COMMENITORIUM OROSII AD AUGUSTINUM DE ERRORE PRISCILLIANISTARUM ET ORIGENISTARUM (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Paulus Orosius · c. AD 385–after 418 Source: Open Greek and Latin project, stoa0215c.stoa003.opp-lat1.xml. Licence CC BY-SA 4.0. COMMENITORIUM OROSII AD AUGUSTINUM DE ERRORE PRISCILLIANISTARUM ET ORIGENISTARUM PAULI OROSII AD AURELIUM AUGUSTINUM COMMONITORIUM DE ERRORE PRISCILLIANISTARUM ET ORIGENISTARUM — BEATISSIMO PATRI AUGUSTINO EPISCOPO OROSIUS [1] 1. Iam quidem suggesseram sanctitati tuae, sed commonitorium suggestae rei tunc offerre meditabar, cum te expeditum animo ab aliis dictandi necessitatibus esse sensissem. Sed quoniam domini mei, filii tui, Eutropius et Paulus episcopi eadem qua et ego puer uester salutis omnium utilitate permoti commonitorium iam dederunt de aliquantis haeresibus nec tamen omnes significarunt, necesse me fuit festinato edere et coaceruare in unum omnes perditionum arbores cum radicibus et ramis suis et offerre ignienti spiritui tuo, ut tu uiso agmine perspectaque nequitia permetiaris, quam possis dispositionem adhibere uirtutis. Tu tantum, beatissime pater, malignas aliorum plantationes uel insertiones erue atque succide et ueram sparge sementem nobis de tuis fontibus rigaturis. Ego deum testem spondeo et incrementum operis tui spero, quia terra illa quae nunc ingratos fructus insincera cultura exhibet, si eam de manna illo recondito apud te mandando et replendo uisitaueris, usque in centesimum fructum profusa aliquando liberius ubertate proficiet. Per te dominus deus noster, per te, inquam, beate pater, quos castigauit in gladio, emendet in uerbo. Ad te per deum missus sum; de te per eum spero, dum considero qualiter actum est quod huc ueni. Agnosco, cur uenerim: sine uoluntate, sine necessitate, sine consensu de patria egressus sum, occulta quadam ui actus, donec in istius terrae litus adlatus sum; hic demum in eum resipiui intellectum quod ad te uenire mandabar. Inpudentem non iudices, si accipis confitentem. Fac me ad dilectam dominam meam idoneum negotiatorem, inuenta margarita, non fugitiuum seruum euersa substantia reuerti. Dilacerati grauius a doctoribus prauis quam a cruentissimis hostibus sumus. Nos confitemur offensam: tu peruides plagam; quod solum superest: adiuuante domino largire medicinam! Breuiter ergo et quid - ante male plantatum conualuit et quid postea peius insertum praeualuit, ostendam. [2] 2. Priscillianus primum in eo Manichaeis miserior, quod ex ueteri quoque testamento haeresim confirmauit, docens animam quae a deo nata sit de quodam promptuario procedere, profiteri ante deum se pugnaturam et instrui adoratu angelorum: dehinc descendentem per quosdam circulos a principatibus malignis capi et secundum uoluntatem uictoris principis in corpora diuersa contrudi eisque adscribi chirographum. Unde et mathesim praeualere firmabat, adserens quia hoc chirographum soluerit Christus et adfixerit cruci per passionem suam, sicut ipse Priscillianus in quadam epistula sua dicit: Haec prima sapientia est in animarum typis diuinarum uirtutum intellegere naturas et corporis dispositionem, in qua obligatum caelum uidetur et terra omnesque principatus saeculi uidentur adstricti; sanctorum uero dispositiones superare. Nam primum circulum et mittendarum in carne animarum diuinum chirographum, angelorum et dei et omnium animarum consensibus fabricatum patriarchae tenent; qui contra formalis militiae opus possident, et reliqua. Tradidit autem nomina patriarcharum membra esse animae, eo quod esset Ruben in capite, Iuda in pectore, Leui in corde, Beniamin in femoribus, et similia; contra* autem in membris corporis caeli signa esse disposita idest arietem in capite, taurum in ceruice, geminos in brachiis, cancrum in pectore et cetera, uolens subintellegi tenebras aeternas et ex his principem mundi processisse, et hoc ipsum confirmans ex libro quodam qui inscribitur \'memoria apostolorum\', ubi saluator interrogari a discipulis uidetur secreto et ostendere de parabola euangelica quae habet exiit seminans seminare quia non fuerit seminator bonus, adserens quia si bonus fuisset, non fuisset neglegens uel secus uiam uel in petrosis uel in incultis iaceret semen, uolens intellegi hunc esse seminantem qui animas captas spargeret in corpora diuersa quae uellet. In quo etiam libro de principe humidorum et de principe ignis plurima dicta sunt, uolens intellegi arte, non potentia dei omnia bona agi in hoc mundo. Dicit enim esse uirginem quandam lucem, quam deus uolens dare pluuiam hominibus principi humidorum ostendat, qui, dum eam adprehendere cupit, commotus consudet et pluuiam faciat et destitutus ab eo mugitu suo tonitrua concitet. Trinitatem autem solo uerbo loquebatur, nam unionem absque ulla exsistentia ant proprietate adserens sublato \'et\' patrem filium spiritum sanctum hunc esse unum Christum docebat. [3] 3. Tunc duo ciues mei Auitus et alius Auitus, cum iam tam turpem confusionem per se ipsam ueritas sola nudaret, peregrina petierunt. Nam unus Hierosolymam, alius Romam profectus est; reuersi unus rettulit Origenem alius Uictorinum; ex his duobus alter alteri cessit: Priscillianum tamen ambo damnarunt. Uictorinum parum nouimus, quia adhuc paene ante editiones suas Uictorini sectator cessit Origeni. Coeperunt ergo ex Origene magnifica plura proponi quae ex modica occasione ueritas ipsa praecideret. Didicimus enim de trinitate doctrinam satis sanam, omnia quae facta essent a deo facta esse et omnia bona ualde et facta de nihilo: tunc deinde scripturarum solutiones satis sobrias. Omnia haec statim a sapientibus fideli pristinorum expurgatione suscepta sunt; remansit sola offensa de nihilo. Credere enim persuasum erat esse animam, non tamen persuaderi poterat factam esse de nihilo, argumentantes quia uoluntas dei nihil esse non possit. Hoc paene usque nunc manet. Isti uero Auiti duo et cum his sanctus Basilius Graecus, qui haec, beatissime, docebant, quaedam ex libris ipsius Origenis non recta, ut nunc primum, tradiderunt: primum omnia antequam facta apparerent semper in dei sapientia facta mansisse, dicentes hoc uerbo: