Menu

PSALMORUM 3

CLV

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. 9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.]

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate