DE VITA SANCTI MARTINI (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Paulinus of Périgueux · fl. AD 470 Source: Open Greek and Latin project, stoa0224b.stoa001.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. DE VITA SANCTI MARTINI I. DE UITA SANCTI MARTINI EPISCOPI LIBRI VI. PROLOGUS [pr] DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO, SPECIALI APUD DEUM PATRONO ET CUM OMNI CULTU ET ADMIRATIONE UENERABILI UEREQVE APOSTOLICO IN OMNI RELIGIONE DOCTORI PERPETUO EPISCOPO PAULINUS. Studio caritatis et dilectionis affectu obliuisci nos pudoris iubetis, cum modestiam et uerecundiam suadeatis, ne grauetur praeuaricatione iudicium. falli uos non intellegitis fauorabilius sentiendo quam uerius: bonum creditis quod bonum uultis et in consortium uestrae deuotionis adsciscitis etiam quos de desipientibus legeritis. de sancti atque apostolici doctoris et domini meritis atque uirtutibus tam splendidam ad nos misistis historiam, ut rectissime, si ita iussisset uestra benedictio, ad totius orbis notitiam perueniret. uerum his me inhaerere uestigiis et posse aliquid adicere quasi expolitius censuistis, cum multo maius sit conperta promere quam prolata transcribere. adquie- scamus tamen oboedientiam subdere, non conscientiam incautius aestimare, quia puto discerni non debere quid iubeat, cui in omnibus obsequendi uota se subdant. domine sancte ac beatissime uereque perpetue religionis et gratiae patrone, uenerabilis doctrinae speculum, perfectionis exemplum: sectare quem diligis, imitare quem sequeris, honore successor, humilitate uenerator. utamur uestri definitione mandati. usurpate quod uestrum est, qui me, ut scitis, obnoxium hac electione perfecistis. cum in manus uestras charta peruenerit, fouete quod sumitis, excusate inperitiam, exorate clementiam: ignoscat usurpationi, opituletur peccanti, succurrat errori. indignum fuit ut gesta tam grandia auderemus attingere, sed adrogantius fuerat mandata contemnere. ferat murmura per patientiam suscepta per gratiam, non irascatur audaciae per gaudia fortiori. deus noster, quae per ipsum dignatur operari, uult quolibet nuntiante cognosci. uos patrocinio fouete susceptum, quem per illos thesauros caritatis adsumpsistis incognitum. LIBER PRIMUS [1] Sparserat in toto lumen uenerabile mundo Christus, euangelici reserans mysteria regni. sed quia non omnes uirtutum operatio gentes mouerat, et fragili dubitabant credere sensu quidquid ab externis uulgasset nuntius oris (nam uerbis conperta mouent, praesentia rebus: suadentur non uisa quidem, sed uisa probantur), ille ergo, in totum cui par miseratio mundum, seuit et in nostris miracula plurima terris, donans extremis Martini insignia Gallis. quem procul in nostram misit fecunda salutem Pannonia, haut humili generatum stirpe tribuni. nam genitor clarus meritorum laude: sed iste nobilior patribus tam claris, qui patre Christo spreuit sacrilegos bene degener in patre ritus. Uix etenim decimo, senior iam moribus, anno transiit ad sacram. constanti pectore legem signauitque crucis sanctam munimine frontem. non illi in tenero mens lubrica pectore: tota praeceptum seruare dei uel nosse uoluntas, conuentus uitare hominum, secreta beati scire heremi spretoque deum cognoscere mundo, linquere terrenas sublimi pectore curas. Haec uix bis senis cum moliretur in annis, praeclusa est tanti sublimis gloria facti, sed meritum numerante deo, qui uelle probauit. praecipit Augustus dilectu ad bella parando accingi cunctam ueterano e germine prolem. quid non liuor agat? prodit pater armaque nato ingerit. heu tanti pietas oblita pericli! quin potius, si quem recipit mens saxea sensum, cresce tuis titulis: mage laus est nam tua uinci. cerne pio tantum quae gesserit omnia uoto: si bona sunt, imitare libens: sin ardua, gaude. uincitur Christi miles pro milite saecli, sed mens non trahitur nec cor cum carne ligatur. uana tyrocinii sunt nomina: militat olim, qui captus proprii per proelia plurima regis uicit auaritiam debellauitque superbam luxuriem: prostrata iacet iam uiribus huius ambitio, et firmam fugit furor iraque mentem excedensque omnes funesta superbia culpas. unum progressus socium sibi uix sinit ire non opere adstrictum, sed solum nomine seruum. o felix, cui tale iugum tam grata parauit condicio, ut de sorte tua contendere tecum nobilium possint certantia uota uirorum, si liceat seruire tamen. sed tu quoque duram cogeris ad legem nascendi lege solutus: nam tibi subiecti seruit deuotio sancti. idem habitus, parcae conmunis copia mensae, hic prior obsequiis, ne saltim noscere possit praelatum domino quaeuis sollertia seruum. Hic iam cum paribus quae gratia, quamque modeste ipsos subdiderat dilectio uera priores: tum sumendorum districtio quanta ciborum, ne distenta citum uitiarent uiscera sensum - nec premeret uigilem membrorum sarcina mentem, ut diuisa inopi praeberet copia partem quaeque unum obrueret, melius refoueret utrumque. nam sic supplicibus diuiserat omnia egenis, ut sola exesis superessent tegmina membris: cum subito horrentis glaciali frigore brumae nudus in occursum properat, uix uerba frementi dimidians praefracta sono: sed causa loquellam ■ expedit et linguae partes proclamat erumna. praetereunt cuncti, fastiditamque querellam despexit misero locupletum insania risu. substitit incertus confuso pectore sanctus quid faceret: nam uotum aderat, substantia derat. si tegeret, nudandus erat. nec sic quoque clarum suspendit saltim cunctantis uel mora factum. sola superfuerat corpus tectura beatum, ut semper, duplicata clamis, quae frigus et imbrem uentorum et rabiem geminato arceret amictu. nam sic truncatam conpensat pendula partem, si, quod defuerit capiti, creuisse calori sentiat adiecto tepefactum uellere corpus. uerum haec districti felix sententia uoti amouet et tamquam cordis dispendia damnat, quod sic maluerit trepidae cautella fidei adiectam membris duplicato tegmine partem concessisse uni quam diuisisse duobus. nec mora tardat opus, sed transit dextera uotum: expediit factum, quidquid mens uidit agendum. stringitur inuictus sine crimine uulneris ensis et mediam resecat miseratio prodiga partem, peiorem sibi credo legens. tum membra trementis obtegit, et tradens aliquem de ueste teporem iam leuiore habitu recipit de frigore partem. o felix, uirtute tua miracula uincens omnia et excedens domini praecepta iubentis. ille etenim modico contentos nos iubet esse nec seruare duas uestes: tu diuidis unam. 95 aspiciunt omnes. alii deformia rident tegmina nec cernunt mage uerum in corde decorem. ast alii secum conpuncto corde queruntur iustitiam potuisse inopis decernere egenti, diuite quod censu substantia larga negasset. nec mora quin tanto reddatur palma triumpho. nam uix defessos stratis reiecerat artus admittens tenuem, uigili sed corde, soporem (nec sopor illud erat, quia mens adtenta uigebat): cum subito ante oculos larga mercede benignus adstitit inque suo uestitus paupere Christus aptauit propriis felicia tegmina membris. o uere pretiosa clamis! quid tale uel ostro uel ducto in filum pensis rutilantibus auro insignes meruere habitus? quid serica tactu leuia uel docte expressis uiuentia signis? ille hominum terraeque deus pontique polique, omnia qui tribuit, sine quo nihil, ipsaque cuius quae dedimus uel qui dedimus, donumque datorque, hac ope\' ditatur, numeret si lucra salutis. nec tamen hinc saltim stabilem iactantia mentem concutit, aut uanum persensit corde tumorem. o uirtus uicina deo, nil ducere laudi, cum laudanda geras, nec nostro adscribere facto, quae facimus, cunctoque deum laudarier actu. iam certe securus erat de iudice tanto, sed non erigitur uel per consortia Christi: augent uisa fidem, sancto renouata lauacro membra nitent sumuntque parem cum corde decorem, atque nonum pariunt fontis mysteria corpus. et tamen hoc senio morum carnisque refulgens quattuor a lustris geminos minus egerat annos, credo equidem, quod tota prius praecordia sanctus spiritus inrigui ditarit flumine doni: ut quondam sanctus felicia munera Petrus praemissa a domino iam tali in milite uidit. quisnam, quaeso, bonus sic consummare ualebit, ut coepit teneris felix Martinus in annis? et tamen ista gerens se nec coepisse putabat, quod uixdum geminis paulum tardauerat annis, iam meritis monachus, sed solo nomine miles, rumpere calcati iam uana uocabula mundi, spondentis spectans consortia sancta tribuni, ut paruam iustamque moram mox iudice Christo pensaret geminata salus per uota duorum. Interea effractis inrupto limite claustris Gallica rura ferus populari coeperat hostis. obuius ire parat princeps cunctosque maniplos imperio, hortatu, prece, largitione uocatos in bellum cogit. nam quos formido retentat, munera sollicitant et uincunt dona timorem. sed mens plena deo metuit nihil, omnia temnit, terrorem inridet, terrena et munera calcat. ergo ubi praegressi donum sumpsere priores, - ordine transcurso sanctus de more citatur. respuit instantis praesentia munera regis, talibus et dictis it contra dicta tyranni. \'trade alii, princeps, terrena haec munera nummos: me maiora manent maioris praemia regis. haec merces belli est: sumant pugnare uolentes.\' his igitur dictis saeuas flammatur in iras princeps, ignauum causatus tempore belli inmemorem laudis causas finxisse timoris. ille autem: \'nulla instantis formido pericli est nec metuunt facilem constantia pectora mortem. denique, quod uerba expediunt, et facta probabunt. primus ego abiectis praecedens agmina telis, non arma arripiens hominis, sed signa salutis, tegmine nec fidens clipei, sed nomine Christi, atque crucem fronti auxilium pro casside ponens, intrepido cunctis occurram corde periclis.\' adnuit, utque fidem dicti documenta probarent, adseruare pium custodia dira iubetur. et iam prima nouo spargebat lampade terras orta dies: uenit ad regem legatio supplex subdita submittens dicioni colla iubentis. quidnam hic, quaeso, uiris, quid gestum cernimus armis? quid ferrata acies ualuit, quid terror et ensis? quis pilis cecidit cuneus, quae turma sagittis? unus homo et sola aeterni fiducia regis innumeras uicit sine caedis uulnere gentes. hic, Martine, tuus Christo pugnante triumphus, ne saltim sanctum uiolares sanguine uultum neue piam adficerent morientum funera mentem. Ergo alacer merito successuque acrior ipso hostibus obpressis festinat uincere mundum. doctorem fidei per tot documenta probatum expetit Hilarium. ne quod iactantia uulnus inferat aut proprii extollat sententia cordis, discipulum iam doctor agit maiorque probatur, dum cupit esse minor: nam laudem temnere laus est. sic et praecipuae iam dignus honore cathedrae abnuit ut saltim diaconi clarescat honore, uixque locum, sancto quem dudum excesserat actu, inferiora sibi deposcens moenia, sumpsit, exorcista gradu, sed iam uirtute sacerdos. Exim ne pietas saltim terrena notaret, quem tam praecipue pietas diuina regebat, auctores generis festino uisere uoto optat et auersas melius conuertere mentes. namque patrem ac matrem praeceps ac deuius error sacrilegos ritus et saxa uel aera colentes praeualida nimium uiuentes morte premebat. ergo iter adgresso pietas comes ibat et omnes a domino missus praestrauerat angelus oras, mollis ut ascensus demerso colle pateret nec traherent pronos praerupta et concaua lapsus. ac dum nubiferas propere transcenderet Alpes, saeuorum insidiis exceptus forte latronum instantes gladios manibus post terga reuinctis - risit et inmoto tempsit discrimina uultu. quin etiam, ut tanti recolam miracula facti, custodem fertur monitis seruasse salutis, uerior hic custos animi, quam corporis ille. alter enim nec membra suae dicionis habebat, alter et auersae uinxit penetralia, mentis. sed tamen ambo uiam scite docuere sequendam: aggeris hic monstrauit iter didicitque salutis. Ergo iter inceptum peragit patriaeque propinquat, Hesperia ingressus transcursis Alpibus arua. • hic rursum iugis sanctis conatibus hostis humanam speciem mentito corpore fingens obuius aduerso sese obtulit, ausus ab ipso quaerere quo tendat quidue haec properatio poscat. ille sub haec: \'mihi sola uia et dux Christus: in illo effectus noti est, a quo donata uoluntas.\' ast ille infrendens cunctis conatibus iuit obuius offensus tanto molimine daemon. cui sanctus: \'dominus defendit, non nocet hostis: adiutore deo uirtus aduersa timeri < nulla potest. metuens dominum contemno periclum. ne timeam, timor ille facit.\' quae talia postquam effatus, pulsa ex oculis euanuit umbra. ast ille ut domino duce contigit ora parentum, cumque patrem durata usu suadente teneret perditio, ingestae renuentem uerba salutis, tum saltim matrem Christo donante recepit. o tanto partu felix enixaque natum, per quem nata deo est, unoque et mater et infans facta puerperio! genetrix generanda beato ante utero peperit, per quem nunc orta lauacro est. attamen exemplo plures cessere salubri, mirantes recte tantorum insignia morum. Ac tum forte malus funesti dogmatis error sparserat in populos incauto corde sequaces uirus, ab insano quod fuderat Arrius ore. praecipue tamen infectum lues ista tenebat Illyricum, toto penitus grassata ueneno. hic stabili uirtute potens dum tendere contra audet et opposito fluctus dum pectore frangit, saepe sacerdotes, populum dum saepe cohercet, cunctorum insidiis oppressus, uerbera passus, pulsus ad extremum terrena habitacula liquit: attamen ore fidem tenuit uel corde salutem. Ergo ut cedendum ratus est, ne forte morantem obrueret sanctum subuersi insania mundi, Gallica rura. petit rursum et uestigia retro obseruata legit non inmemor ille fidei. sed cum funestus toto saeuiret in orbe error et extremos premerent haec crimina Gallos, cumque ipsum murum fidei ualidamque columnam Hilarium insani trusisset factio mundi, paulum constructa statuit requiescere cella hic, ubi gaudentem nemoris uel palmitis umbris Italiam pingit pulcherrima Mediolanus. Hinc quoque pulsus abit, terras et moenia linquens et pelagus fluctusque petens, quia fidior unda hospitio, magis et populi uulgique procella quam ponti metuenda fuit. comitatur euntem presbyter eiusdem meriti similisque pericli. insula in hospitium legitur procul hospite ab omni. herba cibo satis est. cuius radicibus usi tam sterili uictu duplicant ieiunia sancti. dumque indiscrete tenuem rimantur in escam quidquid inexpertae praebebant uiscera terrae. ellebori gramen subito sensere ueneno mortiferum totis uirus diffundere membris. pergitur ad dominum tota uirtute precandi, sed praegressa preces pietas. nil artibus actum, sed praesens medicina fuit spes sola salutis. cernamus, toto qui uitam quaerere censu effusa in medicos pretii mercede solemus, ut crescant nostris uiuendi tempora nummis, quidnam hic electis egerunt pocula sucis lectaque in antiquis quondam medicamina libris. hic certe celerem sine sumptu aut arte salutem cor meruit uerbumque dedit: miremur ouantes. uox silet et causa adstruitur clamore tacentum. sentitur medicus nec cernitur: omnia clausis membra poris totam admittunt ad uiscera curam. Interea iniusto tandem remeare refertur sanctus ab exilio per regis iussa sacerdos, cum quo praeclarae fuerant consortia uitae, dum Pictauorum doctor floreret in oris indomitis tradens populis praecepta salutis. et quamquam propere sanctum rapuisset ouantem uelox affectu pietas, tamen ille morarum inpatiens celsae iam liquerat ardua Romae moenia, Pictonicas citius reuehendus ad oras. Ergo legens praegressa pio uestigia cursu promeruit uotum cordis finemque laboris. construit hic cellam fessis solacia membris: nam mens plena deo caelesti in sede manebat. Hic modo si ueterum recolamus carmina uatum, cum subito adtonitos quaterent miracula sensus, clamaret miserum uecors insania Foebum nec sineret falsas saltim requiescere Musas, Delfica mentito quaterentur Apolline templa cunctaque surdarum raperetur turba sororum, excita uel totum conplerent monstra furorem: nos, quibus a Christo sensus uel uerba petuntur, christicola inspires paulum Martine, precamur. tu, qui defunctis potuisti reddere uitam auxilio domini fultus, mihi redde salutem: primus ego indultae faciam miracula uitae, primus faetentis disrumpam claustra sepulchri. iusta precor toto defunctus corde patronum, ut tantae laudis titulos mens uiua loquatur. ergo, licet fandi uires sublimia uincant gesta nec orandi modulus se laudibus aequet, adgrediar. tu, quisque legens tam uilia temnis carmina, dum uerba inrides, mirabere facta. Quidam tam clarae cernens miracula uitae elegit tanto semet sociare magistro, mystica quem nondum fontis renouauerat unda. 320 huic febris totas penitus depasta medullas extorsit tenuem consumpto corpore uitam. ac tum forte absens doctor: sed sedula fratrum religio exanimum plangebat maesta cadauer, maerens supplicio fratris, non funere carnis. adueniens sanctus fletu rigat ubere uultum, defuncti tristem casum miseratus, et omnem inpleuit clamore locum. mox teste remoto inrupit maestam tam tristi funere cellam. tum super exanimum sese proiecit amicum, cunctis frigentes membris conplectitur artus adspirans tenuem super ora rigentia flatum. attamen ad dominum penitus spes tota refertur: adsueta oratur pietas, miseratio nota poscitur et meritum fidei credendo meretur. uidit adesse deum puri fiducia cordis, effectumque piis senserunt uiscera flabris. nec mora uix geminis uotum suspenditur horis: paulatim incussis motantur lintea membris arentesque artus uenarum umore rigantur afflatuque animae pectus glaciale tepescit, obducti infuso reserantur lumine uisus, \'felices, quibus indulti sub luminis ortu contigit in primo Martinum cernere mundo. erigitur totum subito molimine corpus 345 et cutis exesis dudum iam lurida membris purpureum recipit suco meliore ruborem. uox facilis, gressus stabilis, manus apta, uigens cor: totus homo ex uariis conflato corpore causis unam suscepit diuerso in munere uitam. eliciunt magnam mox gaudia maxima uocem: laudes lingua sonat gratantis nuntia mentis, affectum cordis clamor pronuntiat oris. inrupit mox turba fores cellamque repleuit, et sancti cecinit concors symphonia laudes. ille autem ut penitus uitam post fata nouaret, confestim aeterna nituit renouatus ab unda et multos felix senium protraxit in annos, tam clari testis non paruo tempore facti. saepe etenim multis idem narrare solebat iudicis aeterni semet tremuisse tribunal uilibus addictum turbis mersumque tenebris, angelicis donec prolata oratio uerbis offerret uotum domino uitamque referret. hie primus nostris Martinum prodidit oris, hoc aditu ad reliquas peruenit gloria laudes. Nec multum sane post haec miracula tempus fluxerat: adcelerat clarum noua gloria factum. nam dum contiguum Lupicini praeterit agrum, non humilis paruique hominis, sed paene per orbem insignis uirtute uiri, quo clarior inde gloria per tantum testem firmata pateret indoctam inliciens tot per miracula plebem, audito clamore procul miserabile flentum substitit: inquirit causam discitque uicissim, exciuitque pium miseratio iusta dolorem. unus enim laqueo fauces stringente minister ruperat extortae demens confinia uitae. accurrit propere conplexus triste cadauer, elisos oculos et siccas sanguine fauces, lumina torua nimis uultumque in morte minacem. ad dominum rursus fletus, suspiria rursum et gemitus, clamor cordis, uox magna tacentis: una fides meriti nec dispar gratia doni. excipitur gratante choro, stipante caterua: ostentant cunctis domini miracula Christi atque hostis spolium credentis gaudia plebis. LIBER SECUNDUS [2] Panditur ecce nonum pelagus flatusque benigni rimosam in medios fluctus traxere carinam, ac dum placati rapiunt me gaudia ponti, inrupit uastum temeraria cumba profundum uix uel uicinis bene radens litora terris. nunc quid ago et dubiam trepidus quo dirigo proram? flamina sollicitant cursum, formido regressum. pergamus, quia terra procul, quo traxerit unda: tantum ut placatam Martini spiritus auram diffundat flatumque leuem sic praestet eunti, ut putre sustineat felicia flamina uelum. hactenus, ut mores monachi uel gesta referrem, ripa fuit: nunc pontus erit doctrina cathedrae. clara sacerdotis magni nunc gesta retexam. Gallorum quondam ualde florebat in oris urbs Turonum distenta agris populisque referta. sed pollere magis cupiens antistite tali ardebat totis Martinum adsciscere uotis. sed penitus sancto depellens corde tumorem mens humilis crebris precibus inmota mauebat, donec conpositis uerbis lacrimisque coactis uicerunt nimium mendacia iusta rigorem. nam quidam tantae pietatis couscius orat, coniugis infirmae tristem miseratus erumnam dignetur sancto poscentem uisere uoto: se fore uel causam propere ueniendo salutis, uel mortis, si dura preces sententia tardet. iunguntur fictis simul et suspiria uerbis et singultantes praeciso murmure uoces. oscula dat genibus, uestigia conligat ulnis excedens uerum per tot figmenta dolorem. quid mirum simplex animus, mens sancta uocantem si sequitur cogente 1 deo: namque ipse dolosum proderet ingenium mage, ni facienda probaret. excipit egressum populorum turba, benignam uim faciens, stipatque uiam numerosa precantum seditio, motus placidi, sine felle tumultus, disponitque etiam uigiles custodia pernox excubias seruatque suum seruanda magistrum. exultant paribus concordia gaudia uotis. itur in occursum, portis ruit obuia totis ambitio et certans populi fauor: una uoluntas omnibus et nulla in studiis diuortia mentis. quosdam liuor edax nigrantis felle ueneni. inficit, et stimulis miserorum corda perurens carnea ad aduersam retrahit sententia partem. quosdam etiam perhibent, nefas est quod credere, docta mente sacerdotes similem traxisse furorem ridentes gaudenda sibi, quod nulla uerendam gratia compsisset faciem, quod crine reciso praeferret totum domini frons Iibera signum, lumina nec premeret tremularum nube comarum, sordida quod uestis cordis testata nitorem proderet orantis studium, quia saepe uolutis ad terram membris prostrato corpore pressus haeserat horridulus sordenti in uellere puluis. recte igitur cessit populo tam praua uoluntas, sanior et proceres uicit sententia uulgi. nam uere nulli licuit nescire uocantis iudicium Christi per tot documenta probatum. nam reliquis, quos saeua sibi sociarat inique factio diuersum cupiens, uiolentior unus antistes Defensor erat: quo nomine falsi defendenda sui molimina forte putabant consilii, renuente deo, qui iusta probabat. nam solitum sancto coetu celebrabat honorem plebs pia, conuentu celebri mysteria uisens, dum mage condensae stipant altaria turbae ac sua fautores pendent in uota frequentes, nec praetenta potest transire obstacula lector. sed diaconus, qui forte aderat, uix codice rapto quem primum propere reserati pagina psalmi obtulerat, subito festinus tempore uersum arripit, haec prisci decantans uerba prophetae: \'ex ore infantum paruoque ex murmure laudem lactantum teneras fecisti euoluere linguas exosos propter, peruersum ut destruat ista prolata a paruis laudatio defensorem.\' tollitur in caelum clamor praesensque probatur iudicium clamante deo: sententia Christi obruit aduersam uerborum fulmine partem. namque idem uersus laudantum uota probauit atque obsistentum liuentia corda repressit. nec minor inde labor monachi, quia gloria creuit iure sacerdotis. factis facienda docentur: exempli mage suadet opus quam gratia uerbi. sic illi adtrito uilissima uestis amictu, sic humilis sancti pretiosa modestia cordis, sic manet adsiduae felix sententia uitae. Primum igitur coniuncta sacris altaribus illi cella fuit. mox, ut populos uitare frequentes posset ab adsiduis secreta oratio turbis, milibus egressus discessit ab urbe duobus. nec nocuit cellae uicinia tanta remotae: secretum hospitium monacho, uia parua magistro, doctori uicina domus, longinqua uacanti. hinc naturalis praecisi margine saxi ambierat modico rupis curuata recessu, hinc Liger inflexis paruo sinuamine ripis sepserat inclusam praetento gurgite terram, unus et angustus patuit rupem inter et amnem ingressus, paulum artato qua limite distans fluminis adlapsus tangit confinia montis. hic strue lignorum paruam contexere cellam maluit, agnoscens sancti mysteria ligni, succedens humili tecto celsissimus hospes, ut collectorum sic docta modestia fratrum disceret exiguo pompam contemnere sumptu, praegressum exemplis certatim imitata magistrum. ast aliis nec ligna placent, sed monte cauato . praebet defossos rupis uicina recessus. octoginta illuc iusta admiratio fratres traxerat ad tantae speculum uirtutis, ut inde sumeret inspectos felix imitatio mores. nil cuiquam speciale fuit, communia cunctis omnia: de medio sumpsit dilectio censu. nulli uendendi quicquam concessa facultas, ne degustati famis inproba cresceret auri. exercere artem prohibet. conceditur unum scribendi studium, quod mentem oculosque manusque occupet atque uno teneat simul omnia puncto, aspectum uisu, cor sensibus, ordine dextram. attamen his rebus minor aetas sola tenetur. nam iam maturae satis est oratio menti, ut, cuius sensum senior sententia firmat, munditiis cordis studeat uigiletque remotum interius purgare oculum, ne nube latentis peccati obductus priuetur lumine Christi. nulli progressus facilis: sua quemque tenebat cellula. tum solum sociandi causa dabatur agminis, adscisset cunctos cum sueta precandi hora et corde deo referens symphonia laudem: uel cum soluentes fessis ieiunia membris communes certo repetebant tempore mensas, ut finem exacti, domita iam carne, diei\' et succedentem uigilanda in nocte laborem diuiderent modicae parcissima tempora cenae. infirmis tantum laxato iure licebat degustare merum, quo tabem corporis aegri sustentaret odor respersi in pocula uini. multis uestis erat saetis contexta cameli, quae leuibus stimulis uigiles contingeret artus, excludens tenuem conpuncta carne soporem, mollia ne fluxum nutrirent uellera corpus lasciua et tenui uestis fluitaret amictu, qualia praeteritae consuerat copia uitae. nam multos illuc prisco de sauguine claros traxerat ad talem prudens sententia uitam. quo mage mirandum est post serica fulchra torosque hanc uestem et talem ingressis placuisse rigorem. denique mirati tantorum insignia morum confines populi uicinaque moenia sanctos hinc sibi rectores studio certante petebant, ut doctrina dei tali de fonte fluentes spargeret inriguos sitientum in uiscera riuos. Sed iam tempus adest tanta de mole potentum uirtutum exiguam saltim contingere partem. et quamquam recti titulos uirtutis adornent discipuli et facti sit praemonstrare gerendum, attamen e propriis tangam paucissima gestis, ostendens breuibus praeconia maxima signis. forte fuit iuxta tumulus, quem saepe colentum uana superstitio falso decepta sacrarat martyrio, celebrem dependens semper honorem. quin et praegressi uenerandum altare dicarant ante sacerdotes, magis ut fundata maneret religio, adiecto cultu firmata sacrorum. sed postquam inpositas Martinus sumpsit habenas commissae et plebis moderamina sancta recepit, protinus inquirit nomen titulosque colendi martyris, et quonam tam clarae stemmata palmae tempore uel quali sub iudice promeruisset. uerum ubi nulla patet quae possit prodere uerum historia atque omnis renuit hoc scire uetustas, detrectat dubiis tam grandia credere uerbis nec satis est fidei mendacis fabula uulgi. ergo placet dubiis sine testis pondere rebus a domino consulta peti, cui subdita semper tempora transcursis adstant praesentia saeclis. ad tumulum properat paucis comitatus, ut illis adtestata fidem faciant miracula multis. ergo ut contigui molis contacta sepulchri est, propter frigentes resoluta carne fauillas ad caelum rediere preces: uestigia carnis iunguntur tumulo, sed mens et sidera transit. tum dominum tota fidei uirtute precatus, proderet ut meritum ignaris nomenque sepulti: cum subito ad laeuam sordentem respicit umbram, nigrantem maesto speciem quae proderet ore et punitorum tristissima fata reorum praeferret, trepido confusa et conscia uultu. uox quoque flebilibus maerentis reddita uerbis talibus expressit suspiria crebra querellis: \'desinat antiquus plangendis manibus error addere supplicium, titulum reddendo alienum, ne, cui poenarum satis est de crimine solo, hoc onus adiecto duplicato crescat honore. atque utinam sancti, quibus hoc pro iure refertur obsequium, nostras tenui respergere gutta dignentur iuges miserorum incendia flammas. illi perpetua gaudentes luce fruuntur, nos chaos aeterna horrendum caligine sepsit. longe est a meritis lucis confusio noctis.\' haec uox multorum late peruenit ad aures, sed species soli Martino est prodita, cuius mens leuior fragilis transibat pondera carnis, corpoream molem transmittens lumine cordis. protinus amoto altari depellitur omnis uana superstitio ritus mentita sacrorum. translata ad ueros migrant mysteria cultus. quid simile his titulis tandem conferre ualebit ars magicis infecta dolis uel tincta uenenis, carmina conpositis texens mendacia uerbis extaque perspectis rimans faetentia uenis, ut per tartareae quaesita silentia noctis mugiat insanus fallaci murmure daemon, adsumens fictum tenui sub imagine uultum? hic certe simplex animus et sola precantis religio infernae dissoluit uincula legis, et quamvis artus premerentur mole sepulchri, attamen ad praesens tempus confessio uixit. nec uero hic finis titulis, nec tempore saltim intercisa breui uirtutum stemmata cessant. nam semper sancto comes indiscreta cohaeret gratia nec certo cohibetur fine locorum. progressum sequitur, manet indiuulsa manenti, si sit causa uiae, gaudens comitatur euntem. Nam dum distenti propere legit auia ruris, qua diffusa patet latis fera Gallia campis, dum sequitur miserum gentilis turba cadauer \'et tremefacta leui motantur lintea uento, porrecto in longum per plana patentia uisu funeris obsequium cultum putat esse nefandi daemonis, et ritus miserorum ferre sacrorum submissa idolicis bacchantum colla figuris. protinus adtollit sanctum et uenerabile signum, et crucis obiectu propere uenientibus obstat, gressus instabiles uexilli pondere sistit. tum uero inposito miseros torpore teneri cernere erat neruisque artus riguisse ligatis, frustrata innexis conamina plurima membris, tardata inmoto uestigia sidere gressu, concludi septas mandato limite turbas, nec transcendendi praetenta obstacula muri partibus e cunctis inmensum opponere claustrum, donec paulatim uisu propiore pateret exequiis delatus honor. tum rursus eodem uexillo atque ipso libertas reddita signo. sic crucis imperio simul et uirtute fidei ius habuit uincire uagos, dissoluere uinctos. Haec raptim contacta legens, quia copia suadet uirtutum breuibus laudanda attingere signis, ne festinantes tanta ad miracula mentes tardet prolixis uilissima pagina uerbis, excipior rursus maiorum pondere rerum. sacrilegum quondam deiecto culmine templum strauerat ad terram, perfractis idola tignis conminuens totisque premens simulacra ruinis. huic pinus uicina loco distenta uirentes pandebat ramos, annosa et bracchia late nexuerant uiridem frondenti in uertice siluam, arcebatque omnem foliorum crate calorem arboris unius densum nemus: umbra perennis iugem temperiem mentito uere tegebat. hanc etiam pinum templi sociare ruinis adgreditur, parili cupiens conuoluere busto, quidquid in errorem miserorum corda trahebat. tum uero accensi uecors insania uulgi certat dilecto raptim succurrere ligno et prohibere pium toto molimine uotum. nil ratio insanis, nil prosunt sancta profanis uerba animis, non uox surdis, non lumina caecis. clamatur non quire homini conferre salutem, quae sibi non ualeant, lignis non posse iuuari lignorum dominos: seruire haec nutibus eius, qui seruire uelit, subiectis subditus, idem de siluis urenda legens, ueneranda relinquens. haec contra exclamant longe diuersa uolentes, idolico et multum perfusi corda ueneno: \'desine prolixis renuentes cogere uerbis. si rebus suadenda probas, haec iure placebit condicio adlatura fidem: nos protinus ipsi adgredimur nostram propere succidere pinum. tu si uera adhibes fidei documenta, cadentem excipe et optatae gaudens occurre ruinae, nil graue confisus domino.\' tam dura probatur causa nec iniusto renuit iustissimus ori, confidens uirtute dei, cui prona facultas quamquam praesentem uerbo prohibere ruinam. nec mora et adstrictis nectuntur uincula membris atque elidendus iam parte locatur in illa, qua pronus toto pendebat stipite truncus, iamque inclinatis nutanti pondere ramis subiecta haut dubiae terrebat mole ruinae. insistunt totis certantia gaudia uotis. ictibus adsiduis crebrisque bipennibus instant. spes uicina animos fessis uiresque ministrat. uindicta affectum excludit, fugat ira dolorem. exanimes pallent monachi maiusque periclum est confusae nimium tanto terrore fidei, uulneribus donec paulatim euicta fragorem prona dedit totoque in sanctum concita saltu praecessit celeres properantia uota furores, iam prope contiguo perfractis turbine membris. ille, metum prohibente fide, formidine pulsa uicinam opperiens constanti corde ruinam, ne cito conuersam cernens perfidia pinum ad casum reuocaret opus meritumque negaret, dum putat euentum: sed iam propiore periclo erigit armatam signi munimine dextram opponitque crucem. qua protinus impetus omnis frangitur et celeri propere reuocata rotatu diuersam in partem pernici turbine pinus fertur in auctores sceleris. iam propter ouantes in se conuersam trepidi timuere ruinam: qui tutum semet tanta ad spectacula caute credebant legisse locum, uix mente recepta perfractis cernunt confossa sedilia ramis. tollitur in caelum clamor partesque resultant attonitae et uoces coetu referuntur ab omni: gaudia testantur monachi, miracula uicti. Christum lingua sonat, Christum simul ore benigno ignari gnarique canunt: pars ista fauorem agnoscit, petit illa fidem. sic consona raptim inter discordes Christo sociante uoluntas cum fidei donum meruit, tum credere suasit. nam certe nullus penitus fuit agmine in illo, qui non rettulerit speratae dona salutis adiectus gregibus domini munimine signi, et loca, quae taetris faetebant obsita fanis, obtexit ueris mox mater eclesia templis. sic uincis, Martine, tuos sic obruis hostes, sic grauis oppressos sententia proterit: illos inmites fecit clemens uictoria fratres. Ergo acuit mentem euentus studiumque rebelles uincendi adsidue felix uictoria nutrit. nam uix conlapsis fumabant idola flammis, uicino et tenues uolitabant igne fauillae, cum renouat similis repetita incendia templi exultans crebris iustissima dextera flammis. sed dum flagrantes longe lateque uapores turbo serit, crebrisque ferox exaestuat undis eructans rapidam flammarum insania nubem, augens collectum uicina strage furorem, haut procul amotum toto petit agmine tectum, uicina adlambens funestis culmina flammis. quod postquam sanctus trepidans instare periclum uidit et adflatis iam mixta incendia tignis sepsisse inplicitum flammarum gurgite tectum, pernici properans conscendit culmina saltu, qua globus igne domum nimio densissimus urguet, artusque oppositos flammis uenientibus offert. tum uero aduerso sinuata incendia flatu ad uentum redeunt, et quamquam urguente procella praecepti uis maior agit cogitque reuersis ignibus insanum confestim cedere uentum. sic paret meritis natura obpressa iubentis. non flammae urguentur flabris, sed flamina flammis, atque ignis praecepta sequens sic gessit utrumque, adripiens decreta sibi, defensa relinquens. Sic debellato per iusta incendia templo itur in excidium alterius, quod forte Leprosus quondam opulens uicus peruersa mente colebat. sed postquam crebri demens insania uulgi temptatum reuocauit opus totumque furorem opposuit coeptis uiolenti turbo tumultus, avia solorum repetit secreta locorum, atque ibidem sanctis precibus uiolentius instat trinas continuans orandi intentio luces et totidem iungens uigilatis noctibus horas. quin et contexto saetis coopertus amictu exesa adsiduo conpunxit acumine membra, ut tereret tenuem uestis nimis aspera pellem et cutis extantes stimulos adtacta paueret, saxea conlidens, mage duris ossibus arua, producens tardos sera in ieiunia soles, perfundens totum lacrimarum flumine uultum, ut domini iugis semper clementia Christi insontis famuli nimium miserata laborem traderet effectum uoto et temptata patraret, aduersae penitus remouens molimina partis. interea armatos propter consistere cernit angelico fulgore uiros, nec tarda patescit agnitio: adsueti prompta est fiducia uultus, insuper et uerbis ueniendi causa docetur, ne trepidet, ne uim timeat neue arma pauescat, praesentem agnoscens per talia signa fauorem: quaelibet opposito consurgat turba tumultu, auxilium satis esse dei, qui protinus omnes debellare queat uerbi uirtute cateruas: se simul auxilium ferre et mandata referre. acrior ergo animus penitus uirtute recepta, sufficere ad bellum credens haec arma duorum, ad coeptum reualescit opus, mediasque cateruas inrupit trepido constantia reddita cordi. funditus euersis sternuntur templa ruinis: excipiunt totas simulacra iacentia moles fractaque deiectis succumbunt idola tectis. inuoluit mixtus pariter simul omnia puluis, tigna, aras, statuas, caementum, saxa, metallum. nec sane tanto progressus ab agmine quisquam obuius ire parat. manet inperterritus ille, debellata uidens trepidantum corda uirorum. inmoti expectant populi. riguere minantum pectora et adtonitis stupuerunt uiscera fibris. non membra expediunt motum, non uerba tumultum: diriguere artus miseris, uox faucibus haesit, temptantum cecidere manus et clamor hiantum. ut mare, quod fundo conuulsum mouerit imo fluctibus insistens uehementis turbo procellae, inlidit totas spumanti aspergine cautes et rauco oppositas transcendit murmure ripas, pulsant perfractae dum concaua litora moles et uada permiscent totum uicina profundum: mox, ubi deposito siluerunt flamina motu, sternitur inmensus placidarum campus aquarum, leuia deposito considunt marmora uento, et iacet inmoti species mutata elementi, sollicitans tenues constrato gurgite cumbas: haut aliter siluit furiosi insania uulgi et tempestatem posuit flatusque remisit, hoc tantum et ueris clamauit subdita uerbis, Martini dominum toto simul orbe colendum, hunc solum se nosse deum. nam surda salutem idola si possent umquam conferre petenti, adlatura sibi, nec quemquam tradere donum, quo careat: magis esse inopem qui poscat egentem. sic uerae penitus lucis fulgore recepto haec quoque turba piis adcreuit dedita castris. Talibus adsidue uegetato corde triumphis rursum bella cupit: remouet fides aucta pauorem, spes animat meriti, cedit formido pericli. nam similem mouit similis mox causa tumultum, dum subuertendo properat succurrere templo rusticitas uesana nimis solitumque rigorem augens praecipitis inmensa mole furoris. denique sic totum obruerat dementia sensum, ut stricto quidam minitans accurreret ense, ausus sacrilegum uibrare in uulnera ferrum. et cum reiecto nudatam tegmine gaudens ceruicem offerret sanctus, nihil ille retractans alte sublatum surgit furiosus in ensem. celsius insanam dextram suspendit in altum, attollens totum celeri conamine corpus, concita praecipiti tendens uestigia nisu, altius ut ueniens caderet uehementior ictus: cum subito adstrictis riguerunt uiscera neruis, , atque haesit tenui consumptus in aere motus, porrecta et cassum suspendit dextera ferrum, et periit totus membris torpentibus ictus, ac manus inriso conamine fixa remansit. sic artus tota conlapsi mole retrorsum praecipiti ad terram proni cecidere ruina, ossaque conlisis sonuerunt obruta membris, prona et saxosae iacuerunt aggere terrae. tum demum extorti gemitus lacrimaeque coactae, depositisque minis nimium miseranda precantis ambitio ad ueniam rediit conuersa salubrem. quidnam, quaeso, auidam reuocasti a sanguine dextram? cur parcis, quem nemo rogat? quid detinet ictum, si manet ira, tuum? tu certe ignoscere non uis: cur ferrum retines? patet ecce innoxia ceruix uulneribus nudata tuis: quid uota moraris, qui mentem ferientis habes? cur crimine saluo ultio differtur? facis, etsi dextera cesset, quod fecisse cupis. si non mutata uoluntas,\' culpa manet: satis est meritis sententia cordis. Nec sane hinc solum seruatae dona salutis uidere attonitae trepidantia pectora plebis. nam mox cum similem similis uesania mortem destricto inferret telo, discussa repente ferri acies casso ferientem deserit ictu, extortum et demens quaesiuit dextera telum, totaque collecti uanescere uota furoris decepta amisso uiderunt lumina ferro. attamen interdum alloquio suadere salubri sueuerat et uerbis mentes mutare feroces et corda adfatu mollire rigentia sancto, inlustrans ueterem doctrinae lumine noctem. Praeterea procliue fuit redhibere salutem infirmis, gressum claudis et lumina caecis. nam certe nullum tanti uiolentia morbi obruerat, quin uotiuae fomenta salutis rettulerit, uiso gaudens reualescere sancto. quod uel praesenti poterit clarescere facto. quondam Treuericis in moenibus innuba uirgo tabuerat consumpta graui paralytica morbo, atque omni motu torpentia membra carebant officiis priuata suis. iam carne relicta spirabat tenuis frigenti in pectore flatus. pallebant pauidi uicina morte propinqui arentesque artus lacrimarum fonte rigabant, tristis et obsequii maestum contraxerat agmen exequiis praebendus honor: cum murmura flentum concitus inrumpit reserato nuntius ore, Martinum uenisse ferens, cui prona facultas optatam sanctis precibus praestare medellam. quae uox ut maestas uenit genitoris ad aures, aduolat exanimis genibusque aduoluitur, orans auxilium, et largo spargit uestigia fletu, ac singultantes rumpunt suspiria uoces, et plus de precibus lacrimae quam uerba loquuntur. at contra sanctus pollens pietate modesta adfectum sociat, meritum negat. abnuit esse uirtutem qua praestet opem, sed corde dolorem participat. refugit pompam, sed deflet erumnam, et meritum uitando probat. sic celsior extat corde humili. confert laudi, quod demit honori., haec cernens genitor tanto uehementior instat, donec permota adsiduo iustoque rogatu sancta sacerdotum precibus coniuncta paternis ambitio blando renuentem iure coegit uisere lugentis penetralia maesta parentis. adstant pro foribus populi: miracula Christi attonitae expectant pendentia pectora plebis. ille ubi seminecis miseratus tabida uidit membra et consumptis languentia lumina malis, ossibus haerentem siccato corpore pellem et cutis infuso uitiatum felle colorem, subtracto et penitus constrictae murmure linguae spirare exiguum glaciali a pectore flatum, filaque uenarum rupto pereuntia pulsu ordine praeciso quaerentem linquere dextram: ad terram toto confestim corpore pronus sternitur, a domino uerbi medicamina poscens, cui iussisse sat est atque artem uincere nutu. sensit adesse deum. promi deposcit oliuum. oblato accedit benedictio sancta liquori. exim mutati congaudens unguine suci singula contingit medicato chrismate membra. admota expellit ueterem pia dextra dolorem, atque impetratae felicia dona salutis ad tactum medici paulatim infusa recurrunt. sic morbis cuncta membrorum a parte fugatis reddita succedit uegetato corpore uirtus. mox ualida exsurgit populo mirante puella, et stabiles gressus diuino munere sistens dat laudem domino per sancta altaria Christo. Quod postquam uirtutis opus celeberrima coetu moenia conpleuit, certatim accurrere cuncti, . quorum uel mentes daemon uel corpora morbus obruerat, cordi orantes membrisque medellam. hi gressu stabiles, hi sensu abiere ualentes. praecipue tamen e cunctis, quae gratia Christi per famulum dignata suum miracula fecit, unius eminuit praesens curatio serui, quem daemon toto captiuum iure tenebat. denique cum sanctus, grandi ambitione rogantum permotus, miserum deduci ad sancta iuberet limina, non potuit quisquam uincire furentem. sic cunctos rabido debacchans ore fugabat dentibus infrendens: lacerum cruor undique corpus texerat et nudis horrebant uulnera membris. tum dominus, claro nimium sublimis honore, fascibus ornatus proconsulis, inmemor huius ambitionis adest genibusque aduoluitur almis, ac pronus pedibus blandas circumligat ulnas orans ut, quoniam nec uis nec uincla ualerent adtrahere insano bacchantem corde ministrum, ipse adeat tectum, sub quo iam tempore multo seruabat clausum iugis custodia seruum. sed renuit sanctus limen calcare profani nec uult idolicis iustus succedere tignis, discernens templi faetorem chrismate Christi. ille autem sanctis genibus uiolenter inhaerens spondet sanato se credere uelle ministro, quidquid tradiderit tanti doctrina magistri. tum demum motus tam iusta uoce rogantis intulit optatos saluanda ad limina gressus, atque eadem domino auxilium tam iusta precanti, quae seruo, medicina tulit. gratantur uterque, , ille fide accepta gaudens, hic mente recepta. confestimque nouum post haec miracula factum attonitam erexit tanta ad praeconia plebem. Nam forte ingrediens uicini limina tecti exclamat tetram foribus se cernere in ipsis horribilem et uisu furiosi daemonis umbram. nec mora continuo coepit iam proditus hostis arrepto saeuire coco, miscere tumultu interiora domus penetralia, frendere malis, captiuique oris dentes nudare minaces, ingenitam exercens alienis morsibus iram,. dum quatit obsessum permixta insania corpus daemonis, ut rabies humano saeuiat ore armata ad proprios alieno dente furores. diffugiunt trepidi nec quisquam obsistere contra audet et extremos acuunt exempla timores. sed fidens domino sanctus palantia ridet agmina et occursu rapido sese obuius offert. quin et cum quateret tremulos dementia rictus, conlidens miseros ferali murmure dentes et repetens crebros nutanti uertice morsus, constanter digitis fauces penetrauit hiantis, sistens aduersi saeuissima iura latronis. haeserunt auidae dilato uulnere malae, suspensus riguit patuli furor inprobus oris, subdita contactu gauisa est lingua salubri molliaque insertam presserunt oscula dextram. tum, quia praestructo fuga nulla pateret ab ore, egestus fluxu uentris uacuata reliquit uiscera, faetorem solum de corpore traxit. Interea subito turbantur cuncta tumultu moenia. barbaricos adfert fama inproba motus, / spargens innumeros per credula corda pauores. nec tamen extabat rumoris nuntius huius, ut prolata fides manifesto auctore pateret. ergo ubi tam dubiis motari incendia rebus uidit et incerto populos terrore teneri, imperat ut clausus captiuo in corpore daemon proderet, unde nouam sparsisset fabula famam. protinus inpulsus uerbo tortore fateri se causam clamat crimenque caputque malorum: semet cum sociis istaec mendacia laruis seuisse, ut trepidam premerent formidine plebem. ergo haec fallacis confessio uera latronis absoluit maestas cruciato daemone mentes. Iam uero ut tantae pietatis gesta retexam, nec mens sufficiet sterilis nec pagina uilis. o uere confine bonum miseratio prompta, mens humilis! nullum spernit qui diligit omnes. nam quendam horrendo lepra texerat inproba morbo, inficiens cunctam macularum tegmine carnem et spargens densas uitiato in corpore guttas. quem cum sanorum fastidia crebra notarent, ignara et proprii mens iniustissima casus despiceret tristes alieno in corpore morbos, ingrediens portam sanctus praeeunte caterua, qualis in obsequium tanti collecta patroni stipabat densis murorum limina turbis, oscula dat misero, uultu conexus et ore, nec metuens tali faciem sordescere tactu inpressit iunctis pacis signacula labris. obstipuere aliis animi. gauisus at ille sensit in adtactu diuini munera doni, et remeare citam raptim per membra salutem, dispergi et celerem renouata in carne nitorem. o uere pretiosa tuae dignatio pacis et medicina, pio quae semper manat ab ore. seu membra adtingas labiis seu corda loquellis, oscula sanabunt aegros et uerba docendos. atque utinam nostros similis clementia morbos tangeret, et miseri maculas depellere cordis orans tam sancto Martinus uellet ab ore. tum credo ad uerae reuocarer gaudia pacis, sanatum adtollens sancta ad mysteria uultum, et post euersum, dederat quem portio, censum- spes mea clementis domini penderet ab ore, porcorumque escas linquens uel gaudia carnis- acciperem uerae signacula certa fidei. Quin et contactus tantum uel fimbria uestis raptaque certatim disrupto uellere fila omnibus in causis celeres habuere medellas. namque ut praeteream quae non obscurius acta erga humiles latuere homines, num, quaeso, latebit Arborius, mundi eximio perfunctus honore, clarus praecelsae qui culmine praefecturae Romana indultis moderamina rexit habenis, nec minus excellens morum probitate piorum? huius consumptis penitus iam tabida membris unica languidulos stratis reiecerat artus filia, quam febris, iugi cum lege recursus ad quartum reditura diem, sic carnis amictu exuerat crebras semper repetendo ruinas, ut nihil adflictum corpus sentire medellae posset uel mediis uicina febre diebus, dum transcursa sibi iactatio uindicat unum, alter uenturam patitur trepidando ruinam. talem igitur tristi genitor pietate puellam dum fouet, et flatu glacialia membra tepenti percurrit patrii dum creber anhelitus oris, oblata ad trepidam peruenit epistula dextram, quam pius antistes maesto mittebat amico. ille ubi perlectae gauisus munere chartae pressit in absentem congaudens oscula dextram, conclusit celeri ueneranda uolumina motu et stomacho raptim properans admouit anhelo. o uere pretiosa fides! depulsa fugatur febris et igniti remouetur flamma caloris. arentes penetrat praesens benedictio uenas et rigat exhaustas uerborum rore medullas, restituens celerem domini pietate salutem: ad cuius laudem recte referemus ouantes, quae nunc miramur seruos potuisse fideles. nec solam haec membris tribuit medicina medellam, sed cordi adiecit ueram fides aucta salutem. confestim nam uota deo sacra uirgo per illum offertur domino, per quem ualet eruta morbo. sic tribus indulta est simul huius gratia doni: consecrat antistes, pater offert, uirgo sacratur. Quin et Paulino similis medicina salutem reddidit, insignis fidei quem gloria late extulit. obducta cuius tum nube latebat uisus, et infusis caligo extenta tenebris arcebat cunctam macularum tegmine lucem. quam leuis et tenui tactu suspensa fugauit spongia, uicino benedictae munere dextrae uix admota oculo. didicit iam reddita lucem ferre acies lumenque nouum mirata recepit. atque utinam nostri tenebras contingere cordis tali luce uelit sancti medicina patroni, reddat ut antiqui rursum mysteria facti nomen idem medicusque idem, par causa medellae. Miramur certe tam multa et magna uidentes archiatri fomenta pii. miremur et illam quam meruit medicus Christo medicante medellam, per quem munificus simul et de munere gratus expensis gaudet donis bonus atque retentis. namque ad sublimem nitens conscendere partem, qua domus excelsis pendebat fulta columnis, lubrica dum scalis figit uestigia, pronus conruit et crebram gradibus renouando ruinam conliso terram conlapsus corpore pressit. ecce autem praefracta trucem dum membra dolorem fessa gemunt, subita adflicto solacia portans angelus adsistit sancto uenerabilis ore, abluere infusis festinans uulnera lymphis, paulatim ignoti contingens unguine suci, perducens tenuem tactu leuiore liquorem. unde rigata citam propere sensere medellam membra, simul madidis mollito corpore uenis, confestimque artus stabiles uiguere, fugati undique mandato domini cessere dolores. pernices gressus, mens uiuida, cordis et oris gaudia, gratifico concors cum pectore uultus. dum dominum laudat, sibimet nil adrogat inde, prodidit et meritum, quia se meruisse negauit. LIBER TERTIUS [3] Quo rursus sterilis calamus et sibila ruptis uox stipulis emissa uocas? haec gloria certe maiorum uoces digna est augere tubarum, nec poterit paruis uox tanta erumpere culmis, quanta et sublimes lituos inplere ualeret. sed si uel tenui flatu tam angusta iuuetur tibia, quem sancti benedictio miserit oris, grandia si nequit effari, uel suauia dicet. Primam igitur libri partem deuicta tenebit ambitio. haec reliquas reserabit ianua laudes, qua post degeneres per saecula multa pauores corrupto emicuit libertas perdita mundo. elatus quondam bellis feliciter actis Maximus, et domini unius iam morte superbus, exilio alterius, crimen male moribus haerens auxerat euentu, naturae et uulnera prauae resciderat saepe infelix mage corde superbo prosperitas, rebus grauius ruitura secundis. . hunc igitur regem diuersa ex parte frequentes pastores adiere dei, quis cura perennis uel seruare piam domini uel pascere plebem, certantes laxare reos, dissoluere uinctos, reddere defessis requiem, solacia maestis, orare exulibus patriam ueniamque precari, proscriptis censum miseris uitamque mereri. dumque haec nituntur studio celerare benigno, paulatim adsensu trepido subiecta tumenti sancta patrum grauitas nimium uilescere coepit, dedita blanditiis, non quas dependere suerat prisca sacerdotum grauitas, sed foeda clientum ambitio, ad nutum tumidi deiecta patroni. inter quos solus constanti corde uel ore Martinus nullo infecit pia uiscera fuco, nec trepida obpressit deformi ignauia naeuo mentem Christo humilem, celsam ad fastigia mundi. quin et constanter precibus conisus in ipsis, si qua fuit regem tumidum tum causa rogandi, optantis uotum expediit quasi iure iubentis. saepe etiam sanctum crebro mouere precatu ambitio est adgressa uirum, ut uel sero ueniret oratus totiens spreta ad conuiuia regis. ille etenim fastus temnens et facta reuoluens eius se penitus renuebat iungere mensae, cuius criminibus sanctam conectere mentem adsensu saltim tenui nefas esse putabat, obiectans caedem dominorum et sanguine partum imperium, mortem regis regnumque tyranni. sed cum continuis precibus pia corda fatigans dilueret culpas, obiecta et crimina purgans diceret inpositum sibimet terrore iubentum imperii regimen, nefas esse ut mole prematur inuidiae ferro atque armis extorta potestas, ambitione uacans: nec sane parua fauoris signa sui tanto dominum misisse triumpho, nec quemquam quamuis tepidae paruaeque fidei ignorare hominem belli momenta gerendi in nutu pendere dei: manifestius autem, si mage confisum numero, uirtute uirisque inferior uincat, uicisse hunc iudice Christo: nec sane quicquam se uel post bella cruentum inmiti gessisse animo, ferrique furorem post aciem ualuisse nihil, post arma tubasque insontes gladios cessasse a crimine caedis et nullo penitus respersam sanguine pacem. Talia saepe iterans precibusque instantius orans molliuit sanctum crebra ratione rigorem, ut culpae ignoscens studioque euictus adiret fastidita prius regalis fercula mensae. exultat spes iam propior de munere tanto. festa dies laeto gaudet clarescere coetu. adduntur lecti proceres, quos regia iuxta culmina uicini splendor conectit honoris, insignes trabeis, legum armorumque tenentes arbitrium uel iura fori uel classica belli. hos inter medius, qua simma flectitur orbe, presbyter accubuit. dextra laeuaque potentum ordo ducum membris super aurea fulchra locatis pressit subiectum pretiosi uelleris ostrum. ad dextram regis sancto uenerabilis ore consedit senior, qualis pia iura reportans descendit sacro montis de uertice Moyses, mutati uultus nimio fulgore coruscans, cum faciem cordis splendor depromeret oris nec cohibere nouam possent uelamina lucem. mirantur taciti congaudens turba ministri atque aula obsequiis certat deuota modestis tam sancto seruire uiro. cura omnibus una est optati officii, minor est reuerentia regis. ipse etiam praesens Martinum excellere mauult. stipant subiectas regalia fercula mensas, dines in excelsis splendescit purpura fulchris, mollia puniceo motantur serica fuco, et rutilat docte ductis sine uellere pensis misceturque ostro mollitum in fila metallum. liminibus distenta tremunt aulaea superbis, nutat et in foribus uelorum mobile claustrum. cuncta nitent uario cultu sursum atque deorsum, edita pigmentis, sola marmore, tecta metallis. sustentant uitreas crystalla capacia lymphas, cumque ipsa et conchae species uideatur et undae nec cohibere putes susceptum claustra liquorem. pocula funduntur gemmis gemmisque bibuntur, electri molis fuluum discriminat aurum. ars erat in pretio, pretium pretiosius arte est. haec radiant gemmis, haec extant uascula signis, aspera sunt quaedam uisu, sed leuia tactu, lancibus et rutilis discisque patentibus adsunt. aeris et nemoris fructus terraeque marisque. postquam exempta famis epulis, tum sola uoluntas arentem releuare sitem. rapuere ministri inclusas auro glacies lymphasque niuales: rorantes alii pateras offerre. petentum anticipat uotum famulorum cura uigorque. tum rex Martino dubitantem offerre ministrum imperat officio cedens, simul ordine uerso tam sanctae ardenter cupiens succedere dextrae, ut patera adtactu tanti pretiosior oris infusum inficeret caelesti rore liquorem. uerum ulli respersit tenuissima gutta Lyaei, uix umectati tactu defecit in oris. cum rex protenta captaret pocula dextra, tradidit ille suo, fidei metitus honorem, presbytero. meritum cordis, non purpura regis uicit. praelatae cessit diadema fidei. attonitis stupuere animis defixa uidentum corda uirum, spretoque etiam constantia regi plus placuit quam mira fuit, nec liuor adussit inuidiae tanti trutinantem pondera facti. quisnam uel magnus quamuis sub iudice paruo auderet tantum pro sancto iure sacerdos? non terror uicit firmum, non gratia iustum, non conuiuantis studium, non ira potentis. o uirtus uicina deo, sic corde remoto, sis uelut ipse procul. praesentem uincere mundum. Nec timuit, quaecumque illi patefecerat almus spiritus, infuso conplens pia uiscera dono, haut dubitanda ipsi constanter prodere regi: euentus belli uarios, felicia primum proelia, mox alio tristem in certamine cladem. quae cuncta ut puro uidit mens ignea sensu, sic dicta euentu celeri quasi uisa probauit. nam primo oppressum regem certamine fudit, mox captiua duci submisit colla reuerso. Nec mirum est tantum mentem uidisse sagacem, linquentem cunctas sublimi pectore curas et sensu aetherio penitus super astra uolantem. nam saepe angelicis miscentem uerba loquellis pro foribus stantes monachi stupuere fideles. sic nil corporeum corpus uel membra caducum sensere atque animo iam libertate fruenti nequaquam edomitae nocuerunt pondera carnis. Ipse etiam, quouis temptasset fallere. uultu, perspicuus casso patuit molimine daemon nec permutatis permissus ludere formis. denique cum trepido penitus fuga nulla pateret, efflabat saeuum per uerba furentia uirus, inlaesum insidiis cupiens accendere dictis, dentibus elapsum linguae lacerare ueneno, effundens cassas iam fractis motibus iras. quin et rorantem miserando sanguine dextram concutiens cornuque ostentans crimina caedis sanguineo laetusque malis et tristia ridens inrupit sanctam funesto murmure cellam, tartaream effundens per uerba procacia uocem: \'cerne\' ait \'inpleti tandem documenta furoris. haec fors arma dedit, telum hoc uiolentus adegi obsequio pecudis uincens, sed crimine nostro. quo maior fructus sceleris, tuus ille tuique agminis in nostrae solacia concidit irae, effetas renouans optato sanguine uires\'. protinus accitos proceres iubet ocius omnes affectu celeri monachorum uisere cellas, ne fors fallacis mendacia uerba latronis de proprio saltim dixissent crimine uerum: qualis maestorum soleat uox esse reorum, cum plectenda truci iam sub tortore fatentur. tum referunt nullum penitus de fratribus illo signari indicio. coram se protinus omnem sanctorum numerasse gregem, qui clausus ouili temnebat rabiem frendentum ad claustra luporum, quem uigil aeterno regi Martinus alebat. attamen accepta quendam mercede profectum, ut plaustro aduectis prohiberet frigora lignis. huic propere occurri Martinus praecipit, illum tum socium monachis uel per conmercia factum confessi insidiis credens patuisse latronis. nec mora quin praesens iam coniectura probetur. seminecem egressi non longe a limine cernunt extrema efflantem miserum spiramina uitae. ille tamen leto languentia lumina soluens uix singultantis praeciso murmure linguae adtraxit tenuem glaciali a pectore uocem, uulneris exponens causas. nam forte iuuencus, dum resoluta artis stringuntur uincula loris, liberior ceruice uaga dominoque rebellis mollia tartareo transfoderat inguina cornu, quae postquam exposuit pressoque ommutuit ore, tum fessum leto posuit caput, oraque et artus perfudit croceus glaciali corpore pallor. hoc fine interiit. nobis tamen hic quoque finis Martini ostendit meritum, cui nosse futura sic licuit, nihil ut penitus uelamina carnis tardarent celerem terreno pondere mentem. Nequicquam nimium mendax et callidus hostis uel tegere insidiis fraudes uel fallere formis temptaret, frustra haec totiens molimina perdens, ausus fictorum formas simulare deorum, fingere et effigiem, quorum fingebat honorem, nunc Iouis incestam faciem Martisque furorem, Mercurium falsis nexum uestigia pinnis, forcipe Uulcanum, cordis uel pectine Foebum effigians, clypeo insanam cristisque Mineruam, lasciuam Uenerem, quatientem lustra Dianam, incestam inlicita thalamorum lege sororem, germanae et nomen perdentem crimine fratris. talibus ostentans formis se digna suorum facta et mentito uultu sua crimina prodens nequaquam elabi potuit, sed fraude retecta perdidit inrisus molimina callida daemon, efflans extremum per uerba procacia uirus inlaesumque uirum uitiis uel uoce lacessens. quae cuncta inmoto tolerans patientia uultu, blanditias temnens, probra et conuicia ridens atque hostem agnoscens figmento in utroque dolosum crimine nec laedi potuit nec laude moueri, uerborum iaculis opponens signa salutis et crucis obiectu confringens tela latronis. qui saepe adgressus duris pia corda querellis impius obiectare pio pietatis amorem, pro dolor, audebat, coram sic uoce resultans, testibus ut multis feralia dicta paterent. \'quare\' ait \'exosos domino, si crimina damnas, suscipis, et uitium culpans consortia quaeris peccantum ? forsan lateant te facta tuorum, hortatu tum gesta meo, quae plurima suasi et quorum pars magna fui. quis, quaeso, probabit infensum factis hominem, facientibus aequum?, ille ait: \'antiquo serpens distente ueneno, non haec de miseris domini sententia Christi est, qui, si finiri culpam uidet, abicit iram, tempora non statuens poenae nisi tempore noxae, ne maneant peccata monens, finita remittens, mitis praeteritis, si sit correctio praesens, errantes reuocans, reuocatis crimina donans, peruersis patiens, clemens placidusque reuersis: uita hominum, mors culparum, miserator utroque exitium sceleris causam iubet esse salutis. nec desperarem fidens bonitate probata, quod quamuis uincant cunctas tua crimina noxas, quo sine nil sceleris quisquam facit, omnibus et qui per ........ mixtus culpis. merito. admiscere. poenis. si commissa diu saltim uel sero doleres, quod te de mediis raperet clementia flammis.\' o felix pietas, tantum confidere quemquam de domini bonitate dei, ut spondere benigne audeat illa etiam, -quae non promissa fatetur, dum reuocare ipsum consueto a crimine temptat criminis auctorem, peccatum a fomite tollens et stirpem exosam prima ab radice. recidens. Sed quoniam crebros cantare enisa triumphos murmura tartareum tetigerunt nostra tyrannum, atque inter laudis titulos replicare uolentes bellorum seriem nomen resonauimus hostis, hoc quoque quem dederit Christus sermone loquemur, tempore quod gestum ualde miramur in illo. sanctorum quondam sociis Christique ministris adiectus iuuenis factoque et nomine Clarus haut procul a sancto cellam doctore locarat, adsciscens plures iusta ad consortia fratres, ut modulata piis symfonia psalleret hymnis, concors conexis resonaret gloria linguis. subdolus hunc quidam iuuenis simulataque gestans conpositis figmenta dolis, mentitus et omnem insontis speciem, monachi sub nomine fallens expetiit sub ueste ouium, sed mente luporum, spirans antiquum uitiato pectore uirus. ac primum sanctis uel solo corpore mixtus communis uitae speciem simulator agebat. post sese angelicis solitus iactare loquellis fallacem extulerat uana ad fastigia mentem, celsius elati casurus culmine cordis. quin et prodigiis suadens incauta coegit corda, uelut meritis iam per documenta probatis, pro leuibus signis tumidis plus credere uerbis. ipsius interdum sese iactare solebat alloquio domini, tamquam quod creber ad illum nuntius adsidue caelesti a sede referret, ostendens magnum socio sermone fauorem. nec timuit sanctis semet conferre prophetis, spirans fallacis mendacia uerba latronis. iamque adeo plures confictis credere uerbis inpulit. solus constanti pectore Clarus reppulit a sancto fallacia murmura sensu, et quamuis domini furiosus fingeret iram, nec terrere graucm potuit nec fallere cautum, spondens uirtutem per plurima signa probandam. namque ut deceptas caperent miracula mentes, talibus attonitos uoluit confundere dictis: \'hac, inquam, me nocte deus, ne uana putetur gratia, quam meritis uoluit decernere nostris, indutum niueae donabit uellere uestis. haec uestris cum dona oculis manifesta patebunt, saltim, si dictis dubitatis credere, uisis credite et aspectum faciles laudate fauorem\'. tum uero ad tantum uigil expectatio monstrum, quorsum praedictae nouitatis pergeret ordo. ecce autem mediae iam ferme tempore noctis, quo diuisa diem non longe aspectat utrumque, proxima uenturo nec multum amota relicto, concussa intremuit tellus, fragor undique uastus horrendum intonuit, tenebris ei; tetrior ignis lampade terribili mentita et luce micauit. terrentur uisu subito trepidantia corda. protinus ergo alacer successuque acrior ipso, quo sic praedictae fraudis processerat ordo, tangendum cuidam uellus dedit atque uidendum. qui citus acciuit reliquos, ne falleret unum conpositi noua forma doli. stupuere uocati comminus insignem candore et murice uestem textaque sollicitis blande cedentia dextris, mollia dum tenuis percurrunt stamina telae. nec tamen agnosci poterat, quo uellere ductus quamuis admotus propter fulgeret amictus, sed uestis uisa aspectu uel credita tactu susceptam tenuit mendax in utroque figuram. tum Clarus cunctos hortatu urguere salubri,\' ut tam confusis per monstra ingentia rebus ad dominum precibus redeant, quia prodere solus obtectos queat ille dolos fraudemque latronis e tenebris proferre suis. uigil ocius omnis turba ad consuetos modulamina dulcia psalmos aduolat et sanctis solacia quaerit in hymnis, quo pellant segnes uegetato corpore somnos, cantibus et sacris nocturna silentia uincant. succedunt psalmis lacrimae, suspiria uoci: cor clamat, si lingua tacet: conectitur omne in laudem domini tempus uice mentis et oris. interea ut primum tenebras rarescere noctis uicina iam luce uident, cum praeuia solem nuntiat acceptum spargens aurora ruborem et croceo obnubens palantia sidera fuco, conprensum ad sancti certant perducere cellam Martini, ut tandem disiecta nube fugatus perderet ingenii daemon figmenta dolosi, prodens detectam tanto sub iudice fraudem. ast ille obnitens iamiam propiore periclo abnuere et sanctas prensantum euadere dextras certabat, gressu sistens et uoce resistens, clamans ad sancti uetitum se accedere cellam Martini atque illam proferre a limine uestem. tum uero insistunt: prodit trepidatio fraudem conpositosque dolos pallens ignauia pandit. uanuit in manibus prensantum uestis imago adtentosque oculos species dilapsa reliquit: qualiter aeriis nebularum uellera filis quae texere cauas mentito gurgite ualles, cum purum nitidus sol altius erigit orbem, aequora dispersis produnt nudata tenebris. hoc quoque sancte cruci Martine adfige tropaeum, quo spolias saeuum simulata ueste tyrannum, scindens aeriae mendacia tegmina telae dissiciensque cauae fluitantia uellera nubis. 0 numquam cessure furor, rursumne resurgis elisus totiens? totiens conamina perdens inruis atque ruis, nec finem audacia ponit nec uotum successus agit? tune, impie, uultum mentiris domini, tenebris et fallere lucem conaris, tali ut specie deludere sanctum conpositis possit uecors insania formis, spirans extremum quamquam sine uulnere uirus, effetam et rabiem cassis iam rictibus efflans? non penetras purum tetra caligine sensum nec claudunt uerum nebularum umbracula solem, et quamuis ostro radians gemmisque coruscans subdideris rutilum plantis mendacibus aurum, insimulans uerum falso diademate regem, pro dolor, aeternum clamans te, perfide, Christum, ut uelata pio sub nomine forte lateret impietas mentita deum, suasura beatum credere mendaci specie sub numinis hosti et curuare pios in honorem daemonis artus, sacrilegum ut faceret, nefas heu, male credita sanctum religio ac fidei meritis credendo careret, et male tradendi fallacia pocla ueneni occulerent dirum mellis dulcidine sucum. ignaris haec tende animis, tironibus istas insidias molire uiris, qui classica nondum bellica inexpertis temptant praeludere telis. at qui non rudibus suetus sudare sub armis signaque praetento felicia claudere uallo emeritos celat ueneranda casside canos, . omnia qui multo doctus praecauerit usu, sollicite explorans, quae sint loca fida parandis insidiis uel quae rursum suspecta cauendis, quo clypeum regat ingenio, quo turbine telum, qui regem capiant tituli, quae crimina laedant: ille ita constanti cunctis grauitate resistet insidiis tantaque dolos ratione cauebit, ne fraude efficiat fractus conflictibus hostis, quod uirtute nequit. tali tum robore florens Martinus bellator erat, cum classica Christi -subruerent penitus uitiati crimina mundi. nouerat ille sui signum dinoscere regis et calcare istas crucifixi nomine pompas. tu modo purpureo Christum mentiris amictu atque auro et gemmis, peregrino stamine Serum hanc speciem exornas, miser, heu, nec fallere nosti. sic frustrata tui totiens molimina perdens consilii rursus tenues dilapsus in auras solueris atque fugam turpi faetore fateris. Tu uero inmota stabilis uirtute triumpha, sancte dei, cui perpetua uirtute cohaeres. firmasti, inuictus contra omnia crimina, mores, mansuetus, patiens, iustus, pius, integer, aequus, mitis, confidens, humilis, sine felle benignus, instructus, comis, facilis, placabilis, acer, antistes sanctus, doctor bonus, hospes amandus, mirandus signis, imitandus moribus idem, corde humilis, mente excellens, uenerandus utroque, dum laudem fugiendo capis, uitando mereris, ducens contiguos sera in ieiunia soles et uix exiguis semper parcissimus escis defessum releuans stomachum sine pondere carnis. sic expulsa cibi, sic somni abiecta uoluptas, ne uigilem premeret terrena haec sarcina mentem, sed leue ius animi posset consuescere corpus, orandi studio inuigilans studioque legendi. continuata istis haeserunt tempora curis, haec sola et requies placuit, mutare laborem succedente alio iugem sine fine precandi. ipsam etiam cuncti tanto miremur ouantes naturam cessisse uiro. licet ultimus illum clericus oblitus tanti laesisset honoris, nec laesus felle intumuit nec iudicis umquam iure in subiectos uindictae exarsit amore. non odium furor exciuit, non gaudia risum tristitiamue dolor. sanctus grauitate uerenda, angelicus fulsit uenerando in corpore uultus, qui posset sancti faciem depromere cordis, proferre et clausam sacro de pectore lucem. semper in ore deus, semper miseratio. pacem consilio et uoto tenuit. nam saepe solebat !inuidia infectas fauces liuore ueneni armare obprobriis ipsosque accendere diro felle sacerdotes, ut linguis carpere mallent quam factis aequare pium. nec sic quoque sanctum ira animum saltim reddendi ad uota coegit. quin et fraternos pro tanto crimine fletus fundebat madido clemens miseratio uultu, exorans dominum lacrimarum flumine Christum, parceret ut uerbis ueniam tribuendo dolosis. sic stabili semper contra omnia uulnera corde non odium furor exciuit, sed causa dolorem: qualis sectatus domini uestigia martyr excipiens saeuam saxorum nube ruinam, cum tenuem efflaret benedicto a pectore uitam, dimitti insano poscebat crimina uulgo, plus peccata dolens plebis quam uulnera carnis. LIBER QVARTUS [4] Finierat sumptum translatio coepta uolumen percurrens sancti pura exemplaria libri, cum subito oblata est abstrusae gloria nobis historiae, nostri stimulans molimina uoti: non ut de misero melius claresceret ore, quod tam perspicui signasset pagina cordis, cum uis uerborum uiua uirtute coruscans perderet ingenitum metro mollita uigorem. sed quia non omnes liquidi penetralia fontis interius scrutanda petunt, pars magna patentes saepe bibit propius neglecto frigore riuos, nos quoque, qui dignum nil possumus edere doctis, turbida non longe porgemus pocula pigris. saepe et clangentum uoces aequare tubarum emissa inplicito conantur sibila libro, et qui sub celsa sueuit requiescere pinu, interdum uilis penetrat uirgulta salicti. tu quoque, qui gratis malis succedere lucis, si longe amoti nemoris uia forte fatigat, comminus oblatum properans inrumpe frutectum. Pergebat sanctus benedicti ad limina templi, ut solita aeterno ferret mysteria Christo. ecce autem tremulus glaciali frigore pauper,. conlidens miseros nutanti uertice dentes admotasque manus malis pallentibus aptans, captabat tenuem flatu adspirante teporem. durabat crebros concrescens stiria fletus. - uox quoque non totis resonans lacrimabile uerbis, flebilibus praecisa sonis gemituque locuta, signabat totam causa clamante querellam. haec quamuis durum mollissent forte rigorem: nedum Martini pietas iam nota ualeret dissimulare istam miseri plangentis erumnam. protinus adstanti diacono, quem more priorum antistes sanctae custodem legerat arcae, imperat, ut domini sumptu nummisque coemptam aptaret properans algenti in corpore uestem. ergo haec, quae fieri uoluit, quasi facta reliquit, exim secretae penetrans habitacula cellae, quae progressurum sacra ad mysteria sanctum hic quoque uicinis suerat seiungere turbis, excipiens monachum, mox emissura ministrum. sed quid non penetrent miseri, quos cogit erumna adtritae expositum frontis uulgare pudorem? quod nec presbyteris patuit, perrupit egestas, allegans querulam dilato munere causam. tum uero inuasit totum miseratio sensum nec placuit rursum mandati adferre periclum. amfibalo caput occuluit. tum teste remoto subtraxit flexos paulatim ad membra lacertos, collectam excutiens adclini pectore uestem. nec patuit nudum uestito paupere corpus. tam propere exterior spoliatum texit amictus, ut uotum anticipans festini pauperis ipsum ignarum facti faceret, quem munere laetum fecerat, occultus testi, manifestus egenti. dicite, qui spreti calcantes gaudia mundi abiecto uitam uoluistis quaerere censu: quis nudum proprio texit nudatus amictu? quis, quod ferre alium doluit, 11011 ipse refugit? quis miser esse uolens miserum miserando refecit? uicisti ueterum, Martine, exempla uirorum teque ipsum. mirandus eras tum paupere tecto, cum uel diuisae remaneret portio uestis. cede tibi! antiquam geminasti hoc munere palmam. interea, quod moris erat, sollemnibus horam esse monet diaconus conuentu in plebis agendis. ille ait: \'inplenda est sancti doctrina prophetae. praecedat missam miseratio. gratior haec est- hostia. mandatum faciens prius obtege nudum\'. egressus paulum quaesito paupere rursum suggerit absentem nec largitione repertum. \'prome age\' sanctus ait \'munus: non derit egenus\'. tum uestem octaua solidi uix parte coemptam nodosis textam saetoso uellere filis ante pedes sancti stomachatus proicit ille. amoto paulum diacono pretiosa coartat congaudens propere tam uili tegmine membra. sic altare petens it multo comptior heros hoc habitu, qualis regi post bella reuerso occurrit madidus sudore et puluere miles, pulchrior hoc titulis, quo membris turpior oris. nam speciem uirtutis opus praecedit, ut altae radicis robor foliorum tempora transit. nec dubia hoc uotum mox coniectura probauit. nam dum sollemni cumulat pia dona rogatu prosequiturque sacris uota inmortalia uerbis, offulsit rutilans claro de uertice flamma, splendorem capiti infundens, innoxia crini, perspicuo sursum porrecta atque edita tractu, ignifluo liquidum perrumpens aera sulco. Perge age continuo titulorum inpulsa rotatu gloria, sic facili uirtutum concita cursu, ut penitus laxis currens in gaudia frenis incipienda prius subeas quam clausa relinquas. Quidam uir locuples Euanthius et, licet istis adstrictus mundi per uincla tenacia curis, attamen inlaesae fidei cordisque benigni, conseruans purum terreno a crimine sensum, exesis penitus uehementi febre medullis concutiens crebro trepidantia uiscera flatu et singultanti rumpens suspiria pulsu, supplex arentis confuso murmure linguae et plectrum uocis siccati glute palati inpediens, fractis enisus saepe loquellis adfectum signare suum, rogat ocius ad se aduentum sancti obtineat miseranda precantum ambitio, ac si quem stimulet uel cura doloris uel pietatis amor, quaerens fomenta salutis hunc adeat solum: renouanda ad tempora uitae Martini aspectum cunctas superare medellas. nec tardat iustum saltim dilatio uotum. credidit optatis diuino munere signis hanc satis esse fidem. mox et res ipsa probauit. uixdum uel medii transcursa parte laboris (restabat pars magna uiae) praeuenit euntem gratia. praemisit speratae dona salutis, praecedens tardos uirtus pernicior artus. occurrit ualidus medico. gratantur uterque corpore sanato transfusam in corda salutem, dum fidei meritis crescat curatio carnis. Ergo ut sublata est cunctarum causa morarum, confestim remeare uolens multa prece uictus praestitit unius spatia exorata diei. sed breue quod fuerat spatio, uirtutibus amplum est: artum conpensat non arta operatio tempus. nam puerum, quem forte malus letaliter ictu perculerat serpens, infectum felle ueneni, cum iam liuentes uirus distenderet artus, atque ipsis etiam penitus uitalibus haustum serpentis furiale malum quasi morte peracta solueret inferno marcentia lumina somno, ipse herus, inflectens iusto pia dorsa labori, pertulit ad ueri uestigia sancta patroni, non dubitans meritis per tot documenta probatis, quod praesens posset tactu depellere uirus, qui ueniens morbos solo terrore fugasset. nec mora contactum dextrae medicamine uulnus purgauit taetro frigentia membra ueneno: et quacumque manus per corpus sancta cucurrit, mors fugit, sed uita redit. remeauit ad unum mox pestis collecta locum. tum uulnere solo stipauit iussum confestim erumpere uirus, et puer, intrepido firmans uestigia nisu, gressibus inpauidis domino gaudente cucurrit. hac diues mercede redis, haec munera sumis, adiectae numerans felicia dona salutis. Quod tempus uacuum uirtutibus aggere in ipso? quae uia non caelum petiit, licet hospita terris? Lustrabat caulas commissi pastor ouilis, quis pia rurestrem claudebat eclesia plebem, ne furum fortasse doli rabiesue luporum incautas pecudes raperent custode remoto. interea sociis paulum fortasse relictis carpebat praegressus iter, qua publicus agger porrigit erectam per plana iacentia molem, ut uia constratis solidata atque edita saxis uergeret effusos in concaua subdita nimbos, et grauis in duro non sideret orbita calle, mersaque ne luteum sorberet plaustra profundum, sed summae uix dorsa uiae uertigo rotarum raderet, haut ullo signans uestigia sulco, sed procul inpacti tinnitu prodere ferri hoc Martinus iter paulum praegressus agebat, cum subito ingenti properantem turbine redam obuius aspexit, tumidos quae forte uehebat militiae terrore uiros. non ordo furorem, non ratio insanam poterat conponere mentem. ambitio, ebrietas, clamor, furor, ira, tumultus miscebant uariis incondita pectora monstris, exanimesque inter mulas trepidosque magistros uerbera caedentum resonabant, uerba clamantum. nec standi lex ulla inerat nec cura pericli tardabat celerem per plana, per ardua cursum. talibus ergo uiris habitu diuersus et ore obuius occurrit sanctus. timuere uerendam iumenta aduersi faciem. cessere trementes aggere de medio mage sano pectore mulae, innexae inplicitis trepidantia corpora loris: ut quondam sanctae uetitum maledicere plebi lectio fert asinam dominum tempsisse profanum, elisam adclini pressantem corpore plantam. tum uero insano subfusi corda ueneno desiliunt. spes est uoti, data causa furendi: ausi et sacrilegas in sanctum extendere dextras uerberibusque pium certatim elidere, corpus. insontem, solum, mitem, placidum, patientem. irati, instabiles, multi, tumidi, furiosi obuia uerberibus prorsus nec uerba ferentem inpellunt, retinent, elidunt. ora madescunt sanguine, contusum rumpunt spiramina pectus, liuentes fracto nigrescunt gutture fauces, languentesque oculi solo de lumine Christi praesentes pensant tenebras. caligine noctis deficit aspectus, sed spes in pectore lucet. talem igitur socii postquam aspexere magistrum, exanimis uiso pallescit turba patrono, extendens humiles ad sustentacula dextras blandaque sanguineis adfigens oscula membris. tum properant dirae loca tristia linquere caedis. subditus excepit uenerabile pondus asellus, adsuetum uecturus onus. sed corpore flexo nutat semianimis adclinis sarcina membris et dubios casus iamiam lapsura minatur. interea expleto satiati corda furore ad redam rediere uiri. pernicius inde praecipiti cogunt iumenta erumpere saltu, ut, quidquid fuerat funesta in caede morarum, confestim celeris pensarent turbine cursus. uerum haec frustra adhibent molimina. fixa rebellant imperio iumenta truci. riguere ligatae arbitrio domini statuarum in imagine mulae. tum uero insano peius calet ira tumultu. nil uoces, nil flagra ualent. contusa resultant ilia. uicinas rapiunt ad uerbera siluas. saxa, sudes, fustes, stimulos, quod cuique repertum rimanti telum ira facit, consumit in ictus. nec tamen haec possunt neruos laxare rigentes aut fixos motare artus. frigentia credas aera uel expressas saxis riguisse figuras. tandem consumpto penitus fractoque furore. admisit sanum uecors dementia sensum, ut scirent nexas inter tot uerbera mulas iudicio torpere dei, causamque morarum non sine diuino miseris contingere nutu. tum demum attoniti monstris positoque furore peccati memores quaerunt, quisnam ille uerendo corpore sacrilegos pulsantum exceperit ictus. ecce autem audito Martini nomine proni accurrunt, laceros turpati puluere crines, rorantesque genas lacrimarum fonte rigantes innectunt humiles plantis felicibus ulnas, poscentes ueniam pariter culpamque fatentes. nec sane dilata diu est miseranda precantum ambitio: exclusit longos clementia fletus et ueniae donum praeuenit uota rogantum. nec mora libertas abeundi reddita: uerbo laxauit celeri iussarum frena morarum. dicite quid uestri uelox euectio regis efficiat tardante deo? conferte coruscas gemmarum radiis frontes et tegmina saetis hispida, uirtutum titulos pompasque iubentum. tum saltim edocti meritorum pondere sancti imperium uestro melius praeponite regi. Perge age continuo uirtutum stemmata tractu historiam pangendo refer, mea Musa, sacerdos, ingeniumque meum. tu cordis plectra uel oris auxilio continge tuo. uesana loquentes dementes rapiant furiosa ad pectora Musas: nos Martinus agat. talis mutatio sensus grata mihi est, talem sitiunt mea uiscera fontem. Castalias poscant lymfatica pectora lymfas: altera pocla decent homines Iordane renatos. Rursus iter gressus uenerabile sanctus agebat,. Carnutena iacent patulis qua moenia campis. ergo hic fecundi dum praeterit auia ruris, uicinum inpleuit iusta admiratio uicum. innumeri passim coeunt, et sexus et aetas omnis adest. nudat uacuos cultoribus agros gloria tanta uiri. minor est iam cura domorum. Martinum uidisse sat est. hoc nomen et ipsi pro laudis titulo recte stupuere profani, et quamquam necdum fidei uirtute recepta ad famam tanti raptim adfluxere magistri. stipabat densum populis rurestribus agmen: texerat expositos iusta admiratio campos. quem fructum tantae segetis satione salutis commissis cupidus gauderes condere claustris, respiciens uacuos granorum pondere culmos! cum subito exanimum nati conplexa cadauer mater adest, pulsans cassos ad uiscera rictus et querulum inmergens labris glacialibus uber, allegans tremulas inter suspiria uoces pallentesque rigans lacrimarum flumine malas. persensit mens plena deo uicina fauentis dona dei. purum uegetauit gratia sensum, fideret ut tantam diuina ad praemia plebem perspecta saltim domini uirtute uocandam. ergo ut defuncti funus miserabile nati supplex inposuit mater felicibus ulnis, adtacti motari artus, reserata patere lumina et infusam paulatim adsuescere lucem, et plectrum humentis conlidens lingua palati faucibus expressam uerbis distinguere uocem: brachiaque innexo gaudens suspendere collo Martini amplexus neclecta matre poposcit. Pande sinus patulos populis ditata receptis adiectamque tibi gaudens amplectere plebem, sponsa dei, totum rapiens ad uiscera mundum. uos uero in miseris dudum faetentia bustis, idola, gaudendos tandem lugete triumphos. Quae non corda tibi cedebant, sancte, docenti? quae feritas non mitis erat? cum semper in ipsis regibus obpositum contra tua uota rigorem - praeuia molliret domini clementia Christi. sed mage trux reliquis uitioque tumoris et irae terribilis solium Ualentinianus agebat, quem cum saepe ducem supplex Martinus adiret, difficilem allegans duro sub principe causam, tam iugi offensus rex ambitione precantis, ne saepe obstructas pulsaret questibus aures, arceri foribus sanctum iubet. ille repulsus deserit infensi penetralia turbida regis, malens aeterni pulsare ad limina Christi atque illam penetrare aulam, quae regibus ipsis ius tribuit, certis concludens tempora metis, adstringens ualidis licet ora rigentia frenis. ergo ad consuetum remeat mens tota rigorem, adfligens tenuem defesso in corpore carnem, exesam stimulans saetoso tegmine pellem, ieiunando diem ducens, uigilando tenebras, continuo et fletu conectens tempus utrumque. ac si quando breui cessissent lumina somno, nuda humus ad tenuem sat erat subiecta soporem, donec maestitiam sancti miseratus alumni Christus ad adflictum solacia misit amicum alloquio delata pio. nam lapsus ab alto angelus haec domini mandati uerba profatur: \'perge age et obstructam penetres securus ad aulam. nil septum est miserante deo. cui regia caeli oranti patuit, terrena haec claustra patebunt.\' nec mora diuini tanto sponsore fauoris certa fides. petit intrepidus penetranda tyranni limina. concessit tumidi custodia regis armaque ad excubias dirarum obiecta minarum. quem postquam solio subito rex uidit ah alto, obstipuit uisu adtonitus toruumque trementes aspexit minitans regali a sede ministros. interea ut spreto caperet solacia sancto, , comminus adstantem nullo dignatus honore inmotis pressit subiecta sedilia membris. ecce autem rapido crepitantis turbine flammae ignis atrox uindex diuino munere missus inuoluit solium regis partemque sedentis. tum demum celeri linquens incendia saltu excussis fixit trepidus uestigia membris, extortum redhibere pio gratatus honorem et blando affectu causam remouere precandi, subdens praeceptis inmitia pectora sanctis et flectens dociles ad uerba iubentia mores. tunc et larga satis regali dona paratu ingessit. sed nil de mundi sumere censu mens opulenta deo uoluit, terrena relinquens praemia, at aeterni recondens munera Christi. Nunc quia plebeis uilissima carmina uerbis inrupere humili praecelsa palatia uersu, contiguo, ut Christus dederit, sermone loquemur subdita sanctorum meritis fastigia regum. postquam, ut transcursi signauit pagina libri, Maximus inpositi purgauit crimina regni, iugibus officiis coeptum seruare fauorem prudenter studuit. nam sic arcessere sanctum gaudebat, cupiens diuini flumine uerbi inriguam potare fidem, de fonte beati oris nectareum doctrinae haurire liquorem, discere sanctorum titulos et gesta piorum, quae decertantes sudarent proelia quaeue praemia uictores caperent, quae gloria iustos excipiat, quae poena reos, clementia patris ut foueat, quantum adficiat sententia regis. talia quaerenti congaudens singula sanctus pandere et eiectis lumen reuocare tenebris. at non inferior tanto regina marito deuotum obsequiis uincebat sedula regem. pendens sanctifico semper narrantis ab ore et largo propter spargens uestigia fletu illius aequabat meritum, quae crine beato lota prius lacrimis domini uestigia tersit. uerum haec parua putat, speciali accincta seorsum affectu seruire parans, ut sola remotis instrueret mensas felix regina ministris. nec prius adiuncto contendens saepe marito destitit a precibus, quam sanctum cedere crebros continuans fletus iugi ambitione coegit. adponit mensam, sellam locat, ingerit ultro lintea siccandis manibus lymfasque lauandis, et quas obsequio congaudens coxerat escas, ipsa in conspicuis properat deferre canistris. et quantum officio numquam defessa uacasset, supplebat iugem standi uirtute laborem, pro tanti mercede operis uenerabile munus micarum fragmenta legens, quibus esca fidei esuriem sanctam tactu pretiosa repleret. o felix, uirtute tua regalibus istas anteferens gazas opibus, seruire beato malens quam toto penitus praecellere mundo, ad famulae nomen referens regnantis honorem. non tibi sidereis radiantia tempora gemmis mutauere animum rutilisque rigentia filis serica contextoque aurum pretiosius ostro. aequasti merito tantae, regina, fidei illam, quae similis solii sublimis honore uenit ab extremis Salomonem agnoscere terris, in se quod tenuit longe progressa petiuit. cordis opes profers uerbi sapientis amore, auditu captans, docili quod mente retentes. talis subiecti calcasti obstacula mundi, femina priscorum titulis aequata uirorum. nam saepe inuictos multo in certamine reges sola iugum renuens funesta superbia uicit. recte igitur sancti donum speciale tulisti, ut tibi mollito paulum positoque rigore mitia siderei cordis secreta paterent. quam multos licet exiguo laxata sereno frons pia clementer iussit considere fluctus! quantas sedauit moderatior aura procellas et breuiter rutilans licet inter nubila sudum! quam tristes haec mensa reos, quae uincula soluit libertas permissa parum, quantasque catenas discussit laxans proprium breuis hora rigorem! nam tempus, persona, locus sapientibus adstant consiliis subitaque animum ratione gubernant. nec mihi feminei praetendas nomina sexus, inuide: non artus meritum, sed corda parabunt. nec minor est natura homini, cum gratia par sit, nec distat merito fidei gens, sexus et aetas, uir mulier, seruus liber, peregrinus et heres. credentis meritum praestat, non gloria carnis. ! Denique quid sexum hunc studio meruisse fideli conpererim, breuibus cupiens perstringere signis hoc quemcumque dabit Christus sermone retexam. dum progressus iter carpit uenerabile sanctus, in noctem uergente die uicina petiuit tecta, et gaudentis susceptus culmine uici expetiit properans sancti penetralia templi. atque hic, ut semper, benedicti liminis hospes permisit fessum paulum requiescere corpus, laxans exiguo marcentia lumina somno, ut renouata breui saltim modicoque sopore sufficerent iugi tenuissima membra labori et ferrent uigilem per sustentacula mentem. uerum ubi transegit tenebras e nocte refulgens lux, operum cunctis propere sollemniter actis rursus iter festinus agit. tum uero fidelis turba puellarum, domino quas sancta sacrarat uirginitas carne intactas et corde pudicas, ne festinantem caeli ad sublimia mentem ad terram premeret fragilis corruptio carnis, inrupit sanctae gaudens penetralia cellae, hospitio benedicta pio, flatusque recentes haurit et infectas absorbet anhelitus auras. tunc humili obsequio solium doctoris adorant officioque oris raptim loca singula signant, quae tetigere pedes stantis, quae membra iacentis, quae sancto benedicta cibo, quae pressa sedili uel quae prostratis orantis subdita membris. ut uero aspecto benedicti stramine lecti temptauere pio tepefactum corpore faenum, certat ad inuentam uiolenta modestia praedam, dum partem sibi quaeque rapit, sinibusque repletis leuia densati conpungunt pectora culmi atque arcent tenues stimulato a pectore uestes. quid non uera fides faciat? forte una cohortis uirgineae nec corde minus quam corpore casta, cum quendam miserum uiolento iure retentans cogeret in furias daemon prorumpere iussas, excutiens sanum captiuo a pectore sensum, auxilio confisa dei meritoque patroni particulam raptae sapienter prodiga praedae faucibus innectit miseri colloque furentis suspendit pressum benedicto corpore faenum. nec mora et adtactu confestim territus hostis arentes stipulas saeua ut incendia fugit, inpar contactis Martini corpore culmis. Et tamen elisus totiens totiensque fugatus audes mutatis demens occurrere formis, expertum temptare uirum coramque uerendos ferre oculos, speciemque tegens monstrare furorem. nam pecudis dorso insidens furiisque petulcum concutiens animal seseque in uiscera mergens naturam pecudis funesta excusserat ira. uel cum captiuae pressisti terga iuuencae, ferret ut inpositum non solum corpore monstrum, explens infusum per membra obsessa furorem atque ministerium bacchantis motibus aptans, sanguineum spargens concusso uertice rorem, leuia dum rubrae percurrunt tempora guttae igneaque iratam praecedunt cornua frontem, efflat et alternas uix creber anhelitus auras, puluereamque ciet curuato poplite nubem et tenues sursum tremulus pes spargit harenas. nempe inter profugas passim bacchata cateruas mitis ad aspectum sancti sessore fugato adstitit atque onere abiecto, sed mente recepta agminibus sociis gaudens se bucula iunxit. desine nunc saltim gregibus te mergere Christi, postquam nec pecudum sanctus tibi iura reliquit. Cedimus: exsuperat trepidantia uerba loquentis gloria. uirtutum, claris magis edita factis, quam linguae prodenda sonis. obscura poetae in lucem fando expediant: nos lumine laudis uincimur et tanto obpressi splendore latemus. atque utinam nostram paulum rarescere noctem gloria tam clari faciat contacta patroni, ne lucem historiae tenebroso corde tegamus et titulum laudis minuant peccata loquentis. Quod cor non placidum sancto, quaeue ira rebellis, quae feritas non mitis erat? sensere Molossi imperium, cum uenatu transcursa patentum aequora camporum quateret lasciua iuuentus, corripiens celeri uel prona uel ardua saltu. cornipedes properi multo sudore madebant et patulis tenues efflabant naribus auras. ungula terrifico resonabat concita pulsu, linquens pulueream cita post uestigia nubem. nec sat erat uolucrum tam uelox cursus equorum. pendula sic pronas aequabant pectora frontes, ut mora cornipedum tardaret uota sedentum, uectorum et cursum transiret motus agentum. certabant alacres uentos aequare Molossi, uincendi et studio spectantum explere furorem, pendentesque procul reserato gutture linguas flatibus alternis tremulus quatiebat hiatus. hic tantus labor, hic sumptus quo, pro dolor, exit? quis fructus quaeue utilitas, prensare fugaces bestiolas leporumque fuga gaudere pauentum? tempsisti talem prudens, Martine, furorem, insontis tristem casum miseratus, hiantum I ora canum et trepidos faciens torpescere gressus. Iam si contiguum laxasset forte rigorem, quo sale uerborum sociorum absoluere curas attentasque aures paulum refouere solebat, cum grauitate catus, cum religione facetus, uirtutem cordis respergens flore leporis. pellicia cernens obtectum ueste subulcum \'en\' ait \'alter Adam! talis uelauit amictus nudati obuoluens algentia membra parentis atque nouo praestans solacia parua pudori, cum post tartarei uirus letale ueneni lubrica deceptum persensit sibila corpus. at nos exutos penitus penitusque sepultos peccato ueteri rursum noua gratia uelet\'. Idem detractis detonso uellere lanis adridens aspexit ouem. tum protinus inde ordine de facti sumens exempla docendi: \'cernite mandatum uilem conplesse bidentem. uestibus e geminis poscenti tradidit unam, succrescente alia nolens retinere priorem. at quam nos brutae pecudi cessisse pudendum est, si mage munifico uincat nos prodiga censu\'.- At parte ex alia pratorum dorsa patebant dissimili distincta situ. pars una uoraces pertulerat suffossa sues uiridemque colorem perdiderant glaebis nigrantia dorsa supinis. ast aliam adroso detonsam caespite tristi nudarant armenta fame proneque uorantum ora boum abstulerant laetae telluris amictum, roscida dum patulo carpuntur gramina morsu curuatae ad fauces adtracta aspredine linguae, praeuia quae teneras adlambens colligit herbas, ut densata auidi succidant pabula dentes. nec minus inpresso protriuerat ungula cornu elidens crebro uiridantia germina pulsu. partem aliam inlaesi uernantem caespite campi ornabat uario comens natura decore. undabant tenui uiridantia gramina flatu , inpulsasque leuis motabat spiritus herbas. insuper innumeri per plana iacentia flores distincta insertis pingebant aequora gemmis. hos roseo inficiens tingebat purpura fuco, ast alii niueo insignes candore nitebant, inter quos croceis distinguens gramina signis aurea flauorum rutilabat gratia florum. curuant purpureae gemmantia germina guttae flectebantque herbas umentis sucina roris. blandus odor, gratum certans aequare colorem, permiscens paribus concordia gaudia formis, pascebat specie uisum, spiramine nares. praebebant rarae pergrata umbracula frondes caerulaque inplexis nutabant brachia ramis. certabant tectae foliis uernare uolucres, musica dulcisonis moderantes sibila linguis. purus uicinas pascebat riuulus herbas graminaque adlapso stringens umore fouebat. perspicui subter uisu penetrante lapilli crispabant uitreas per blanda obstacula lymfas, nec poterat mersum ex oculis auferre decorem peruia luminibus species et gurgite tecta. quid rudibus conor formas signare loquellis? expromi haec uerbis nequeunt, quae munere Christi effigians melius naturae gratia pinxit. hanc igitur speciem distinctam dispare forma aspiciens Martinus ait: conferte parumper depasti, effossi, inlaesi loca singula prati scortorum sceleri uel iusto foedere nuptis coniugibus uel uirginibus, quae corpora Christo sancta uouent rosei gemmis ornata pudoris. ut suffosso illic species non permanet agro, oblita sic uitiis Christi non fulget imago. ut radix hic salua manet, sed gramine secto, . sic nuptis est tuta fides sine flore pudoris. ut color atque nitor florenti ridet in agro. gloria sic purae fulgebit lucida carnis\'. Talia perspicui dantem documenta uigoris, adtenti et semper diuina ad praemia cordis quidam adiit, monachus, neclecta hoc nomen adeptus militia, qui post lituos et classica belli maluerat ueri signis se dedere regis, magna crucis sanctae melius uexilla secutus. quin et consortem thalami ad collegia uitae alliciens sociam sanctis praeceperat esse uirginibus, thalami uel carnis iura remittens. uerum ubi lasciuum rursum rediuiua uoluptas occoepit stimulare animum penitusque medullis indere contempti mortalia gaudia saecli, uix praelibatum cupiens laxare rigorem rursus in amplexus nuptorum et uota recurrens post monachi titulos nomen renouare mariti, quin et doctorem crebro pulsare tumultu adgreditur, tales precibus miscendo querellas: \'si mihi coniugii Christus solacia praestat, dignatus thalamis diuersum adnectere sexum, quis rapiet mihi dona dei? quis iure nouello audebit priscam domini conuellere legem?\' talia praecipiti frangentem murmura sensu mitius adgreditur sancti medicina patroni: \'dic age, praeteritae recolis si tempora uitae, an conlata acie saeuo conflixeris hosti. quod quia percrebro factum reminisceris, idem respice, num lituos inter uel classica belli pilaque terrificis pugnantum intenta lacertis destrictosque enses, accepto et turgida flatu serica serpentum spiras imitata uel iras bellica femineus turpauerit agmina sexus. quis scutis ad pensa locus, quis ad arma puellis? leuia num decuit respersio pulueris ora? quodsi terrenis non sunt haec congrua castris, quidquam ut femineum deceat uexilla uirorum, num tibi contiguo bellum sudore gerenti non mage turpis erit spreti permixtio sexus? tempore desidiae talem lasciua uoluptas inueniat ridenda chorum. cum uero uiriles in campos properant acies ferrataque lucent agmina, femineas defendant moenia turbas, diffisaeque armis studeant se cludere portis. qui uero ad bellum properat, solacia temnat\'. talibus effrenae sanauit uulnera mentis conpositoque dedit rursum noua gaudia cordi pugnacemque uirum cum pace ad bella remisit. Iam uero hoc quisnam digne percurrere possit, tam docilem ornarit patientia quanta leporem? forte inter sanctas et corde et carne puellas, perpetui semper pretiosas floren pudoris, innuba quas domino sociarat dedita Christo uirginitas nexu mentis, non foedere carnis, uirtutum quaedam studio praecesserat omnes, hoc speciale decus titulis addendo pudoris, quod semel ex oculis cunctorum amota uirorum seruabat coeptum constanti corde rigorem, nec leuis instabili nutabat femina sensu, uincens ingenitum uirtutis pondere sexum et praegressorum uix rara exempla uirorum. huius propositi iusta admiratio sanctum perpulit, ut talem recte ueneratus adiret inlectus tanto uirtutum flore puellam. uerum ita constanti defixa in pectore mansit iam domino deuota fides, ut claustra pudoris septa uiris, clarae titulos seruantia palmae, nec tanti posset meritum reserare patroni. nec tamen erubuit uotiuam ferre repulsam proposito gauisa fides, sed cuncta benignus, quae spem contulerant, proprium numerauit honorem, plus lucra adtendens animae quam gaudia carnis. Quam tibi, quam sancto rapies de pectore partem, ambitio, insani uentis adflata tumoris? iam penitus prostrata iace. nil Christus habere cum uitiis commune potest. qui laude tumescunt, extolli semet cupiunt. satis adprobat ille, qui latuisse cupit, mundi et fastigia temnit, quam soli domino tribuat quem uitat honorem. sed qui laudato malles uilescere Christo, hoc quoque iudicium titulis addendo beatis, quam uitando fugis laudem, uitando mereris. LIBER QVINTUS [5] Iam semel in laudem tanti prolata patroni quidnam, lingua, siles, incondita murmura uocis indocilesque sonos per longa silentia claudens? si rubor est tam magna loqui, prius ista pudori lex statuenda fuit. nimis haec uelamina tarde attritae nimium temptas praetendere fronti. at si desidiae uili torpore teneris, ut tetrae mortis tristis discedat imago, excute marcentem depresso a pectore somnum, ut uigil ad Christum discussa morte resurgas. si merito depressa iaces, confide patrono., quid rea supplicii pauitas, cum sis rea uoti? ergo age et extinctam domino committe fauillam, ut rigor ingenii Christo adspirante tepescat, et glaciem cordis Martini oratio soluat ac faciat brutam quamprimum erumpere uocem, ut quondam similis meruit miracula facti. Carnutena iacent patulis qua moenia campis, Gallia et inmensis late distenditur agris, hic iam bis senis quae muta silebat in annis, obstructa et nullis reserauerat ora loquellis filia, maestorum tristissima cura parentum, augebat iugem miseris uiuendo dolorem, annorum et spatio crescebant uulnera luctus. heu quotiens doluere aliis indulta potentis dona dei periisse sibi, cum saepe uiderent uixdum reptantes in uerba erumpere paruos nominaque e teneris praefracta exire labellis, cum murmur dubium pietas praegressa no.taret, incertam agnoscens affectu interprete uocem, excipiens quasi dicta sonos rapiensque loquenda. haec, quae post primas aliis sunt praestita cunas, aemula bis senis pietas defleuerat annis, cum lustris geminis maerens annisque duobus optaret primam nubendi ad tempora uocem: donec Martini genibus conexus et haerens exanimis genitor lacrimoso flebilis ore adstrueret cunctam gemitu pandente querellam, adtracta ex imo suspiria pectore ducens, singultu incidens crebro lacrimabile murmur ac madidum pectus perfundens imbre genarum. et iam Martini mentem concusserat almam adsuetae pietatis amor. sed causa morarum de probitate fuit, pretiosi cura pudoris et semper claris socianda modestia factis, ne, quod contulerit meritum, iactantia perdat et uirtutis opus uitiet praesumptio cordis. ergo ait: \'indignum tanti ad miracula facti me reor et trepida pondus ceruice pauesco, quod ferre infirmus nequeo, ne sarcina maior deprimat et nimio inualidus sub fasce laborem. sed non difficilis quaeuis curatio Christo est, qui recte haec aliis conmittit signa ministris, sanctorum ut meritum domini miracula prodant. ecce duo adsistunt clari probitate fideque et uirtute uiri, quos recte euexit ad istum talis uita locum. numquid non promptius illis haec domini medicina dabit, quae grandia nostrum excedunt meritum, sed non sunt ardua sanctis?\' talia saepe iterans cordis documenta modesti et meritum renuendo probans hoc dignior extat, quod comit reliquos pretiosa modestia mores, inuidiamque fugit, qui se conferre pauescit. haec cernens genitor sancto uehementius instat, hos quoque coniungens precibus, quorum ille legendam dixerat esse fidem, ne uel differre liceret, quod germana pie Christo adspirante uoluntas suaserat atque paris concordis gratia iuris. submotis igitur populis, ne forte receptum oranti obstreperet confuso murmure uulgus aut ostentaret proprias iactantia uires, hos tantum adiunxit socios, quos culmen honoris fecerat esse pares et quis par cura precandi, par studium, conexa fides, coniuncta uoluntas. additur et genitor trepidans, quem munera Christi acrius optantem faciebant uota fidelem. tum sublimi animo erectus, sed corpore pronus, sursum cor sanctum statuens, sed membra deorsum, carne iacet, sed mente uiget. conscendit in altum mens coniuncta deo, premitur iactantia carnis. sic uia dissimilis concordi adiungitur actu, sic humiles properant quo praecessere fideles. nec mora et adsueti persensit signa fauoris adsidue sanctus congaudens hospite Christo, cordis saepe fores ad talia munera pandens. tum benedicendo promi praecepit oliuum, oblatum inficiens uerborum nectare sucum, per quae mutato uenit medicina liquori. qui postquam infusus gratantis in ora puellae est, confestim innexae soluuntur uincula linguae, et madidas implens subito spiramine fauces murmur blandiloquum, uox expectata, reuixit. ac primum trepidam proprie signare loquellam incertosque sonos genitoris nomina iussit. haec uox prima fuit primoque loquentis ab ore eripuit pater atque auditam in uiscera mersit. exim prostratis cadit ad uestigia membris et genua extentis supplex conplectitur ulnis. quique preces solus tulerat reticente puella, iam domino grates non una uoce rependit. Nec sane alterius minor admiratio facti est, cuius me memorem medicati infusio suci et decantati benedictio fecit oliui. id, quotiens pietatis opem medicina poposcit, disparibus causis par gratia sanctificauit. namque ut saepe solent praecauto corde fideles uas oleo oppletum seruandae ad uota salutis uel iustis offerre uiris uel condere sanctis religione locis, quibus aut operatio praesens martyrii emeritos prodit uirtute patronos, aut quibus in cunas uerbum uenisse beatas uel recolit manifesta fides uel lectio prodit, aut ubi contiguae praecidens tempora lucis horrescens dirae scelus exitiabile gentis inseruit subitas nox inter fusa tenebras, aut ubi disrupti felicia concaua saxi attactu gauisa dei sine lege sepulchri mox surrecturis patuerunt subdita membris, aut hinc iam reducis gauisa ad sidera Christi postrema excepit felix uestigia tellus, quae tam sanctifici conseruans munera tactus, quidquid ad ornatum commentum dextra parauit, dedignata suis longe discussit harenis, disrumpens fragilem transfuso puluere cratem et super extenti dissoluens septa metalli: his persaepe locis, quibus hoc uicinia praestat, pacificum exponunt per uascula pura liquorem desuper infusi mutandum nectare roris, quo fluit in sanctum caelestis gratia sucum. at quos longarum spatia interfusa uiarum diuersa amotos penitus regione retentant, credentes dominum non claudi fine locorum et miserantis opem cunctas excedere metas, incunctante fide praesentia munera poscunt praesentis domini, qui pro uirtute fauoris non longe ad sese uenientum uota fatigat, propter et admotos contingit ubique rogantes, nec tardos uitat, properis uicinior adstat, fitque uiae finis solus conatus euntis. haec qui corde gerunt, quacumque in parte uocati munus habent domini, seu sanctis credita mandent uota uiris seu sacratis quaecumque recondant sanctificanda locis. Christus quod corpore sancto non adiit, uirtute tegit, licet ille reuersus ad sublime poli iamdudum et corpore regnet. haec secum stimulante fide persaepe reuoluens, excedens fragilem sexum uirtute fidei et non feminei sublimis femina cordis credidit, emissum cum sancto offerret oliuum, quod precibus tanti pietas uicina ministri non aliter uotis Martino orante faueret, quam si pernici propere translata uolatu intra ipsum domini ferret sua uota sepulchrum, uexillum conplexa crucis lignumque salutis. tali plena fide candenti sedula uitro sollicitis manibus uiridans infudit oliuum. permutat niueum descendens unda colorem, - et tacito manans in subdita concaua lapsu crescit per nitidi paulatim augmenta liquoris, ac sonitu reticente silens pinguido tumescit. attamen ut uacuae fauces ad claustra paterent nec nimis oppleto nutaret testa fluento, qua de subiecto consurgunt colla rotundo, oris adhuc uacui patulus residebat hiatus. tum puer accepto properans perrexit oliuo ad sanctum, referens et uota et uerba precantis. nec tardat pietatis opus. cita gratia iustum . commendat studium, ne uel cunctando fidelem differat aut dubium faciat mora parua fauorem. confestimque deus per signa indulta probauit, quantum conferret praesens benedictio donum, ne fortasse fides sensu trepidante labaret. praesentes stupuere uiri (quod Christus adesse iusserat electos tanta ad miracula testes) sic creuisse illum Martino orante liquorem, ut sursum elati consurgens unda tumoris obpleret uacuam suspenso gurgite partem, sic iuge ad summum properans, ne linqueret imum, ferueret exundans, considens plena maneret, cresceret infusis, sed non uacuanda receptis: ad dominam donec felicia dona reportans pergeret exultans famulus, meritumque beati offerret tantis congaudens dextera signis. talis praeclari benedictio sancta profetae, cum uidua exiguum finisset prodiga sumptum, uascula mansuris subpleuit inania donis, ut, quae munificae dederat documenta fidei, ditior expensis fieret, secura petitis. Nec sane ut reliquas paueam contingere laudes uirtutesque uiri, saltim haec narrare ualebo, in quibus eiusdem similis benedictio suci multiplicis digne poscit praeconia uocis. una fides, medicina frequens: non dissonat actu, sed distat numero, par signis, altera donis. testis adest docto mirabilis ore Seuerus et tota Christum cordis uirtute secutus, insignis mundi titulis, sed clarior illa qua mundum tempsit sanctae uirtute fidei, nobilitate potens, sed multo extantius idem nobilior Christi cultu quam sanguinis ortu. hic sacrum canonem, distentae et scripta coartans historiae, geminis conclusit cuncta libellis, quaecumque a primis percurrerat edita saeclis. idem Martini titulos uel gesta retexens, scrutator cautus ueri fidusque relator, protulit in medium tam clarae insignia uitae, sic iustam retinens aequato examine libram, ne dubia adstrueret dicens nec certa taceret. hic sancto persaepe pie sociatus adhaesit, ut solet in speculo cordis perspectio mentis cognatae similes morum sociare figuras. quo mage credendum est testem magis esse probatum, qui coram conperta docet, cum uisa loquatur. ergo inter reliqua affectus documenta poposcit, sumeret ut sancti munus speciale liquoris. cui postquam fido tribuit benedictus amico congaudens uirtutis opem, monumenta fauoris, inuexit domui cum religione fidei, credens indultam sese deferre salutem, et statuit celsae sublimi in parte fenestrae, qua praetenta diem claudunt specularia purum obuia uentorum flabris et peruia luci. hic niueae ampullam texit uelamine pallae, ut distenta uagos prohiberent lintea uisus occursura oculis, sed non arcentia mentes. sed puer ignarus properantis turbine dextrae dum rapit incauto festinus tegmina nisu, uas uitreum inlidens in marmora subdita iecit. exsanguis stupuit domino pallente minister, et sonitus rapido redit ad fastigia pulsu, tinnitusque uago simul omnia murmure conplens inlisit semet summis, surrexit ab imis. non sensit tantos ampulla inpacta fragores, inlaesa et uitreae manserunt tegmina crustae. sic liquor interior fragili conclusus amictu exteriora cauae durauit tympana cratis, marmora ut in plumas penitus mutata putares excepisse illam per mollia fulchra ruinam. sic meritum, Martine, tuum, sic gratia iugis sanctificata pie recipit, benedicta tuetur. Quidam, cum diri uiolentia saeua Molossi inrueret, quatiens furioso gutture rictus, rugatas retrahens oris de tegmine nares, nudatos crebro conlidens murmure dentes, tam subito terrore pauens non fuste nec ictu, sed solo os rabidum Martini nomine clusit. quod simul insonuit, conpressi haesere latratus, erectae cecidere iubae, toruumque minaces extantesque oculi suffusas sanguine flammas depositis clausere minis. tum blandius aures mulcere et terram contorta uerrere cauda et caput inflexo pronum demittere collo. Quae meritis, Martine, tuis non mitia cedant, cum tantam rabiem uel solo nomine uincas? quid nunc miremur saeuorum corda uirorum cedere (\'t humanos tibimet mitescere motus? ut quondam stupuere homines, quod dira potestas et ius crudelis tibi cesserit Auitiani, cui feritas conexa nimis et sola uoluptas ungula, carnifices, tortores, flagra, catenae, mors hominum, uox plangentum pallorque reorum, carcer edax, fassi interitus, tormenta negantis. tartarei nimium saeuissima bestia cordis, spirans innumeras furioso pectore caedes, inmiti feritate fremens intrauerat urbem, quam sancto antistes Martinus honore regebat. haerebat nexis per squalida colla catenis maestorum pallens infelix ordo reorum, incutiens fractis stridentia uincula membris et motam; tardos incuruo pectore gressus. talia Martino Falaris spectacula ducens proxima diuersas parat ad subsellia caedes. festinant rabidi furialis turba ministri instrumenta feris certatim exquirere poenis. illi ad tartareas depromunt uascula flammas, in quibus incluso diri feruore uaporis pix resoluta trucis crepitacula pasceret ignis, qui procul exundans funestae gurgite flammae sulphoreo exceptum torreret corpus in antro. ast alii sursum porrecti robora ligni (triste ministerium) furioso corde parabant, ut caro distentis propere male pendula membris tortori laceros crucianda exponeret artus, tartaream misero perfundens sanguine dextram et spargens tristem per uulnera crebra cruorem. utque eadem geminum satiaret poena furorem, incussor laceri quatiebat corporis artus dissiciens ruptis membrorum uincula nodis. ast alii deferre faces atque unguine multo inficere in longum contexti uincla papyri, non ut discussas lux uinceret illa tenebras, obscuram ignifluo distinguens lumine noctem, uerum ut funereus miseros succenderet ignis, infigens laceris. admota incendia membris. haecine Martini decuisset in urbe uideri et placidam tanto configi uulnere mentem, ut sanctas saltim fama haec contingeret aures aut pia concuteret uel solus uiscera rumor? ergo ut funereo mens est perculsa paratu, nuntius et diri saeua haec commenta tyranni praeuia uicini dispersit signa furoris, percurrit totas miseratio iusta medullas ac sparsit celerem pietatis flamma calorem. et quamuis mortem miserorum flere reorum cogeret humanos recolens clementia casus, non minor illa aderat praesentis causa doloris, idem quod fautor sceleris, qui criminis ultor, se faceret prius ipse reum plectendo reatum. crassior obtectum caligo obuoluerat orbem. grata quies blandum per cuncta elementa soporem sparserat et madido marcebant omnia somno pressaque mutarum reticebant murmura uocum. horrebant mediae nimis alta silentia noctis, obscura et proprium caligo infusa colorem texerat, abripiens cunctis sua signa figuris. at non Martino capiendae cura quietis, sed sancta adsistunt humanae uota salutis affectu stimulante animum. petit ergo cruenti iudicis instanti furialia limina gressu. solus it intrepidus per opaca silentia uastae noctis et horrentum secreta.obscura uiarum. credo equidem umbrarum cunctas cessisse cateruas, quas malus instigat nocturna ad crimina daemon, atque alias diros blande siluisse Molossos- terrificique. oris praestructum haesisse latratum. ergo ubi peruentum est obstructa ad limina diri iudicis et saeui claustrum ferale furoris, ante domum medio prostratus in aggere septis arcetur foribus, sed fletu ad sidera pulsat. saeua grauem tumido proflabat pectore somnum bestia, distentis et mortis imagine membris torpentes penitus stratis reiecerat artus: cum subito angelicus concussit uiscera terror, • uox etiam attonitas stupefacti inrupit ad aures: tene graui infelix oppressit inertia somno, bestia, corrupti ructantem pocula uini, ac pigrum crudi distendit sarcina uentris, et famulus domini nudae super arida terrae dorsa, pium multo perfundens puluere corpus, pro foribus iacet ecce tuis? tu claustra quietis obicis ad turpis nocturna silentia somni?\' diriguit uisu subito propereque uocatos praecipit ad claustrum rapide prodire ministros, ut seriem ueri per nuntia uerba-referrent. uerum ut saepe solet membris torpore ligatis grata quies pressum uincire et uincere sensum, progressi paulum uix prima ad limina serui marcentes uisu nimium gressuque labantes murmura perplexis reddunt fallacia uerbis, nullum pro foribus sollerti indage repertum. \'\' rursum uicini non longe amota uoluptas marcida confestim conclusit lumina somni. tum uero tremefacta nouus praecordia terror -: concutit angelicaeque minax sententia uocis - surgere praecipitem praeceptum iterando coegit. nec placuit rursum mandati adferre periclum.. ipse ad clausa cito contendit limina gressu, obstructaeque fores domino reserante patescunt. obfulsit claro uenerabilis ore sacerdos, ostentans sancto uirtutum stemmata uultu. florebat multis elucens gratia signis, religione, fide, affectu, pietate, pudore: mens laeta in grauibus, constans et seria laetis, nec feritate rigens nec risu austera resoluens, prorsus sic media semper probitate refulgens, ut non ira trucem faceret, non gratia segnem. talis pallenti species ueneranda tyranno occurrit, tetrae disrumpens nubila noctis. et iam prodiderat sine uerbis conscia tanti mens sceleris, quae causa pii foret illa laboris, nec precibus pandenda fuit. prior ipse pauentem protulit e tremulo confusus pectore uocem: \'cur mea, sancte, metu dudum tortore fatigans excusso penitus turbas praecordia somno? tu foribus procul arceris, penetralia sancto inrumpis merito. subsistis corpore, iure ingrederis., terrore quatis qui carne moraris. nec sane abnuerim meritis haec debita nostris, cum duro innumeras spirarem pectore caedes saeuus in urbe tua. precor ergo, ignosce fatenti, utere iure tuo. parci. cupis: esto remissus. suppliciis emitte reos, me solue reatu.\' nec mora laxatae raptim cecidere catenae. quae modo pallentum stringebant colla reorum, seruantes dirae morientia corpora morti. exultat subito miseris spes reddita uoto. laetitia mixtoque metu tam magna repente credere diffidunt trepidi, sed credere malunt. certant gratantes genibus se aduoluere sanctis, cingere supplicibus uestigia blandius ulnis. ille deo grates suadet magis esse ferendas auctoremque huius Christum monet esse salutis, qui sic criminibus parcat, si uera dolorem commissi sceleris saltim conuersio prodat. nam poenas superesse reis durante reatu: talibus alloquiis simul et pietate laborans supplicio absoluit uinctos culpisque solutos. Iam uero hoc donum quae digne lingua loquatur, quod pauet adtonito saltim contingere sensu mens ad tam clari titulos angusta patroni, sic meritum sancti cunctas trepidasse cateruas daemonis et tanti sic prodita signa pauoris, ut, quotiens propriae progressus limina cellae eminus amotam gressus mouisset ad urbem, commissam inuisens sancto moderamine plebem uel cupiens offerre sacri mysteria ritus, gratia sic rapido propere praegressa uolatu torqueret trepidas captiuo in corpore laruas, ut uixdum egressum sanctae penetralia sedis per tormenta prius longe praegressa uiderent adfore confestim, stridenti et murmure uocis iudicis aduentum clamaret poena reorum. ut uero in foribus uestigia prima locasset, cernere erat raptis propere ad sublimia membris constricta aeriis attolli corpora uinclis, et per inane grauis nutantia pondera carnis linquere contiguas pernici turbine terras, - supplicio suspensa suo, sed libera nexu, uincta precum meritis, propriis pendeutia poenis clamare admissas tacito sub iudice culpas. nec percontantis confessio reddita uerbis eruta per trepidam prodebat crimina uocem. namque solo adclinis transibat sidera uoto spe dominum tangens sanctus, sed corpore pronus, corde humilis, celsus merito, sine murmure clamans, occultus uisu iudex, uirtute probatus, ad cuius meritum miracula tanta paterent: inter inane reus pendens et in aere tortor porrectis sursum pedibus, constricta rigentis uellera uestitus tectis haerentia membris, ne flexo curuata sinu uel lapsa retrorsum nudarent turpes adpensi corporis artus. Sic meritum, Martine, tuum, sic sancta potestas et prodenda dei per seruos gloria Christi excedens terras titulis et in aere regnat. siccatas etiam certum est te supplice nubes, grandinis et dirae suspensam haesisse ruinam constricto penitus densati gurgite nimbi, qui grauis et rigidi conexis frigore uenti in lapides duratus aquis sic turbine crebro in terras solidi iaciebat saxa liquoris, ut fruges, arbusta, hortos, pomaria, uites protererent crebris nimborum tela ruinis, confossa et ualido quateretur uerbere tellus. haec pestis Senonum late grassata per agros, supplicii et legem consueta explere quotannis, elisa\'assiduis nudauerat arua ruinis. amissam segetem pallens referebat arator, perfracti penitus plangens fastigia culmi, et fossor, uacuam sine fructu et palmite uitem saepe gemens, iugis post annua uota laboris de iam turgidulis numerabat damna racemis. monstrabat fractos mater maestissima ramos repere consuetis per mitia pomula natis, propter et arentis pallentia germina campi mugitu pecudum reboantia saxa sonabant. tabida lustrabant uacuos armenta recessus, quo poterant gemitu querulam testantia causam. hoc igitur conpulsa malo plebs cuncta uel aetas tam clarum sibimet cupiens adhibere patronum Martinum exorat legato interprete supplex, ut placare deum studeat ueniamque precari pro miseris tandemque grauem depellere pestem. supplicii satis esse datum: clementia Christi auferret nimiam saltim post uerbera cladem. nec sane miseros spes expectata fefellit. nam simul a domino semper conexus et haerens Martinus solitae pietatis dona poposcit, suffragium sensere pium: depulsa quieuit tempestas puroque dies nituere sereno aut exoptatis maduerunt germina nimbis. nec spatio constricta breui, sed tempore longo gratior extentis conmendans munera metis, quattuor ex plenis permansit gratia lustris, nec prius insanae senserunt damna procellae, quam dominus clauso praesentis tempore uitae ad requiem ueram benedictum adsumpsit amicum. sic utriusque pie transegit tempora uitae, ante salus terris, at nunc sublimis in astris. Sed iam longa nimis languentis pagina libri eneruat clari titulos et gesta patroni. grandia dum paruus loquor et sublimia segnis, splendorem laudis trepidus corrumpo relator. sed quid agam? uersu historiam percurrere uoui: iudicium narrata timent, subpressa reatum. rectius haec lector fors fastidita relinquet, quam pius auditor penitus subtracta requiret. Et prius inmitem iam contigit Auitianum sermo prior: nunc ordo operis reuocatur ad ipsum. hic saeuos uincens dira feritate tyrannos, tristia maestorum sitiens tormenta reorum, parcebat paulum Turonorum mitior urbi. hic tantum humani sensus uestigia prodens subdebat sanctis licet ora rebellia frenis, ingenitum reprimens Martini ad iussa furorem. et sane manifesta huius documenta medellae sic quadam patuere die. uenerandus adibat Martinus diram tali sub iudice sedem, lenior ut tantis feritas mitescere posset officiis, sancti obsequiis obstricta patroni. ille in praecelso residebat forte sedili, conspicuo solio excellens nimiumque superba ambitione tumens, subito cum sanctus ad ipsum aspiciens uidet horrentis tetrique cruentam daemonis insani speciem ceruice reclinis innexam toto pronam decumbere nisu. quam procul ut flatu benedicti contigit oris sanctus et admoto uerbi terrore fugauit, ignarus socii se credidit Auitianus excepisse grauem maledicti\' in imagine poenam. ille refert: \'ne crede meo te forte notatum iudicio aut subiti signum hoc existere motus. haec pietas, non ira fuit, quae saeuit in hostem, pro misero miserata dolet. prorumpit in illum hic noster toto penitus de pectore flatus, quem premere horrendo celsa haec subsellia nisu quemque tuae pronum ceruici incumbere uidi. desine iam talis collegia ferre latronis, consiliis plus crede piis. deprensa fugetur calliditas, experta dolos cautella repellat. iam pudeat parere reo, seruire fugato\\ talibus eiecto praeclusa est ianua cordis . daemonio sedisque suae praerepta potestas. mitior hinc proprio tandem sine iudice iudex, et grauis excusso reiecta est sarcina collo. sic cuncta extrusos hostes de sede fugabat, corda hominum absoluens, profugis nec templa relinquens. Nam quidquid uanus fanorum extruxerat error, ardebat pronis late uastare ruinis. haut longo spatio praefata amotus ab urbe uicus erat, ueteris quondam uestigia castri, nunc famulis habitata dei Christique ministris. Ambatiae nomen priscum prior incola dixit. hic inmensi operis praecelsam extruxerat\' aedem sacrilegi quondam uecors dementia coetus. in conum surgens turritae molis in altum mirificum tendebat opus, sic prorsus ad unguem conexis semper crebro licet ordine saxis, ne celsum nutaret onus, ne rima pateret, sed pulchra admotos lapides conpago ligaret. quo magis artificis studium rationis egentes attonitis stupuere animis. sic stulta pudende religio inualuit, uenerans pro numine solum ingenium geniumque dei de nomine fabri. hanc igitur sanctus subuerti iusserat aedem Martinus. neclecta diu mandata fideli presbytero exprobrat. tamen ille haec iussa modeste expleri potuisse negat. satis ardua fessis haec monachis paucisque dei docet esse ministris, quae uix collectae- uacuato rure cateruae aut desudantes possent explere cohortes. his patuit penitus iusta excusatio uerbis. nec spes est infracta tamen. non ille uocandis uota parat populis nec toto ex orbe coactas Ambatiae ad uicum properat deducere turmas. auxilium caeleste uocat. spes omnis in illo est, qui caelum terramque regit, cui militat aer et permansurum seruant elementa pauorem. rursum igitur saetosi habitus stimulisque reclinem consueti penetrare cutem, conexa rebelli uellera duritiae rigidis in uulnera filis, peruigiles iterum gemitus, ieiunia rursum dilatis renouata cibis noctisque laborem mox successuro rursum iungentia soli. nec longa hoc uotum mora distulit. ecce reuerso tempestas uiolenta die circumstrepit aedem, turbine uentorum ruptis in flumina nimbis. diuiduae excusso scinduntur lumine nubes et collectarum super ardua moles aquarum raucisono inpactam conlidit turbine cratem, reddit et expressum nimborum pugna fragorem. intremuit tellus imoque excussa profundo respuit inpositae fundamina pendula molis,. dissiciens sparsam procul a conpage ruinam et per prona rotans disruptae fragmina molis. o nimium dilecte deo, te supplice Christus iam pronos celso siccauit in aere nimbos. ad tua uota iterum celeres rediere procellae, accincta et grauibus nigrantia nubila uentis, parcere iussa satis, ualidas rumpentia moles, mollia graminibus durisque inmitia saxis. Nec minus hoc meritum fuerit, nec dispare causa gloria consimilis, pariles imitata triumphos. idolicam effigiem celsissima fulchra columnae tollebant iunctis procul ad sublimia saxis, altior ut species solioque elatior isto despiceret miseram conficto numine plebem. hanc quoque Martino cupienti euertere molem cuncti defuerant ad talia uota paratus, sed spes ad dominum semper festina manebat. ergo ut pernici reuolauit ad aethera sensu auxiliumque citum caelorum a rege poposcit, ignea, consimilis specie, sed lumine dispar conminuit fragilem delapsa columna ruinam, sulphorea aduoluens crepitantes flamma fauillas, fumantem adtollens ambusto e puluere nubem atque exundantem consumpta mole uaporem. sic rutilo, Martine, polo, sic turbine uenti conectis geminos uel nube uel igne triumphos. nec mirum ut dominus seruo promissa fideli tam sancto inpleret famulo, qui dixerat olim attonitis nimium tanta ad miracula seruis, haec uerae fidei sese documenta daturum, ut maiora horum credentes signa probarent. quid mirum est eadem dominum conplesse fauentem. per seruos, qui plura piis spondere ministris dignatus sursum sublimia corda uocauit. Nam sicut prodit caelestis pagina libri, femineam testata fidem, post flumina multi sanguinis et tristem consumpto corpore tabem attactu uestis celerem remeasse salutem: sic data Martino est eiusdem gloria facti, sed sanante deo, qui nunc quoque celsus in arce stellantis solii tangi per membra probatur, quae capiti aeterno sancta conpage cohaerent. Quid non mite pio, quae non subiecta fideli monstra uiro? iussi parebant saepius angues nec suberat uictis feritas cognata uenenis. tranabat dirus propter uada proxima serpens et uitreas sulcabat aquas. extabat ab undis cum ceruice caput. findebat pectore summum festinus fluuium. reliquus per caerula tractus flectebat uario sinuamina lubrica motu, intorquens leuis curuata uolumina caudae et uibrans tremulam meditata in uulnera linguam. hunc ubi uix medio Martinus in aequore uidit contiguae properum iam iamque accedere terrae, conpulit his dictis raptim remeare retrorsum obstrictum uirtute dei uel nomine Christi: \'nequaquam ad uetitam ulterius contendere ripam te iubeo\'. stetit in medio mala bestia fluctu et fractos rigidus torpor conexuit artus membraque captiuo paulatim haesere natatu, donec praecluso praestructi gurgitis aestu languida permisso fluitarent colla profundo et retro seminecem ferret piger alueus anguem. Atque utinam nostrum simili uirtute uenenum, quod male transcursae uitiauit lubrica uitae, inmergens rapido semper mea crimina saeclo, conuertat sancti miseratio fida patroni, cogat et oblitae rursus meminisse salutis, ne prona in luteo mergantur membra profundo infectum et madeat uitiorum gurgite corpus, sed stabiles sursum uirtutum in margine gressus insistant fidei, terrena et gaudia calcent, quaeque fluunt, celeri cupiant euadere nisu. hoc tantum et paulum subsistam ad flumina uoto, dum clari titulos recolens percurro patroni, ad cuius meritum gaudens se subdere sanctis paruit imperiis iussarum gurges aquarum. Contiguum semper ieiunia ducta per annum laxabant paulum sanctae sollemnia Paschae. mitius his tantum cruciabat membra diebus. tum solum exiguam piscem sumebat in escam. sed dum uenturis seruantur tempora signis. consueta officii uotum captura fefellit. ille ubi piscantum uanum fluxisse laborem linaque per uacuum fluitasse extenta profundum agnouit querulis maerentum murmure uerbis: nam reliquis praesens diaconus satis ore fideli adstipulator erat, quem cura instantior huius obsequii uigilem praegressae tempore noctis et fessum exacta praesentis parte diei testem communis faciebat adesse laboris: cuius ut anxietas sancti pia uiscera mouit, permotus maerore pio \'perge\' inquit \'et amnem transcursis propere sollers scrutare fluentis. iam tibi captiuam concludent retia praedam.\' nec mora confisus tanti sermone magistri festinat diaconus. trepido spes reddita uoto est, nec dilata licet properum captura fefellit. nam simul ac modico sepsit uada proxima lino, incussus tremuit motato cortice funis, inplicitam prodens super inuia caerula praedam. innexum propere uicina ad litora traxit congaudens esocem. tum toto pectore pronus humida labenti circumdat bracchia pisci. lubrica nudatis uix haeret praeda lacertis, concussa et madidis iam paene elabitur ulnis, donec paulatim cognata elementa relinquens efflaret tenuem moribundus in aere uitam oraque languidulo tremulus reseraret hiatu, reiectae adplaudens. segni motamine caudae. obstipuere suum monachorum gaudia uotum, qui de uicinis tanta ad spectacula cellis egressi inplendum tali sponsore fauentes crediderant sancto prolatum pectore uerbum. o uere aeternae speculum uirtutis! ab ipso haec tibi dona fluunt, qui quondam retia iussit ducere nocturno in cassum molimine fessos discipulos, mittens numerosam in retia praedam, concludens lectos sancta ad conuiuia pisces, quos medii abreptos penitus de turbine mundi ad dominum traheret sanctae doctrina fidei. Saepe deus uoluit meritum sublime beati inlustres proferre uiros, quo clarius illis testibus, extulerat penitus quos gloria mundi, prolata in populos uirtutum signa micarent. nam gestae clarus tum culmine praefecturae Arborius uidit fulgentum luce micantem gemmarum, dum sancta deo sollemnia defert, Martini rutilasse manum lumenque coruscum uestire ignitam pretioso murice dextram et conlisorum lapidum crepitare fragorem. non tales uexilla ducum pinxere lapilli, talia nec frontes regum diademata cingunt, sed quales claris sanctorum in fine coronis inserit emeritas domini sententia gemmas. Nec dubium quin praecipuae probitate fidei ultra hominem uario uirtutum flore coruscet, quem coram angelici meritum solacia uerbi historici felix testatur pagina libri. nam cum Treuerica permaestus ab urbe rediret, in qua dum miseris irato rege pauescit interitum, quorum uitam poscebat ab ipso, conpulsus proprium paulum laxare rigorem mitior ad culpam respexerat Ithacianam, damnatae inpulsus clementer parcere causae et reparare piae rursum noua foedera pacis: hunc igitur nimis adflictum maerore reuisens angelus alloquio coram manifestus et ore detulit ad maestum solacia blandus amicum, anxia conlatis permulcens uiscera uerbis, consilio mutanda docens, conmissa resoluens. talis praecipui signans praeconia uatis Zacchariam sancto caelestis nuntius ore exortum sancti fecit praediscere nati, spondens uenturam post iussa silentia uocem. denique non inpar meritum par prodidit ordo, utque illi suboles, sic gratia contigit isti clarius adiecta uirtutum luce coruscans. nam saepe expulsas captiuo a pectore laruas necdum praesentis uerbis uel uoce coactas terrebat sanctae felix uicinia cellae excedensque procul benedicta habitacula uirtus. Sic distenta nimis longe lateque micabant praesentem domini testantia signa fauorem, nec solo contenta solo, sed crebrius ipsos Martini titulis procul inrumpentia fluctus. uidere inmenso iactati turbine nautae, dum furit insanae uiolentior unda procellae, quantum uel solo prodesset nomine sanctus. sulcabat medium Tyrreni in marmore pontum extentis properans puppis per caerula uelis. concita subiectum scindebat prora profundum, aduerso albentes disrumpens pectore fluctus, linquens spumantum uestigia longa uiarum: cum subito obtectum praetendunt nubila caelum, umida nigrantem praetexunt uellera cratem et perit in piceo penitus lux condita nimbo. insistunt ualidi pontum subuertere uenti, fluctibus et madidae rubris miscentur harenae. franguntur celsae uiolento turbine moles. altius elato suspensa uolumina fluctu, instabiles sursum nimium tollentia colles, dum redeunt, crebris soluuntur fracta ruinis innumerosque procul reddunt conlapsa fragores. uela cadunt, resonant tremulo stridore rudentes. nunc latet abscisso uicina ad nubila monte, nutat in excelso rursum male pendula dorso, ancipitem casum metuens in utroque profundo: ast alii quatiunt latera obsistentia fluctus et fracti elisa tabularum crate resultant, inplentes laceram tam crebra aspergine puppem. excutit auulsum ponti uiolentia clauum reiecto rectore procul. formido pauentum corda quatit, tremulo conuellens uiscera motu pallentesque rigans non sola aspergine malas. confusi gemitus, lacrimosae et murmura uocis, ruptaque singultu adsiduo suspiria flentum plangunt consimilem uicina morte querellam. interea extremo quidam terrore coactus, sed necdum instructus uerae ratione fidei, caeleste auxilium tali clamore poposcit: \'ignorate mihi, merito sed cognite sancti quem ueneror famuli, per quem tua gloria fulget, Martini miserere deus, depelle periclum, . eripe nos. nam cuncta tibi procliuia sanctus, ut memini, antistes crebra uirtute probauit.\' nec mora constrato ceciderunt aequora fluctu et iacuit planus placidarum campus aquarum, leniter et laceram moderato flamine puppem optata inpellens zefyrus statione locauit. sic meritum famuli per cuncta elementa probauit et sancti titulos Christus distendit amici, glorificans clarum super inuia caerula nomen. Nec mirum est tam multa deo fautore probandam Martini potuisse fidem, si quando beatis peruigil excubiis tota uirtute precandi ad dominum praesens felicia uota tulisset,- si tantum ignari penitus longeque remoti gratia per solum meruit clarescere nomen. quamquam ad praecipuam contendens pagina laudem obstupefacta pedem retrahat uerbisque pauescat uilibus ad tantam uirtutum ascendere molem, quis non unum hominem sanctus, sed protinus omnem suffragio medicante domum sanasse probatur: testis adest clarae celsus uice praefecturae gratifico adsignans haec dona Lycontius ore, cuius multiplici late grassata ruina obruerat luis una domum. tabentia passim corpora seminecum partes reiecta per omnes stipabant fessis horrentia limina membris. tristis ubique dolor, crebra et suspiria, fletus adsidui et toto penitus de pectoris antro extorti gemitus, conuellens ilia flatus et iugis uomitus, cutis arida, flamma medullis insita succendens stomachum, grauis unda uaporis. illa ad uicinum pallebant maesta cadauer corpora seminecum, cognata et funera tali maestior exemplo morientum turba pauebat. ast alii exanimes saltim contingere caros officio miseri nimium trepidante timebant, ne dispersa graues sererent contagia morbos. hos metus obsequio subtraxerat, at dolor illis uiscera multiplici praestruxerat anxia luctu. at qui postremis tumulassent membra sepulchris, dilati ad similem non longo tempore mortem portabant pariles ad limina tristia morbos. nil medicae ualuere manus, nil gramina, sucis saepe suis magnas languentum operata medellas. tali igitur dominus confusus clade suorum diffisusque suis precibus placare laborat suffragio sancti dominum meritoque patroni, adlegans querulam Martino interprete cladem. qui, quamquam durae, iam laeso iudice, causae pernimium sentiret onus, tamen anxia clemens sollicito adfectu poscentis uota recepit. nec prius absistit iugi cruciata labore proterere exhaustis arentia membra medullis et prono duram tellurem elidere nisu, adsueta adiectis duplicans ieiunia poenis nec tenui saltim concludens lumina somno, exesam stimulans saetoso uellere carnem, quam dominus tanti studio permotus amici finita tandem penitus mitesceret ira, reddens optatae felicia dona salutis, gratantem et dominum conplectens turba suorum exciperet totis contestans gaudia uotis narrantem clari titulos et gesta patroni. qui post depulsam Martino orante ruinam, munera sic merito festinans reddere sancto, argenti centum praedicti ad limina libras detulit, oblatis conpensans praemia donis, ut medici meritum merces uel parua probaret, munifici et studiis gratantis uota paterent. quae sanctus cari officio gauisus amici praemia deuoti adfectum testantia cordis nec tenuit, dum tradentis dispendia cautus cogitat, ut fructum fidei praemissa referrent munera, nec rursum proprios recepit in usus, ne mentem sancti uotum macularet habendi, sed commissa deo caelo conclusit in alto,, ut modo captiuos duris laxantia poenis, liminibus exclusa piis, donata redemptis seruarent numerata fidem, contempta rigorem. Perge igitur praemissa sequens, promissa reposcens, antistes, claram caeli sublimis ad arcem, astrigeram sortite domum rutilamque coronam, qui cunctam rabiem diri totumque furorem daemonis in paruam potuisti adstringere muscam. at nos praesentes semper uenerabimur artus, donec ad aeternam redeas cum corpore uitam, sanctorum adnexus tumulis, iungende coronis. uix solum a nobis potuisti abscondere uultum, nobiscum pietate manens. te saepe frequentes inuisunt populi, coram curatio uiuit, adsunt optatae confestim dona salutis. uerba silent, sed signa nitent. si corpore paulum a uisu abstraheris, praesens uirtute uideris. quam precor ut miseri manifeste in corde poetae semper adesse uelis, ut, cum meditatio carmen finierit, teneat transcripta oratio laudem. LIBER SEXTUS [6] Instauras nostram renouanda ad murmura curam, dum uitam uirtute probas, non clause sacerdos lege obitus, carnisque tuae sine carne superstes cerneris, expeteris, contingeris atque teneris. dum largiris opem praesentem, ostendis honorem, quaerenti adsistens et numquam absconse precanti. quam bene uicinus propter conplectitur artus spiritus et sanctum perfundit gratia saxum! nil longe est pulsante fide. clamantia corda allegant proprias sine uoce et murmure causas. mentis uerba legit, qui sensum introspicit et cor uisit et arcanum percenset pectoris antrum. Quinque prius recolens signaui gesta libellis, de multis uel pauca legens. quota portio nobis conperta e tantis titulis? quid contigit unus? exiguum quanta pensat mercede laborem! indigno rursum tempto praeconia sensu: tanta sinus fert uota rei bonitate patroni. praecedit meritum pia gratia: palma tenetur, nec sentitur onus. nondum libata laboris cura mihi est: quod uelle iubet, iam muneris arra est. o quantas potuit maior facundia linguas hoc operis decorare bono! consueta repelli carmina non patitur: credit bona, quae sua nouit. nam\'certum est iussisse ipsum, quae missus ab illo interpres temptanda putat, sociatus et haerens et semper tanti reuerens praecepta magistri, perpetuo felix doctor uicturus in aeuo. non famae incertum narrat nec credulus auras rumorum attentas properat uulgare per aures. coram uisa probat, testis fidissimus adstat, inspecta adsertor fidei miracula prodit, luminibus oblata suis et tradita uotis. huc ex diuersis certatim partibus orbis agmina conueniunt, numerosas milia causas multiplicant iterantque preces. dat gratia uelox optatae pietatis opem. laetantur ouantes emensi fructum celerem se ferre laboris. Iam uero obsessos furioso a daemone sensus huc uocat auxilium, rapit huc curatio uelox. sistuntur trepidantque rei. confessio clamat extorta imperio. sub iudice poena salubris cernitur, et proprias alieno in corpore uoces edere peruasor captiuo ex ore iubetur. sentitur iudex nec cernitur impius hostis. exsul ab erepta properat discedere praeda inter et instantes fugiens uanescere poenas. aeria innexum constringunt uincula corpus. quos rebare uagos, nexos miraberis artus. firmabunt inspecta fidem. quem poena ligauit, tormenta inplicitis prodit constrictior ulnis, pulsat et adfixis obiecta obstacula membris. quid cum sidentes cancelli in tramite gressus aerium sustentat iter? nutantia currunt corpora et inpositum caua subuehit aura uolatum. quin etiam in puteum, qui templo clausus in ipso fonte salutiferas eructat concauus undas, corpora praecipiti iaciuntur concita saltu, in pronum cogente reo, qui uertice presso praegressum sua membra caput detrudit in altum gurgitis et cerebrum membrorum mole perurguet. sed quis non uideat, cum corpora mersa resurgant, extentos patuisse sinus, et fulchra fauoris molliter exceptis ulnas reserasse ruinis? artus praedo grauat, uitam clementia seruat. plus opis apparet studium quam poena latronis. quisque fide nutante labas, adtende: resurgunt corpora et ad uitam Martino orante trahuntur. absorbet tantum miserorum membra profundum nec puteus patulo conclusos ore perurguet. Sed quid ego e puteis? fluuius testatur alumnus mirandae uirtutis opus, qui moenibus urbis iunctus contiguis adlambit saxa fluentis. hic medius cellam discriminat atque sepulchrum diuisisque locis diffusum interserit aequor, nauiger inque freti speciem se gurgite uasto dissiciens, longeque suis diuortia ripis instituens oculos uisu ulteriore fatigat, et quamquam ualidos lassat tranando lacertos. hunc fluuium a templo, quod sanctos continet artus et laudi aeternae felicia membra reseruat, insanus petiit misero cum corpore daemon, mersurus raptam uicino in gurgite praedam. uerum nil patitur miseratio tanta cruentum atque adimit diro saeuissima iura tyranno. duratum calcatur iter, solidata rebellat gressibus et passus properos non adluit unda. trans fluuium siccas stupuerunt agmina uestes et gaudens hominem purgandum cella recepit, quae dudum angelicae felix fuit hospita uitae. nec quicquam gestum turbatae tempore mentes in semet reduces sensu tenuere recepto. Chunorum plerumque sonos fert atque minantum murmura et incisas fera per conpendia uoces. auxilium sub teste patens nesciuit adeptus, . muneris ignarus tantoque e munere saluus. plerumque inflexas aliena ad murmura linguas possessor miseri rapiebat spiritus oris, ut Graecis fluerent Gallorum uerba loquellis et fando exprimerent gentem nec nomine notam. quisquamne hunc sensu proprio putet esse locutum, qui fatur non nota sibi? de pectoris antro mugit et edomitam flectit possessio linguam, ut chordae id resonant motus, quod plectra pererrant, imperioque manus neruorum fila loquuntur. 0 quotiens urguente deo uentura fatentur, et quorum oblectant semper mendacia fraudem, extortum a domino coguntur dicere uerum! quae poena est manifesta loqui! praeceptio uocem elicit et cedit mandato obpressa uoluntas. Inlustrem uirtute uirum, sed moribus almis plus clarum magnumque fide, qua celsior extat, Aegidium hostilis uallauerat agmine multo obsidio, obiectis quae moenia sepserat armis, auxilia excludens et clausos uiribus urguens, ut minus obsessis faceret diuisio robor nec iungi ad bellum socialia castra liceret. uerum praesidio domini deiecta fugantur milia et egressum portis bipatentibus agmen restaurat solidas securo principe uires. interea trepido uicinia maesta pauore pallebat tanti proceris discrimine, et omnis anxia pendebat populorum cura pauentum, dum se quisque putat similem perferre procellam inque uno nutat, quidquid consistit in uno. ergo aliquis forte ex illis, quos tetrior ira traxerat ad uotum sorbendi in caede cruoris, praecipiti ad nutum domini quasi turbine raptus praecedensque citos trans flabra et nubila uentos gestorum seriem captiuo e corpore prompsit, proclamans isdem momentis, tempore eodem obsidione urbem Martino orante solutam, atque ipsi donasse deum populumque ducemque. mox patuit manifesta fides seriemque probauit. ipse dies, eadem hora fuit, nihil ordine uerso, inuitumque hostem non fallere poena coegit. ut Balaam, domini cupiens maledicere plebem, extorquente deo coetum benedixit ouantem, haut alio penitusque ipso rerum ordine uenit nuntius, illam urbem tanta obsidione solutam, praecipitem Rhodanum molli quae ponte subegit et iunxit geminas conexo tramite ripas, ut siccum praeberet iter, quod puppibus instat desuper et presso nutans uia pendet in amne. hanc quoque praesenti sociatus, sancte, patrono eripis, et cogis trepidum tua uota fateri, quae nollet donata tibi. reus adstat et Euro ocior amissa optatae specularia caedis non tacet inuisaeque sibi fit praeco salutis. haec quoque discussis patefecit calculus horis ipso, ut res docuit, conpleta et prodita puncto. Iam uero erga omnes curatio quanta medellas, non medicante manu, non suco adlata salubri, nec ferri perpessa aciem nec graminis haustum ulcere nec raptum resoluti sulphoris ignem, sed uerbo medicante fluens recteque probata praecipiti uirtute fide, quae comminus adstans omnibus inuitat trepidos, dum sanat adeptos. hic caeci ignotae stupuerunt munera lucis, hic alacrem cursum uegetato corpore claudi, hic noua conlatae uocis discrimina surdi: quot causae adtulerant cladem, tot dona salutem restituunt. semper poenis numerosius adstat praesidium praesensque fugat tutella periclum. Experta est tantam paralytica uirgo medellam, adficiens miseros longo maerore parentes. namque omnem membrorum usum uiolentia morbi abstulerat, cunctisque simul praemortua neruis exanimos penitus stratis reiecerat artus, et solo uiuens gemitu spiramine fesso et flatu exiguo stomachum quatiebat anhelum. haec sancti ad meritum manibus delata parentum propter uicinum iacuit miseranda sepulchrum. alterno nunc ora rigant rorantia fletu inque uicem effuso lacrimarum flumine certant. permouit sanctum clementia. uix leuis artus attigerat miseros benedicti tactus oliui, exiluere pedes, nerui sumpsere uigorem, et ualida optatos senserunt bracchia motus, erectaeque manus digitis lusere solutis. gaudia confestim miseri uotiua capessunt et uix tam trepidi credunt, quae credere malunt. mutatur rursum facies meliore sereno et noua perspicui rapiunt miracula uultus. Attamen haut longa hoc meritum seruauit honestas. qui nunc adsiduis onerabant limina uotis, spondentes celerem post praemia tanta recursum, atque inopum sumptum mox largitione leuandum, munifice quos sanctus alit uestitque sacerdos, consuetam deuotus opem dum praestat egenis expensisque suis ditescit prompta uoluntas, anguis ut antiqui dirum rapuere uenenum atque idem serpens, qui quondam suaserat Euam, hos quoque consilii similis liuore coegit neclectam calcare fidem, tum praua uoluntas consiliis addicta malis diuersa uolentum paruit infelix foeda ad mendacia uerbis, inmemor inspecti penitusque oblita fauoris. idolicos petiit uesano pectore ritus, dispositum mutauit iter uegetamque puellam auctori uitae abripuit diroque latroni dedidit, ingratus fidei, sed subditus hosti: uerum ubi tartarei feralia busta tyrauni eminus aspexit deceptae uirginis error, concidit, et dono tanti spoliata patroni addicta est propriis eliso corpore morbis, donec sanatam dono anteriore puellam mors raperet duplicata malis et debita poenis. quam melius tantae recolentem dona medellae ad uitam aeternam uel praesens uita uocasset, iure ut euangelici meminisset credula uerbi, quo iussum est domini sanatum munere seruum peccatum uitare suum, ne rursus in ipsum pergeret et culpam poena grauiore piaret. Interdum iniustos iusto terrore coegit. uirtutem sentire dei. nam saepe rebelles, si nondum praecepta regunt, uel uerbera cogunt. Cum subito pauefacta metu grauiore periclo auxiliatores pateretur Gallia Chunos (nam socium uix ferre queas, qui durior hoste extet et adnexum foedus feritate repellat), horum unus, stimulis furiosi daemonis actus, inrupit sacram domini praedo inprobus aedem. inde altare dei gressu temerare profano ausus et intuitus furialia uota secutus abripuit sanctam dextra uellente coronam, quae meritum sancti propter coniuncta docebat, effigians illam, quam Christo iudice sumpsit, fulgentem astrigera caeli sublimis in arce. sed sensere oculi culpam, quod nuntia cordi lumina perspectam uoluerunt condere praedam. intuitu peccauit ouans nec cernere quiuit, quae rapuit, liquitque oculos subtracta uoluptas. obsessos gemuit uisus quasi nocte diurna, et circumfusae quaerens solacia lucis uicinum doluit tenebris densiscere solem. quid stupet aspectum subita caligine clausum? iam tum caecus erat, male cum rapienda uidebat. uerum ubi quaerenti crimen detexit amico et percontanti nudauit gesta sodali, praegressum ceu nocte ducem cogente secutus dissimili petiit benedicta altaria uoto, edomitus iam clade sua propiorque saluti. confessus commissa reus seque ipse salubri . iudicio damnare uolens meruisse uidetur hinc ueniam, quod se poenam meruisse fatetur. conpensat plectenda dolor: peruasa reformat, amissa ut capiat: sumit sua, quae tulit offert. mens peruersa habuit poenam, conuersa medellam. Ast alius caedem sitiens uiolentior ira, daemone feruidior, qui capto in corpore clausus tartareo miserum furiosus iure premebat, perculit obsessum funesto a daemone corpus, hospite tam diro tanto crudelior hostis, sanguineumque ensem perfosso- in pectore mersit. uerum persistens insania uel furor idem spumantem gladium, rorantem et sanguine dextram uertit in auctorem sceleris uix caede peracta, et latebras tanti sceleris mucrone resoluit ac facinus male conceptum per uiscera quaerit. quam cito iudicium uelox uindicta probauit et se cum tali admisso propera ultio iunxit ! nec quisquam dura ista putet, cum pauca timorem em signa acuunt, poena exterret, formido medella est. Ornatum sanctis altaribus addere gaudens certatim populus studio properabat ouantum. uerum cum pulchras molitio tanta columnas temptaret sancti transferre ad limina templi, quidam tam properis caecato corde rebellans obuius ire parat uel talia coepta morari instinctu inpulsus furiosi daemonis audet, insuper uxori minitans, quod fletibus eius expletum pensaret opus, cum forte propinquo rure habitans quaesita operi instrumenta dedisset. nec mora et in parui uada perlucentia riui praecipiti deiectus equo non repperit ullas, quae possent pronum corpus demergere, lymfas. mergendus quaesiuit aquas tenuique fluento incubuit: moriens quas presserat hausit harenas. naufragium sine puppe rapit, sine flumine gurges. agnoscunt elementa deum. nil casibus inde mentiri licuit, quod iussio sola peregit. non illas certe lacrimas tua funera flenti praemissae mouere minae, sed plangit ut ante ominis exosi uates uentura canebas. praecedis nostras iam non prohibendo columnas, nec rapis ornatum templi, rapiende sepulchro. sed populus maiore fide deuotus et instans praecipuum celerauit opus. uirtute probata iudicium emicuit, praesens deuotio creuit. Iam posito terrore leges, correcte periclis. munera praecipui numerabis blanda patroni . et post percussum uicto serpente uenenum nectarei primum suco gaudebis oliui. quod quotiens sancti uicinia iuncta sepulchri comminus excepit, mutauit uera liquorem gratia et aduexit properas festina medellas. .Perlatum obtulerat felix antistes oliuum incunctante fide, quod spiritus ille rigaret et noua contigui perfunderet aura fauoris, Perpetuus, domini non solum nomine cultor et praegressa pii sectans exempla magistri. hanc cum uellet opem ueneratus ferre saluti expertumque bonum cunctis adhibere medellis, abrasus propere benedicto e marmore puluis admixtus sancto uires duplicauit oliuo, ut sic resperso uirtus geminata liquori augeret contacta fidem, sociata salutem. uerum ubi uel modicam sensit uicinia micam, gratia contactum uelox suspendit oliuum et tumor exundans efferbuit. auxit abundans copia, quod coram prolato munere creuit. celsior ore suo diffusio claustra rigauit. et tamen exundans non fecit gratia damnum, et subiecta fluens et semper plena repletis. non maculat umquam madidas haec gloria uestes: maiorem haec retinent inspecta Siloa nitorem, quae tantum testantur opus. non abluat ullus, quae uirtus tanto indicio perscripta notauit. Nec clausa est laus ista loco: sectata fideles gratia sublimes titulos et in aera misit. ipsae etiam sancti meritum sensere procellae, grandinis et terror densatis nubibus haesit uastandisque locis clementior ira pepercit. Quidam confidens ueram se ferre salutem, si quicquam e sancti licuisset limine templi ad propriam deferre domum, benedicta salubris congaudens famulus suscepit praemia cerae. experta est gauisa fides, quid pectore toto senserit: auxilium spes expectata reuexit. euasit protectus ager iacula illa liquoris saxea et adstrictae glacialia uerbera lymfae, hac fructus satione tegens, quae condita terrae extendit patulos uotiua ad tegmina ramos. indultum stupuit uicinia cuncta fauorem et patuit ueris uirtus iam cognita signis. Non ego centenis possem haec praeconia linguis cuncta loqui aut tantas uirtutum euoluere palmas. nec mihi mendacis pulsanda oracula Foebi nec confictarum plectra expectanda sororum. nos alter repleat tantae ad praeconia laudis - spiritus et nostro det uerba et gaudia cordi. ut uerum cantare queam, mea Musa patronus me foueat uegetetque meum sua gratia sensum, ne uincar splendore operis neu lumine tanto obrutus instabiles oculos a luce reflectam, perspicuoque canam celsa et caelestia sensu. crede deo, lecture, pio, quae credere nobis ambigis, et Christo cuncta haec procliuia nosces, quae dedit et sancti titulis adcrescere iussit. Obsequium sollemne pio deferre quotannis adsueuit populus, reducis cum circulus anni instauraret ouans sanctae mysteria Paschae. inuitat properos ueneratio plurima cellae, quae tam praecipuo patuit fida hospita sancto, angelico possessa uiro. prona ora madescunt fletibus et lacrimis sancti uestigia quaerunt. quae loca contigerit psallens, quae presserit orans, hinc meminisse uolunt, in quo libauerit escas, inmensa exiguo laxans ieiunia gustu, caelesti auxilio excubiis quae cella quietem fouerit atque breuem membris largita soporem sublimem uigili recrearit imagine mentem. huc populum congaudet ouans perducere pastor. transfretat exceptum numerosis puppibus agmen, et fluctus sub classe latent. huc sexus et aetas omnis adest. uacuae resident custodibus aedes. e cunctis alterna fides penetralibus adstat. Interea infusus mortis uel criminis auctor inuidiae liuore suae conatibus istis obuius ire parat, nauemque adgressus onustam fluctibus in mediis uastoque in gurgite mersit, inuoluens alto simul omnia rapta profundo inplicitumque trahens decursu fluminis agmen. quam cladem expectabat ouans quantoque triumpho optata innumerae numerabat funera mortis, diuulsos rapiens nutricum a pectore paruos dispergensque uagas super inuia caerula clades, ast alios cernens nexu ceruice grauata mergere depressum quod strinxerat ulna cadauer, hos madida iam ueste trahi, sed quaerere caelum lumine et infusas uel murmure pellere lymfas. interea concors Martini in nomine clamor auxilium caeleste ciet. prosternitur omne uulgus et humentes fletu perfundit harenas. debebat tam laeta dies -specialia maestis gaudia et eximium sollemni in tempore munus. adfuit in mediis confestim mitior undis spiritus et dirae rapuit iura inproba morti. suspendit uaga membra liquor. solidata saluti lymfa artus subuexit aquis. non icta natatu nec permutatis sulcata et saucia palmis inmotum gestauit onus ripisque reuexit gaudia, et aduectam numerauit laeta salutem. agnouit natum genetrix, infantia matri haesit et amplexu genitor sua pignora fouit. frater, mater, erus, famulus, matrona, propinquus conlato coiere gradu, gratesque resultans uox cecinit sanctisque deum laudauit in hymnis. uix audet quisquam confestim credere uisis, consulit et trepido dubitantia lumina uoto. nec fracta est terrore fides: properatur ad amnem. ocius instaurat uegetas noua gratia uires. non habitum mutare placet. cum uestibus isdem exsultant, madidoque fides non alget amictu. sic ripa ulterior tanto gauisa triumpho \'cantemus domino\' laetata et credula dixit. praeda inlaesa canit, submersus praedo remansit. Ecce iterum dominus scisso Iordanis hiatu diuisum patefecit iter populumque per amnem praegressae iussit se iungere com minus arcae. ad fontem remeans uertit sua flumina gurges et sistens cursum refluus properauit ad ortum. haec loca calcatis populus protriuit harenis, nauita quae trepidus remo ueloque cucurrit. Quas terrae pontique uias non nominis huius gloria pernici penetrauit concita saltu, aequoreas egressa uias et peruia nautis uasti dorsa maris? ualidis abrepta procellis puppis in ignotum longe delata profundum extra hominum classisque uias torpore ligatum turbinis inpulsu praeceps inruperat aequor. egressum spes nulla dabat. nam glute liquoris inmota obsistens pontus tabulata tenebat . obsidione maris. cupientes flamina nautae tempestatis opem mallent et turbinis iras, fluctibus in mediis facientes uota procellae. uerum nulla datur miseris exire potestas. naufragium tam segne tenet sine motibus ullis. quae natat in pelago, non enatat. haeret in undis detestanda quies. pontus quod sustinet, obstat, nec uehit inpulsu puppem nec sorbet hiatu. effugii spes nulla patet. nam seruat in undis fluctibus adstrictam torpens custodia praedam. spes est una deus solus. quaecumque creauit, et regit. imperium seruant elementa creantis. ad nutum domini raptim commota quiescunt, insuetos motus propere torpentia discunt, dispositisque prius rebus dat iussio legem. Quidam rumorem sensu meliore secutus Martini titulos fama uulgante per orbem conpererat, plena atque piis miracula gestis. hic cogente malo solam ratus esse salutem ad uerum clamare deum, sic forte precatus ad caelum uisus lacrimarum fonte rigatos.. erigit atque oculis cordis penetralia iungens \'aspice\' ait \'miseros, spes una et uera salutis. Martini miserere deus, qui tanta per illum sparsisti in populos diuini signa fauoris, et meritum uirtute probans excedere terras iussisti titulos etiam trans aequora claros. ille suis soluat uel laxet uincula puppis suffragiis, cogat diuisas cedere lymfas et tandem fluidum rarescere gurgite pontum\'. nec mora et adlapsi propere uis maxima uenti expulit abreptam discisso gurgite nauem et uexit facili super inuia caerula flatu, moxque exoptata portus statione refouit nomine Martini uectos simul atque reuectos, adsiduaque fide dona exorata canentes. Quis tandem haec sensu capiat? quis carmine pingat? quis numerare queat, quis promere? uincitur omne ingenium, cohibent pressas praeconia linguas. attamen inferior titulis, quos gloria comit, quae conperta mihi totiens uel scripta relegi, cum fari ut dignum est nequeam, uel tangere nitar. Quidam de sancto repetens sua limina templo praesidium domui credens se ferre salutis detulerat secum sanctam ad penetralia ceram, fidens quod tanti benedictio iuncta patroni tam iustae fidei meritis uirtutis adesset. et iam tempus erat prodi documenta fauoris. forte per elapsum serpens incautius ignem flamma uorax, uires augens per pabula ligni, urguebat iam clade domum. uapor undique in auras plurimus undantem glomerabat turbine molem. arida sorbebat rapiens atque obuia lambens , et solas linquens de tanta clade fauillas. nec spes effugii propius flagrante periclo. sepserat incumbens propter penetralia terror et tam contiguam uicina pericula praedam. ad sanctum rediere preces. clamore fideli poscitur atque iterant crebrae pia nomina uoces. ipse erus accensae rutilantia lumina cerae, unguine felici blandam fundentia lucem, praetrepida uelox rapit ad penetralia dextra, atque inter medias statuens flagrantia flammas ignis praesidiis urguentem reppulit ignem. haesit turbo furens. uastator protinus hostis terga dedit rabiemque ignis scintilla fugauit. non ita, si totos iecissent nubila nimbos, desuper infusae possent prodesse procellae, aut si certantes rapuissent flumina coetus, quilibet haec quirent exhausto flumine fontes tam celeri praestare bono, quam uera potestas. ignis praetrepidans refugit sua pabula ceras altoresque fauos concors natura pauescit. uirtute interimit flammam, quam lumine nutrit, nectare perspicuo redolens pinguido liquoris. Haec paucis ausus propere percurrere uerbis signaui indoctus populo relegenda fideli. firmauere humilem tam grandia gaudia uocem. quae quereris descripta parum, mirabere gesta. sufficit ut carmen temnens praeconia laudes, nil morti licuisse, palam cum uita probetur. perpetuo urbs Turonum Martino antistite gaudet. ------------------------------------------------------------ https://www.sermonindex.net/fathers/paulinus-of-perigueux-de-vita-sancti-martini-latin/