Menu
Chapter 20 of 29

12.02 - Citatio Patricii Hamilton

3 min read · Chapter 20 of 29

APPENDIX B (p. 30).

CITATIO PATRICII HAMILTON E FORMULARI VETERE ANDREANO.

Citatio super suspecto de heresi ad faciendum purgationem alias ad videndum [ipsum] hereticum declarari.

Jacobus etc., Decano Christianitatis nostre de L[audonia] Universisque et singulis aliis Dominis rectoribus, vicariis perpetuis, capellanis curatis et non curatis per provinciam nostram S[ti Andree] ubilibet constitutis, Illique vel illis ad quem vel ad quos presentes litere pervenerint, Salutem cum benedictione divina: Quia per fidelem inquisitionem aliter de mandato nostro legitime receptam compertum extitit quendam Magistrum P[atricium] H[amilton] de heresi multiplici suspectum, quem citandum et desuper accusandum antea decrevimus, sed medio tempore relicta patria ad alia et extera se transtulit loca, nuper autem vagante fama ad aures nostras clamorosa insinuatione pervenit Ipsum nuperrime in patriam reversum et quod primo statim adventu non debite missus nec prerogativis aut privilegiis debitis munitus, sed propria auctoritate et temeraria presumptione, predicationis officium de heresi ei designata acceptare ausus est, et suas hereticas pravitates et perversas Martini Lutheri heretici alias ab ecclesia damnati et suorum fautorum ac sequacium opiniones promulgare, docens seminansve et pertinaciter affirmans, ac populum Christianum de eisdem instruere non erubescit, indeque simplices et illiteratos hujus regni Christi fideles qui in se et progenitoribus per tanta temporis curricula, spatio viz. mille et trecentorum annorum et ultra in ecclesia Dei constantissime militaverunt, a vera nostra orthodoxa fide et catholica ecclesia seducere, et quantum in eo est pervertere nititur et proponit, dicendo predicando et temerario ausu inter alia palam et publice affirmando:—

Legibus, canonibus, patrum sanctionibus et decretis, humanis quoque constitutionibus non esse obtemperandum; Claves et censuras ecclesie contempnendas, nec sacramentis ejusdem fidendum, Templa non esse frequentanda, nec ymagines adorandas, pro defunctorum animabus non esse exorandum; nec decimas Deo et ecclesie solvendas; pro bonis operibus nullum fore salutis premium nec pro malis cruciatum; Nostros progenitores in ecclesia Dei et ejusdem sacramentis fidentes in mala et iniqua fide esse mortuos et in inferno sepultos:—

Aliaque dictu et recitatu saltem inter Christianos et fideles horrenda et nephanda predicat docet et affirmat in Dei viventis claviumque ecclesie ac nostre fidei orthodoxe contemptum, regni et reipublice ejusdem damnum scandalum et, digna Dei ultione, si premissis favere incipiat, sperandam ruinam, animabusque perpetrantium gravissimum periculum nisi remedio succurratur oportuno: In quibus omnibus et singulis idem Magister P. communi voce et fama ex publica et notoria ejusdem predicatione orta de heresi suspectus reputatur, habetur et divulgatur. Consilio igitur desuper recepto ipsum citandum et de premissis experiendum decrevimus: Quare vobis et vestrum cuilibet nos precipimus et mandamus, quatenus citetis legitime dictum Magistrum P. H. primo, secundo, tertio et peremptorie etc. quod compareat personaliter coram [nobis] nostrisque consulibus Dnis Episcopis, Abbatibus, Prioribus, sacrarum literarum Professoribus, et Religiosis, aliisque nobis pro tempore assistentibus, in ecclesia nostra Metropolitana S[ti Andree] regni Scotie primatiali, die N mensis N proxime futuris, hora decima antemeridiana vel eo circa, ad respondendum nobis ex officio de et super suis pertinaciter dictis, affirmatis, predicatis, divulgatis, tentis et disputatis contra nostram orthodoxam fidem et sanctam ecclesiam catholicam; et propterea ad videndum et audiendum ipsum hereticum declarari, et pena condigna a canonibus propterea lata et imperata puniendum fore et puniri debere; superque adherentia et favoribus prestitis peregrinis opinionibus et pravitatibus dicti Martini Lutheri, heretici ab ecclesia damnati, et suorum sequacium; ac aliis interrogandis similiter reddendis, et tanquam heretice pravitatis fautorem et male de fide sentientem accusandum fore et accusari ac condempnari debere. Testimonia quoque et probationes, si necesse fuerit, desuper recipi, jurari, et admitti; ac in premissis omnibus et singulis summarie et de plano sine strepitu et figura judicii prout juris fuerit procedendum fore et procedi debere; Vel ad allegandum causam rationabilem quare premissa fieri non deberent; Cum intimatione debita, ut moris est, intimamus eidem quod sive dictis die et loco comparere curaverit sive non comparuerit Nos nihilominus in premissis omnibus et singulis procedere volumus et intendimus justitia mediante; Imprimis absentia seu contumacia in aliquo non obstante; et ne periculum sit in mora, et ut interim hujus hereses in hoc regno hucusque ab omni tali labe et heretica peste per tanta temporis spatia sano, et post Christi Salvatoris susceptam fidem inviolabiliter preservato, non oriantur nec per Christi fideles audiantur, vobis omnibus et singulis supradictis, modo et forma premissis precipimus et mandamus, quatenus auctoritate nostra inhibentes omnibus et singulis Christi fidelibus cujuscunque dignitatis, status, gradus, ordinis aut conditionis existant, ne dicto Magistro P. sic ut premittitur, de heresi suspecto, favorem, assistentiam, societatem, colloquium seu gratam audientiam praebeant; nec in suis temerariis et insolentibus predicationibus disputationibus seu conventiclis publice vel occulte quovis quesito colore vel ingenio conveniant seu presentiam exhibeant; sed sibi et suis saltem de premissis fautoribus resistere studeant, resistentiamque faciant et procurent; ab illo quoque edendo, bibendo aut communicando in premissis abstineant, donec de heresi et infamia desuper orta purgetur, et eundem vitent sub pena excommunicationis majoris; Quam contrarium facientes incurrere volumus et decernimus ipso facto. Et quos vos, etc. Datum, etc.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate