fuisse dominum gratularetur. [18.10–11] nam sicut corpus humanum deus multis et uariis sensibus ad usum uitae necessariis instruxit, sic et animo uarios attribuit adfectus, quibus uitae ratio constaret: ut libidinem prodendae subolis gratia dedit, sic iram cohibendorum causa delictorum. uerum ii qui nesciunt fines bonorum ac malorum, sicut libidine utuntur ad corruptelas et ad uoluptatem, sic irae adfectu ad nocendum, dum iis quos odio habent irascuntur. ergo etiam non peccantibus irascuntur, etiam paribus aut etiam superioribus. hinc cotidie ad inmania facinora prosilitur, hinc tragoediae saepe nascuntur. [18.12–13] esset igitur laudandus Archytas, si cum alicui ciui et pari facienti sibi iniuriam fuisset iratus, repressisset se tamen et patientia furoris impetum mitigasset. haec sui cohibitio gloriosa est, qua conpescitur aliquod imminens magnum malum, seruorum autem filiorumque peccata non coercere peccatum est: euadent enim ad maius malum per inpunitatem. hic non cohibenda ira, sed etiam, si iacet, excitanda est. quod autem de homine dicimus, idem etiam de deo, qui hominem similem sui fecit. omitto de figura dei dicere, quia Stoici negent habere ullam formam deum, et ingens alia materia nascetur, si eos coarguere uelim: de animo tantum loquor. [18.14] si deo subiacet cogitare sapere intellegere prouidere praestare, ex omnibus autem animalibus homo solus haec habet, ergo ad dei similitudinem factus est. sed ideo procedit in uitium, quia de terrena fragilitate permixtus non potest id quod a deo sumpsit, incorruptum purumque seruare, nisi ab eodem deo iustitiae praeceptis inbuatur. CHAPTER 19 [19.1–3] Sed quoniam conpactus est, ut diximus, e duobus. animo et corpore. in altero uirtutes, in altero uitia continentur et inpugnant inuicem. animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori, et corporis bona, quae sunt in omni genere uoluptatum, inimica sunt animo. sed si uirtus animi repugnauerit cupiditatibus easque conpresserit. erit uere deo similis. unde apparet animam hominis, quae uirtutem diuinam capit, non esse mortalem. sed discrimen illud est quod cum uirtus habeat amaritudinem et sit dulcis inlecebra uoluptatis, uincuntur plurimi et abstrahuntur ad suauitatem. hi uero quia se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram nec adsequi possunt diuini muneris gratiam, quia se uitiorum labibus inquinauerunt.. [19.4–6] qui autem deum secuti eique parentes corporis desideria contempserint et uirtutem praeferentes uoluptatibus innocentiam iustitiamque seruauerint. hos deus ut sui similes recognoscit. cum igitur sanctissimam legem posuerit uelitque uniuersos innocentes ac beneficos esse, potestne non irasci, cum uidet contemni legem suam, abici uirtutem, adpeti uoluptatem? quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo uel maximum. si est prouidus, ut oportet deum, consulit utique generi humano, quo sit uita nostra et copiosior et melior et tutior. si est pater ac dominus uniuersorum, certe et uirtutibus hominum delectatur et uitiis commouetur. ergo et iustos diligit et inpios odit. [19.7–8] \'odio inquit \'opus non est: semel enim statuit bonis praemium et malis poenam\'. quod si aliquis iuste innocenterque uiuat et idem deum nec colat nec curet omnino, ut Aristides et Cimon et plerique philosophorum, cedetne huic inpune quod cum dei legi obtemperauerit, ipsum tamen spreuerit ? est igitur aliquid propter quod deus possit irasci tamquam fiducia integritatis aduersus eum rebellanti. si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori qui legem cum ipso pariter latore contempserit ? [19.9] iudex peccatis dare non potest ueniam, quia uoluntati seruit alienae, deus autem potest, quia ipse est legis suae disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam. CHAPTER 20 [20.1–2] Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. cur ergo\' inquiet aliquis \'et qui peccant, saepe felices sunt et qui pie uiuunt, saepe miseri?\' quia et fugitiui et abdicati libere uiuunt et qui sub disciplina patris aut domini sunt, strictius frugaliusque. uirtus enim per mala et probatur et constat, uitia per uoluptatem. nec tamen ille qui peccat sperare debet perpetuam inpunitatem, quia nulla est perpetua felicitas, sed scilicet ultima semper expectanda dies homini dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet, ut ait poeta non insuauis. [20.3–5] exitus est qui arguit felicitatem et nemo iudicium dei potest nec uiuus effugere nec mortuus. habet enim potestatem et uiuos praecipitare de summo et mortuos aeternis adficere cruciatibus. \'immo\' inquit \'si irascitur deus, statim debuit uindicare et pro merito quemque punire\'. at enim si id faceret, nemo superesset. nullus est enim qui nihil peccet et multa sunt quae ad peccandum inritent, aetas uinolentia egestas occasio praemium. adeo subiecta est peccato fragilitas carnis qua induti sumus, ut nisi huic necessitati deus parceret, nimium fortasse pauci uiuerent: propter hanc causam patientissimus est et iram suam continet. nam quia perfecta est in eo uirtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quia et ipsa uirtus est. [20.6–8] quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex inprobis continentes! quam multi in prima aetate turpes et omnium iudicio damnati postmodum tamen laudabiles extiterunt! quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur. leges publicae manifestos reos damnant, sed plurimi sunt quorum peccata occultantur, plurimi qui delatorem conprimunt aut precibus aut praemio, plurimi qui iudicia eludunt per gratiam uel potentiam. quod si eos omnes so qui humanam poenam effugiunt, censura diuina damnaret, esset homo aut rarus aut etiam nullus in terra. [20.9–11] denique uel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines contempto deo uiuo terrenis fragilibusque figmentis honorem diuinum tamquam caelestibus deferunt adorantes opera humanis digitis laborata. cumque illos deus artifex ore sublimi, statu recto figuratos ad contemplationem caeli et notitiam dei excitauerit, curuare se ad terram maluerunt et pecudum modo humi repere. humilis enim et curuus et pronus est qui ab aspectu caeli deique patris auersus terram quam calcare debuerat, id est de terra ficta et formata ueneratur. [20.12–13] in tanta igitur inpietate hominum tantisque peccatis id adsequitur patientia dei, ut se ipsi homines damnatis uitae prioris erroribus corrigant. denique et boni sunt iustique multi et abiectis terrenis cultibus maiestatem dei singularis agnoscunt. sed cum maxima et utilissima sit dei patientia, tamen quamuis sero noxios punit nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse peruiderit. CHAPTER 21 [21.1–3] Superest una et extrema quaestio. nam dixerit fortasse quispiam adeo non irasci deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci uetet. possem dicere quod ira hominis refrenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur et praesentem habet motum, quia temporalis est. itaque ne fierent ea quae faciunt per iram et humiles et mediocres et magni reges, temperari debuit furor eius et conprimi, ne mentis inpos aliquod inexpiabile facinus admitteret. deus autem et non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque uirtutis, et numquam nisi merito irascitur. sed tamen non ita se res habet. [21.4–6] nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, quia in principio iram [iecur] homini indidisset, siquidem creditur causa huius commotionis in umore fellis contineri. non igitur in totum prohibet irasci, quia is adfectus necessario datus est, sed prohibet in ira permanere. ira enim mortalium debet esse mortalis: nam si maneat. confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. deinde rursum cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique euellit iram radicitus, sed temperauit, ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus. [21.7–8] qui ergo nos irasci iubet, ipse utique irascitur, qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis: ea enim praecipit quae sunt iusta et rebus utilia communibus. sed quia dixeram non esse iram dei temporalem sicut hominis, qui praesentanea commotione feruescit nec facile regere se potest propter fragilitatem, intellegere debemus, quia sit aeternus deus, iram quoque eius in aeternum manere, sed rursum, quia uirtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam nec ab ea regi, sed ipsum illam quemadmodum uelit moderari: quod utique non repugnat superiori. [21.9–10] nam si prorsus mmortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus, cum ipse homines reconciliari iubeat ante solis occasum, sed ira diuina in aeternum manet aduersus eos qui peccant in aeternum. itaque deus non ture, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur et qui peccare desinit, iram dei mortalem facit. idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem. CHAPTER 22 [22.1–2] Haec habui quae de ira dicerem, Donate carissime, ut scires quemadmodum refelleres eos qui deum faciunt inmobilem. restat ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum. sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit, ita nos in hoc opere testimonia diuina quibus credi possit adhibere debemus, ut illorum persuasionem reuincamus qui sine ira deum esse credentes dissoluunt omnem religionem: sine qua, ut ostendimus, aut inmanitate beluis aut stultitia pecudibus adaequamur; in sola enim religione id est in dei summi notione sapientia est. [22.3–4] prophetae uniuersi diuino spiritu repleti nihil aliud quam de gratia dei erga iustos et ira eius aduersus inpios locuntur. quorum testimonia nobis quidem satis sunt, uerum his quoniam non credunt isti qui sapientiam capillis et habitu iactant, ratione quoque et argumentis a nobis fuerant refellendi. sic enim praepostere agitur, ut humana diuinis tribuant auctoritatem, cum potius humanis diuina debuerint. quae nunc sane omittamus, ne et nihil apud istos agamus et in infinitum materia procedat. ea igitur quaeramus testimonia quibus illi possint aut credere aut certe non repugnare. [22.5–7] Sibyllas fuisse multas plurimi et maximi auctores tradiderunt, Graecorum Aristonicus et Apollodorus Erythraeus, nostrorum Varro et Fenestella. hi omnes praecipuam et nobilem praeter ceteras Erythraeam fuisse commemorant. Apollodorus quidem ut de ciui ac populari sua gloriatur, Fenestella uero etiam legatos Erythras a senatu esse missos refert, ut huius Sibyllae carmina Romam deportarentur et ea consules Curio et Octauius in Capitolio, quod tunc erat curante Quinto Catulo restitutum, ponenda curarent. apud hanc de summo et conditore rerum deo huiusmodi uersus reperiuntur: ἄφθαρτος κτίστης αἰώνιος αἰθέρα ναίων, τοῖς ἀγαθοῖς προφέρων πολὺ μείζονα μισθὸν τοῖς δὲ κακοῖς ἀδίκοις τε χόλον καὶ θυμὸν ἐγείρων. [22.8] rursus alio loco enumerans quibus maxime facinoribus incitetur deus, haec intulit: φεῦγε δὲ λατρείας ἀνόμους, ῷ ζῶντι λάτρευε· μοιχείας τε φυλάξαι καὶ ἄρσενος ἄκριτον εὐνὴν· τὴν δ\'ἰδίαν γένναν παίδων τρέφε μήδε φόνευε . ταῦτα γὰρ ἀθάνατος κεχολώσεται ὅς κεν ἁμάρτῃ . indignatur ergo aduersus peccatores. CHAPTER 23 [23.1–3] Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam sicut intendimus ueritatem. Cymaeae quidem uolumina quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur. ceterarum tamen fere omnium libelli quominus in usu sint omnibus, non uetantur. ex quibus alia denuntians uniuersis gentibus iram dei ob inpietatem hominum hoc modo exorsa est: ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνίματα φαίνω, πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισιν . [23.4–5] alia quoque per indignationem dei aduersus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur: ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν . γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος . simili modo deflagrationem postea futuram uaticinata est, qua rursus inpietas hominum deleatur: καί τοτε γινώσκειν θεὸν οὐκέτι πραὺν ἐόντα, ἀλλὰ χόλῳ βρίθοντα καὶ ἐξολέκοντά τε γένναν ἀνθρώπων ἅμα πᾶσαν ὑπ\' ἐμπρησμοῦ μεγάλοιο . unde apud Nasonem de Ioue ita dicitur: [23.6–7] esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles operosa laboret. quod tum fiat necesse est, cum honor et cultus dei summi apud homines interierit. eadem tamen placari eum paenitentia factorum et sui emendatione contestans haec addidit: ἆ μέλεοι, μετάθεσθε, βροτοί, τότε μηδὲ πρὸς ὀργὴν παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν . item paulo post: οὐδ\' ὀλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, ἤν ἄρα πάντες εὐσεβίην περίτιμον ἐνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε . [23.8–9] deinde alia Sibylla caelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio eius insurgat: μήποτε θυμωθείς θεὸς ἄφθιτος ἐξαπολέσσῃ πᾶν γένος ἀνθρώπων βιότου καὶ φῦλον ἀναιδές . δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν ἀέναόν τε . ex his apparet uanas esse rationes philosophorumqui deum putant όργητον et inter ceteras laudes eius id ponunt quod est inutilissimum, detrahentes ei quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa maiestas. [23.10–12] regnum hoc imperiumque terrenum nisi metus custodiat, soluit.ur. aufer iram regi, non modo nemo parebit, sed etiam de fastigio praecipitabitur. immo uero cuilibet humili eripe hunc adfectum, quis eum non spoliabit? quis non deridebit? quis non adficiet iniuria? ita nec indumenta nec sedem nec uictum poterit habere aliis quidquid habuerit diripientibus, nedum putemus caelestis imperii maiestatem sine ira et metu posse consistere. Apollo Milesius de Iudaeorum religione consultus responso haec introducit: ἐς δὲ θεὸν βασιλῆα καὶ ἐς γενητῆρα πρὸ πάντων, ὃν τρομέει καὶ γαῖα καὶ οὔρανος ἠδὲ θάλασσα, ταρτάρεοί τε μυχοί, καὶ δαίμονες ἐρρίγασιν . [23.13] si tam lenis est quam philosophi uolunt, quomodo ad nutum eius non modo daemones et ministri tantae potestatis, sed etiam caelum et terra et rerum natura omnis contremescit ? si enim nullus alteri seruit nisi coactus, omne igitur imperium metu constat, metus autem per iram. nam si non moueatur quis aduersus parere nolentem, nec cogi poterit ad obsequium. [23.14] consulat unus quisque adfectus suos, iam mtelleget neminem posse sine ira et castigatione imperio subiugari. ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. deus autem habet imperium, ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est. 24. Quapropter nemo uaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se dei erudiat, quod est maximum nefas. debemus hunc omnes et amare, quod pater est, et uereri, quod dominus, et honorificare, quod beneficus, et metuere. quod seuerus: utraque in eo persona uenerabilis. quis salua pietate non diligat animae suae parentem? aut quis inpune contemnat eum qui rerum dominator habeat in omnes ueram et aeternam potestatem ? si patrem consideres, ortum nobis ad lucem qua fruimur subministrat, per illum uiuimus, per illum in hospitium mundi huius intrauimus. si dominum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in huius domo habitamus, huius familia sumus et si minus obsequens quam decebat, minusque officiosa quam domini et parentis inmortalia merita poscebant, tamen plurimum proficit ad ueniam consequendam, si cultum eius notionemque teneamus, si abiectis humilibus terrenisque tam rebus quam bonis caelestia et diuina et sempiterna meditemur. quod ut facere i possimus, deus nobis sequendus est, deus adorandus et diligendus, quoniam in eo est materia rerum et ratio uirtutum et fons bonorum. quid enim deo aut potentia maius est aut ratione perfectius aut claritate luculentius? qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad iustitiam procreauit, non est fas hominem relicto deo sensus ac uitae datore terrenis fragilibusque famulari aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem ab innocentia et pietate desciscere. non faciunt beatum uitiosae ac mortiferae uoluptates, non opulentia libidinum inritatrix, non inanis ambitio, non caduci honores quibus inlaqueatus animus humanus et corpori mancipatus aeterna morte damnatur, sed sola innocentia, sola iustitia: cuius legitima et digna merces est inmortalitas, quam statuit a principio deus sanctis et incorruptis mentibus quae se a uitiis et ab omni labe terrena integras inuiolatasque conseruant. cuius praemii caelestis ac sempiterni participes esse non possunt qui fraudibus rapinis circumscriptionibus conscientiam suam polluerunt quique iniuriis abominandis nefariisque commissis ineluibiles sibi maculas inusserunt. proinde uniuersos oportet qui sapientes, qui homines merito dici uolunt, fragilia contemnere, terrena calcare, humilia despicere, ut possint cum deo beatissima necessitudine copulari. auferatur inpietas, discordiae dissensionesque turbulentae atque pestiferae sopiantur, quibus humanae societatis et publici foederis diuina coniunctio inrumpitur dirimitur dissipatur: quantum possumus, boni ac benefici esse meditemur; si quid nobis opum, si quid suppetit copiarum, non uoluptati unius. sed multorum saluti inpertiatur. uoluptas enim tam mortalis est quam corpus cui exhibet ministerium, iustitia uero et beneficentia tam inmortales quam mens et anima, quae bonis operibus similitudinem dei adsequitur. sit nobis deus non in templis, sed in corde nostro consecratus: destructilia sunt omnia quae manu fiunt. mundemus hoc templum, quod non fumo, non puluere, sed malis cogitationibus sordidatur, quod non ceris ardentibus, sed dei claritate ac luce sapientiae inluminatur. in quo si semper deum crediderimus esse praesentem, cuius diuinitati secreta mentis patent, ita uiuemus. ut et propitium semper habeamus et numquam uereamur ratum. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/lactantius-de-ira-dei-latin/