Menu

Alethia (Latin)

The Latin text of Alethia. This page has 1 section group and about 13,157 words. Each row carries its standard reference.

The golden age of the Fathers fl. AD 425–450 Claudius Marius Victor Latin original 1 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 89 KBTEI XML (gzip) 78 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Alethia
PrecatioSumme et sancte deus, cunctae uirtutis origo, omnipotens, quem nec subtili indagine rerum mentibus humanis sensu conprendere fas est et nescire nefas; nam te ratione profunda in tribus esse deum, sed tres sic credimus unum, ut proprias generis species substantia reddat indiscreta pio conseruans foedera nexu: tu sine principio, pariter sine fine perennis solus semper idem nullique obnoxius aeuo, tu spatium rerum, mentis quocumque recessus tenditur, excedis spatio neque cingeris ullo; - nec te qui capiat locus est cum rebus alumnis, nec magis ipse locus; nec fas contingere menti, quae sit imago tibi, quia fine coercita nullo forma fugit sensus, uel qui uirtute beata te uegetet motus, quia totus semper ubique es: tu mens et sacrae penitus substantia mentis, tu ratio et plenae prudens rationis origo, tu uirtus, uirtutis apex atque ipsa profecto tu uita et genitor uitae lucisque profundae, tu lux uera, deus, tu rerum causa uigorque. a te principium traxit quodcumque repente ex nihilo emicuit tantoque auctore repletum uel uim mentis habet uel formam in mente recepit. te dominum natura probat seruata caducis partibus et iussam seriem datus ordo fatetur: tu dociles numeros distinguens, pondera librans, mensuras uarians, modulos motumque gubernans alternas seruare uices iugemque recursum rerum stare iubes et mentis imagine plenum aethere mota tibi iam saecula uoluere mundum. tu non contentus uno dotare creatum munere, quicquid id est, quod per te uenit in usus: et plus est aliquid factum melioraque cuncta qua sunt parte latent et per se grata placere interior quoque causa facit: nonnulla uigorem ex aliis acuere suum: contraria quaedam, si certent, plus pacis habent. sic omnia diues conditor aduersis etiam cognata elementis nectis et a toto fusis uirtutibus imples. et tamen haec cum sint in maiestate creandi, nil horum quae gignis eges mundique peracti et per te stabili rerum conpage manentis non tibi currit opus promptumque in munere nostro est. omnia posse tuum: nec in hoc tua gloria tantum est, quod praestanda facis bonus auctor, sed quod et ipsa ut possint praestare facis causasque secundas inuoluis primis, quod qui tua munera sentit munus et ipse tuum est. liquida ratione probasti, quod tibi sola, deus, gigni qua cuncta iuberes, causa fuit bonitas, cum iussis uiuere primum spiritibus mundoque frui, quem mente gerebas, esse datum rebus subitis et cedere late in caelum terrasque simul sedemque coruscam angelico praebere gregi. quis libera corda arbitriumque sui largitus mente benigna, ut fieret uirtutis opus meritisque piorum hoc quoque conferres, praestando ut debitor esses. nec quod de primis a te regnare creatis unus, dum lucis domino uitaeque suoque inuidet auctori titulumque hunc appetit, auctor maluit esse mali mortemque inducere terris cum scelerum sociis celso deiectus Olympo, uirtuti quicquam sacrae praescribere fas est, cui satis est fecisse bonum: nec fas erat ulli munus abesse dei laudisque hoc continet almae summa, nec ingratis uitam sensumque negasse ac proprium mentis per cuncta negotia regnum. nam quis fructus inest, genitis nisi libera mens est? libera mens prorsus nulli est, nisi fas pereundi est. fas hoc esse datum nisi peccans nemo probasset. huc addam, quod cuncta sui diuersa uicissim examen conlata tenent atque inde perire posse datum cunctis, ut uiuere dulcius esset mutuaque alterni conpar mensura pericli cederet ad meritum, cum iudice digna seuero praemia sanctorum geminaret poena malorum uel quod — praefata fas sit dixisse trementi pace tua, genitor — maius sit forsan apud te non peccasse boni per lubrica tempora uitae quam miseris peccasse mali. sed uiderit ista maiestas ut sese habeat censura futuri: hoc nobis satis est, quod per te nobile terrae inspirans rationis opus de puluere uili, ut domino ingratum talis quoque uinceret hostem, erexisti hominem, quem saeui fraude ueneni in mortis laqueos et ad impia Tartara raptum sanguine mox proprio, dignatus sumere corpus, sedibus ex Erebi cura maiore petitum restituis quam factus erat uitaeque perenni reddis et in caelum tecum uehis hoste subacto. iamiam nemo patrem temerarius arguat Adam, quod leue praescriptum uiolata lege resoluens ad letum patefecit iter. poena illa parentis prima fuit tanti, quia plus est uincere mortem quam nescisse mori. patria nunc laetus ab aula despicit aetherios axes et sidera calcat dispositosque uocat uentura in regna ministros, quos iterum formauit aquis docuitque renasci, quae totum genuit, patris sapientia uerbi. in quo te, deus alme, precor, qui numine prono das sentire animis et uerum pectora cogis ignaro quoque uate loqui, da nosse precanti, dum teneros formare animos et corda paramus ad uerum uirtutis iter puerilibus annis, inclita legiferi quod pandunt scrinia Moysis, quae sit origo poli uel quae primordia mundi, arcanamque fidem qui toto excusserit aucta pestis et in mores penitus descenderit error, quaque iterum redeat uerum ritusque profanos pellat et aeternae reseret sacra mystica uitae. da simul et mentem, da congrua tempora menti, da studium, tanto ne desit cura. labori, sensumque bonum studii quodque omnia nota iure supercurrit ualidoque includit amictu, ne damnes, tantum quod tam reus audeo munus. criminibus cunctis, quae feci, ignosce benignus; et uires sensumque animis meritumque dedisti. quod si lege metri quicquam peccauerit ordo, peccarit sermo inproprius sensusque uacillans — incauto passim liceat decurrere uersu —, ne fidei hinc ullum subeat mensura periclum, per legum Christum, qui filius unice tecum maiestate uigens pariter qua. spiritus almus indeprensa animis saeclorum saecula uiuit et regnat, sollemne tibi quod consecrat Amen.
Alethias — Liber PrimusAnte polos caelique diem mundique tenebras,
ante operum formas uel res uel semina rerum,
aeternum sine fine retro) sine fine futuri
esse subest cui semper, erat deus unus, apud quem
uiuebat genitus uerbum deus et simul almus
spiritus, arcani uitalis summa uigoris.
una trium quo se uegetans substantia nexu
ingenita (sese) semper uirtute beabat
regnabatque potens, in maiestate creandi
iam res et causas rerum casusque futuros
et facienda uidens gignendaque mente capaci
saecula dispiciens et quicquid tempora uoluunt
praesens semper habens. inmensum mole beata
regnum erat ipse suum, regni nec teste carebat,
uirtus trina deus, qui primum semine nullo
corpora dans rebus, dum res existere cogit,
ut nostrum faceret munus, quod solus habebat,
solus norat opus, ditem absoluentia mundum
cuncta simul genuit, sed partibus edita certo
limite distinguens speciali protulit ortu,
motus ut in seriem iam tempora conderet ordo.
nam nec, sacrilegi sensit quod lingua furoris,
casus mentis inops, dum nescia semina uoluit,
tam prudens contorsit opus, nec dicere natum
ante diem fas est, quia tempore nata mouentur
et nullum tunc tempus erat, neque credere retro
aeternum ac stabilem semper tenuisse uigorem;
nam quod corporibus constat coepisse fatendum est.
corpus enim, quod plaga terit, quod tempora soluunt
atque abolent ipso, qui tendit in ultima, fine,
principium ostendit, quod quae sortita probantur
aut facta credi par est aut nata putari.
nam quae nascuntur cum tempore mota ferantur,
tempora post mundi molem currentia nasci
quod prius est. et corporibus constare necesse est\'
non potuisse probant, fieri potuisse fatentur.
factum igitur constat mundum, quod quisque subactus
annuit et uero conuictus dogmate credit;
concessit fecisse deum, qui numine uerbi
et uirtute potens quicquid natura putatur
disposuit, iussit, monuit munusque creatum
succiduis uicibus semper fugitiua reformans
sustinet ac uolucrem retrahens circumrotat orbem.
et si maluerit totum dissoluere raptim,
esse adimat rebus nec solum hoc esse, sed ipsum
praeteritis tollat qua scit ratione fuisse.
pro uis quanta patris, pro quanta est gloria uerbi!
Quis modus in toto, quae summa in munere, cuius
excelsi conuexa poli terraeque iacentes
pars prima est operis? sed terras texerat aequor
aeraque in medio sordenti nube madentem
umbra poli densis urguebat caeca tenebris.
et sacer extensis impendens spiritus undis.
altrices animabat aquas ac semina rerum
nondum compositis fundenda ad germina terris
insinuanda dabat, cum lux inmissa superne
emicuit cogente deo discretaque nigrum I
umbra peplum retrahens summo discessit Olympo!
et medias obiecit aquas fugiensque sequentis I
mox pos terga fuit. nomen sic meta diei
inposuit lucis spatiis mundoque refusam
noctem intercisae parilem fecere tenebrae. I
Rursum mane nouum: primo iam uespere pulso
reddita lux nituit, cum se firmissima moles
fluctibus a mediis concreto corpore tendens I
extulit et duro late solidata rigore
diuisas suspendit aquas gelidumque profundum
axibus obiecit calidis seque aequore saepto
nixa superfudit rebus, quas circite uasto
clausit et antiquum spoliauit nomine caelum.
forsitan hic aliquis sic secum errore perito
disserat: aetheriis ne desint pabula flammis
et nimius calor ima petens alimenta sequendo 1
exurat mortale genus caelumque coruscum
non possint terrena pati, subiecta deorsum est,
machina firma poli, quae, dum nos protegit umbra,\'
et uelatur aquis. tales sed quaerere causas
mens fuge nostra procul: plus sit tibi credere semper
posse deum quicquid fieri non posse putatur.
et magnum pelagus super astra et sidera ferri
ipsorum ratione proba, qui credere nolunt
et mundum pendere uolunt, quem conditor ipse
inconprensibili semper ratione gubernans\'
gestet et inmenso constantem pondere uoluat.
Tertia lux tumidos stupuit discedere fluctus,
cum deus inpulsis reliqui iam gurgitis undis
aeriis magnum spatiis patefecit inane.-
arida tunc primum mundi pars ima retectam
ostendit faciem tremefactaque numine uerbi
caerula nudatas cinxerunt aequora terras.
quas uario raptim iussas uirescere fetu
luxuriosa nouo texerunt germina limo
et rudis e tenero prorumpens caespite laetis
iactauit se silua comis ac frugibus ipsis,
quaeque ferens proprium semen, testata satorem est.
Iam tribus exactis motu succensa citato
in flammas ignisque globum se cogere iussa est
solis prima dies fundataque semina lucis
puniceos roseo sparserunt fomite crines,
lunaque, noctis honor, proprio seu lumine fulsit
seu ueniente globo radios percussa refudit,
inferiore uia soli subiecta pependit,
astraque distinctis mundum pingentia zonis
floribus aetheriis uarios uibrare colores
et magis ornatis caelum splendere tenebris
caerula nox stupuit, rutilis dum spicula flammis
fusa micant urguentque alacres noua sidera iactus.
quae iubar obducit radiis lucisque profundae
quadam nocte tegit signataque limite certo
tempora dissiciens, certa statione peracta
praecipitisque poli numerosa uice redire,
ire semel iussum, reuolutum conficit annum
artificemque sacrum mira compage fatetur.
Quinta dies mouit spirantia corpora ponto,
quae liquor ex facili genuit sparsitque profundo,
delicias pelagi, uario quas germine miris
formauit natura modis, quae iussa creare
pro toto partes etiam sibi uiuere rerum
cogit et in brutas animam dedit ire figuras,
quaeque salis tumidi squalentia gurgite terga
nullo fine leuent molli differta sagina,
ni uelox uastis praescribat terminus aeui.
corporibus fauet ipse liquor genitalis alumnis,
qui terrae quoque germen alit cumulataque membra
dissoluit potius, -quae plus extenderat umor.
hinc uolucres quoque, molle genus, traxere uigorem.
dum liquidas conformat aquas inmissaque pontum
uita subit, feruent iterum tumida aequora partu
non sibi feta suo, iamiamque emissa profundo
squamea turba salo summas dum surgit in undas,
quae uolitabat aquis, sensim natat aere puro
et docet aetherios contingere posse recessus
hoc animal, nitidis quod rursum nascitur undis.
Iam bis terna dies claro radiabat Olympo
tertia post calidi genitalia munera solis, -
iamque tepens tellus grauidos laxauerat artus,
cum maiora agitans iussit deus edere terram
omne animal, ratio uegetat quod sola mouendi,
cui seruire datum quo rerum postulat usus.
nec mora: prorumpunt fetis uitalia terris
pignora, quaeque sui generis sortita figuras,
indiga iam domini, quem propter cuncta parauit,
qui solus potis est etiam facienda creare.
Hinc iam fas mihi sit quaedam praestringere, quaedam
sollicito trepidum penitus transmittere cursu,
mutata quaedam serie transmissa referre.
postquam cuncta datus generatim protulit ordo,
quae mandante deo tum plenus mente parentis
filius omnipotens faceret sanctusque probaret
ueris plena bonis et multa dote referta
spiritus ac longam in seriem mansura foueret,
causa datur mundo propior, cui iusta uicissim
causa prior. iam mundus erat, iam sidera et ortus
aetheraque et uitreum pelagus terraeque uirentes:
155 ni spectator adest, quem tantae gloria molis
impleat atque oculis auidum per singula ducat,
quid possint conferre deo? possessio nulla est,
si rerum possessor abest. tunc rector Olympi
\'stat data summa operi, bona sunt quaecumque creaui.
nunc hominem faciamus\' ait, \'qui regnet in orbe
et sit imago dei. similem decet esse creanti,
liber ad arbitrium fruitur qui mente creatis.\'
dixerat haec et factus homo, seu corpore toto
sine anima ac specie, forsan quo more futura,
quo facienda facit, quo factum semper habebat
iam prope (prae)terito quod nondum accesserat aeuo.
et mox praepositum rebus cum coniuge iussit
crescere per subolem terrasque replere uacantes.
iam bene sic dicente deo natura creandi
inposita est cunctis, quae per se uiua mouentur.
Septima lux magnum uidit cessasse parentem,
sed generum numeros tantum desisse creare
et requiem tenuisse suam, meritoque sacrata est,
diuersum quae uidit opus; namque hoc quoque plenum est
uirtutis cessasse deum, posuisse labores.
formam progenitis, qua praemia digna pararent,
bis ternis satis est dominum spectasse diebus:
septima lux docuit ueneranda exempla quietis,
quam sperare iubet populos pro munere uitae
semper post operum tribuendam facta piorum.
haec quoque lux illa est, dira qua Tartara Christus
soluit et euicto reditum patefecit Auerno,
dum requiescit humi patriam rediturus in aulam.
sic cessare deus, sic otia sumere nouit,
plus ut agat cessans. pariter sine fine quiescens
ac sine fine operans seriemque et tempora miscens
cessando consummat opus, quodcumque crearat,
ut faciat primumque hominem iam corpore donet,
qui postremus erat — nam causas condere rerum
non quod membra dare est —, seu, cum sic septima currat,
ut maneat quoque sexta dies, quia sexta profecto
hoc quod prima deo est, praesto omnia semper habenti,
quae nobis fugiunt, post quaeuis tempora summus
auctor adhuc hominem sexta sic luce figurat,
siue, ut nos merito rebus praestare creatis,
quos facit ipse manu, doceat, manifestius edit
nunc quod factus homo est solidoque hoc intimat orbi:
\'omnia quaeque mouent anima generata iubente,
uos operante deo.1 tanto quis digna parenti
laudis sacra ferat, qui mundum atque omnia raptim
imperio explicuit dumque imperat esse peregit?
nos facit esse mora, nos circum impendere sacri
dignatur curam studii suadetque patrari
paene laboris opus; facilem nam cedere limum
et flexum formamque sequi qua ducitur arte
arripit ac sacra qualem iam mente gerebat
explicat in speciem, flatuque inmissa uaporo
uita rigauit humum. tellus mollita liquore
partim facta caro est: sanguis, qui lubricus umor,
distendit molles per nota foramina uenas:
et mentis iam plenus homo est terraque repulsus
exilit ac dominum prudens rationis adorat.
non aliter ruptis mandata resurgere bustis
corpora uera fides, cum caelo inlapsa patenti
maiestas grauidae reserat caua uiscera terrae.
nam quod non habuit, cum sic e puluere summo
informante deo propriae uirtutis egena
ediderit, facile est, ut iudice reddat eodem
iussa quod accepit. sic totum forma futuri est
quod prius est genitum, dumque ipse ita conditur Adam,
ut repetita sacrum geminet narratio munus,
utile praeseritur populos quandoque renasci.
quorum fonte dato iam tunc et origine summa,
Eoos aperit felix qua terra recessus,
editiore globo nemoris paradisus amoeni
pangitur et teretis distinguitur ordine siluae.
hic, ubi iam spatiis limes discernitur aequis
solis et aeternum paribus uer temperat horis,
illic quaeque suis diues stat fructibus arbor
pomaque succiduis pelluntur mitia pomis,
quae sunt blanda oculis et miri plena uigoris
membra animosque fouent pascuntque sapore et odore.
tellus sidereos uibrat distincta colores
semper flore nouo, quaeque arida tegmine sicco
iam fragiles soluunt calamos, animata uigore
muneris ambrosii spirantia cinnama fundunt,
sed nec quod Medus redolet uel crine soluto
fragrat Achaemenius, quod molli diues amomo
Assyrius messisque rubens Mareotica nardo,
quod Tartesiaci frutices, quod uirga Sabaei,
quodque Palaestinus lacero flet uulnere ramus
aera diuerso cessant infundere sensu.
namque huc cuncta deus pariter, quae singula certis
accepit natura locis, conferta regessit:
motaque dum leni uibrat nemus aura meatu,
unum ex diuerso nectar permiscet odore
fitque nouum munus, sibi nulla quod asserat arbor,
quaque tremens blando sensim iactata fragore
commotis trepidat foliis, sonat arbore cuncta
hymnum silua deo modulataque sibilat aura
carmina: nec uacuus uanum quatit aera motus,
quippe apud auctorem, qui totum mole sub una
res rebus nectens alterna lege retentat,
nil uacat aut uanam species tenet ulla figuram.
atque ipsum fortasse nemus siluaeque coruscae
argumenta operum sunt et plantaria rerum,
inque hominum cultum nudo quod nomine uenit,
certum ibi corpus habet proprioque in stipite floret.
gloria simplicitas, studium uigilantia somnus
cura, -salus terror, facundia gratia, motus
affectusque animae stimuli, custodia uirtus,
et totum quod mundus habet, quia nascitur illic,
hic uiget ac mentes agitat sensusque ministrat.
sed satis hoc fidei est, laeto quod semine surgens
hinc arbor uitae celsis petat aera pomis,
illinc diuerso nocitura peritia fructu
examen rerum suspenderit arbore legis.
at gremium sacri nemoris, quod silua coronat,
fons rigat et diti prolem uirtute maritat,
quadrifido tumidum laetus caput amne resoluens,
ditior oceano; iugi nam gurgite promptus
hic proprios donat latices, ille accipit omnes
et non sentit aquas. minor est qui crescere tantis
fluctibus infusis quam qui decrescere nescit
amnibus effusis. primo sed flumine Fison
prosilit exultans, pars fontis quarta beati,
edens natura quas dat prudentia dotes,
Gangetisque replet populos ac regna Euilantum
distendit limo terrasque et semina uoluens
quae facit arua serit. nudis qua squalet harenis,
aurea fulgentis inter ramenta metalli
fulmineo rutilans carbunculus igne coruscat
ac uiridi radiat fulgescens luce smaragdus.
nec minor inde Geon, placidis sed mitior undis
Niliacas attollit aquas arsuraque late
diluuio tegit arua pio caeloque repugnans
temperat Aethiopum stagnis refluentibus auras.
tertius hinc rapido procurrens gurgite Tigris
it comes Euphrati, iuncta quos mole ruentes
tellus uicta cauo sorbet patefacta barathro,
donec in Armeniae saltus ac Medica pascua
quos non sustinuit nec iam capit euomat amnes.
\'sed Tigris nigro tamquam indignatus Auerno
prosilit aetherias motu maiore sub auras •
et rursum spelaea subit mersusque cauernis
intus agit fremitus et fortior obice factus
multiplicatur aquis artoque citatior antro
exit et Assyrios celeri secat agmine campos.
iustior Euphrates, diti qui gurgite largus
inrigat arentes subiectae Persidis agros
mollibus elicitus riuis atque omnibus aeque
seruit et humanos totum se praebet in usus,
donec siccus aquis nomen quoque prodigus ipsum
consumat terris, pelagi quod debuit undis.
Haec igitur cuncto naturae ditia fetu
regna, tot et tanta uirtutum dote refertae
deliciae prima est hominis possessio primi,
in quam deductus uita exultare perenni
accola iussus erat: iamque inter munera prima,
dum fit dignus adhuc discitque labore mereri,
quo potitur, plenae fructum uirtutis adeptus
. expers curarum uotique ignarus agebat.
tantum apud auctorem est meriti pro nomine summi
nondum aliquid meruisse mali. quantumne putamus
soluere posse patrem rediturae in tempora uitae,
cuius apud famulos iam tunc largitio prima,
non merces paradisus erat? quodque illa seuerae «
legis scita tulit libertatemque repressit,
spondet adhuc maiora bonis et praemia seruat,
qui causam meritis statuit, cum \'uescere\' dixit
\'arboribus cunctis: hanc tantum horrere memento,
quae diuersarum gestans examina rerum
tunc uos scisse bonum, morsu cum laesa profano,
nosse malum faciet, mortis quod poena sequatur.\'
tali lege data ratio docet alta parentis,
quod non mortalem fieri, sed uiuere dignum
esse hominem uoluit, dignum obseruantia parua
quem faceret. pro quanta dei indulgentia magni est!
nostrae laudis opus fieri, quod sponte benigna
largitur famulis, nostri cupit esse laboris
et se quod donat mauult debere uideri.
at tu, quem sacri nectit custodia iuris,
ne querere, angustis quod clausa licentia metis
parte sit orba sui: nihil hac tibi lege recisum est.
ante potestatem tantum terraeque marisque
nanctus eras, nunc iam regni uitaeque perennis,
nunc et mortis habes. tunc ut sibi cuncta parentem
indulsisse pium rudis incola crederet orbis,
omne animal, quod adhuc tellus dare iussa creauit
et tacito, uernans in corpore, semine fudit,
iussit adesse deus proprioque obedire tyranno,
summaque post generum uocitamina dicere, partis
nomina- ceu famulis rebus quo figeret, Adam:
ammonitu domini tanta inter munera uitae
qui dedit et nomen proprium. nec fit mora: sistit
omne genus natura deo, quacumque creatum est
mundi parte noui. coeunt tam dissona motu
temporis unius spatio, quae fortia nisu,
molli lenta gradu, rapido promptissima cursu
impete praecipiti uel prona per aera labi
uel subnixa fretis et pondere lubrica ferri
instruxit genitor, diuerso munere donans,
armauitque manu cornu pede dente ueneno
atque aliis, quibus artis inops animique minoris
concretum muniuit opus. sed nemo animantum
aequa homini specie uultuque habituque uigebat
et prope conlatus maiorem addebat honorem,
totque inter duplici uitam inlustrantia sexu
inpar solus erat, dudum qui coniugis aptam
in se materiem gignendae ignarus habebat.
ergo opus adgreditur notum deus ictaque raptim
corda uiri tanto dissoluit languida somno,
mentis ut experti pollens subducere costam,
dum surgit caro iussa sequi pellisque recedens
os simul et medium non intermiscet hiatum,
inlaesis raperet membris et corpore sano.
quae pandens, uarios mox et digesta per artus
accepit formam calidaque animata medulla
traxit opus uitae, sexu iam grata secundo,
ac permissa suo uocitata est Eua marito.
hoc nunc turba loco stolidissima desine tandem
antistare sacro quicquam censere parenti:
cur sic quippe uiri formata est femina membris
prima sui, posset molli cum puluere fingi,
posset et ex nihilo. causa est haec uera profecto,
ne naturalis potius sibi sumeret ordo
uel quod homo ex homine est liquidoque patisceret orbi
omnia facta simul tunc, ut cognatio quaedam
alternum curae propriae misceret amorem, *
semet in alterius cogens agnoscere membris.
hinc est, ignarus partem quod senserit Adam
se recepisse sui: tetigit noua gratia mentem
affectusque oculis in uiscera nota receptus
irruit et tanto penetrauit in ossa calore,
ut iam scire daret, quod nomen coniugis uxor,
quod dulces nati postponendique parentes
coniugibus. quid? iam una duos in carne manere
aeternam pariter uitam ducentibus esset —
nam dum terrarum uitiis et labe carerent,
diuinis uiguere animis, nullius egeni
quas dabat orbis opes: non quippe obnoxia morbis
corpora gestabant cupidi nec uentris alumna;
tantum in deliciis cibus et quod postulat usus
nondum erat auxilium uitae propriumque uigebat
inmortale animae —, ni serpens dira ueneno
maioris stimulata mali dissoluere legem
talibus incautam suasisset fraudibus Euam:
\'o uitae melioris inops rerumque bonarum
gens ignara homines! nam qui dinoscere nescit
quo distent diuersa bonis, hic nec bona nouit.
atque ideo augustos homini fas carpere fructus
noluit esse deus, ne mentis nube remota
dent animis oculos et quae sint optima, rerum
\'altera pars per cuncta docens arcana peritos
dis faciat similes.\' hic nunc excurrere paulum
fas fuat et turpes ueterum deflere ruinas.
a nimium miseri gentiles, quos furor egit
in uarios ritus! patet, in qua morte profani
funditus occiderint. nomen plurale deorum
serpentis primum sonuit uox impia diri,
qui mortis tunc causa fuit. nam credula postquam
rupit sacrilegis praescriptum morsibus Eua,
experti iam docta mali, solacia culpae
quaerit et in crimen facilem tractura maritum,
qua periit prior, arte petit. sic hoste subactus
a gemino cedit sceleri miserabilis Adam
pomaque libauit sacro blandissima suco.
sed quia legis in his suberant praescripta seuerae
plus quam uipereo mortem allatura ueneno,
ut primum inlicito uiolarunt membra sapore,
confestim sensere nefas facinusque peractum
creuit et ignaro percussit pectora sensu.
hinc timor, inde pudor: quippe antea degere nudis
et nescire datum, siue almi plena uigoris
corda rudes homines celsarum conscia rerum
et caelo tantum mundoque intenta ferentes
pectora ad excelsum semper conuersa parentem,
dum secretorum miracula diuinorum
paene incorporeae mentis splendore notarent,
nondum contigerat membrorum cura suorum
amentes meliore anima, seu corpora nulla
in senium soluenda mora penetrare nequibat
motus, qui sciri faceret quodcumque necesse est.
postquam deseruit uitae uigor ille perennis
iam mortale animal, demum frigusque calorque
aeriae subiere uices ac uestis egenos
en se senserunt homines sexuque latenter
erubuere suo. tacitis miserabile questi
fletibus umbrosae foliis noua tegmina fici
texunt consertis, post culpam mente receptum
corpore uelato denudatura pudorem.
nec satis hoc trepidis. quid agant, qua crimen inustum
seque ipsos fugiant? cuperent, si forte paterent,
condere se terris: adeo contermina poenae
culpa suae est, ut iam miseros mortale pauentes
mortis imago iuuet. siluas umbrosaque lustra
obtendunt, uanae solacia falsa latebrae.
nam quo te timidum fas est subducere corpus,
te, te, inquam, qui mox primus retrahendus es, Adam?
uirtus uiua patris mundi occultissima praesens
implet et inmensos exit diffusa recessus.
sed uerum nefas est pauidos fraudare latebra.
ille potest dominum fugiens euadere summum,
qui fugit ad dominum, sola quem mente relinquens
quam uastis iaceas et non celere tenebris.
uoce uocans ubi sis pariter testatur utrumque.
nam cur te cernens quaerit deus et, cui praesens
semper eris, cui te proprio subducere furto
nec mors ipsa potest, fragili quam mente subisti,
460 cur ubi sis quaerit, nisi quod te more doloris
lapsum sponte tua secum non esse fatetur
et caelo cecidisse sacro? sed sancta parentis
desperare uetat pietas, clementia cuius —
fas dixisse mihi, fas sit quoque dicta probasse —
iustitiam excedit. nec tam me uoce seuera
corripiens ubi sis, trepido quid pectore uoluas,
tenet quam recreat, quod adhuc post crimina lapsum
inmersumque metu latebris ac paene sepultum
euocat et reuocat. ne longa exempla petantur:
ipsa probat dominum mitem donatio culpae.
Postquam excussa reos distinxit quaestio summos,
incipit omnipotens — caelum, mare, terra loquenti
intremit et uastos pandit concussa recessus,
dumque reos punit sententia, Tartara fecit —:
\'quandoquidem nostris tutum decedere iussis
duxistis, serie sceleris qua culpa cucurrit,
hac mihi iusta nouos feriet censura nocentes.
inter cuncta, frui toto quae iussimus orbe,
tu maledictus eris et peior, quam tegis intus,
inuida mens, coluber, qui caelum intrare creatos
deiecisti homines uetitasque attingere fruges
fraude tua inpulsis praedurae mortis origo es.
ut condigna nefas poenae mensura sequatur —
inmersisti homines terrae: et tu stratus iniquo
membra solo duram sulcabis pectore terram;
fecisti peccare cibis: pro talibus ausis
et tu semper edes squalentia uiscera terrae.
et quia te dignum placuit tibi, primus ut esses
inuentor mortis, poena moriere cruenta
humanique odium generis specialiter armans
in genus omne tuum saeuis inbute uenenis,
ut perimare magis, semper timeare iubebo.
atque huius, prima gaudes quam fraude subactam,
inferior pedibus degens et pectore pronus
extremis tantum sic insidiabere plantis,
ut capiti trepidans etiam uestigia figat.\'
dixit et exanguem sic est exorsus in Euam:
\'at tu quae minimum solam te perdere fructum
esse putans sceleris, misero iam mente nocendi
insidiata uiro dominataque crimine tanto es,
praebebis famulare iugum subiectaque duri
arbitrium sensura uiri patiere labores
casibus assiduis, ut, coeptum quae prior ausa es
multiplicare nefas, multis uersere periclis,
et pariens crebris adeo torquebere natis,
ut quos mortales faciet tua culpa creari,
mortis nonnumquam lacerae sint causa parenti.\'
\'tu quoque, cui monitus nostros et prima salutis
uincula femineis postponere fraudibus auso
sponte mori placuit, talem reus excipe sortem:
criminibus tellus, quam tu sulcabis aratro,
sit maledicta tuis. spinas tribulosque minaces
culta ferat fallatque tuum spes improba uotum. tu mihi desisti mente inseruire fideli:
nec tibi terra fidem seruet. tu uiuere laetus
his in deliciis et cunctis uiuere saeclis
sponte recusasti: duro nunc uiue labore,
uiue in miseriis, donec te lenta senectus,
terram, quod magis es, faciat terraeque refundat.\'
dixit et ignaros caelum defendere membris
ueste tegit pecudum miserans uitamque tueri
edocet. at ne iterum facinus, quod mente gerebat,
auderet mortis formidine percitus Adam,
si rerum ignarus, primi quod iuris habebat,
arbore uitali post causae extrema superbum
auxilium repetens, nulla patris arte redemptus
uiueret et mundo iam mysticus ordo labaret
ac miseros semperque reos grauiora manerent,
continuo sacris iussos decedere lucis
expediunt uenti, nemoris quos silua profundi
concitat — ast illos libranti turbine nexos
continet aura uehens et spiritus aera totum
natura uergente rapit — terrisque relatos,
unde datum corpus, mollito flamine ponunt
expertes tanti spatii expertesque pericli,
sed non expertes, agitat qui corda, doloris.
quo ruerint, quid perdiderint, quae uita sequatur,
quae fuerit, tristis mentem conlatio uexat,
quae diuersa magis cumulat, secumque uolutant,
quanto aliud iam sint, quanto mutatus uterque
se quaerat, dubii culpae hoc adscribere primae
et poenae, uim nosse mali quod conpulit error,
an hoc esse mori, uel, si grauiora supersunt,
an detur reditus miseris, an fine perenni
perdant quod superest, an, cum uia mortis amarae
per lignum ingruerit mundo populisque futuris,
possit adhuc aliquod per lignum uita redire.
Alethias — Liber AlterHactenus arcanam seriem, primordia mundi,
ut sincera fides patuit, sine fraude cucurri,
dum dignis leto uitiis terrena carerent.
nunc hominum mores et iam mortalia uersu
ingressum fas sit ueris miscere poetam.
postquam sacratis decedere iussus uterque
sedibus ac regnis genitalia contigit arua
et propria stetit exul humo, miserabile, quali
ore rudes stupeant tum barbara rura coloni,
quae non frugifero distincta stipite uernant.
nec species iuuat ulla soli, sed bruta coacto
pondere congeries nec lecta mole locata est.
ardua caute rigent, siluis depressa laborant,
plana latent herbis, horrescunt edita dumis.
heu quibus haec spectant oculis, quo pectore cernunt,
quorum animis paradisus inest! neque causa doloris
una subest, quod cunctorum iam plena malorum
se pandit facies, sed, quod meminere bonorum.
nunc honor ille sacri nemoris maiore sereno
inradiat, nunc diuitias cumulatior edit
silua beata suas, nunc pomis dulcior usus
nectareusque sapor, uiuis nunc floribus halat
tellus et absenti tristes perstringit odore.
o quam non eadem meritis, paradise, rependis!
te magis extollit conlatio deteriorum
et peiora facis, miseris quae sola supersunt.
hic uitae perit almus amor, penuria rerum
insinuat iam dulce mori, ni maior egestas
succurrat grauiore malo; nam uiscera edendi
incendens rabie per cunctas ducit edaces,
quas sterilis dat silua, dapes cogitque malignis
herbarum dubias passim radicibus escas
explorare cibis uitamque euadere talem
ipsa fames non posse facit, quae uelle coegit.
tandem cunctarum, quibus indiget usus, egenos
atque inopes rerum docuit res ultima summi
auxilium sperare patris: prostratus uterque
membra solo lacrimis tantum mutique doloris,
dum pudor iniustis subducit uerba querellis,
inmoritur senio. sed postquam reddita mens est,
adsurgens tandem tali prece supplicat Adam:
omnipotens auctor mundi rerumque creator,
uae mihi labe mali! felix dum uita maneret
et celeres animos uisu super astra daretur
posse sequi, late circum perque omnia fusum
semper et ingesto uisus splendore tegentem
his oculis — ceu mentis erant arcana tuentes —,
quod dictu proprium est, uidi non posse uideri.
nunc quoque post culpam spoliatis lumine sacro,
quamuis mens melior per totum libera ferri
fugerit et clausis terreni carceris antro
nil ueri praeter mortalia nosse supersit,
omnia plena tui tantum sentire remansit.
atque ideo omnipotens, qui semper totus ubique es,
ad te confugimus trepidanti mente precantes:
exaudi miseros, quos semper cernis et audis,
si, cum me parti damnatae adnectere uellet
ille, caput scelerum, mundi reus et suus hostis,
nil per se solum, ne uictus cederet, ausus,
serpentis miseram, cui mens incauta, per artem
meque per affectum, quem sexus sentit uterque,
artificis scelerum fraus inprouisa subegit
et, cum damnarer iusta pro crimine poena,
sic piguit culpae, tanto mens icta dolore
indignata sibi est, ut te, mitissime iudex,
tunc mihi uindictam de me praestare putarem.
idcirco et gemitus causae lacrimasque negaui,
indignum uenia quia me reus ipse probabam,
amplexusque animo solacia dulcia poenae
hoc ipsum post haec sacra inter munera ponens
pro uenia sceleris, quod sum damnatus, habebo..
non igitur dirum est. at maiestate serena
exaudire uelis nil contra iussa precantes
nec iam poscentes lacrimis, quod sponte benigna
praestabis famulis, ut se censura resoluat,
tota sed ut plenas teneat sententia uires.
iussisti mota uictum me quaerere glaeba:
damnatis igitur campis sunt arma mouendi
danda — agros dumos steriles spinasque tenaces
pro fructu dare: pura mihi prius ergo serenda est,
ut fallat mea uota seges quaesita labore —
herbarum assiduo contexere semine panem:
da menti, quae sint herbae, quae forma laboris,
da, pater, auxilium miserans atque imbue sensus.
tunc erit, ut rerum compos et certa salutis
seruiat Eua mihi saeuumque experta creandi
supplicium pariat populos, qui crimine nostro
plectantur, purgetque patrum peccata nepotum
mortibus aeternam faciens successio poenam.\'
Talibus orantes falsi serpentis imago
indice uisa metu tacito se tramite ferre
leniter ad molles tractus uibrantibus herbis
in se conuertit trepidos pigrique doloris
excussos senio cognatas traxit in iras.
et prior Eua uiro: \'si te suprema malorum
causa mouet, rape saxa manu; datur ecce facultas
auctorem leti leto dare. prima docere
suppliciis debet propriis et morte cruenta,
quam sit triste mori, quae me male perdidit et te.\'
dixit et elapsam cursu telisque secuntur
missilibus cautesque rotant, quarum una reducto
altius ad nisum facilem dare certa lacerto
obsequitur uotis oculosque animamque secuta
et nudum in silicem media serpente resultat
scintillamque ciet, sicco quae fomite pasta
ac mox flamma fuit crinita incendia late
extendens siccoque floret iam candida fumo.
horruerant latebrasque gradu trepidante petebant,
sed pauidos stupor ipse tenet curamque sagacem
humani pandit uitii, quod cernere rursum
et timidi metuenda uolunt paulumque remoti
telluris dorso sterilis mirantur opacas
procubuisse comas nemorum, sordere fauillis
fuscarique diem, totas splendescere terras
et lucem sub sole nouam. nec mente quieta
accipiunt crepitus stridentibus undique siluis
undantesque globos flammarum in sidera ferri,
dum se radices demersus tendit ad imas
ignis edax penitus, sumpto quo uicta calore
terra rudis pandit generosa ad munera uenas
et, cum iam cuncto fuerit siccata liquore,
incipit ipsa liquor fieri riuisque metalla
fundere quaeque suis. fuluo torrente coruscat
auri summus honor, candenti lacte renidens
effluit argentum, rigor aeris lubricus errat
et coit in mollem resoluto corpore massam
liuida glaeba chalyps. ruptis sic Aetna caminis
egerit inmixtis stridentia sulphura flammis, .
lubrica dum feruent; at cum spirabilis aurae
temperiem sensere, rigent raptimque coruscam
uertitur in glaebam siccus liquor igne gelato
et fit corpus iners. uarios ita sistere cursus
mirantur latices, quos, dum qua deficit ardor,
iam cupidis spectant oculis blandumque colorem
accipiunt membris et quod timuere secuntur.
auxilium sensere dei gaudentque reorum
et primas nulla culpam uirtute secuta
ad uotum cessisse preces summoque parenti
acceptum referunt et quod dedit ignis et ignem
et mentem, cui quo sit opus patefecit. utrumque
certum habeo, munus sacrum explorasse parentes
cuncta alacres oculis permensos, sed prius auro
admouisse manus diti, quod fulmine mentes
iam ferit et cari subigit fulgore ueneni
nec satiat, donec mirantes pondere multo
uincat et elapsum durae ceu murice cautis
uulneret ac facilem uitiato corpore plagam
posse pati doceat. subiit noua cura repente
attonitos acuitque animos casumque magistrum
admonet arte sequi. duri tunc pondere saxi
alternis caedunt uicibus flectuntque trahuntque
in uarias species cedentem ad uerbera massam.
quam nullus formare labor, sed uicta figuram
ocius hinc perdit, magnis quod nisibus inpar
materies recipit studium, sed decipit usum.
durius ergo aliud quaerunt; sed et hinc placet aurum,
utile quod rigidum docuit magis esse metallum.
inde, cui propior decor est et uena secunda,
itur in argentum, blando quod firmius auro
officium magis est patiens. sed fortius aes est,
id quod conspicuum minus est. mox aere magistro
in rigidum chalybem translatus substitit usus.
Forsitan et cunctos quos fingit opinio casus
artifices summos operum percurrere uersu
possit nostra chelys, tacito patefacta calore
ut se decoctis tellus pinguissima glaebis
mouerit in fetus uarios, quos imbre marito
parturiens putri dissoluerit arua meatu,
quo tumidi crepuere sinus elataque messis
extitit et motis undans trepidauit aristis,
disceret ut speciem segetis nouus accola cultae:
utque auidum ad tantam decurrens undi(que) praedam
alituum pecudumque genus turbaeque minoris
nigra cohors, maiora suis in pabula trudens
175 semina corporibus, uitae inculcarit amicos
materia propiore cibos atque omne secutum
officium, docilis studii quod cura recepit.
semper ab exemplis meditatio sumpta magistris
fecerit artis opus: sed falsis nota reclamat
gloria larga patris: nil hinc sibi uindicet usus,
nil casus uirtutis inops: ego nosse creatis
quae bona sunt cum luce dedi mundoque minori
quicquid maior habet sacro notescere sensu
meque per haec uolui.\' atque utinam inlibata maneret,
ut data mens homini est, nullique obnoxia culpae:
non illam species, non illam corpora rerum,
non modus astrorum numerus nec molis harenae
falleret. at quantis cum magno terra profundo
tendatur spatiis, quae sit mensura peractae
molis, quid resonet motu septemplicis axis
harmoniae uocale melos, nunc discitur usu
assiduisque datur studiis artisque putatur
quod manet ingenitum. nec sentit nube malorum
factus hebes, quod, si quae primum agnoscere credit,
quisque recognoscit. summo ergo hoc limite ueri
haereat. augustis quom pulsus sedibus Adam,
nullum aliud prius officium quam coniuge dignum
egit et ignotos natis impendit amores.
inter tot curas placuit cui dulce creare,
uiuere dulce fuit. qui uiuere dulce probabat,
uiuebat rectore deo: nec derat alumnis
quod uitam instrueret, quod rerum accingeret usu.
Et natis iam plena domus solacia mira
attulerat rudibus blandoque in corde parentum
multiplicata graues releuabat cura labores,
et spes iam suberat propriis gaudere ministris
ruris in officiis, quorum qui maximus aeuo
arua Cain duris uertebat pinguia rastris;
at uiuo gaudere lucro dignissimus Abel
collibus aut nudis aut sicci germine campi
innocuas pascebat oues et lacte parentes.
postquam expectati satiarunt gaudia fructus
et stupuere sacro cingi sua uota fauore,
ammonuit mentes operum libamina iustum
prima dicare deo. sacras prior impedit aras
frugibus ille nouis, niueo magis hic litat agno,
prima sacerdotum species, mox hostia fratris
impia, sed signo iam tunc imbuta futurae
indicioque piae. namque ut suscepta notauit
fratris sacra Cain, sibi nulla in fruge litanti
annutum, seu quod uotas praelegerit ante
pollueritque dapes seu totum tempore in uno
cernenti reus est praesens quandoque futurus
mente nocens, illo (dirum) de fonte uenenum,
quo serpens materque, bibit fratremque cauendi
ignarum saeua mactatum caede trucidat.
Heu facinus! quid non miseros furiosa libido,
quid non ira recens, odium uetus, improba cogant
quae uexant gentes scelerum certamina, tantum
si facinus fecit, qui sic, quod sanctior ipso
frater erat, doluit. nulla est iam culpa parentum.
et ne aliquam saltim uel de serpente querellam
quod morimur quisquam superesse existimet, ante
coepimus occidi. pro quantum prima propago
criminis adiecit! mortem pro nomine poenae
inductam mundo uix dignum est dicere: fecit
impietas scelus esse nouum. peccata parentes
tantum morte luent: tu poenas morte solutas
et pro morte dabis, peior serpente nefando.
ille etenim letum suasit, non intulit: at tu
auctor primus eris caedis. te publicus hostis,
te latro priuatus sequitur, tibi crimina plectent
arma(ti) telis, gladiis et uindice ferro.
militia scelus omne tua est populique futuri
quod minus interitu iusso quam caede peribunt
ad te summa redit. nec prorsus displicet istud
moribus exemplum, quod fratris sanguine primum
humanus fundi coepit cruor, ut facinus par
sentiat admissum, tali quem crimine constat
fraternum renouasse nefas, ratione docente
omne hominis letum non prima sorte perempti
esse necem fratris. tali tunc caede madentem
non aspernatur — tanta est clementia — dignum
affatu censere deus facinusque negantem
arguit et tanto leuiter pro crimine punit
mensuram poenae facti de parte petendo,
ut, quia praemonitus facinus conmittere dirum
non timuit, tremeret: meritum quod noluit esse
supplicium fieret: quod mens haurire recusans
duxisset leue, membra graue exagitata probarent,
percussoque animo, quo se tortore profundo
uindicat omne nefas, corpus quoque frangeret horror
criminis ac totos uehemens exiret in artus
motaque praecipiti raperentur membra rotatu,
ut labris saepti latices cum luce recussa
exceptos frangunt radios, subit atria fulgor
lubricus et totum perlustrans nusquam et ubique est;
cumque tremit, sensim sublustri intexta corusco
linea caeruleae sine fine intermicat umbrae.
non erat is motus, quem neruis frigidus umor
incutit adstrictis, media cum morte repletos
sic rigat, ut totam nequeant amittere uitam:
sed qualem ciet ira dei, cum conscia mentem
uis domat et sano torquentur corda furore.
t quid tamen et quotiens talis sententia ? totum est
ultio (iam) facinus caesi, iustissima saeui
poena rei, terror genti populoque futuro
propositum exemplum, praesens purgatio culpae
et quod promisit signum custodia uitae:
ne quisquam perimat ferroque abolere laboret
quem poenas soluisse uidet. nec sufficit istud
supplicium blandis naro admiscere seuera:
amandat longe uastasque relegat in oras.
hoc quoque munus habet, ne polluat arua piorum,
ne scelus hoc populis fieri potuisse creandis
testis poena probet, ne se permisceat umquam,
ammoueat maestis ne se parentibus umquam
gens damnata, bonis ne luctus semper acerbos
ingerat et fratrum dispar ne causa dolore
torqueat orbatos, illum quod lumina quaerant,
istum quod uideant, in quo lugere necesse est
hoc quoque, quod superest. summum est in funere nati
qualiscumque malum: set tanto in crimine tali
supplicio affecti quouis sub iudice peius
perduntur uiui. quid quod mage conuenit ipsi
a patriis longe damnato excedere terris,,
cui secreta placent, grauiorque est poena uideri
inter felices et pura mente beatos?
uicturo post supplicium factique pudorem
parcitur exilio. iam quod comes additur uxor
fida reo, nec damnatis absistere munus
spes fit certa dei. datur en quae pectoris aegri
molliret curas, moto quae corpore fractum
sisteret amplexu nullique obnoxia culpae
sola deum precibus et pura mente colendo
eliceret quicquid posset satis esse duobus.
o bona maiestas, quid non sperare queamus!
ipse uias ueniae tacitas causamque ministras,
qua ualeas prodesse reo, quem prole sequenti
augens multiplicas per nomina mille nepotum
et proprii regem populi mox de patre summo
constituis. primus nam cingere moenibus urbes
erudiit, quod nemo potest nisi plebe coacta. -
confessusque metu meritum de gente suorum
ultorem admonuit Syrum docuitque perire,
dum timet occidi, qua forsan caede piatus
diluit admissum, simili quod morte rependit;
et mors ipsa lucrum est, quod criminis ultio facta est.
Interea maesto rusum grauis Eua marito
pensarat primum sancto iam pignere damnum
reddideratque iterum curas et uota parenti.
Seth puero cognomen erat, quem numine prono
adiutis supplere locum uirtutibus Abel
omnipotens tribuit, quod munus gaudia laeti
non tacuere patris seriesque adiecta probauit.
huius quippe uiri de semine proditus Enos,
qui primus tacita lectus uirtute sacerdos
posse ciere piis precibus et nomine uero
sperauit meruitque deum populumque secutum
imbuit aeterni cultum seruare parentis
auxilioque sacro, qua uita exposceret, uti,
confessa omnipotens quod maiestate ferebat,
et mentem meritumque dabat multosque per annos
criminis antiqui poenam differre sinebat,
usque adeo ut cunctis pollens uirtutibus Enoc
horum de serie, quos continet alma propago,
redditus in sedes patrias orbemque beatum
uiuat adhuc uitaeque habeat iam regna futurae.
quippe nouo mundi cultu usque carenti
post ter centenos triplices qui duceret annos
mille replens numeros, decimi conpendia uersus,
uiuentu.m certamen erat. sed crimina postquam
infecere animos et nata in stirpe sequenti est
culpa patrum peiorque suo maiore propago
adiecit semper uitiis quod uinceret heres,
succurrit uitae breuitas, quando hic modus unus
augendi sceleris lucis qui terminus esset.
namque Cainigenum cum se coniuncta profanis
damnasset thalamis, melior cui uena, iuuentus,
in uarium facinus sacro deserta fauore
concidit atque hostem insidiis patefacta recepit
talia fante deo: \'non semper noster in istis
spiritus insistet populis nec differet ultra
bis senos decies leti data tempora seri
uita nocens annos, quoniam terrena secuti
plus carnis quam mentis habent.\' siue ergo seuera
naturam fregit sententia -iudicis almi,
ut sic quemque reum brutae plus matris habere
argueret, qua natus erat, seu, munere primo
quam dederat famulis sacra uirtute creandis,
larga facultatis diuinae gratia quo se
a toto ad solum corpus transisse probaret
peccatis traducta patrum, generata repente
monstra hominum, celsa membrorum mole gigantes,
mente feri tumida. quantum per corpora diris
posse subest animis et quantum uelle necesse est
seruitio oppressis tam magnae molis iniquo,
non illis quicquam inliciti temerasse profanum
aut licitum cordi: uetitis succensa libido
acrius et rebus pretium non forma petendis,
sed scelus imposuit. nullae sine sanguine noctes
aut sine caede dies, lacrimis sumpsisse propinqui
dulce cibos ipsosque cibis uiolasse propinquos,
inmemores socii iuris hominumque suique
affectusque sacri matrumque patrumque suorum
auctorisque poli, tantumque in crimina summa
processum est, ut cuncta deum informasse pigeret,
quis uitam lucemque dedit, causaque nocentum
criminis expertes animas conuoluere mallet
380 quam non praecipiti terras submergere ponto
rursus in antiquam mundo redeunte (figuram).
......
, . , . , , , ,. fidelis
iam per quingentos inmunem criminis annos
duxerat et posita degentem lege probarat.
cui sic sancta deus pandens arcana reuelat:
terrarum uitiis hominumque ad crimina pronis
abiecta uirtute malis succurrere rerum
fine parans statui quando, omnes plectere culpas
saeuum prospiciens leuiusque abolere nocentes,
inducto rursum terras submergere ponto,
ut, dum cuncta ruens operit iussusque residit,
gurgite praecipiti pollutum diluat orbem
inplicitosque homines et quicquid uiuere iussi
causa hominum tumidi conuoluat labe profundi.
sed quia tu solus, cui cordi est nostra uoluntas,
deuotum sacris ducens sub legibus aeuum
semper in hoc tantum merito meliore repugnas,
sic decretorum moderabor iura meorum,
ut, cum iusta mali luerint, tunc dignius a te
incipiat mortale genus summumque parentem
te numerent populi, nostra qui luce fruentur.
quadratis igitur trabibus contexta paretur
arca tibi, quae ter centum tendatur in ulnas
perque decem quinas pateat, consurgat in altum
ter denis tantum; per ...
.......... consummetur in unam
desuper. at lateri seruetur ianua, qua se
collecta oblico fastiget machina tecto.
tunc calidum bibula spirans conpage bitumen
exploret tenues et uestiat undique rimas -
fusum more cutis. labor hinc te maximus intro
auocet: inmensis latus adnectatur utrimque
postibus et caueae fundentur membra peractae:
cumque triplex spatium discreuerit area duplex,
sic discernantur propriis animantia nidis,
ne uiolent permixta genus conmissaque pugnent
confundantque cibos, quorum te condere par est
tantum materiem; nam dispensata receptis
ne desit, praestare meum est.\' haec mente fideli
accipiens — namque ipse animum sensusque ministrans
uelle et posse dabat famulo quodcumque iubebat —
adgreditur densas natis populoque coactae -
plebis in hoc genitas ferro prosternere siluas.
ammittunt luci radios umbrisque leuatur
campus et aequaeuo spoliantur robore ualles
ac nemora speciem mundi inplicitura minoris.
sed cum tam multo fuerit properata labore
summa operis coepti, centum differtur in annos,
ut pigeat sceleris populos iraeque repugnent.
o nimium miseri, tam iustae quos mora poenae
plus facit esse reos: iam non pro crimine tantum
plectentur, ueniae quis copia larga petendae est,
sed quod plectentur, quot Tartara dira subibunt
temporis indulti spatio, cum parcere cunctis
testetur se malle deus. iam mole peracta
contextum stabat laterum conpage capaci
auxilium, quod supremum pater ipse pararat
naufragiis, natura, tuis, causamque ciebat,
cum deus e celso famulum dignatur Olympo
uoce monere Noen summum iam tempus adesse
condere se latebris matrem natosque nurusque
eripere instanti exitio mortisque tenebris
carcere uitali secumque animantia cuncta,
quae sua tellus alit, quae non sua sustinet aer,
per sexum septena, deus quae munda probauit,
bina pari, immundi generis sed singula sexu.
nec mora fit: quicquid conuexo cardine caeli
nascitur ignotum diuersis partibus orbis,
quod stupet Eous, quod pallidus horret Hiberus,
australis Libyae calidis quod saeuit harenis,
scindit Hyperboreas miro quod lumine noctes,
una ruit trepidans et apertae inmergitur arcae.
diluuium sensisse putes; nam cum deus auctor
det brutis sensum, quo se testetur alumnis,
plus pecudes rationis habent, quae numine motae-
nil de se sapiunt. ergo omni semine uitae
praegrauidam ut primum claudi deus imperat arcam,
nox ruit et subitae caelum obduxere tenebrae
effusoque cadens terras ferit aere nimbus
praeceps, more breuis, seruaturusque tenorem
sic furit et toto pariter desaeuit in orbe
tam, quam in parte solet, rapido cum turbine mota
tempestas sequitur saeuos aut nuntiat ignes
fulminis et tonitru caelum terraeque reclamant.
nec satis excidio est qui nubibus effluit imber:
antiquae laxantur aquae iamque aethere aperto
in nubes uacuas caelum pluit, intima terrae
halitus extendens, qui flumina sufficit, implet
atque nouos pandit fontes torrentibus aequos.
dumque uno inmixtum raptim se gurgite iungit
quod caelum, quod terra uomit, quod nubila fundunt,
inuoluit mersos mixtis cultoribus agros
implicitosque greges stabulis, cum ciuibus urbes
obruit: inter aquas populi periere ruinis.
nulla manet rerum facies, tegit omnia fluctus
crescendoque suum perdunt et flumina nomen,
mox etiam cursum. nullis satiabilis umquam
amnibus oceanus tam magna mole ruentes
iam persentit aquas, aucto quas gurgite maior
pellit et in cumulum redeuntes surgere cogit,
donec contractis aestum attollente profundo
undique litoribus summo se circite iungat
fluctus et oppressis concurrant aequora terris.
et iam ter quinis super omnia celsior ulnis
arca ferebatur; namque haec mensura supremos
excessit. montes, cum quadraginta diebus
ullius pluuiae furor et nox una fuisset.
ter quinquagenis post solibus aere sudo
cum similis ponti modus et mensura maneret,
clausorum omnipotens miserans decedere magnum
paulatim iussit pelagus, seu parcere cunctis,
quas poterat fugiens raptim subuertere, terris
seu clausis uoluit, sensim quos unda relabens
tutius in sedem stabilem subducta locaret.
denique mons t aer diffuso uertice planus
)uecturus suscepit onus. iam summa uideri
posse iuga ac planos scopulis distinguere fluctus
cumque residenti sensim prorumpere siluae
aequore et occulti paulatim surgere colles.
iamque niger patula speculator missus ab arca
aera prodiderat placidum praedaque reperta
detentus; sed adhuc cella claustrisque morandum
fessa columba refert, quae rursum missa reportat
paciferae frugis paruum libamen oliuae.
tantus ad indicium magni cum laude parentis
clausorum fletus, quo se- quoque laeta reuelant,
exoritur, quantus, muris cum uictor acerbus
insultat, subitum obsessis si forte feratur
auxilium: quantus, cum iudice missa modesto
addictos rursum uitae sententia reddit:
quantus, in ambiguum funus cum uita recurrit
inter lugentum lacrimas et gaudia, fletus.
postquam ter missa speculatrix arua patere
nuntiat hoc ipso, terris quod capta receptis
non rediit, taedet pigras perferre latebras,
quo spes est propior caelo spirare patenti
atque animam aetherio laxatam pascere sensu.
sed fas haud ulli est exire in luminis oras,
ut uetitum nasci caelumque diemque subire
non uocitante deo, propria qui uoce trementem
iussa Noen monuit sacris excedere claustris
coniuge cum fida natis nuribusque pudicis
et noua deductis iterum dare rura colonis
cunctaque quae pariter proli seruata futurae
humanos pollens opifex formauit in usus.
quae, postquam data porta, ruunt: pars aera pennis,
pars saltus siluasque petunt, pars mersa cauernis
infoditur patulis terrae, pars libera campis
exultat siccis et prato uernat aperto.
at dominus, mundi sortitus regna secundi,
cuncta Noe gaudens oculis ac mente capaci
accipit atque animum nequit exsaturare replendo
et cupido raptim perlustrans omnia uisu
ut noua miratur. noto fulgentior ortu
et mage sol rutilus, ridet maiore sereno
laeta poli facies et desperata uirescunt
fetibus arua nouis. sed adhuc uersatur imago
ante oculos tantae semper memoranda ruinae,
inter aquas quid pertulerint, quid munere sacro
et non pertulerint, fremeret cum uerbere saeuo
pontus et inlisas contemneret arca procellas:
cumque suis reputat, quam late sancta parentis
se circum summi fundens largitio constet,
et docet attonitos uerumque addiscere promptos,
unde cibus tantis toto suffecerit anno,
quis potus; namque hoc constat, si cetera uitae
suppeterent, clausos, dum fluctuat arca, necari
inter aquas potuisse siti, nisi rector Olympi
depositos penitus nec iam ulla extrema timentes
sustinuisset eo, quo condidit omnia, nutu.
ille animas longae perituras carcere noctis
affectu lucis spolians uirtute repleuit:
ille, ut tam segnem possent perferre quietem,
infudit pigri - placidum torporis amorem,
ille potens, cui, si placuit, uirtute seuera
praegelido raptim sub gurgite cogere fas est
inmersos ardere malos flammisque futuris
inuectos algere bonos, qui tempore paruo,
ut nunc edocuit populos sic posse necari,
ipse docebit aquis populos sic posse renasci.
Alethias — Liber TertiusTalia mente gerens uenturaque saecula cernens
non prius officii quicquam mortalis inire
prisca Noe quam sacra deo gratesque rependat
constituit. niueo surgunt altaria saxo:
nulla quibus saeptis cum se circumdaret aedes,
undique diffusi conuexo tramite caeli
templum mundus erat. septenis hostia praeceps
affluit e gregibus, mollis quos sustinet aer,
quos generat terrae .........
......... sternuntur Eois
aut Arabum siluis. ignis demissus Olympo
libat odoratos quos crine exedit honores
ambrosiumque deo fragrant holocausta uaporem.
qui mitis semperque bonus pro munere nostro
accipiens quicquid recipit gaudensque piorum
officiis hominum, quorum non indiget usu,
sed quis nos redimat, placido sic numine fatur:
etsi parua fuit tanto pro nomine poenae
ultio uindicibus pluuiis et gurgite molli
tot scelerum damnasse reos sedemque nocentum
terras diffuso potius renouasse profundo,
non tamen offensi feriemus uerbere tali
ulterius mortale genus, quamuis ruituras
per uarium facinus, per crimina pristina rursus
humanas mentes uideam gentesque profanas.
nam quia mortales plectenda ammittere numquam
cessabunt, meritis semper condigna referre
nos cessare decet. laeti UQV crescite alumni,
crescite securi fecundaque prole replete
arua nouosque greges cunctis distendite terris.
seruabunt elementa uices cunctisque diebus
seminibus propriis reddetur debita messis.
curret opus mundi conpar discordibus horis:
aestati certabit hiemps ac tempora librans
ueris et autumni fugiens replicabitur annus.
uosque, quibus regnum solidi permisimus orbis,
quos tremit et dominos sentit genus omne animantum,
hoc legis seruare loco iurisque seueri
praescriptis uinctos semper meminisse iubemus:
inter tot species rerum, quas sponte mouentes
membra animis uestros bis iam largimur in usus,
lurida ne quisquam permixto sanguine turpes
membra cibos faciat, quod crimen\' non secus acris
olim iudicii plectet sententia quam si
hauriat humanum quisquam ferus ense cruorem,
quem semper repetam uindex adeoque requiram,
ut mihi non solus pendat rationis abundans
supplicium, sed bruta quoque: cruor omnibus aeque
sit sacer humanus, nostra quae luce fruuntur.
et sint signa, quibus caelo radiante remissas
diluuii testemur aquas: quippe aere denso
cum leuis in tenues nebulas suspenditur umor
et nigras iam cogit aquas in concaua nubes,
effundam radios et pulchrum circite summo
arcum curua mihi decorabit solis imago
pingentem conuexa poli, qui luce calorans
exsiccet pluuias et in aera dissipet imbres
usque adeo, ut possit mundi pars altera poenae
hoc sibi uenturi specimen praesumere signi,
quod plus ignis habet rutilans et iam minus imbris.\'
Talibus attoniti imperiis, quae cuncta tremiscunt,
promissisque piis alacres, quibus omnia gaudent,
certatim limo dulcique uligine laeta
arua Noe natique simul, quis firmius aeuum,
infindunt rastris et semine rura maritant,
iam uere effusis late densissima campis
herba cibi ex calamis in frugem lacte gelato
reddit multiplicem cumulato faenore messem:
et noua praegrauido iam palmite uinea diti
luxuriat fructu, quem dulci nectare tendens
parturit ac duro nascuntur pocula ligno.
Forte Noe domini celebrat dum laetus honores
indulgens epulis et dulcia pocula libans
persensit uiuos latices somnoque grauante
uictus membra toro posuit neglecta fideli:
et reuoluta simul uestis secreta retexit
corporis ac risum tibi, Cham deterrime, mouit
fons et origo tui, fratresque aspergine culpae
Sem primum summumque Iaphet miscere parasti.
disce quid exposcat quod .... t rese cachinno
tu solus: fratrum melior sententia dignum
officii putat esse locum; nam tegmine rapto
et pos terga dato sensim properante recessu
auersi patrium manibus texere pudorem
et palmam fratri rapuit pietatis uterque
sublatam medio. nam postquam libera somno
corda Noe repetunt diuini nuntia sensus,
natorum meritum tali mercede rependit:
\'Cham maledicte, tuo dubius seruire parenti
fratrum seruus eris, sancto tu, maxime natu
Sem, benedicte deo uiues fratremque minorem
(semine iam) dominus multo distendet in orbe,
donec et in fratris domibus numerosa propago
constituat sedem populisque admixta propinquis
impleat adiunctas et quas construxerit urbes.\'
Haec fatus senior, cum iam decurrerat annos
mille minus decies quinos, quos summa recusat,
conscia uenturi resolutus pectora leto
cessit et hunc orbem natis curasque relinquit:
quippe datum culpa uacuis uitioque remotis
et post peccatum, prima quod morte piatur,
cum deus electae penitus sacraria mentis
spiritus implesset pectusque rigasset amicum,
omnia nosse simul coramque oblata tueri,
quae fugiens rapuit quaeque est quaeque afferet olim
saecula uenturis carpenda nepotibus aetas,
quodque hominum uarios conceptum fundit in usus
terra grauis, liquidum pelagus, uegetabilis aer
atque auidus, nimio quod fomite gignit et ignis.
sed postquam tantum munus damnata propago
perdidit et miseris nil praeter scisse remansit >
maiores arcana suos, reuocare parentum
quisque memor secum monitus et cuncta reuoluens,
quae quibus apta modis, qua rerum parte iuuarent,
condere in hoc fixis olim sermonum elementis
aut signis, solida mandantes uerba figura.
hinc artes traxere caput, quas littera seruans
priscorum in tardos misit commenta nepotes
et ueterum studiis miscens inuenta nouorum
spem dedit attonitis uanaque cupidine motos
traxit ad inlicitum praeceps indago futuri:
siue dedit mundo, quem quidam errore caduco
corporeum dixere deum, quod solus habebat
conditor omnipotens sparsitque per omnia membra
rerum signa mouens uenturi nuntia saecli,
ut se per totam molem testetur alumnis
semper et auctorem fateatur mentis imago
sitque palam rebus positum, regnator abundans
quid praestare queat populis, quid tollere possit,
quid quandoque suos, caeli quis regna parantur,
scire uetet famulos, quod uerum testis achates,
Pyrri gemma, probat, Musis et Apolline clauso
edita cum mundo — quid non per cuncta putemus
significasse deum, quando et mendacia mundi
prodidit anticipans et post fingenda notauit:
seu simplex potius mundi fert omnia motus:
seu grauis inuentor leti cessare capacem
fraudis materiam non passus cuncta maligno
subdidit arbitrio, quo fatum induceret orbi.
nam dum dinumerat cursus uariosque recursus
astrorum et miro fruitur discrimine caeli,
tempora sic dubii posuit sibi certa fauoris
atque facultatem pronam metasque nocendi
effectu uario uariis conuentibus edens,
spargat (ut) inuidiam stellis et crimina sacro
adleget caelo mundumque ornantibus astris,
cum fingat populis quicquid facit ipse futurum.
hinc ars est, quod fibra tremit, quod pinna coruscat,
nubibus elisis quod fulmina nuntia signant.
nam quia praecipites motus cunctosque sagaci
amplexus casus studio, qui publicus hostis
prae .... is reddat, meminit, diuina putare
persuasit populis falsi commenta ueneni.
haud secus Aethiopum canibus, (quis) regna, tyrannis
libertas regitur: cum rebus congrua certis
corporis ignari petitur sententia motu
et casum praecepta putant. nec signa minora
haec pro se ualido praesumit -opinio sensu;
nam gemmam Pyrri Galbae Fortuna refutat:
qui potuit quippe statuam tot fingere lustris,
et lapidem simulare potest. his fraudibus usus
inlusit captis noscendi ardore futuri
uincendique dehinc fati stimulante timore
sollicitis studio magicae scelus intulit artis,
qua semet potius colerent arisque dicatis
impia tura darent, cum prodita turba parente.\'
moxque parum sano genitus de stemmate Nembrod,
mole et mente gigans, Babylonis praeditus aulae,
Persarum capiens animos uenator iniquus
a ueri sacris domini transduxit ad ignem.
Nec tantum cupidis nimium sic arte sagaci
ille, caput scelerum, mundi reus et suus hostis
inlusit curis hominum, sed mentibus ipsis
inruit et sensus penitus descendit in omnes,
mox et in affectus. nam cum patris unica proles
spem generis leto secum traxisset acerbo,
infelix genitor, lacrimis noctesque diesque
continuans hebetique trahens plangore querellas
dum furit et raptum quaerit per singula natum
exuuiasque tenet dulces puerilibus annis
aut trans fata pius solatur imagine luctum,
sic desideriis accensum pauit amorem,
ut totam Pario statuens de marmore formam
crediderit demens incluso uiuere sensu
et questus audire suos arisque dicatis
auctoris summi cultum transferret ad umbras.
omnibus iste reis grauior transcendit et illum
doctorem em scelerum, magicas qui condidit artes.
ille palam furiis reus est et mente profana,
hic pietate nocens. facinus plus inquinat istud,
quod speciem uirtutis habet; nam protinus omnes
amplexae gentes scelus hoc sine fine litantes
manibus inferias, uti nunc testantur Alani,
pro dis quaeque suis caros habuere parentes,
post etiam reges, quorum sub nomine mendax
Graecia, dum ueris falsa insinuare laborat,
addidit obscuras uanis rationibus umbras,
excusans tumulos et condita nomina bustis,
donec per species etiam dementia cunctas
tenderet et rebus minimis membrisque pudendis
fingeret esse deos: quippe assistebat in oris
talibus erroresque fouens responsa ciebat
inuentor leti miris in partibus orbis,
usus ad insidias aut igni aut fonte calenti
aut antris. uentos terra spirante loquaces
lusit et ante Themis, populis post falsus Apollo
inposuit sedesque dehinc mutare coactus
Leucorum factus medicus nunc Gallica rura
transmittens profugus Germanas fraude nocenti
sollicitat gentes et barbara (pectora) fallit.
Sed redeo ad summam, qua sum degressus, ad istam
maiorum seriem. cum multiplicata creando
cuncta Noe suboles terras implesset Eoas
et Senaar artos decrescere cerneret agros,
per uarias orbis partes spargenda iuuentus
rupit in haec maestas tristissima uerba querellas:
\'heu quam non certus uitae status ordine coepto
fert homines factamque fidem sic prospera fallunt
per uarios cursus, ut uoti summa petiti
tendat in aduersum. iam nos, si dicere fas est,
quod sperata patrum precibus numerosa nepotum
creuit turba, piget; spargenda est quippe per orbem
exilio generata manus: peritura propinquis
et pariter perdens, quod sit magis acre dolori,
uiua morte suos referat, quod funere tristi
damnamur miseri, quod festinante senecta
denos centenos, quos prisca excesserat aetas,
uix ter centenos iam fessi accedimus annos,
ne patria extorres nuda et sine nomine membra
ignotis demus passim tumulanda sepulcris.
quare agite, o iuuenes, dum uires turba ministrat,
quae uobis superesse queat finemque seuerum
nesciat, aeternam factis extendite famam.
urbem condamus, cuius sub nomine turrem
tanto attollamus, donec pingentia mundum
sidera et excelsi conuexa inrumpat Olympi,
ut nos posteritas, terras quom liquimus istas,
in caelum migrasse putet.\' sic mota iuuentus
contemnit cautes et quicquid monte reciso
caeditur: edomitae fictos de uiscere terrae
constringunt igni lateres operisque futuri
materiam proprio malunt debere labori.
hanc interstratum sic uincit utrimque bitumen;
ut solidas simulent circumdata moenia cautes.
iam turris properata subit, iam uertice nubes
transilit et fruitur caeli propiore sereno,
cum pater haec propriis regni consortibus infit:
\'en terrena phalanx quid non furiosa resignet,
mortali quae structa manu contingere celsos
credat posse polos et ad aethera ducere nostrum.
nullus terreno uestitus corpore caelum
ascendit, nisi qui caelo descenderit alto.
sed quia — gens una est, eadem quoque forma loquendi —
adsensu cupido suadentes praua secuta est
turba nec excussit, quid fas permitteret, audens
ardua, quae fieri per se natura uetaret,
inpunita ferant tam uani damna laboris.
ut tamen et uetitum norint, quod posse negatum est,
iam descendamus tumefactaque corda superbo
consensu uarii turbemus uocibus oris,
260 ut quod peccauit concors in crimina uulgus,
confusae damnet melior discordia linguae.\'
dixit et intentos operi molemque leuantes
mentibus attonitis obliuio subdita primum
intrat et ignotae subiit perfectio linguae.
increpitant operis studio cessante magistri
cunctantes socios: sed uocem nemo remittit
non intellectis, et si quis temptat hiare,
sibilat aut rupti fremitu sermonis anhelat
aut stridit gemituque minas imitatur acuto.
sic uanum praua susceptum mente laborem
destituit frustrata manus: iam nemo propinquum,
nemo patrem sequitur: quem quisque intellegit (aptat)
adglomeratque sibi: periit cognatio tota,
gentem lingua facit: sparguntur classibus aequis
diductasque petunt uario sub sidere terras.
haut aliter uolucres campi per mollia plana,
quas gregibus mixtis errare et quaerere uictum
persuasit secura dies, cum nocte propinqua
frondea tecta petunt, extemplo congrege turba
uulgus quaeque suum sequitur rapidoque uolatu
miscentur, similis qua duxerit aut color aut uox:
sic tunc in partes populus se dissicit unus,
et species fit quaeque genus longeque remotis
considunt terris atque orbem gentibus implent.
nec tamen hoc sacri, cum sit sua poena nocentum,
muneris est uacuum; nam quamuis ultio iusta
haec fuit, ut quos non tetigit reuerentia caeli,
quae sedes propria est mundi rerumque parenti,
nec se cognoscant, plus est quod praestat alumnis
talis poena reis: ne quod persuasio culpae
paucorum intulerit rursum contaminet omnes
et faciat commune nefas, ne bella cruenta
et rabido populis mors arcessenda furore
sit semper, ciues et alumnis linquere pulsis
cognatos graue sit. nam ne desideret umquam
exul turba suos opus est et ut oderit ultro:
atque ideo hoc uaria procurat lingua, suorum
ne quisquam meminisse uelit. mansit tamen oris
Hebraei sonitus et sermo antiquus in illis,
qui culpae expertes pars non iniusta fuerunt,
natorum, quos Sem genuit, quos sacra parentis
cura iuuat tangit(que dei) reuerentia ueri.
sed postquam toto dementia percita mundo,
ut taceam magici scelus intestabile monstri,
in truncos et saxa etiam durique metalli
arte cauas species et cassas luce figuras
inpegit mortale genus mentesque superna
spectantes fregit terraeque addixit inerti,
hos quoque conuoluit foedae contagio labis.
non secus Aethiopum feruentibus excita terris
nubila morborum corrupto tramite caeli
implicuere auida uictoris peste lacunas,
cum quisquis celeri percussum fulmine leti
ingemuit, simul ipse ruit, quicumque cadentem
conspexit, cecidit, congestaque funera passim
dira lues strauit campis bellumque peregit:
sic tunc praecipiti complexus mole furoris
et quos praeteriit repetens conprenderat error,
donec succiduis gradibus decursa propago,
fons et origo cui Sem clarum praestitit ortum,
in Tharan exiret, summa qui sede relicta
Chaldaei generis cuncta cum stirpe suorum
urbem aliam moresque nouos sedemque requirens
mansit in Assyriis demum nouus accola Carris.
et cum quinque super bis centum exegerat annos,
lapsus more patrum est. huius set filius Abram,
uir dignus caelo, iam primo a limine uitae
uerum mente deum uenerans gentilia sacra
auersatus erat. quem postquam morte parentis
iussa sequi iam posse dei sine fraude licebat,
his dominus famulum monitis dignatus adire est:
\'quandoquidem toto te solum inuenimus orbe,
quem sincera fides iuuat et reuerentia nostri,
linque procul sedes patrias terrasque nocentes
pollutamque domum: cognatio tota profana est
et fugienda tibi. terrae melioris in agros
me duce peruenies, ne sis pars gentis iniquae,
qui sanctae caput esse potes. tunc sacra dicabo,
quae maneant, benedicte, tibi, nomenque per omnes
magnificum reddam populos bona cuncta rependens
aut mala pro meritis, quorum diuersa uoluntas
te circum fuerit, per quem benedictio fusa
spargetur tribubus cunctis aeuoque renato/
Dixit et imperiis mentem qua seruiat indit
promissisque piis credat. mora nulla retentat:
cum gregibus uarii generis famulisque paternis,
coniuge cum fida, cari cum pignere fratris,
cui Loth nomen erat, digressus limite recto
ignotum sibi carpit iter. mollissima laetas
praebent arua uias blandumque fauentibus austris
adridens nullis turbatur motibus aer,
in Chanaas donec populorum, quos genuit Cham,
intraret terras et rura uberrima Sichae.
quae postquam concessa sibi prolique futurae
audit uoce dei, deuotas excitat aras
et ueteres reuocans cultor nouus auget honores.
inde petit Bethlem, sedes quae lecta beati
hospitiis sacrata uiri est cunctasque superbis
excessit meritis terras, quandoque, secundo
post iam conmemoranda loco cum sede superna,
dignior ista, dei quae pignus lege salutis
emissum mundo tantum mirante paratum
exciperet, uisa est, hominemque remitteret astris.
hic quoque sollemnes Abram pater excitat aras
et linquenda nouis habitacula ponit in aruis.
namque fame rursum sedem mutare coactus
castra mouet totamque domum famulosque gregesque
secum agit et rebus conmercia iusta rependens
intrat in Aegyptum. sed nomine pulchra sororis
protegitur coniunx, ne barbara pectora sancti
hospitis in caedem stimulet furiosa libido.
denique mox Pharao radiantis imagine formae
ductus inardescit thalamosque et foedera certa
lege parat; sed tota pauor formidine mersa
ingruit et subito quatit improba corda tumultu
exterretque animos niger horror et implicat artus,
ut rex sacrilegae gentis tam tristia uota
sentiret damnasse deum, qui tale profecto
consilium infudit famulis, ut barbarus hostis
tutius esse uirum Sarae tum nosceret Abram,
cum foret expertus, quam non inpune profano
appeteret ferro, quem nec uiduare liceret.
sponte igitur nulla uiolatam labe marito
restituit culpamque refert tutumque frequenti
custode et multa cumulatum fruge remittit
in Sichem Bethlemque suam: laetique receptos
exercent campos et pinguia pascua late
inmixtis carpunt gregibus. sed iurgia crebra
inter pastores; nullo nam limite cuiquam
discretus pandebat ager. plenissimus ergo
uenturi, iuris set seruantissimus aequi,
ut dirimat lites et iurgia tollat auara,
Abram, qui senior, concessos diuidit agros.
iunior elegit, qua dulcibus undique fusis
rura maritat aquis ripisque umbrantibus amnes
labitur et teretes saltus Iordanis amoenat.
his capitur patruique domum iustumque rigorem
declinans Sodomae iunctos Loth migrat in agros,
cum deus hac Abram maesti spe pectora firmans
\'ne carparis\' ait, \'fratris quod prole relictus
damna patris tuleris sancti. innumerabile uulgus
tu mihi solus eris, populi qui regna tenebis,
quae primo cum sole uides, quae uersus in arcton
prospicis et tepido quae subdita respicis austro
ac maris effusi circumdata litore claudi.
haec tibimet prolique tuae populisque tuorum
concedam aeternum semper uiuentibus aeuum.
quis tu ut iam terris longe lateque fruaris,
surge et quid pateant gressu prius hospite lustra.\'
Sic ait: ille libens paret sedemque relinquens
emigrat Chebronque subit subque ilicis atrae
dispensata comis figit tentoria Mambrae
auxiliumque nouis ductor catus addere castris
hic quoque sollemnes domino struit, ut colat, aras.
Interea, magno circum turbante tumultu
hostis adest auidus, uaria quem dote referta
sollicitat tellus: campis inlisa resultat
ungula et effusis errat populator habenis.
Loth cum rege simul portis erumpit apertis
et uicina manus regum socia arma ferentum:
secum equites peditesque trahunt, distenditur agmen,
confligunt acies, pariter sternuntque caduntque.
his satis auxilii est, quod bellum inferre parantes
praecepere animis casuros clade repente:
istos sola tenet causae melioris imago.
sed turpi Sodomae luxu emollita iuuentus,
ut rursum exarsit repetitus clamor in iras,
uertunt terga metu: rapido pars moenia cursu,
pars montes siluasque petunt, pars saepta cateruis
porrigit ignauas ad tristia uincula palmas.
Loth captum patruus ut primum conperit Abram,
non fletu — quid enim fletus conferret inanis? —,
sed ratione pius, ter centum deligit omni
de grege bisque nouem famulos, quos instruit armis,
et sensim sequitur, qua tendere prodidit hostem
lentum praeda grauis, curatque ut prima quietis
nocte superueniat, cum iam languentia corda
inrigat et fessos dulcis sopor alligat artus.
sic, cum ieiuni rabies uaesana leonis
in pecudum saltu penetrauit saepta uolucri,
cunctas dente, pede exanimat cupidamque uorandi
differt ira famem clauditque doloris acerbi
oppressis gemitum patientia mira timoris:
haec tum forma ducis. somno uinoque sepultos
sternentes tacitis populum regesque trucidant
uulneribus. nullus confundit castra tumultus,
nemo gradum sentit, nisi quem iam mens fugit et uox,
nemo sonum caedis, nisi quem mors excitat; audit.
sanguine cuncta madent, siccis resoluta serenis
tellus tabe coit, gressumque morante cruore
lubrica signato titubant uestigia campo.
nec tamen omne simul gladiis conciditur aeuum:
seruantur praedae — tanta est moderatio iusti
uictoris —, quos iam cunctis sine fraude licebat
455 posse capi: reliquos sparsit fuga turpis et agros
usque Chobarrenos instans formido secuta est.
at uictor tanti nil motus laude triumphi
inter equos pecudumque greges populumque receptum
aut captum gazasque, auido quae pondere uictos
uictoresque grauant, tanta inter gaudia mitis
et casus hominum reputans sub pectore, paene
uicti merce redit praedamque et praemia belli
direptis passim populis regique reformat,
non sibi se pugnasse docens: decimam tamen offert
hostibus excussae, quae uera est hostia, praedae
Melchisedech, cui tum summi pia cura parentis,.
testatus uicisse deum meruitque futuri
mystica praemonitus iam tunc libamina sacri
sumere. et accepto maiora ad praemia cursu
uoce sacerdotis tanti bona cuncta precantis,
hoc famulum alloquii dominus quoque munere donat:
\'quandoquidem nullis cupidum te praeda subegit
inlecebris, pretium fidei mercesque laborum
mecum plena tibi est teque et tua cuncta tuebor
heredi seruanda tuo, quem germine sero
uentre tuo potius natum pius auctor amabis,
quem iam mente cupis, pro quo placet iste Damascus,
ascitus grege de famulo, dum dulcis alumni
accendit patrios stimulans infantia sensus
et festinantem natorum fallit amorem.
suspice conuexum quam denso lumine caelum
picta nocte micet, quantis congesta premantur
sidera sideribus numerumque obiecta recusent:
seminis hoc exemplar habe stirpisque futurae
hinc formam meritumque tene.\' sic fatus: at ille
credidit et nudae fidei consensio sola
pro uirtute fuit meritisque ornata laboris
plenam iustitiae tribuit reputata coronam.
atque ideo hic sancti uirtus tam nobilis Abram
prodit quod bene sit diuino credere Christo,
qui, uox uiua patris, rursum sic fatus ad Abram:
\'omnipotens ego sum dominus, qui teque tuosque
Chaldaea de gente tuli tandemque paternis
exemptum uitiis terra meliore locaui,
ut per te genitus populus meus arua beata.
incolat et seriem longe lateque propaget
gentibus expulsis, quas foedo errore parentum
sacrilegas ritus olim fecere profani.
quod quia cunctaris dubiusque ita credere peccas,
trimam sume mihi torua iam fronte iuuencam,
cum qua par annis blando grege lecta capella
aequaeuus(que) aries nostro mactetur honori:
cumque columba sacrum casto cum turture iuncta
clauserit et summam confecerit ordo litandi,
ulterius uolucrum non sentiat hostia ferrum.
at pecudes uteris mediae scindantur apertis
inque duas abeant tantum tria corpora partes,
quas sic diductas mundis distingues harenis,
conferat ut membris altrinsecus aemula membra
510 ordo quater duplex. tunc (quae) sperare iuberis,
sponte sub aspectum uenient oculisque probabis:
Dixit: at ille dei monitis seruire libenter
assuetus raptim properat mandata patrare.
sed cum dispositam quo iussa est ordine terrae
strauisset seriem, subito globus ingruit ater
inportunarum praeda inuitante uolucrum.
quae ne contactu uiolarent sacra profano,
undique sollicitus cauet et circumspicit Abram.
sed cum operi attonitum tanto nec sole cadente
uinceret officii moles tam magna recepti,
ecce niger terror, tremor horridus et sopor intrat,
nuntia iussa ferens uenturaque saecula formans.
credo, uidebatur saeptum sibi cernere Nilum
Hebraeae gentis populis serosque nepotes
et quae se ad summum numerent cognoscere turbas:
inde truces motus deductaque castra suorum,
transmissum pelagus sicco pede, mersa profundo
agmina, naufragium nulla cum classe secutam
terrestrem fecisse manum : dehinc tota beatae
regna Palaestinae populo patuisse reuerso.
talibus attonito uisis non defuit almus
interpres : \'praenosce tuos subolemque tuorum,
crescet in externis quae post uos edita terris
Niliaci famulare iugum sensura tyranni,
quam, quadringentos cum duro expleuerit annos
seruitio, eripiam dominosque ulciscar iniquos
et reddam terris, blando quas gurgite cingunt
Nilus et Euphrates, sed cum peccata nocentum
gentis Amorraeae populi(que) haec regna tenentis
explerint summam scelerum dignique paternis
sedibus expelli fuerint. at tu tamen ante
longaeuo felix decedens limite uitae
laudatus natis cum pace et munere nostro
ad sanctos migrabis auos.\' sic fatus: et alto,
cum iam nox terris densas induceret umbras,
signum monte dedit; claro nam clibanus igne
emicuit raptim crinemque in prona retorsit
et diuisa petit mediumque inuecta paratum
praecipiti cursu delibans flamma sacrauit.
haut aliter crasso uibrantes aere corpus
oblicum per inane uolant undantque coruscae
nocturno splendore faces crinemque rubentem
mendax stella trahit concussaque nubila uentis
excutiunt pronum, qui terram euerberet, ignem,
Interea certus regni prolisque futurae
accelerare patrem cupit Abram, casta sed uxor
abnuit officium, quod inane effeta senectus
iam signo cessante probat: sed dulce mariti
pignus spemque nouam quacumque ex paelice fusam
560 esse suam credens famulam, cui iunior aetas —
Agar nomen erat, Nilotica tellus origo —
subrogat in thalamos precibusque adgressa maritum
progeniem uili concredere perpulit aluo.
pro seruile nefas! ut primum uiuere sensit
Agar uentris onus, fastu tumefacta superbo
despexit dominam et dominam, cui matris amorem
debebat, causamque sui furiosa tumoris.
recte igitur flagris hanc uir iustissimus Abram
coniugis addixit, quorum magis acta pudore
in deserta procul secretaque lustra ferarum
abditur indignans: nec quod perpessa refugit,
sed rursum dominam nimios mentita timores
contemnit, quo more potest, mauultque pericla
secretae perferre uiae, ni missus Olympo
angelus occurrat famulamque ad pristina iura
restituat miti dominae magnoque refectam
hortatu melius iubeat sperare reuersam
et nomen nati doceat moresque manusque
innumerosque greges populi de stirpe nepotum.
quo maiore redit uoto iam certa futuri
et partu dominum fecit prior ipsa parentem,
cum iam decursi spatiis felicibus aeui
octoginta super bis ternos clauderet annos.
Qui cum bis senas unam super ordine coepto
adderet aestates, solito hunc rursum pater almus
alloquio dignatus adit iussitque trementem
degere felicem: simul et promissa reuoluit,
quae merces uirtutis erat — tunc corpore prono
Abram suppliciter dominum prostratus adorat —
et post multa, quibus percursis uota fidelis
laxauit famuli, signo discernere cunctis
se iussit tacito populis, ut sponte resecta
carne superuacua prompte liquidoque pateret
corporeis uitiis dominum iussisse recisis
progeniem seruare nouam prolemque futuram.
quod res ipsa tacens loquitur: resecare pudenda
sic monuisse deum puerosque a matre recentes
atque rudis uitae, dum mens ignara dolendi est,
praeputio exutos octaua luce sacrari,
quod qui tam sanctum corrumpere testamentum
auderet cessans legi inseruire rogatae,
exheres fieret regni uitaeque futurae.
et simul, ut uero sibi crederet argumento
innumeras gentes propria de stirpe creandas,
hoc ipsum ut resonent, commutans nomina dixit:
\'littera te renouet, te syllaba plena reformet,
ut non Sara tibi coniunx, sed Sarra uocetur
et tu non Abram, sed nomine clarior aucto
Abraham populis posthac uocitere futuris.
quod commune ideo tibimet cum coniuge uera est
promissi, quoniam saeclis uoluentibus aeuum
mater erit generis teque annum sole remenso
esse patrem faciet. quamuis ridenda putetis
uirtutis promissa meae, quis uestra senectus
praescribat, quod erit diuini gloria iuris,
sic ut praestiterim fieri potuisse putetur.
sed tamen ignoscam dubiis pueroque futuro
inponam nomen, quod culpam hanc arguat, Isac,
qui solus nostri cuncta cum stirpe suorum
heres erit certus seruato foedere pacti.
nec tamen hic sacrae, quem solum amplecteris, Ismael
expers dotis erit; nostro nam munere fultus
milia multa uirum, ualido cum stemmate gentes,
bis senis pariter ducibus regnanda creabit.\'
Dixit: at ille auidus pactum accelerare receptum
iam centum pulsans annos, iam pubere nato
se primum pignusque suum cunctosque clientes
ac famulos signo, quo iussum est, eximit aeuo
et populum facit esse nouum fontemque piorum,
una eademque uia — tanta est deuotio — legem
accipiens explensque dei. quid non mereatur
tam praesens ueloxque fides? iam non timor istud,
sed sincerus amor famulique probatio plena est
quod libet imperium placida sic mente subire,
ut placeat iussisse deo. quippe antea tantum.
audiri solitus meritum post tale ministri
iam patitur cerni nec, cum indignatio iusta
ultorem stimulet, mortales numine miti
respuit aspectus. nam cum damnare pararet
640 crimina terrarum flammisque abolere nocentes,
aut uerum aut qualem norat se posse uideri
et numen numerumque suum confessus alumni,
quamuis caelitibus famulis comitatus adiret,
uisibus obiecit. iuxta aedes quippe sedenti
tres subito adstiterunt augusta luce micantes.
Abraham tanti stimulatus imagine uisus
procurrit dominumque solo prostratus adorat
unum, cum tres miretur, cupidusque placendi,
ut sibi mente pia liceat seruire, precatur,
ut refici in medios aestus tendentibus horis
non dedignentur famuli mensisque cibisque.
usque adeo uisus inter sensusque uigentes
errabat dubitans, hominem quod forma referret,
quem norat mens esse deum. tamen annuit ore
officiumque pii non aspernatur alumni
omnipotens uisusque cibos mensasque sacrare,
ut sibi deuotus credat concessa minister,
pura sacerdotis claraque occurrit imago
uerum hominem rursus uultuque et corpore toto
sumendum quandoque deo Christique futuri
argumenta daret promissa(que) mira retexens
ederet et praesens famulum dubitare uetaret.
inde mouens gressus lateri comes haeret euntum
hospes ouans dulcique quatit concussa pauore
pectora et attonitum uenerabilis attrahit horror.
quippe uidet uultus tacitos uisusque seueros
in Sodomam Gomoramque deum uibrasse simulque
emissos famulos pacisque iraeque ministros,
et cum cognosset tanta quid mole pararet
arcana pandente deo causamque docente
aduentus, ut qui didicit, quae praemia uitae
electos maneant, etiam metuenda caueret,
ultro ausus dominum scitari, an perderet urbem
errantis populi per crimina cuncta nocentum,
quinquaginta probos ciues si forte tulisset.
\'non perdam\' dixit. dehinc percunctatio blanda
deducens sensim numerum ueniamque lacessens
suppliciter summasque ipsis minuente recursu
usque decem meruit responsum auferre parentis,
et, se ne totam domini clementia mitis
proderet, in medio famulum sermone reliquit
tendentem ulterius seque in sua regna recepit.
Interea Sodomam missi Loth forte sedentem
ante fores urbis iam terris sole propinquo
inueniunt. qui cum miro splendore uideret
angelicos radiare uiros, ratus adfore caelo,
cui mentem deus ipse dabat, prostratus adorat
inuitatque domum noctemque auertere tecto
euincit precibus simul et conuiuere suadet
innocuosque cibos et pocula parca ministrat.
ecce sub occasum lucis noctisque recursum
foeda manus uulgi, si fas dixisse, uirilis
prosilit et iuuenum furias puerique senesque
certatim exacuunt: claro Loth nomine clamant,
dederet exceptos. pudet heu meliusque profecto est
a quantum reticere nefas quam prodere uerbis,
uel dum damnatur, quod iam tunc more sinistro
infandae lex urbis erat. mollire furentes
Loth cupiens natas, quibus nata manebat
uirginitas, offert quos plebs uoluisset in usus:
per sexum factura minus. sed corda profana
uile putant quodcumque licet gaudentque uetari,
ut sit quod cupiant. ipsum ergo affligere certant
auctorem fidei, morum iustique magistrum.
ut uis iam maior, quam quae uirtute repelli
humani ualeat nisus, tunc hospes uterque
angelicas nudant mentito corpore uires
et Loth subreptum retrahunt caecantque furentes.
seruauit morem iuris sententia recti:
quod poenam anteuenit, damnandis lumina clausit.
tunc ad Loth sancti trepidum uix mente recepta
condicione sui (non) dissimulata ministri
iam semet sensisse animo, quod (et) ipse timebat,
qui sint, quid ueniant, quae sint praecepta, fatentur,
quae praestare uelint. generi, si credere digni,
nuntiet excidium Loth quippe euadere iussum
permixtamque domum, cuius per plurima nomen,
colligat et generos: sed turpis origo timorem
non meruit sentire dei. ne quis tamen istos
difficilis fidei credat, cum linquere sedes
Loth quoque dissimulet. quem postquam luce propinqua
cunctantem pigrasque moras sine fine trahentem
hospes uterque uidet, manibus cum coniuge raptum
uirginibusque suis procul extra moenia ducunt
et celerare iubent montesque euadere in altos
tali lege data, ne quis quae praeterit ultra
pos se respiciat cautus male. sed metuens Loth,
ne tardum uelox poenae praeuerteret ira,
ipse Segor lacrimis petiit placuitque rogando,
quod dominum multos pariter seruare coegit
concessumque sibi donum speciale salutis
pluribus inpertit meritumque e munere fecit.
et iam non solitas raptim obducentia caelum
a patria uirtute deo miscente coacta
nubila densarant nebulas, sed quas rotat Aetna,
quas uomit Inarime, calidis quas Aponus undis
exalat, quas uicino concussa Uesaeuo
eructat tellus, Lyciae quas saeua Chimaerae
ora sinu uasto trinae fornacis anhelat,
et quocumque loci fallentia sulphura uelox
spiritus inflammans angusto tramite fusus
effluit in lucem rupta tellure uaporans.
non quod non possit pluuias quoque uertere in ignes,
totum de nihilo licuit cui condere mundum:
sed maiore bonus iudex damnare paratu
mauult quos miserans orbis morumque ruinae
punit in exemplum. cuncta ergo ex omnibus oris
concurrunt undante globo stipataque flatu
quaeque suo coeunt flammarum pabula in unum,
corpus et ut solidum terrasque urbesque nocentes
sulphurei testudo tegit curuata metalli,
quam citus et uires angusto tramite sumens
spiritus incussam tanto crepitare fragore
conpulit et crebro tonitrus referente corusco
consternare animos, coniunx miserabilis ut Loth
lumina, quod uetitum, pauitans conuersa referret
et poenas raptim uiolata lege subiret
m statuam conuersa salis: spoliataque luce
sic animam infelix cum corpore perdidit omni,
ut nullum extaret forma remanente cadauer.
ocior inde Segor luctum pellente timore
horrificoque malo stupefactus ingreditur Loth.
et sol exoritur toto feruentior igne
irato fulgore micans radiosque seueros
dirigit in Sodomam. qui postquam lumina flammis
inuoluere suis resolutaque sulphura nexos
secum praecipitant ignes siccoque liquore
dispensata suis stillant incendia toris,
fulmineus denso praeceps cadit aere nimbus
770 inuoluitque urbes et totis saeuit in agris
ac mixto stridore tonat uincit(que) querellas
flammea tempestas, quae, postquam pabula terris
repperit oppressis atque ipsis sedit harenis,
erigit inmensam coniuncto fomite metam
ignis et a terris redeunt in sidera flammae,
in cineres donec cautes tellusque resultans
transeat ac penitus mersae soluantur harenae
depressisque cauos consumpto caespite campis
pandant arua sinus uenisque effusus apertis
consocians uires, qui terras strinxerat, umor
priuatum gignat pelagus. quidnam esse putamus,
quod raptim lacus est mira uirtute refertus,
qui fuit ante rogus? cunctisne abolere elementis
damnatos iudex uoluit bonus an mage finem
designat tacitum mitis clementia poenae,
quod flammas conpressit aquis, requiemque futuri
forsan iudicii calidis contraria prodit
materies sanctusque lacum Iordanis inundans,
qui primus hominum meruit peccata lauare?

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Poetae Christiani Minores edited by Michael Petschenig; Robinson Ellis; Georg Brandes; Karl Schenkl (Vienna, Prague, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1888) Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum 16.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate