Menu
Chapter 345 of 355

(For the Solemn Version of the Magnificat see No. 216) The version given below is the simple setting.

1 min read · Chapter 345 of 355
Ad Magnificat
(In II. Vesperis)

Antiphon

Chanter
Beatam me dicent

Choir
omnes generationes, quia ancillam humilem respexit Deus. Alleluia.

1. Magnificat anima mea Dominum.

2. Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

3. Quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

4. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus.

5. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

6. Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.

7. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

8. Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.

9. Suscepit, Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae.

10. Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham,
et semini ejus in saecula.

11. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

12. Sicut erat in principio, et nunc,
et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Beatam me dicent omnes generationes, quia ancillam humilem respexit Deus. Alleluia.

Page 520-521

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate