Liber qui appellatur Speculum (Latin)
The Latin text of Liber qui appellatur Speculum. This page has 2 section groups and about 61,300 words. Each row carries its standard reference.
Omnis homo, inquit, ad proximam sanguinis sui non accedet, ut reuelet turpitudinem eius. ego dominus. turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est, non reuelabis turpitudinem eius. turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. turpitudinem sororis tuae ex patre siue ex matre, quae domi uel foris genita est, non reuelabis. turpitudinem filiae filii tui uel neptis ex filia non reuelabis: quia turpitudo tua est. turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non reuelabis. turpitudinem sororis patris tui non discooperies: quia caro est patris tui. turpitudinem sororis matris tuae non reuelabis, eo quod caro sit matris tuae. turpitudinem patrui tui non reuelabis, nec accedes ad uxorem eius, quae tibi adfinitate coniungitur. turpitudinem matris tuae non reuelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. turpitudinem uxoris fratris tui non reuelabis: quia turpitudo fratris tui est. turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non reuelabis. filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reueles ignominiam eius: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies, nec reuelabis turpitudinem eius adhuc illa uiuente. ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedes, nec reuelabis foeditatem eius. cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commixtione maculaberis. de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen dei tui. ego dominus. cum masculo non commisceberis coitu femineo: quia abominatio est. cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. mulier non succumbet iumento, nec miscebitur ei: quia scelus est. nec polluamini in omnibus his. Et post aliquantum: Vnusquisque matrem et patrem suum timeat. Et post I uersum: Nolite conuerti ad idola, nec deos conflatiles faciatis uobis. ego dominus deus uester. Et paulo post: Nec remanentes, inquit, spicas colliges, neque in uinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. ego dominus deus uester. non facietis furtum. non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen dei tui. ego sum dominus. nec facies calumniam proximo tuo, nec ui opprimes eum. non morabitur opus mercennarii tui apud te usque in mane, non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: sed timebis dominum deum, quia ego sum dominus. non faciesqoud iniquum est, nec iniuste iudicabis. \' nec consideres personam pauperis, nec honores uultum potentis. iuste iudica proximo tuo. non eris criminator et susurro in populis. non stabis contra sanguinem proximi tui. ego dominus. ne oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. non quaeres ultionem, nec memor eris iniuriae ciuium tuorum. diliges amicum tuum sicut te ipsum. ego sum dominus. leges meas custodite. Et paulo post: Non comedetis cum sanguine. non augurabimini, nec obseruabitis somnia. neque in rotundum adtondebitis comam, nec eradicetis barbam. et super mortuo non incidetis carnem uestram neque figuras aliquas et stigmata facietis uobis. ego dominus. ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Et post I uersum: Ego dominus.. ne declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. ego dominus deus uester. coram canocapite consurge, et honora personam senis, et time deum tuum. ego dominus. si habitauerit aduena in terra uestra et moratus fuerit inter uos, ne exprobretis ei, sed sit inter uos quasi indigena, et diligetis eum quasi uosmet ipsos: fuistis enim et uos aduenae in terra Aegypti. ego dominus deusuester. nolite facere aliquid iniquum in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. statera iusta et aequa sint pondera: iustus modius, aequus sextarius. ego dominus deus uester, qui eduxi uos de terra Aegypti. custodite omnia praecepta mea et uniuersa iudicia, et facite ea. ego dominus. Locutusque est dominus ad Moysen dicens: haec loqueris filiis Israhel: homo de filiis Israhel et de aduenis qui habitant in Israhel, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum: et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminauerit sanctuarium meum et polluerit nomen sanctum meum. quod si neglegens populus terrae et quasi paruipendens imperium meum dimiserit hominem, qui dedit de semine suo Moloch, nec uoluerit eum occidere, ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui. anima, quae declinauerit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. sanctificamini et estote sancti: quia ego dominus deus uester. custodite praecepta mea et facite ea. ego dominus qui sanctifico uos. qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum. si moechatus fuerit uir cum uxore alterius et adulterium perpetrauerit cam coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. qui dormierit cum nouerca sua et reuelauerit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriantur, quia scelus operati sunt: sanguis eorum sit super eos. qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sanguis eorum sit super eos. qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: uiuus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio uestri. qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. qui acceperit sororem suam, filiam patris sui uel filiam matris suae, et uiderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt: occidentur in conspectu populi, eo quod turpitudinem suam mutuo reuelauerint, et portabunt iniquitatem suam. qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et reuelauerit turpitudinem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies. qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudauit: portabunt iniquitatem suam ambo. qui coierit cum uxore patrui uel auunculi sui et reuelauerit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit inlicitam: turpitudinem fratris sui reuelauit: absque filiis erunt. Et alio in loco: Vir siue mulier, in quibus pythonicus uel diuinationis fuerit spiritus, morte moriantur. lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super eos. Itemque alio in loco, cum de summo sacerdote loqueretur: Virginem, inquit, ducet uxorem: uiduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: ne commisceat stirpem generis sui uulgo gentis suae: quia ego dominus qui sanctifico eum. Et post multa : Homo, qui maledixerit deo suo, portabit peccatum suum. et qui blasphemauerit nomen domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, siue ille cinis siue peregrinus fuerit. qui blasphemauerit nomen domini, morte moriatur. qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur. qui percusserit animal, reddat uicarium, id est animam pro anima. qui inrogauerit maculam cuilibet ciuium suorum, sicut fecit, fiet illi: fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet. qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. qui percusserit iumentum, reddet aliud. qui percusserit hominem, punietur. aequum iudicium sit inter uos, siue peregrinus siue ciuis peccauerit: quia ego sum dominus deus uester. Et post aliquantum: Non facietis uobis idolum et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra uestra, ut adoretis eum. ego enim sum dominus deus uester.
Haec de Leuitico. nunc delibro, cuius nomen est Numeri, quae uisa sunt commemoranda ponemus.
Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. quod si et fratres non habuerit, dabitis hereditatem fratribus patris eius. sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his qui ei proximi sunt: eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua, sicut praecepit dominus Moysi. Et post multa: Ad unius testimonium nullus condemnabitur. non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis.
Haec de Numeris inuenimus, quae inspicienda putauimus. Deuteronomium deinceps considerabimus.
Nulla erit distantia personarum: ita paruum audietis ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam: quia dei iudieium est. Et plurimis interpositis, ubi decalogum repetit: Custodite igitur sollicite animas uestras. non uidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est dominus uobis in Horeb de medio ignis: ne forte decepti faciatis uobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi uel feminae, similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram uel auium sub caelo uolantium atque reptilium quae mouentur in terra siue piscium qui sub terra morantur in aquis: ne forte oculis eleuatis ad caelum uideas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores et colas quae creauit dominus deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt Et paulo post: Caue, inquit, ne quando obliuiscaris pacti domini dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri dominus prohibuit: quia dominus deus tuus ignis consumens est, deus aemulator. Et alio loco: Non habebis deos alienos in conspectu meo. non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae uersantur in aquis sub terra. non adorabis ea et non coles. ego enim sum dominus deus tuus, deus aemulator, reddens iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea. non usurpabis nomen domini dei tui frustra: quia non erit inpunitus qui super re uana nomen eius adsumpserit. Et post paululum: Honora, inquit, patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi dominus deus tuus, ut longo uiuas tempore et bene sit tibi in terra, quam dominus deus tuus daturus est tibi. non occides. neque moechaberis. furtumque non facies. nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non seruum, non ancillam, non bouem, non asinum, et uniuersa quae illius sunt Et alibi in eodem libro: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. Et paulo post: Cum comederis et saturatus fueris, caue diligenter, ne obliuiscaris domini, qui eduxit te de terra Aegypti de domo seruitutis. dominum deum tuum timebis et ipsi soli seruies ac per nomen illius iurabis. non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu uestro sunt: quoniam deus aemulator dominus deus tuus in medio tui: ne quando irascatur furor domini dei tui contra te et auferat te desuper - facie terrae. non temptabis dominum deum tuum. Item paulo post, cum de alienigenis loqueretur: Neque sociabis cum eis coniugia. filiam tuam non dabis filio eius, nec filiam illius accipies filio tuo: quia seducet filium. tuum, ne sequatur me et ut magis seruiat diis alienis: irasceturque furor domini et delebit te cito. quin potius haec facietis eis: aras eorum subuertite, confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia conburite. Et post aliquantum: Sculptilia eorum igne conbures. non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque adsumes ex eis tibi quicquam offendas, propterea, quia abominatio est domini dei tui. nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est: quasi spurcitiam detestaberis et uelut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. Et alio in loco: Obserua et caue, ne quando obliuiscaris domini dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias, quas ego praecipio tibi hodie: ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaueris et habitaueris in eis, habuerisque armenta et ouium greges, argenti et auri cunctarumque rerum copiam, eleuetur cor tuum, et non reminiscaris domini dei tui. Et post paucos uersus : Ad extremum, inquit, misertus est tui, ne diceres in corde tuo: fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt, sed recorderis domini dei tui, quod ipse tibi uires praebuerit. Et post aliquantum: Vt ipsi comedatis ac saturemini. cauete, ne forte decipiatur cor uestrum et recedatis a domino deo seruiatisque diis alienis et adoretis eos, iratusque dominus claudat caelum. Et post aliquantum: Subuertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. dissipate aras eorum et confringite statuas, lucos igne conburite et idola comminuite: disperdite nomina eorum de locis suis. Et quibusdam interpositis, cum de alienigenis loqueretur: Caue, ne imiteris eas, postquam te fuerint introeunte subuersae, et requiras caerimonias earum, dicens: sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam. non facies similiter domino deo tuo. omnes abominationes, quas auersatur dominus, fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igni. quod praecipio tibi, hoc tantum facito domino: nec addas quicquam, nec minuas. Si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium uidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum et uenerit quod locutus est et dixerit tibi: eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et seruiamus eis, non audias uerba prophetae illius aut somniatoris: quia temptat uos dominus deus uester, ut palam fiat, utrum diligatis eum, an non, in toto corde et in tota anima uestra. dominum deum uestrum sequimini et ipsum timete: mandata illius custodite et audite uocem eius: ipsi seruietis et ipsi adhaerebitis. propheta autem ille ant fictor somniorum interficietur: quia locutus est, ut uos auerteret a domino deo uestro, qui eduxit uos de terra Aegypti et redemit de domo seruitutis: ut errare te faceret de uia, quam tibi praeceperat dominus deus tuus: et auferes malum de medio tui. si tibi uoluerit persuadere frater tuus, filius matris tuae, aut filius tuus uel filia siue uxor, quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: eamus et sequamur deos alienos, quos tu ignoras et patres tui, cunctarum in circuitu gentium, quae iuxta uel procul sunt ab initio usque ad fines terrae, non adquiescas ei, neque audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum: sed statim interficies. sit prius manus tua super eum, et post te omnis populus mittat manum. lapidibus obrutus necabitur, quia te uoluit abstrahere a domino deo tuo. Et post paululum: Non uos incidetis nec facietis caluitium super mortuo: quoniam populus sanctus es domino deo tuo. Et alio loco: Si unus, inquit, de fratribus tuis, qui moratur intra portas ciuitatis tuae in terra, quam dominus deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem uenerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum : sed aperies eam pauperi et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. caue, ne forte subrepat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo: adpropinquat septimus annus remissionis, et auertas oculos . a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad dominum et fiat tibi in peccatum: sed dabis ei, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus subleuandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris. non deerunt pauperes in terra habitationis tuae: idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum uersantur in terra. Et aliquanto post: Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera: quia munera excaecant oculos sapientium et mutant uerba iustorum. iuste quod iustum est persequeris, ut uiuas et possideas terram, quam dominus deus tuus dederit tibi. Et post pauca: Nec facies tibi atque constitues statuam, quae odit dominus deus tuus. Item post pauca: Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas dominus deus tuus dabit tibi, uir aut mulier, qui faciant malum in conspectu domini dei tui et transgrediantur pactum illius, ut uadant et seruiant diis alienis et adorent eos, solem et lunam et omnem militiam caeli, quae non praecepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et uerum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel: educes uirum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas ciuitatis tuae, et lapidibus obruentur. in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui. Item post aliquantum: Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat domino deo tuo, et decreto iudicis, morietur homo ille: et auferes malum de Israhel: cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. Et post quaedam interposita, cum de alienigenis admoneret: Caue, inquit, ne imitari uelis abominationes illarum gentium. nec inueniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur et obseruet somnia atque auguria, ne sit maleficus, ne incantator, nec pythones consulas nec diuinos et quaeras a mortuis ueritatem. omnia enim haec abominabitur dominus. Et post abominabitur: Non stabit testis unus contra aliquem, quicquid illud peccati et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne uerbum. si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praeuaricationis, stabunt ambo quorum causa est ante dominum in conspectu sacerdotum et iudicum, qui fuerint in diebus illis: cumque diligentissime perscrutantes inuenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo reddere cogitauit, et auferes malum de medio tui: ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere. non misereberis eius, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges. Et alibi in eodem libro: Si genuerit homo filium contumacem et proteruum, qui non audiat patris ac matris imperium et coercitus oboedire contempserit, adprehendent eum et educent ad seniores ciuitatis illius et ad portam iudicii dicentque ad eos: filius noster iste proteruus et contumax est, monita nostra audire contempsit, comissationibus uacat et luxuriae atque conuiuiis, lapidibus eum obruet populus ciuitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio uestri et uniuersus Israhel audiens pertimescat. Et post pauca: Non uidebis bouem fratris tui aut ouem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo, etiamsi non est propinquus tuus frater nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te, quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat. similiter facies de asino et uestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inueneris ea, ne neglegas quasi aliena. si uideris asinum fratris tui aut bouem cecidisse in uia, non despicies, sed subleuabis cum eo. non induetur mulier ueste uirili, nec uir utetur ueste feminea: abominabilis enim apud dominum est qui facit haec. Item post pauca: Cum aedificaueris domum nouam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua et sis labente alio et in praeceps ruente. Item paulo post: Si duxerit uir uxorem et postea eam odio habuerit quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit: uxorem hanc accepi et ingressus ad eam + non inueni uirginem, tollent eam pater et mater eiam et ferent secum signa uirginitatis eius ad seniores urbis, qui in porta sunt, et dicet pater: filiam meam dedi huic uxorem, quam quia odit, inponit ei nomen pessimum, ut dicat: non inueni filiam tuam uirginem: et ecce haec sunt signa uirginitatis filiae meae. expandent uestimentum coram senioribus ciuitatis: adprehendentque senes urbis illius uirum et uerberabunt illum, condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae: quoniam diffamauit nomen pessimum super uirginem Israhel: habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore uitae suae. quod si uerum est quod obicit et non est in puella inuenta uirginitas, eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent uiri cuiuitatis eius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israhel, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui. ai dormierit uir cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera: et auferes malum de Israhel si puellam uirginem desponderit uir et inuenerit eam aliquis in ciuitate et concubuerit cum illa, educes utrumque ad portam ciuitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamauit, cum esset in ciuitate, uir, quia humiliauit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. sin autem in agro reppererit uir puellam, quae desponsata est, et adprehendens concubuerit cum illa, ipse morietur solus: puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius, ita et puella perpessa est: sola erat in agro, clamauit, et nullus adfuit qui liberaret eam. si inuenerit uir puellam uirginem, quae non habet sponsum, et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium uenerit, dabit qui dormiuit cum ea patri puellae centum siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliauit eam: non poterit dimittere cunctis diebus uitae suae. non accipiet homo uxorem patris sui nec reuelabit operimentum eius. Et post paululum: Non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel Et post paululum: Non faenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem, sed alio. Et post paucos uersus: Cum uoueris uotum domino deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud dominus deus tuus et, si moratus fueris, reputabit tibi in peccatum. si nolueris polliceri, absque peccato eris: quod autem semel est egressum de labiis tuis, obseruabis et facies sicut promisisti domino deo tuo et propria uoluntate et ore tuo locutus es. Et paulo post: Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam, quia animam suam adposuit tibi. si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et uendito eo accipiens pretium, interficietur: et auferes malum de medio tui. Et post paucos uersus: Cum repetes, inquit, a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit. sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum, ut dormiens in uestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram domino deo tuo. non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui siue aduenae, qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est: sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum: quia pauper est et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra. te ad dominum, et reputetur tibi in peccatum. non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus, sed unusquisque pro suo peccato morietur. Et post paucos uersus: Quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris, . non reuerteris, ut tollas illum, sed aduenam et pupillum et uiduam auferre patieris, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni opere manuum tuarum. si fruges colliges oliuarum, quicquid remanserit in arboribus, non reuerteris, ut colligas, sed relinques aduenae, pupillo et uiduae. si uindemiaueris uineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus aduenae, pupilli et uiduae. memento, quod et tu seruieris in Aegypto, et idcirco praecipio tibi, ut facias hanc rem. Si fuerit causa inter aliquos et interpellauerint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt, quem impium, condemnabunt impietatis. sin autem qui peccauit dignum uiderint plagis, prosternent et coram se facient uerberari. pro mensura peccati erit et plagarum modus: ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. E t post paululum: Si habuerint inter se iurgium uiri et unus contra alterum rixari coeperint uolensque uxor alterius eruere uirum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit uerenda eius, abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia. non habebis in sacculo diuersa pondera, maius et minus: nec erit in domo tua modius maior et minor. pondus habebis iustum et uerum, et modius aequalis et uerus erit tibi. Et post pleraque: Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito. et respondebit omnis populus et dicet: amen. maledictus qui non honorat patrem suum et matrem. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui transfert terminos proximi sui. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui errare facit caecum in uia. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui peruertit iudicium aduenae, pupilli et uiduae. et dicet omnis populus: amen. maledictus omnis qui dormit cum uxore patris sui et reuelat operimentum lectuli eius. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui dormit cum omni iumento. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui uel matris suae. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui dormit cum socru sua. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui clam percusserit proximum suum. et dicet omnis populus: amen. maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis. et dicet omnis populus: amen.
Huc usque de libris Moysi quae uisa sunt ponenda posuimus. in his uero quae secuntur et appellantur Hiesu Naue, Iudicum, Regnorum, Paralipomenon, rerum gestarum potius historia legitur quam praecepta uiuendi. haec tamen paucissima de libro Hiesu Naue praetereunda in hocopere non putaui.
Reuertimini et ite in tabernacula uestra et in terram possessionis, quam tradidit uobis Moyses famulus domini trans Iordanen: ita dumtaxat, ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem, quam praecepit uobis Moyses seruus domini, ut diligatis dominum deum uestrum et ambuletis in omnibus uiis eius et obseruetis mandata illius adhaereatisque ac seruiatis ei in omni corde et in omni anima uestra. Et in alio loco: Ne postquam intraueritis, inquit, ad gentes, quae inter uos futurae sunt, iuretis in nomine deorum earum et seruiatis eis et adoretis illos: sed adhaereatis domino deo uestro, quod fecistis usque in diem hanc.
De libro autem Psalmorum multa ponenda sunt, quamuis eadem saepe repetantur: sed habebo modum, quantum potero, ne hoc opus, quod memoria maxime tenendum est, in nimiam longitudinem pergat.
In psalmo primo: Beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra derisorum non sedit: sed in lege domini uoluntas eius, et lege eius meditabitur die ac nocte. In psalmo II : Nunc ergo, reges, intellegite: erudimini, iudices terrae. seruite domino in timore et exultate ei cum tremore. adorate pure, ne forte irascatur, et pereatis de tua. cum exarserit post paululum furor eius, beati omnes qui sperant in eum. In psalmo IIII : Filii uiri, usquequo, incliti mei, ignominiose diligitis uanitatem quaerentes mendacium? Et paulo post: Irascimini et nolite peccare: loquimini in cordibus uestris super cubilia uestra et tacete. sacrificate sacrificium iustitiae et confidite in domino. In psalmo V: Quoniam non es deus uolens iniquitatem tu. nec habitabit iuxta te malignus: non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum. odisti omnes operantes iniquitatem, perdes loquentes mendacium. uirum sanguinum et dolosum abominabitur dominus. In psalmo XIIII: Domine, quis peregrinabitur in tentorio tuo? et quis habitabit in monte sancto tuo ? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam loquiturque ueritatem in corde suo, qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super uicino suo. despicitur oculis eius inprobus, timentes autem dominum glorificat. iurat, ut se adfligat, et non mutat. pecuniam suam non dedit ad usuram et munera aduersus innoxium non accepit. qui facit haec non mouebitur in aeternum. In psalmo XXIII: Quis ascendet in montem domini? aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, qui non exaltauit frustra animam suam et non iurauit dolose. accipiet benedictionem a domino et iustitiam a deo salutari suo. In psalmo XXVI: Dominus lux mea et salutare meum, quem timebo? dominus fortitudo uitae meae, quem formidabo? Et post IIII uersus: Si steterint aduersum me castra, non timebit cor meum. si surrexerit contra me bellum, in hoc ego confidam. unum petii a domino, hoc requiram, ut habitem in domo domini omnibus diebus uitae meae: ut uideam pulchritudinem domini et adtendam templum eius. Et alio loco: Tibi dixit cor meum: quaesiui uultum eius: faciem tuam, domine, requiram. Et postea: Expecta dominum, confortare, et roboretur cor tuum, et sustine dominum. In psalmo XXVII: Ne tradas me cum impiis et eum operantibus iniquitatem: qui locuntur pacem cum amicis suis, et est malum in corde eorum. In psalmo XXX: Confortamini, et roboretur cor uestrum, omnes qui expectatis dominum. In psalmo XXXI: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellegentia. in camo et freno maxillas eorum constringe, qui non adproximant ad te. multi dolores impii, confidentem autem in domino misericordia circumdabit laetamini in domino et exultate, iusti, et gaudete, omnes recti corde. In psalmo XXXII: Laudate, iusti, dominum: rectos decet laudatio. Et alio loco: Beata gens cuius dominus deus eius, populus quem elegit dominus in hereditatem sibi. In psalmo XXXIII: Benedicam domino in omni tempore: semper laus eius in ore meo. in domino laudabitur anima mea: audiant mites et laetentur. magnificate dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter. Et post paucos uersus: Gustate et uidete, quia bonus dominus: beatus uir, qui sperat in eo. timete dominum, sancti eius: quoniam non est inopia timentibus eum. leones indiguerunt et esurierunt, quaerentibus autem dominum non deerit omne bonum. uenite, filii, audite me: timorem domini docebo uos. quis est uir qui uelit uitam, diligens uidere dies bonos? custodi linguam tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum. recede a malo et fac bonum: quaere pacem et persequere eam. Et post septem uersus: Iuxta est dominus contritis corde et confractos spiritu saluabit. In p salmo XXXVI: Noli contendere cum malignis, neque aemuleris facientes iniquitatem. quoniam sicut herba uelociter conterentur et sicut holus uiride marcescent. spera in domino et fac bonum, peregrinare in terra et pascere fide. et delectare in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. uolue super dominum uiam tuam et confide in eo, et ipse faciet. et educet sicut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem. tace domino et expecta eum: nolui contendere adersus eum qui proficit in uia sua, aduersus uirum qui facit quae cogitat. dimitte iram et relinque furorem: noli contendere, ut male facias. quoniam qui male faciunt interibunt, expectantes autem dominum ipsi hereditabunt terram. adhuc enim modicum, et non erit impius: et cogitabis de loco eius, et non subsistet. mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis. Et paulo post: Melius est paruum iusto quam diuitiae impiorum multae. quia brachia impiorum confringentur: subleuat autem iustos dominus. Et aliquanto post: Recede a malo et fac bonum. Et alibi: Expecta dominum et custodi uiam eius: et exaltabit te, ut possideas terram. custodi simplicitatem et uide rectum: quia erit ad extremum uiro pax. In psalmo XXXVIIII: Beatus uir, qui posuit dominum confidentiam suam et non est auersus ad superbias pompasque mendacii. In psalmo XLIII: In domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur. Et paulo post: Omnia haec uenerunt super nos, et non sumus obliti tui, nec mentiti fuimus in pacto tuo. non est conuersum retro cor nostrum, nec declinauerunt gressus nostri a semita tua. quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis. si obliti sumus nominis dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum, numquid non deus inuestigabit istud ? ipse enim nouit cogitationes . cordis. quoniam propter te mortificati sumus tota die, reputati sumus ut grex occisionis. In psalmo XLVI: Canite deo, canite: canite regi nostro, canite. quia rex uniuersae terrae deus, canite erudite. In psalmo XLVIIII: Immola deo laudem et redde altissimo uota tua. et inuoca me in die tribulationis: liberabo te, et glorificabis me. impio autem dixit deus: quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut sumas pactum meum in ore tuo? qui odisti disciplinam et proiecisti uerba mea post te. si uidebas furem, consentiebas ei: et cum adulteris erat pars tua. os tuum dimisisti ad malitiam, et lingua tua concinnauit dolum. sedens aduersus fratrem tuum loquebaris, et aduersus filium matris tuae fabricabaris obprobrium. haec fecisti, et tacui: existimasti futurum me similem tui: arguam te et proponam ante oculos tuos. intellegite hoc, qui obliuiscimini deum, ne forte capiam et non sit qui liberet. qui immolat confessionem, glorificat me: et qui ordinate ambulat, ostendam ei salutare dei. In psalmo L: Ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. quoniam iniquitatem meam ego agnoui et peccatum meum contra me est semper. Et alibi: Sacrificium deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum deus non despicies. In psalmo LI: Quid gloriaris in malitia, potens? misericordia dei tota est die. insidias cogitat lingua tua, quasi nouacula acuta faciens dolum. dilexisti malum magis quam bonum, mendacium magis quam loqui iustitiam. dilexisti omnia uerba ad deuorandum, lingua dolosa. sed deus destruet te in sempiternum: terrebit et euellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra uiuentium. uidebunt iusti et timebunt et super eum ridebunt: ecce uir, qui non posuit deum fortitudinem suam, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum: confortatus est in insidiis suis. ego autem sicut oliua uirens in domo dei, speraui in misericordia dei in saeculum sempiternum. confitebor tibi in saeculum, quoniam fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum. In psalmo LXI: Sperate in eo omni tempore, populi, effundite coram illo cor uestrum: deus spes nostra est uerumtamen uanitas filii Adam, mendacium filii uiri: in stateris dolosis fraudulenter agunt simul. nolite confidere in calumnia, et in rapina ne frustremini. diuitiae si affluxerint, ne adponatis cor. In psalmo LXIII: Laetabitur iustus in domino et sperabit in eo. In psalmo LXVIII: Quia propter te portaui obprobrium: operuerit confusio faciem meam. alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae. quia zelus domus tuae comedit me, et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me. et fleui in ieiunio animam meam, et factum est in obprobrium mihi. et posui uestimentum meum saccum, et factus sum illis in parabolam. contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes uinum. Et aliquanto post: Laudabo nomen dei in cantico et magnificabo eum in confessione. et placebit domino super uitulum nouellum, cornua efferentem et ungulas. uidentes mansueti laetabuntur. qui\' quaeritis dominum, uiuet anima uestra. quoniam exaudiuit pauperes dominus. In psalmo LXXII: Quia ecce qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnem fornicantem a te. mihi autem adpropinquare deo bonum est: posui in domino deo spem meam, ut narrem omnes adnuntiationes tuas. In psalmo LXXV: Vouete et reddite domino deo uestro: omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili, auferenti spiritum ducum, terribili regibus terrae. In psalmo LXXVII: Ausculta, populus meus, legem meam: inclinate aurem uestram ad uerba oris mei. aperiam in parabola os meum, loquar aenigmata antiqua. Et alio loco: Et narrabunt filiis suis, ut ponant in deo spem suam et non obliuiscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant. In psalmo LXXX: Laudate deum fortitudinem nostram, iubilate deo Iacob. Et aloio loco; Israhel, si audieris me: non sit in te deus alienus, et non adores deum peregrinum. ego sum dominus deus tuus. In psalmo LXXXI: Vsquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis ? iudicate pauperi et pupillo, egeno et inopi iustificate. In psalmo LXXXIII: Beati qui habitant in domo tua, adhuc laudabunt te. beatus homo, cuius fortitudo est in te, semitae in corde eius: transeuntes in ualle fletus fontem ponent eam. benedictionem quoque amicietur doctor: ibunt de fortitudine in fortitudinem, parebunt apud deum in Sion. Et paulo post: Quoniam melior est dies in atriis tuis super milia. elegi abiectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis. In psalmo XCI: Bonum est confiteri domino, et psallere nomini tuo, altissime. In psalmo XCIII: Intellegite, stulti in populo: et insipientes, aliquando discite. Et paulo post: Beatus uir, quem erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. ut quiescat diebus adflictionis, donec fodiatur impio interitus. In psalmo XCIIII: Venite, adoremus et curuemur, flectamus genua ante faciem domini factoris nostri. Et post II uersus: Hodie si uocem eius audieritis, nolite indurare corda uestra: sicut in contradictione, sicut in die temptationis in deserto. In psalmo XCV: Cantate domino canticum nouum, cantate domino, omnis terra. cantate domino, benedicite nomini eius, adnuntiate de die in diem salutare eius. narrate in gentibus gloriam eius, in uniuersis populis mirabilia eius. Et post VI uersus: Adferte domino, familiae populorum, adferte domino gloriam et fortitudinem. adferte domino gloriam nomini eius, leuate munera et introite in atria eius. adorate dominum in decore sanctuarii. In psalmo XCVI: Qui diligitis dominum, odite malum. Et post III uersus: Laetamini, iusti, in domino et confitemini memoriae sanctae eius. In psalmo XCVII: Iubilate domino, omnis terra: uociferamini et laudate et canite. In psalmo XCVIII: Exaltate dominum deum nostrum et adorate scabellum pedum eius, quia sanctus est. In psalmo XCVIIII: Iubilate domino, omnis terra, seruite domino in laetitia. ingredimini coram eo in laude. scitote quoniam dominus ipse est deus: ipse fecit nos, et ipsius sumus. Et post I uersum: Ingredimini portas eius in gratiarum actione, atria eius in laude: confitemini ei. In psalmo C: Deambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae. non ponebam coram oculis meis uerbum Belial. facientem declinationes odiui, nec adhaesit mihi. cor prauum recedet a me: malum nesciebam. loquentem in abscondito contra proximum suum, hunc interficiam. superbum oculis et altum corde, cum hoc esse non potero. oculi mei ad fideles terrae, ut habitent mecum: ambulans in uia simpliciter, hic ministrabat mihi. non habitabit in medio domus meae faciens dolum: loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum. mane perdam omnes impios terrae, ut interficiam de ciuitate domini uniuersos qui operantur iniquitatem. In psalmo CII: Misericordia autem domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum. et iustitia eius super filios filiorum his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea. In psalmo CIIII: Confitemini domino et inuocate nomen eius: notas facite populis cogitationes eius. canite ei et psallite illi: loquimini in uniuersis mirabilibus eius. exultate in nomine sancto eius: laetetur cor quaerentium dominum. quaerite dominum et uirtutem eius, quaerite faciem eius iugiter. recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum et iudiciorum oris eius. In psalmo CVII: Paratum cor meum, deus: cantabo et psallam: sed et gloria mea. consurge, psalterium et cithara, consurgam mane. confitebor tibi in populis, domine, cantabo te in nationibus. In psalmo CX: Confitebor tibi, domine, in toto corde meo, in consilio iustorum et congregatione. Et alio loco: Principium sapientiae timor domini: doctrina bona cunctis qui faciunt eam: laus eius perseuerans iugiter. In psalmo CXI: Beatus uir, qui timet dominum: in mandatis eius uolet nimis. Et post V uersus: Bonus uir clemens et faenerans, dispensabit uerba sua in iudicio: quia in aeternum non commouebitur. in memoria sempiterna erit iustus: ab auditu malo non timebit. paratum cor eius confidens in domino: firmum cor eius non timebit, donec aspiciat in hostibus suis. dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius permanet in aeternum, cornu eius exaltabitur in gloria. impius uidebit et irascetur, dentibus suis frendet et tabescet: desiderium impiorum peribit. In psalmo CXII: Laudate, serui, dominum, laudate nomen domini. sit nomen domini benedictum a modo et usque in aeternum. ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen domini. In psalmo CXIII: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. os habent et non loquentur, oculos habent et non uidebunt, aures habent et non audient, et cetera. Et paulo post: Similes illis fiant qui faciunt ea, omnes qui confidunt in eis. Israhel confidit in domino: auxiliator et protector eorum est. domus Aaron confidit in domino: auxiliator et protector eorum est. timentes autem dominum confidunt in domino: auxiliator et protector eorum est. In psalmo CXV: Credidi propter quod locutus sum, ego adflictus sum nimis. Et post II uersus: Quid reddam domino pro omnibus quae retribuit mihi? calicem salutaris accipiam et nomen domini inuocabo. gloriosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Et post III uersus: Tibi immolabo hostiam laudis et in nomine domini inuocabo. uota mea domino reddam in conspectu omnis populi eius: in atriis domus domini, in medio tui, Hierusalem. In psalmo CXVI: Laudate dominum, omnes gentes: conlaudate eum, uniuersi populi. In psalmo CXVII: Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. dicat nunc Israhel, quoniam in aeternum misericordia eius. dicat domus Aaron, quoniam in aeternum misericordia eius. dicant qui timent dominum, quoniam in aeternum misericordia eius. cum tribularer, inuocaui dominum, et exaudiuit me in latitudine dominus. Et post V uersus: Melius est sperare in domino quam sperare in homine. melius est sperare in domino quam sperare in principibus. Et post VIII uersus: Fortitudo mea et laus mea dominus, et factus est mihi in salutem. uox laudis et salutis in tabernaculis iustorum. In psalmo CXVIII: Beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege domini. beati qui custodiunt testimonia eius, in toto corde requirunt eum. Et alio loco: Et ambulabo in spatioso, quia praecepta tua quaesiui. et loquar in testimoniis tuis coram regibus, et non confundar. et delectabor in mandatis tuis, quae dilexi. et leuabo manus meas ad mandata tua, quae dilexi: et loquar in praeceptis tuis. Et post IIII uersus: A lege tua non declinaui. recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo, domine, et consolatus sum. horror obtinuit me ab impiis, qui dereliquerunt legem tuam. carmina erant mihi praecepta tua, in domo peregrinationis meae. recordatus sum in nocte nominis tui, domine, et custodiui legem tuam. hoc iactum est mihi, qui praecepta tua custodiui. pars mea, domine, dixi, ut custodiam uerbum tuum. deprecatus sum uultum tuum in toto corde: miserere mei secundum eloquium tuum. recogitaui uias meas et conuerti pedes meos ad testimonia tua. festinaui et non neglexi custodire mandata tua. funes impiorum implicauerunt me: legem tuam non sum oblitus. medio noctis surgam ad confitendum tibi, super iustitiam iustificationis tuae. particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua. Et post paucos uersus: Ego autem in toto corde seruabam praecepta tua. incrassatum est uelut adeps cor meum, et ego in lege tua meditabar. bonum mihi quia adflictus sum, ut discerem praecepta tua. melior mihi est ler oris tui super milia auri et argenti. Et post paucos uersus: Quia lex tua delectatio mea. Et post paululum: Ego autem loquar in praeceptis tuis. Item paulo post: Praecepta tua non sum oblitus. Et post II uersus: Foderunt mihi superbi foueas, quae non erant iuxta legem tuam. Et post II uersus: Paulo minus consumpserunt me in terra: ego autem non dimisi praecepta tua. Et post VII uersus: Nisi quod lex tua delectatio mea, forte perissem in pressura mea. in sempiternum non obliuiscar praeceptorum tuorum: quia per ipsa uiuificasti me. tuus ego sum, salua me: quoniam praecepta tua quaesiui. me expectauerunt impii, ut perderent me: testimonium tuum considerabo. omni consummationi uidi finem: latum. mandatum tuum nimis. quam dilexi legem tuam! tota die haec meditatio mea. Et paulo post: Ab omni semita mala prohibui pedes meos, ut custodirem uerba tua. a iudiciis tuis non recessi, quia tu inluminasti me. quam dulce gutturi meo eloquium tuum! super mel ori meo. praecepta tua considerabam: propterea odiui omnem semitam mendacii. lucerna pedi meo uerbum tuum et lux semitae meae. Et postV uersus: Anima mea in manu mea semper, et legis tuae non sum oblitus. posuerunt impii laqueum mihi, et a praeceptis tuis non aberraui. hereditas mea testimonia tua in sempiternum: quia gaudium cordis mei sunt. inclinaui cor meum, ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem. tumultuosos odiui et legem tuam dilexi. protectio mea et scutum meum tu es: uerbum tuum expectaui. recedite a me, maligni, et custodiam mandata dei mei. Et post VII uersus: Quasi scoriam conputasti omnes impios terrae: propterea dilexi testimonia tua. horripilauit a timore tuo caro mea, et iudicia tua timui. feci iudicium et iustitiam, ne derelinquas me his qui calumniantur me. Et post paucos uersus: Propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium. propterea in uniuersa praecepta tua direxi: omnem semitam mendacii odio habui. mirabilia testimonia tua: idcirco custodiuit ea anima mea. Et post II uersus: Os meum aperui et respiraui: quia mandata tua desiderabam. Et alio loco: Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt uerborum tuorum hostes mei. probatus sermo tuus nimis, et seruus tuus dilexit illum. paruulus ego sum et contemptibilis, sed praecepta tua non sum oblitus. Et post III uersus: Mandata tua uoluntas mea. Et paulo post: Vide adflictionem meam et eripe me: quia legis tuae non sum oblitus. Et post VI uersus: Multi qui persecuntur me et adfligunt me: a testimoniis tuis non declinaui. uidi praeuaricatores tuos et maerebam: quia uerbum tuum non custodierunt. uide quoniam praecepta tua dilexi, domine: iuxta misericordiam tuam uiuifica me. Et post IIII uersus: Gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui inuenit spolia multa. mendacium odio habui et detestatus sum: legem autem tuam dilexi. septies in die laudaui te super iudiciis iustitiae tuae. pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. expectabam salutare tuum, domine, et mandata tua feci. custodiuit anima mea testimonia tua et dilexit ea nimis. custodiui praecepta tua et testimonia tua, quia omnes uiae meae in conspectu tuo. Et post VIII uersus: Sit manus tua auxiliatrix mea: quia praecepta tua elegi. desideraui salutare tuum, domine, et lex tua uoluntas mea. Et post II uersus: Erraui quasi ouis perdita: quaere seruum tuum, quia mandatorum tuorum non sum oblitus. In psalmo CXVIIII: Ego pacifica loquebar, et illi debellabant ea. In psalmo CXXI: Rogate pacem Hierusalem: sit bene his qui diligunt ea. Et post II uersus: Propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi. propter domum domini dei nostri quaeram bona tibi. In psalmo CXXII: Ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelis. ecce sicut oculi seruorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri. In psalmo CXXIIII: Qui confidunt in domino quasi mons Sion: inmobilis in aeternum habitabilis in Hierusalem. In psalmo CXXVII: Beatus omnis qui timet dominum, qui ambulat in uiis eius. In psalmo CXXVIIII: Sustinui dominum, sustinuit anima mea et uerbum eius expectaui. In psalmo CXXX: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei: et non ambulaui in magnis et in mirabilibus super me. si non praeposui et silere feci animam meam, sicut ablactatus ad matrem suam, ita ablactata ad me anima mea. expecta, Israhel, dominum, a modo et usque in aeternum. In psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in unum. In psalmo CXXXIII: Ecce benedicite dominum, omnes serui domini. qui statis in domo domini in noctibus. leuate manus uestras in sanctum et benedicite dominum. In psalmo CXXXIIII: Laudate nomen domini: laudate, serui, dominum. qui statis in domo domini, in atriis domus dei nostri. laudate dominum, quoniam bonus dominus: cantate nomini eius, quoniam decens. Et paulo post: Idola gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur, oculos habent et non uidebunt, et cetera. Et post pauca: Similes illis fiant qui faciunt ea, omnes. qui confidunt in eis. domus Israhel, benedicite domino: domus Aaron, benedicite domino: timentes dominum, benedicite domino. In psalmo CXXXV: Confitemini domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. confitemini deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius. confitemini domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius. Et in fine psalmi: Confitemini deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius. In psalmo CXXXVI: Si oblitus fuero tui, Hierusalem, in obliuione sit dextera mea. adhaereat lingua mea gutturi meo, si non recordatus fuero tui, Hierusalem, si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae. In psalmo CXXXVIII: Nonne odientes te, domine, odiui et contra aduersarios tuos distabui? perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi. In psalmo CXXXVIIII: Ne des, domine, desideria impii: scelera eius ne effundantur, et eleuentur. Et post IIII uersus: Vir linguosus non dirigetur in terra. In psalmo CXL: Corripiat me iustus in misericordia et arguat me: oleum amaritudinis non inpinguet caput meum. Et post V uersus: Quoniam ad te, domine, domine, oculi mei: in te speraui, ne euacues animam meam. In psalmo CXLI: Voce mea ad dominum clamaui, uoce mea ad dominum deprecatus sum. effundam in conspectu eius eloquium meum, tribulationem meam coram illo adnuntiabo. Et post VII uersus: Clamaui ad te, domine, dixi: tu es spes mea, pars mea in terra uiuentium. In psalmo CXXI: Meditabar in omnia opera tua, facta manuum tuarum loquebar. expandi manus meas ad te: anima mea quasi terra sitiens ad te. Et post III uersus: Fac me audire mane misericordiam tuam, quoniam in te confido. notam fac mihi uiam, in qua ambulo,\' quoniam ad te leuaui animam meam. libera me de inimicis meis, domine: ad te protectus sum. In psalmo CXLIII: Libera me et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua. filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi. promtuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud. pecora nostra in milibus et innumerabilia in compitis nostris: tauri nostri pingues. non est interruptio, et non est egressus, et non est ululatus in plateis nostris. beatus populus, cuius talia sunt, beatus populus, cuius dominus deus suus. In psalmo CXLIIII: Exaltabo te, domine, deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra. in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter. Et post II uersus: Generatio ad generationem laudabit opera tua, et fortitudines tuas adnuntiabunt. decorem gloriae magnitudinis tuae et uerba mirabilium tuorum loquar. et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabunt. memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt. Et post IIII uersus: Et sancti tui benedicent tibi. gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur. ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius. Et paulo post: Iuxta est dominus omnibus qui inuocant eum, omnibus qui inuocant eum in ueritate. placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et saluabit eos. custodit dominus omnes diligentes se, et uniuersos impios conteret. laudem domini loquetur os meum, et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter. In psalmo CXLV: Lauda, anima mea, dominum: laudabo dominum in uita mea, cantabo deo meo, quamdiu sum. nolite confidere in principibus, in filio hominis, cui non est salus. Et post II uersus: Beatus cuius deus Iacob auxiliator eius, spes eius in domino deo suo. In psalmo CXIVI: Laudate dominum, quoniam bonum est canticum dei nostri, quoniam decorum est pulchra laudatio. Et post VII uersus: Suscipiens mansuetos dominus, humilians impios usque ad terram. canite domino in confessione, canite deo nostro. Et post VII uersus: Non est in fortitudine equi uoluntas eius, neque in tibiis uiri placebitur ei. placebitur domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius. In psalmo CXLVIII: Reges terrae et omnes populi, principes et uniuersi iudices terrae, iuuenes et uirgines, senes cum pueris laudent nomen domini. In psalmo CXLVIIII: Cantate domino canticum nouum: laus eius in congregatione sanctorum. laetetur Israhel in factore suo, filii Sion exultent in rege suo. Et post III uersus: Exaltabit mansuetos in Iesu. exultabunt sancti in gloria. laudabunt in cubilibus suis. exaltationes dei in gutture eorum. In psalmo CL: Laudate dominum in sancto eius, laudate eum in fortitudine potentiae eius. laudate eum in fortitudinibus eius, laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae. Et in fine psalmi: Omne quod spirat laudet dominum.
Haec de libro Psalmorum collegimus, in quibus suam quisque uitam, si proficere affectat, inspiciat. ubi lectorem admonemus, ut ea quae de Psalmis posui tamquam unum psalmum contextim legat, tacitis uerbis meis, quae ad hoc interposui, - ut si uoluerit inspiciat, ubi sit scriptum quod posui, id est quoto uel in quo loco eiusdem psalmi. his enim praetermissis qui lectione continuata inspexerit sola uerba Psalmorum multo iocundius et ob hoc utilius ex diuinis afficietur eloquiis. Nunc de libris Salomonis quae uidebuntur huic operi necessaria colligemus: ac primum de Prouerbiis, qui liber si bene intellegatur, ad mores pios informandos paene totus ualebit. sed ea quae - obscura sunt praetermitto: habeant ea quibus exerceantur lectores dilectoresque spiritalium litterarum: nos in hoc opere statuimus ilia ponere quae ad agendam uitam facile intellecta referantur. quamuis multis uideri possim apertissima praetermisisse: nonnullaque hinc potius clausa sunt, unde putantur esse perspicua. quid enim tam clarum uidetur et quid tam inepte fit, si ad proprietatem uelis accipere, quod ibi scriptum est: ab aqua aliena abstine te et de fonte alieno ne biberis? . aut quid ualet ad mores corrigendos, nisi intellectus illic altior requiratur, quod dictum est: paupertas uirum humiliat, manus autem fortium locupletat? cum et non esse pauperem et esse manibus fortem non sit in bonorum hominum potestate et multis prouenerit pessimis, et hoc prouerbium male intellectum possit prouocare pauperes fortes, ut rapinis se existiment debere ditescere. quis non autem rideat, si proprie positum putauerit quod ibi legitur: non enim nascuntur filii malignis? omnia \' ergo talia relinquemus, et ea quibus suadetur aliquid aliquanto diutius, cum id quod suadetur atque praecipitur non sit obscurum et id potius sit ponendum in hoc Speculo, ubi se illi inspiciant quibus iam persuasum est bene ac laudabiliter - uiuere, sed, ut hoc faciant, quae sibi optanda atque obseruanda sint quaerunt. haec itaque de Prouerbiis Salomonis ponenda credidimu\'s.
Timor domini principium scientiae. sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae. Et post uersus XIIII, cum de homicidis loqueretur: Ipsi, inquit, contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. sic semitae omnis auari animas possidentium rapiunt. Item post IIII uersus: Vsquequo, paruuli, diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam? Et post XI uersus: Tunc inuocabunt me et non exaudiam: mane consurgent et non inuenient me: eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem domini non susceperint nec adquieuerint consilio meo et detraxerint uniuersae correptioni meae. comedent igitur fructus uiae suae suisque consiliis saturabuntur. auersio paruulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos. qui autem me audierit, absque terrore quiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato. Et post IIII uersus: Si enim sapientiam inuocaueris et inclinaueris cor tuum prudentiae, si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelleges timorem domini et scientiam dei inuenies, quia dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia. custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter: seruans semitas iustitiae et uias sanctorum custodiens. tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam. si intrauerit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit, consilium custodiet te et prudentia seruabit te, ut eruaris de uia mala et ab homine qui peruersa loquitur, qui relinquunt iter rectum et ambulant per uias tenebrosas, qui laetantur, cum malefecerint, et exultant in rebus pessimis, quorum uiae peruersae et infames gressus eorum: ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quae mollit sermones suos et reliquit ducem pubertatis suae et pacti dei sui oblita est. Et post XIII uersus: Misericordia et ueritas non te deserant: circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui, et inuenies gratiam et disciplinam bonam coram deo et hominibus. habe fiduciam in domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae. in omnibus uiis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. ne sis sapiens apud temet ipsum. time dominum et recede a malo. Et post I uersum: Honora dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum. Et . post II uersus: Disciplinam domini, fili mi, ne abicias, nec deficias, cum ab eo corriperis. quem enim diligit dominus, corripit: et quasi pater in filio conplacet sibi. beatus homo, qui inuenit sapientiam et qui affluit prudentia. melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius: . pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non ualent conparari. Et post X uersus: Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis: custodi legem atque consilium. Et post VIII! uersus: Noli prohibere benefacere eum qui potest: si uales, et ipse benefac. ne dicas amico tuo: uade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam. ne contendas aduersus hominem frustra. Et post VII uersus: Inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam. Et post XLIIII uersus: Omni custodia serua cor tuum, quia ex ipso uita procedit. remoue a te os prauum, et detrahentia labia sint procul a te. oculi tui recta uideant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. dirige semitam pedibus tuis, et omnes uiae tuae stabilientur. nec declines in dexteram aut in sinistram. auerte pedem tuum a malo. uias enim, quae a dextris sunt, nouit dominus, peruersae uero sunt quae a sinistris sunt. ipse autem rectos facit cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. Fili mi, adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam, ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conseruent. fauus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur -eius. nouissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant. Et post XCVII uersus: Non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, ne capiaris nutibus illius: pretium enim scorti uix unius est panis: mulier autem uiri pretiosam animam capit. numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut uestimenta illius non ardeant? aut ambulare super prunas, et non conburentur plantae eius? sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus, cum tetigerit eam. non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit: furatur enim, ut esurientem inpleat animam: deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. qui autem adulter est, propter inopiam cordis perdet animam suam. Et post V uersus: Fili mi, custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi. serua mandata mea et uiue et legem meam quasi pupillam oculi tui. Et post uersus LVII: Intellegite, paruuli, astutiam, et insipientes, animaduertite. Et post II uersus: Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. Et post III uersus: Accipite disciplinam meam: doctrinam magis quam aurum diligite. melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest conparari. Et post II uersus: Timor domini odit malum: adrogantiam et superbiam et uiam prauam et os bilingue detestor. Et post VI uersus: Ego diligentes me diligo, et qui mane uigilant ad me, inuenient me. mecum sunt diuitiae et gloria, opes superbae et iustitia. melior est fructus meus auro et pretioso lapide, et genimina mea argento electo. in uiis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam. Et post XXIII uersus: Beatus homo, qui audit me, qui uigilat ad fores meas cotidie et obseruat ad postes ostii mei. qui me inuenerit, inueniet uitam et hauriet salutem a domino. qui autem in me peccauerit, laedet animam suam. omnes qui me oderunt diligunt mortem. Et post VIIII uersus: Relinquite infantiam et uiuite et ambulate per uias prudentiae. qui erudit derisorem, ipse sibi facit iniuriam: et qui arguit impium, generat maculam sibi. noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te. da sapienti, et addetur ei sapientia. doce iustum, et festinabit accipere. principium sapientiae timor domini, et scientia sanctorum prudentia. Et post XVIII uersus: Non proderunt thesauri iniquitatis, iustitia uero liberabit a morte. Et post IIII uersus: Qui congregat in messe, filius sapiens est: qui autem stertit aestate, filius confusionis. Et post IIII uersus: Sapiens corde praecepta suscipiet: stultus caeditur labiis. qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter: qui autem deprauat uias suas, manifestus erit. qui annuit oculo, dabit dolorem: stultus labiis uerberabitur. uena uitae os iusti: et os impiorum operiet iniquitatem. odium suscitat rixas, et uniuersa delicta operit caritas. in labiis sapientis inuenietur sapientia, et uirga in dorso eius qui indiget corde. sapientes abscondunt sapientiam: os autem stulti confusioni proximum est. Et post IIII uersus: Via uitae custodientibus disciplinam: qui autem increpationes relinquit, errat abscondunt odium labia mendacia. qui profert contumeliam, insipiens est in multiloquio peccatum non deerit: qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. argentum electum lingua iusti: cor impiorum pro nihilo. labia iusti erudiunt plurimos: qui autem indocti sunt, in cordis egestate moriuntur. benedictio domini diuites facit, nec \'sociabitur eis adflictio. quasi per risum stultus operatur scelus: [sapientia autem est uiro prudentia. quod timet impius, ueniet super eum: desiderium suum iustis dabitur. Et post II uersus: Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. timor domini adponet dies et anni impiorum adbreuiabuntur. expectatio iustorum laetitia: spes autem impiorum peribit. fortitudo simplicis uia domini, et pauor his qui operantur malum. iustus in aeternum non commouebitur: impii autem non habitabunt in terra. os iusti parturiet sapientiam: lingua prauorum peribit. labia iusti considerant placita, et os impiorum peruersa. Statera dolosa abominatio apud deum et pondus aequum uoluntas eius. ubi fuerit superbia, ibi erit contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia. simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio peruersorum perdet illos. non proderunt diuitiae in die ultionis: iustitia autem liberabit a morte. iustitia simplicis diriget uiam eius et in impietate sua corruet impius. iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui. mortuo homine impio nulla erit ultra spes, et expectatio sollicitorum peribit. Et post VII uersus: Qui despicit amicum suum, indigens corde est: uir autem prudens tacebit. qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana: qui autem fidelis est animi, celat commissum. ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa consilia. adfligetur malo, qui fidem facit pro extraneo: qui autem cauet laqueos, securus erit. Et post II uersus: Benefacit animae suae uir misericors: qui autem crudelis est, et propinquos abicit. Et post IIII uersus: Abominabile domino prauum cor, et uoluntas eius in his qui simpliciter ambulant. manus in manu non erit innocens malus: semen autem iustorum saluabitur. Et post II uersus: Desiderium iustorum omne bonum est: praestolatio impiorum furor. alii diuidunt propria et ditiores fiunt: alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt. anima, quae benedicit, inpinguabitur: et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. qui abscondit frumenta, maledictus in populis: benedictio autem super caput uendentium. bene consurget diluculo qui quaerit bona: qui. autem inuestigator malorum est, opprimetur ab eis. qui confidit in diuitiis suis, hic corruet: iusti autem quasi uirens folium germinabunt. Et post IIII uersus: Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator? Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est. qui bonus est, hauriet a domino gratiam : qui autem confidit cogitationibus suis, impie agit. non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commouebitur. Et post XVI uersus: Desiderium impii munimentum est pessimorum: radix autem iustorum proficiet. propter peccata labiorum ruina proximat malo: effugiet autem iustus de angustia. de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. uia stulti recta in oculis eius: qui autem sapiens est, audit consilia. Et post IIII uersus: Est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae: lingua autem sapientium sanitas est. labium ueritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacem. dolus in corde cogitantium mala: qui autem ineunt pacis consilia, sequetur eos gaudium. non contristabit iustum quicquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. abominatio domini labia mendacia: qui autem fideliter agunt, placent ei. homo uersutus celat scientiam: et cor insipientium prouocabit stultitiam. Et post II uersus: Maeror in corde uiri humiliabit illud, et sermone bono laetificabitur. qui neglegit damnum propter amicum, iustus est: iter autem impiorum decipiet eos. non inueniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. in semita iustitiae uita: iter autem deuium ducit ad mortem. Filius sapiens doctrina patris: qui autem inlusor est, non audit, cum arguitur. de fructu oris sui homo saturabitur bonis: anima autem praeuaricatorum iniqua. qui custodit 08 suum, custodit animam suam: qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. uult et non uult piger: anima autem operantium inpinguabitur. uerbum mendax iustus detestabitur: impius autem confundit et confunditur. iustitia custodit innocentis uiam: impietas uero peccatores supplantat. est quasi diues, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis diuitiis sit. redemptio animae uiri diuitiae suae: qui autem pauper est, increpationem non sustinet. lux iustorum laetificat: lucerna autem impiorum extinguetur. inter superbos semper iurgia sunt: qui autem agunt cuncta consilio, reguntur sapientia. substantia festinata minuetur: quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. spes, quae differtur, adfligit animam: lignum uitae desiderium ueniens. qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat: qui autem timet praeceptum, in pace uersabitur. lex sapienti fons uitae, ut declinet a ruina mortis. doctrina bona dabit gratiam: in itinere contemptorum uorago. Et po s t XII uersus: Qui parcit uirgae suae, odit filium suum: qui autem diligit illum. instanter erudit iustus comedit et replet animam suam: uenter autem impiorum insatiabilis. Et post II uersus: Ambulans recto itinere et timens deum despicietur ab eo qui infami graditur uia. in ore stulti uirga superbiae: labia sapientium custodiunt eos. Et post II uersus: Testis fidelis non mentietur: profert mendacium testis dolosus. quaerit derisor sapientiam et non inuenit: doctrina prudentium facilis. uade contra uirum stultum et nescito labia inprudentiae. sapientia callidi est intellegere uiam suam, et inprudentia stultorum errans. stultus inludet peccatum: inter iustos morabitur gratia. cor, quod nouit amaritudinem animae suae, in gaudio eius non miscebitur extraneus. domus impiorum delebitur: tabernacula uero iustorum germinabunt. est uia, quae uidetur homini iusta: nouissima autem eius deducunt ad mortem. risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Et post III uersus: Sapiens timet et declinat malum: stultus transilit et confidit. inpatiens operabitur stultitiam et uir uersutus odiosus est. Et post IIII uersus: Qui despicit proximum suum, peccat: qui autem miseretur pauperis, beatus erit. errant qui operantur malum: misericordia et ueritas praeparabunt bona. in omni opere erit abundantia: ubi autem uerba sunt plurima, frequenter egestas. Et post IIII uersus: In timore domini fiducia fortitudinis, et filiis eius erit spes. timor domini fons uitae, ut declinent a ruina mortis. Et post II uersus: Qui patiens est, multa gubernatur prudentia: qui autem inpatiens est, exaltat stultitiam suam. uita carnium sanitas cordis: putredo ossuum inuidia. qui calumniatur egentem, exprobrat factori eius: honorat autem eum, qui miseretur pauperis. Et post VII uersus: Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem. lingua sapientium ornat scientiam: os fatuorum ebullit stultitiam. Et post XVII uersus: Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur. Et post V uersus: Melius est paruum cum timore domini quam thesauri magni et insatiabiles. melius est uocari ad holera cum caritate quam ad uitulum saginatum cum odio. uir iracundus prouocat rixas: qui [patiens est mitigat suscitatas. iter pigrorum quasi saepes spinarum: uia iustorum absque offendiculo. filius sapiens laetificat patrem: et stultus homo despicit matrem suam. Et post II uersus: Dissipantur cogitationes ubi non est consilium: ubi uero plures sunt consiliarii, confirmantur. laetatur homo in sententia oris sui, et sermo oportunus est optimus. semita uitae super eruditum, ut declinet de inferno nouissimo. Et post IIII uersus: Conturbat domum suam qui sectatur auaritiam: qui autem odit munera, uiuet. mens iusti meditabitur oboedientiam: os impiorum redundat malis. longe est dominus ab impiis, et orationes iustorum exaudiet. lux oculorum laetificat animam: fama bona inpinguat ossa. auris, quae audit increpationes uitae, in medio sapientium commorabitur. qui abicit disciplinam, despicit animam suam: qui autem adquiescit increpationibus, possessor est cordis. timor domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas. Hominis est animum praeparare, et dei gubernare linguam. omnes uiae hominum patent oculis eius: spirituum ponderator est dominus. reuela domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. uniuersa propter semet ipsum operatus est dominus, impium quoque ad diem malum. abominatio domini omnis adrogans: etiamsi manu ad manum fuerit, non erit innocens. misericordia et ueritate redimitur iniquitas, et in timore domini declinatur a malo. cum placuerint domino uiae hominis, inimicos quoque eius conuertet ad pacem. melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate. cor hominis disponit uiam suam, sed domini est dirigere gressus eius. diuinatio in labiis regis: in iudicio non errabit os eius. pondus et statera iudicia domini sunt, et opera eius omnes lapides saeculi. abominabiles regi qui agunt impie, quoniam iustitia firmatur solium. uoluntas regum labia iusta: qui recta loquitur, dirigetur. indignatio regis nuntius mortis, et uir sapiens placabit eam. in hilaritate uultus regis uita, et clementia eius quasi imber serotinus. posside sapientiam, quia auro melior est: et adquire prudentiam, quia pretiosior est argento. semita iustorum declinat mala: custos Animae suae seruat uiam suam. contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. melius est humiliari cum mitibus quam diuidere spolia cum superbis. eruditus in uerbo reperiet bona, et qui in domino sperat, beatus est. qui sapiens corde est, appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio, maiora percipiet. Et post XVII uersus: Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animae suae, expugnatore urbium. sortes mittuntur in sinu, sed a domino temperantur. Melior est bucella sicca cum gaudio quam domus plena uictimis cum iurgio. seruus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem diuidet. sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat dominus. malus oboedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus. qui despicit pauperem, exprobrat factori eius: et qui in ruina laetatur alterius, non erit inpunitus. corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres sui. non decent stultum uerba conposita, nec principem labium mentiens. gemma gratissima expectatio praestolantis: quocumque se uerterit, prudenter intelleget. qui celat delictum, quaerit amicitias: qui altero sermone repetit, separat foederatos. plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum. semper iurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua. qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo eius. qui dimittit aquam, caput est iurgiorum, et antequam patiatur contumeliam, iudicium deserit. et qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud dominum. Et post XVI uersus: Munera de sinu impius accipit, ut peruertat semitas iudicii. in facie prudentis lucet sapientia: oculi stultorum in finibus terrae. Et post IIII uersus: Qui moderatur sermones suos, doctus et prudens est: et pretiosi spiritus uir eruditus. Et post II uersus: Occasiones quaerit qui uult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. Et post VI uersus: Accipere personam impii non est bonum, ut declines a ueritate iudicii. Et post IIII uersus: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. turris fortissima nomen domini: ad ipsam currit iustus et exaltabitur. Et post II uersus: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. Et post VII uersus: Iustus prior est accusator sui: uenit amicus eius et inuestigabit eum. contradictiones conprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat. frater, qui adiuuatur a fratre, quasi ciuitas firma, et iudicia quasi uectes urbium. Item post II uersus: Mors et uita in manu linguae: qui diligunt eam, comedent fructus eius. qui inuenit mulierem bonam, inuenit bonum et hauriet iocunditatem a domino. cum obsecrationibus loquitur pauper, et diues effabitur rigide. uir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater. Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam torquens labia insipiens. ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est, pedibus offendit. stultitia hominis supplantat gressus eius, et contra deum feruet animo suo. diuitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi quos habuit separantur. testis falsus non erit inpunitus, et qui mendacia loquitur, non effugiet. multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti. fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. qui tantum uerba sectatur, nihil habebit: qui autem possessor est mentis, diligit animam suam. Et post VIIII uersus: Pigredo inmittit soporem, et anima dissoluta esuriet. qui custodit mandatum, custodit animam suam: qui autem neglegit uias suas, mortificabitur. faeneratur domino qui miseretur pauperis, et uicissitudinem suam reddet ei. erudi filium tuum, ne desperes. Et post VI uersus: Homo indigens misericors est, et melior pauper quam uir mendax. timor domini ad uitam et in plenitudine commorabitur absque uisitatione pessimi. Et post II uersus: Pestilente flagellato stultus sapientior erit: sin autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam. qui adfligit patrem et fugit matrem, ignominiosus est et infelix. non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae. testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum deuorat iniquitatem. parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus. Luxuriosa res uinum et tumultuosa ebrietas: quicumque in his delectatur, non erit sapiens. Et post XVIIII uersus: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud deum. ex studiis suis intellegitur puer, si munda et si recta sint opera eius. Et post II uersus: Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos et saturare panibus. Et post XVII uersus: Abominatio est apud deum pondus et pondus: statera dolosa non est bonum. Et post XXV uersus: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam. gaudium iusto est facere iudicium et pauor operantibus iniquitatem. uir, qui errauerit a uia doctrinae, in coetu gigantum reputabitur. Et post uersus VIIII: Qui custodit os suum et linguam, custodit ab angustiis animam suam. superbus et adrogans uocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quicquam manus eius operari. tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet et non cessabit. hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. testis mendax peribit: uir bene dicens loquitur uictoriam. Et post V uersus: Melius est nomen bonum quam diuitiae multae. Et post XV uersus: Qui pronus est ad misericordiam, benedicitur: de panibus enim suis dedit pauperi. eice derisorem, et exibit cum eo iurgium, cessabuntque causae et contumeliae. Et post IIII uersus: Dicit piger: leo est foris, in medio platearum occidendus sum. Et post III uersus: Qui calumniatur pauperem, ut augeat diuitias suas, dabit ipse ditiori et egebit. Et post VIII uersus: Non facias uiolentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, quia dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerunt animam eius. noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum uiro furioso: ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae. noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui uades se offerunt pro debitis. Et post aliquantum: Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum uirga, non morietur. tu uirga eum percutis et animam eius de inferno liberabis. Et post VIII uersus: Noli esse in conuiuiis potatorum nec in comissationibus eorum qui carnes ad uescendum conferunt. Et post XX uersus: Ne intuearis uinum. quando flauescit, cum splenduerit in uitro color eius. ingreditur blande,. et in nouissimo mordebit ut coluber et sicut regulus uenena diffundet Et post VII uersus: Ne aemuleris, inquit, uiros malos, nec desideres esse cum eis: quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum locuntur. Item post XVI uersus: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. si dixeris: uires non suppetunt : qui inspector est cordis ipse intellegit, et seruatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua. I tem post VIIII uersus: Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum: ne forte uideat dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios. Et post II uersus: Time dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utrinsque quis nouit? haec quoque sapientibus: cognoscere personam in iudicio non est bonum. qui dicit impio: iustus es, maledicent ei populi, et detestabuntur eum tribus. qui arguunt, laudabuntur, et super. ipsos ueniet benedictio. labia deosculabitur qui recta uerba respondit. Et post II uersus: Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. nec dicas: quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum. per agrum hominis pigri transiui et per uineam uiri stulti: et ecce totum repleuerant urticae, operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat. quod cum uidissem, posui in corde meo et exemplo didici disciplinam. Et post XX uersus: Quae uiderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito: ne postea emendare non possis, cum dehonestaueris amicum tuum. causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reueles, ne forte insultet tibi, cum audierit, et exprobrare non cesset. mala aurea in lectis argenteis qui loquitur uerbum in tempore suo. inauris aurea et margarita fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem. Et post uersus XVII: Acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo. et si esurierit inimicus tuus, ciba illum, et si sitierit, da ei aquam bibere: prunas enim congregabis super caput eius, et dominus reddet tibi. Et post X uersus: Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita uir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Et post II uersus: Sicut auis ad alia transuolans et passer quo libet uadens, sic male dictum frustra prolatum in quempiam superueniet. flagellum equo et camus asino et uirga dorso inprudentium. ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse uideatur. Et post X uersus: Sicut canis, qui reuertitur ad uomitum suum, sic inprudens, qui iterat stultitiam suam. uidisti hominem sapientem sibi uideri? magis illo spem habebit stultus. dicit piger: leaena in uia, leo in itineribus. sicut ostium uertitur in cardine suo, ita piger in lecto suo. abscondit piger manus sub ascella sua et laborat, si ad os suum eas conuerterit. sapientior sibi piger uidetur septem uiris loquentibus sententias. sicut qui adprehendit auribus canem, sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius. sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem, sic uir, qui fraudulenter nocet amico suo et, cum fuerit deprehensus, dicit: ludens feci. cum defecerint ligna, extinguetur ignis: et susurrone detracto iurgia conquiescunt. sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. uerba susurratoris quasi simplicia et ipsa perueniunt ad intima uentris. Et post III uersus: Labiis suis intellegitur inimicus, cum in corde tractauerit dolos. quando submiserit uocem suam, ne credideris ei: quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. qui operit odium fraudulenter, reuelabitur malitia eius in concilio. qui fodit foueam, incidet in eam: et qui uoluit lapidem, reuertitur ad eum. lingua fallax non amat ueritatem: et os lubricum operatur ruinas. Ne glorieris in crastinum ignorans, quid superuentura pariat dies. laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua. Et post IIII uersus: Melior est manifesta correptio quam amor absconditus. meliora sunt uulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula. Et post VI uersus: Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris. Et post XVIII uersus: Infernus et perditio non replentur: similiter et oculi hominum insatiabiles. quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo in ore laudantis. si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius. Et post XX uersus: Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri uehementi, in quo paratur fames, qui derelinquunt legem, laudant impium: qui custodiunt, succenduntur contra eum. uiri mali non cogitant iudicium: qui autem requirunt dominum, animaduertent omnia. melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam diues prauis itineribus. Et post II uersus: Qui coaceruat diuitias usuris et faenore, liberali in pauperes congregat eas. qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. qui decipit iustos in uia mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona eius. Et post IIII uersus: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. beatus homo, qui semper est pauidus: qui uero mentis est durae, corruet in malum. Item post uersus XII: Vir fidelis multum laudabitur: qui autem festinat ditari, non erit innocens. qui cognoscit in iudicio faciem, non facit bene: iste et pro bucella panis deserit ueritatem. uir, qui festinat ditari et aliis . inuidet, ignorat quod egestas superueniet ei. qui corripit hominem, gratiam ipostea inueniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit. qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit: hoc non est peccatum, particeps homicidae est. qui se iactat et dilatat, iurgia concitat: qui sperat in domino, sanabitur. qui confidit in corde suo, stultus est: qui autem graditur sapienter, ipse saluabitur. qui dat pauperi, non indigebit: qui despicit deprecantem sustinebit penuriam. Et post X uersus: Homo, qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus eius. Et post XXV uersus: Seruus uerbis non potest erudiri: quia quod dicis intellegit et respondere contemnit. uidisti hominem uelocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. Et post IIII uersus: Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. qui cum fure partitur, odit animam suam: adiurantem audit et non indicat qui timet hominem, cito corruet: qui sperat in domino, subleuabitur. multi requirunt faciem principis, et a domino iudicium egreditur singulorum. abominantur iusti uirum impium, et abeminantur impii eos qui in recta sunt uia. Et post XIIII uersus: Duo rogaui, ne deneges mihi antequam moriar: uanitatem et uerba mendacia longe fac a me. mendicitatem et diuitias ne dederis mihi: tribue tantum uictui meo necessaria, ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam: quis est dominus ? et egestate copulaus furer et periurem nomen dei mei. ne accuses seruum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi et corruas. Et post paululum: Aperi os tuum, discerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem.
Satis sint ista de Parabolis. deinde librum alium Salomonis, qui uocatur Ecclesiastes, intuentes similiter ea quae in illo inuenerimus huic operi apta monstrabimus 8.
Accipite non multum. Et uidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat. Et alio quanto post: Custodi pedem tuum ingrediens domum dei. multo enim melior est oboedientia quam stultorum uictimae, qui nesciunt, quid faciant mali. Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit uelox ad proferendum sermonem coram deo. deus enim in caelo et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui. multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus inuenitur stultitia. si quid uouisti deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio: sed quodcumque uoueris redde: multoque melius est non uouere quam post uotum promissa non reddere. ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: non est prouidentia: ne forte iratus deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum. ubi multa sunt somnia, plurimae uanitates et sermones innumeri: tu uero deum time. Et post VI uersus: Auarus non inpletur pecunia: et qui amat diuitias, fructus non capiet ex eis. Et aliquanto post: Melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et uiuens cogitat, quid futurum sit. melior est ira risu: quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis. cor sapientium, ubi tristitia est: et cor stultorum, ubi laetitia. melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi: quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Et post IIII uersus: Melior est patiens adrogante. ne uelox sis ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit. ne dicas: quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere, quam nunc sunt? stulta est enim huiuscemodi interrogatio. Et post III uersus: Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod uitam tribuunt possessori suo. Et aliquanto post: Ego os regis obseruo et praecepta iuramenti dei. ne festines recedere a facie eius, neque permaneas in opere malo. Et paulo post: Ex eo quod peccator, inquit, centies facit malum et per patientiam sustentatur, ego cognoui quod erit bonum timentibus deum, qui uerentur faciem eius. non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem dei. Et post aliquantum: Dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Et post IIII uersus: Melior est sapientia quam arma bellica: et qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Et post II uersus: Pretiosior est sapientia et gloria parua ad tempus stultitia. Et post XIII uersus: Qui fodit foueam, incidet in eam: et qui dissipat saepem, mordebit eum coluber. qui transfert lapides, adfligetur in eis: et qui scindit ligna, uulnerabitur ab eis. si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum fuerit, multo labore exacuatur: et post industriam sequitur sapientia. si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. uerba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum. Et paulo post: Laetare ergo, iuuenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuuentutis tuae, et ambula in uiis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum. et scito quod pro omnibus his adducet te deus in iudicium. aufer iram a corde tuo, amoue malitiam a carne tua. adulescentia enim et uoluptas uana sunt. Memento creatoris tui in diebus iuuentutis tuae. Et post XXXIII uersus: Deum time et mandata eius obserua.
Restat ille liber Salomonis, cuius inscriptio est Canticum canticorum. sed de illo in hoc opus quid transferre possumus, cum totus amores sanctos Christi et ecclesiae figurata locutione commendet et prophetica pronuntiet altitudine? nisi quod in eo, quamuis sit ad intellegendum difficillimus, possumus tamen facile aduertere, quantum sit diuina illa at diuinitus inspirata caritas adpetenda quantique pendenda: quandoquidem non ibi semel dicitur, sed alio atque alio loco iterum ac tertio repetitur.
Qui nouerunt eum, ignorant dies illius. alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et rapuerunt eos. asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bouem uiduae. Et post V uersus: Agrum non suum demetunt et uineam eius quem ui oppresserunt uindemiant. nudos. dimittunt homines indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore. Et post III uersus: Vim fecerunt depraedantes pupillo et uulgum pauperem spoliauerunt. nudis et incedentibus absque uestitu et esurientibus tulerunt spicas. Et post II uersus: De ciuitatibus fecerunt uiros gemere, et anima uulneratorum clamauit, et deus inultum abire non patitur. ipsi fuerunt rebelles luminis: nescierunt uias eius, nec reuersi sunt per semitas illius. Et post XXI uersus: Conteratur quasi lignum infructuosum. pauit enim sterilem et quae non parit, et uiduae bene non fecit. detraxit fortem in fortitudine sua. Et aliquanto post: Auris audiens beatificabat me et oculus uidens testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem uociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. benedictio perituri super me ueniebat, et cor uiduae consolatus sum. iustitia indutus sum et uestiui me sicut uestimento et diademate iudicio meo. oculus fui caeco et pes claudo. pater eram pauperum: et causam, quam nesciebam, diligenter inuestigabam. conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam. Et aliquanto post: Si ambulaui in uanitate et festinauit in dolo pes meus, appendat me in statera iusta, et sciat deus simplicitatem meam. si declinauit gressus meus de uia et si secutus est oculus meus cor meum, et in manibus meis adhaesit macula. Et post II uersus: Si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum. Et post II* uersus: Hoc enim nefas est et iniquitas maxima. ignis est usque ad perditionem deuorans et omnia eradicans genimina. si contempsi subire iudicium cum seruo meo et ancilla mea, cum disceptarent aduersum me? Et post VI uersus: Si negaui quod uolebant pauperibus et oculos uiduae expectare feci. si comedi bucellam meam solus et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea creuit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum. si despexi pereuntem, eo quod non habuerit uestimentum, et absque operimento pauperem. si non benedixerunt mihi latera eius, et de uelleribus ouium mearum calefactus est. si leuaui super pupillum manum meam, etiam cum uiderem me in portis superiorem. Et post Y uersus: Si putaui aurum robur meum et obrizae dixi: fiducia mea? si laetatus sum super multas diuitias meas et quia plurima repperit manus mea? Et post VI uersus: Si gauisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultaui quod inuenisset eum malum? Et post IIII uersus: Foris non mansit peregrinus, ostium meum uiatori patuit. si abscondi quasi homo peccatum meum et celaui in sinu meo iniquitatem meam? si expaui ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, nec egressus sum ostium? quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat: ut in umero meo portem illum et circumdem quasi coronam mihi? per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum. si aduersum me terra mea clamauit et cum ipsa sulci eius deflent, si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricularum adflixi.
Nunc iam de libris Prophetarum quae sunt huic operi necessaria colligamus: ac primum de his Prophetis, qui propter breuitatem uoluminum suorum minores uocantur. ergo apud Osee prophetam ista conperimus.
Audite uerbum domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel. haec dicit dominus: quid inuenerunt patres uestri in me iniquitatis, quia elongauerunt a me et ambulauerunt post uanitatem et uani facti sunt ? Et post X uersus: Hereditatem meam posuistis in abominationem. sacerdotes non dixerunt: ubi est dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores praeuaricati sunt in me, et prophetae prophetauerunt in Bahal et idola secuti sunt. Et paulo post: Numquid obliuiscitur uirgo ornamenti sui, sponsa fasciae pectoralis suae? populus uero meus oblitus est mei diebus innumeris. quid niteris bonam ostendere uiam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti uias tuas, et in alis tuis inuentus est sanguis animarum pauperum et innocentium? non in fossis inueni eos, sed in omnibus quae supra memoraui. et dixisti: absque peccato et innocens ego sum, et propterea auertatur furor tuus a me ! ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: non peccaui. quam uilis es facta nimis iterans uias tuas! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur. nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum, quoniam obtriuit dominus confidentiam tuam. Et paulo post: Conuertimini, filii, reuertentes, dicit dominus, quia ego uir uester.
Item paulo post: Si conuerteris, Israhel, conuertere, ait dominus, ad me conuertere. si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoueberis. et iurabis: uiuit dominus! in ueritate et in iudicio et in iustitia: et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt. Et paulo post: Stultus populus meus me non cognouit: filii insipientes sunt et uecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Et post XXX uersus: Circuite uias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inueniatis uirum facientem iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero eius. quod si etiam: uiuit dominus! dixerint, et hoc falso iurabunt domine, oculi tui respiciunt fidem. percussisti eos, et non doluerunt: adtriuisti eos, et rennuerunt accipere disciplinam: indurauerunt facies suas super petram, noluerunt reuerti. ego autem dixi: forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes uiam domini, iudicium dei sui. ibo igitur ad optimates et loquar eis: ipsi enim cognouerunt uiam domini, iudicium dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt uincula. Et post VI uersus: Filii tui dereliquerunt me et iurant his qui non sunt dii. saturaui eos, et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur. equi amatores et admissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, et in gente tali non ulciscetur manus mea? Et post XL uersus: Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit: et commouebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius et non transibunt illud. populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt et abierunt, et non dixerunt in corde suo: metuamus dominum deum nostrum. Et post VII uersus: Inuenti sunt, inquit, in populo meo impii, insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros. sicut decipula plena auibus, sic domus eorum plenae dolo: ideo magnificati sunt et dilatati, incrassati sunt et inpinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. causam pupilli non dixerunt et iudicium pauperum non iudicauerunt. numquid super his non uisitabo, dicit dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea? stupor et mirabilia facta sunt in terra. prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes adplaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia: quid igitur fiet in nouissimo eius? Et post XXX uersus: Cui loquar? et quem contestabor, ut audiat? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt: ecce uerbum domini factum est illis in obprobrium, et non suscipiunt illud. Et paulo post: Audite uerbum domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis dominum. haec dicit dominus exercituum deus Israhel: bonas facite uias uestras et studia uestra, et habitabo uobiscum in loco isto. nolite confidere in uerbis mendacii, dicentes: templum domini, templum domini est. quoniam si benedixeritis uias uestras et studia uestra, si feceritis iudicium inter uirum et proximum eius, aduenae et pupillo et uiduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaueritis in malum uobismet ipsis: habitabo uobiscum in loco isto, in terra, quam dedi patribus uestris, a saeculo usque in saeculum. ecce uos confiditis uobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt uobis, furari, occidere, adulterare, iurare mendaciter, libare Bahalim et ire post deos alienos, quos ignoratis. et uenistis et stetistis coram me in domo hac, in qua inuocatum est nomen meum, et dixistis: liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua inuocatum est nomen meum in oculis uestris? ego, ego sum, ego uidi, dicit dominus. ite ad locum meum in Silo, ubi habitauit nomen meum a principio, et uidete, quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit dominus, et locutus sum ad uos mane consurgens et loquens et non audistis, et uocaui et non respondistis : faciam domui huic, in qua inuocatum est nomen meum et in qua uos habetis fiduciam, et loco, quem dedi patribus uestris, sicut feci Silo, et proiciam uos a facie mea, sicut proieci omnes fratres uestros uniuersum semen Ephraim. tu ergo noli orare pro populo hoc, nec adsumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. nonne uides, quid isti faciant in ciuitatibus Iuda et in plateis Hierusalem ? filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli et libent diis alienis et me ad iracundiam prouocent. numquid me ad iracundiam prouocant? dicit dominus, nonne semet ipsos in confusione uultus sui? Et paulo post: Numquid qui cadit non resurget? et qui auersus est non reuertetur? quare ergo auersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa? adprehenderunt mendacium et noluerunt reuerti. adtendi et auscultaui: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens: quid feci? Et post VIIII uersus: Quomodo dicitis: sapientes nos sumus et lex domini nobiscum est? uere mendacium operatus est stilus mendax scribarum. confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt. uerbum enim domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. Et paulo post: Quis dabit me in solitudine diuersorium uiatorum, et derelinquam populum meum et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, coetus praeuaricatorum. et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognouerunt, dicit dominus. unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet. et uir fratrem suum deridebit et ueritatem non loquentur. docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent, laborauerunt. habitatio tua in medio doli: in dolo rennuerunt scire me, dicit dominus. propterea haec dicit dominus exercituum: ecce ego conflabo et probabo eos. quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei ? sagitta uulnerans lingua eorum, dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit insidias. numquid super his non uisitabo. dicit dominus, aut in gente tali non ulciscetur anima mea? Et paulo post: Haec dicit dominus: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur diues in diuitiis suis: sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. haec enim placent mihi, ait dominus. Et post XVI uersus: Haec dicit dominus: iuxta uias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes: quia leges populorum uanae sunt. quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia: argento et auro decorauit illud: clauis et malleis conpegit, ut non dissoluatur. in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non ualent. nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. non est similis tui, domine: magnus es tu et magnum nomen tuum in fortitudine. quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus: et inter cunctos sapientes gentium et in uniuersis regnis eorum nullus est similis tui. pariter insipientes et fatui probabuntur. doctrina uanitatis eorum lignum est. argentum inuolutum de Tharsis affertur et aurum de Ophaz, opus manus aerarii. hyacinthus et purpura indumentum eorum, opus artificum uniuersa haec. dominus autem deus uerus est, ipse deus uiuens et rex sempiternus. ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. sic ergo dicetis eis: dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt. Et aliquanto post: Haec dicit dominus: maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a domino recedit cor eius. erit enim quasi myricae in deserto et non uidebit cum uenerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili. benedictus uir, qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas: et non timebit, cum uenerit aestus: et erit folium eius uiride, in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum. Item aliquanto post: Haec dicit dominus: facite iudicium et iustitiam et liberate ui oppressum de manu calumniatoris, et aduenam et pupillum et uiduam nolite contristare neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. Et paulo post: Vae pastoribus, qui dispergunt et dilacerant gregem pascuae meae, dicit dominus. ideo haec dicit dominus deus Israhel ad pastores, qui pascunt populum meum: uos dispersistis gregem meum et eiecistis eos et non uisitastis: ecce ego uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum, ait dominus. Item paulo post: Haec dicit dominus exercituum: nolite audire uerba prophetarum, qui prophetant uobis et decipiunt uos. uisionem cordis sui locuntur, non de ore domini. dicunt his qui blasphemant me: locutus est dominus: pax erit uobis, et omni qui ambulat in prauitate cordis sui dixerunt: non ueniet super uos malum. quis enim adfuit in consilio domini? Et post XI uersus: Non mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. si stetissent in consilio meo et nota fecissent uerba mea populo meo, auertissem utique eos a uia sua mala et a pessimis cogitationibus suis. Et post II uersus: Audiui quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes: somniaui, somniaui. usquequo istud est in corde prophetarum uaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui, qui uolunt facere, ut obliuiscatur populus meus nominis mei propter somnia cordis sui, quae narrat unusquisque ad proximum suum , sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Bahal? propheta, qui habet somnium, narret somnium: et qui habet sermonem meum, narret sermonem meum uere. quid paleis ad triticum? dicit dominus. numquid non uerba mea sunt quasi ignis, ait dominus, et quasi malleus conterens petram? propterea ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui furantur uerba mea unusquisque a proximo suo. ecce ego ad prophetas, ait dominus, qui adsumunt linguas suas et aiunt: dicit dominus. ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait dominus, qui narrauerunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos nec mandassem eis: qui nihil profuerunt populo huic, dicit dominus. Et paulo post: Et misit dominus ad uos omnes seruos suos prophetas consurgens diluculo mittensque, et non audistis, neque inclinastis aures uestras, ut audiretis, cum diceret: reuertimini unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus uestris, et habitabitis in terra, quam dedit dominus uobis et patribus uestris, a saeculo et usque in saeculum. et nolite ire post deos alienos, ut seruiatis adoretisque eos, neque me ad iracundiam prouocetis in operibus manuum uestrarum, et non adfligam uos. et non audistis me, dicit dominus. Et aliquanto post: Maledictus qui facit opus domini fraudulenter. Item post aliquantum: Bonus est dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. bonum est praestolari cum silentio salutare domini. bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adulescentia sua. sedebit solitarius et tacebit: quia leuauit super se. ponet in puluere os suum, si forte sit spes. dabit percutienti se maxillam, saturabitur obprobriis: quia non repellit in sempiternum dominus.
Cum autem pertransissent septem dies, factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israhel, et audies de ore meo uerbum, et adnuntiabis eis ex me. si dicente me ad impium: morte morieris, non adnuntiaueris ei, neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. si autem tu adnuntiaueris impio et ille non fuerit conuersus ab impietate sua et uia sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. sed et si conuersus iustus a iustitia fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo, ipse morietur, quia non adnuntiasti ei. in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit: sanguinem uero eius de manu tua requiram. si autem adnuntiaueris iusto, ut non peccet iustus, et ille non peccauerit, uiuens uiuet, quia adnuntiasti, et animam tuam liberasti. Et post aliquantum: Et dixit dominus ad eum: transi per mediam ciuitatem in medio Hierusalem, et signa thau super frontem uirorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius. et illis dixit audiente me: transite per mediam ciuitatem sequentes eum et percutite, non parcat oculus uester, neque misereamini: senem, adulescentulum, et uirginem, et paruulum, et mulieres interficite usque ad internecionem. omnem autem super quem uideritis thau ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Et aliquanto post: Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego non contristaui, et confortastis manus impii, ut non reuerteretur a uia sua mala et uiueret. Item post aliquantum: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum eius: et manum egeno et pauperi non porrigebant: et eleuatae sunt et fecerunt abominationes coram me. et abstuli eas, sicut uidisti. Et post paululum: Vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam, in montibus non comederit et oculos non leuauerit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non uiolauerit et ad mulierem menstruatam non accesserit et hominem non contristauerit, pignus debitori reddiderit, per uim nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit uestimento, ad usuram non commodauerit et amplius non acceperit, ab iniquitate auerterit manum suam, iudicium uerum fecerit inter uirum et uirum, in praeceptis meis ambulauerit et iudicia mea custodierit, ut faciat ueritatem, hic iustus est:. uita uiuet, ait dominus deus. quod si genuerit filium latronem et effundentem sanguinem et fecerit unum de istis, et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem, egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem et ad idola leuantem oculos suos, abominationem facientem, ad usuram dantem et amplius accipientem: numquid uiuet? non uiuet: cum uniuersa detestanda haec fecerit, morte morietur: sanguis eius in ipso erit. quod si genuerit filium, qui uidens omnia peccata patris sui, quae fecit, timuerit et non fecerit simile eis, super montes non comederit et oculos suos non leuauerit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non uiolauerit et uirum non contristauerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit uestimento, a pauperis iniuria auerterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, iudicia mea fecerit et in praeceptis meis ambulauerit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed uita uiuet. pater eius, quia calumniatus est et uim fecit fratri, malum operatus est in medio populi sui: ecce mortuus est in iniquitate sua. et dicitis: quare non portauit filius iniquitatem patris? uidelicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est et omnia praecepta mea custodiuit et fecit illa: uita uiuet. anima, quae peccauerit, ipsa morietur. filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. iustitia iusti super eum erit et impietas impii super eum erit. si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae m operatus est, et custodierit uniuersa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor: in iustitia sua, quam operatus est, uiuet. numquid uoluntatis meae est mors impii, dicit dominus deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? si autem auerterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid uiuet? omnes iustitiae eius, quas fecerat, non recordabuntur. in praeuaricatione, qua praeuaricatus est, et in peccato suo, quod peccauit, in ipsis morietur. et dixistis: non est aequa uia domini. audite, domus Israhel: numquid uia mea non est aequa et non magis uiae uestrae prauae sunt? cum enim auerterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in iniustitia, quam operatus est, morietur. et cum auerterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam uiuific.abit. considerauit enim et auertit se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est: uita uiuet et non morietur. et dicunt filii Israhel: non est aequa uia domini. numquid uiae meae non sunt aequae, domus Israhel, et non magis uiae uestrae prauae? idcirco unumquemque iuxta uias suas iudicabo, domus Israhel, ait dominus deus. conuertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. proicite a uobis omnes praeuaricationes uestras, in quibus praeuaricati estis, et facite uobis cor nonum et spiritum nonum : et quare moriemini, domus Israhel? quia nolo mortem morientis, dicit dominus deus: reuertimini, et uiuetis. Et aliquanto post: Ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem. patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te, aduenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et uiduam contristauerunt apud te. sanctuaria mea spreuistis et sabbata mea polluistis. uiri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. uerecundiora patris discooperuerunt in te, inmunditiam menstruatae humiliauerunt in te. et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te. munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et superabundantiam accepisti, et auare proximos tuos calumniabaris, mei quoque oblita es, ait dominus deus. Et post paululum: Et factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, dic ei: tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris. coniuratio prophetarum in medio eius. sicut leo rugiens capiensque praedam animam deuorauerunt, opes et pretium acceperunt, uiduas eius multiplicauerunt in medio illius. sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et inmundum non intellexerunt. Et post II uersus: Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et ad perdendas animas et auare sectanda lucra. prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento uidentes uana et diuinantes mendacium, dicentes: haec dicit dominus deus, cum dominus non sit locutus. populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant uiolenter, egenum et pauperem adfligebant et aduenam opprimebant calumnia absque iudicio. et quaesiui de his uirum, qui interponeret saepem et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam: et non inueni. et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos. uiam eorum in caput eorum reddidi, ait dominus deus. Item aliquanto post: Et factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: terra cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae uirum unum de nouissimis suis et constituerit eum super se speculatorem, et ille uiderit gladium uenientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiauerit populo, audiens autem quisquis ille est sonitum bucinae non se obseruauerit, ueneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit. sonum bucinae audierit et non obseruauerit: sanguis eius in ipso erit. si autem custodierit, animam suam saluabit. quod si speculator uiderit gladium uenientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit, ueneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israhel: audiens ergo ex ore meo sermonem, adnuntiabis eis ex me. si me dicente ad impium: impie, morte monens: non fueris locutus, ut se custodiat impius a uia sua: ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. si autem adnuntiante te ad impium, ut a uiis suis conuertatur, non fuerit conuersus a uia sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro animam tuam liberasti. tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israhel: sic locuti estis dicentes: iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo uiuere poterimus? dic ad eos: uiuo ego, dicit dominus deus, nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat: conuertimini a uiis uestris pessimis: et quare moriemini, domus Israhel? tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: iustitia iusti non liberabit eum, in quacumque die peccauerit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conuersus fuerit ab impietate sua, et iustus non poterit uiuere in iustitia sua, in quacumque die peccauerit. etiamsi dixero iusto quod uita uiuat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius obliuioni tradentur et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur. si autem dixero impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, pignus restituerit ille impius, rapinam reddiderit, in mandatis uitae ambulauerit nec fecerit quicquam iniustum: uita uiuet, non morietur. omnia peccata eius, quae peccauit, non inputabuntur ei. iudicium et iustitiam fecit, uita uiuet. et dixerunt filii populi tui: non est aequi ponderis uia domini. et ipsorum uia iniusta est. cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates morietur in eis. et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, uiuet in eis. et dicitis: non est recta uia domini. unumquemque iuxta uias suas iudicabo de uobis, domus Israhel Et post XLVIIII uersus: Et tu, fili hominis, filii populi tui locuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, uir ad proximum suum, dicentes: uenite et audiamus, qui sit sermo egrediens a domino. et uenient ad te, quasi ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos: quia in canticum oris sui uertunt illos et auaritiam suam sequitur cor eorum. et es eis quasi carmen musicum, quod suaui dulcique sono canitur: et audient uerba tua et non facient ea. et cum uenerit quod praedictum est ecce enim uenit — tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. Et factum est uerbum domini ad me dicens: fili hominis, propheta de pastoribus Israhel, propheta et dices pastoribus: haec dicit dominus deus: uae pastoribus Israhel, qui pascebant semet ipsos, nonne greges pascuntur a pastoribus? lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis, quod fractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis, quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. et dispersae sunt oues meae, eo quod non esset pastor: et factae sunt in deuorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt. et errauerunt greges mei in cunctis montibus et in uniuerso colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei. et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret. propterea, pastores, audite uerbum domini: uiuo ego, dicit dominus deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oues meae in deuorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores gregem meum, sed pastores pascebant semet ipsos et greges meos non pascebant: propterea, pastores, audite uerbum domini: haec dicit dominus deus: ecce ego ipse super pastores, requiram gregem meum de manibus eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semet ipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum et non erit eis ultra in escam. Et post XXXIIII uersus: Vos autem, greges mei, haec dicit dominus deus: ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietem et meum. nonne satis uobis erat pascuam bonam depasci? insuper et reliquias pascuarum uestrarum conculcastis pedibus uestris, et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus uestris turbabatis. et oues meae his quae conculcata pedibus uestris fuerant pascebantur, et quae pedes uestri turbauerant haec bibebant. propterea haec dicit dominus deus ad eos: ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum, pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus uestris uentilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras. Et post aliquantum: Haec dicit dominus deus: sufficiat uobis, principes Israhel: iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite et separate confinia uestra a populo meo, ait dominus deus. statera iusta et oephi iustum erit uobis et batus iustus.
Ista de libris posuimus, quos et Iudaei canonicos habent, in quibus eorum inuenimus quae huic operi conuenirent. sed non sunt omittendi et hi quos quidem ante saluatoris aduentum constat esse conscriptos, sed eos non receptos a Iudaeis recepit tamen eiusdem saluatoris ecclesia. in his sunt duo qui Salomonis appellantur a pluribus propter quandam, sicut existimo, eloquii similitudinem. nam Salomonis non esse nihil dubitant quique doctiores. nec tamen eius qui Sapientiae dicitur quisnam sit auctor apparet. illum uero alterum quem uocamus Ecclesiasticum, quodlesusq uidam scripserit, qui cognominatur Sirach, constat inter eos qui eundem librum totum legerunt. de libro ergo Sapientiae ista huic operi congruere uisa sunt.
Diligite iustitiam, qui iudicatis terram. sentite de domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum. quoniam inuenitur ab his qui non temptant illum, apparet autem eis qui fidem habent in eum. peruersae enim cogitationes separant a deo: probata autem uirtus corripit insipientes. quoniam in maliuolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur a superueniente iniquitate. benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis: quoniam renum illius testis est deus et cordis eius scrutator est uerus et linguae illius auditor. quoniam spiritus domini repleuit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet uocis. propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, sed nec praeteriet illum corripiens iudicium. in cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad dominum ueniet ad correptionem iniquitatum. illius. quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absconditur. custodite ergo uos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae: quoniam responsum obscurum in uacuum non ibit. os autem, quod mentitur, occidit animam. Et paulo post: Qui confidunt in illum, intellegunt ueritatem, et fideles in dilectione adquiescent illi: quia donum et pax est electis illius. impii autem secundum quae cogitauerunt correptionem habebunt, qui neglexerunt- iustitiam et a domino recesserunt sapientiam enim et disciplinam qui abicit, infelix est. Et post VI uersus: Quoniam felix sterilis et incoinquinata, quae nesciuit thorum in delicto: habebit fructum in respectione animarum: et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitauit aduersus dominum nequissima. Et aliquanto post: Audite ergo, reges, et intellegite: discite, iudices, finium terrae iustitiam. praebete aures, uos qui continetis multitudinem et placetis uobis in turbis nationum. quoniam data est a domino potestas uobis et uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra et cogitationes scrutabitur. quoniam cum essetis ministri regni ipsius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitiae, neque secundum uoluntatem dei ambulastis. horrende et cito apparebit uobis: quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. non enim subtrahet personam cuiusquam dominus, nec reuerebitur magnitudinem cuiusquam: quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter illi cura est pro omnibus. fortioribus autem fortior instat cruciatus. ad uos autem, mali reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. qui custodierint iustitiam iuste, iustificabuntur, et qui didicerint ista, inuenient quid respondeant. concupiscite ergo sermones meos, diligite illos, et habebitis disciplinam. clara est enim et quae numquam marcescat sapientia et facile uidetur ab his qui diligunt eam et inuenietur ad his qui quaerunt illam. praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se priorem ostendat. qui de luce uigilauerit ad illam, non laborabit: adsidentem enim illam inueniet foribus suis. cogitare enim de illa sensus est consummatus, et qui uigilauerit pro illa, cito erit securus. quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in uiis ostendit se illis hilariter et in omni prouidentia occurrit illis. initium enim illius uerissima est disciplinae concupiscentia. cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custoditio legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, incorruptio autem facit esse proximum deo. concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum perpetuum. si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Et paulo post: Et si iustitiam quis diligit, labores huius magnas habent uirtutes. sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et uirtutem, quibus utilius nihil in uita hominibus.
Nunc iam de libro, qui Ecclesiasticus dicitur, ponenda sunt quae uidentur. de quo hic etiam ea dixisse deputer quae de Prouerbiorum libro sum praelocutus, quamuis in isto Ecclesiastico plura repperi huic operi necessaria.
Timor domini scientiae religiositas. religiositas custodiet et iustificabit cor, iocunditatem atque gaudium dabit. timenti dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. plenitudo sapientiae est timere deum et plenitudo a fructibus illius. Et post II uersus : Corona sapientiae timor domini. Et post IIII uersus: Radix sapientiae est timere deum: rami enim illius longaeui. in thesauris sapientiae intellectus est et scientiae religiositas: execratio autem peccatoribus sapientia. timor domini expellit peccatum. nam qui sine timore est non potest iustificari: iracundia enim animositatis illius subuersio illius est. sapiens usque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis. bonus sensus usque in tempus abscondit uerba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. concupiscens sapientiam, serua iustitiam, et deus praebebit illam tibi. sapientia enim et disciplina timor domini, et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros tuos. non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde. ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis. adtende in illis, ne forte cadas et adducas animae tuae confusionem et reuelet deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te. quoniam accessisti maligne ad dominum, et cor tuum plenum est dolo et fallacia. Fili, accedens ad seruitutem dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem, et deprime cor tuum et sustine. declina aurem tuam et excipe uerba intellectus, et ne festines in tempus obductionis. sustine sustentationem dei, coniungere deo et sustine, ut crescat in nouissimo uita tua. omne quod tibi adplicitum fuerit accipe: et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe. quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines uero acceptabiles in camino humiliationis. crede deo, et recuperabit te, et dirige uiam tuam et spera in illum. serua timorem illius et in illo ueteresce. metuentes dominum, sustinete misericordiam eius, et non deflectetis ab illo, ne cadatis. qui timetis dominum, credite illi, et non euacuabitur merces uestra. qui timetis dominum, sperate in illum, et in oblectatione ueniet uobis misericordia. qui timetis deum, diligite illum, et inluminabuntur corda uestra. respicite, filii, nationes hominum, et scitote: quis sperauit in domino et confusus est, permansit in mandatis eius et derelictus est? et quis inuocauit illum et despexit illum? quoniam pius et misericors est deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in ueritate. uae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus uiis. uae dissolutis corde, qui non credunt deo, ideo non proteguntur ab eo. uae his qui perdiderunt sustinentiam, qui dereliquerunt uias rectas et deuerterunt in uias prauas. et quid facietis, cum inspicere coeperit deus? qui timent dominum, non erunt incredibiles uerbo illius: et qui diligunt illum, conseruabunt uiam illius. qui timent dominum, inquirent quae beneplacita sunt illi: et qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius. qui timent dominum, parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. qui timent dominum, custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius dicentes: si paenitentiam non egerimus, incidemus in manus dei et non in manus hominum. secundum enim magnitudinem illius, sic et misericordia ipsius cum eo. Filii sapientiae ecclesia iustorum, et nati illorum oboedientia et dilectio. iudicium patris audite, filii dilecti, et sic facite, ut salui sitis. Et post II uersus: Qui diligit deum, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis: in oratione dierum exaudietur. et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam. qui honorat patrem, iocundabitur in filiis. qui honorat patrem suum, uita uiuet longiore, et qui obaudit patri, refrigerabit matrem. qui timet deum, honorat parentes: et quasi dominis seruiet his qui se generauerunt. in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum, ut superueniat tibi benedictio a domino. Et post III uersus: Ne glorieris in contumelia patris tui. Et post III uersus: Fili, suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in uita illius. et si defecerit sensus, ueniam da et ne spernas eum in tua uirtute. Et post IIII uersus: Quam malae famae est qui relinquit patrem! et est maledictus a deo qui exasperat matrem. fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram deo inuenies gratiam: quoniam magna potentia dei solius et ab humilibus honoratur. altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi deus, illa cogita semper: et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt. Et post III uersus: Multos enim inplanauit suspicio eorum et in uanitate detinuit sensus illorum. cor durum male habebit in nouissimo, et qui amat periculum, in illo peribit. cor ingrediens duas uias non habebit successus, et prauicordius in illis scandalizabitur. cor nequam grauabitur in doloribus, et peccator adiciet ad peccandum. Et post II uersus: Cor sapiens intellegitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. ignem ardentem extinguit aqua, et elemosyna resistit peccatis: et deus prospector eius qui reddit gratiam meminit in posterum, et in tempore casus tui inuenies firmamentum. Fili, elemosynam pauperum ne fraudes et oculos tuos ne transuertas a paupere. animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua. cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti. rogationem cum tribulatione ne abicias et non auertas faciem tuam ab egeno. ab inope non auferas oculos tuos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere: maledicentis enim in amaritudine exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. congregationi pauperum affabilem te facito, et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum. declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua. in iudicando esto misericors pupillis ut pater et pro uiro matri illorum: et eris uelut filius altissimi obaudiens, et miserebitur tui magis quam mater. sapientia filiis suis uitam inspirauit, et suscipit exquirentes se et praeibit in uia iustitiae. et qui illam diligit, diligit uitam: et qui uigilauerint ad illam, conplectebuntur placorem eius. qui tenuerint illam, uitam hereditabunt, et quo introiuit bene dicit deus. qui seruiunt ei, obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam diligit deus. qui audit illam, iudicat gentes: et qui intuetur illam, permanebit confidens. si crediderit ei, hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum. quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum. timorem et metum et probationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae, donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius. et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum, et denudabit abscondita sua illi et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae. si autem oberrauerit, derelinquet illum et tradet eum in manus inimici sui. fili, conserua tempus et deuita a malo. pro anima tua non confundaris dicere uerum. est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam. non accipias faciem aduersus faciem tuam, nec aduersus animam tuam mendacium. non reuerearis proximum tuum in casu suo, nec retineas uerbum in tempore salutis. non abscondas sapientiam tuam in decore eius. in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in uerbis ueritatis et firmamentum in operibus iustitiae. non contradicas ueritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere. non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato. noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluuii. in iustitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia, et deus inpugnabit pro te inimicos tuos. noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis. noli esse sicut leo in domo tua euertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. non sit porrecta manus tua ad capiendum et ad dandum collecta. Noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris: est mihi sufficiens uita. nihil enim proderit in tempore uindictae et obductionis. non sequaris concupiscentiam cordis et ne dixeris: quomodo potui? aut quis me subiciet propter facta mea? deus enim uindicans uindicabit. ne dixeris: peccaui et quid accidit mihi triste? altissimus enim est patiens redditor. de propitiatu peccatorum noli esse. sine metu, neque adicias peccatum super peccatum. et ne dicas: miseratio dei magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. misericordia enim et ira ab illo cito proximat et in peccatores respicit ira illius. non tardes conuerti ad dominum et ne differas de die in diem. subito enim uenit ira illius et in tempore uindictae disperdet te. noli anxius esse in diuitiis iniustis: nihil enim proderunt tibi in diem obductionis et uindictae. non uentiles te in omni uento et non eas in omni uia. sic enim peccator probatur duplici lingua. esto firmus in uia dei et in ueritate sensus tui et scientia, et prosequatur te uerbum pacis et iustitiae. esto mansuetus ad audiendum uerbum dei, ut intellegas: et cum sapientia fers responsum uerum. si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris uerbo indisciplinato et confundaris. honor et gloria in sermone sensati: lingua uero inprudentis subuersio est ipsius. non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris. super furem enim est confusio et paenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium et inimicitia et contumelia. iustifica pusillum et magnum similiter. Noli fieri pro amico inimicus proximo: inproperium et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator inuidus et bilinguis. non te extollas in cogitatione animae tuae, uelut taurus, ne forte elidatur uirtus tua per stultitiam. Et post VII uersus: Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille. si possides amicum, in temptatione posside eum et non facile credas illi temet ipsum. est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis: et est amicus qui egreditur ad inimicitiam: et est amicus qui odium et rixam et conuicia denudabit. est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis. amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget. si humiliauerit se contra te et a facie tua abscondet se, unianimem habebis amicitiam bonam. ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende. amicus fidelis protectio fortis: qui autem inuenit illum, inuenit thesaurum. amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei [illius. amicus fidelis medicamentum uitae et inmortalitatis: et qui metuunt dominum, inueniunt illum. qui timet deum, aeque habebit amicitiam bonam: quoniam secundum illum erit amicus illius. fili, a iuuentute tua excipe doctrinam et usque ad canos inuenies sapientiam. quasi is qui arat et seminat, accede ad illam et sustine bonos fructus illius. in opere enim ipsius exiguo laborabis et cito edes de generationibus illius. quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors. quasi lapidis uirtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illam. Et post II uersus: Quibus autem agnita est, permanet usque ad conspectum dei. audi fili, et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum. inice pedem tuum in conpedes illius et in torquem eius tuum collum. subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris uinculis eius. in omni animo tuo accede ad illam et in omni uirtute tua serua uias eius. inuestiga illam et manifestabitur tibi, et continens factus ne dereliqueris eam: in nouissimis enim inuenies requiem in ea, et conuertetur tibi in oblectationem. et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases uirtutis et torques illius in stolam gloriae. Et post IIII uersus: Fili, si adtenderis mihi, disces: et si adcommodaueris animam tuam, sapiens eris. et si inclinaueris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem dei possis audire et prouerbia laudis ne effugiant te. et si uideris sensatum, euigila ad illum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. cogitatum habe in praeceptis dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto, et ipse dabit cor tibi . et concupiscentia sapientiae dabitur tibi. Noli facere mala, et non te adprehendent. discede ab iniquo, et deficient mala abs te. non semines mala in sulcis iniustitiae, et non metes ea in septuplum. noli quaerere ab homine ducatum, neque arege cathedram honoris. non te iustifices ante deum: quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli uelle uideri sapiens. noli quaerere fieri iudex, nisi si uales uirtute inrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua. non pecces in multitudine ciuitatis, nec te inmittas in populum: neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris inmunis. noli esse pusillanimis in anima tua. exorare et facere elemosynam non despicias. ne dicas: in multitudine munerum meorum respiciet deus, et offerente me deo altissimo, suscipiet munera mea. non inrideas hominem in amaritudine animae: est enim qui humiliat et exaltat deus. noli amare mendacium aduersus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias. noli uelle mentiri omne mendacium: adsiduitas enim illius non bona. noli uerbosus esse in multitudine presbyterorum. Et post uersus XII: Non laedas seruum operantem in ueritate, neque mercennarium dantem animam suam. seruus sensatus dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem relinquas illum. Et post II uersus: Filii tibi sunt? erudi illos. pecora tibi sunt? adtende illis. filiae tibi sunt? serua corpus illarum. non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. trade filiam, et grande opus feceris, et homini sensato da illam. mulier si est tibi secundum animam tuam, non proicias illam, et odibili non credas te in toto corde. honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliuiscaris. memento enim quoniam nisi per illos non fuisses. et retribue illis, quomodo et illi tibi. in tota anima tua time deum et sacerdotes illius sanctifica. in omni uirtute dilige deum, qui te fecit, et ministros eius non derelinquas. honora deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes. Et post VI uersus : Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur benedictio tua. gratia datus in conspectu omnis uiuentis, et a mortuo non prohibeas gratiam. non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula. non te pigeat uisitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis. in omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in aeternum non peccabis. Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. non contendas cum homine locuplete, ne forte contra consistat litem tibi. multos enim perdidit aurum, et usque ad cor regum extendit et conuertit. non litiges cum homine linguoso et non strues in ignem illius ligna. Et post II uersus : Ne despicias hominem auertentem se a peccato, neque inproperes ei: memento quoniam omnes sumus in correptione. ne spernas hominem in sua senecta: etenim ei nobis senescunt noli de mortuo gaudere, sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus uenire. ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in prouerbiis illorum conuersare. ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et seruire magnatis sine querella. non te praetereat narratio seniorum: et ipsi enim didicerunt a parentibus suis. quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum. Et post XVI uersus: Cum fatuis ne consilium habeas: non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent. coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariat. Et post II uersus: Non zeles mulierem sinus tui. Et post VII uersus: Virginem ne concupiscas, ne forte scandalizeris in decore eius. non des fornicariis animam tuam in nullo, ne perdas te et hereditatem tuam. Et post II uersus: Auerte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam. Et post XII uersus: Ne derelinquas amicum antiquum: nouus enim non erit similis illi. uinum nonum amicus nouus: ueterescet et cum suauitate bibes illud. non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quae futura sit ipsius subuersio. non placeat tibi iniuria iniustorum. Et post s t II uersus: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis. et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat uitam tuam. Et post IIII uersus: Et cum sapientibus et prudentibus tracta. uiri iusti sint tibi conuiuae, et in timore dei sit gloria tibi. Et post LIIII uersus: Semen hominum honorabitur hoc, quod timet deum: semen autem hoc exhonorabitur hominum, quod praeterit mandata domini. in medio fratrum illorum rector in honore, et qui timent dominum erunt in oculis illius. gloria diuitum, honoratorum et pauperum timor dei. non est despicere hominem iustum pauperem et non magnificare uirum peccatorem diuitem. magnus est iudex et potens est in honore, et non est maior illo qui timet deum. seruo sensato liberi seruiunt: uir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. Et post V uersus: Fili, in mansuetudine serua animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum. Et post VI uersus: Sapientia humiliati exaltat caput ipsius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. non laudes uirum in specie sua, neque spernas hominem in uisu suo. breuis in uolatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. in uestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris. Et post VI uersus: Priusquam interroges, non uituperes quemquam: et in medio praecurreris ne adicias loqui. de re ea, quae te non molestat, ne certeris: et in iudicio peccatorum ne consistas. fili, ne in multis sint actus tui: et si diues fueris, non eris inmunis a delicto. si enim secutus fueris, non adprehendes: et non effugies, si praecurreris. Et post XX uersus: Ne manseris in operibus peccatorum: fide autem in deo et mane in loco tuo. Et post XIII uersus: Ante mortem ne laudes, hominem quemquam. Et post I uersum: Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim insidiae sunt dolosi. sicut enim eructuant praecordia infantium, sicut perdix inducitur in foueam et ut caprea in laqueo, sic et cor superborum, et sicut prospectator uidens casum proximi sui. bona enim in mala conuertens insidiator et in electis inponet maculam. ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis. homo uero peccator sanguini insidiatur. adtende te a pestifero: fabricat enim mala: ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. admitte ad te alienigenam, et subuertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis. Si benefeceris, scito, cui benefeceris, et erit gratia in bonis tuis multa. benefac iusto et inuenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a deo. et non est eis bene qui adsidui suat malis et elemosynam - W, quoniam et altissimus odio habet peccatorem et misertus est paenitentibus. is misericordi et susceperis peccatorem. benefac humili et non dederis impio. prohibe panes illi dari, ne ia ipsis potentior te sit: nam duplicia mala inseries in omnibus bonis, quoniam et altissimus odio habet peccatores et impiis reddet uidictam.Et post IIII uersus: Non credas inmico tuo m aeternum: sicut euim aeramentum aeruginat nequitia illius. et si humiliatus uadat curuus, adice animum tuum et custodi ab illo. non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram M tuam, ne conuersus stet in loco tuo, ne forte conuersus in locum tuam inquirat cathedram tuam et in nouissimo agnoscas uerba mea et in sermonibus meis stimuleris. quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis? et qui comitatur cum uiro iniquo et obuolutus est in peccatis eius. una hora tecum permanebit: si autem declinaueris, non subportabit in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, at subuertat te in foueam in oculis suis lacrimatur inimicus: et si inuenerit tempus, non satiabitur sanguine. ri incurrerint mala tibi, inuenies eum illic priorem. in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuuans suffodiet plantas tuas. caput suum mouebit et plaudebit manu, et multa. susurrans commutabit uultum suum. Et post uersus LXI: Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii. Et post III uersus: Beatus uir, qui non est lapsus uerbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua. uiro cupido et tenaci sine ratione substantia, et homini liuido ad quid aurum? Et post XIIII uersus: Fili, si habes, benefac tecum et deo dignas oblationes offer. memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi: testamentum enim huius mundi morte morietur. ante mortem benefac amico tuo et secundum uires tuas exporrigens da pauperi. Et post XVI uersus: Beatus uir, qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem dei: qui excogitat uias illius in suo corde et in absconditis illius intellegens. Et post XXV uersus: Homines stulti non adprehendent illam, et homines sensati obuiabunt illi. homines stulti non uidebunt illam: longe enim abest a superbia et dolo. uiri mendaces non erunt illius memores, et uiri ueraces inueniuntur in illa et successum habebunt usque aspectionem dei. non est speciosa laus in ore peccatoris, quoniam a deo profecta est sapientia. sapientiae enim dei adstabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi. non dixeris: per deum abest : quae odit enim ne feceris. non dicas: ille me inplanauit: non enim necessarii sunt illi homines impii. omne execramentum erroris odit deus, et non erit amabile timentibus illum. deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. adiecit mandata et praecepta sua: si uolueris, mandata conseruabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. adposuit tibi aquam et ignem: ad quod uoles porrige manum tuam. ante hominem uita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. quoniam multa sapientia dei et fortis in potentia uidens omnes sine intermissione. oculi dei ad timentes eum, et ipse agnoscet omnem operam hominis. nemini mandauit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. Et ne iocunderis in filiis impiis, si multiplicentur: non oblecteris super ipsos, si non est timor dei cum illis. non credas uitae illorum et ne respexeris in labores illorum. melior est enim unus timens deum quam mille filii impii et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios. Et post XXI uersus: Non dicas: a deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur ? Et paulo post: Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu dei. elemosyna uiri quasi signaculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conseruabit: et postea resurget et retribuet illis unicuique in caput illorum et conuertet in interiores partes terrae. paenitentibus autem dedit uiam iustitiae et confirmauit deficientes sustinere et destinauit illis sortem ueritatis. conuertere ad deum et relinque peccata tua: precare ante faciem et minue offendiculum. refers te ad deum et auertere ab iniustitia tua et nimis odito execrationem. Et post VIIII uersus: Quam magna misericordia dei et propitiatio illius conuertentibus ad se! nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est inmortalis filius hominis.
Et post XXX uersus: Miseratur excipientes doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius. fili, in bonis non des querellam, et in omni dato non des tristitiam uerbi mali. nonne ardorem refrigerabit ros? sic et uerbum melius quam datum. nonne ecce uerbum supra datum bonum? et utraque cum homine iustificato. stultus acriter inproperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos. ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce. et ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum, et in conspectu dei inuenies propitiationem. ante languorem humilia te et in tempore infirmitatis ostende conuersationem tuam. non inpediaris orare semper et non ueteris usque ad mortem iustificari: quoniam merces dei manet in aeternum. ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui temptat deum. Et post VI uersus: Homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendit ab inertia. E t post V uersus: Post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua auertere. si praestes animae tuae concupiscentiam eius, faciet te in gaudium inimicis. ne oblecteris , in turbis, nec inmodicis delecteris. Et post V uersus: Et qui spernit modica, paulatim decidet. uinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos. Et post IIII uersus: Qui credit cito leuis corde, minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. Et post II uersus: Et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Et post VIII uersus: Audisti uerbum aduersus proximum: commoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet a facie uerbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis. sagitta infixa femori carnis, sic uerbum in ore stulti. corripe amicum, ne forte non intellexerit et dicat: non feci, aut si fecit, ne iterum addat facere. corripe proximum, ne forte non dixerit, et si dixerit, ne forte iteret. corripe amicum: saepe enim fit commissio. et non omni uerbo credas. est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo. quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? corripe proximum, antequam commineris. et da locum timori altissimi: quia omnis sapientia timor dei et in illa timere deum. Et post V uersus: Melior est homo, qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. Et post XVI uersus: Quam bonum est arguere quam irasci! Et post XII uersus: Et qui potestatem sibi adsumit iniuste, odietur. Et post VIII uersus: Sapiens in uerbis se ipsum amabilem facit. Et post XIII uersus: Lapsus falsae linguae quasi qui pauimento cadens, sic casus malorum festinanter uenit. homo acharis quasi fabula uana in ore indisciplinatorum adsidua erit. ex ore fatui reprobabitur parabola: non enim illam dicit in tempore suo. Et p ost II uersus: Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab inprudenti persona perdet eam: personae autem acceptione perdet se. est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. obprobrium nequam in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit. potius fur est quam adsiduitas uiri mendacis: perditionem autem ambo hereditabunt. mores hominum mendacium sine honore, et confusio ipsius cum ipso sine intermissione. sapiens in uerbis producet se ipsum. Et post IIII uersus: Xenia et dona excaecant oculos iudicum, et quasi mutus in ore auertit correptiones eorum. sapientia absconsa et thesaurus inuisus, quae utilitas in utrisque? melior est in hominibus qui abscondit insipientiam suam quam qui abscondit sapientiam suam. Fili, peccasti: ne adicias iterum, sed et de praeteritis deprecare, ut tibi remittantur. quasi a facie colubri fuge peccata, et si accesseris ad illa, suscipient te. dentes leonis dentes eius, interficientes animas hominum: quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas. Et post IIII uersus: Qui odit correptionem, uestigium est peccatoris: et qui timet deum, conuertetur ad cor suum. Et post V uersus: Via peccantium conplantata lapidibus, et in fine illorum inferi et tenebrae et poenae. qui custodit iustitiam, continebit sensum eius. consummatio timoris dei sapientia et sensus. Et post VII uersus: Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit et ad se adiciet: audiet luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum. narratio fatui quasi sarcina in uia: nam in labiis sensati inuenietur gratia. os prudentis quaeritur in ecclesia, et uerba illius cogitabunt in cordibus suis. Et post II uersus: Conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi uincula manuum super manum dexteram. fatuus in risu exaltat uocem suam: uir autem sapiens uix tacite ridebit. ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro. Et post VIII uersus: In ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum. dum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. susurrio inquinabit animam suam et in omnibus odietur: et qui manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur. In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. Et post IIII uersus: Filia prudens hereditas uiro suo: nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris. patrem et uirum confundit quae audax est, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. musica in luctu inportuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia. qui docet fatuum quasi qui conglutinat testam. qui narrat uerbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de graui somno, qui enumerat stulto et in fine dicit: quis est hic? super mortuum plora, defecit enim lux eius: et super fatuum plora, defecit enim sensus. modicum plora super mortuum, quoniam requieuit: nequissimi enim nequissima uita super mortem fatui. luctus mortui septem diebus: fatui autem et impii omnes dies uitae illorum. Et post XXI uersus: Mittens lapidem in uolatilia. deiciet illa: sic et qui conuiciatur amico dissoluit amicitiam. ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. ad amicum si aperuerit os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto conuicio et inproperio et superbia et mysterii reuelatione et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus. Et post X uersus: Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me. Domine pater et dominator uitae meae, non relinquas me et ne sinas me cadere in illis. quis superponit in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae, ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non appareant delicta illorum, ne adincrescant; ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu aduersariorum et gaudeat inimicus meus? domine pater et deus uitae meae, ne derelinquas me in cogitatu illorum. extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium auerte a me. aufer a me uentris concupiscentias, et concubitus concupiscentiae ne adprehendat me, et animae inreuerenti et infrunitae ne tradas me. doctrinam oris audite, filii, et qui custodierit illam, non periet labiis suis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. in uanitate sua adprehenditur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illis. iurationi non adsuescat os tuum: multus enim casus in illa. nominatio uero. dei non sit adsidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis: quoniam non eris inmunis ab eis. sicut enim seruus interrogatus adsidue a liuore non minuitur, sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. uir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga. et si frustrauerit, delictum illius super ipsum erit, et si dissimulauerit, delinquit dupliciter. et si in uacuum iurauerit, non iustificabitur: replebitur enim retributione domus illius. Et post IIII uersus: Indisciplinationi non adsuescat os tuum: est enim in illa uerbum peccati. memento patris et matris tuae: in medio enim magnatorum consistis: ne forte obliuiscatur te deus in conspectu illorum, et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem natiuitatis tuae maledicas. homo adsuetus in uerbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur. duo genera abundant in peccatis, et tertium adducit iram et perditionem. anima calida quasi ignis ardens non extinguetur, donec aliquid glutiat: et homo nequam in ore carnis suae non desinet, donec incendat ignem. Et post II uersus: Omnis homo, qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam et dicens: quis me uidet? tenebrae circumdant et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me: quem uerear? delictorum meorum non memorabitur altissimus. et non intellegit, quoniam uidet oculus illius: quoniam expellet a se timorem dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum. et non cognouit, quoniam oculi domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes uias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconditas partes. Et paulo post: Qui in iuuentute tua non congregasti, quomodo inuenies in senectute tua? quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium! quam speciosa ueteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium! corona senum multa peritia et gloria illorum timor dei. Et post X uersus: Timor dei super omnia superposuit. beatus cui donatum est habere timorem dei. qui tenet illum, cui adsimilabitur? Et post XX uersus: Ne respicias mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie. Et post uersus XXVIII: Mulier ebriosa ira magna: et contumelia et turpitudo illius non contegitur. fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscitur. in filia non auertente se firma custodiam, ne inuenta occasione abutatur se. ab omni inreuerentia oculorum caue: et ne mireris, si te neglexerit. Et post IIII uersus: Gratia mulieris sedulae delectabit uirum suum et ossa illius inpinguabit disciplina illius. datum dei mulier sensata et tacita, non est inmutatio eruditae animae. gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Et post XII uersus: Et qui transgreditur a iustitia ad peccatum, deus parauit eum ad romphaeam. Et post IIII uersus: Et qui quaerit locupletari, auertit oculum suum. Et post III uersus: Conuertetur delictum. si non in timore domini tenueris te instanter, cito subuertetur domus tua. si in pertusura cribri remanebit stercus, sic aporia hominis in cogitatu illius. uasa figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis. sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic uerbum ex cogitatu hominis cordis. ante sermonem non conlaudes uirum: haec enim temptatio est hominum. si sequaris iustitiam, adprehendes illam et indues quasi poderem honoris: et habitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis inuenies firmamentum. uolatilia ad sibi similia conueniunt, et ueritas ad eos qui operantur illam reuertetur. leo uenationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitatem. homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna inmutatur. in medio insensatorum serua uerbum tempori: in medio autem cogitantium adsiduus esto. narratio peccantium odiosa, et risus eorum in delictis peccati. loquella multum iurans horripilationem capiti statuit, et inreuerentia ipsius obturatio aurium. effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus grauis. qui denudat arcana amici, perdet fidem et non inueniet amicum ad animam suam. dilige proximum et coniungere fide cum illo: quod si denudaueris abscondita illius, non per-. sequaris eum. sicut enim homo qui perdet amicum suum,. sic qui perdet amicitiam proximi sui. et sicut qui dimittit auem de manu sua, sic reliquisti proximum tuum, et non eum capies. non illum sequaris, quoniam longe abest. effugit enim quasi caprea de laqueo: quoniam uulnerata est anima eius: et ultra eum non poteris conligare. maledicti est concordatio: denudare autem amici mysteria desperatio est animae infelicis. adnuens oculis fabricat iniqua, et nemo eum abiciet. in conspectu oculorum tuorum indulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur: nouissime autem peruertet os suum et in uerbis tuis dabit scandalum. multa odiui et non coaequaui ei, et dominus odiet illum. Et post II uersus: Qui foueam fodit, in illam decidet, et qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et qui laqueum alio parat, peribit in illo. facienti nequissimum consilium super illum deuoluetur, et non agnoscet unde adueniet illi. inlusio et inproperium superborum et uindicta sicut leo insidiabitur illi. laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum. Et post III uersus: Qui uindicari uult, a deo inueniet uindictam, et peccata illius seruans seruabit relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata soluentur. homo homini seruat iram et a deo quaerit medellam! in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur! ipse dum caro sit, seruat iram et propitiationem petit a deo! quis exorabit pro delictis illius? memento nouissimorum et desine inimicari: tabitudo enim et mors inminet in mandatis. memorare timorem dei et non irascaris proximo. memorare testamenti altissimi et despice ignorantiam proximi. abstine a lite et minues peccata. homo enim iracundus incendit 115 litem, et uir peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium inmittit inimicitiam. Et post IIII uersus: Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. si sufflaueris, quasi ignis exardebit: et si expueris super illam, extinguetur: et utraque ex ore proficiscuntur. susurrio et bilinguis maledictus: multos enim turbauit pacem habentes. lingua tertia multos commouit, et dispersit illos a gente in gentem. ciuitates muratas diuitum destruxit et domus magnatorum effodit. uirtutes populorum concidit et gentes fortes dissoluit. lingua tertia mulieres uiritas eiecit et priuauit illas de laboribus suis. qui respiciet illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat Et post uersus XXIII: Verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos: et adtende, ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem. Qui facit misericordiam, faenerat proximo: et qui praeualet manu, mandata seruat. faenera proximo tibi in tempore necessitatis illius, et iterum redde proximo tuo in tempore suo. confirma uerbum et fideliter age cum illo, et in omni tempore inuenies quod tibi necessarium est. multi quasi inuentionem aestimauerunt faenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuuauerunt. Et post XIII uersus: Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro elemosyna non trahas illum. propter mandatum adsume pauperem, et propter inopiam illius ne dimittas eum uacuum. perde pecuniam tuam pro fratre et amico, et non abscondas illam in lapidem in perditionem. pone thesaurum tuum in praeceptis altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. conclude elemosynam in corde pauperis, m et haec pro te exorabit ab omni malo: super scutum potentis et super lanceam aduersus inimicum tuum pugnabit uir bonus fidem facit proximo suo: et qui perdiderit confusionem, derelinquet sibi. gratiam fideiussoris ne obliuiscaris: dedit enim pro te animam suam. repromissorem fugit peccator et inmundus. bona repromissoris sibi adscribit peccator, et ingratus sensu derelinquet liberantem se. uir repromittit de proximo suo, et cum perdiderit reuerentiam, derelinquetur ab eo. repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commouit illos quasi fluctus maris. uiros potentes gyrans migrare fecit, et uagati sunt in gentibus alienis. peccator transgrediens mandata domini, incidet in promissionem nequam. Et post I uersum: Recupera proximum secundum uirtutem tuam et adtende tibi, ne incidas. Et post XVI uersus: Qui diligit filium suum, adsiduat illi flagella, ut laetetur in nouissimo suo. qui docet filium suum, laetabitur in illo. Et post X uersus: Equus indomitus euadet durus, et filius remissus euadet praeceps. lacta filium, et pauentem te faciet: lude cum eo, et contristabit te. non conrideas illi, ne doleas: et in nouissimo obstupescent dentes tui. non des illi potestatem in iuuentute et ne despicias cogitatus illius. curua ceruicem eius in iuuentute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi dolor animae. doce filium tuum et operare in illo, ne in turpitudine illius confundaris. melior est pauper sanus et fortis uiribus quam diues inbecillis et flagellatus malitia. salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento, et corpus ualidum quam census inmensus. non est census super censum ?salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium. melior est mors quam uita amara et requies aeterna quam languor perseuerans. bona abscondita in ore clauso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro. Et post V uersus: Tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo. iocunditas cordis haec est uita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exultatio uiri est longaeuitas. miserere animae tuae placens deo et contine, et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te. multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa. zelus et iracundia minuent dies, et ante tempus senectam adducit cogitatus. Et post X uersus: Qui aurum diligit, non iustificabitur: et qui insequitur consumptionem, replebitur ex ea. multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie illius perditio illorum. lignum offensionis est aurum sacrificantium: uae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo. beatus diues, qui inuentus est sine macula et qui post aurum non abiit nec sperauit in pecunia et thesauris. quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in uita sua. quis probatus est in illo et perfectus est? et erit illi in gloria aeterna: qui potuit transgredi et non est transgressus, et facere mala et non fecit: ideo stabilita sunt bona illius in deo, et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum. Et post X, uersus: Vtere quasi homo frugi quae tibi adponuntur, ut non, cum manducas multum, odio habearis. \' cessa prior disciplinae causa, et noli nimius esse, ne forte offendas. et si in medio multorum sedisti, prior illis non extendas manum tuam, nec prior poscas bibere. quam sufficiens est homini erudito uinum exiguum. Et post XVI uersus: Diligentes in uino noli prouocare: multos enim exterminauit uinum. Et post XXV uersus: Loquere maior natu: decet enim te primum uerbum diligenti scientiam: et non inpedias musicam. ubi auditus est, non effundas sermonem: et inportune noli extolli in sapientia tua. Et post V uersus: Adulescens, loquere in tua causa uix. si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens. in medio magnatorum non praesumas, et ubi sunt senes, non multum loquaris. ante grandinem praeibit coruscatio, et pro reuerentia accedit tibi bona gratia. praecurre autem prior in domum tuam et illic auocare et illic lude et age conceptiones tuas, et non in delictis et uerbo superbo. et super his omnibus benedicito deum, qui fecit te, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. qui timet deum, excipiet doctrinam eius: et qui uigilauerint ad illam, inuenient benedictionem. qui quaerit legem, replebitur ab ea: et qui insidiose agit, scandalizabitur in ea. qui timent dominum, inuenient iudicium iustum et iustitiam quasi lumen accendent. peccator homo deuitabit correptionem, et secundum uoluntatem suam inueniet conparationem. uir consilii non disperdet intellegentiam. Et post IIII uersus: Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non paeniteberis. Et post VI uersus: Qui credit deo, adtendet mandatis: et qui confidit in illo, non minorabitur. Timenti dominum non occurrunt mala: sed in temptatione deus illum conseruabit et liberabit a malis. sapiens non odit mandata et iustitias, et non inlidetur quasi nauis in procella. homo sensatus credit legi dei, et lex illi fidelis. qui interrogationem manifestat, parabit uerbum. Et paulo post: Vana spes et mendacium uiro insensato: et somnia extollunt inprudentes. et quasi qui adprehendit umbram et sequitur uentum, sic et qui adtendit ad uisa mendacia. hoc secundum hoc uisio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. ab inmundo quid mundabitur? et a mendace quid uerum dicetur? diuinatio erroris et auguria mendacia et somnia male facientium uanitas est. et sicut parturientis cor tuum phantasias patitur, nisi ab altissimo fuerit emissa uisitatio: ne dederis in illis cor tuum. multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes. in illis, sine mendacio consummabitur uerbum et sapientia in ore fideli conplantabitur. Et post V uersus: Multa uidi enarrando et plurimas uerborum consuetudines. aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia dei. spiritus timentium deum quaeritur, et in respectu illius benedicentur. spes enim illorum in saluantem illos, et oculi dei in diligentes se. qui timet dominum, nihil trepidabit et non pauebit, quoniam ipse est spes eius. timentis dominum beata est anima. ad quem respicit? et quis est fortitudo eius ? oculi domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum uirtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridianum, et precatio offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et inluminans oculos, dans sanitatem, uitam et benedictionem. immolans ex iniquo, oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum. dominus solus sustinentibus se in uia ueritatis et iustitiae. dona iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui uictimet filium in conspectu patris sui. panis indigentium uita pauperis est: qui defraudat illum, homo sanguinum est. qui aufert in sudore panem, quasi qui occidat proximum suum. qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercennario, fratres sunt. unus aedificans et unus destruens, quid prodest illis nisi labor? unus orans et unus maledicens, cuius uocem exaudiet deus? qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficiet lauatione illius? sic homo, qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem facit, quid proficit humiliando se? orationem eius quis exaudiet? Qui conseruat legem, multiplicat orationem. sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate. et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. non apparebis in conspectu dei uacuus. haec omnia propter mandatum domini fiunt. oblatio iusti inpinguat altare, et odor suauitatis est in conspectu altissimi. sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliuiscetur dominus. bono animo gloriam redde deo, et non minuas primitias manuum tuarum. in omni dato hilarem fac uultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas. da altissimo secundum datum eius, et in bono oculo ad inuentionem facito manuum tuarum: quoniam dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. noli offerre munera praua: non enim suscipiet illa. noli respicere sacrificium iniustum: quoniam dominus iudex est et non est apud illum gloria personae. non accipiet dominus personam in pauperem, et precationem laesi exaudiet. non despiciet preces pupilli, nec uiduae, si effundat loquellam gemitus. nonne lacrima ad maxillam descendit, et exclamatio a maxilla ascendit propter illud quod descendit super illam ? Et post IIII uersus: Oratio humiliantis se in nubes penetrabit. Et aliquanto post: Cum uiro sancto adsiduus esto, quemcumque cognoueris obseruantem timorem dei, cuius anima est secundum animam tuam. Et post V uersus: Et in his omnibus deprecare altissimum, ut dirigat in ueritate uiam tuam. Et post uersus XXI: Fili, in uita tua tempta animam tuam, et si fuerit nequam, non des illi potestatem. non enim omnibus omnia expediunt, et non omni animae omne genus placet. noli auidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. Et post IIII uersus: Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creauit altissimus. a deo est medella, et a rege accipiet donationem. disciplina medici exaltabit caput ipsius, et in conspectu magnorum conlaudabitur. altissimus creauit de terra medicinam, et uir prudens non abhorrebit illi. nonne a ligno indulcata est amara aqua? ad agnitionem hominum uirtus illius, et dedit homini scientiam altissimus, honorari in mirabilibus suis. in his curans mitigauit dolorem ipsorum. Et post IIII uersus: Fili, in tua infirmitate non desperes, sed ora dominum, et ipse curabit te. auerte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum. Et post l uersum: Et inpingua oblationem et da locum medico, etenim illum dominus creauit: et non discedat a te, quoniam opera eius sunt necessaria. est enim quando in manus illorum incurras: ipsi uero dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conuersationem illorum. Et post I uersum: Fili, in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare. et secundum iudicium contege corpus illius et ne despicias sepulturam illius. propter delaturam amare fer luctum illius una die et consolare propter tristitiam. a tristitia enim festinat mors et cooperiet uirtutem, et tristitia cordis flectet ceruicem. Et post I uersum: Non dederis in tristitiam cor tuum. Et post VIIII uersus: Sapientia scribae in tempore uacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet. Et paulo post: In uoce dicito: oboedite me, diuini fructus aquarum, et quasi rosa plantata super riuum fructificate. quasi Libanus odorem suauitatis habete. florete flores quasi lilium, date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis. date magnificentiam nomini eius et confitemini illi in uoce labiorum uestrorum, in canticis labiorum et citharis: et sic dicetis in confessione: opera domini uniuersa bona ualde. in uerbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum. quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius. opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius. a saeculo et usque in saeculum respiciet et nihil est mirabile in conspectu eius. non est dicere: quid est hoc? aut quid est illud? omnia enim in tempore suo quaerentur. Et paulo post: Gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanent. Et post XII uersus: Fratres in adiutorium in tempore tribulationis, et super eos misericordia liberabit. Et post paululum: Sapientia enim abscondita et thesaurus occultus, quae utilitas in utrisque? melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam. Et aliquanto post: Benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis: major est omni laude. exaltantes eum replemini uirtute. Et post multa: Adpropiate ad me, indocti, et congregamini in domum disciplinae. quid adhuc retardatis? et quid adhuc dicetis in his? animae uestrae sitiunt uehementer. aperui os meum et locutus sum: conparate uobis sine argento et collum uestrum subicite iugo, et suscipiat anima uestra disciplinam. in proximo est enim inuenire eam. uidete oculis uestris, quoniam modice laboraui, et inueni mihi multam requiem. adsumite disciplinam multo numero argenti, et copiosum aurum possidete in ea. laetetur anima uestra in misericordia eius, et non confundemini in laude ipsius. operamini opus uestrum ante tempus, et dabit uobis mercedem uestram in tempore suo.
De libro Tobiae ista ponenda credidimus.
Honorem habebis matri tuae omnibus diebus uitae eius. memor enim esse debes, quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. Et post II uersus: Omnibus autem diebus uitae tuae deum in mente habe, et caue ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta dei tui. ex substantia tua fac elemosynam, et noli auertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fit, ut nec a te auertatur facies domini. quo modo poteris, ita esto misericors. si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum fuerit, etiam exiguum libenter inpertire stude. praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis. quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire in tenebris. fiducia magna erit coram summo deo elemosyna omnibus, qui faciunt eam. adtende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. superbiam autem numquam in tuo sensu aut in tuo uerbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. quicumque aliquid tibi operatus fuerit, statim mercedem ei restitue: et merces mercennarii aput te omnino non maneat. quod ab alio odis fieri tibi, uide ne alteri tu aliquando facias. panem tuum cum esurientibus egenis comede, et de uestimentis tuis nudos tege. Et post II uersus: Consilium semper a sapiente perquire. omni tempore benedic deum, et pete ab eo. ut uias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Et post VII uersus: Noli timere, fili mi: pauperem quidem uitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. Et post multa: Tunc Raphahel dixit eis occulte: benedicite deum caeli, et coram omnibus uiuentibus confitemini illi, quoniam fecit uobiscum misericordiam suam. etenim sacramentum regis abscondere bonum est: opera autem dei reuelare et confiteri honorificum est. bona est oratio cum ieiunio, et elemosyna magis quam thesauros auri condere. quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet inuenire uitam aeternam. qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae. Et paulo post: Audite ergo me, filii, patrem uestrum: seruite domino in ueritate et inquirite, ut faciatis quae sunt placita illi, et filiis uestris mandate, ut faciant iustitias et elemosynas, ut sint memores dei, et benedicant eum in omni tempore in ueritate et in tota uirtute sua.
Iam nunc quoniam non omnes libri canonici ueteresque huic operi nostro necessaria dederunt, neque hi qui dederunt ex omnibus suis locis conueniebat ut darent, sed ex his tantum ubi apertiora morum bonorum praecepta conperimus, siue ubi utilia iubentur, siue ubi contraria prohibentur: ad sacras litteras euangelicas et apostolicas transeamus. caput in canone testamenti noui notissima et praeclarissima quattuor euangelia tenuerunt, in quorum primo, quod secundum Matthaeum est, ea quae nobis sunt ad hoc opus, quod suscepimus, congrua uideamus.
Aduocans iterum turbam dicebat illis: audite me omnes et intellegite. nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt, illa sunt quae communicant hominem. si quis habet aures audiendi, audiat. et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam. et ait illis: sic et uos inprudentes estis ? non intellegitis, quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare, quia non introit in cor eius, sed in uentrem, et in secessum exit purgans omnes escas ? dicebat, quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem. ab intus enim de corde hominum exeunt cogitationes malae, procedunt adulteria, fornicationes, homicidia, furta, auaritia, nequitiae, dolus, inpudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia. haec mala ab intus procedunt et communicant hominem. Et alio loco: Conuocata turba cum discipulis suis dixit eis: si quis uult post me sequi, deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. qui enim uoluerit animam suam saluam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me et euangelium, saluam eam faciet. quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, detrimentum faciat animae suae? aut quid dabit homo commutationem pro anima sua? qui enim me confusus fuerit et mea uerba in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundetur eum in gloria patris sui cum angelis sanctis. Et alibi: Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. quem cum complexus esset, ait illis: quisquis ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit, et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit. Et paulo post: Quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. et quisquis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius, et in mare mitteretur. Et post paululum: Habete in uobis salem, et pacem habete inter uos. Et paulo post: Et accedentes Pharisaei interrogabant eum: si licet uiro uxorem dimittere, temptantes eum. at ille respondens dixit eis: quid uobis praecepit Moyses ? qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere. quibus respondens Iesus ait: ad duritiam cordis uestri scripsit uobis praeceptum istud, ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos deus. propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorem suam, et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus iunxit, homo non separet. et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogauerunt eum. et dicit illis: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam: et si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur. Et post IIII uersus: Sinite paruulos uenire ad me et ne prohibueritis eos. talium est enim regnum dei. amen dico uobis, quisquis non receperit regnum dei uelut paruulus, non intrabit in illud. et complexus eos et inponens manus super illos benedicebat eos. et cum egressus esset in uiam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum: magister bone, quid faciam, ut uitam aeternam percipiam? Iesus autem dixit ei: quid me dicis bonum? nemo bonus nisi unus deus. praecepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dicas, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. et ille respondens ait illi: magister, haec omnia seruaui a iuuentute mea. Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: unum tibi deest: uade, quaecumque habes uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo: et ueni. sequere me. qui contristatus in uerbo abiit maerens: erat enim habens multas possessiones. et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: quam difficile qui pecunias habent in regnum dei introibunt! discipuli autem obstupescebant in uerbis eius. at Iesus rursus respondens ait illis: filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum dei introire! facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in regnum dei. qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos: et quis potest saluus fieri? et intuens illos Iesus ait: apud homines inpossibile est, sed non apud deum: omnia enim possibilia sunt apud deum. coepit Petrus ei dicere: ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. respondens Iesus ait: amen dico uobis, nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut patrem, aut filios, aut agros propter me et propter euangelium, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, damus, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cam persecutionibus, et in saeculo futuro uitam aeternam. multi autem erunt primi nouissimi et nouissimi primi. Et paulo post: Scitis quia hi qui uidentur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum. non ita est autem in uobis: sed quicumque uoluerit fieri maior, erit uester minister, et quicumque uoluerit in uobis primus esse, erit omnium seruus. nam et filius hominis non uenit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis.
Et aliquanto post: Et respondens Iesus ait eis : habete fidem dei! amen dico uobis, quicumque dixerit huic monti: tollere et mittere in mare! et non haesitauerit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit: fiat! fiet ei. propterea dico uobis: omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis, et uenient uobis. et cum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester, qui in caelis est, dimittat uobis peccata uestra. quod si uos non dimiseritis, nec pater uester, qui in caelis est, dimittet uobis peccata uestra, Item post aliquantum: Respondens autem Iesus dixit illis: reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. Et alio loco: Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et uidens quia bene illis responderit interrogauit eum, quod esset primum omnium mandatum. Iesus autem respondit ei: quia primum omnium mandatum est: audi, Israhel, dominus deus noster dominus unus est, et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota uirtute tua: hoc est primum mandatum. secundum autem simile illi: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. maius horum . aliud mandatum non est et ait illi scriba: bene, magister, in ueritate dixisti, quia unus est, et non est alius praeter eum: et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis. Iesus autem uidens quod sapienter respondisset dixit illi: non es longe a regno dei. et nemo iam audebat eum interrogare. Et paulo post: Cauete a scribis, qui uolunt in stolis ambulare, et salutari in foro, et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus caenis: qui deuorant domus uiduarum sub obtentu prolixae orationis, hi accipiunt prolixius iudicium. et sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactarent in gazophylacium: et multi diuites iactabant multa. cum uenisset autem una uidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans. et conuocans discipulos ait illis: amen dico uobis, quoniam uidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazophylacium. omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec uero de penuria sua omnia quae. habuit misit, totum. uictum suum. E t paulo post: Et cum duxerint uos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed quod datum fuerit uobis in illa hora id loquimini. non enim estis uos loquentes, sed spiritus sanctus. Et post paululum: Et eritis odio omnibus propter nomen meum. qui autem sustinuerit in finem, hic saluus erit Et alio loco: Videte, uigilate orantes: nescitis enim quando tempus sit. sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit seruis. suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecipiat, ut uigilet. uigilate ergo: nescitis enim quando dominus domus ueniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane: ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. quod autem uobis dico, omnibus dico: uigilate.
Quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quae a solo est deo non quaeritis?
Et paulo post: Dixit autem Iesus: nec ego te condemnabo. uade et amplius iam noli peccare. Et paulo post: Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. Et post paululum : Amen, amen dico uobis, quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati. Et alibi: Amen, amen dico uobis, si quis sermonem meum seruauerit, non uidebit mortem in aeternum.
Et post aliquantum : Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in uitam aeternam custodit eam. si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. si quis mihi ministrauerit, honorificabit eum pater meus. Et alio- loco: Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei. Et alibi: Vos uocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum enim: si ergo ego laui uestros pedes dominus et magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis. Et paulo post: Mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, ut et uos diligatis inuicem. in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. Et paulo post: Si diligitis me, mandata mea seruate. Et post paululum : Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum. Et post III uersus : Si quia diligit me, sermonem meum seruabit, et pater meus diligit eum et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus. qui non diligit me, sermones meos non seruat. Et paulo post: Manete in me, et ego in uobis. sicut palmes non potest facere fructum a semet ipso, nisi manserit in uite, sic nec uos, nisi in me manseritis. ego sum uitis, uos palmites: qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum. quia sine me nihil potestis facere.. si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes et aruit, et colligent eos et in. ignem mittunt, et ardent. si manseritis in me, et uerba mea in uobis manserint: quodcumque uolueritis petetis, et fiet uobis. in hoc clarificatus est pater meus, ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli. sicut dilexit me pater, et ego dilexi uos: manete in dilectione mea.. si praecepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea: sicut et ego patris mei praecepta seruaui et maneo in dilectione eius. haec locutus sum uobis, ut gaudium meum in uobis sit et gaudium uestrum impleatur. hoc est praeceptum meum, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos. maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Et paulo post: Haec mando uobis, ut diligatis inuicem.
Haec de quattuor euangeliis in hoc opere ponenda existimaui: ubi intellegi potest, tres euangelistas, Marcum scilicet et Marcum et Lucam, ideo plura nobis dedisse praecepta uiuendi, quia eam maxime secuti sunt partem, quae actiua dicitur. quia uero Iohannes contemplatiuam magis tenuit, ideo. cum eius euangelium superemineat ceteris, multo pauciora tamen in eo morum praecepta conperimus.
Hinc iam de illo libro, cui titulum dederunt Actus apostolorum, commemorabimus quae inuenimus omnino paucissima. eo quippe rerum gestarum continetur historia, quibus aedificatur fides, magisque ibi exempla quam praecepta conscripta sunt. \'
Iacobus ergo loquens: Propter quod, inquit, ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus conuertentur ad dominum, sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine. Et paulo post: Visum est enim spiritui sancto et nobis nihil ultra inponere uobis oneris quam haec necessaria, ut abstineatis uos ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione, a quibus custodientes uos bene agetis. ualete. Et post multa, cum Paulus apostolus praepositis ecclesiae, quos congregauerat, loqueretur : Adtendite, inquit, uobis et uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. Et paulo post idem ad eosdem: Argentum aut aurum aut uestem nullius concupiui. ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi domini Iesu, quoniam ipse dixit: beatius est magis dare quam, accipere. Et alio. loco, cum Iacobus et qui cum eo erant Paulo apostolo loquerentur, dixerunt ei : Vides, frater, quot. milia sunt in Iudaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis. audierunt autem et de te, quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos neque secundum consuetudinem ingredi. quid ergo est? utique oportet conuenire multitudinem: audient enim te superuenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se: his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis, ut radant capita, et scient omnes quia quae de te audiernt falsa sunt: sed ambulans et ipse custodiens legem. de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione.
Haec de libro Actuum apostolorum nostro huic operi congruentia quae hic poneremus satis esse conperimus. ubi uidemus apostolos eis qui ex gentibus crediderunt nulla uoluisse onera ueteris legis ÎBponere, quantum attinet ad corporalis abstinentiam uoluptatis, nisi ut obseruarent ab his tribus, id est ab eis quae idolis immolarentur et a sanguine et a fornicatione. unde nonnulli putant tria tantum crimina esse mortifera, idolatriam et homicidium et fornicationem, ubi utique et adulterium et omnis praeter uxorem concubitus intellegitur. quasi non sint mortifera erimina quaecumque alia sunt praeter haec tria quae a regno dei separant, aut inaniter et fallaciter dictum sit: Neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regium dei possidebunt.
Sed oportet nos repressa disputatione nostra ad epistulas apostolicas iam uenire et uidere etiam in ipsis quid huic operi conuenienter aptetur.
Obsecro autem uos, fratres, per nomen domini Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis scismata. sitis autem perfecti in eodem . sensu et in eadem sententia. significatum est enim mihi de uobis, fratres mei, ab his qui sunt Cloes quia contentiones inter uos sunt. hoc autem dico, quod unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Et post paululum: Ex ipso autem uos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur, in domino glorietur.
Et alio loco: Cum enim sit in uobis zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum enim quis dicit: ego quidem sum Pauli, alius autem: ego Apollo, nonne homines estis ? Et post paululum: Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis ? si quis autem templum dei uiolauerit, - disperdet illum deus. templum enim dei sanctum est, quod estis uos. nemo se seducat: si quis uidetur inter uos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. Et post paucos uersus: Itaque nolite ante tempus iudicare, quoad usque ueniat dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me et Apollo propter uos, ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est unus aduersus alterum infletur pro alio. quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Et post paululum: Vsque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus. tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc. non ut confundam uos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. Item post paululum: Omnino auditur inter uos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat et uos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio uestrum qui hoc opus fecit? ego quidem, absens corpore, praesens autem spiritu. iam iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi congregatis uobis et meo spiritu cum uirtute domini Iesu tradere huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in diem domini Iesu. non bona gloriatio uestra. nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. etenim pascha nostrum immolatus est Christus. itaque epulemur non in fermento ueteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. scripsi uobis in epistula, ne commisceamini fornicariis: non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut rapacibus aut idolis seruientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exisse. nunc autem scripsi uobis non commisceri, si is qui frater nominatur est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi nec cibum sumere. quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? nam eos qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. Audet aliquis uestrum habens negotium aduersus alterum iudicari apud iniquos, et non apud sanctos? an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? et si in uobis iudicabitur mundus, indigni estis qui de minimis indicetis? nescitis quoniam angelos iudicabimus? quanto magis saecularia? saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum. ad uerecundiam uestram dico. sic non est inter uos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? sed frater cum fratre iudicio-contendit, et hoc apud infideles? iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habetis inter uos. quare non magis iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. an nescitis quia iniqui regnum dei non possidebunt? nolite errare: neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri; neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum dei possidebunt. Et post paululum: Nescitis quoniam corpora uestra membra Christi sunt? tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? absit. an nescitis quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur? erunt, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem. omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. an nescitis quoniam membra uestra templum est spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno: glorificate et portate dominum in corpore uestro. De quibus autem scripsistis mihi, bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi: et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos satanas propter incontinentiam uestram. hoc autem dico secundum . indulgentiam, non secundum imperium. uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex deo, alius quidem sic, alius uero sic. dico autem non nuptis et uiduis, bonum est illis si sic maneant, sicut et ego. quod si se non continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio, non ego, sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quod si discesserit, manere innuptam, aut uiro suo reconciliari. et uir uxorem non dimittat. nam ceteris ego dico, non dominus: si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet uirum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum. sanctificatus est enim uir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis in uiro fideli. alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. quod si infidelis discedit, discedat. non est enim seruituti subiectus frater aut soror in eiusmodi, in pace autem uocauit nos deus. unde enim scis, mulier, si uirum saluum facies? aut unde scis, uir, si mulierem saluam facies? nisi unicuique sicut diuisit dominus, unumquemque sicut uocauit deus, ita ambulet: sicut in omnibus ecclesiis doceo. circumcisus aliquis uocatus est? non adducat praeputium. in praeputio aliquis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. seruus uocatus es? non sit tibi curae: sed et si potes liber fieri, magis utere. qui enim in domino uocatus est seruus, libertus est domini: similiter qui liber uocatus est, seruus est Christi. pretio empti estis: nolite fieri serui hominum. unusquisque in quo uocatus est frater, in hoc permaneat apud deum. de uirginibus autem praeceptum domini non habeo: consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a domino, ut sim fidelis. existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. si autem acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit uirgo, non peccauit. tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. ego autem uobis parco. hoc itaque dico, fratres: tempus breue est: reliquum est, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui fient tamquam non flentes, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi. uolo autem uos sine sollicitudine esse. qui sine uxore est, sollicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deo. qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est. et mulier innupta et uirgo cogitat quae domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. porro hoc ad utilitatem uestram dico: non ut laqueum uobis iniciam, sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento dominum obseruandi. si quis autem turpem se uideri existimat super uirginem suam, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod uult faciat: non peccat: nubat. nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae uoluntatis, et hoc iudicauit in corde suo seruare uirginem suam, bene facit. igitur et qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit. mulier alligata est quanto tempore uir eius uiuit: quod si dormierit uir eius, liberata est: cui uult, nubat, tantum in domino. beatior autem erit, si sic permanserit, secundum meum consilium. puto autem quod et ego spiritum dei habeam. De his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus. scientia inflat : caritas uero aedificat si quis se existimat scire aliquid, nondum cognouit quemadmodum oporteat eum scire. si quis autem diligit deum, hic cognitus est ab eo. de escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo. Et post paululum: Sed non in omnibus est scientia. quidam autem conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. esca autem nos non commendat deo. neque si non manducauerimus, deficiemus, neque si manducauerimus, abundabimus. uidete autem, ne forte haec licentia uestra offendiculum fiat infirmis. si enim quis uiderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est. sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christum peccatis. quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem. Et post pauca: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres domini et Cephas? • aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? numquid secundum hominem haec dico? an et lex haec non dicit? scriptum est enim in lege Moysi: non alligabis os boui trituranti. numquid de bubus cura est deo? an propter nos utique dicit? nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe arare qui arat et qui triturat in spe fructus percipiendi. si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participes sunt, non potius nos? sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus euangelio Christi. nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt, qui altario deseruiunt cum altario participantur? ita et dominus ordinauit • his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere. ego autem nullo horum usus sum. non scripsi autem haec, ut ita fiant in me. bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis euacuet nam si euangelizauero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: uae enim mihi est, si non euangelizauero. si enim uolens hoc ago, mercedem habeo: si autem inuitus, dispensatio mihi credita est. quae est ergo merces mea? ut euangelium praedicans sine sumptu ponam euangelium Christi, ut non abutar potestate mea in euangelio. nam cum liber essem ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. et factus sum ludaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer: his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem — cum ipse non essem sub lege, sed sub gratia —, ut eos qui sub lege erant lucri facerem: his qui sine lege erant, tamquam sine lege essem — cum sine lege dei non essem, sed in lege essem Christi —, ut lucri facerem eos qui sine lege erant. factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem. omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. omnia autem facio propter euangelium, ut particeps eius efficiar. nescitis quoniam hi qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit brauium? sic currite, ut conprehendatis. omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem uerberans, sed castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Nolo enim uos ignorare, fratres, quoniam patres nostri om- . nes sub nube fuerunt. Et post paucissimos uersus: Sed non in pluribus eorum beneplacitum est deo: nam prostrati sunt in deserto. haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt neque idolatrae efficiamini sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die XXIII milia. neque temptemus Christum, sicut quidam eorum temptauerunt et a serpentibus perierunt. neque murmuraueritis, sicut quidam eorum murmurauerunt et perierunt ab exterminatore. haec autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum deuenerunt. itaque qui se existimat stare uideat, ne cadat. temptatio uos non adprehendat nisi humana. fidelis autem deus est, qui non patitur uos temptari super id quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam prouentum, ut possitis sustinere. propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. Et paulo post: Sed quae immolant gentes daemonibus immolant, et non deo. nolo autem uos socios fieri daemoniorum. non potestis calicem domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae domini participes esse et mensae daemoniorum. an aemulamur dominum? numquid fortiores illo sumus? omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant. nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. omne quod in macello uenit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. si quis autem dixerit: hoc immolaticium est idolis, nolite manducare propter illum qui indicauit et propter conscientiam. conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ? siue ergo manducatis, sine bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei: sicut et ego per . omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Et post paululum: Omnis uir orans aut prophetans uelato capite deturpat caput suum. omnis autem mulier orans aut prophetans non uelato capite deturpat caput suum. Et post. aliquantum: Hoc autem praecipio non laudans, quod non in melius, sed in deterius conuenitis. primum quidem conuenientibus uobis in ecclesia audio scissuras esse, et ex parte credo. nam oportet haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in uobis. conuenientibus ergo uobis in unum iam non est dominicam caenam manducare. unusquisque enim suam caenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? aut ecclesiam dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? quid dicam uobis? laudo uos? in hoc non laudo. Et post paucos uersus: Itaque quicumque manducauerit panem, uel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic de \'pane illo edat et de calice bibat. qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. ideo inter uos multi infirmi et inbecilles, et dormiunt multi. quod si nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur. dum iudicamur autem, a domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. itaque, fratres mei, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. cetera autem, cum uenero, disponam. Et alio loco; Sed deus temperauit corpus, ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem, ut non sit scisma in corpore, sed in id ipsum pro inuicem sollicita sint membra. et si quid patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra: siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. uos autem estis corpus Christi et membra de membro. et quosdam quidem posuit deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores; deinde uirtutes, exin gratia curationum, opitulationes, genera linguarum. numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes uirtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis locuntur? numquid omnes interpretantur? aemulamini autem carismata maiora: et adhuc excellentiorem uobis uiam demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum uelut aeramentum sonans aut cymbalum tinniens. et si habuero prophetiam et nouerim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. caritas patiens est, benigna est. caritas non aemulatur, non agit perperam, non inSatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati. omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. Et post aliquot uersus: Nunc autem manet fides, spes, caritas: tria haec, maior autem his est caritas. Sectamini caritatem. Et paulo post: Quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. Item paulo post: Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, sensibus autem perfecti estote. Et alio loco: Quid ergo est, fratres? cum conuenitis, unusquisque uestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. Et post paucissimos uersus: Mulieres in ecclesiis taceant: non enim permittitur illis loqui, sed subditas esse, sicut lex dicit si quid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. an a uobis uerbum dei processit, aut in uos solos deuenit? Et post paululum: Nolite seduci: corrumpunt mores bonos conloquia mala. euigilate iuste et nolite peccare. ignorantiam enim dei quidam habent. ad reuerentiam uobis loquor. Et post paululum: Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere domini semper, scientes quod labor uester non est inanis in domino. De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. per unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat, recondens quod - ei bene placuerit, ut non, cum uenero, tunc collectae fiant. cum autem praesens fuero, quos probaueritis per epistulas, hos mittam perferre gratiam uestram in Hierusalem. quod si dignum fuerit ut ego eam, mecum ibunt. ueniam autem . ad uos, cum Machedoniam pertransiero. nam Machedoniam pertransibo. apud uos etiam forsitan remanebo, uel etiam hiemabo, ut uos me deducatis quocumque iero. nolo enim nos modo in transitum uidere: spero enim me aliquantum temporis manere apud uos, si dominus permiserit. permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten. ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, aduersarii multi. si autem uenerit Timotheus, uidete, ut sine timore sit apud uos. Et post paululum : Vigilate, state in fide, uiriliter agite et confortamini. omnia uestra in caritate fiant.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sancti Aureli Augustini Opera edited by Franz Weihrich (Vienna, Gerold: 1887) Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum 12), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
