Menu

Breviarius de Hierosolyma (Latin)

The Latin text of Breviarius de Hierosolyma. This page has 1 section group and about 542 words. Each row carries its standard reference.

The golden age of the Fathers 4th–6th century Anonymous pilgrims Latin original 1 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 4 KBTEI XML (gzip) 4 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Breviarius de Hierosolyma
Incipit breuiarius, quomodo Hierusolima constructa estIpsa ciuitas in monte posita. In medio ciuitatis est basilica Constantini. In introitu basilicae ipsius ad sinistram partem est cubiculus, ubi crux Domini posita est. Et inde intras in ecclesiam sancti Constantini. Magna ab occidente est absida, ubi inuentae sunt tres cruces. Est ibi desuper altare de argento et auro puro et nouem columnae, quae sustinent illud altare et ipsa absida. In circuitu duodecim columnae marmoreae [omnino incredibile], super ipsas columnas hydriae argenteae duodecim, ubi sigillauit Salomon daemones. Et est in medio ciuitatis basilica illa, ubi est lancea, unde percussus est Dominus, et de ipsa facta est crux et lucet in nocte sicut sol in uirtute diei.
Et inde intras in Golgotha. Est ibi atrium grande, ubi crucifixus est Dominus. In circuitu in ipso monte sunt cancellae argenteae, et in ipso monte genus silicis t admoratur. Habet ostia argentea, ubi fuit crux Domini exposita, de auro et gemmis ornata tota, caelum desuper patente. Auro et argento multum ornatae cancellae. Ubi est ille discus, ubi caput sancti Iohannis portatum fuit; ubi est illud cornu, quo Dauid unctus est et Salomon et ille anulus ibidem, unde Salomon sigillauit demones, et est de electro. Ubi plasmatus est Adam, ubi obtulit Abraham Isaac filium suum in sacrificium in ipso loco, ubi crucifixus est dominus Iesus Christus.

Inde ad occidentem intras sanctam resurrectionem, ubi est sepulcrum Domini, ubi est ante ipso ille lapis, genus silicis. Supra ipsum est ecclesia in rotundo posita. Super ipso sepulcro transuolatile argenteum et aureum et in circuitu omne de aurum. Ante ipso sepulcro est altare, ubi Zacharias sanctus occisus est, ubi arescit sanguis eius.

Deinde ad sacrarium de basilica sancti Constantini, ubi est cubiculum, ubi est ille calamus et illa spongia et ille calix, quem benedixit Dominus et dedit discipulis suis bibere et ait: Hoc est corpus meum et sanguis meus.

Inde uadis ad illam basilicam, ubi inuenit Iesus ementes et uendentes columbas eiecitque foras. Deinde uadis ad sancte Sion basilicam magnam nimis, ubi est illa columna, ubi caesus est dominus Iesus. Apparet ibi, quomodo manu amplexauit, quasi in cera designasset.

Unde uenis ad sacrarium, ubi est ille lapis, unde lapidatus est Stephanus sanctus. In media basilica est corona de spinis, quam accepit Iesus. Et est ibi illa lucerna, ubi docebat discipulos, quando cenauerat. Ibi illa est uirga inclusa in columna argentea.

Inde uadis ad domum Caiphae, ubi negauit sanctus Petrus. Ubi est basilica grandis sancti Petri. Deinde uadis ad domum Pilati, ubi tradidit Dominum flagellatum Iudaeis. Ubi est basilica grandis et est ibi cubiculus, ubi expoliauerunt eum et flagellatus est, et uocatur sancta Sophia.

Et inde uenis ad illam pinnam templi, ubi temptauit satanas dominum nostrum Iesum Christum. Et est ibi basilica in cruce posita. Et est ibi basilica, in tempore ubi se lauabant infirmi et sanabantur. Et ibi est basilica sanctae Mariae, et ibi est sepulchrum eius. Et ibi tradidit ludas dominum nostrum legum Christum. Et ibi est locus, ubi Dominus cenauit cum discipulis suis. Et inde ascendit in montem < Oliueti), A dextera parte ibi est uallis Iosaphat. Ibi iudicaturus est Dominusiustos et peccatores. Et ibi est fluuius paruus, qui ignem uomit in consummationem saeculi. Et ibi sunt duos basilicas, ubi docebat Christus discipulos suos. Et inde uenis ad Galilaeam, ubi discipuli uiderunt dominum Iesum, postquam resurrexit a mortuis.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Itinera hierosolymitana saeculi IIII-VIII edited by Paul Geyer (Prague, Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1898) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 39), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate