VI. HYMNUS ANTE SOMNUM
Ades Pater [38]supreme,
quem nemo vidit unquam,
Patrisque sermo Christe,
et Spiritus benigne.
5O Trinitatis huius
vis una, lumen unum,
Deus ex Deo perennis,
Deus ex utroque missus.
Fluxit labor diei,
10redit et quietis hora,
blandus sopor vicissim
fessos relaxat artus.
Mens aestuans procellis
curisque sauciata
15totis bibit medullis
obliviale poclum.
Serpit per omne corpus
Lethaea vis, nec ullum
miseris doloris aegri
20patitur manere sensum.
Lex haec data est caducis
Deo iubente membris,
ut temperet laborem
medicabilis voluptas.
25Sed dum pererrat omnes
quies amica venas,
pectusque feriatum
placat rigante somno:
Liber vagat per auras
30rapido vigore sensus,
variasque per figuras,
quae sunt operta, cernit.
Quia mens soluta curis,
cui est origo caelum,
35purusque fons ab aethra
iners iacere nescit.
Imitata multiformes
facies sibi ipsa fingit,
per quas repente currens
40tenui fruatur actu.
Sed sensa somniantum
dispar fatigat horror,
nunc splendor intererrat
qui dat futura nosse.
45Plerumque dissipatis
mendax imago veris
animos pavore maestos
ambage fallit atra.
Quem rara culpa morum
50non polluit frequenter,
nunc lux serena vibrans
res edocet latentes.
At qui coinquinatum
vitiis cor inpiavit,
55lusus pavore multo
species videt [39]tremendas.
Hoc patriarcha noster
sub carceris catena
geminis simul ministris
60interpres adprobavit.
Quorum reversus unus
dat poculum tyranno,
ast alterum rapaces
fixum vorant volucres.
65Ipsum deinde regem
perplexa somniantem
monuit famem futuram
clausis cavere acervis.
Mox praesul ac tetrarches
70regnum per omne iussus
sociam tenere virgam
dominae resedit aulae.
O quam profunda iustis
arcana per soporem
75aperit tuenda Christus,
quam clara! quam tacenda!
Evangelista summi
fidissimus magistri
signata quae latebant
80nebulis videt remotis:
ipsum tonantis agnum
de caede purpurantem,
qui conscium futuri
librum resignat unus.
85Huius manum potentem
gladius perarmat anceps
et fulgurans utrimque
duplicem minatur ictum.
Quaesitor ille solus
90animaeque corporisque
ensisque bis timendus
prima ac secunda mors est.
idem tamen benignus
ultor retundit iram
95paucosque non [40]piorum
patitur perire in aevum.
Huic inclitus perenne
tribuit Pater tribunal,
hunc obtinere iussit
100nomen supra omne nomen.
Hic praepotens cruenti
extinctor antichristi,
qui de furente monstro
pulchrum refert tropaeum.
105Quam bestiam [41]capacem
populosque devorantem,
quam sanguinis charybdem
Ioannis execratur.
Haec nempe, quae [42]sacratum
110praeferre nomen ausa est,
imam petit gehennam
Christo perempta vero.
Tali sopore iustus
mentem relaxat heros,
115ut spiritu sagaci
caelum peragret omne.
Nos nil meremur horum,
quos creber inplet error,
concreta quos malarum
120vitiat cupido rerum.
Sat est quiete dulci
fessum fovere corpus:
sat, si nihil sinistrum
vanae minentur umbrae.
125Cultor Dei memento
te fontis et lavacri
rorem subisse [43]sanctum,
te chrismate [44]innotatum.
Fac, cum vocante somno
130castum petis cubile,
frontem locumque cordis
crucis figura signet.
Crux pellit omne crimen,
fugiunt crucem tenebrae:
135tali dicata signo
mens fluctuare nescit.
Procul, o procul vagantum
portenta somniorum,
procul esto pervicaci
140praestigiator astu!
O tortuose serpens,
qui mille per Maeandros
fraudesque flexuosas
agitas quieta corda,
145Discede, Christus hic est,
hic Christus est, liquesce:
signum quod ipse nosti
damnat tuam catervam.
Corpus licet fatiscens
150iaceat recline paullum,
Christum tamen sub ipso
meditabimur sopore.
