Contra Felicem (Latin)
The Latin text of Contra Felicem. This page has 2 section groups and about 13,291 words. Each row carries its standard reference.
Honorio Augusto sexies consule septimo idus Decembris AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse, quod possis defendere scripturas Manichaei et adserere, quod ueritatem habeant: si hoc tibi placet et hodie facere aut praesumis te posse, dic.
FELIX Manichaeus dixit: Ego non nego me dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.
Et cum Augustinus episcopus epistulam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me uides fen-e, epistulam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere, an ipsa sit?
FEL. dixit: Agnosco.
AUG. dixit: Accipe tu ipse et lege.
Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Iesu Christi prouidentia dei patris. haec sunt salubria uerba ex perenni ac uiuo fonte: quae qui audierit et iisdem primum crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, numquam erit morti obnoxius, uerum aeterna et gloriosa uita fruetur. nam profecto beatus est iudicandus, qui hac diuina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna uita permanebit. AUG. episcopus dixit: Agnouisti certe epistulam Manichaei uestri ?.,
FEL. dixit: Agnoui.
, AUG. dixit: Proba nobis ergo, quomodo Manichaeus iste sit apostolus Iesu Christi. non enim eum in euangelio inter apostolos aliquando legimus et quis fuerit ordinatus in locum Iudae traditoris, nouimus, id est sanctus Matthias; et quis postea domini uoce de caelo uocatus sit, hoc est Paulus apostolus, omnes recognoscunt. istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistulae suae ausus est ponere.
FEL. dixit: Et sanctitas tua mihi probet, quod in euangelio scriptum est Christo dicente: uado ad patrem; et mitto uobis spiritum sanctum paracletum, qui uos inducat in omnem ueritatem. hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam spiritus sancti, quod Christus promisit, ubi omnis ueritas inueniatur; et si inuenero ueritatem in aliis codicibus, qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit — sic enim dictum est a Christo, quia spiritus sanctus paracletus ipse in omnem ueritatem inducet — secundum Christi sermonem ego scripturam Manichaei recuso.
AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis, ut ego probem, quomodo miserit spiritum sanctum paracletum, quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inueneris inpletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei, quamuis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce ego prior respondeo et ostendo tibi, quando missus sit spiritus sanctus, quem Christus promisit. et accedit ad euangelium et actus apostolorum.
FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit, quod spiritus sanctus docuerit ueritatem, quam quaero. illam respuo. hoc enim sanctitas tua mihi legit, ubi spiritum sanctum apostoli acceperunt. et in ipsis apostolis unum quaero, qui me doceat de initio, de medio, de fine.
AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse dominum: mitto uobis spiritum sanctum, qui uos doceat initium, medium, finem, bene me astringis, ut ostendam, quos docuerit spiritus sanctus. FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod apostoli ipsi acceperunt spiritum sanctum paracletum, iterum dico: de apostolis ipsis quem uolueris, doceat me, quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam euacuet, de duodecim quem uolueris.
AUG. dixit: Absit longe a fide apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. sed quoniam dicis unum ipsorum debere euacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti apostoli non sunt in corpore, ego minimus non solum omnium apostolorum, sed omnium episcoporum, — nam ad merita apostolorum quando aspiro? — quantum mihi dominus de ipso spiritu suo largiri dignatus est, euacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistulae, quam tu ipse Manichaei esse non negas.
FEL. dixit: Dixisti, quia apostoli de corpore recesserunt; scripturae eorum ualent usque nunc . et quia dixit sanctitas tua et quia dedisti potestatem dicendi, quae uoluerimus sine ulla formidine, dixisti euacuo legem Manichaei\', et ego dico: omnis homo mendax, solus deus uerax; scripturae dei loquuntur.
FEL. dixit: Iterum mihi recitetur, quod dixit apostolus. et recitatum est: spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide adtendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem, quia omnis creatura dei bona est et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec praecipiens fratribus bonus eris minister Iesu Christi. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut ceteri recesserunt a fide quasi in sectam suam; Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur, 5 quia a fide recessit.
AUG. dixit: Quoniam te uideo nolle respondere ad quod interrogaris, ne inueniaris uel non tenere spiritum sanctum, quem iam probauimus missum esse apostolis, uel non esse in eorum numero, quos futuros Paulus designauit, ubi et uos ipsos prophetauit, breuiter respondeo: ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti, "recedent a fide, quia non recedunt a fide nisi illi, qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit, a qua recesserit, sed in qua fuit, in ea permansit," hoc te interrogo, utrum Manichaeus uel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum, quae fuit in Manichaeo, nullos christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. si enim multi a uobis et per uos et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit, et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem — unde apostolus dicit: prohibentes nuptias — et incipiant dicere carnes, quas comedunt homines, non esse dei creaturam, sed daemonum facturam et esse inmunditiam: manifestum est de his praedixisse spiritum sanctum paracletum, qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. iam ergo quia ego respondi, iustum est, ut tu respondeas ad quod interrogaui, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem, aut si et hoc non uis respondere, ad illud, quod primo interrogaui, responde, ut probes Manichaeum esse apostolum Christi; aut si et hoc non uis, permitte me euacuare doctrinam ipsius, quod promisi, cum legeretur epistula ipsius, quam dicitis Fundamenti.\'
FEL. dixit: Et ego respondeo ad quod dicit sanctitas tua, quia in Paulo uenit spiritus sanctus paracletus.
AUG. dixit: Non in solo.
FEL. dixit: Ego de ipso ago, quia, si in ipso, et in omnes.. et si in ipso — Paulus enim in altera epistula dicit: ex parte scimus et ex parte prophetamus; cum uenerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea, quae ex parte dicta sunt — nos audientes Paulum hoc dicere, uenit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit: mitto uobis spiritum sanctum. et Paulus uenit et dixit et ipse quia uenturus est, et postea -nemo uenit; ideo suscepimus Manichaeum. et quia uenit Manichaeus et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem; docuit nos de fabrica mundi, quare facta est et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc in Paulo non audiuimus nec in ceterorum apostolorum scripturis, hoc credimus, quia ipse est paracletus. itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi paracletus loquitur, id est spiritus sanctus, de quo uoluero interrogare, et docueris me, credo et renuntio.
FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam uirtutem, quia mira uirtus est gradus episcopalis, deinde contra leges imperatoris. et superius petiui compendiue, ut doceas me, quid est ueritas; et si docueris me, quid est ueritas, parebit quod teneo mendacium esse.
AUG. dixit: Adparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum; quare autem non potueris, breuiter expono. dixisti inde te probare Manichaeum apostolum Christi, quia paracletum uenturum promisit Christus spiritum sanctum; et quia non inuenires, quando uenerit, quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. at uero ubi probaui per scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando uenerit apertissime spiritus sanctus, quem uenturum promisit dominus Christus, conuertisti te, ut diceres debere tibi ostendi, quid docuerit et utrum Manichaei doctrinam euacuauerit. cum ergo respondissem Manichaeum post apostolos fuisse in carne, illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam, dixi tamen unum ipsorum apostolorum Paulum per spiritum sanctum, qui in omnes apostolos uenerat. prophetasse etiam de ista uestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum . ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina ad uestram professionem pertinere, id est prohibitionem nuptiarum — quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis — et abstinentiam a cibis, quos deus creauit — quia noui uos quosdam cibos dicere inmundos, cum ipse sequatur et dicat: omnis creatura dei bona est — cum hic a te exigerem, ut responderes, dixisti Manichaeum docuisse uos initium, medium et finem et cursum solis et lunae et cetera talia; quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere, respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit, ex parte prophetat. dixi nos non posse scire diuina. cum sumus in hac uita, et hic uidere per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, et quaesiui a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod uenturus esset Manichaeus, qui doceret, quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum spiritum uidere modo deum facie ad faciem. quod quia non potes. manifestum est apostolum Paulum de illa illa dixisse, de qua dicit et Iohannes: dilectissimi, filii dei sumus et nondum adparuit quid erimus; scimus enim quia cum adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. hoc tu cum audisses, dixisti te non ualere contra meam uirtutem . quae uirtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui uirtus est omnium fidelium suorum et pleno corde de se praesumentium. dixisti etiam, quod te episcopalis terreat auctoritas, cum uideas, quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus, quemadmodum populus praesens nullam tibi uim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet christianos. dixisti etiam timere leges imperatoris . hoc pro uera fide non timeret, quem spiritus sanctus inpleret; nam et Petrus apostolus in passione domini timuit et ter negauit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, spiritus sanctus inpleuit, pro fide domini crucifixus est; et ille, qui primo habuit nega-. tionem timoris, postea inpleuit gloriosissimam passionem confessionis. tu itaque ex hoc ipso, quod timere te dixisti leges imperatoris, quamuis et de ceteris rebus satis adparet, quod non inueneris spiritum paracletum ueritatis, quia et si non timeres, aliis rebus conuincereris.
FEL. dixit: Et apostoli timuerunt.
AUG. dixit: Timuerunt, ut cauerent, non ut fidem suam conprehensi edicere dubitarent. tu ante iam hinc timere debuisti, ut non hic te inueniremus; iam in medio es . quare times, nisi quia quod dicas non habes? nam si imperatores timuisses. ante tacuisses. nunc uero cum hesterno die libellum curatori dederis et publice clamitaueris cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si quid mali in ipsis fuerit inuentum, unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie ueritatem fugis ut timidus?
FEL. dixit: Non ueritatem fugio.
AUG. dixit: Dic ergo, si uides deum facie ad faciem secundum polliciationem tuam, quia dixisti apostolum Paulum de uobis dixisse, quia tam plenam ueritatem accepturi essetis, ut intellegamus uel credamus apostolum habuisse ex parte et te totum.
FEL. dixit: Non ueritatem fugio, sed ueritatem quaero. quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per scripturas deificas . hoc quaero iam.
. AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare Manichaeum apostolum Iesu Christi ; . et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum donante domino, insero tibi quae sit scientia . ueritatis, quae perducat ad deum initians a fide.
FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem et alteram accipiam, meliorem dumtaxat, quod quaero ego, non hoc respondeo, ut legem meam negem, antequam alteram accipiam.
AUG. dixit: Sed prius de uase funditur, quod aduersum habet, et sic inpletur, quod bonum est; aut si adhuc dubitas fundere, defende, quo plenus es. ostendam enim tibi, quantum me dominus adiuuat, quanta inmunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas, ut legatur illa epistula, de cuius initio iam tractauimus et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum. sed ideo moras innectis, ne cetera legantur, ubi aperte uestra sacrilegia deprehenduntur; ant si permittis, legantur.
FEL. dixit: Permitto, quia dixisti omnia inmunda fundi et sic bona inmitti; hoc enim dictum est sanctitatis tuae. ad quod et ego dico: nullus aquam fundit, nisi alter adinpleuerit.
AUG. dixit: Hoc uide quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar et non dicam insane. utique de uase tibi similitudinem posui; in uas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud, quo plenum erat.
FEL. dixit: Unum dixisti et ego dixi duo.
AUG. dixit: Si duo uasa dixisti, uis illum parem tuum fundimus et inplemus illum, ut possis tu fundere, quod habes ?
FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.
AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua uestra, quid inplebimus, ut doceamus uos, nisi aliquis uestrum fuderit, quod habet? aut si bonum est et ideo debet teneri, ut defendatur et legatur illa epistula, uideamus, si uel cetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti; aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo sit Manichaeus apostolus Christi.
FEL. dixit: Christus dixit spiritum sanctum missurum se, qui in omnem ueritatem inducat.
AUG. dixit: Si habes illum, adtende, quod te iamdudum interrogaui. dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere etiam ista mundana cognoscere . dic mihi: quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem ueritatem?
FEL. dixit: Et ego dico, quia, si paracletus per apostolos locutus est, et per Paulum; et ego peto sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas, quae iam dixi.
AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere, quod ego interrogaui, et ostendam secundum scripturas, quod pertineat ad fidem christianam.
FEL. dixit: Et ego, si ad.tuleris mihi scripturas Manichaei, quinque auctores, quos tibi dixi, quicquid me interrogaueris, probo tibi.
AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistula, cuius aperuimus principium et inuenimus ibi scriptum: Manichaeus apostolus Christi Iesu . et uideo, quia ipsum non mihi principium exponis, quia non probas, quomodo sit Manichaeus apostolus Iesu Christi.
FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.
AUG. dixit: In quo secundo?
FEL. dixit: In Thesauro.
AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit ? Manichaeus . nolo mihi ab illo probes: quia ipse Manichaeus mentitur dicendo se esse, quod non est.
FEL. dixit: Tu mihi proba per alterum.
AUG. dixit: Quid uis tibi probem?
FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus.
AUG. dixit: Quia tu non potes probare uerum dicere Manichaeum, oportet, ut ego probem mentitum Manichaeum esse?
FEL. dixit: Quare non potui probare? numquid prolatae sunt scripturae, quas ego petiui, et non probaui?
AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus; aliunde proba. ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum et blasphemasse Manichaeum.
FEL. dixit: Afferantur libri.
AUG. dixit: Praesens est epistula Manichaei, quam dicitis Fundamenti. initium nullum est in aedificio, nisi fundamentum . si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, ceteram eius constructionem ut quid quaerimus?
FEL. dixit: Hoc dicis in ipsam ostendens ruinam esse . et ego dico, da arbitros, quantos et tu habes, et tibi probo, quia non mentitur.
AUG. dixit: Absit a nobis et a genere humano, ut quantos hic uides, tantos uideas Manichaeos.
FEL. dixit : Da, dixi, quae a te petiui.
AUG. dixit: Quos uis ergo, ut dem tibi ?
FEL. dixit: Quos tu uolueris.
AUG. dixit: Ego istos do; si habes meliores, pete.
FEL. dixit: Quomodo istos das?
AUG. dixit: Praesentes, qui nos audiunt.
FEL. dixit: Isti mihi non fauent.
AUG. dixit: Ergo tu tales quaeris, qui tibi faueant, non qui ueritati ?
FEL dixit: Qui me audiant et non tantum me, sed et ipsam scripturam, ut probetur, an uerum dicit, an mentitur.
AUG. dixit: Uides ergo, quia audiunt. legamus cetera, quia tu istam epistulam Manichaei esse confessus es.
FEL. dixit: Non nego.
AUG. dixit: Ergo legatur.
FEL. dixit: Arbitros non habeo. et adiecit: legatur caput ipsius. et cum legeretur et uentum esset ad locum, ubi scriptum habet eadem epistula: pax uobis inuisibilis et ueritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis caelestibus credunt pariter atque deseruiunt; sed et dextera luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione maligna et a laqueo mundi; pietas uero spiritus sancti intima pectoris uestri adaperiat, ut ipsis oculis uideatis uestras animas, Felix dixit: Da scripturam, quae ista redarguat.
.AUG. dixit: Adhuc nihil mali audiuimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum se Christi nominare. nam ea, quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent et ad ouinam pellem, quibus eis prius dicit uerba bona, ut possit introducere mala. sed quid uelit introducere per haec uerba, uideamus. si enim aliquid mali introduxerit, et ista uerba mala erunt et seductoria; si autem aliquid boni in posterioribus et ueri dixerit, necessitate conprehendemus. permitte ergo legantur sequentia.
FEL. dixit: Si ergo adseris, quia in primo bona ponuntur et postea mala inmittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?
AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi nec mala. nihil mali adhuc audiuimus, dixi; non dixi: iam aliquid boni audiuimus. malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. uerba uero, quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. permitte ergo, ut sequentia legantur . quare times?
FEL. dixit: Non timeo.
AUG. dixit: Permitte ergo, ut legantur.
FEL. dixit: Legantur.
Et cum legeretur et uentum esset ad locum, ubi scriptum habet: ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna super lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint, Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? istam dico terram, lucidam et beatam quam dicit.
FEL. dixit: Quomodo scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram et terra erat inuisibilis et coinquinabilis et incomposita. ego ita intellego: in principio fecit deus caelum et terram et terra erat, quasi duae terrae mihi uidentur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna.
AUG. dixit: Quia scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam et ostendere tibi sine blasphemia esse illud scriptum et cum ueritate et non secundum Manichaeum, ut deinde tu uel in secundis mihi respondeas, quod interrogaui.
FEL. dixit: Respondeo.
AUG. dixit: Quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, breuiter conplexa est scriptum, quid fecerit deus. deinde quia nondum adparebat haec terra, quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram "fecerat deus, secuta scriptura exposuit, qualis terra erat, de qua dixerat: in principio fecit deus caelum et terram; tamquam, cum audissemus: in principio fecit deus caelum et terram, quaereremus, qualem terram, subiecit et ait: terra autem, id est illa, quam fecerat deus, inuisibilis erat et incomposita. non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. tu itaque responde nunc mihi, quod breuiter interrogaui: terra ista lucida et beata, quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna dei, ab ipso deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat ? unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiuersatione responde.
FEL.. dixit : Ipsa se scriptura interpretatur.
AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram uel genuit deus uel fecit uel coaeterna illi erat, aperi ad locum, quem nosti, et lege mihi.- FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera. AUG. dixit: Credo ergo, quia, si qua est illa scriptura, meministi, quid ibi dixerit. itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam; et si dixero, quia non sic habet, conuinces me. si autem sic cognouero, secundum hoc disputo, quod tu ipse responderis,. dic ergo, an fecerit terram istam deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit, qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.
FEL. dixit: Quia modo sanctitas tua interpretata est scripturam tuam, quomodo uoluisti et acceptaui, et tu sic mihi . accepta, quicquid dixero.
AUG. dixit: Interim quod interrogaui, si nihil me contra mouerit, accepto; si autem aliquid mouerit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas.
FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.-
AUG. dixit: Quia prius est, ut mihi ad id, quod interrogaui, respondeas, tamen feci etiam, ut tibi prior respondeam . forte non te mouit; ideo non respondisti . forte et me non mouebit, cum responderis. responde ergo ad quod interrogaui.
FEL. dixit: Respondeo. et adiecit: dixisti ergo de terra illa, in qua deus habetur, an facta est ab illo, an generauit illam, an coaeterna illi est. et ego dico, quia, quomodo deus aeternus est et factura apud illum nulla est, totum aeternum est..
AUG. dixit: Non illam ergo genuit neque fecit?
FEL. dixit: Non, sed est illi coaeterna.
AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna.
FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet; quod innatum est, non habet finem.
AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater aut cuius erat pater, , quem modo patrem nominauit? si enim nihil genuerat, pater esse non poterat.
FEL. dixit: Sed sunt alia, quae generauit.
AUG. dixit: Illa ergo, quae generauit, non sunt illi coaeterna, an et ipsa coaeterna sunt?
FEL. dixit: Coaeterna sunt illi quicquid deus generauit.
AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti: omne quod nascitur, finem habet.
FEL. dixit: Interim, quia secundum generationem carnis locutus sum, erraui.
AUG. dixit: Modestissime confessus errorem merearis intellegere ueritatem.
FEL. dixit: Faciat deus.
AUG. dixit: Adtende ergo iam, ut incipias cognoscere errorem scripturae huius. si quae genuit deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa, quam non generauit deus, ubi habitant omnia, quae generauit deus; quam terram dicis ab eo non generatam.
FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generauit et quae non generauit, id est terra illa, ubi commorabatur.
AUG. dixit: Quid? ipse qui generauit, aequalis est illis omnibus aut maior est illis ?
FEL dixit: Et qui generauit et quos generauit et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt.
AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt?
FEL. dixit: Unius.
AUG. dixit: Hoc quod est deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?
FEL dixit: Hoc unum sunt omnes.
AUG. dixit: Huius ergo terrae non est pater, sed habitator ?
FEL. dixit: Etiam.
AUG. dixit: Si nec genuit illam nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola uicinitate, non uideo, quomodo si habeat aliquis uicinum bonum; et duae iam erunt res ambae ingenitae: terra et pater.
.FEL. dixit: Immo tres sunt: pater ingenitus, terra ingenita et aer ingenitus.\'.
AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?
FEL. dixit: Una.
AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possit?
FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam.
AUG. dixit: Habeat; sed tamen talia fuerunt, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent ?
FEL. dixit: Est distantia inter moueri et concuti.
AUG. dixit: Non inde te interrogo.
FEL. dixit: Sed inde me uis tenere.
AUG. dixit: Quomodo uis, accipe "moueri* non poterat moueri ?
FEL dixit: Non dico, quia non poterat moueri, sed motio distantia est.
AUG. dixit: Sed ita dixi: nec moueri nec concuti; non dixi: moueri quidem potest, sed concuti non potest, aut: concuti quidem potest, sed moueri non potest. sed ambas res dixi: non posse nec moueri nec concuti.
FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moueri et concuti.
AU6. dixit: Legamus ergo sequentia, uideamus, si deus iste, qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo umquam moueri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat, ut neminem timeret, cuius regna sic fundata erant, ut a nullo aut moueri aut concuti possent. et legit sequentia: iuxta uero unam partem ac latus inlustris illius ac sanctae terrae. et cum legeret, interrogauit: quod latus? dextrum aut sinistrum?
FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam et exponere, quod ibi non est; ipsa sibi interpres est. ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.
AUG. dixit: Legatur ergo, quod sequitur. et cum legeret et uentum esset ad locum,. ubi habet: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur, Augustinus dixit: Nunc iam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic, quid ista gens tenebrarum, quam uidetur deus timuisse, ne magna labes et uastitas ex tenebris in regna eius inruerent, nocere poterat deo; maxime cuius regna superius dixit ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent. quid ergo illi factura erat gens ista? poterat ei nocere, an non poterat? responde unum de duobus.
FEL. dixit: Et ego respondeo: si nihil contra deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum, pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? si aduersarius nullus contra deum est, ut quid baptizati sumus ? ut quid eucharistia, ut quid christianitas, si contra deum nihil est?
AUG. dixit: Quia uideo te nolle respondere, quod te interrogo, et te interrogare, ut tibi respondeam, et hoc non recuso, dum tamen memineris, quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. sed quia me interrogasti, audi, quod interrogasti. nos quidem dicimus liberatorem Christum uenisse et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia dei geniti, sed per eius uerbum facti a deo. multum autem interest inter natum de substantia dei et factum a deo, quod non est de substantia dei. quicquid ergo fecit deus, potest esse mutabile; ipse autem deus non est mutabilis, quia non possunt aequari opera artifici et conditori. tu autem, qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et pater, qui generauit ibi lucis filios, et aer et ipsa terra et ipsi filii una substantia sunt et aequalia sunt omnia, oportet, ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat, quare proelium agitaret et illud numen, quod dicit, huc mitteret.
FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
AUG. dixit: Quando? cras intermissus sufficit?
FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est hodie et cras et perindie aut usque ad diem, qui est post dominicum, id est pridie idus Decembris.
AUG. dixit : Uideo te dilationem ad respondendum petisse; humanum est, ut concedatur tibi . sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?
FEL. dixit: Ero uictus.
AUG. dixit: Quid? si fugeris.
FEL. dixit: Reus ero ciuitatis huius et ubique et legis meae.
AUG. dixit: Immo hoc dic: si fugero, sic habear, tamquam si anathemauero Manichaeum.
FEL. dixit: Hoc dicere non possum.
AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic, quia fugere cogitas et nemo te tenet.
FEL. dixit: Non fugio.
AUG. dixit: Ut uideo, non uis quasi uictus abscedere; sed saltem hoc dic: si fugero. uictus sum.
FEL. dixit: Dixi.
AUG. dixit: Et unde adparebit te fugisse propter gesta?
FEL. dixit: lube, ut quem elegero, cum ipso sim.
AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.
,FEL. dixit: Sed cum illo, qui est in medio.
AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cam illo eris.
FEL. dixit: Etiam; et ego hoc consentio.
BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo ueniam, christianus est.
Augustinus episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.
Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.
Cum uentum esset ad diem praestitutum, id est ad pridie iduum Decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis.
AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponiregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, di-. lationem te petiisse meministi, cum ad ea, quae interrogaueram in praesenti respondere non posses. si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum, aliquid excogitasti, responde. hoc enim tunc interrogaueram: si deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est, quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem deum colitis, qualem ueritas et apostolica doctrina testatur.
FELIX dixit: Ei quo a sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reuersus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque uelles interrogare, uentum est ad diem . et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae, unde me instruere possem — nullus enim ad certamen exit, nisi prius meditatus fuerit et nullus litigator potest sine suis chartis litigare — similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.
AUG. dixit: Istam tergiuersationem tanto dierum spatio cogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adiuuare nihil poterit. notum est enim omnibus, qui aderant, quos etiam nunc adesse uideo, te dierum tantum dilationem petisse, debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. noui te petisse codices non quidem ad instructionem inspiciendos, uerum hoc longe, antequam peteres dilationem; cum uero dilationem petisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.
FEL. dixit: Modo peto, codices reddantur mihi, et uenio ad certamen post biduum; et si uictus fuero, quod deliberaueris, subeo.
AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. non te autem habere, quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo iam uidet. sed quia codices tuos. repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum uenire posse post biduum, illud, quod iam constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse recole.
Tolle autem codices tuos, et dic, quid inde uelis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas.
FEL. dixit: Omnes scripturas, quae mihi sublatae sunt. ista enim epistula Fundamenti est, quod et sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. ipsa legatur, et quicquid malum obicitur legi meae, probetur . et nego illam, si probata fuerint illa crimina, quae obiciuntur legi meae.
AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistulam, ubi doctrinae uestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse, tam sacrilegum est, ut ferri ab audientibus uix possit. hoc obicitur primo sectae uestrae — siue initium hoc uoces, siue medium, siue finem, non ualde id curo; hoc tamen de hac epistula, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas — hoc uobis obicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia ueniamus. unde iterum interrogo: si deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat nescio quae gens aduersa, quam fingitis ? si nihil ei nocere poterat, nulla fuit causa, quare partem suam naturae daemonum commisceret; si autem nocere ei poterat,. non deum incorruptibilem colitis.
FEL. dixit: Crudelem adseritis Manichaeum haec dicentem; de Christo quid dicimus, qui dixit: ite in ignem aeternum?
AUG, dixit: Peccatoribus hoc dixit.
FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?
AU6. dixit: Quia noluerunt.
FEL. dixit: Quia noluerunt. hoc dixisti? .
AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.
FEL. dixit: Quare noluerunt? est, qui non uult curari? est, qui non uult purgari ? est, qui non uult inluminari ? quia infirmus est, qui non uult ad sanitatem uenire? si crudele est, quod Manichaeus dicit, quia aliqua pars dei, quae se purgare non potuit. in globo ligata est, hoc crudele non est, ut Christus, qui dixit: ego propter peccatores ueni, modo ad ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portauerunt? sed mandata, credo, non potuerunt conplere. si hoc crudele est. crudelius est et illud; si illud crudelius est, quia deus illos non potuit purgare et globo ligauit, et id crudelius uidetur esse, quod Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere. hoc mihi sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.
AUG. dixit: Si ea, quae iam dixi, uel intellexisses uel te intellegere fatereris — fortassis enim non habendo quod dicas finxisti te non intellegere, quod apertum est — ista non diceres. iam enim diximus et probauimus per diuinas scripturas esse liberum arbitrium; deum autem liberi arbitrii iustum iudicem, remuneratorem fidelium eique se subicientium et uolentium se sanari, damna.torem autem superborum et inpiorum. quia ergo ad peccatores sanandos uenit, sanat utique peccata confessos, sanat paenitentes; neminem autem paenitet, cum alius peccauit, sed si est paenitentia iusta et uerax, unde et ipse dominus dicit: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. ipsa paenitentia indicat non alienae esse naturae, sed uoluntatis nostrae, si quid forte peccamus. nam si alio peccante alium paenitet, non est ista prudens, sed insana paenitentia. secundum uos autem nulla peccata sunt. gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. nullum ergo inuenis peccatum, quod damnet deus, nullum inuenis peccatum, quod paenitentia possit sanari. si. autem paenitentia est, et culpa est; si culpa est, et uoluntas est; si uoluntas est in peccando. natura non est, quae cogat. sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt inplere, quod uolunt — unde apostolus dicit: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in legem peccati, quae est in membris meis — manifestum est hoc uenisse de traduce primi peccati Adam et de consuetudine mala. nam hodieque libera uoluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contra eos lex habitet in membris eorum. sed qui concipiunt timorem dei et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico et sicut bono curatori. ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et paenitentiae sanantur. superbi uero dicentes se iustos aut dicendo, quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt et experiuntur iustum iudicium dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. non est ergo indignum, ut deus dicat: ite in ignem aeternum eis, qui eius misericordiam per liberum arbitrium respuerunt, et dicat: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum eis, qui per liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi sunt, paenitentiam egerunt, displicuerunt sibi, quales fuerunt et quales per eum facti sunt, illi placuerunt. tu ergo iam ad hoc, quod interrogaui, responde — sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus —: si deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit ? si nocere poterat, non est incorruptibilis deus.
FEL. dixit: Si deo nocere nihil poterat, quare huc misit filium suum ?-
AUG. dixit: Uide, quemadmodum semper interrogas et ad interrogata respondere non uis. audi, quod interrogasti, memento tamen te ad ea, quae dico, non respondere, me autem respondere. deo nocere nihil potest; sed filium suum misit, ut carne indueretur et hominibus adpareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. in sua quippe natura pati nihil poterat, quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. in hac natura, quia deus erat uerbum, pati nihil ille poterat. ut autem pati pro nobis posset, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. uerbum caro factum est adsumendo carnem, non mutatum in carnem; adsumpsit enim humanitatem, non amisit diuinitatem. itaque idem deus et idem homo in natura dei aequalis patri, in natura hominis. factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen in illa carne ipse deterior factus, sed caro in illo melior facta est. pars uero dei uestri nulla carne adsumpta — non enim erat in gente tenebrarum, pro quo pateretur — descendit, ut teneretur, ligaretur, pollueretur et turpius . quam ligabatur purgaretur. iam enim de purgatione eius dixi. haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum, quoniam in naturam dei ista non cadunt. et absit a pio animo et fideli talia de deo credere, deo bono, deo uero, qualia uos creditis, non quem inuenistis, sed quem finxistis. responde iam nunc: si deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius nulla carne adsumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc missa est secundum uestra uaniloquia?
FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat; quando uoluero, ero christianus. uoluntas nobis subiacet aut esse christianum aut non esse.
AUG. dixit: Quia uoluntas nobis adiacet. manifestum est et hoc de diuinis scripturis docui; quod coactus est etiam inuitus dicere etiam ille, qui uos in istum induxit errorem. quod autem dicis: nemo cogatur. quando uoluero, ero christianus, nemo te plane cogit; quando uolueris. esto, quia ex uoluntate tua huc uenisti et ex uoluntate tua ista disputasti. et uae uoluntati malae, si mala est; pax bonae uoluntati, si bona est. siue enim mala sit, siue bona sit, uoluntas est. bonam uoluntatem sequitur corona, malam uoluntatem sequitur poena. deus iudex uoluntatum est. creator autem naturarum. si ergo putas cogi te, ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi. cogita potius, quae audis, perpende, in tua uoluntate es; examina ut prudens, si tamen in te est ulla prudentia uel humana, utrum ea, quae dicta sunt, ueritate fulta sint, utrum tu ipse in Manichaei uestri defensione defeceris, sicut adparet, et quando uolueris, esto quod nondum es, et desine esse quod es.
FEL. dixit: Ecce iam compendiue, ut dixit sanctitas tua, ne chartas cumulemus: si tibi placet, quod petiui pridem, huc ueni; ostende mihi ueritatem, ut illud, quod teneo, pareat, quia ueritas non est, et habes me paratum ad credendum.
AUG. dixit: Iam quidem quod tenes, satis adparet, quia ueritas non est. absit enim a cordibus ueritatem quaerentium uel tenentium, ut credant deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam; absit a fidelibus credere deum ad liberandam substantiam suam conuertere se in masculos contra feminas et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam inritandam; absit a fidelibus credere deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. hoc ergo quia ueritas non est, manifestum est. sed quia uis tibi pro ista falsitate expulsa atque conuicta patefieri ueritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc mouet, ab initio fidei poteris erudiri. etenim aptum perceptioni ueritatis incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit et ad id, quo tendit uel quo uult peruenire, perduci non poterit. sed quia iam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam ueritatem.
FEL. dixit: Cum adparuerit mihi; quia mihi non adparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare.
AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ?
FEL. dixit: Iterum dic.
AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ?
FEL. dixit: Quaeratur, si dicit.
AUG. dixit: Ego hoc interrogaui: qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est, an non ?
FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est . hoc mihi obicis?
AUG. dixit: Hoc interrogo.
FEL. dixit: Corruptibilem deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit aduersariis ?
AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: qui dicit corruptibilem deum esse, anathemandus est, an non?
FEL. dixit: Ualde.
AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam dei, anathemandus est, an non ?
FEL. dixit: Non intellexi, quod dixisti.
AUG. dixit: Hoc dico, quod omnis homo intellegit, qui non se fingit non intellegere: naturam et substantiam dei, id est illud ipsum, quicquid est deus, qui dicit corruptibilem esse, anathemandus est, an non ?
FEL. dixit: Etiam anathemandus est. si probatum fuerit esse uerum.
AUG. dixit: Nondum tibi dixi. quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam dei: sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est
FEL. dixit: Et ego respondi: etiam.
AUG. dixit: Pars illa, quae mixta est genti tenebrarum, de dei natura est, an de alia aliqua natura?
FEL. dixit: De dei.
AUG. dixit: Quod de dei natura est, hoc est, quod deus est, an aliud quid. quod non est deus?
FEL dixit: Ita est . quod de deo est. deus est, secundum quod et scriptum est: lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt; deus enim lumen est et tenebrae in eo non sunt.
AUG. dixit: Bene respondisti, quia et quicquid de dei natura est, deus est et deus lux est et tenebrae in eo non sunt; et talis lux luxit in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. uideamus ergo, utrum Manichaeus partem dei non dicat conprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non etiam maculatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris et purgatoris. si autem haec dicit, secundum te etiam et secundum ueras confessiones tuas anathemandus est, quia partem dei et naturam dei, quod est ipse deus, dicit conprehensam a tenebris et ligatam et pollutam : quod tu ipse secundum euangelium loquens non potuisti dicere ; sed uerum dixisti, quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. Manichaeus ergo anathemandus, qui dixit, quia lux tenebrata est in tenebris et tenebrae eam conprehenderunt,.
FEL. dixit: Sed et qui polluitur et qui tenetur, liberatur; et nos si polluti sumus, mundamur.
AUG. dixit: Sed hoc de dei natura non recte dicitur. sed de illa, quae pollui potest, recte dicitur, quia polluitur et mundatur; de illa uero, quae pollui non potest, uides cum quanto sacrilegio dicatur polluitur et mundatur\', maxime quia sic dicitis quandam dei partem esse pollutam, ut propterea ligetur in aeternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari. hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit, quia omnis, qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est.
FEL. dixit: Hoc, quod dixit sanctitas tua, quia pars, quae se non mundauit ab coinquinatione gentis tenebrarum . et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum dei. hoc enim adseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit, quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum. -
AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari: postea, si opus fuerit, de illa, quae figitur in globo eius. interim quae purgatur, polluta erat.
FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur.
AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam dei et substantiam dei et id quod deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus ?
FEL. dixit: Christus unde nos mundauit ? unde nos liberauit ?
AUG. dixit: Christus non partem dei, non naturam dei liberauit, sed facturam, quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium sua misericordia liberauit. eam rem mundauit, quae pollui poterat, eam rem liberauit, quae captiuari poterat, eam rem sanauit, quae infirmari poterat. modo autem de deo, de natura dei, de substantia dei, de eo, quod deus est, loquimur . poterat pollui, an non poterat?
FEL. dixit: Anima nostra ex deo est. quae polluta est? si non est ei deo, utquid pro illa Christus crucifixus est ? si ergo paret, quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret, quia ex deo est et polluta erat et ipse eam mundauit.
AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex deo dico esse, quia hoc habet catholica fides. sed aliud est, quod de se deus genuit, quod hoc est, quod ipse; aliud autem, quod fecit deus. quod deus genuit, aequale est patri; quod deus fecit. non est aequale conditum conditori. aliud autem dicimus ex deo esse, quod melius dicitur de deo esse, quia hoc est, quod ipse, sicut unigenitus filius, sicut uerbum eius, per quod facta sunt omnia: alia uero sic dicimus ex deo, quia dixit, et facta sunt; mandauit, et constituta sunt\'. hinc est anima, ex his, quae fecit deus, non illud, quod de se genuit deus. ideo uerbum, quod de se genuit, pollui non potuit nec potest nec poterit. anima uero, quam fecit rectricem corporis, ut seruiret superiori, dominaretur inferiori, id est seruiret deo,^ dominaretur corpori, contempta dei lege per peccatum polluta est; deus autem misericordiam praestans his, quae fecit, misit filium, per quem fecit, et per illum refecit. quando condendum erat, quod non erat, per uerbum conditum est; quando reficiendum erat, quod deprauatum factum fuerat, suscepta est inde creatura de uirgine Maria, ut per id, quod erat homo, demonstraretur homini, et quid sustinendum et quid sperandum esset. itaque natura uerbi, substantia unigeniti filii dei nihil passa est uel a persecutoribus Iudaeis uel a diabolo angelo malo persequente. sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili: in eo quod se induit, passus est quicquid uoluit ad exemplum patientiae, et reformauit hoc ad exemplum iustitiae. tu modo dic mihi de dei parte, quod deus est, utrum pollui possit, an non. si potest, non est incommutabilis deus, et qui hoc dicit, anathemandus est . si autem non potest, uides anathemandum Manichaeum esse, qui dicit partem dei, naturam dei, id quod est deus, uenisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solui et mundari.
FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex deo non est?
AUG. dixit: Non dixi; sed dixi, quia ex deo est, tamquam a deo facta, non tamquam de deo nata.
FEL. dixit: Dixisti de anima, quia non est ex deo, sed factura dei, quia sine deo nihil est; hoc enim dicis tu et non uis adseuerare, quia ex deo est anima.
AUG. dixit: A deo est, sed facta a deo.
FEL. dixit: Aut facta aut missa aut data, ex deo est. ergo si ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam de pollutione, quid culpas Manichaeum ?
AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam dei, sed factam a deo per liberum arbitrium peccasse et peccato esse pollutam et per dei misericordiam in paenitentia liberatam; tu autem ipsam naturam dei. quod deus est, deum de deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum . et multum interest inter id, quod de se deus genuit et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est cum omnino non esset, a deo accepit, ut esset, id est ut institueretur.
FEL dixit: Ergo pars dei est.
AUG. dixit: Iam tibi dictum est, non est pars dei; et accipe, quomodo intellegas deum omnipotentem factorem. omnia, quae fiunt et quod quisque facit, aut de se est aut ex aliquo aut ei nihilo. homo quia non est omnipotens, de se filium facit, ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento uasculum. potuit enim facere uasculum, sed non potuit facere argentum; potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. ex nihilo autem, ex eo, quod prorsus non est, facere ut sit, nullus hominum potest. deus autem quia omnipotens est, et de se filium genuit et ex nihilo mundum fecit et ex limo hominem formauit, ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus ualentem. quia de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram, unde faceret hominem. quomodo fecit deus argentum argentario, unde faciat uasculum; sed ipse fecit et, quod non erat, ut esset, et quod inde rursus esset, quod iam ipse ex nihilo creauerat, ut esset. sic ergo corpus, sic anima, sic intellegitur uniuersa creatura facta a deo, non genita de deo, ut hoc sit, quod deus. proinde modo forte eliges, quid teneas et quid respuas. elige, quid sit melius. quoniam uidemus multa mutabilia et ipsa tamen bona quamuis mutabilia, multa mortalia et ipsa tamen bona quamuis mortalia, bonum autem incommutabile omnino ipse deus est, quid melius sit tibi tenere elige: deum mutabilem esse, an quod deus fecit esse mutabile, quia necesse est, ut unum de duobus dicas. si nolueris admittere id, quod fecit deus, esse mutabile, restat, ut dicas ipsum deum esse mutabilem. ut . autem ab hoc sacrilegio te purges et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam dei esse mutabilem, quare non concedis deum, qui uere est et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit: ego sum qui sum, fecisse omnia bona, sed non sibi paria? proinde quia incommutabilis ipse est, non est mirum, si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit et per eius misericordiam liberari.
FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil. interest inter patrem et filium. quia hoc ergo protulit sanctitas tua, et ego respondeo, quia deus et quae facit aequalia sunt sibi.
AUG. dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo, cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur, sic et deus unicum filium genuit\' dixi tibi, non fecit. fecit autem illud, quod aequale ei non est; quod autem genuit, aequale illi est. itaque elige tibi, utrum uelis dicere mutabilem dei facturam, an mutabilem dei naturam.
FEL. dixit: Quomodo deus inmutabilis est, similiter, quem genuit, inmutabilis est, et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur.
