ADVERSUS VALENTINIANOS (LATIN) Latin text from the Open Greek and Latin project (CC BY-SA 4.0) · SermonIndex Tertullian · c. AD 155–220 Source: Open Greek and Latin project, stoa0275.stoa008.opp-lat2.xml. Licence CC BY-SA 4.0. SECTIONS 1 TO 31 IIII. ADVERSVS VALENTINIANOS [1] Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia, plurimum ex apostatis ueritatis, et ad fabulas facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. custodiae officium conscientiae offucium est. confusio praedicatur, dum religio adseueratur. nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. idcirco et aditum prius cruciant [diutius initiant] quam consignant, . cum epoptas ante quinquennium instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem exhibere uideantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur iam silentii officium. adtente custoditur quod tarde inuenitur. ceterum tota in adytis diuinitas, tota suspiria epoptarum, totum signaculum linguae simulacrum membri uirilis reuelatur. sed naturae uenerandum nomen allegorica dispositio praetendens patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et conuicium falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis uerae religionis uanissima atque turpissima figmenta configurantes, — facili t claritati ex diuinae copiae occasione, quia de multis multa succidere est — Eleusinia Valentiniana fecerunt, lenocinio sancta, silentio magna, sola taciturnitate caelestia. si bona fide quaeras, concreto uultu, suspenso supercilio \'altum est\' aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt; si cominus certes, fatua simplicitate suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis ante committunt, quam suos fecerint. habent artificium, quo prius persuadeant quam edoceant. ueritas autem docendo persuadet, non suadendo docet [2] Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, domino utramque iungente: estote prudentes ut serpentes et simplices ut columbae. aut si nos propterea insipientes, quia simplices, num ergo et illi propterea non simplices, quia sapientes? nocentissimi autem qui non - simplices, sicut stultissimi qui non sapientes. et tamen malim meam partem meliori sumi uitio, si forte: praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere. porro facies dei spectatur in simplicitate quaerendi, ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Solomonis. deinde infantes testimonium Christi *** [sanguine litauerunt. pueros uocem qui crucem clamant? nec pueri erant nec infantes, id est simplices non erant.] repuerescere nos et apostolus iubens secundum dominum, ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus simu(s, seme)l dedit sapientiae ordinem de simplicitate manandi. in summa: columba demonstrare Christum solita est, serpens uero temptare; illa est a primordio diuinae pacis praeco, ille a primordio diuinae imaginis praedo. ita facilius simplicitas sola deum et agnoscere poterit et ostendere prudentia sola. [concutere potius et prodere]. [3] Abscondat itaque se serpens, quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca detrudat per amfractus seriem suam; (si) euoluat, tortuose procedat nec semel totus, lucifuga bestia. nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. amat figura spiritus sancti orientem, Christi figuram. nihil ueritas erubescit nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere, eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem cotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putauit, quod in numero nominauit, quod in aliis adorauit. alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmouere, a manifesto ad occultum retorquere de limine fidem offendere est. iam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid (recor)dabitur se in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse. Lamiae turres et pectines Solis? sed qui ex aliqua conscientia uenerit fidei, si statim inueniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus, tot euentus felicitates infelicitates dispersae atque concisae diuinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas apostoli spiritus, his iam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praeuenit? merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent perdocent; utique astute, ut pudenda; ceterum inhumane, si honesta. et tamen simplices nos omnia scimus. denique hunc primum cuneum congressionis armabimus detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc uictoriam auspicamur, quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare destruere est. [4] Nouimus, inquam, optime originem quoque ipsorum et scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse uideantur. abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur; testatio est ipsa mutatio. sperauerat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio, sed alium ex martyrii praerogatiua loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi. ad expugnandam conuersus ueritatem et cuiusdam ueteris opinionis semen nactus colubro suo uiam delineauit. eam postmodum Ptolomaeus intrauit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa diuinitatis ut sensus et affectus (et) motus incluserat. deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et Secundus et magus Marcus. multum circa imagines legis Theotimus operatus est. ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani, qui per Valentinum. solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum eius consolatur. alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae feminae formam cotidie supparare sollemne est. quidni, cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant? si aliquid noui adstruxerint, reuelationem statim appellant praesumptionem et charisma ingenium, nec unitatem * sed diuersitatem. ideoque prospicimus seposita illos sollemni dissimulatione sua, plerosque diuidi (de) quibusdam articulis, etiam bona fide dicturos \'hoc ita non est\' et \'hoc aliter accipio\' et \'hoc non agnosco! uarietate enim innouata regularum facies habet etiam colores ignorantiarum. [5] Mihi autem cum archetypis erit limes principalium magistrorum, non cum adfectatis ducibus passiuorum discipulorum. nec utique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot iam uiri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis uoluminibus et prodiderunt et retuderunt, ut Iustinus, philosophus et martyr, ut Miltiades, ecclesiarum sophista, ut Irenaeus, omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut Proculus noster, uirginis senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optauerim adsequi. aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur, mentietur apostolus, praedicator illarum. porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. nemo tam otiosus fertur, stilo ut materias habens fingat. [6] Igitur hoc libello, quo demonstrationem solum praemittentes sumus illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coactis et compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo iis usuri sumus, prius demandabo. quorundam enim de Graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, quorundam nec de sexu genera conueniunt, quorundam usitatior in Graeco notitia est. itaque plurimum Graeca ponemus; significantiae per paginarum limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca, sed in lineis desuper notabuntur, ut signum hoc sit personalium nominum propter ambiguitates eorum, quae cum alia significatione communicant. quamquam autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, non erit delibationi transfunctoria expugnatio. congressionis lusionem deputa, lector, ante pugnam; ostendam, sed non imprimam uulnera. si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet. multa sic digna sunt reuinci, ne grauitate adonerentur. uanitati proprie festiuitas cedit. congruit et ueritati ridere, quia laetans de aemulis suis ludere [quia] secura est. curandum plane, ne risus eius rideatur, si fuerit indignus; ceterum ubicumque dignus risus, officium est. denique hoc modo incipiam. [7] Primus omnium [Ennius] poeta Romanus \'caenacula maxima ca.eIP simpliciter pronuntiauit, elati situs nomine uel quia Iouem illic epulantem legerat apud Homerum. sed haeretici quantas supernitates supernitatum et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cuiusque suspenderint extulerint expanderint, mirum est. etiam creatori nostro Enniana caenacula in aedicularum disposita sunt forma. aliis atque aliis pergulis superstructis et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint, meritorium factus est mundus. insulam Feliculam credas tanta tabulata caelorum. nescio ubi illic etiam Valentinianorum deus ad summas tegulas habitat. hunc substantialiter quidem Αἰῶνα Τέλειον appellant, personaliter uero Προπάτορα et Προαρχήν, etiam Bython, quod in sublimibus habitanti minime congruebat. innatum inmensum infinitum inuisibilem aeternumque definiunt, quasi statim probent esse, si talem definiant, qualem scimus esse debere. sic et ante omnia fuisse (non) ut dicatur, sed ut sit expostulo nec aliud magis in huiusmodi denoto, quam quod post omnia inueniuntur qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua. se itaque Bythos iste infinitis retro aeuis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim, stupentis diuinitatis, qualem iussit Epicurus. et tamen quem solum uolunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoian, quam et Charin et Sigen insuper nominant. et forte accedit in illa commendatissima quiete monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso. hoc uice seminis in Sige sua uelut in genitalibus uuluae locis collocat. suscipit illa statim et praegnans efficitur et parit, utique silentio, Sige. et quem parit? Nus est, simillimum patri et parem per omnia. denique solus hic capere sufficit inmensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. ita et ipse pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes. atquin non proprie, siquidem non solus agnascitur. nam cum illo processit et femina, cui Veritas (nomen). [Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes uocaretur!] ergo Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum. namque ibidem Nus simul accepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam. quae si retro non erat, utique nec in Bytho. et quale est, ut in deo uita non fuerit? sed et haec soboles, ad initium uniuersitatis et formati(onem) Pleromatis totius emissa, facit fructum: Hominem et Ecclesiam procreat. habes ogdoadem, tetradem duplicem, ex coniugationibus masculorum et feminarum, cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna conubia Valentinianorum deorum, census omnia sanctitatis et maiestatis haereticae. nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae fecunditatis. [8] Ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset huic numero, gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde coniugales per copulam utriusque naturae. hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiperando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreauerunt. reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios et Mixis, (Ageratos et Honosis, Autophyes) et Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo. in scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum uirum fortem peroraret: \'uenio\', inquit,