EPITOME DIVINARUM INSTITUTIONUM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Lactantius · c. AD 250–325 Source: Open Greek and Latin project, stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. CHAPTER PR [pr.1–3] Quamquam Diuinarum Institutionum libri, quos iam pridem ad inlustrandam ueritatem religionemque conscripsimus, ita legentium mentes instruant, ita informent, ut nec prolixitas pariat fastidium nec oneret ubertas, tamen horum tibi epitomen fieri, Pentadi frater, desideras, credo, ut ad te aliquid scribam tuumque nomen in nostro qualicumque opere celebretur. faciam quod postulas, etsi difficile uidetur ea quae septem maximis uoluminibus explicata sunt, in unum conferre. fit enim totum et minus plenum, cum tanta rerum multitudo in angustum coartanda sit, et breuitate ipsa minus clarum, maxime cum et argumenta plurima et exempla, in quibus lumen est probationum, necesse sit praeteriri, quoniam tanta eorum copia est, ut uel sola librum conficere possint. [pr.4] quibus sublatis quid poterit .. , quid apertum uideri? sed enitar quantum res sinit et diffusa substringere et prolixa breuiare, sic tamen, ut neque res ad copiam neque claritas ad intellegentiam deesse uideatur in hoc opere, quo in lucem ueritas protrahenda est. CHAPTER 1 [1.1–3] Prima incidit quaestio, sitne aliqua prouidentia, quae aut. fecerit aut regat mundum. esse nemini dubium est, siquidem omnium fere philosophorum praeter scholam Epicuri una uox, una sententia est nec fieri sine artifice deo potuisse mundum nec sine rectore constare. itaque non solum a doctissimis uiris, sed et omnium mortalium testimoniis ac sensibus coarguitur Epicurus. quis enim de prouidentia dubitet, cum uideat caelos terramque sic disposita, sic temperata esse. (ut) uniuersa non modo ad pulcritudinem ornatumque mirabilem, sed ad usum quoque hominum ceterorumque uiuentium commoditatem aptissime conuenirent? [1.4] non potest igitur quod ratione constat sine ratione coepisse. CHAPTER 2 [2.1–3] Quoniam certum est esse prouidentiam, sequitur alia quaestio, utrumne deus unus an plures. quae quidem multum habet ambiguitatis. dissentiunt enim non modo singuli inter se, uerum etiam populi atque gentes. sed qui rationem sequetur, intelleget nec dominum esse posse nisi unum nec patrem nisi unum. nam si deus, qui omnia condidit, et idem dominus et idem pater est, unus sit necesse est, ut idem sit caput idemque fons rerum. nec potest aliter rerum summa consistere, nisi ad unum cuncta referantur, nisi unus teneat gubernaculum, nisi unus frena moderetur regatque uniuersa membra tamquam mens una. [2.4–5] si multi sint in examine apum reges, peribunt aut dissipabuntur, dum regibus incessit magno discordia motu; si plures in armento duces, tam diu proeliabuntur, donec unus optineat; si multi in exercitu inperatores, nec pareri poterit a milite, cum diuersa iubeantur, nec ab iis ipsis unitas optineri, cum sibi quisque pro moribus consulat. sic in hac mundi re publica nisi unus fuisset moderator, qui et conditor, aut soluta fuisset omnis haec moles aut ne condi quidem omnino potuisset. [2.6–7] praeterea in multis non potest esse totum, cum singuli sua officia, suas optineant potestates. nullus igitur eorum poterit omnipotens nuncupari, quod est uerum cognomentum dei, quoniam id solum poterit, quod in ipso est, quod autem in aliis, nec audebit attingere. non Vulcanus sibi aquam uindicabit aut Neptunus ignem, non Ceres artium peritiam nec Minerua frugum, non arma Mercurius nec Mars lyram, non Iuppiter medicinam nec Asclepius fulmen: facilius illut ab alio iactum suscipiet quam ipse torquebit. [2.8] si ergo singuli non possunt omnia, minus habent uirium, minus potestatis: is autem deus putandus est qui potest totum, quam qui de toto minimum. CHAPTER 3 [3.1–3] Unus igitur deus est, perfectus aeternus, incorruptibilis inpassibilis, nulli rei potestatiue subiectus, ipse omnia possidens, omnia regens, quem nec aestimare -sensu ualeat humana mens nec eloqui lingua mortalis. sublimior enim ac maior est quam ut possit aut cogitatione hominis aut sermone conprehendi. denique, ut taceam de prophetis unius dei praedicatoribus, poetae quoque et philosophi et uates testimonium singulari deo perhibent. Orpheus principalem deum dicit, qui caelum solemque cum ceteris astris, qui terram, qui maria condiderit. [3.4–5] itsm noster Maro summum deum modo spiritum, modo mentem nuncupat eamque uelut membris infusam totius mundi corpus agitare; item deum per profunda caeli, per tractus maris terrarumque discurrere atque ab eo uniuersas animantes trahere uitam. ne Ouidius quidem ignorauit a deo instructum esse mundum: quem interdum opificem rerum, interdum mundi fabricatorem uocat. CHAPTER 4 [4.1–3] Sed ueniamus ad philosophos, quorum certior habetur auctoritas quam poetarum. (Plato) monarchian adserit unum deum dicens, a quo sit mundus instructus (et) mirabili ratione perfectus. Aristoteles auditor eius unam esse mentem quae mundo praesideat, confitetur. Antisthenes unum esse dicit naturalem deum, totius summae gubernatorem. longum est recensere quae de summo deo uel Thales uel Pythagoras et Anaximenes antea uel postmodum Stoici, Cleanthes et Chrysippus et Zenon, uel nostrorum Seneca Stoicos secutus et ipse Tullius praedicaueriut, cum hi omnes et quid sit deus definire temptauerint et ab eo solo regi mundum adfirmauerint nec ulli subiectum esse naturae, cum ab ipso sit omnis natura generata. [4.4–5] Hermes, qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Trismegistus meruit nominari, qui et doctrina et uetustate philosophos antecessit quique aput Aegyptios ut deus colitur, maiestatem dei singularis infinitis adserens laudibus dominum et patrem nuncupat eumque esse sine nomine, quod proprio uocabulo non indigeat, quia solus sit, nec habere ullos parentes, quia ex se et per se ipse sit. huius ad filium scribentis exordium tale est: deum quidem intellegere difficile est, eloqui uero inpossibile, etiam cui intellegere possibile est: perfectum enim ab inperfecto, inuisibile a uisibili non potest conprehendi. CHAPTER 5 [5.1–2] Superest de uatibus dicere. Varro decem Sibyllas fuisse tradit: primam de Persis, secundam Libyssam, tertiam Delphida, quartam Cimmeriam, quintam Erythraeam, sextam Samiam, septimam Cumanam, octauam Hellespontiam, nonam Phrygiam, decimam Tiburtem, cui sit nomen Albunea. ei his omnibus Cumanae solius tres esse libros, qui Romanorum fata contineant et habeantur arcani, ceterarum autem fere omnium singulos extare haberique uulgo, sed eos Sibyllinos uelut uno nomine inscribi, nisi quod Erythraea, quae Troici belli temporibus fuisse perhibetur, nomen suum uerum posuit in libro; aliarum confusi sunt. [5.3–4] hae omnes de quibus dixi Sibyllae praeter Cymaeam, quam legi nisi a quindecimuiris non licet, unum deum esse testantur, principem conditorem parentem, non ab ullo generatum, sed a se ipso satum, qui et fuerit a saeculis et sit futurus in saecula, et idcirco solus coli debeat, solus timeri, solus a cunctis uiuentibus honorari. quarum testimonia quia breuiare non poteram, praetermisi: quae si desideras, ad ipsos tibi libros reuertendum est. nunc reliqua persequamur. CHAPTER 6 [6.1–4] Haec igitur tot ac tanta testimonia liquido perdocent unum esse regimen in mundo, unam potestatem, cuius nec origo excogitari nec uis enarrari potest. stulti ergo, qui de concubitu natos putant deos esse [se], cum ipsi sexus et corporum copulatio idcirco mortalibus a deo data sint, ut per subolis successionem genus omne seruetur. inmortalibus uero quid opus est aut sexu aut successione, quos nec uoluptas nec interitus attingit? illi ergo qui dii putantur, quoniam et genitos esse tamquam homines et procreasse constat, mortales utique fuerunt, sed dii crediti sunt, quod cum essent reges magni ac potentes, ob ea beneficia quae in homines contulerant, diuinos post obitum honores consequi meruerunt positisque templis atque simulacris memoria eorum tamquam inmortalium retenta est atque celebrata. CHAPTER 7 [7.1–3] Sed cum sit omnibus fere gentibus persuasum deos esse, res tamen eorum gestae, quas tam poetae quam historici tradiderunt, homines fuisse declarant. Hercules per quae tempora fuerit, quis ignorat, cum idem et inter Argonautas nauigauerit et expugnata Troia Laomedontem Priami patrem ob periurium interfecerit ? ab eo tempore paulo amplius quam mille et quingenti computantur anni. hic ne natus quidem honeste traditur, sed Alcimenae adulterio genitus; et ipse uitiis genitoris addictus nec feminis umquam nec maribus abstinuit orbemque totum non tam gloriae quam libidinis causa nec tantum ad necandas beluas quantum ad serendos liberos peragrauit. [7.4–5] cumque esset inuictus, ab una tamen Omphale triumphatus est, cui claua et spolio leonis tradito indutus ipse feminea ueste atque ad pedes mulieris abiectus pensa quae faceret accepit. idem postea instinctu furoris elatus paruos liberos et uxorem Megaram trucidauit. postremo sumpta Deianirae coniugis ueste, cum difflueret ulceribus, doloris inpatiens rogum sibi in Oetaeo monte construxit eoque se uiuum cremauit. sic efficitur ut etiamsi ob uirtutem deus credi potuisset, ob haec tamen homo fuisse credatur. CHAPTER 8 [8.1–3] Aesculapium Tarquitius tradit ex incertis parentibus natum et ob id expositum atque a uenatoribus collectum, caninis uberibus educatum, Chironi in disciplinam datum. hic Epidauri moratus est, Cynosuris, ut Cicero ait, sepultus, cum esset ictu fulminis interemptus. Apollo autem pater eius non dedignatus est alienum gregem pascere, ut acciperet uxorem; et dilectum puerum cum peremisset inprudens, gemitus suos inscripsit in flore. Marti uiro fortissimo adulterii crimen non defuit, siquidem catenis cum adultera uinctus spectaculo fuit. Castor et Pollux alienas sponsas non inpune rapuerunt, quos Homerus non poetica, sed simplici fide mortuos sepultosque testatur. [8.4–6] Mercurius, qui de stupro Veneris genuit androgynum, deus esse meruit, quia lyram repperit et palaestram. Liber pater debellata India uictor cum Cretam forte uenisset, Ariadnain conspexit in litore, quam Theseus et uiolauerat et reliquerat. tum amore inflammatus eam sibi in coniugium sociauit et coronam eius, ut poetae ferunt, inter astra signauit. Mater ipsa post fugam et obitum uiri cum in Phrygia moraretur, uidua et anus formonsum adulescentem in deliciis habuit et quia fidem non praestiterat, ademptis genitalibus effeminauit. ideo etiam nunc Gallis sacerdotibus gaudet. CHAPTER 9 [9.1–3] Ceres unde Proserpinam nisi de stupro genuit? unde Latona geminos nisi ex crimine? Venus deorum et hominum libidinibus exposita cum regnaret in Cypro, artem meretriciam repperit ac mulieribus imperauit ut quaestum facerent, ne sola esset infamis. ipsae illae uirgines Minerua et Diana num castae? unde igitur prosiliuit Erichthonius? num in terram Vulcanus effudit et inde homo tamquam fungus enatus est? aut illa cur Hippolytum uel ad secretas sedes uel ad mulierem relegauit, ubi solus inter ignota nemora exigeret aetatem et iam mutato nomine Virbius uocaretur? quid haec significant nisi incestum; quod poetae non audent confiteri? CHAPTER 10 [10.1–3] Horum autem omnium rex et pater Iuppiter, quem tenere in caelo summam credunt potestatem, quid habuit pietatis, qui Saturnum patrem regno expulit et armis fugientem persecutus est? quid continentiae, qui omnia libidinum genera exercuit? nam idem Alcimenam Ledamque summis uiris nuptas adulterio fecit infames, idem pulcritudine pueri captus uenantem ac uirilia meditantem ad femineos usus uiolenter abripuit. quid uirginum stupra commemorem, quarum multitudo quanta fuerit, filiorum numerus ostendit? in una tamen Thetide abstinentior fuit. erat enim praedictum quod is quem paritura esset, maior patre suo futurus esset. pugnauit ergo cum amore, ne quis se maior nasceretur. sciebat ergo se non esse perfectae uirtutis magnitudinis potestatis, qui quod ipse patri fecerat timuit. [10.4] cur igitur Optimus Maximus nominatur, cum se et peccatis contaminauerit, quod est iniusti ac mali, et maiorem timuerit, quod est inbecilli ac minoris? CHAPTER 11 [11.1–2] Sed dicet aliquis ficta haec esse a poetis. non est hoc poeticum sic fingere, ut totum mentiare, sed ut ea quae gesta sunt figura et quasi uelamine aliquo uersicolore praeteias. hunc habet poetica licentia modum, non ut totum fingat, quod est mendacis et inepti, sed ut aliquid cum ratione commutet. in imbrem se aureum uertisse dixerunt (Iouem), ut Danaen falleret: quis est imber aureus? utique aurei nummi, quorum magnam copiam offerens et in sinum infundens fragilitatem uirginalis animi hac mercede corrupit. sic et imbrem ferreum dicunt, cum uolunt multitudinem significare telorum. Catamitum in aquila rapuit: quae est aquila? [11.3–4] legio scilicet, quoniam figura huius animalis insigne legionis est. Europam transuexit in tauro: quis est taurus? utique nauis, quae tutelam habuit tauri (in) specie figuratam. sic Inachi filia non utique bos facta transnauit, sed eiusmodi nauigio iram Iunonis effugit, quod habebat bouis formam. denique cum in Aegyptum delata esset, Isis est facta, cuius nauigium certo quodam die in memoriam fugae celebratur. CHAPTER 12 [12.1–2] Vides ergo non omnia poetas confinxisse, set quaedam praefigurasse, ut cum uera dicerent, aliquid tamen numinis adderent iis quos deos esse dicebant, sicut etiam de regnis. cum enim dicunt Iouem caeli regnum sorte tenuisse, aut Olympum montem significant, in quo Saturnum et Iouem postmodum habitasse ueteres historiae produnt, aut partem Orientis, quae sit quasi superior, quod inde lux nascitur, Occidentis autem uelut inferior, et ideo Plutonem inferos esse sortitum; mare uero cessisse Neptuno, quod oram maritimam cum omnibus insulis optinuerit. [12.3] multa sic poetae colorant. quod qui nesciunt, tamquam mendaces eos arguunt, uerbo dumtaxat: nam re quidem credunt, quoniam deorum simulacra sic fingunt, ut cum mares ac feminas faciant et alios coniuges, alios parentes, alios liberos fateantur, poetis utique adsentiant: haec enim sine coitu et generatione esse non possunt. CHAPTER 13 [13.1–3] Sed omittamus sane poetas: ad historiam ueniamus, quae simul et rerum fide et temporum nititur uetustate. Euhemerus fuit Messenius, antiquissimus scriptor, qui de sacris inscriptionibus ueterum templorum et originem Iouis et res gestas omnemque progeniem collegit; item ceterorum deorum parentes patrias actus imperia obitus, sepulcra etiam persecutus est. quam historiam uertit Ennius in Latinam (linguam), cuius haec uerba sunt: haec, ut scripta sunt, Iouis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est. [13.4–5] idem igitur Euhemerus Iouem tradit, cum quinquies orbem circumisset et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque adfectum sempiterna in Creta uitam commutasse atque ad deos abisse; et sepulcrum eius esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOV, quod est Iuppiter Saturni. constat ergo ex iis quae rettuli, hominem fuisse in terramque regnasse. CHAPTER 14 [14.1–4] Transeamus ad superiora, ut originem totius erroris deprehendamus. Saturnus caelo et terra traditur natus. hoc utique incredibile est, sed cur ita traditur, ratio certa est: quam qui ignorat, tamquam fabulam respuit. Saturni patrem Uranum fuisse uocitatum et Hermes auctor est et Sacra Historia docet. Trismegistus paucos admodum fuisse cum diceret perfectae doctrinae uiros, in iis cognatos suos enumerauit, Uranum Saturnum Mercurium. Euhemerus eundem Uranum primum in terram regnasse commemorat his uerbis: initio primus in terris inperium summum Caelus habuit: is id regnum una cum fratribus suis sibi instituit atque paral(uit) ........... [14.5] ........... hominum stultam beneuolentiam et errorem diuinitas attributa sit. CHAPTER 15 [15.1–3] Dixi de religionibus quae sunt communes omnium gentium: dicam nunc de diis quos Romani proprios habent. Faustuli coniugem Romuli Remique nutricem, cuius honori Larentinalia sunt dicata, uulgati fuisse corporis quis ignorat? et idcirco Lupa nuncupata est et in ferae specie figurata. Faula quoque et Flora meretrices erant, quarum altera Herculis fuit scortum, sicut Verrius tradit, altera cum magnas opes corpore quaesiuisset, populum scripsit heredem et ideo in honorem eius ludi Floralia celebrantur. [15.4–6] Tatius muliebre simulacrum in Cloaca Maxima repertum consecrauit et deam Cloacinam nuncupauit. obsessi a Gallis Romani ex mulierum capillis tormenta fecerunt et ob id Veneri Caluae aram templumque posuerunt; item Pistori Ioui, quod eos monuerat in quiete, ut ex omni fruge panem facerent et supra hostes iacerent: quo facto desperantes Galli posse inopia Romanos subigi ab opsidione discesserant. Pauorem ac Pallorem Tullus Hostilius deos fecit. colitur et Mens, quam credo si habuissent, numquam colendam putassent. Honorem atque Virtutem Marcellus inuenit. CHAPTER 16 [16.1–2] Set et alios eiusmodi commenticios deos senatus instituit, Spem Fidem Concordiam Pacem Pudicitiam Pietatem, quae omnia cum in animis hominum esse uera deberent, intra parietes falsa posuerunt. hos tamen, quamuis extra hominem in nulla sint omnino substantia, mallem potius coli quam Robiginem, quam Febrem, quae non sacranda sunt, sed execranda, quam Fornacem cum suis fornacalibus sacris, quam Stercutum, qui fimo pinguefacere terram primus ostendit, quam deam Mutam, quae Lares genuit, quam Cuninam, quae cunis infantium praeest, quam Cacam, quae ad Herculem de furto boum detulit, ut occideret fratrem. [16.3–4] quam multa sunt alia portenta atque ludibria! de quibus piget dicere. Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Ioui quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis. hunc finium putant habere custodiam eique publice supplicatur, ut Capitoli immobile saxum Romani imperii fines et conseruet (et) proroget. CHAPTER 17 [17.1–3] Has omnes ineptias primus in Latio Faunus induxit, qui et Saturno avo cruenta sacra constituit et Picum patrem tamquam deum coli uoluit et Fentam Faunam coniugem sororemque inter deos conlocauit ac Bonam Deam nominauit. deinde Romae Numa, qui agrestes illos ac rudes uiros superstitionibus nouis onerauit, sacerdotia instituit, deos familiis gentibusque distribuit, ut animos ferocis populi ab armorum studiis auocaret. ideo Lucilius deridens ineptias istorum qui uanis superstitionibus seruiunt, hos uersus posuit: terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. ut pueri infantes credunt signa omnia aena uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta! [17.4] Tullius quoque de Natura deorum commenticios ac fictos deos queritur inductos et hinc extitisse falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. quae sententia eo debet grauior computari, quod haec disseruit et philosophus et sacerdos. CHAPTER 18 [18.1–4] Diximus de diis: nunc de ritibus sacrorum culturisque dicemus. Ioui Cyprio, sicut Teucrus instituerat, humana hostia mactari solebat. sic et Tauri Dianae hospites immolabant; Latiaris quoque Iuppiter humano sanguine propitiatus est. etiam ante Saturno sexagenarii homines ex persona Apollinis de ponte in Tiberim deiciebantur. et eidem Saturno Carthaginienses non modo infantes prosecahant, sed uicti a Siculis ut piaculum soluerent ducentos nobilium filios immolauerunt. nec illa his humaniora sunt quae fiunt etiamnunc Matri Magnae atque Bellonae, in quibus antistites non alieno sanguine, sed suo litant, cum amputatis genitalibus a uiris migrant nec ad feminas transeunt aut sectis umeris detestabiles aras proprio cruore respergunt. [18.5–7] sed haec crudelia: ueniamus ad mitia. Isidis sacra nihil aliut ostendunt nisi quemadmodum filium paruum qui dicitur Osiris perdiderit et inuenerit. nam primo sacerdotes ac ministri derasis omnibus membris tunsisque pectoribus plangunt dolent quaerunt adrectum matris imitantes, postmodum puer per Cynocephalum inuenitur. sic luctuosa sacra laetitia terminantur. his etiam Cereris simile mysterium est, in quo facibus accensis per noctem Proserpina inquiritur et ea inuenta ritus omnis gratulatione. ac taedarum iactatione finitur. [18.8–10] Lampsaceni asellum Priapo mactant. ea enim uisa est aptior uictima, quae ipsi cui mactatur magnitudine uirilis obsceni posset aequari. Lindos est oppidum Rhodi, ubi Herculis sacra maledictis celebrantur. Hercules enim cum boues aratori abstulisset atque immolasset, ille iniuriam suam conuiciis ultus est eoque ipso sacerdote postmodum constituto sanctum est, ut isdem maledictis et ipse et alii postea sacerdotes sacra celebrarent. Cretici autem Iouis mysterium est quomodo infans aut subtractus sit patri aut educatus. Capella praesto est, cuius uberibus puerum Amalthea nutriuit. [18.11] idem etiam Matris Deum sacra demonstrant. nam quia tum Corybantes galearum tinnitibus et scutorum pulsibus uagitum pueri texerant, nunc imago rei refertur in sacris, sed pro galeis cymbala, pro scutis tympana feriuntur, ne puerum uagientem Saturnus exaudiat. CHAPTER 19 [19.1–3] Haec sunt mysteria deorum. nunc etiam originem religionum requiramus, ut et a quibus et per quae tempora institutae fuerint eruamus. Didymus in iis libris qui inscribuntur È;Yji\'\'Įaewç -tvBaptxTj; Melissea fuisse tradit Cretensium regem, cuius filiae fuerint Amalthea et Melissa, quae Iouem nutrierint caprino lacte ac melle. hunc nouos ritus ac pompas sacrorum introduxisse et primum diis sacrificasse, id est Vestae, quae dicitur Tellus, — unde poetae: primamque deorum Tellurem — et postmodum Deum Matri. [19.4–5] Euhemerus autem in Sacra Historia ipsum Iouem dicit, postquam imperium ceperit, sibi multis in locis fana posuisse. nam circuiens orbem ut quemque in locum uenerat, principes populorum amicitia sibi et hospitii iure sociabat. cuius rei ut posset memoria seruari, fanum sibi creari iubebat atque ab hospitibus suis annua festa celebrari. sic per omnes terras cultum sui nominis seminauit. quando autem isti fuerint facile colligi potest. scribit enim Thallus in historia sua Belum regem Assyriorum, quem Babylonii colunt quique Saturni fuerit aequalis et amicus, antiquiorem fuisse Troico bello annis CCCXXII, et sunt ab Ilio capto anni MCCCCLXX. [19.6] unde apparet non amplius quam MDCCC esse annos, ex quo nouis deorum cultibus institutis humanum genus inciderit in errorem. CHAPTER 20 [20.1–4] Merito igitur poetae commutatum esse aureum saeculum memorant, quod fuerit regnante Saturno. nulli enim tunc dii colebantur, sed unum et solum deum nouerant. postquam se terrenis ac fragilibus subiugauerunt colentes ligna et aera et lapides, commutatio saeculi facta est usque ad ferrum. amissa enim dei notitia et uno illo uinculo humanae societatis abrupto uastare se inuicem, praedari ac debellare coeperunt. quodsi sursum oculos suos tollerent ac deum intuerentur, qui eos ad aspectum caeli suique excitauit, numquam se curuos et humiles facerent terrena uenerando. quorum stultitiam Lucretius grauiter incusat dicens: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram: [20.5–7] qua reddunt uec intellegunt quam uanum sit ea timere quae feceris, aut ab iis aliquod sperare praesidium quae muta et insensibilia nec uident nec audiunt supplicantem. quid ergo maiestatis aut numinis habere possunt quae et fuerunt in hominis potestate ne fierent aut (ut) aliut fierent, et sunt etiamnunc? nam et uiolari et furto sublabi possunt, nisi illa et lex saepiat et humana custodia. num igitur mentis suae compos uideri potest qui talibus opimas uictimas caedit, dona consecrat, pretiosas uestes offert, quasi uti possint qui motu carent? [20.8–10] merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam uictor occupasset, spoliauit atque derisit: et post sacrilegia quae admiserat ad Siciliam prospera nauigatione remeauit regnumque tenuit usque ad senectutem nec eum dii uiolati punire potuerunt. quanto satius est spretis inanibus ad deum se conuertere, tueri statum quem a deo acceperis, tueri nomen: idcirco enim avOpwxo;, quia sursum spectet, nomi- -natur. sursum autem spectat qui deum uerum et uiuum, qui est in caelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, uerum etiam uultu et oculis sublimibus quaerit. [20.11–12] qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illut quod est inferius sibi praefert. nam cum ipse opus dei sit, simulacrum autem opus hominis. non potest humanum opus diuino anteponi, et sicut deus hominis parens est, ita simulacri homo. stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricauit. cuius artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus patruo louis lapeto natus. nam cum primum Iuppiter summo potitus imperio tamquam deum se constituere uellet ac templa condere et quaereret aliquem qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita ueri similiter, ut nouitas ac suptilitas artis miraculo esset. [20.13–15] denique illum et sui temporis homines et postea poetae tamquam fictorem ueri ac uiui hominis prodiderunt et nos, quotiens fabre facta signa laudamus, uiuere illa et spirare dicimus. et hic quidem auctor fuit fictilium simulacrorum. sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt et ex aere fuderunt, deinde processu temporum\' ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, uerum etiam fulgor ipse praestringeret. sic inlecti pulcritudine ac uerae maiestatis obliti insensibilia sentientes, inrationabilia rationabiles, exanima uiuentes colenda sibi ac ueneranda duxerunt. CHAPTER 21 [21.1–3] Nunc refellamus etiam eos qui elementa mundi tamquam deos habent, id est caelum solem atque lunam, quorum artificem non cognoscentes ipsa opera mirantur et adorant. qui error non inperitorum modo, uerum etiam philosophorum est: siquidem Stoici uniuersa caelestia in deorum numero habenda censent, quia certos et rationabiles motus habent, quibus succedentium sibi temporum uicissitudines constantissime seruant. non est igitur in his uoluntarius motus, quia praestitutis legibus seruiunt, non proprio utique sensu, sed opificio summi conditoris, qui illa sic ordinauit, ut inerrabiles cursus et certa spatia conficerent, quibus dierum ac noctium, aestatis et hiemis alterna uariarent. [21.4–5] quodsi effectus eorum, si meatus, si claritatem, si constantiam, si pulcritudinem admirantur, intellegere debuerunt quanto his pulcrior et praeclarior et potentior sit ipse conditor atque artifex eorum deus. sed illi diuinitatem humanis uisibus aestimauerunt ignorantes nec aeternum esse posse quod ueniat sub aspectum nec quod sit aeternum posse oculis mortalibus conprehendi. CHAPTER 22 [22.1–2] Unum et ultimum restat, ut quoniam plerumque accidit, sicut in historiis legimus, ut maiestatem suam dii ostendisse uideantur per auguria, per somnia, per oracula, tum etiam poenis eorum qui sacrilegia commiserant, doceam quae ratio id effecerit, ne quis etiamnunc in eosdem laqueos incidat quos illi ueteres inciderunt. cum deus pro uirtnte maiestatis suae mundum de nihilo condidisset caelumque luminibus adornasset, terram uero et mare conplesset animalibus, tum hominem de limo ad imaginem similitudinis suae fignratum inspirauit ad uitam posuitque eum in Paradiso, quem conseuerat omni genere fructiferi ligni, et praecepit ei ne una ex arbore, in qua posuerat [ei] scientiam boni malique, gustaret, fore interminatus ut uitam perderet, si fecisset, si uero mandatum seruaret, immortalis permaneret. [22.3–4] tum serpens, qui erat unus ex dei ministris, inuidens homini, quod esset immortalis effectus, inlexit eum dolo ut mandatum dei legemque transcenderet. et hoc modo scientiam quidem boni ac mali accepit, sed uitam quam perpetuam deus tribuerat amisit. eiecit ergo peccatorem de sancto loco et in hunc orbem relegauit, ut uictum quaereret per laborem, ut difficultates et aerumnas pro merito sustineret, ipsumque Paradisum uallo igneo circumfudit, ne quis hominum ad diem usque iudicii ad locum illum perpetuae beatitudinis conaretur inrepere. [22.5–7] turn secuta est hominem mors ex dei sententia et tamen uita eius, licet temporalis esse coepisset, in mille annis terminum sumpsit et id fuit humanae uitae spatium usque ad cataclysmi tempus. nam post diluuium paulatim uita hominum breuiata et ad annos centum uiginti redacta est. serpens uero ille, qui de factis diabolus id est criminator siue delator nomen accepit, non destitit semen hominis, quem a principio deceperat, persequi. denique eum qui primus in hoc orbe generatus est, inspirato liuore in caedem fratris armauit, ut de duobus primogenitis hominibus alterum extingueret, alterum faceret parricidam. [22.8–10] nec quieuit deinceps quominus per singulas generationes pectoribus hominum malitiae uirus infunderet, corrumperet deprauaret, tantis denique sceleribus obrueret, ut iustitiae iam rarum esset exemplum, sed uiuerent homines ritu beluarum. quod deus cum uideret, angelos suos misit, ut uitam hominum excolerent eosque ab omni malo tuerentur. his mandatum dedit ut se terrenis abstinerent, ne qua labe maculati honore angelico multarentur. sed eos quoque idem ille subdolus criminator, dum inter homines commorantur, inlexit ad uoluptates, ut se cum mulieribus inquinarent. tum damnati sententia dei et ob peccata proiecti et nomen angelorum et substantiam perdiderunt. [22.11] ita diaboli satellites facti, ut habeant solacium perditionis suae, ad perdendos homines conuerterunt, quos ut tuerentur aduenerant. CHAPTER 23 [23.1–3] Hi sunt daemones, de quibus poetae saepe in carminibus suis locuntur, quos custodes hominum appellat Hesiodus. ita enim persuaserunt hominibus inlecebris atque fallaciis suis, ut eosdem deos esse crederent. denique Socrates habere se a prima pueritia custodem rectoremque uitae suae daemonem praedicabat, sine cuius nutu et imperio nihil agere posset. adhaerent ergo singulis et suh nomine geniorum aut penatiuin domos occupant. his sacraria constituuntur, his cottidie libatur ut laribus, his honos datur tamquam malorum depulsoribus; [23.4–5] hi a principio ut auerterent homines a dei ueri agnitione, nouas religiones et cultus deorum introduxerunt, hi memorias regum mortuorum consecrari, templa constitui, simulacra fieri docuerunt, non ut honorem dei minuerent aut suum augerent, quem peccando amiserant, sed ut uitam hominibus eriperent, spem uerae lucis auferrent, ne homines, unde illi exciderunt, ad immortalitatis caeleste praemium peruenirent. idem astrologiam prodiderunt et auguratum et aruspicinam: quae cum per se falsa sint, tamen ipsi auctores malorum sic ea gubernant, sic temperant, ut uera credantur. [23.6–8] ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos reppererunt — illorum adspiratione fit ut quod sit, non esse et quod non sit, esse uideatur —, ipsi necyomantias, ipsi sortes et oracula, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita diuinatione deludant. in templis uero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium sic homines circumueniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant. inrepunt etiam corporibus ut spiritus tenues uitiatisque membris morbos conciunt, quos sacrificiis uotisque placati postmodum relaxent, somnia inmittunt aut plane terrores, ut ipsi rogentur, aut quorum exitus respondelaiit ueritati, ut uenerationem sui augeant. [23.9] nonnumquam etiam in sacrilegos edunt aiquid ultionis, ut quisquis uiderit, timidior ac religiosior fiat. sic fraudibus suis obduxerunt humano generi tenebras, ut oppressa ueritate summi ac singularis dei nomen in obliuionem ueniret. CHAPTER 24 [24.1–3] Sed dicet quispiam: cur ergo uerus ille deus patitur haec fieri ac non potius malos uel summouet uel extinguit? cur uero ipse daemoniarchen a principio fecit, ut esset qui cuncta corrumperet, cuncta disperderet? dicam breuiter cur hunc talem esse uoluerit. quaero utrumne uirtus bonum sit an malum. negari non potest, quin bonum. si bonum est uirtus, malum est igitur e contrario uitium. si uitium ex eo malum est, quia uirtutem inpugnat, et uirtus ex eo bonum est, quia uitium adfligit, ergo non potest uirtus sine uitio consistere et si uitium sustuleris, uirtutis merita tollentur. nec enim potest ulla fieri sine hoste uictoria. ita fit ut bonum sine malo esse non possit. [24.4–5] uidit hoc Chrysippus uir acris ingenii de prouidentia disserens eosque stultitiae redarguit, qui bonum quidem a deo factum putant, malum autem negant. huius sententiam interpretatus est A. Gellius in libris Noctium Atticarum sic dicens: quibus non uidetur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae prouidentia gubernari, graui se argumento uti putant, cum ita dicunt: \'si esset prouidentia, nulla essent mala.\' nihil enim minus aiunt prouidentiae congruere quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur, tantam uim esse aerumnarum et malorum. [24.6–8] ad eaChrysippus cum in libro xept rpovota; quarto dissereret, \'nihil prorsus\' inquit \'istis insulsius qui opinantur bona esse potuisse, si non essent itidem mala. nam cum bona malis contraria sint, utraque necesse est opposita esse inter se et quasi mutuo aduersoque fulta nisu consistere: nullum adeo contrarium est sine contrario altero. quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae, aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae priuatio? quid item fortitudo intellegi potest nisi ex ignauiae adpositione, quid continentia nisi ex intemperantia? quo item modo prudentia esset, nisi foret contraria inprudentia? [24.9–11] proinde\' inquit \'homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut ueritas sit et non sit mendacium? namque itidem sunt bona et mala, felicitas et inportunitas, uoluptas et dolor. alterum enim ex altero, sicut Plato ait, uerticibus inter se contrariis deligatum: si tuleris unum, abs- tuleris utrumque.\' uides ergo, id quod saepe dixi, bonum et malum ita sibi esse conexa, ut alterum sine altero constare non possit. summa igitur prudentia deus materiam uirtutis in malis posuit: quae idcirco fecit, ut uobis constitueret agonem, in quo uictores inmortalitatis praemio coronaret. CHAPTER 25 [25.1] Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios, sed etiam uanos esse, uel quod homines fuerint, quorum memoria post obitum consecrata sit, uel quod simulacra ipsa insensibilia et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere hominem, qui debeat spectare caelestia, terrenis se subiugare, uel quod spiritus qui eas religiones sibi uindicant, incesti et inpuri sint et ideo dei sententia condemnati ceciderint in terram, nec fas esse in eorum dicionem uenire quibus potior sis, si deum uerum sequi uelis. [25.2–4] Superest ut quoniam de falsa religione diximus, etiam de falsa sapientia disseramus, quam philosophi profitentur homines summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a ueritate summoti, quia nec deum nec sapientiam dei cognouerunt. qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non uerebor, ut appareat a ueritate mendacium, a caelestibus terrena facile posse superari. quid sit philosophia hoc modo definiunt: philosophia est amor uel studium sapientiae. (si amor est sapientiae,) non est ergo ipsa sapientia, quia necesse est aliut esse quod amat, aliud quod amatur. si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia sapientia est. sapientia enim res est ipsa quae quaeritur, studium uero quod quaerit. [25.5–7] ipsa igitur definitio uel nominis significatio declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam. dicam ne studium quidem esse sapientiae quo sapientia non conprehenditur. quis enim studere dicatur ei rei quam nullo modo possit attingere? qui medicinae aut grammaticae aut oratoriae studet, studiosus eius artis quam discit dici potest: oł,i di certi, nihil firmi de iustitia disputare. CHAPTER 51 [51.1–2] Nam si iustitia est ueri dei cultus — quid enim tam iustum ad aequitatem, tam pium ad honorem, tam necessarium ad salutem quam deum agnoscere ut parentem, uenerari ut dominum eiusque legi et praeceptis obtemperare? —, nescierunt ergo iustitiam philosophi, quia nec ipsum deum agnouerunt nec cultum eius legemque tenuerunt. et ideo refelli potuerunt a Carneade, cuius haec fuit disputatio, nullum esse ius naturale itaque omnes animantes ipsa ducente natura commoda sua defendere et ideo iustitiam, si alienis utilitatibus consulit, suas neglegit, stultitiam esse dicendam. [51.3–4] quodsi omnes populi penes quos sit imperium ipsique Romani qui orbem totum possederint iustitiam sequi uelint ac suum cuique restituere quod ui et armis occupauerunt, ad casas et egestatem reuertentur. quod si fecerint, iustos quidem, sed tamen stultos iudicari necesse est, qui ut aliis prosint, sibi nocere contendant. deinde si reperiat aliquis hominem, qui aut aurum pro orichalco aut argentum pro plumbo uendat per errorem atque id emere necessitas cogat, utrum dissimulabit et emet paruo an potius indicabit? si indicabit, iustus utique dicetur, quia non fefellit, sed idem stultus, qui alteri fecerit lucrum, sibi damnum. sed facile de damno est. quid? [51.5] si uita eius in periculum ueniet, ut eum necesse sit aut occidere aut mori, quid faciet? potest hoc euenire, ut naufragio facto inueniat aliquem inbecillum tabulae inhaerentem aut uicto exercitu fugiens reperiat aliquem uulneratum equo insidentem: utrumne aut illum tabula aut hunc equo deturbabit, ut ipse possit euadere? si uolet iustus esse, non faciet, sed idem stultus iudicabitur, qui dum alterius uitae parcit, suam prodet. si faciet, sapiens quidem uidebitur, quia sibi consulet, sed idem malus, quia nocebit. CHAPTER 52 [52.1–2] Acuta ista sane, sed respondere ad ea facillime possumus. inmutatio enim nominum facit, ut sic esse uideatur. nam et iustitia imaginem habet stultitiae, non tamen est stultitia, et malitia imaginem sapientiae, non tamen sapientia est sed sicut malitia ista in conseruandis utilitatibus suis intellegens et arguta non sapientia, sed calliditas et astutia est, ita et iustitia non debet stultitia, sed innocentia nominari, quia necesse est et iustum esse sapientem et eum qui sit stultus iniustum. [52.3–4] nam neque ratio neque natura ipsa permittit, ut is qui iustus est, sapiens non sit, quoniam iustus nihil utique facit nisi quod rectum et bonum est, prauum et malum semper fugit. quis autem discernere bonum et malum, prauum et rectum potest nisi qui sapiens fuerit? stultus autem male facit, quia bonum et malum quid sit ignorat, ideo peccat, quia non potest recta et praua discernere. non potest igitur neque stulto iustitia neque iniusto sapientia conuenire. [52.5–7] ergo stultus non est qui nec tabula naufragum nec equo saucium deiecerit, quia se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; peccatum autem uitare sapientis est. sed ut stultus prima facie uideatur, illa res efficit, quod extingui animam cum corpore existimant: I idcirco omne commodum ad hanc uitam referunt. si enim post mortem nihil est, utique stulte facit qui alterius animae parcit cum dispendio suae aut qui alterius lucro magis quam suo consulit. si mors animam delet, danda est opera quo diutius commodiusque uiuamus: si autem uita post mortem superest aeterna et beata, hanc utique corporalem cum omnibus terrae bonis iustus et sapiens contemnet, qui scit quale a deo sit praemium recepturus. [52.8–9] teneamus igitur innocentiam, teneamus iustitiam, subeamus imaginem stultitiae, ut ueram sapientiam tenere possimus. et si hominibus ineptum uidetur ac stultum torqueri et mori malle quam libare diis et abire siue noxa, nos tamen omni uirtute omnique patientia fidem deo exhibere nitamur. non mors terreat, non dolor frangat, quominus uigor animi et constantia inconcussa seruetur. stultos uocent, dummodo ipsi stultissimi sint et caeci et hebetes et pecudibus aequales, qui non intellegunt esse mortiferum relicto deo uiuo prosternere se atque adorare terrena, qui nesciunt et illos aeternam poenam manere qui figmenta insensibilia fuerint uenerati et eos qui nec tormenta nec mortem pro cultu et honore ueri dei recusauerint, uitam perpetuam consecuturos. [52.10] haec est fides summa, haec uera sapientia, haec perfecta iustitia. nihil ad nos adtinet quid iudicent stulti aut quid homunculi sentiant: nos iudicium dei expectare debemus, ut eos postmodum qui de nobis iudicauerint iudicemus. CHAPTER 53 [53.1–2] Dixi de iustitia, quid esset: sequitur ut ostendam quod sit uerum sacrificium dei, qui iustissimus ritus colendi, ne quis arbitretur aut uictimas aut odores aut dona pretiosa desiderari a deo, a quo si fames, si sitis, si algor, si rerum omnium terrenarum cupiditas abest, non ergo utitur his omnibus quae templis diisque fictilibus inferuntur. sed sicut corporalibus corporalia, sic utique incorporali incorporale sacri- ficium necessarium est, illis autem quae in usum tribuit homini deus, ipse non indiget, cum omnis terra in ipsius sit potestate: non indiget templo cuius domicilium mundus est, non indiget simulacro qui est et oculis et mente inconprehensibilis, non indiget terrenis luminibus qui solem cum ceteris astris in usum hominis potuit accendere. [53.3–4] quid igitur ab homine desiderat deus nisi cultum mentis, qui est purus et sanctus? nam illa quae aut digitis fiunt aut extra hominem sunt, inepta fragilia ingrata sunt. hoc est sacrificium uerum, non quod ei arca, sed quod ex corde profertur, non quod manu, sed quod mente libatur, haec acceptabilis uictima est quam de se ipso animus immolauerit. nam quid hostiae, quid tura, quid uestes, quid aurum, quid argentum, quid pretiosi lapides conferunt, si colentis pura mens non est? sola ergo iustitia est quam deus expetit: in hac sacrificium, in hac dei cultus est. de quo nunc mihi disserendum est docendumque in quibus operibus iustitiam necesse sit contineri. CHAPTER 54 [54.1–3] Duas esse humanae uitae uias nec philosophis ignotum fuit nec poetis, sed eas utrique diuerso modo induxerunt. philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse uoluerunt, sed hoc minus recte, quod eas ad sola uitae huius commoda rettulerunt. melius poetae, qui alteram iustorum, alteram impiorum esse dixerunt: sed in eo peccant, quod eas non in hac uita, sed aput inferos esse aiunt. nos utique rectius, qui alteram uitae, alteram mortis et hic tamen esse has uias dicimus. sed illa dexterior, qua iusti gradiuntur, non in Elysium fert, sed in caelum — immortales enim fiunt —, sinisterior ad Tartarum: aeternis enim cruciatibus addicuntur iniusti. tenenda est igitur nobis iustitiae uia, quae ducit ad uitam. [54.4–5] primum autem iustitiae officium est deum agnoscere eumque metuere ut dominum, diligere ut patrem. idem enim qui nos genuit, qui uitali spiritu animauit, qui alit, qui saluos facit, habet in nos non modo ut pater, uerum etiam ut dominus licentiam uerberandi et uitae ac necis potestatem, unde illi ab homine duplex honos, id est amor cum timore debetur. secundum iustitiae officium est hominem agnoscere uelut fratrem. si enim nos idem deus fecit et uniuersos ad iustitiam uitamque aeternam pari condicione generauit, fraterna utique necessitudine cohaeremus: quam qui non agnoscit, iniustus est. [54.6–7] sed origo huius mali, quo societas inter se hominum, quo necessitudinis uinculum dissolutum est, ab ignoratione ueri dei nascitur. qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus esse nullo pacto potest. Inde est quod ei eo tempore quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata sicut poetae ferunt iustitia diremptum est omne foedus, dirempta societas iuris humani. tum sibi quisque consulens ius in uiribus conputare, nocere inuicem, fraudibus adgredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere, non cognatis, non liberis, non parentibus parcere, ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro uias, maria infestare, libidini autem qua furor duxerat frena laxare, nihil denique sancti habere quod non cupiditas infanda uiolaret. [54.8–9] cum haec fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab iniuriis facerent. sed metus legum non scelera conprimebat, sed licentiam submouebat. poterant enim leges delicta punire, conscientiam punire non poterant. itaque quae ante palam eant, clam nen coeperunt: circumscribi etiam iura, siquidem ipsi praesides legum praemiis muneribusque corrupti uel in remissionem malorum uel in perniciem iustorum sententias uenditabant. his accedebant dissensiones et bella et mutuae depraedationes et oppressis legibus saeuiendi potestas licenter adsumpta. CHAPTER 55 [55.1–2] In hoc statu cum essent humanae res, misertus nostri deus reuelauit se nobis et ostendit, ut in ipso religionem fidem castitatem misericordiam disceremus, ut errore uitae prioris abiecto simul cum ipso deo nosmet ipsos, quos inpietas dissociauerat, nosceremus legemque diurnam, quae humana cum caelestibus copulat, tradente ipso domino sumeremus, qua lege uniuersi quibus inretiti fuimus errores cum uanis et impiis superstitionibus tollerentur. quid igitur homini debeamus, eadem illa lex diuina praescribit, quae docet quidquid homini praestiteris deo praestari. [55.3–4] sed radix iustitiae et omne fundamentum aequitatis est illut, ut non facias quod pati nolis, sed alterius animum de tuo metiaris. si acerbum est iniuriam ferre et qui eam fecerit uidetur iniustus, transfer in alterius personam quod de te sentis et in tuam quod de altero iudicas, et intelleges tam te iniuste facere, si alteri noceas, quam alterum, si tibi. haec si mente uoluamus, innocentiam tenebimus, in qua iustitia uelut primo gradu insistit. primum est enim non nocere, proximum prodesse. [55.5] sed sicut in rudibus agris priusquam serere incipias, euulsis sentibus et omnibus stirpium radicibus amputatis arua purganda, sic de nostris animis prius uitia detrahenda sunt et tunc demum uirtutes inserendae, de quibus seminatae per uerbum dei fruges uirtutis oriantur. CHAPTER 56 [56.1–2] Tres adfectus uel ut ita dicam tres Furiae sunt, quae in animis hominum tantas perturbationes cient et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant, ira, quae uindictam cupit, auaritia, quae desiderat opes, libido, quae adpetit uoluptates. his uitiis ante omnia resistendum est, hae stirpes eruendae, ut uirtutes inseri possint. hos adfectus Stoici amputandos, Peripatetici temperandos putant, neutri eorum recte, quia neque in totum detrahi possunt, siquidem natura insiti certam habent magnamque rationem, neque deminui, quoniam si mala sunt, carendum est etiam mediocribus, si bona, integris abutendum est. [56.3–4] nos uero neque detrahendos neque minuendos esse dicimus. non enim per se mala sunt quae deus homini rationabiliter inseuit, sed cum sint utique natura bona, quoniam ad tuendam uitam sunt adtributa, male utendo fiunt mala. et sicut fortitudo, si pro patria dimices, bonum est, si contra patriam, malum, sic et adfectus, si ad usus bonos habeas, uirtutes erunt, si ad malos, uitia dicentur. ira igitur ad coercitionem peccatorum id est ad regendam subiectorum disciplinam data est a deo, ut metus licentiam conprimat et conpescat audaciam, sed qui terminos eius ignorant, irascuntur paribus aut etiam potioribus: inde ad inmania facinora prosilitur, inde ad caedes, inde ad bella consurgitur. [56.5–7] cupiditas quoque ad desideranda et conquirenda uitae necessaria tributa est, sed qui nesciunt fines eius, insatiabiliter opes congerere nituntur: hinc uenena, hinc circumscriptiones, hinc falsa testamenta, hinc omnia fraudum genera eruperunt. libidinis autem adfectus ad procreandos liberos insitus et innatus est, sed qui limites eius in animo non tenent, utuntur eo ad solam uoluptatem: inde inliciti amores, inde adulteria et stupra, inde omnes corruptelae oriuntur. redigendi sunt ergo isti adfectus intra fines suos et in uiam rectam dirigendi, in qua etiamsi sint uehementes, culpam tamen habere non possunt. CHAPTER 57 [57.1–3] Cohibenda est ira, cum patimur iniuriam, ut et malum conprimatur quod ex certamine inpendet et duas maximas uirtutes, innocentiam patientiamque, teneamus. auaritia frangatur, cum habemus quod satis est. quis enim furor est in iis coaceruandis laborare quae aut latrocinio aut proscriptione aut morte ad alios necesse sit peruenire? libido extra legitimum torum non euagetur, sed creandis liberis seruiat. adpetentia enim nimia uoluptatis et periculum parit et infamiam generat et, quod est maxime cauendum, mortem adquirit aeternam. nihil est enim tam inuisum deo quam mens incesta et animus inpurus. [57.4–5] nec hac sola uoluptate abstinendum sibi quis putet quae capitur ei feminei corporis copulatione, sed et ceteris uoluptatibus sensuum reliquorum, quia et ipsae sunt uitiosae et eiusdem uirtutis est eas contemnere. oeulorum uoluptas percipitur ei rerum pulcritudine, aurium de uocibus canoris et suauibus, narium de odore ineundo, saporis de cibis dulcibus: quibus omnibus uirtus repugnare fortiter debet, ne his inlecebris inretitus animus a caelestibus ad terrena, ab aeternis ad temporalia, a uita inmortali ad poenam perpetuam deprimatur. [57.6–7] in saporis et odoris uoluptatibus hoc periculum est, quod trahere ad luxuriem possunt. qui enim fuerit his deditus, aut non habebit ullam rem familiarem aut si habuerit, absumet et aget postmodum uitam detestabilem. qui autem capitur auditu, ut taceam de cantibus qui sensus intimos ita saepe deleniunt, ut etiam statum mentis furore perturbent, compositis certe orationibus numerosisque carminibus aut argutis disputationibus ad impios cultus facile traducitur. inde est quod scriptis caelestibus, quia uidentur incompta, non facile credunt qui aut ipsi sunt diserti aut diserta legere malunt: non quaerunt uera, set dulcia, immo illis haec uidentur esse uerissima quae auribus blandiuntur. ita respuunt ueritatem, dum sermonis suauitate capiuntur. [57.8] uoluptas uero quae spectat ad uisum multiformis est. nam quae percipitur ex rerum pretiosarum pulcritudine, auaritiam concitat, quae aliena esse debet a sapiente atque iusto, quae autem capitur de specie mulierum, in alteram cadit uoluptatem, de qua iam superius locuti sumus. CHAPTER 58 [58.1–3] (63). Superest de spectaculis dicere, quae quoniam potentia sunt ad corrumpendos animos, uitanda sapientibus et cauenda sunt, tum, quod ad celebrandos deorum honores inuenta memorantur. nam munerum editiones Saturni festa sunt, scaena Liberi patris est, ludi uero circenses Neptuno dicati putantur, ut iam qui spectaculis interest, relicto dei cultu ad profanos ritus transisse uideatur. sed ego de re malo dicere quam de origine. quid tam horribile, tam taetrum quam hominis trucidatio? ideo seuerissimis legibus uita nostra munitur, ideo bella execrabilia sunt. inuenit tamen consuetudo quatenus homicidium sine bello ac sine legibus faciat, et hoc sibi uoluptas quod scelus uindicauit. [58.4–6] quodsi interesse homicidio sceleris conscientia est et eidem facinori spectator obstrictus est cui et admissor, ergo et in his gladiatorum caedibus non minus cruore perfunditur qui spectat quam ille qui facit, nec potest esse inmunis a sanguine qui uoluit effundi, aut uideri non interfecisse qui interfectori et fauit et praemium postulauit. quid? scaena num sanctior? in qua comoedia de stupris et amoribus, tragoedia de incestis et parricidiis fabulatur. histrionum etiam inpudici gestus, quibus infames feminas imitantur, libidines, quas saltando exprimunt, docent. nam mimus corruptelarum disciplina est, in quo fiunt per imaginem quae pudenda sunt, ut fiant sine pudore quae uera sunt. [58.7–9] spectant haec adulescentes, quorum lubrica aetas, quae frenari ac regi debet, ad uitia et peccata his imaginibus eruditur. circus uero innocentior existimatur, sed maior hic furor est, siquidem mentes spectantium tanta efferuntur insania, ut non modo in conuicia, sed etiam in rixas et proelia et contentiones saepe consurgant. fugienda igitur omnia spectacula, ut tranquillum mentis statum tenere possimus, renuntiandum noxiis uoluptatibus, ne deleniti suauitate pestifera in mortis laqueos incidamus. CHAPTER 59 [59.1–2] (64). Placeat sola uirtus, cuius merces inmortalis est, cum uicerit uoluptatem. superatis autem adfectibus et perdomitis uoluptatibus facilis in conprimendis ceteris labor est ei qui sit dei ueritatisque sectator. non maledicet umquam, qui sperabit a deo benedictionem, non peierabit, ne deum ludibrio habeat, sed ne iurabit quidem, ne quando uel necessitate uel consuetudine in periurium cadat. nihil subdole, nihil dissimulanter loquetur; neque abnegabit quod spoponderit neque promittet quod facere non possit; non inuidebit cuiquam, qui se suoque contentus sit, nec detrahet aut male alteri uolet in quem forsitan beneficia dei proniora sunt. non furabitur nec omnino quidquam concupiscet alienum; non dabit in usuram pecuniam — hoc est enim de alienis malis lucra captare — nec tamen negabit, si quem necessitas coget mutuari. [59.3–5] non sit asper in filium neque in seruum: meminerit quod et ipse patrem habeat ac dominum. ita cum his agat quemadmodum secum agi uolet. munera superabundantia non accipiat a tenuioribus: nec enim iustum est augeri patrimonia locupletium per damna miserorum. uetus praeceptum est non occidere: quod non sic accipi debet, tamquam iubeamur ab homicidio tantum, quod etiam legibus publicis uindicatur, manus abstinere, (sed) hac iussione interposita nec uerbo licebit periculum mortis inferre nec infantem necare aut exponere nec se ipsum uoluntaria morte damnare. [59.6–7] item non adulterare: sed hoc praecepto non solum corrumpere alienum matrimonium prohibemur, quod etiam communi gentium iure damnatur, uerum etiam prostitutis corporibus abstinere. supra leges enim dei lex est: ea quoque quae pro licitis habentur uetat, ut iustitiam consummet. eiusdem legis est falsum testimonium non dicere, quod et ipsum latius patet. nam si falsum testimonium mendacio nocet ei contra quem dicitur et fallit eum aput quem dicitur, numquam igitur mentiendum est, quia mendacium semper aut fallit aut nocet. non est ergo uir iustus qui etiam sine noxa in otioso sermone mentitur. [59.8] huic uero nec adulari licet — perniciosa est enim ac deceptrix adulatio —, sed ubique custodiet ueritatem. quae licet sit ad praesens insuauis, tamen cum fructus eius atque utilitas apparuerit, non odium pariet, ut ait poeta, sed gratiam. CHAPTER 60 [60.1–3] (65) (5). Dixi de iis quae uetantur: dicam nunc breuiter quae iubentur. innocentiae proxima est misericordia. illa enim malum non facit, haec bonum operatur, illa incohat iustitiam, haec conplet. nam cum inbecillior sit hominum natura quam ceterarum animantium, quas deus et instructas ad inferendam et munitas ad uim repellendam figurauit, adfectum nobis misericordiae dedit, ut omne praesidium uitae nostrae in mutuis auxiliis poneremus. si enim ficti ab uno deo et orti ab uno homine consanguinitatis iure sociamur, omnem igitur hominem diligere debemus. itaque non tantum inferre iniuriam non oportet, sed ne inlatam quidem uindicare, ut sit in nobis perfecta innocentia, et ideo iubet nos deus etiam pro inimicis precem facere semper. [60.4–6] ergo animal commune atque consors esse debemus, ut nos inuicem praestandis et accipiendis auxiliis muniamus. multis enim casibus et incommodis fragilitas nostra subiecta est. spera et tibi accidere posse quod alteri uideas accidisse: ita demum excitaberis ad opem ferendam, si sumpseris eius animum qui opem tuam in malis constitutus inplorat. si quis uictu indiget, inpertiamus, si quis nudus occurrerit, uestiamus, si quis a potentiore iniuriam sustinet, eruamus. pateat domicilium nostrum uel peregrinis uel indigentibus tecto. pupillis defensio, uiduis tutela nostra non desit. [60.7–8] redimere ab hoste captiuos magnum misericordiae opus est, aegros item (et) pauperes uisere atque refouere. inopes aut aduenae si obierint, non patiamur insepultos iacere. haec sunt opera, haec officia misericordiae, quae si quis obierit, uerum et acceptum sacrificium deo immolabit. haec litabilior uictima est aput deum, qui non pecudis sanguine, sed hominis pietate placatur, quem deus, quia iustus est, suamet ipsum lege, sua et condicione prosequitur: miseretur eius quem uiderit misericordem, inexorabilis est ei quem precantibus cernit inmitem. [60.9] ergo ut haec omnia quae deo placent facere possimus, contemnenda est pecunia et ad caelestes transferenda thensauros, ubi nec fur effodiat nec robigo consumat nec tyrannus eripiat, sed nobis ad aeternam opulentiam deo custode seruetur. CHAPTER 61 [61.1–3] Fides quoque magna iustitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conseruanda est, praecipue in religione, quia deus prior est et potior quam homo. et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est pro homine suscipere mortem et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur, quanto magis pro deo, qui potest aeternam uitam pro temporali morte praestare? itaque cum inciderit eiusmodi necessitas, ut desciscere a deo atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus. deus sit ante oculos, deus in corde, cuius interno auxilio dolorem uiscerum et adhibita corpori tormenta superemus. [61.4–6] nihil tunc aliut quam uitae immortalis praemia cogitemus: ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus uniuersa quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur. postremo ipsam mortem non inuiti aut timidi, sed libentes et interriti subire nitamur, cum sciamus quali aput deum gloria simus futuri triumphato saeculo ad promissa uenientes, quibus bonis, quanta beatitudine breuia haec poenarum mala et huius uitae damna pensemus. quodsi facultas huius gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem. teneatur ergo in omnibus uitae officiis, teneatur in matrimonio. non enim satis est, si aut alieno toro aut lupanari abstineas. [61.7–8] qui habet coniugem, nihil quaerat extrinsecus, sed contentus ea sola casti et inuiolati cubilis sacramenta custodiat. adulter est enim deo et incestus qui abiecto iugo uel in liberam uel in seruam peregrina uoluptate luxuriat. sed sicut femina castitatis uinculis obligata est, ne aliut concupiscat, ita et uir eadem lege teneatur, quoniam deus uirum et uxorem unius corporis conpage solidauit. ideo praecipit non dimitti uxorem nisi crimine adulterii reuictam, ut numquam coniugalis foederis uinculum nisi quod perfidia ruperit resoluatur. [61.9–10] illut quoque ad consummandam pudicitiam iungitur, ut non modo peccatum absit, uerum etiam cogitatio. pollui enim mentem quamuis inani cupiditate manifestum est, itaque iustum hominem quod sit secus nec facere oportere nec uelle. purganda est igitur conscientia, quam deus peruidet, qui falli non potest. emaculetur omni labe pectus, ut templum dei esse possit, quod non auri nec eboris nitor, sed fidei et castitatis fulgor inlustrat. CHAPTER 62 [62.1–2] Sed enim haec omnia difficilia sunt homini nec patitur condicio fragilitatis esse quemquam sine macula. ultimum ergo remedium illut est, ut confugiamus ad paenitentiam, quae non minimum locum inter uirtutes habet, quia sui correctio est, ut cum forte aut re aut uerbo lapsi fuerimus, statim resipiscamus ac nos deliquisse fateamur oremusque a deo ueniam, quam pro sua misericordia non negabit nisi perseuerantibus in errore. magnum est paenitentiae auxilium, magnum solacium. illa est uulnerum peccatorumque sanatio, illa spes, illa portus salutis: quam qui tollit, uiam uitae sibi amputat, quia nemo esse tam iustus potest, ut numquam sit ei paenitentia necessaria. [62.3–4] nos uero, etiamsi nullum sit peccatum, confiteri tamen debemus deo et pro delictis nostris identidem deprecari, gratias agere etiam in malis. hoc semper obsequium domino deferamus. humilitas enim cara et amabilis deo est. qui cum magis suscipiat peccatorem confitentem quam iustum superbum, quanto magis iustum suscipiet confitentem eumque in regnis caelestibus faciet pro humilitate sublimem! haec sunt quae debeat cultor dei exhibere, hae sunt uictimae, hoc sacrificium placabile, hic uerus est cultus, cum homo mentis suae pignora in aram dei confert. summa illa maiestas hoc cultore laetatur, hunc ut filium suscipit atque idoneum praemium immortalitatis impertit: de qua nunc mihi disserendum est et arguenda persuasio eorum qui extingui animas cum corporibus arbitrantur. qui quia nec deum sciebant nec arcanum mundi perspicere poterant, ne hominis quidem animaeque rationem conprehenderunt. [62.5–6] quomodo enim possent sequentLa peruidere qui summam non tenef.ant? negantes igitur esse ullam prouidentiam, utique deum, qui fons et caput rerum est. npgauf-runt. sequebator ut ea quae sunt, aut semper foisse dicerent aut sua sponte esse nata ant minutorum seminum conglobatione concreta. semper fuisse non potest quod et est et nisui subiacet: ipsum enim esse sine aliquo initio non pote=t. sua sponte autem nihil nasci potest, quia nulla est sine generante natura. [62.7–8] semina uero principalia quomodo esse potuernnt, cum et semina ei rebus oriantur et uicissim res ex seminibus? nullum igitur semen est quod originem non habet sic factum est ut cum putarent mundum nulla prouidentia factum, ne hominem quidem putarent aliqua ratione generatum: quodsi nulla esset in fingendo homine ratio uersata, inmortalem igitur animam esse non posse. alii uero ei aduerso et deum esse unum et ab eo mundum factum et hominum causa factum et animas esse immortales existimauerunt. sed cum uera sentirent, huius tamen diuini operis atque consilii nec causas nec rationes nec exitus perspexerunt, ut omne ueritatis arcanum consummarent atque aliquo ueluti fine concluderent. [62.9] sed quod illi facere non potuerunt, quia ueritatem perpetuo non tenebant, nobis faciendum est, qui eam cognouimus deo adnuntiante. CHAPTER 63 [63.1–2] Consideremus ergo quae ratio fuerit huius tanti tamque inmensi operis fabricandi. fecit deus mundum, sicut Plato existimauit, sed cur fecerit, non ostendit. quia bonus est inquit et inuidens nulli, fecit quae bona sunt. atquin uidemus in rerum natura et bona esse et mala. potest ergo existere peruersus aliquis, qualis fuit atheus ille Theodorus, et Platoni respondere: \'immo quia malus est, fecit quae mala sunt.\' quomodo illum redarguet? si quae bona sunt deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praeualent bonis? in materia inquit continebantur. [63.3–4] si mala, ergo et bona, ut aut nihil fecerit deus aut si bona tantum fecit, aeterniora sint mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. finem igitur habebunt quae aliquando coeperunt et permanebunt quae semper fuerunt. mala ergo potiora sunt. si autem potiora esse non possunt, ne aeterniora quidem possunt. ergo aut utraque semper fuerunt et deus otiosus aut utraque ex uno fonte fluxerunt. est enim conuenientius ut deus omnia fecerit potius quam nihil. ergo secundum sententiam Platonis idem deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala. [63.5–6] quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a deo mundum, quia bonus est [mundus]: omnia enim conplexus est et bona et mala. nec fiet propter se quidquam, sed propter aliut. domus aedificatur non ad hoc solum, ut sit domus, sed ut suscipiat et tueatur habitantem. item nauis fabricatur non ut nauis tantum uideatur, sed ut in ea possint homines nauigare. uasa item fiunt non ut uasa sint solum, sed ut capiant ea quae sunt usui necessaria. [63.7–8] sic et mundum deus ad usum aliquem fecerit necesse est. Stoici aiunt hominum causa factum, et recte. homines enim fruuntur iis omnibus bonis quae mundus in se continet. sed ipsi\' homines cur facti sint aut quid in illis utilitatis habeat fabricatrix illa rerum prouidentia, non explicant. inmortales esse animas idem Plato adfirmat: sed cur aut quomodo aut quando aut per quem immortalitatem adsequantur aut quod sit omnino tantum illut mysterium, cur ii qui sunt inmortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis uitae spatio atque abiectis fragilium corporum exuuiis ad aeternam illam beatitudinem transferantur, non conprehendit. [63.9] denique nec iudicium dei nec discrimen iusti et iniusti explicauit: sed animas quae se sceleribus inmerserint hactenus condemnari putauit, ut in pecudibus renascantur, et ita peccatorum suorum luere poenas, donec rursus ad figuras hominum reuertantur; et hoc fieri semper nec esse finem transmeandi. ludum mihi nescio quem inducit somnio similem, cui nec ratio ulla nec dei gubernatio nec consilium aliquod inesse uideatur. CHAPTER 64 [64.1–2] Dicam nunc quae sit illa summa, quam ne ii quidem qui uera dixerunt, conlatis in unum causis atque rationibus conectere potuerunt. factus est a deo mundus, ut homines nascerentur; nascuntur autem homines, ut deum parentem agnoscant, in quo est sapientia; agnoscunt, ut colant, in quo est iustitia; colunt, ut mercedem inmortalitatis accipiant; accipiunt inmortalitatem, ut in aeternum deo seruiant. uidesne quemadmodum sibi conexa sint et prima cum mediis et media cum extremis? inspiciamus singula et uideamus utrumne illis ratio subsistat. fecit deus mundum propter hominem. [64.3–4] hoc qui non peruidet, non multum distat a pecude. quis caelum suspicit nisi homo? quis solem, quis astra, quis omnia dei opera miratur nisi homo? quis colit terram? quis ex ea fructum capit? quis nauigat mare? quis pisces, quis uolatilia, quis quadrupedes habet in potestate nisi homo? cuncta igitur propter hominem deus fecit, quia usui hominis cuncta cesserunt. recte ergo uiderunt hoc philosophi, sed illut quod sequitur non uiderunt, quod ipsum hominem propter se fecerit. erat enim consequens et pium et necessarium ut, cum hominis causa tanta opera molitus sit, cum tantum illi honoris, tantum dederit potestatis, ut dominetur in mundo, et homo agnosceret deum tantorum beneficiorum auctorem, qui et ipsum fecit et mundum propter ipsum eique cultum et honorem debitum redderet. [64.5–6] hic Plato aberrauit, hic perdidit quam primo arripuerat ueritatem, cum de cultu eius dei quem conditorem rerum ac parentem fatebatur opticuit, nec intellexit hominem deo pietatis uinculis esse religatum, unde ipsa religio nominatur, et hoc esse solum propter quod inmortales animae fiant. sensit tamen aeternas esse, sed non per gradus ad eam sententiam descendit. amputatis enim mediis incidit potius in ueritatem quasi per abruptum aliquod praecipitium nec ulterius progressus est, quoniam casu, non ratione uerum inuenerat. [64.7] colendus est igitur deus, ut per religionem, quae eadem iustitia est, accipiat homo a deo immortalitatem, nec est ullum aliut praemium piae mentis: quae si est inuisibilis, non potest ab inuisibili deo nisi inuisibili mercede donari. CHAPTER 65 [65.1] Plurimis uero argumentis colligi potest aeternas esse animas. Plato ait, quod per se ipsum semper mouetur nec principium motus habet, etiam finem non habere; animum autem hominis per se semper moueri: qui quia sit ad cogitandum mobilis, ad inueniendum sollers, ad percipiendum facilis, ad discendum capax et quia praeterita teneat, praesentia conprehendat, futura prospiciat multarumque rerum et artium scientiam conplectatur, immortalem esse, siquidem nihil habeat in se de terreni ponderis labe concretum. [65.2–3] praeterea ex uirtute ac uoluptate intellegitur aeternitas animae. uoluptas omnibus est communis animalibus, uirtus solius est hominis: illa uitiosa est, haec honesta, illa secundum naturam, haec aduersa naturae, nisi anima inmortalis est. uirtus enim pro fide, pro iustitia nec egestatem timet nec exilium metuit nec carcerem perhorrescit nec dolorem reformidat nec mortem recusat: quae quia naturae contraria sunt, aut stultitia est uirtus, si et commoda impedit et uitae nocet, aut si stultitia non est, ergo anima inmortalis est et ideo praesentia bona contemnit, quia sunt alia potiora quae post dissolutionem corporis sui adsequatur. [65.4–5] illut etiam maximum argumentum immortalitatis est, quod deum homo solus agnoscit. in mutis nulla suspicio religionis est, quia terrena sunt in terramque prostrata: homo ideo rectus aspicit caelum, ut deum quaerat. non potest igitur non esse inmortalis qui inmortalem desiderat, non potest esse solubilis qui cum deo et uultu et mente communis est. denique caelesti elemento, quod est ignis, solus homo utitur. si enim lux per ignem, uita per lucem, apparet eum qui habeat usum ignis non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est sine quo non potest nec lux nec uita constare. [65.6–7] sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia diuina? id enim sacrae litterae ac uoces prophetarum docent. quod si cui parum uidetur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret, ut intellegat delirasse Democritum et Epicurum et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium quod est euidens negauerunt. Confirmata inmortalitate superest docere a quo et quibus et quomodo et quando tribuatur. cum certa et constituta diuinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem rerum fieri necesse est, ut innouetur a deo mundus. id uero tempus in proximo est, quantum de numero annorum deque signis quae praedicta sunt a prophetis colligi potest. [65.8–9] sed cum sint innumerabilia quae de fine saeculi et conclusione temporum dicta sunt, ea ipsa quae dicuntur, nuda ponenda sunt, quoniam ut testimoniis utamur inmensum est si quis illa desiderat aut nobis minus credit, adeat ad ipsum sacrarium caelestium litterarum, quarum fide instructior errasse philosophos sentiat, qui aut aeternum esse hunc mundum ant infinita esse annorum milia putauerunt ei quo fuerit instructus. nondum enim sex milia conpleta sunt: quo numero consummato tunc demum malum omne tolletur, ut regnet sola iustitia. quod quatenus euenturum sit paucis explicabo. CHAPTER 66 [66.1–2] Haec autem a prophetis, sed et a uatibus futura dicuntur. cum coeperit mundo finis ultimus propinquare, malitia inualescet, omnia uitiorum et fraudum genera crebrescent, iustitia interibit., fides pax misericordia pudor ueritas non erit, uis et audacia praeualebit, nemo quidquam habebit nisi manu partum manuque defensum. si qui erunt boni, praedae ac ludibrio habebuntur. nemo pietatem parentibus exhibebit, nemo infantis aut senis miserebitur, auaritia et libido uniuersa corrumpet. erunt caedes et sanguinis effusiones, erunt bella non modo externa et finitima, uerum etiam intestina. ciuitates inter se belligerabunt, omnis sexus et omnis aetas arma tractabit. [66.3] non imperii dignitas conseruabitur, non militiae disciplina, sed more latrocinii depraedatio et uastitas fiet. regnum multiplicabitur et decem uiri occupabunt orbem et partientur et deuorabunt et existet alius longe potentior ac nequior, qui tribus deletis Asiam possidebit et ceteris in potestatem suam redactis et adscitis uexabit omnem terram. nouas leges statuet, ueteres abrogabit; rem publicam suam faciet, nomen imperii sedemque mutabit. tunc erit tempus infandum et execrabile, quo nemini libeat uiuere. [66.4–5] denique in eum statum res cadet, ut uiuos lamentatio, mortuos gratulatio sequatur. ciuitates et oppida interibunt modo ferro et igni, modo terrae motibus crebris, modo aquarum inundatione, modo pestilentia et fame. terra nihil feret aut frigoribus nimiis aut caloribus sterilis. aqua omnis partim mutabitur in cruorem, partim in amaritudinem uitiabitur, ut nihil sit nec ad cibos utile nec ad potum salubre. his malis accedent etiam prodigia de caelo, ne quid desit hominibus ad timorem. cometae crebro apparebunt, sol perpetuo pallore fuscabitur, luna sanguine inficietur nec amissae lucis damna reparabit, stellae omnes decident nec temporibus sua ratio constabit, hieme atque aestate confusis; [66.6–7] tunc et annus et mensis et dies breuiabitur: et hanc esse mundi senectutem ac defectionem Trismegistus elocutus est. quae cum euenerint, adesse tempus sciendum est quo deus ad commutandum saeculum reuertatur. inter haec autem mala exurget rex impius non modo generi hominum, sed etiam deo inimicus. hic reliquias illius prioris tyranni conteret cruciabit uexabit interemet. tunc erant lacrimae iuges et gemitus perpetes et ad deum cassae preces, nulla requies a formidine nec somnus ad quietem. dies cladem, nox metum semper augebit. sic orbis terrarum paene ad solitudinem, certe ad raritatem hominum redigetur. [66.8–9] tunc et impius iustos homines ac dicatos deo duobus et quadraginta mensibus persequetur et se coli iubebit ut deum: se enim dicet esse Christum, cuius erit aduersarius. ut credi ei possit, accipiet potestatem mirabilia faciendi, ut ignis descendat a caelo, ut sol resistat a cursu suo, ut imago quam posuerit loquatur. quibus prodigiis inliciet multos, ut adorent eum signumque eius in manu aut fronte suscipiant. et qui non adorauerit signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet. [66.10] sed ille uecors ira inplacabili furens adducet exercitum et obsidebit montem quo iusti confugerint. qui cum se uiderint circumsessos, implorabunt auxilium dei uoce magna et exaudiet eos et mittet illis liberatorem. CHAPTER 67 [67.1–2] Tunc caelum intempesta nocte patefiet et descendet Christus in uirtute magna et anteibit eum claritas ignea et uirtus inaestimabilis angelorum et extinguetur omnis illa multitudo impiorum et torrentes sanguinis current et ipse ductor effugiet atque exercitu saepe reparato quartum proelium faciet, quo captus cum ceteris omnibus tyrannis tradetur exustioni. sed et ipse daemonum princeps auctor et machinator malorum catenis alligatus custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat et uexata tot saeculis terra requiescat. [67.3–4] pace igitur parata conpressoque omni malo rex ille iustus et uictor iudicium magnum de uiuis et mortuis faciet super terram et uiuentibus quidem iustis tradet in seruitium gentes uniuersas, mortuos autem ad aeternam uitam suscitabit et in terra cum iis ipse regnabit et condet sanctam ciuitatem et erit hoc . regnum iustorum mille annis. per idem tempus et stellae candidiores erunt et claritas solis augebitur et luna non patietur deminutionem. tunc descendet a deo pluuia benedictionis matutina et uespertina et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit. [67.5–7] stillabunt mella de rupibus, lactis et uini fontes exuberabunt. bestiae deposita feritate mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, uitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre congregabitur, serpens uirus non habebit, nullum animal uiuet ex sanguine. omnibus enim deus copiosum atque innocentem uictum ministrabit. peractis uero mille annis ac resoluto daemonum principe rebellabunt gentes aduersus iustos et ueniet innumerabilis multitudo ad expugnandam sanctorum ciuitatem. tunc fiet ultimum iadicium dei aduersus gentes. concutiet enim a fundamentis suis terram et corruent ciuitatem, et pluet super impios ignem cum sulpure et grandine et ardebunt et se inuicem trucidabunt. iusti uero sub terra paulisper latebunt, donec perditio gentium fiat, et exibunt post diem tertium et uidebunt campos cadaueribus opertos. tunc fiet terrae motus et scindentur montes et subsident ualles in altitudinem profundam et congerentur in eam corpora mortuorum et uocabitur nomen eius Polyandrium. [67.8] post haec renonabit deus mundum et transformabit iustos in figuras angelorum, ut inmortalitatis ueste donati seruiant deo in sempiternum. et hoc erit regnum dei, quod finem non habebit. tunc etiam impii resurgent, non ad uitam, sed ad poenam. eos quoque secunda resurrectione facta deus excitabit, ut ad perpetua tormenta damnati et aeternis ignibus traditi merita pro sceleribus suis supplicia persoluant. CHAPTER 68 [68.1–3] Quare cum haec omnia uera et certa sint prophetarum omnium consona adnuntiatione praedicta, cum eadem Trismegistus, eadem Hystaspes, eadem Sibyllae cecinerint, dubitari non potest quin spes omnis uitae ac salutis in sola dei religione sit posita. itaque nisi homo susceperit quem deus ad liberationem misit atque missurus est, nisi summum deum per eum cognouerit, nisi mandata eius legemque seruauerit, in eas incidet poenas de quibus locuti sumus. proinde fragilia contemnenda sunt, ut solida consequamur, spernenda terrena, ut caelestibus honoremur, temporalia fugienda, ut ad aeterna ueniamus. [68.4–5] erudiat se quisque ad iustitiam, reformet ad continentiam, praeparet ad agonem, instruat ad uirtutem, ut si forte aduersarius indixerit bellum, nulla ui, nullo terrore, nullis cruciatibus a recto et bono depellatur. non se substernat insensibilibus figmentis, sed uerum et solum deum rectus agnoscat, abiciat uoluptates, quarum inlecebris anima sublimis deprimitur ad terram, teneat innocentiam, prosit quam plurimis, incorruptibiles sibi thensauros bonis operibus adquirat, ut possit deo iudice pro uirtutis suae meritis uel coronam fidei uel praemium inmortalitatis adipisci. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/lactantius-epitome-divinarum-institutionum-latin/