AUG. dixit: Sed iam tibi dictum est, quia quod fecit, non de ipsius natura est, sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re, quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.
FEL. dixit: Ego non hoc dixi, sed dixi: quia deus inmutabilis est, et quod genuit inmutabile est, et quod fecit inmutabile est. non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesiui, unde fecerit.
AUG. dixit: Sed a me audisti, quod non quaesisti, ut iam desineres stulta loqui. omnipotens deus et de se potuit generare et de nihilo facere et ex eo, quod iam fecerat, aliquid formare: de se filium aequalem sibi; de nihilo mundum et uniuersam creaturam; ex aliquo de terra hominem, quia omnipotens est. quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest quomodo ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium et mundari per ipsius misericordiam condemnando, quod peccauit, et agnoscendo, qui eum creauit. tu uero, qui paulo ante dixisti, quia qui dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse, quod pars dei in gente tenebrarum conprehensa atque polluta est, et his eum uerbis blasphemasse adparet. ita ut peius blasphemare forte non posset, aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus.
FEL. dixit: Manichaeus dicit, quia polluta est pars dei; et Christus dicit. quia polluta est anima, et uenit liberare illam de pollutione.
AUG. dixit: Sed anima non est pars dei. nam tu iam confessus es, quia Manichaeus dixit pollutam partem dei; nos autem pollutam dicimus animam ex uoluntate peccati; non esse autem animam partem dei, non de deo genitam, sed a deo factam. sic ergo dicitur anima ex deo, quomodo dicitur aliquod opus fabri ex artificio eius uel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum. sicut filius eius. tu ergo quia iam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem dei et iamdudum dixisti anathemandum, qui dicit corruptibilem uel contaminabilem deum uel naturam eius, iam anathemasti, quod non uis fateri. hoc enim, quod dixisti. quia polluitur et quia mundatur, hoc ipso, quod dicis "mundatur," expressisti, quia polluitur, et non habes, unde euadas. et Manichaeus et tu dixisti. quia polluitur pars dei. anathema ergo Manichaeum aut anathemandus es cum Manichaeo.
FEL. dixit: Ego non a Manichaeo didici, quia polluta est pars dei, sed a Christo didici. quia propter animam uenit, quae polluta erat..
AUG. dixit: A Christo non didicisti, quia anima pars dei est.
FEL. dixit: A Christo didici, quia anima ex deo est.
AUG. dixit: Et nos didicimus, quia anima ex deo est, sed non" est pars dei." sic est enim anima ex deo, quomodo factura ex artifice, non de deo, sicut filius de patre.
FEL. dixit: De pollutione agimus . si polluta est anima, quae ex deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa uenit, et illa pars dei, quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius dei.
AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem dei pollutam purgari et paulo ante dixeras anathemandum esse, qui illam dicit corruptibilem; modo dicis, quia pollui potuit, et dicis, quia mundari potest. ut confirmes, quia pollui potuit. hoc nos de parte dei non dicimus, sed de anima dicimus, quae tamquam opus eius ex ipso est, non tamquam proles de ipso. redi ergo ad id, quod dicis, et discerne, quod dicimus: anima nec deus est nec pars dei. tu autem Manichaeum dicis dixisse pollui partem dei, quam dicit purgari, ut confirmet, quia polluitur. restat ergo, ut eum anathemes aut ista sentiens anathemeris.
PEL. dixit: Pertinet ad deum anima, quae per peccatum coinquinata est, an non ?
AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars eius.
FEL. dixit: Non hoc interrogaui.
AUG. dixit: Et quid interrogasti ?
FEL. dixit: Pertinet ad deum, an non pertinet?
AUG. dixit: Iam dixi, et quia pertinet et quomodo pertineat.
FEL. dixit: Ego quaero, utrum est ex deo.
AUG. dixit: Ex deo, non de deo.
FEL. dixit: Si nihil peccatum est, quia ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam et eam liberauit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem dei pollutam esse et iterum mundari?
AUG. dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse partem dei esse pollutam et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in deum effundere. nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium et paenitendo purgari per misericordiam creatoris sui, quia non est ex deo tamquam pars eius uel tamquam proles eius, sed ex deo uel a deo facta est tamquam opus eius: quid intersit inter nostram fidem et uestram perfidiam, omnibus manifestum est. itaque secundum uerba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum, qui dicit corruptibilem dei naturam — quod et Manichaeum et te dicere manifestum est — quia noluisti. ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematus.
Post haec cum multis uerbis inter se agerent, FEL. dixit:
Dic iam, quid uis faciam ? +
AUG. dixit: (Ut anathemes Manichaeum, cuius sunt tantae istae blasphemiae; sed si ex animo facis, tunc fac . nemo enim te cogit inuitum.
FEL. dixit: Deus uidet, si ex animo facio; non enim homo potest uidere . sed hoc peto, ut confirmes me.
AUG. dixit: In quo uis ut confirmem te?
FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.
AUG. dixit: Ecce manu mea etiam scribo; uolo enim, ut et tu manu tua scribas.
FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum, qui in
Manichaeo fuit et per eum ista locutus est, anathemes.
Augustinus accepta charta scripsit haec uerba: Augustinus ecclesiae catholicae episcopus iam anathemaui Manichaeum et doctrinam eius et spiritum, qui per eum tam execrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat non ueritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius.
Et cum eandem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua haec uerba scripsit: ego Felix, qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum et doctrinam ipsius et spiritum seductorem, qui in illo fuit, qui dixit deum partem suam genti , tenebrarum miscuisse et eam tam turpiter liberare, ut uirtutes suas transfiguraret in feminas contra masculina et ipsas iterum in masculos contra feminea daemonia, ita ut postea reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum. has omnes et ceteras blasphemias Manichaei anathemo.
Augustinus episcopus his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.
Felix his gestis subscripsi.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sancti Aureli Augustini Opera edited by Joseph Zycha (Prague, Vienna, Leipzig, F. Tempsky, G. Freytag: 1892) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 25.2), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
