Grauiter conmoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant et conpresbyteri nostri qui nobis adsidebant, fratres carissimi, cum cognouissemus quod Geminius Victor frater noster de saeculo excedens Geminium Faustinum presbyterum tutorem testamento suo nominauerit, cum iam pridem in concilio episcoporum statutum sit ne quis de clericis et Dei ministris tutorem uel curatorem testamento suo constituat, quando singuli diuino sacerdotio honorati et in clerico ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis deseruire et precibus adque orationibus uacare debeant. scriptum est enim: nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probauit. quod cum de omnibus dictum sit, quanto magis molestiis et laqueis saecularibus obligari non debent qui diuinis rebus et spiritalibus occupati ab ecclesia recedere et ad terrenos et saeculares actus uacare non possunt. cuius ordinationis et religionis formam leuitae prius in lege tenuerunt, ut cum terram diuiderent et possessiones partirentur undecim tribus, leuitica tribus, quae templo et altari et ministeriis diuinis uacabant, nihil de illa diuisionis portione perciperet, sed aliis terram colentibus illa tantum Deum coleret et ad uictum adque alimentum suum ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur decimas reciperet. quod totum fiebat de auctoritate et dispositione diuina, ut qui operationibus diuinis insistebant in nulla re auocarentur nec cogitare aut agere saecularia cogerentur. quae nunc ratio et forma in clero tenetur, ut qui in ecclesia Domini ordinatione clerica promouentur in nullo ab administratione diuina auocentur, ne molestiis et negotiis saecularibus adligentur, sed in honore sportulantium fratrum tamquam decimas ex fructibus accipientes ab altari et sacrificiis non recedant et die ac nocte caelestibus rebus et spiritalibus seruiant.
Quod episcopi antecessores nostri religiose considerantes et salubriter prouidentes censuerunt ne quis frater excedens ad tutelam uel curam clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset,, non offerretur pro eo nec sacrificium pro dormitione eius celebraretur. neque enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros uoluit auocari. et ideo Victor cum contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminium Faustinum presbyterum ausus sit tutorem constituere, non est quod pro dormitione eius apud uos fiat oblatio aut deprecatio aliqua nomine eius in ecclesia frequentetur, ut sacerdotum decretum religiose et necessarie factum seruetur a nobis, simul et ceteris fratribus detur exemplum, ne quis sacerdotes et ministros Dei altari eius et ecclesiae uacantes ad saecularem molestiam deuocet. obseruari enim de cetero poterit ne ultra hoc fiat circa personam clericorum, si quod nunc factum est fuerit uindicatum. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Pro dilectione tua et uerecundia mutua consulendum me existimasti, frater carissime, quid mihi uideatur de histrione quodam, qui apud uos constitutus in eiusdem adhuc artis suae dedecore perseuerat et magister et doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum id quod male didicit ceteris quoque insinuat, an talis debeat communicare nobiscum, quod puto ego nec maiestati diuinae nec euangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. nam cum in lege prohibeantur uiri induere muliebrem uestem et maledicti eiusmodi iudicentur, quanto maioris est criminis non tantum muliebria indumenta accipere sed et gestu quoque turpes et molles et muliebres magisterio inpudicae artis exprimere?
Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessauerit, cum tamen hoc ceteros doceat. non potest enim uideri cessasse qui uicarios substituit et qui pro se uno plures succidaneos suggerit contra institutionem Dei erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur et diabolo diuinum plasma maculanti per corrupti adque eneruati corporis delicta placeatur. quod si paenuriam talis et necessitatem paupertatis optendit, potest inter ceteros qui ecclesiae alimentis sustinentur huius quoque necessitas adiuuari, si tamen contentus sit frugalioribus et innocentibus cibis nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet. ceterum quantum uult inde quaerat, qualis quaestus est qui de conuiuio Abraham et Isaac et Iacob homines rapit et male ac perniciose in saeculo saginatos ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. et ideo quantum potes ab hac eum prauitate et dedecore ad uiam innocentiae adque ad spem uitae suae reuoca, ut sit contentus ecclesiae sumptibus parcioribus quidem sed salutaribus. quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet alimenta, poterit se ad nos transferre et hic quod sibi ad luctum adque ad uestitum necessarium fuerit accipere, nec alios extra ecclesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in ecclesia discere. opto te, fili carissime, semper bene ualere.
Grauiter et dolenter conmoti sumus ego et collegae qui praesentes aderant, frater carissime, lectis litteris tuis, quibus de diacono tuo conquestus es quod inmemor sacerdotalis loci tui et officii ac ministerii sui oblitus contumeliis et iniuriis suis te exacerbauerit. et tu quidem honorifice circa nos et pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum pro episcopatus uigore et cathedrae auctoritate haberes potestatem qua posses de illo statim uindicari, certus quod collegae tui omnes gratum haberemus quodcumque circa diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa eiusmodi homines praecepta diuina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem et quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie 6 tiam nunc. et ut sciamus hanc Dei uocem cum uera et summa maiestate eius processisse ad honorandos ac uindicandos sacerdotes suos, cum aduersus Aaron sacerdotem tres de ministeriis Chore Dathan et Abiron ausi sunt superbisse et ceruicem suam extollere et sacerdoti praeposito ae adaequare, hiatu terrae absorpti ac deuorati paenas statim sacrilegae audaciae persoluerunt. nec soli illi, sed et ceteri ducenti quinquaginta qui eis comites ad audaciam fuerunt prorumpente a Domino igne consumpti sunt, ut probaretur sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit uindicari. in libro quoque regnorum cum Samuel sacerdos a Iudaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, contemneretur, exclamauit iratus Dominus et dixit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt. et ut hoc ulcisceretur, excitauit eis Saul regem, qui eos iniuriis grauibus adfligeret et per omnes contumelias et paenas superbum populum calcaret et premeret, ut contemptus sacerdos de superbo populo ultione diuina uindicaretur.
Sed et Salomon in spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas dicens: ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes eius sanctifica. et iterum: honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes eius. quorum praeceptorum memor beatus apostolus, secundum quod in actis apostolorum legimus, cum ei diceretur: sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non maledices. Dominus etiam noster ipse Iesus Christus rex et iudex et Deus noster usque ad passionis diem seruauit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamuis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi seruassent. nam cum leprosum emundasset, dixit illi: uade et monstra te sacerdoti et offer donum. humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum. item sub ictu passionis cum alapam accepisset et ei diceretur: sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter adque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. docuit sacerdotes ueros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis existit.
Meminisse autem diaconi debent quoniam apostolos id est episcopos et praepositos Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in caelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros. quod si nos aliquid audere contra Deum possumus qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi a quibus fiunt. et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae paenitentiam, ut honorem sacerdotis agnoscat et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere. haec sunt enim initia haereticorum et ortus adque conatus schismaticorum male cogitantium, at sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. sic de ecclesia receditur, sic altare profanum foris conlocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem adque unitatem Dei rebellatur. quod si ultra te contumeliis suis exacerbauerit et prouocauerit, fungeris contra eum potestatem honoris, tui, ut eum uel deponas uel abstineas. nam si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: iuuentutem tuam nemo despiciat, quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est: senectutem tuam nemo despiciat. et quoniam scripsisti quendam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae eius adque audaciae participem esse, hunc quoque et si qui alii tales extiterint et contra sacerdotem Dei fecerint uel coercere poteris uel abstinere. nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intellegant et satisfaciant et nos propositum nostrum tenere patiantur. magis enim optamus et cupimus contumelias et iniurias singulorum clementi patientia uincere quam sacerdotali licentia uindicare. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula IIII — Cvprianvs, Caecilivs, Victor, Sedatvs, Tertvllvs Cvm Pbesbvteris Qvi Pbaesentes Aderant Pomponio Fratri S
Legimus litteras tuas, frater carissime, quas per Paconium fratrem nostrum misisti postulans et desiderans ut tibi rescriberemus quid nobis de his uirginibus uideatur quae cum semel statum suum continenter et firmiter tenere decreuerint, detectae sint postea in eodem lecto pariter mansisse cum masculis, ex quibus unum diaconum esse [dicis]: plane easdem quae se cum uiris dormisse confessae sint adseuerare integras esse. circa quam rem quoniam consilium nostrum desiderasti, scias nos ab euangelicis et apostolicis traditionibus non recedere quo minus fratribus et sororibus nostris constanter et fortiter consulatur et per omnes utilitatis et salutis uias ecclesiastica disciplina seruetur, cum Dominus loquatur et dicat: et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. et iterum scriptum est: disciplinam qui abicit infelix est, et in psalmis quoque spiritus sanctus instruit dicens: continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a uia recta, cum exarserit cito ira eius super uos.
Primo igitur in loco, frater carissime, et praepositis et plebi nihil aliud elaborandum est quam ut qui Deum timemus cum omni obseruatione disciplinae diuina praecepta teneamus nec patiamur errare fratres nostros et pro arbitrio et ructu$uo uiuere, sed ad uitam singulis fideliter consulere, nec pati uirgines cum masculis habitare, non dico simul dormire sed nec simul uiuere, quando et sexus infirmus et aetas adhuc lubrica per omnia frenari a nobis et regi debeat, ne diabolo insidianti et saeuire cupienti ad nocendum detur occasio, quando et apostolus dicat: nolite locum dare diabolo. liberanda est uigilanter de periculosis locis nauis, ne inter scopulos et saxa frangatur. exuenda est uelociter de incendio sarcina prius quam flammis superuenientibus concremetur. nemo diu tutus est periculo proximus. nec euadere diabolum seruus Dei poterit qui se diaboli laqueis inplicauit. intercedendum est cito talibus [ut separentur] dum adhuc separari innocentes possunt, quia diuidi postmodum nostra intercessione non poterunt [postea quam conscientia grauissima cohaeserunt]. denique quam graues multorum ruinas hinc fieri uidemus et per huiusmodi. inlicitas et periculosas coniunctiones corrumpi plurimas uirgines cum summo animi nostri dolore conspicimus. quod si se ex fide Christo dicauerunt, pudicae et castae sine ulla fabula perseuerent, ita fortes ac stabiles praemium uirginitatis expectent: si autem perseuerare nolunt uel non possunt, melius nubant quam in ignem delictis suis cadant. certe nullum fratribus aut sororibus scandalum faciant, cum scriptum sit: si cibus scandalizat fratrem, non manducabo carnem in saeculo ne fratrem scandalizem.
Nec aliqua putet se [posse] hac excusatione defendi quod inspici et probari possit an uirgo sit, cum et manus obstetricum et oculus saepe fallatur, ut et si incorrupta inuenta fuerit uirgo ea parte qua mulier potest esse, potuerit tamen et ex alia corporis parte peccasse quae corrumpi potest et tamen inspici non potest. certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio et osculatio et coniacentium duorum turpis et foeda dormitio quantum dedecoris et criminis confitetur? si superueniens maritus sponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur et fremit et per zeli dolorem fortassis et gladium in manus sumit? quid Christus Dominus et iudex noster cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam iacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur et quas paenas incestis eiusmodi coniunctionibus comminatur, cuius ut gladium spiritalem et uenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere omni consilio prouidere et elaborare debemus. et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo magis praepositos et diaconos curare hoc fas est, qui exemplum et documentum ceteris de conuersatione et moribus suis praebeant. quomodo enim possunt integritati et continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae et uitiorum magisteria procedere ?
Et idcirco consulte et çum uigore fecisti, frater carissime, abstinendo diaconum qui cum uirgine saepe mansit, sed et ceteros qui cum uirginibus dormire consueuerant. quod si paenitentiam huius inliciti concubitus sui egerint et ab se inuicem recesserint, inspiciantur interim uirgines ab obstetricibus diligenter, et si uirgines inuentae fuerint, accepta communicatione ad ecclesiam admittantur hac tamen interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum reuersae fuerint ant si cum isdem in una domo et sub eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur nec in ecclesiam postmodum tales facile recipiantur. si autem de eis aliqua corrupta fuerit deprehensa, agat paenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit non mariti sed Christi adultera est, et ideo aestimato iusto tempore postea exomologesi facta ad ecclesiam redeat. quod si obstinate perseuerant nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere incipiant. nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint, cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat: et homo quicumque fecerit superbiam, ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit et non agit impie etiam nunc. interfici Deus iussit sacerdotibus suis non obtemperantes, iudicii sui tempus constituit non oboedientibus. et tunc quidem gladio occidebantur, quando adhuc et circumcisio carnalis manebat: nunc autem quia circumcisio spiritalis esse ad fideles seruos Dei coepit, spiritali gladio superbi et contumaces necantur, dum de ecclesia eiciuntur. neque enim uiuere foris possunt, cum domus Dei una sit et nemini salus esse nisi in ecclesia possit. indisciplinatos autem perire, dum non audiunt nec obtemperant salubribus praeceptis, testatur scriptura diuina quae dicit: non diligit indisciplinatus castigantem se. qui autem oderunt correptiones, consumentur turpiter.
Ergo ne indisciplinati consumantur et pereant da operam, frater carissime, ut quantum potes consiliis salubribus fraternitatem regas et singulis ad salutem suam consulas. arta et angusta est uia per quam ingredimur ad uitam, sed summus et magnus est fructus cum peruenimus ad gloriam. qui se semel castrauerunt propter regnum caelorum, per omnia Deo placeant nec sacerdotes Dei ** aut per ecclesiam scandalo se et fratribus offerant. et ad praesens si a nobis contristari uideantur, nos tamen salubri persuasione moneamus scientes et apostolum dixisse: ergo ego inimicus factus sum uerum praedicans uobis? quod si obtemperauerint, nobis gratissimum est. stantes eos ad salutem dignatione nostri sermonis firmauimus. si autem quidam de peruersis obtemperare noluerint, secundum eundem apostolum dicentem: si hominibus placerem, Christi seruus non essem, si quibusdam suadere non possumus ut eos Christo placere faciamus, nos certe quod nostrum est Christo Domino et Deo nostro praecepta eius seruantes placeamus. opto te, frater carissime ac desiderantissime, in Domino semper bene ualere.
Epistula V — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs Carissimis S
Saluto uos incolumis per Dei gratiam, fratres carissimi, laetus quod circa incolumitatem quoque uestram omnia integra esse cognouerim. et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci condicio, peto uos pro fide et religione uestra fungamini illic et uestris partibus et meis, ut nihil uel ad disciplinam uel ad diligentiam desit. quantum ad sumptus suggerendos, siue illis qui gloriosa uoce Dominum confessi in carcere sunt constituti, siue his qui pauperes et indigentes laborant et tamen in Domino perseuerant, peto nihil desit, cum summula omnis quae redacta est illic sit apud clericos distributa propter eiusmodi casus, ut haberent plures unde ad necessitates et pressuras singulorum operari possint.
Peto quoque ut ad procurandam quietem solertia et sollicitudo uestra non desit. nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conueniendum et uisitandum confessores bonos quos inlustrauit iam gloriosis initiis diuina dignatio, tamen caute hoc et non glomeratim nec per multitudinem semel iunctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso inuidia concitetur et introeundi aditus denegetur et dum insatiabiles multum uolumus, totum perdamus. consulite ergo et prouidete ut cum temperamento fieri hoc tutius possit, ita ut presbyteri quoque qui illic apud confessores offerunt singuli cum singulis diaconis per uices alternent, quia et mutatio personarum et uicissitudo conuenientium minuit inuidiam. circa omnia enim mites et humiles, ut seruis Dei congruit, temporibus seruire et quieti prospicere et plebi prouidere debemus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate. salutat uos diaconus et qui mecum sunt salutant. ualete.
Epistula VI — Cvprianvs Sergio Et Rogatiano Et Ceteris Confessoribvs In Deo Perpetvam S
Saluto uos, fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu uestro frui, si me ad uos peruenire loci condicio permitteret. quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc uobis inhaerere, ut conplecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et dominicam fidem seruantes sacrilega obsequia respuerunt ? quid iocundius et sublimius quam osculari nunc ora uestra quae gloriosa uoce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis uestris qui despecto saeculo conspiciendo Deo digni extiterunt? sed quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos uestros uicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione caelestis gloriae fortes et stabiles perseueretis et ingressi uiam dominicae dignationis ad accipiendam coronam spiritali uirtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi. o beatum carcerem quem inlustrauit uestra praesentia. o beatum carcerem qui homines Dei mittit ad caelum. o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt Dei templa et sanctificata diuinis confessionibus membra uestra.
Nec quicquam nunc uersetur in cordibus et mentibus uestris quam diuina praecepta et mandata caelestia, quibus nos ad tolerantiam passionis spiritus sanctus semper animauit. nemo mortem cogitet sed immortalitatem nec temporariam poenam sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. et iterum: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. et iterum ubi loquitur scriptura diuina de tormentis quae martyras Dei consecrant et ipsa passionis probatione sanctificant: et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignosse. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum inperpetuum. quando ergo iudicaturos uos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione iustitia, quando in origine statim prima Abel iustus occiditur et exinde iusti quique et prophetae et apostoli missi quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non nisi eos qui se per suam uiam secuti sint peruenire dicens: qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam et qui odit animam suam in isto saeculo, in uitam aeternam conseruabit illam. et iterum: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam uero non possunt occidere. magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam. Paulus etiam nos adhortatur ut qui ad Domini promissa uenire cupimus imitari Dominum in omnibus debeamus. sumus, inquit, filii Dei: si autem filii, et heredes Dei, coheredes autem Christi, siquidem compatiamur ut et conmagnificemur. addidit etiam conparationem praesentis temporis et futurae claritatis dicens: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones tolerare nos conuenit, quia etsi sunt multae pressurae iustorum, ex omnibus tamen liberantur qui in Deum fidunt.
Beatas etiam feminas quae uobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores non solum ipsae ad coronam proximae sunt, sed et ceteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. ac ne quid deesset ad gloriam numeri uestri, ut omnis uobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam uobis gloriosa confessione sociauit diuina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias Azarias Misael inlustres pueri aliquando fecerunt, quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt praesente cum illis Domino et probante, quod in confessores et martyras eius nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent incolumes semper et tuti in omnibus perseuerarent. et consideretis diligentius peto pro uestra religione quae apud illos pueros fides fuerit, quae promereri plenius Deum potuit. ad omnia enim parati, sicuti omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. cum se et crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, iactare hoc tamen et uindicare sibi noluerunt dicentes et si non, ne minor esset confessionis uirtus sine testimonio passionis. addiderunt posse omnia Deum facere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia uellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent I
Quam fidem nos quoque retinentes et die ac nocte meditantes toto corde ad Deum prompti contemptu praesentium futura tantummodo cogitemus, fructum regni aeterni, conplexum et osculum Domini, conspectum Dei: ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem uiam uobis ad gloriam temporis nostri religiosa uirtute et diuina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum primum hospitium uobis in carcere praeparauit et metator quodammodo uester nunc quoque nos antecedit: quod ut consummetur in uobis adsiduis orationibus Dominum deprecamur, ut initiis ad summa pergentibus quos confiteri fecit faciat et coronari. opto uos, fratres carissimi ac beatissimi, in Domino semper bene ualere et ad coronae caelestis gloriam peruenire.
Epistula VII — CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS CARISSIMIS s
Saluto uos, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad uos uenire, ut desiderio tam meo quam uestro et omnium fratrum satisfiat.. oportet nos tamen paci communi consulere et interdum quamuis cum taedio animi nostri deesse uobis, ne praesentia nostri inuidiam et uiolentiam gentilium prouocet et simus auctores rumpendae pacis, qui nos magis quieti omnium consulere debemus. quando ergo uos scripseritis rebus compositis me uenire debere aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad uos ueniam. ubi enim mihi aut melius possit esse aut laetius quam illic ubi me Deus et credere uoluit et crescere? uiduarum et infirmorum et omnium pauperum curam peto diligenter habeatis. sed et peregrinis si qui indigentes fuerint sumptus suggeratis de quantitate mea propria quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi. quae quantitas ne forte iam uniuersa erogata sit, misi eidem per Naricum acoluthum aliam portionem, ut largius et promptius circa laborantes fiat operatio. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere [et nostri meminisse. fraternitatem uestram meo nomine salutate et ut nostri memores sint admonete.]
Didicimus secessisse benedictum Papatem Cyprianum a Crementio subdiacono, qui a uobis ad nos uenit certa ex causa, quod utique recta fecerit, propterea cum sit persona insignis t et inminente agone quem permisit Deus in saeculo colluctandi causa aduersarium simul cum seruis suis, uolens etiam angelis et hominibus certamen hoc manifestare, ut qui uicerit coronetur, uictus uero reportauerit in se sententiam quae nobis manifestata est. et cum incumbat nobis qui uidemur praepositi esse et uice pastorum custodire gregem, si neglegentes inueniamur, dicetur nobis quod et antecessoribus nostris dictum est, qui tam neglegentes praepositi erant, quoniam perditum non requisiuimus et errantem non correximus et claudum non colligauimus et lactem eorum edebamus et lanis eorum operiebamur. denique et ipse Dominus implens quae erant scripta in lege et prophetis docet dicens: ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ouibus meis. mercennarius autem et cuius non sunt propriae oues, cum uiderit lupum uenientem, relinquit et fugit, et lupus dispargit eas. sed et Simoni sic dicit: diligis me? respondit diligo. ait ei: pasce oues meas. hoc uerbum factum ex actu ipso quo cessit cognoscimus, et ceteri discipuli similiter fecerunt.
Nolumus ergo, fratres dilectissimi, mercennarios inueniri, sed bonos pastores, cum sciatis tum non minimum periculum incumbere, si non hortati fueritis fratres nostros stare in fide immobiles, ne praeceps euntes ad idololatriam funditus eradicetur fraternitas. nec enim hoc solum uerbis uos hortamur, sed discere poteritis a pluribus a nobis ad uos uenientibus quoniam ea omnia nos Deo adiuuante et fecimus et facimus cum omni sollicitudine et periculo saeculari ante oculos plus habentes timorem Dei et paenas perpetuas quam timorem hominum et breuem iniuriam, non deserentes fraternitatem et hortantes eos stare in fide et paratos esse debere ire cum Domino. sed et ascendentes ad hoc quod conpellebantur reuocauimus. ecclesia stat fortiter in fide, licet quidam terrore ipso conpulsi, siue quod essent insignes personae siue adprehensi timore hominum, ruerunt: quos quidem separatos a nobis non dereliquimus, sed ipsos cohortati sumus et hortamur agere paenitentiam, si quo modo indulgentiam poterint recipere ab eo qui potest praestare, ne si relicti fuerint a nobis, peiores efficiantur.
Videtis ergo, fratres, quoniam et nos hoc facere debetis, ut etiam illi qui ceciderunt, hortatu uestro corrigentes animos eorum, si adprehensi fuerint iterato confiteantur, ut possint priorem errorem corrigere, et alia quae incumbunt uobis, quae etiam et ipsa subdidimus, ut si hi qui in hanc temptationem inciderunt coeperint adprehendi infirmitate et agant paenitentiam facti sui et desiderent communionem, utique subueniri eis debet: siue uiduae siue thlibomeni qui se exhibere non possunt siue hi qui in carceribus sunt siue exclusi de sedibus suis utique habere debent qui eis ministrent: sed et catecumini adprehensi infirmitate decepti esse non debebunt, ut eis subueniatur. et quod maximum est, corpora martyrum aut ceterorum si non sepeliantur, grande periculum imminet eis quibus incumbit hoc opus. cuiuscumque ergo uestrum quacumque occasione fuerit effectum hoc opus, certi sumus eum bonum seruum aestimari, ut qui in minimo fidelis fuit constituatur super decem ciuitates. faciat autem Deus, qui omnia praestat sperantibus in se, ut omnes nos in his operibus inueniamur. salutant uos fratres qui sunt in uinculis et presbyteri et tota ecclesia, quae et ipsa cum summa sollicitudine excubat pro omnibus qui inuocant nomen Domini. sed et nos petimus mutua uice memores sitis nostri. sciatis autem Bassianum peruenisse ad nos: et petimus uos, qui habetis zelum Dei, harum litterarum exemplum apud quoscumque poteritis transmittere per idoneas occasiones, uel uestras faciatis, siue nuntium mittatis, ut stent fortes et inmobiles in fide. optamus uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Epistula VIIII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Romae Consistentibvs Fratribvs S
Cum de excessu boni uiri collegae mei rumor apud nos incertus esset, fratres carissimi, et opinio dubia nutaret, accepi a uobis litteras ad me missas per Crementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso eius exitu instruerer, et exultaui satis quod pro integritate administrationis eius consummatio quoque honesta processerit. in quo uobis quoque plurimum gratulor quod eius memoriam tam celebri et inlustri testimonio prosequamini, ut per uos innotesceret nobis quod et nobis esset circa praepositi memoriam gloriosum et nobis quoque fidei ac uirtutis praeberet exemplum. nam quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est et salutare cum se episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum.
Legi etiam litteras, in quibus nec qui scripserint nec ad quos scriptum sit significanter expressum est. et quoniam me in isdem litteris et scriptura et sensus et chartae ipsae quoque mouerunt ne quid ex uero uel subtractum sit uel inmutatum, eandem ad uos epistolam authenticam remisi, ut recognoscatis an ipsa sit quam Crementio hypodiacono perferendam dedistis. perquam etenim graue est, si epistulae clericae ueritas mendacio aliquo et fraude corrupta est. hoc igitur ut scire possimus, et scripturam et subscriptionem an uestra sit recognoscite et nobis quid sit in uero rescribite. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Epistula X — Cvprianvs Martvribvs Et Confessoribvs Iesv Christi Domini Nostri In Deo Patre Perpetvam S
Exulto laetus et gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide et uirtute uestra, in quibus mater ecclesia gloriatur, gloriata et nuper quidem cum confessione perstanti suscepta paena est quae confessores Christi fecit extorres. confessio tamen praesens quantum in passione fortior, tantum clarior et maior in honore est. creuit pugna, creuit et pugnantium gloria. nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis estis ad aciem prouocati, fortes et stabiles ad maximi certaminis proelium prompta deuotione prodistis. ex quibus quosdam iam conperi coronatos, quosdam uero ad coronam uictoriae proximos, uniuersos autem quos agmine glorioso carcer inclusit pari et simili calore uirtutis ad gerendum certamen animatos, sicut esse oportet in diuinis castris milites Christi, ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta deuincant, quia maior est qui est in nobis quam qui est in hoc mundo, nec plus ad deiciendum potest terrena paena quam ad erigendum tutela diuina. probata res est certamine fratrum glorioso, qui ad tormenta uincenda ceteris duces facti exemplum uirtutis et fidei praebuerunt congressi in acie, donec acies succumberet uicta.
Quibus ergo uos laudibus praedicem, fortissimi fratres? robur pectoris uestri et perseuerantiam fidei quo praeconio uocis exornem? tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed uobis potius supplicia cesserunt. finem doloribus quem tormenta non dabant coronae dederunt. laniena grauior ad hoc diu perseuerauit, non ut stantem fidem deiceret, sed ut homines Dei ad Dominum uelocius mitteret. uidit admirans praesentium multitudo caeleste certamen Dei et spiritale, proelium Christi, stetisse seruos eius uoce libera, mente incorrupta, uirtute diuina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos. steterunt torti torquentibus fortiores et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra uicerunt. inexpugnabilem fidem superare non potuit saeuiens diu plaga repetita, quamuis rupta conpage uiscerum torquerentur in seruis Dei iam non membra sed uulnera. fluebat sanguis qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore sopiret. o quale illud fuit spectaculum Domini, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac deuotione militis eius acceptum, sicut scriptum est in psalmis spiritu sancto loquente ad nos pariter et monente: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. pretiosa mors haec est quae emit inmortalitatem pretio sui sanguinis, quae accepit coronam Dei consummatione uirtutis.
Quam laetus illic Christus fuit, quam libens in talibus seruis suis et pugnauit et uicit protector fidei et dans credentibus tantum quantum se credit capere qui sumit. certamini suo adfuit, proeliatores adque adsertores sui nominis erexit corroborauit animauit. et qui pro nobis mortem semel uicit semper uincit in nobis. cum uos, inquit, tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis.
Documentum rei praesens proelium praebuit. uox plena spiritu sancto de martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos proconsuli diceret: uidebis cras agonem. et quod ille cum uirtutis ac fidei testimonio dixit Dominus inpleuit. agon caelestis exhibitus et Dei seruus in agonis promissi certamine coronatus est. hic est agon quem propheta Esaias ante praedixit dicens: non pusillum uobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem. et ut ostenderet quis hic agon futurus esset, addidit dicens: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuel. hic est agon fidei nostrae qua congredimur, qua uincimus, qua coronamur. hic est agon quem nobis ostendit et beatus apostolus Paulus, in quo oportet nos currere et ad coronae gloriam peruenire. nescitis, inquit, quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam. sic currite ut occupetis. et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. item suum certamen ostendens et hostiam se Domino cito futurum esse promittens ait: ego iam libor, et tempus instat assumptionis. bonum agonem certaui, cursum perfeci, fidem seruaui. iam superest mihi corona iustitiae quam mihi reddet Dominus in illa die ille iudex iustus, non solum autem mihi, sed et omnibus qui dilexerunt aduentum eius. hunc igitur agonem per prophetas ante praedictum, per Dominum commissum, per apostolos gestum Mappalicus suo et collegarum suorum nomine proconsuli repromisit. nec fefellit in promisso suo uox fidelis. pugnam quam spopondit exhibuit et palmam quam meruit accepit. istum nunc beatissimum martyrem et alios participes eiusdem congressionis et comites in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione uictores ut ceteri quoque sectemini et opto pariter et exhortor, ut quos uinculum confessionis et hospitium carceris simul iunxit iungat etiam consummatio uirtutis et corona caelestis, ut lacrimas matris ecclesiae quae plangit ruinas et funera plurimorum uos uestra laetitia tergeatis et ceterorum quoque stantium firmitatem uestri exempli prouocatione solidetis. si uos acies uocauerit, si certaminis uestri dies uenerit, militate fortiter, dimicate constanter, scientes uos sub oculis praesentis Domini dimicare, confessione nominis eius ad ipsius gloriam peruenire, qui non sic est ut seruos suos tantum spectet, sed ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri et coronat pariter et coronatur.
Quod si ante diem certaminis uestri de indulgentia Domini pax superuenerit, uobis tamen manet uoluntas integra et conscientia gloriosa. nec contristetur aliquis ex uobis quasi illis minor qui ante uos tormenta perpessi uicto et calcato saeculo ad Dominum glorioso itinere uenerunt. Dominus scrutator est renis et cordis, arcana perspicit et intuetur occulta. ad coronam de eo promerendam sufficit ipsius testimonium solum qui iudicaturus est. ergo utraque res, fratres carissimi, sublimis pariter et inlustris: illa securior ad Dominum uictoriae consummatione properare, haec laetior accepto post gloriam commeatu in ecclesiae laude florere. o beatam ecclesiam nostram quam sic honor diuinae dignationis inluminat, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis inlustrat. erat ante in operibus fratrum candida: nunc facta est in martyrum cruore purpurea. floribus eius nec lilia nec rosae desunt. certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem. accipiant coronas uel de opere candidas uel de passione purpureas. in caelestibus castris et pax et acies habent flores suos quibus miles Christi ob gloriam coronetur. opto uos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene ualere et nostri meminisse. ualete.
Epistula XI — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Quamquam sciam, fratres carissimi, pro timore quem singuli debemus Deo uos quoque illic adsiduis orationibus et enixis precibus instanter incumbere, admoneo tamen etiam ipse religiosam sollicitudinem uestram ut ad placandum adque exorandum Deum non uoce sola, sed et ieiuniis et lacrimis et omni genere deprecationis ingemescamus. intellegendum est enim et confitendum pressurae istius tam turbidam uastitatem quae gregem nostrum maxima ex parte populata est et adhuc usque populatur secundum peccata nostra uenisse, dum uiam Domini non tenemus nec data nobis ad salutem caelestia mandata seruamus. fecit Dominus noster uoluntatem patris, et nos non facimus Dei uoluntatem patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni uacantes, simplicitatis et fidei neglegentes, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes. uapulamus itaque ut meremur, cum scriptum sit: seruus autem ille qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit uoluntati eius, uapulabit multas. quas autem plagas, quae uerbera non meremur, quando nec confessores qui exemplo ceteris ad bonos mores esse debuerant teneant disciplinam? itaque dum quosdam insolenter extollit confessionis suae tumida et inuerecunda iactatio, tormenta uenerunt, et tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solacio mortis, tormenta quae ad coronam non facile dimittant sed tamdiu torqueant quamdiu deiciant, nisi si aliquis diuina dignatione subtractus inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii sed uelocitate moriendi.
Haec patimur delicto et merito nostro, sicut praemonuit diuina censura dicens: si dereliquerint legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et praecepta mea non obseruauerint, uisitabo in uirga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. uirgas igitur et flagella sentimus qui Deo nec bonis factis placemus nec pro peccatis satisfacimus. rogemus de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens: misericordiam autem meam non dispargam ab eis. petamus, et accipimus: et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam grauiter offendimus, pulsemus, quia et pulsanti aperitur, si modo pulsent ostium preces et gemitus et lacrimae nostrae quibus insistere et inmorari oportet, et si sit unanimis oratio.
Nam quod magis suasit et conpulit ut has ad uos litteras scriberem, scire debetis, sicut Dominus ostendere et reuelare dignatur, dictum esse in uisione: petite et inpetratis, tunc deinde praeceptum plebi adsistenti ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent, in petendo autem fuisse dissonas uoces et dispares uoluntates et uehementer hoc displicuisse illi qui dixerat: petite et inpetratis, quod plebis inaequalitas discreparet nec esset fratrum consensio una et simplex et iuncta concordia, cum scriptum sit: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, et in actis apostolorum legamus: turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, et Dominus sua uoce mandauerit dicens: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, et iterum: dico autem uobis quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra de omni re quamcumque petieritis continget uobis a patre meo qui in caelis est. quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset? quod si secundum pacem quam Dominus nobis dedit uniuersis fratribus conueniret, iam pridem de diuina misericordia inpetrassemus quod petimus nec tamdiu in hoc salutis et fidei nostrae periculo fluctuaremus : immo uero nec uenissent fratribus haec mala, si in unum fraternitas fuisset animata.
Nam et illud ostensum est quod sederet paterfamilias sedente sibi ad dexteram iuuene, qui iuuenis anxius et cum quadam indignatione subtristis maxillam manu tenens maesto uultu sedebat. alius uero in sinistra parte consistens rete portabat, quod se mittere ut circumstantem populum caperet minabatur. et cum miraretur quid hoc esset ille qui uidit, dictum est ei iuuenem qui ad dexteram sic sederet contristari et dolere quod praecepta sua non obseruarentur, illum uero in sinistra exultare quod sibi daretur occasio ut a patrefamilias potestatem sumeret saeuiendi. hoc prius longe ostensum est quam tempestas uastitatis huius oriretur. et uidemus inpletum quod fuerat ostensum, ut dum Domini praecepta contemnimus, dum datae legis mandata salutaria non tenemus, facultatem nocendi inimicus acciperet, minus armatos et ad repugnandum minus cautos iactu retis operiret.
Oremus instanter et adsiduis precibus ingemescamus. nam et hoc nobis non olim per uisionem, fratres carissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus nec uigilanter oremus. et Dens utique, qui quem corripit diligit, quando corripit, ad hoc corripit ut emendet, ad hoc emendat ut seruet. excutiamus itaque et abrumpamus somni uincula et instanter ac uigilanter oremus, sicut Paulus apostolus praecipit dicens: instate orationi uigilantes in ea. nam et apostoli orare diebus ac noctibus non destiterunt, et Dominus quoque ipse disciplinae magister et exempli nostri uia frequenter et uigilanter orauit, sicut in euangelio legimus: exiit in montem orare et fuit pernoctans in oratione Dei. et utique quod orabat orabat ille pro nobis, cum peccator ipse non esset, sed nostra peccata portaret. adeo autem pro nobis ille deprecabatur, ut legimus alio loco: dixit autem Dominus ad Petrum: ecce satanas postulauit ut uos uexaret quomodo triticum. ego autem rogaui pro te ne deficiat fides tua. quod si pro nobis ac pro delictis nostris ille et laborat et uigilat et precatur, quanto nos magis insistere precibus et orare et primo ipsum Dominum rogare, tunc deinde per ipsum Deo patri satisfacere debemus? habemus aduocatum et deprecatorem pro peccatis nostris Iesum Christum Dominum et Deum nostrum, si modo nos in praeteritum peccasse paeniteat, et confitentes adque intellegentes delicta nostra quibus nunc Dominum offendimus, uel de cetero nos ambulare in uiis eius et praecepta eius metuere spondeamus. pater nos et corrigit et tuetur, stantes tamen in fide et pressuris adque angustiis licet Christo eius firmiter adhaerentes, sicut scriptum est: quis nos separabit a dilectione Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? nihil horum potest separare credentes, nihil potest auellere corpori eius et sanguini cohaerentes. persecutio ista exploratio est adque exploratio peccati nostri excuti nos Deus uoluit et probari, sicut suos semper probauit., nec tamen in probationibus eius aliquando auxilium credentibus defuit
Denique ad minimum famnlum suum et in delictis licet plnrimis constitutum et dignatione eius indignum tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est. dic illi, inquit, securus sit, quia pax uentura est, sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui qui probentur. sed et de uictu parco et sobrio potu diuinis dignationibus admonemur, scilicet ne uigore caelesti sublime iam pectus inlecebra saecularis eneruet, uel ne largioribus epulis mens grauata minus ad preces orationis euigilet.
Dissimnlare haec singula et apnd conseientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum et instrui et regi possit nec ipsi denique apud nos hanc epistulam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis. intercipere enim quibus nos Dominus admonere et instruere dignatur eius est qui admoneri et instrui fratrem suum nolit. probari nos a Domino nostro sciant, nec a fide qua in eum semel credidimus praesentis pressurae conflictatione deficiant delicta sua singuli recognoscentes uel modo conuersationem ueteris hominis exponant. nemo enim retro adtendens et superponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei. denique uxor Lot, quae liberata contra praeceptum retro respexit, quod euaserat perdidit. adtendamus non posteriora quo diabolus reuocat, sed priora quo Christus uocat. oculos erigamus ad caelum, ne oblectamentis et inlecebris nos suis terra decipiat. unusquisque oret Deum, non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit, ubi non singulis priuatam precem mandat, sed oratione communi et concordi prece orantes pro omnibus iussit orare. si nos Dominus humiles et quietos, si nobis inuicem copulatos, si circa iram suam timidos, si praesenti tribulatione correctos emendatosque conspexerit, tutos ab inimici infestationibus exhibebit. praecessit disciplina, sequetur et uenia.
Nos tantum sine cessatione poscendi et cum fide accipiendi simplices et unanimes Dominum deprecemur, cum gemitu pariter et fletu deprecantes, sicut deprecari oportet eos qui sint positi inter plangentium ruinas et timentium reliquias, inter numerosam languentium stragem et exiguam stantium firmitatem. rogemus pacem maturius reddi, cito latebris nostris et periculis subueniri, inpleri quae famulis suis Dominus dignatur ostendere, redintegrationem ecclesiae suae, securitatem salutis nostrae, post pluuias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas et turbines placidam lenitatem, pia paternae dilectionis auxilia, diuinae maiestatis solita magnalia, quibus et persequentium blasphemia retundatur et lapsorum paenitentia reformetur et fortis et stabilis perseuerantium fra?res glorietur. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem meo nomine salutate et ut nostri meminerint admonete ualete.
Epistula XII — Cvprianus Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Quamquam sciam uos, fratres carissimi litteris meis frequenter admonitos esse ut gloriosa uoce Dominum confessis et in carcere constitutis omnis dillgentia praebeatur. tamen identidem uobis incumbo, ne quid ad curam desit his quibus ad gloriam nihil deest. adque utinam loci et gradus mei condicio permitteret ut ipse nunc praesens esse possem: promptus et libens sollemni ministerio cuncta circa fortissimos fratres nostris dilectionis obsequia complerem. sed officium meum uestra diligentia repraesentet et faciat omnia quae fieri oportet circa eos quos in talibus meritis fidei ac uirtutis suae inlustrauit diuina dignatio. corporibus etiam omnium. qui etsi torti non sunt, in carcere tamen glorioso exitu mortis excedunt, inpertiatur et uigilantia et cura propensior. neque enim uirtus eorum aut honor minor est quo minus ipsi quoque inter beatos martyras adgregentur. quod in illis est tolerauerunt quidquid tolerare parati et prompti fuerunt. qui se tormentis et morti sub oculis Dei optulit passus est quidquid pati uoluit. non enim ipse tormentis, sed tormenta ipsi defuerunt. qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego in illo confitebor coram patre meo dicit Dominus. confessi sunt. qui tolerauerit usque ad finem hic saluabitur, dicit Dominus. tolerauerunt et ad finem usque incorrupta et inmaculata uirtutum suarum merita pertulerunt. et iterum scriptum est: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae. usque ad mortem fideles et stabiles et inexpugnabiles peruenerunt. cum uoluntati et confessioni nostrae in carcere et uinculis accedit et moriendi terminus, consummata martyrii gloria est.
Denique et dies eorum quibus excedunt adnotate, ut conmemorationes eorum inter memorias martyrum celebrare possimus: quamquam Tertullus fidelissimus ac deuotissimus frater noster inter cetera sollicitudine et cura sua quam fratribus in omni obsequio operationis inpertit, qui nec illic circa curam corporum deest, scripserit et scribat ac significet mihi dies quibus in carcere beati fratres nostri ad inmortalitatem gloriosae mortis exitu transeunt, et celebrentur hic a nobis oblationes et sacrificia ob conmemorationes eorum, quae cito uobiscum Domino protegente celebrabimus. pauperibus quoque, ut saepe iam scripsi, cura ac diligentia uestra non desit, his tamen qui in fide stantes et nobiscum fortiter militantes Christi castra non reliquerunt: quibus quidem nunc maior a nobis et dilectio et cura praestanda est, quod nec paupertate adacti nec persecutionis tempestate prostrati, dum Domino fideliter seruiunt, ceteris quoque pauperibus exemplum fidei praebuerunt. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem meo nomine salutate. [ualete.]
Epistula XIII — Cvprianvs Rogatiano Presbvtero Et Ceteris Confessoribvs Fratribvs S
Et iampridem uobis, fratres carissimi ac fortissimi, litteras miseram quibus fidei et uirtuti uestrae uerbis exultantibus gratularer, et nunc non aliud in primis uox nostra conplectitur quam ut laeto animo frequenter ac semper gloriam uestri nominis praedicemus. quid enim uel maius in uotis meis potest esse uel melius quam cum uideo confessionis uestrae honore inluminatum gregem Christi? nam cum gaudere in hoc omnes fratres oportet, tunc in gaudio communi maior est episcopi portio. ecclosiae enim gloria praepositi gloria est. quantum dolemus ex illis quos tempestas inimica prostrauit, tantum laetamur ex uobis quos diabolus superare non potuit.
Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri ueram circa uos et simplicem caritatem, ut qui aduersarium prima hac congressione uicistis gloriam uestram forti et perseueranti uirtute teneatis. adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de uita nostra cottidie dimicamus. danda opera est, ut post haec initia ad incrementa quoque ueniatur et consummetur in uobis quod iam rudimentis felicibus esse coepistis. parum est adipisci aliquid potuisse. plus est quod adeptus es posse seruare, sicut et fides ipsa et natiuitas salutaris non accepta sed custodita uiuificat. nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo seruat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. puta hoc illum et confessori suo dicere: ecce confessor factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Salomon denique et Saul et ceteri multi quamdiu in uiis Domini non ambulauerunt, datam sibi gratiam tenere non potuerunt: recedente ab his disciplina dominica recessit et gratia.
Perseuerandum nobis est in arto et in angusto itinere laudis et gloriae, et cum quies et humilitas et bonorum morum tranquillitas christianis omnibus congruat secundum Dei uocem qu neminem alium respicit nisi humilem et quietum et trementem sermones suos, tunc magis hoc obseruare et inplere confessores oportet, qui exemplum facti estis ceteris fratribus, ad quorum mores omnium uita et actus debeat prouocari. nam sicut Iudaei a Deo alienati sunt, propter quos nomen Dei blasphematur in gentibus, ita contra Deo cari sunt, per quorum disciplinam nomen Domini laudabili testimonio praedicatur, sicut scriptum est Domino praemonente et dicente: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui in caelis est. et Paulus Apostolus dicit: lucete sicut luminaria in mundo. et Petrus similiter hortatur, sicut hospites, inquit, et peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam, conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes magnificent Dominum. quod quidem maxima pars uestrum cum meo gaudio curat et confessionis ipsius honore melior facta tranquillis et bonis moribus gloriam suam custodit et seruat.
Sed quosdam audio inficere numerum uestram et laudem praecipui nominis praua sua conuersatione destruere, quos etiam uos ipsi ut pote amatores et conseruatores laudis uestri obiurgare et conprimere et emendare debetis. cum quanto enim nominis uestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus et lasciuiens demoratur, alius in eam patriam unde extorris factus est regreditur, ut deprehensus non iam quasi christianus sed quasi nocens pereat? inflari aliquos et tumere audio, cum scriptum sit: noli altum sapere, sed time. si enim Dominus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Dominus noster sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce sic non aperuit os suum. non sum, inquit, contumax, neque contradico. dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas. faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. et quisquam per ipsum nunc adque in ipso uiuens extollere se audet et superbire, inmemor et factorum quae ille gessit et mandatorum quae nobis uel per se uel per apostolos suos tradidit? quod si non est maior domino suo seruus, qui Dominum secuntur humiles et quieti et taciturni uestigia eius imitentur, quando quisque inferior fuerit sublimior fiat dicente Domino: qui minimus fuerit in uobis, hic erit magnus.
Quid deinde illud, quam uobis exsecrandum debet uideri, quod cum summo animi nostri gemitu et dolore cognouimus, non deesse qui Dei templa et post confessionem sanctificata et inlustrata plus membra turpi et infami concubitu suo maculent, cubilia cum feminis promiscua iungentes. quando etsi stuprum conscientiae eorum desit, hoc ipsum grande crimen est, quod illorum cum scandalo in aliorum ruinas exempla nascantur. contentiones quoque et aemulationes inter nos nullas esse oportet, cum pacem suam nobis dimiserit Dominus et scriptam sit: diliges proximum tuum tamquam te. si autem mordetis et incusatis inuicem, uidete ne consumamini ab inuicem. conuiciis etiam et maledictis quaeso nos abstinete: quia neque maledici regnum Dei consequentur et lingua quae Christum confessa est incolumis et pura cam suo honore seruanda est. nam qui pacifica et bona et iusta secundum praeceptum Christi loquitur Christum cottidie confitetur. saeculo renuntiaueramus cum baptizati sumus: sed nunc uero renuntiamus saeculo quando temptati et probati a Deo nostra omnia relinquentes Dominum secuti sumus et fide ac timore eius stamus et uiuimus.
Corroboremus nos exhortationibus mutuis et magis ac magis proficiamus in Domino, ut cum pro sua misericordia pacem fecerit quam se facturum repromittit, noui et paene mutati ad ecclesiam reuertamur, et excipiant siue fratres nostri siue gentiles circa omnia correctos adque in melius reformatos et qui admirati fuerant prius in uirtutibus gloriam nunc admirentur in moribus disciplinam. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula XIIII — Cvprianvs Pesbvteris Et Diaconis Fratribvs S
Optaueram quidem, fratres carissimi, ut uniuersum clerum nostrum integrum et incolumem meis litteris salutarem. sed quoniam infesta tempestas quae plebem nostram ex maxima parte prostrauit hinc quoque addidit nostris doloribus cumulum ut etiam cleri portionem sua strage perstringeret, oramus Dominum ut uos quos et in fide et in uirtute stare cognouimus tutos quoque in posterum per diuinam misericordiam salutemus. et quamquam causa conpelleret ut ipse ad uos properare et uenire deberem, primo cupiditate et desiderio uestri, quae res in uotis meis summa est, tunc deinde ut ea quae circa ecclesiae gubernacula utilitas communis exposcit tractare simul et plurimorum consilio examinata limare possemus: tamen potius uisum est adhuc interim latebram et quietem tenere respectu utilitatum aliarum quae ad pacem omnium nostrum pertinent et salutem, quarum uobis a Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui pro cetera cura sua quam inpense diuinis operibus inpertit etiam huius consilii auctor fuit, ut cautus et moderatus existerem nec me in conspectum publicum et maxime eius loci ubi totiens flagitatus et quaesitus fuissem temere committerem.
Fretus ergo et dilectione et religione uestra quam satis noui his litteris et hortor et mando ut uos, quorum minime illic, inuidiosa et non adeo periculosa praesentia est, uice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit. habeatur interim quantum potest et quomodo potest pauperum cura, si qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt, ut his ad tolerandam paenuriam sumptus per uestram diligentiam suggeratur, ne quod circa fidentes tempestas non fecit circa laborantes necessitas faciat. confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. et quamquam sciam plurimos ex his fratrum uoto et dilectione susceptos, tamen si qui sunt qui uel uestitu uel sumptu indigeant, sicut etiam pridem uobis scripseram cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecumque necessaria, modo ut sciant ex uobis et instruantur et discant quid secundum scripturarum magisterium ecclesiastica disciplina deposcat, humiles et modestos et quietos esse debere, ut honorem sui nominis seruent, ut qui gloriosi uoce fuerint sint et moribus gloriosi, faciant se dignos. ut in omnibus Dominum promerentes ad caelestem coronam laudis suae consummatione perueniant. plus enim superest quam quod transactum uidetur, cum scriptum sit: ante mortem ne laudes hominem quemquam, et iterum: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae, et Dominus quoque dicat: qui tolerauerit usque ad finem hic saluabitur. imitentur Dominum qui sub ipso tempore passionis non superbior sed humilior fuit. tunc enim discipulorum suorum pedes lauit dicens: si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare. exemplum enim dedi uobis ut sicut ego feci et uos aliis faciatis. item Pauli apostoli documenta sectentur, qui post carcerem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis et humilis perseuerauit, nec post tertium caelum et paradisum quicquam sibi insolenter adsumpsit dicens: neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus.
Haec singula, oro uos, insinuate fratribus nostris. et quia exaltabitur qui se humiliauerit, nunc est ut magis insidiantem aduersarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur et acrior factus hoc ipso quo uictus est superantem superare conatur. dominus faciet ut et ego illos uidere et salutari exhortatione conponere mentes eorum ad seruandam gloriam suam possim. doleo enim quando audio quosdam improbe et insolenter discurrere, ad ineptias uel ad discordias uacare, Christi membra et iam Christum confessa per concubitus inlicitos inquinare, nec a diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere ut per paucorum prauos et malos mores multorum et bonorum confessorum gloria honesta maculetur: quos uereri debent, ne ipsorum testimonio et iudicio condemnati ab eorum societate priuentur. is enim demum confessor inlustris et\'uerus est de quo postmodum non erubescit ecclesia sed gloriatur.
Ad id uero quod scripserunt mihi conpresbyteri nostri Donatus et Fortunatus et Nouatus et Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio uestro et sine consensu plebis mea priuatim sententia gerere. sed cum ad uos per Dei gratiam uenero, tunc de his quae uel gesta sunt uel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et mei meminisse. fraternitatem si qua uobiscum est multum a me salutate et ut nostri meminerint admonete. ualete.
Epistula XV — Cvprianvs Martvribvs Et Confessoribvs Carissimis Pratribvs S
Sollicitudo loci nostri et timor Dei conpellit, fortissimi ac beatissimi martyres, admonere uos litteris nostris ut a quibus tam deuote et fortiter seruatur fides Domini ab isdem lex quoque et disciplina Domini reseruetur. nam cum omnes milites Christi custodire oporteat praecepta imperatoris sui, tunc uos magis praeceptis eius obtemperare plus conuenit, qui exemplum ceteris facti estis et uirtutis et timoris Dei. et credideram quidem presbyteros et diaconos qui illic praesentes sunt monere uos et instruere plenissime circa euangelii legem, sicut in praeteritis semper sub antecessoribus nostris factum est, ut diaconi ad carcerem commeantes martyrum desideria consiliis suis et scripturarum praeceptis gubernarent. sed nunc cum maximo animi dolore cognosco non tantum illic non suggeri diuina praecepta, sed adhuc potius impediri, ut ea quae a uobis ipsis et circa Deum caute et circa sacerdotem Dei honorifice fiunt a quibusdam presbyteris resoluantur, qui nec timorem Dei nec episcopi honorem cogitantes, cum uos ad me litteras direxeritis, quibus examinari desideria uestra et quibusdam lapsis pacem dari postulastis, cum persecutione finita conuenire in unum cum clero et recolligi coeperimus, illic contra euangelii legem, contra uestram quoque honorificam petitionem, ante actam paenitentiam, ante exomologesim grauissimi adque extremi delicti factam, ante manum ab episcopo et clero in paenitentiam inpositam, offerre pro illis et eucharistiam [dare] id est sanctum Domini corpus profanare audeant, cum scriptum sit: qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.
Et lapsis quidem potest in hoc uenia concedi. quis non mortuus uiuificari properet? quis non ad salutem suam uenire festinet ? sed praepositorum est praeceptum tenere et uel properantes uel ignorantes instruere, ne qui ouium pastores esse debent lanii fiant. ea enim concedere quae in perniciem uertant decipere est: nec erigitur sic lapsus, sed per Dei offensam magis inpellitur ad ruinam. uel ex uobis itaque discant, quando docere debuerant. petitiones et desideria uestra episcopo seruent, ad pacem uobis petentibus dandam maturum et pacatum tempus expectant. ante est ut a Domino pacem mater prior sumat, tunc secundum uestra desideria de filiorum pace tractetur.
Et quoniam audio, fortissimi et carissimi fratres, inpudentia uos quorundam premi et uerecundiam uestram uim pati, oro uos quibus possum precibus ut euangelii memores et considerantes quae et qualia in praeteritum antecessores uestri martyres concesserint, \' quam solliciti in omnibus fuerint, uos quoque sollicite et caute petentium desideria ponderetis, ut pote amici Domini et cum illo postmodum iudicaturi inspiciatis et actum et opera et merita singulorum, ipsorum quoque delictorum genera et qualitates cogitetis, ne si quid abrupte et indigne uel a uobis promissum uel a nobis factum fuerit, apud gentiles quoque ipsos ecclesia nostra erubescere incipiat. uisitamur enim et castigamur frequenter et ut Domini mandata incorrupta et inuiolata permaneant admonemur. quod quidem nec illic apud uos cessare cognosco quo minus plurimos quoque ex uobis instruat ad ecclesiae disciplinam diuina censura. hoc autem totum potest fieri, si ea quae a uobis petuntur religiosa contemplatione moderemini, intellegentes et conprimentes eos qui personas accipientes in beneficiis uestris aut gratificantur aut inlicitae negotiationis nundinas aucupantur.
De hoc et ad clerum et ad plebem litteras feci, quas utrasque uobis legi mandaui. sed et illud ad diligentiam uestram redigere et emendare debetis, ut nominatim designetis eos quibus pacem dari desideratis. audio enim quibusdam sic libellos fieri ut dicatur communicet ille cum suis) quod numquam; omnino a martyribus factum est, ut incerta et caeca petitio inuidiam nobis postmodum cumulet. late enim patet quando dicitur ille cum suis et possunt nobis et uiceni et triceni et amplius offerri qui propinqui et adfines et liberti ac domestici esse adseuerentur eius qui accepit libellum. et ideo peto ut eos quos ipsi uidetis, quos nostis, quorum paenitentiam satisfactioni proximam conspicitis, designetis nominatim libello et sic ad nos fidei ac disciplinae congruentes litteras dirigatis. opto nos, fortissimi ac dilectissimi fratres, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete.
Epistula XVI — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconis Fratribvs S
Diu patientiam meam tenui, fratres carissimi, quasi uerecundum silentium nostrum proficeret ad quietem. sed cum quorundam inmoderata et abrupta praesumptio temeritate sua et honorem martyrum et confessorum pudorem et plebis uniuersae tranquillitatem turbare conetur, tacere ultra non oportet, ne ad . periculum et plebis pariter et nostrum taciturnitas nimia procedat. quod enim non periculum metuere debemus de offensa Domini, quando aliqui de presbyteris nec euangelii nec loci sui memores, sed neque futurum Domini iudicium neque nunc sibi praepositum episcopum cogitantes, quod numquam omnino sub antecessoribus factum est, cum contumelia et contemptu praepositi totum sibi uindicent?,
Atque utinam non prostrata fratrum nostrorum salute sibi omnia uindicarent? contumelias episcopatus nostri dissimulare et ferre possem, sicut dissimulaui semper et pertuli. sed dissimulandi nunc locus non est, quando decipiatur fraternitas nostra a quibusdam uestrum: qui dum sine ratione restituendae salutis plausibiles esse cupiunt, magis lapsis obsunt. summum enim delictum esse quod persecutio committi coegit sciunt ipsi etiam qui commiserunt, cum dixerit Dominus et iudex noster: qui in me confessus fuerit coram hominibus, et ego in illo confitebor coram patre meo qui in caelis est: qui autem me negauerit et ego illum negabo, et iterum dixerit: omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit spiritum sanctum, non habet remissam, sed reus est aeterni peccati, item beatus apostolus dixerit: non pote stis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum. non potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum. haec qui subtrahit fratribus nostris decipit miseros: ut qui possunt agentes paenitentiam ueram Deo qua patri et misericordi iam precibus et operibus suis satisfacere, seducantur, ut magis pereant et qui erigere se possunt plus cadant. nam cum in minoribus peccatis agant peccatores paenitentiam iusto tempore, et secundum disciplinae ordinem ad exomologesin ueniant, et per manus inpositionem episcopi et cleri ius communicationis accipiant, nunc crudo tempore persecutione adhuc perseuerante. nondum restituta ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur, et offertur nomine eorum, et nondum paenitentia acta, nondum exomologesi facta, nondum manu eis ab episcopo et clero inposita, eucharistia illis datur, cum scriptum sit: qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.
Sed nunc illi rei non sunt qui minus scripturae legem tenuerunt. erunt autem rei qui praesunt et haec fratribus non suggerunt ut instructi a praepositis faciant omnia cum Dei timore et cum data ab eo et praescripta obseruatione. exponunt deinde inuidiae beatos martyras, et gloriosos seruos Dei cum Dei sacerdote committunt, ut, cum illi memores loci nostri ad me litteras direxerint et petierint tunc desideria sua examinari et pacem dari quando ipsa ante mater nostra pacem de misericordia Domini prior sumpserit et nos diuina protectio reduces ad ecclesiam suam fecerit, hi sublato honore quem nobis beati martyres cum confessoribus seruant, contempta Domini lege et obseruatione quam idem martyres et confessores tenendam mandant, ante extinctum persecutionis metum, ante reditum nostrum, ante ipsum paene martyrum excessum, communicent cum lapsis et offerant et eucharistiam tradant, quando etiam si martyres per calorem gloriae minus scripturam contemplantes contra legem Domini plus aliquid cuperent, a presbyteris et diaconis suggerentibus admoneri deberent, sicut semper in praeteritum factum est.
Castigare nos itaque diuina censura nec noctibus desinit nec diebus. praeter nocturnas uisiones per dies quoque impletur apud nos spiritu sancto puerorum innocens aetas, quae in ecstasi uidet oculis et audit et loquitur ea quibus nos Dominus monere et instruere dignatur. et audietis omnia quando me ad uos reducem fecerit Dominus, qui ut secederem iussit. interim temerarii et incauti et tumidi quidam inter uos, qui hominem non cogitant, uel Deum timeant, scientes quoniam si ultra in isdem perseuerauerint, utar ea admonitione qua me uti Dominus iubet, ut interim prohibeantur offerre, acturi et apud nos et apud confessores ipsos et apud plebem uniuersam causam suam, cum Domino permittente in sinum matris ecclesiae recolligi coeperimus. de hoc ad martyras et confessores et ad plebem litteras feci quas utrasque legi uobis mandaui. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete.
Epistula XVII — Cvprianvs Fratribvs In Plebe Consistentibvs S
Ingemescere nos et dolere ruinas fratrum nostrorum ex me scio, fratres carissimi, qui et ipse uobiscum pro singulis ingemesco pariter et doleo et patior ac sentio quod beatus apostolus dicit: quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? et iterum posuit in epistula sua dicens: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur membrum unum, conlaetantur cetera membra. conpatior ego, condoleo fratribus nostris, qui lapsi et persecutionis infestatione prostrati partem nostrorum uiscerum secum trahentes parem dolorem nobis suis uulneribus intulerunt: quibus potens est diuina misericordia medellam dare. properandum tamen non puto nec incaute aliquid et festinanter gerendum, ne dum temere pax usurpatur diuinae indignationis offensa grauius prouocetur. fecerunt ad nos de quibusdam beati martyres litteras petentes examinari desideria sua. cum pace nobis omnibus a Domino prius data ad ecclesiam regredi coeperimus, examinabuntur singula praesentibus et iudicantibus uobis.
Audio quosdam tamen de presbyteris nec euangelii memores nec quid ad nos martyres scripserint cogitantes nec episcopo honorem sacerdotii sui et cathedrae reseruantes iam cum lapsis communicare coepisse et offerre pro illis et eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perueniri. nam cum in minoribus delictis quae non in Deum committuntur paenitentia agatur iusto tempore et exomologesis fiat inspecta uita eius qui agit paenitentiam, nec ad communicationem uenire quis possit nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit inposita, quo magis in his grauissimis et extremis delictis caute omnia et moderate secundum disciplinam Domini obseruari oportet. quod quidem nostros presbyteri et diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oues fouerent et diuino magisterio ad uiam deprecandae salutis instruerent. ego plebis nostrae et quietem noui pariter et timorem: in satisfactione Dei et deprecatione uigilarent, nisi illos quidam de presbyteris gratificantes decepissent.
Vel uos itaque singulos regite et consilio ac moderatione. uestra secundum diuina praecepta lapsorum animos temperate. nemo inportuno adhuc tempore acerba poma decerpat. nemo nauem suam quassatam et perforatam fluctibus priusquam diligenter eam refecerit in altum denuo committat. nemo tunicam scissam accipere et induere properet, nisi eam et ab artifice perito sartam uiderit et a fullone curatam receperit. audiant quaeso patienter consilium nostrum, expectent regressionem nostram, ut cum ad uos per Dei misericordiam uenerimus, conuocatis coepiscopis plures secundum Domini disciplinam et confessorum praesentiam et uestram quoque sententiam beatorum martyrum litteras et desideria examinare possimus. de hoc et ad clerum et ad martyras et confessores litteras feci quas utrasque legi uobis mandaui. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete.
Epistula XVIII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Miror uos, fratres carissimi, ad multas epistulas meas quas ad uos frequenter misi nihil rescripsisse, cum fraternitatis nostrae uel utilitas uel necessitas sic utique gubernetur, si a uobis instructi rerum gerendarum consilium limare possimus. quoniam tamen uideo facultatem ueniendi ad uos nondum esse et iam aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus adsiduis et grauibus infestat, occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt et praerogatiua eorum apud Deum adiuuari possunt, si incommodo aliquo et infirmitatis periculo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra apud presbyterum quemcumque praesentem, uel si presbyter repertus non fuerit et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesin facere delicti sui possint, ut manu eis in paenitentiam inposita ueniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desiderauerunt.
Ceteram quoque partem plebis quae lapsa est praesentia uestri fouete et ut a fide et misericordia Domini non deficiant uestro solacio focillate. neque enim deserentur ab ope et auxilio Domini qui mites et humiles et paenitentiam uere agentes in bonis opinionibus perseuerauerint, quo minus illis quoque diuino remedio consulatur. audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeuenti et in exitu constituti, uigilantia uestra non desit, inplorantibus diuinam gratiam misericordia Domini non denegetur. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri meminerit admonete. ualete.
Epistula XVIIII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Legi litteras uestras, fratres carissimi, quibus scripsistis salubre consilium uestrum non deesse fratribus nostris, ut temeraria festinatione deposita religiosam patientiam Deo praebeant, ut quando in unum per eius misericordiam uenerimus, de omnibus speciebus secundum ecclesiasticam disciplinam tractare possimus, maxime cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam. paenitentiam autem ille agit qui diuini praecepti memor mitis et patiens et sacerdotibus Dei obtemperans obsequiis suis et operibus iustis Dominum promeretur.
Quoniam tamen significastis quosdam inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urguere, et desiderastis in hanc rem formam uobis a me dari, satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad uos factis credo, ut qui libellum a martyribus acceperunt et auxilio eorum adiuuari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua et periculo coeperint, exomologesi facta et manu eis a uobis in paenitentiam inposita cum pace a martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. ceteri uero qui nullo libello a martyribus accepto inuidiam faciunt, quoniam non paucorum nec ecclesiae unius ant unius prouinciae sed totius orbis haec causa est. expectent ante de Domini protectione ecclesiae ipsius publicam pacem. hoc enim et uerecundiae et disciplinae et uitae ipsi omnium nostrum conuenit, ut praepositi cum clero conuenientes praesente etiam stantium plebe, quibus et ipsis pro fide et timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. ceterum quam inreligiosum est et ipsis quoque festinantibus perniciosum ut cam extorres facti et patria pulsi ac bonis suis omnibus spoliati nondum ad ecclesiam redierint, quidam de lapsis confessores ipsos praeuenire et ante ad ecclesiam introire festinent. qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitent et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse, fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri memores sint admonete. ualete.
Epistula XX — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Romae Consistentibvs Fratribvs S
Quoniam conperi, fratres carissimi, minus simpliciter et minus fideliter UODIS renuntiari quae hic a nobis et gesta sunt et geruntur, necessarium duxi has ad uos litteras facere, quibus uobis actus nostri et disciplinae et diligentiae ratio redderetur. nam sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore uiolento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem quam quietem fratrum publicam cogitans interim secessi, ne per inuerecundam praesentiam nostram seditio quae coeperat plus prouocaretur. absens tamen corpore nec spiritu nec actu nec monitis meis defui quo minus secundum Domini praecepta fratribus nostris in quibus possem mea mediocritate consulerem.
Et quid egerim locuntur uobis epistulae pro temporibus emissae numero tredecim, quas ad uos transmisi, m quibus nec clero consilium nec confessoribus exhortatio nec extorribus quando oportuit obiurgatio nec uniuersae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam adlocutio et persuasio nostra defuit, quantum secundum legem fidei et timorem Dei Domino suggerente nostra mediocritas potuit eniti.. postea quam uero et tormenta uenerunt, siue iam tortis fratribus nostris siue adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos noster sermo penetrauit. item cum conperissem eos qui sacrilegis contactibus manus suas adque ora maculassent uel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent exambire ad martyras passim, confessores quoque inportuna et gratiosa deprecatione conrumpere ut sine ullo discrimine adque examine singulorum darentur cotidie libellorum milia contra euangelii legem, litteras feci quibus martyras et confessores consilio meo quantum possem ad dominica praecepta reuocarem. item presbyteris et diaconibus non defuit sacerdotii uigor ut quidam minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare iam coeperant. conprimerentur intercedentibus nobis. plebi quoque ipsi quantum potuimus animum conposuimus et ut ecclesiastica disciplina seruaretur instruximus.
Postmodum nero cum quidam de lapsis sine sua sponte sine alio incitatore audaci flagitatione promerent ut pacem sibi a martyribus et confessoribus promissam extorquere uiolento impetu niterentur, de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et legi eis mandaui, ut ad illorum uiolentiam interim quoque genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo excederent, exomologesi facta et manu eis in paenitentia inposita cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. nec in hoc legem dedi aut me auctorem temere constitui. sed cum uideretur et honor martyribus habendus et eorum qui omnia turbare cupiebant impetus conprimendus, et praeterea uestra scripta legissem quae ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut his qui post lapsum infirmitate adprehensi essent et paenitentes communicationem desiderarent subueniretur, standum putaui et cum uestra sententia, ne actus noster qui adunatus esse et consentire circa omnia debet in aliquo discreparet. plane ceterorum causas quamuis libello a martyribus accepto differri mandaui et in nostram praesentiam reseruari, ut cum pace a Domino nobis data plures praepositi conuenire in unum coeperimus, communicato etiam uobiscum consilio disponere singula uel reformare possimus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Haec cum tibi scriberem, Domine frater, gaudens et tristis eram, gaudens eo quod audierim te pro nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris nostri tentum uel illius nomen penes magistratus huius mundi confessum, tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi numquam litteras tuas accipere potui. uel nunc modo duplex mihi tristitia incubuit quod Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse uenturum sciebas et de salute tua uel quid penes te agatur mihi non significaueris. sed hoc solet contingere seruis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. scio enim quoniam unusquisque iam quae sunt saeculi non attendit, quoniam coronam caelestem sperat. ego enim dixi fortasse oblitum te esse mihi scribere. nam, ut tibi quoque de infimo tuus uel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire, tamen cum essem et ego in tam florida confessione, fratres meos uetustissimos memorabar, et eos litteris meis memoraui caritatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. peto tamen, carissime, a Domino ut ante cruore illo sancto laueris [si prius passus fueris] pro nomine Domini nostri Iesu Christi quam litterae meae te in hoc mundo adprehendant: uel nunc si adprehenderint, mihi ad haec rescribas. sic coronet te cuius nomen confessus es. credo enim quoniam, etsi in hoc mundo nos non uiderimus, in futuro tamen nos coram Christo complectamus. pete ut sim dignus et ego coronari cum numero uestro.
In magna tamen tribulatione me constitutum scias, et ac si sis mecum praesens, sic caritatis pristinae reminiscor die ac nocte. Deus solus scit. et ideo peto ut annuas desiderio meo et mecum doleas in morte sororis meae quae cecidit in hac uastatione Christo. sacrificauit enim et exacerbauit Dominum nostrum, quod nobis manifestum uidetur. pro cuius facto ego in die laetitiae Paschae flens die ac nocte, in cilicio et cinere lacrimabundus dies exegi et exigo usque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Iesu Christi et pietas per te uel per eos dominos meos qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es, subuenerit tam nefando naufragio. memoratus sum enim caritatis tuae pristinae, quod cum omnes doleas pro sorore nostra *** quas et tu bene nosti, id est, Numeriam et Candidam: pro quarum peccato, quia nos fratres habent, debeamus excubare. credo enim Christum secundum illarum paenitentiam et operas quas penes collegas nostros fecerunt extorres qui a uobis uenerunt, a quibus ipsis de operibus eorum audies, iam Christum eis uobis martyribus suis petentibus indulturum credo.
Audiui enim te floridiorum ministerium percepisse. o te felicem suscipe uota tua quae semper desiderasti uel m terra dormiens. optasti pro nomine illius in carcerem mitti, quod nunc tibi contingit, sicut scriptum est: det tibi Dominus secundum cor tuum. et nunc super ipsos factus antistes Dei recognouit t idem minister. rogo itaque, Domine, et peto per Dominum nostrum Iesum Christum ut ceteris collegis tuis fratribus tuis meis dominis referas et ab eis petas ut quicumque prior uestrum coronatus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae et Candidae tale peccatum remittant. nam hanc ipsam Etecusam semper appellaui, testis est nobis Deus, quia pro se dona numerauit ne sacrificaret: sed tantum ascendisse uidetur usque ad Tria fata et inde descendisse. hanc ergo non sacrificasse ego scio. quarum iam causa audita praeceperunt eas praepositi tantisper sic esse, donec episcopus constituatur. sed quatenus per uestras sanctas orationes et petitiones, in quas nos fidimus, quoniam estis amici sed et testes Christi, qui omnia indulgeatis.
Peto ergo, Domine carissime Lnciane, memor sis mei et petitioni meae annuas. sic Christus coronam illam sanctam quam tibi non tantum in confessione sed et in sanctimonio tradidit, in qua semper cucurristi et exemplum sanctorum semper et testis fuisti, ut omnibus dominis meis fratribus tuis confessoribus referas de hoc facto, ut a nobis auxilium recipiant. nam hoc, Domine frater, scire debes me non solum hoc pro eis petere, sed et Statium et Seuerianum et omnes confessores qui inde huc a nobis uenerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, et in urbem leuauerunt, quod sexaginta quinque ministrauerunt et usque in hodiernum in omnibus fouerunt. sunt enim penes illas omnes. plus autem grauare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona uoluntate operari. salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia et Emerita, qui laetatur de confessione tua florida, sed et omnium fratrum, et Saturninus, qui et ipse luctatus est cum diabolo, qui et Christi nomen est fortiter confessus, qui et ibi in poena ungularum fortiter est confessus, qui et hic nimis rogat et petit. salutant te fratres tui Calpurnius et Maria et omnes sancti fratres. nam et hoc scire debes me et dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas peto illis eas legere digneris.
Epistula XXII — Lvcianvs Celerino Domino Si Dignvs Fvero Vocari Collega In Christo S
Accepi litteras tuas, Domine frater dilectissime, in quibus me tantum grauasti, ut propter tuam grauationem tantum gaudium paene exciderit, ut litteras quas et ego optabam post tantum temporis legere, in quibus mei dignatus es memorare, beneficio tantae tuae humilitatis legere exultaui, qui scribens mihi diceres si dignus fuero frater nominari tuus,\' hominis qui apud pusilliores nomen Dei cum timore confessus sum. nam tu Deo uolente ipsum anguem maiorem, metatorem antichristi, non tantum confessus deterruisti uocibus illis et uerbis deificis quibus scio t quasi amatores fidei et zelotypi disciplinae Christi, in qua te noui uiuacitate uersari et gaudeo, uicisti. nunc modo, carissime, iam inter martyres deputande, uoluisti nos litteris tuis grauare, in quibus significasti de sororibus nostris, pro quibus utinam fieri
posset ut sine tanto scelere commisso memoriam faceremus. non profecto tantis lacrimis incumberemus ut nunc.
Scire debuisti quid circa nos actum sit. cum benedictus martyr Paulus adhuc in corpore esset, uocauit me et dixit mihi: Luciane, coram Christo tibi dico ut si quis post arcessitionem meam abs te pacem petierit, da in nomine meo. sed et omnes quos Dominus in tanta tribulatione arcessire dignatus est, uniuersi litteras ex conpacto uniuersis pacem dimisimus. uide ergo, frater, quoniam partim quod mihi Paulus praecepit quam uniuersis quod censuimus, ex quibus iam cum ante hanc tribulationem, cum iussi sumus secundum praeceptum imperatoris fame et siti necari, et reclusi sumus in duabus cellis, ita ut t non efficiebat fame et siti. sed et ignis ab opere pressurae nostrae tam intolerabilis erat quem nemo portare posset. sed nunc in ipsam claritatem sumus constituti. et ideo, frater carissime, saluta Numeriam et Candidam, quas *** secundum Pauli praeceptum et ceterorum martyrum, quorum nomina subicio, Bassi in petrario, Mappalici in quaestione, Fortunionis in carcere: Paulus a quaestione, Fortunata, Victorinus, Victor, Herennius, Credula, Hereda, Donatus, Firmus, Venustus, Fructus, Iulia, Martialis et Ariston, qui Deo uolente in carcere fame necati sunt: quorum et nos socios futuros intra dies audietis. iam enim ut iterato reclusi sumus sunt dies octo in die quo tibi litteras scripsi. nam et ante dies octo per dies quinque medios modicum panis accepimus et aquam ad mensuram. et ideo, frater, peto ut sicut hic, cum Dominus coeperit ipsi ecclesiae pacem dare, secundum praeceptum Pauli et nostrum tractatum exposita causa apud episcopum et facta exomologesi habeant pacem, non tantum hae, sed et quas scis ad animum nostrum pertinere..
Salutant uos collegae mei uniuersi. uos salutate confessores Domini qui ibi uobiscum sunt, quorum nomina significasti inter quos et Saturninus cum comitibus suis, sed et collega meus et Maris, Collecta et Emerita, Calpurnius et Maria, Sabina, Spesina, et sorores Ianuaria, Datiua, Donata. salutamus cum suis Saturum, Bassianum et uniuersum clerum, Vranium, Alexium, Quintianum, Colonicam et uniuersos peto, quorum nomina non scripsi, quia tam lassus eram. ideo ignoscere debent. opto uos, Alexium et Getulicum et argentarios et sorores bene ualere. salutant uos sorores meae Ianuaria et Sophia quas uobis commendo.
Epistula XXIII — Vniversi Confessores Cvpriano Papati S
Scias nos uniuersos quibus ad te ratio constiterit quid post commissum egerint dedisse pacem, et hanc formam per te et aliis episcopis innotescere uolumus. optamus te cum sanctis martyribus pacem habere. praesente de clero et exorcista et lectore Lucianus scripsit.
Epistula XXIIII — Cvpriano Et Compresbvteris Carthagini Consistentibvs Caldonivs S
Necessitas temporis facit ut non temere pacem demus. sed quoniam oportebat uobis scribere ut quoniam hi qui posteaquam sacrificauerunt iterato temptati extorres sunt facti: uidentur ergo mihi abluisse prius delictum, dum possessiones et domos dimittunt et paenitentiam agentes Christum secuntur. ergo Felix qui presbyterium subministrabat sub Decimo proximus mihi uinculis (plenius cognoui eundem Felicem) et Victoria coniunx eius et Lucius fideles extorres facti reliquerunt possessiones quas nunc fiscus tenet. sed et sub persecutione t eadem mulier nomine Bona quae tracta est a marito ad sacrificandum, quae conscientiam non commiscuit sed tenentes manus eius sic ipsi sacrificauerunt, sic ipsa coepit dicere contra \'non feci, uos fecistis: sic et ipsa extorris facta est. cum a me ergo uniuersi pacem peterent dicentes \'recuperauimus fidem quam amiseramus, paenitentiam agentes Christum publice sumus confessi,\' quamuis mihi uideatur ut debeant pacem accipere, sed ad consultum uestrum eos dimisi, ne quid uidear temere aliquid praesumere. si quid ergo ex communi consilio placuerit scribite mihi. salutate nostros. uos nostri. opto uos felicissimos bene ualere.
Accepimus litteras tuas, frater carissime, satis sobrias et integritatis ac fidei plenas. nec miramur si exercitatus et in scripturis dominicis peritus caute omnia et consulte geras. recte autem sensisti circa inpertiendam fratribus nostris pacem quam sibi ipsi uera paenitentia et dominicae confessionis gloria reddiderunt sermonibus suis iustificati, quibus se ante damnauerant. cum ergo abluerint omne delictum et maculam primam adsistente sibi Domino posteriore uirtute deleuerint, iacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent, qui extorres facti et bonis suis omnibus spoliati erexerunt se et cam Christo stare coeperunt. atque utinam sic et ceteri post lapsum paenitentes in statum pristinum reformentur: quos nunc urgentes et pacem temere atque inportune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, librum tibi cum epistulis numero quinque misi quas ad clerum et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci: quae epistulae etiam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum catholicam fidem stare. quod ipsum tu etiam ad collegas nostros quos potueris transmittes, ut apud omnes unus actus et una consensio secundum Domini praecepta teneatur. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula XXVI — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Dominus loquitur et dicit: super quem respiciam nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? hoc cum debeamus omnes esse, tunc magis huiusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut post grauem lapsum uera paenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint. legi autem et uniuersorum confessorum litteras quas uoluerunt per me collegis omnibus innotescere et ad eos pacem a se datam peruenire, quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint.) quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praeiudicare ego et solum mihi rem communem uindicare non audeo. et ideo instetur interim epistulis quas ad uos proximis feceram, quarum exemplum coilegis quoque multis iam misi: qui perscripserunt placere sibi quod statuimus nec ad uos recedendum esse, donec pace nobis a Domino reddita in unum conuenire et singulorum causas examinare possimus. sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei rescripserim ut sciretis, utriusque epistulae exemplum litteris meis iunxi. quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam conponantur nec delicto priori adiciant adhuc aliud delictum, ut dum nobis nec euangelio seruire nec secundum uniuersorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt.! opto uos, fratres carissimi, bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate.
Epistula XXVII — Cvpeianvs Presbvteris Et Diaconibvs Romae Consistentibvs Fratribvs S
Factis ad uos litteris, fratres carissimi, quibus actus noster expositus et disciplinae ac diligentiae quantulaecumque ratio declarata est, aliud accessit quod nec ipsum latere uos debuit. nam frater noster Lucianus et ipse unus de confessoribus, fide quidem calidus et uirtute robustus sed bene minus dominica lectione fundatus, quaedam conatus est inperite, iam pridem se auctorem constituens, ut manu eius scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur, cum Mappalicus martyr cautus et uerecundus, legis ac disciplinae memor, nullas contra euangelium litteras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus matri et sorori suae quae lapsae fuerant mandauerit pacem dari, Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus nullas eiusmodi litteras emiserit. Lucianus uero non tantum Paulo adhuc in carcere posito nomine eius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed et post eius excessum eadem facere sub eius nomine perseuerauit, dicens hoc sibi ab illo esse mandatum et nesciens Domino magis quam conseruo obtemperandum. Aureli quoque adulescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati sunt eiusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset.
Cui rei ut aliquantum posset obsisti, litteras ad eos feci quas ad uos sub epistola priore transmisi, quibus petere et suadere non destiti ut dominicae legis et euangelii ratio teneretur. post quas litteras quasi moderatius aliquid et temperantius fieret, uniuersorum confessorum nomine Lucianus epistolam scripsit, qua paene omne uinculum fidei et timor Dei et mandatum Domini et euangelii sanctitas et firmitas solueretur. scripsit enim omnium nomine uniuersos eos pacem dedisse et hanc formam per me aliis episcopis innotescere uelle, cuius epistolae exemplum ad uos transmisi. additum est plane cquibus ratio constiterit quid post commissum egerint.\' quae res maiorem nobis conflat inuidiam, ut nos cum singulorum causas audire et excutere coeperimus, uideamur multis negare quod se nunc omnes iactant a martyribus et confessoribus accepisse.
Denique huius seditionis origo iam coepit. namque in prouincia nostra per aliquot ciuitates in praepositos impetus per multitudinem factus est, et pacem quam semel cunctis a martyribus et confessoribus datam clamitabant confestim sibi repraesentari coegerunt, territis et subactis praepositis suis qui ad resistendum minus uirtute animi et robore fidei praeualebant apud nos etiam quidam turbulenti, qui uix a nobis in praeteritum regebantur et in nostram praesentiam differebantur, per hanc epistolam uelut quibusdam facibus accensi plus exardescere et pacem sibi datam extorquere coeperunt. de quibus quales ad clerum I litteras fecerim exemplum uobis misi. sed et quid mihi Caldonius collega pro integritate et fide sua scripserit quidque ego ei rescripserim, utrumque ad uos legendum transmisi. exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eundem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi uobis, ut sciretis elaborare circa omnia diligentiam nostram et ueritate ipsa disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus et humilitate ac timore sectae nostrae uerecundus, Lucianus uero circa intellegentiam dominicae lectionis ut dixi minus peritus et circa inuidiam uerecundiae nostrae relinquendam facilitate sua immodestus. nam cum Dominus dixerit in nomine patris et filii et spiritus sancti gentes tingui et in baptismo praeterita peccata dimitti, hic praecepti et legis ignarus mandat pacem dari et peccata dimitti in Pauli nomine et hoc sibi ab illo dicit esse mandatum, sicut in litteris eiusdem Luciani ad Celerinum factis animaduertetis, quibus minus considerauit quod non martyres euangelium faciant, sed per euangelium martyres fiant, quando et Paulus apostolus quem Dominus. uas electionis suae dixit posuerit in epistola sua dicens: miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui uos uocauit in gratiam ad aliud euangelium, quod non est aliud: nisi si sunt aliqui qui uos turbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet nos aut angelus de caelo aliter adnuntiet praeterquam quod adnuntiauimus nobis, anathema sit, sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis nobis adnuntiauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit.
Opportune uero superuenerunt litterae uestrae quas accepi ad clerum factas, item quas beati confessores Moyses, Maximus, Nicostratus et ceteri Saturnino et Aurelio et ceteris miserunt, in quibus euangelii plenus uigor et disciplina robusta legis dominicae continetur. laborantes hic nos et contra inuidiae impetum totis fidei uiribus renitentes multum sermo uester adiuuit ut diuinitus conpendium fieret, et prius quam uenerint ad uos litterae quas nobis proxime misi, declararetis nobis quod secundum euangelii legem stet nobiscum fortiter atque unanimiter etiam uestra sententia. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere.
Epistula XXVIII — Cvprianvs Movsi Et Maximo Presbvteris Et Ceteris Confessoribvs Dilectissimis Fratribvs S
Gloriam fidei et uirtutis uestrae, fortissimi ac beatissimi fratres, iam pridem de opinione cognoueram, laetatus satis et plurimum gratulatus quod uos confessione sui nominis parauerit ad coronam Domini nostri praecipua dignatio. uos enim primores et duces ad nostri temporis proelium facti caelestis militiae signa mouistis. uos spiritale certamen quod nunc geri Deus uoluit uestris uirtutibus inbuistis. uos surgentis belli inpetus primos inmobili robore adque inconcussa stabilitate fregistis. inde initia felicia pugnandi orta sunt. inde uincendi auspicia coeperunt. contigit hic per tormenta consummari martyria: sed qui in congressione praecedens exemplum uirtutis fratribus factus est, cum martyribus in honore communis est. coronas uestra manu sertas inde huc tradidistis et de poculo salutari fratribus propinastis.
Accessit ad confessionis exordia glonosa et militiae uictricis auspicia disciplinae tenor quem de epistulae uestrae uigore perspeximus, quam modo ad collegas uestros in confessione uobiscum Domini copulatos sollicita admonitione misistis, ut euangelii sancta praecepta et tradita nobis semel mandata uitalia forti et stabili obseruatione teneantur. ecce alius gloriae uestrae sublimis gradus, ecce iterum cum confessione geminatus promerendi Dei titulus, stare firmo gradu et in hac acie quae euangelium conatur inrumpere, et praeceptis Domini subruendis manus inpias inferentes fidei robore submouere, praebuisse ante initia uirtutum, nunc et morum magisteria praebere. Dominus post resurrectionem mittens apostolos mandat et dicit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo et docete gentes omnes, tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis. et Iohannes apostolus mandati memor in epistula sua postmodum ponit. in hoc, inquit, intellegimus quia cognouimus eum, si praecepta eius custodiamus. qui dicit quoniam cognouit eum et mandata eius non seruat, mendax est, et ueritas in illo non est. haec praecepta custodienda suggeritis, diuina et caelestia mandata seruatis. hoc est esse confessorem Domini, hoc est esse martyrem Christi, seruare uocis suae inuiolatam circa omnia et solidam firmitatem, nec per Dominum martyrem fieri et praecepta Domini destruere conari. uti aduersus illum dignatione quam tibi dederit, armis ab illo acceptis rebellem quodammodo fieri, hoc est Christum confiteri uelle et euangelium Christi negare. laetor igitur ex uobis, fortissimi ac fidelissimi fratres, et quantum gratulor martyribus istic honoratis ob uirium gloriam, tantum gratulor pariter et uobis ob dominicae etiam disciplinae coronam. dignationem suam Dominus multiplici genere largitatis infudit, bonorum militum laudes et glorias spiritales copiosa uarietate distribuit. honores uestri participes et nos sumus, gloriam uestram nostram gloriam conputamus, quorum tempora inlustrauit tanta felicitas ut aetate nostra uidere contingeret probatos seruos Dei et Christi milites coronatos. opto uos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene ualere et nostri meminisse.
Epistula XXVIIII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Ne quid conscientiam uestram lateret, fratres carissimi, quid mihi scriptum sit quidque ego rescripserim, utriusque epistolae exemplum uobis misi: et credo uobis id quod rescripsi non displicere. sed et illud ad uos perferre litteris meis debui urguente causa clero in urbe consistenti litteras me misisse. et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos absentes esse, paucos uero qui illic sunt uix ad ministerium cotidianum operis sufficere, necesse fuit nouos aliquos constituere qui mitterentur. fecisse me autem sciatis lectorem Saturum et hypodiaconum Optatum confessorem, quos iam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus aut modo cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorum audientium constituimus, examinantes an congruerent illis omnia quae esse deberent in his qui ad clerum parabantur. nihil ergo a me absentibus uobis nouum factum est, sed quod iam pridem communi consilio omnium nostrum coeperat necessitate urguente promotum est. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem salutate. ualete.
Epistula XXX — Cvpriano Papae Presbvteri Et Diaconi Romae Consistentes S
Quamquam bene sibi conscius animus et euangelicae disciplinae uigore subnixus et uerus sibi m decretis caelestibus testis effectus soleat se solo Deo iudice esse contentus nec alterius aut \' laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se iudici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus conprobari. quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tua uerecundia et ingenita industria consiliorum tuorum nos non tam iudices uoluisti quam participes inueniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum dum illas probamus inueniremus et tuorum consiliorum bonorum coheredes quia et adfirmatores esse possemus. idem enim omnes credemur operati, in quo deprehendimur omnes eadem censurae et disciplinae consensione sociati.
Quid enim magis aut in pace tam aptum aut in bello persecutionis tam necessarium quam debitam seueritatem diuini uigoris tenere? quam qui remiserit instabili rerum cursu erret semper necesse est et huc adque illuc uariis et incertis negotiorum tempestatibus dissipetur et quasi extorto de manibus consiliorum gubernaculo nauem ecclesiasticae salutis inlidat in scopulos, ut adpareat non aliter saluti ecclesiasticae consuli posse, nisi si qui et contra ipsam faciunt quasi quidam aduersi fluctus repellantur et disciplinae ipsius semper custodita ratio quasi salutare aliquod gubernaculum in tempestate seruetur. nec hoc nobis nunc nuper consilium cogitatum est nec haec apud nos aduersus inprobos modo superuenerunt repentina subsidia, sed antiqua haec apud nos seueritas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua, quoniam nec tantas de nobis laudes apostolus protulit dicendo: quia fides uestra praedicatur in toto mundo nisi iam exinde uigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset, quarum laudum et gloriae degenerem fuisse maximum. crimen est. minus est enim dedecoris numquam ad praeconium laudis accessisse quam de fastigio laudis ruisse. minus est criminis honoratum bono testimonio non fuisse quam honorem bonorum testimoniorum perdidisse. minus est sine praeiudicio uirtutum ignobilem sine laude iacuisse quam exheredem fidei factum laudes proprias perdidisse. ea enim quae in alicuius gloriam proferuntur, nisi anxio et sollicito labore seruentur, in inuidiam maximi criminis intumescunt.
Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probauerunt, in quibus uobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus aduersus eos qui se ipsos infideles inlicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi hoc euasuri inretientes illos diaboli laqueos uiderentur, quo non minus quam si ad nefarias aras accessissent hoc ipso quod ipsum contestati fuerant tenerentur, sed etiam aduersus illos qui accepta fecissent, licet praesentes cum fierent non adfuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur mandando fecissent. non est enim inmunis a scelere qui ut fieret inpetrauit, nec est alienus a crimine cuius consensu licet non admissum crimen tamen publice legitur: et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intellegatur esse digestum, qui fallaces in excusationem praestigias quaerit negauit, et qui uult uideri propositis aduersus euangelium uel edictis uel legibus satisfecisse, hoc ipso iam paruit quo uideri paruisse se uoluit. necnon etiam contra illos quoque qui inlicitis sacrificiis manus suas adque ora polluerant pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus adque ora polluta, fidem nostram consensumque monstrauimus. absit enim ab ecclesia Romana uigorem suum tam profana facilitate dimittere et neruos seueritatis euersa fidei maiestate dissoluere, ut cum adhuc non tantum iaceant, sed et cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum utique non profutura praestentur et noua per misericordiam falsam uulnera ueteribus transgressionis uulneribus inprimantur, ut miseris ad euersionem maiorem eripiatur et paenitentia. ubi enim poterit indulgentiae medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta paenitentia indulget periculis, si tantummodo operit uulnus nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? hoc non est curare, sed si dicere uerum uolumus occidere.
Quamquam confessoram quoque, quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit et ad certamen euangelicum sua fides in confessione iam gloriose semel coronauit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus seueritatem euangelicae disciplinae protulerunt et inlicitas petitiones ab ecclesiae pudore reuocarunt, ne si hoc facile fecissent, disciplinae euangelicae ruinas non facile sarcirent, praesertim cum nulli magis tam congruens esset tenore euangelici uigoris inlibatam dignitatem seruare quam qui se excruciandos et excarnificandos pro euangelio furentibus tradidissent, ne martyrii honorem merito perderent, si in occasione martyrii praeuaricatores euangelii esse uoluissent. nam qui id quod habet non custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet uiolat, amittit illud quod possidebat.
In quo loco marimafi tibi adque nberes gratias referre debemos et reddimus quod illorum carceris tenebras litteris tuis inluminasti, quod ad illos uenisti quomodo introire potuisti, quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis adlocutionibus litterisque recreasti, quod felicitates eorum condignis laudibus prosecutus accendisti ad multo ardentiorem caelestis gloriae cupididatem, quod pronos inpulisti, quod ut credimus et optamus uictores futuros uiribus tui sermonis animasti: ut quamquam hoc totum de fide confitentium et de diuina indulgentia uenire uideatur, tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse uideantur. sed ut ad id unde digressus sermo uidebatur esse rursus reuertatur, quales litteras in Siciliam quoque miserimus subiectas habebis. quamquam nobis differendae huius rei necessitas maior incumbat, quibus post excessum nobilissimae memoriae uiri Fabiani nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem. quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic conlatione consiliorum cum episcopis presbyteris diaconis confessoribus pariter ac stantibus laicis facta lapsorum tractare rationem. perquam enim nobis et inuidiosum et onerosum uidetur non per multos examinare quod per multos commissum uideatur fuisse et in unum sententiam dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse, quoniam nec firmum decretum potest esse quod non plurimorum uidebitur habuisse consensum. aspice totum orbem paene uastatum et ubique iacere deiectorum reliquias et ruinas, et idcirco tam grande expeti consilium quam late propagatum uidetur esse delictum. non sit minor medicina quam uulnus est, non sint minora remedia quam funera, ut quomodo qui ruerunt hoc ruerunt quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt, ita qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderamine utantur, ne quid non ut oportet factum tamquam inritum ab omnibus iudicetur.
Vno igitur eodemque consilio, isdem precibus et fletibus tam nos qui usque adhuc uidemur temporis istius ruinas subterfugisse, quam illi qui in has temporis uidentur clades incidisse, diuinam maiestatem deprecantes pacem ecclesiastico nomini postulemus. mutuis uotis nos inuicem foueamus, custodiamus, armemus. oremus pro lapsis ut erigantur, oremus pro stantibus ut non ad ruinas usque temptentur, oremus ut qui cecidisse referuntur delicti sui magnitudinem agnoscentes intellegant non momentaneam neque praeproperam desiderare medicinam. oremus ut effectus indulgentiae lapsorum subsequatur et paenitentiam, intellecto suo crimine uelint nobis interim praestare patientiam, nec adhuc fluctuantem turbent ecclesiae statum, ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse uideantur et accedat ad criminum cumulum quod etiam inquieti fuerunt maxime enim illis congruit uerecundia quorum in delictis damnatur mens inuerecunda. pulsent sane fores, sed non utique confringant. adeant ad limen ecclesiae, sed non utique transiliant. castrorum caelestium excubent portis, sed armati modestia qua intellegant se desertores fuisse. resumant precum suarum tubam, sed qua non bellicum clangant. arment se quidem modestiae telis et quem negando mortis metu fidei dimiserant clipeum resumant, sed ut contra hostem diabolum uel nunc armati, non contra ecclesiam quae illorum dolet casus, armatos esse se credant. multum illis proficiet petitio modesta, postulatio uerecunda, humilitas necessaria, patientia non otiosa. mittant legatos pro suis doloribus lacrimas, aduocatione fungantur ex intimo pectore prolati gemitus dolorem probantes commissi criminis et pudorem.
Immo si dedecoris admissi magnitudinem perhorrescunt, si pectoris et conscientiae suae letalem plagam et sinuosi uulneris altos recessus uere medica manu tractant, erubescant et petere: nisi quia maioris est rursum et periculi et pudoris auxilium pacis non petisse. sed hoc totum in sacramento, sed in ipsius postulationis lege temporis facto temperamento, sed postulatione demissa, sed prece subdita: quoniam et qui petitur flecti debet, non incitari, et sicut respici debet diuina clementia, sic respici debet et diuina censura, et ut scriptum est: donaui tibi omne debitum, quia me rogasti, sic scriptum est: qui me negauerit coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo et coram angelis eius. Deus enim ut est indulgens, ita est praeceptorum suorum exactor et quidem diligens, et sicut ad conuiuia uocat, sic habitum nuptiarum non habentem manibus et pedibus extra sanctorum coetum foras iactat. parauit caelum, sed parauit et tartarum. parauit refrigeria, sed parauit etiam aeterna supplicia. parauit inaccessibilem lucem, sed parauit etiam perpetuae noctis uastam aeternamque caliginem. Cuius temperamenti moderamen nos hic tenere quaerentes diu et quidem multi et quidem cum quibusdam episcopis uicinis nobis et adpropinquantibus et quos ex aliis prouinciis longe positis persecutionis istius ardor deiecerat,. ante constitutionem episcopi nihil innouandum putauimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credidimus, ut interim dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur in suspenso eorum qui moras possunt dilationis sustinere causa teneatur, eorum autem quorum uitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta paenitentia et professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrimis, si gemitibus, si fletibus dolentes ac uere paenitentes animi signa prodiderunt, cum spes uiuendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute et sollicite subueniri, Deo ipso sciente quid de talibus faciat et qualiter iudicii sui examinet pondera, nobis tamen anxie curantibus ut nec pronam nostram inprobi homines laudent facilitatem nec uere paenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem. optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, semper in Domino bene ualere et nostri meminisse.
Epistula XXXI — Cvpriano Papae Movses Et Maxmvs Presbvteri Et Nicosratvs Et Rvfinvs Et Ceteri Qvi Cvm Eis Confessores S
Inter uarios et multiplices, frater, dolores nobis constitutis propter praesentes multorum per totum paene orbem ruinas hoc praecipuum nobis solacium superuenit quod acceptis litteris tuis erecti sumus et dolentis animi maeroribus fomenta suscepimus. unde intellegere iam possumus gratiam diuinae prouidentiae forsitan non ob aliam causam nos tam diu clausos uinculis carceris reseruare uoluisse nisi ut instructi et robustius animati litteris tuis uoto proniore ad coronam destinatam possemus peruenire. inluxerunt enim nobis litterae tuae ut in tempestate quadam serenitas, ut in turbido mari exoptata tranquillitas, ut in laboribus requies, ut in periculis et doloribus sanitas, ut in densissimis tenebris candida lux et refulgens. ita illas animo sitiente perbibimus et uoto esuriente suscepimus, ut ad certamen inimici ex illis nos satis pastos et saginatos gaudeamus. reddet tibi Dominus pro ista tua caritate mercedem et huius tam boni operis repraesentabit debitam frugem. non minus enim coronae mercede condignus est qui hortatus est quam qui et passus est, non magis laude condignus est qui fecit quam qui et docuit. non minus honorandus est qui monuit quam qui et exhortatori paruit, nisi quoniam nonnumquam magis gloriae cumulus redundat ad eum qui instituit quam ad eum qui se docibilem discipulum subministrauit. hic enim fortassis hoc quod exercuit non habuisset, nisi ille docuisset.
Percepimus igitur, iterum dicemus, frater Cypriane, magna gaudia, magna solacia, magna fomenta, maxime quod et gloriosas martyrum non dicam mortes sed inmortalitates gloriosis et condignis laudibus prosecutus es. tales enim excessus talibus uocibus personandi fuerunt, ut quae referebantur sic dicerentur qualiter facta sunt. ex tuis ergo litteris uidimus gloriosos illos martyrum triumphos et oculis nostris quodammodo caelum illos petentes prosecuti sumus et inter angelos ac potestates dominationesque caelestes constitutos quasi contemplati sumus. sed et Dominum apud patrem suum testimonium illis promissum perhibentem auribus nostris quodammodo sensimus. hoc est ergo quod et nobis animum in dies erigit et ad consequendos gradus tantae dignationis incendit.
Quid enim gloriosius quidue felicius ulli homiaum poterit ex diuina dignatione contingere quam inter ipsos carnifices interritum confiteri Dominum Deum, quam inter saeuientis saecularis potestatis uaria et exquisita tormenta etiam extorto et excruciato et excarnificato corpore Christum Dei filium etsi recedente sed tamen libero spiritu confiteri, quam relicto mundo caelum petisse, quam desertis hominibus inter angelos stare, quam inpedimentis omnibus saecularibus ruptis in conspectu Dei iam se liberum sistere, quam caeleste regnum sine ulla cunctatione retinere, quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse, quam iudicis sui diuina dignatione iudicem factum fuisse, quam inmaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse, quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non oboedisse, quam ueritatem uoce publica contestatum fuisse, quam ipsam quae ab omnibus metuatur moriendo mortem subegisse, quam per ipsam mortem inmortalitatem consecutum fuisse,, quam omnibus saeuitiae instrumentis excarnificatum et extortum ipsis tormentis tormenta superasse, quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse, quam sanguinem suum profluentem non horruisse, quam supplicia sua post fidem amare coepisse, quam detrimentum uitae suae putare uixisse?
Ad hoc enim proelium quasi quadam tuba euangelii sui nos
excitat Dominus dicendo: qui plus diligit patrem aut matrem quam me non est me dignus, et qui plus diligit animam suam quam me non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me non est me dignus. et iterum: beati qui persecutionem passi fuerint propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. beati estis cum uos persecuti fuerint et odio habuerint. gaudete et exultate. sic enim et prophetas persecuti sunt, qui ante uos fuerunt. et: quoniam ante reges et praesides stabitis, et tradet frater fratrem ad mortem, et pater filium et qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. et: uincenti dabo sedere super thronum meum, sicut et ego uici et sedi super thronum patris mei. . sed et apostolus: quis nos separabit a caritate Christi? pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te interficimur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui nos dilexit.
Haec et huiusmodi cum in euangelio conlata perlegimus, et quasi faces quasdam ad inflammandam fidem dominicis uocibus subpositas nobis sentiamus: hostes ueritatis iam non tantum non perhorrescimus, sed et prouocamus, et inimicos Dei iam hoc ipso quod non cessimus uicimus, et nefarias contra ueritatem leges subegimus. et si nondum nostrum sanguinem fudimus, sed fudisse parati sumus, nemo hanc dilationis nostrae moram clementiam iudicet, quae nobis officit, quae inpedimentum gloriae facit, quae caelum differt, quae gloriosum Dei conspectum inhibet. in huiusmodi enim certamine et in huiusmodi ubi decertat fides proelio moram martyres non distulisse uera clementia est. pete ergo, Cypriane carissime, ut nos gratia sua Dominus magis ac magis in dies singulos quosque uberius atque propensius et armet et inlustret, uiribus potentiae firmet ac roboret, ut qua optimus imperator milites suos, quos usque adhuc in castris carceris exercuit et probauit, producat iam ad propositi certaminis campum. porrigat nobis arma diuina, illa tela quae nesciunt uinci, loricam iustitiae quae numquam solet rumpi, clipeum fidei qui non potest perforari, [galeam salutis quae non potest frangi et] gladium spiritus qui non consueuit uulnerari. cui enim magis haec ut pro nobis petat mandare debemus quam tam glorioso, episcopo, ut hostiae destinati petant auxilium de sacerdote?.
Ecce aliud gaudium nostrum, quod in officio episcopatus tui, licet interim a fratribus pro temporis condicione distractus es, tamen non defuisti, quod litteris confessores frequenter corroborasti, quod etiam sumptus necessarios de tuis laboribus iustis . praebuisti, quod in omnibus te praesentem quodammodo semper exhibuisti, quod in nulla officii tui parte quasi aliquis desertor claudicasti. sed quod nos ad maiorem laetitiam robustius prouocauit tacere non possumus quin omni uocis nostrae testimonio prosequamur. animaduertimus enim te congruente censura et eos digne obiurgasse, qui inmemores delictorum suorum pacem a presbyteris per absentiam tuam festinata et praecipiti cupididate extorsissent, et illos qui sine respectu euangelii sanctum Domini et margaritas prona facilitate donassent, cum tam grande delictum et per totum paene orbem incredibili uastatione grassatum non oporteat nisi, ut ipse scribis, caute moderateque tractari, consultis omnibus episcopis presbyteris diaconibus confessoribus et ipsis stantibus laicis, ut in tuis litteris et ipse testaris, ne dum uolumus inportune ruinis subuenire, alias maiores ruinas uideamur parare. ubi enim diuinus metus relinquetur, si tam facile peccantibus uenia praestatur? fouendi sunt sane ipsorum animi et ad maturitatis suae tempus nutriendi et de scripturis quia ingens et supra omnia peccatum commiserint instruendi. nec hoc animentur quia multi sunt, sed hoc ipso magis reprimantur quia non pauci sunt. nihil ad extenuationem delicti numerus inpudens ualere consueuit, sed pudor, sed modestia, sed paenitentia, sed disciplina, sed humilitas atque subiectio, sed alienum de se expectasse iudicium, sed alienam de suo actu sustinuisse sententiam. hoc est quod paenitentiam probat. hoc est quod inpresso uulneri inducit cicatricem. hoc est quod deiectae mentis ruinas erigit et adtollit, quod ardentem delictorum aestuantium morbum restinguit et finit. non enim ea quae sanorum sunt corporum medicus aegris dabit, ne inportunus cibus tempestatem ualetudinis saeuientis non reprimat, sed accendat: scilicet ne quod potuisset maturius ieiunio adtenuante sanari uideatur per inpatientiam longius pasta cruditate produci.
Eluendae sunt igitur impio sacrificio manus inquinatae operi bus bonis et nefario cibo ora misera polluta paenitentiae sunt uerae sermonibus expianda, et in secretis cordis fidelis nouellandus et conserendus est animus. crebri paenitentium gemitus audiantur et iterum fideles ex oculis lacrimae profundantur, ut illi ipsi oculi, qui male simulacra conspexerunt, quae inlicite commiserant satisfacientibus Deo fletibus deleant. non est ni patientia in morbis necessaria. luctantur cum suo dolore qui languent et ita demum sperant sanitatem, si tolerantia superarint dolorem. infidelis enim cicatrix quam cito festinans medicus induxit et ad quemlibet casum medella rescinditur, si non fideliter de ipsa tarditate remedia praestantur. cito rursus in incendium flamma reuocatur, nisi totius ignis etiam usque ad extremam scintillam materia restinguitur, ut merito huiusmodi homines sciant sibi etiam de ipsa mora magis consuli et fideliora de necessariis dilationibus remedia praestari.
Ceterum ubi erit quod custodia squalidi carceris includuntur qui Christum confitentur, si sine periculo fidei sunt qui negauerunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu uinciuntur, si sine communicatione non sunt qui confessionem Dei renuerunt? ubi quod detenti gloriosas animas ponunt, si qui dereliquerunt fidem periculorum et delictorum suorum non sentiunt magnitudinem ? quod si nimiam inpatientiam praeferunt et intolerabilem festinationem communicationis exposcunt, frustra querula ista et inuidiosa ac nihil aduersus ueritatem ualentia iactant petulanti et infreni ore conuicia, quandoquidem licuerit illis suo iure retinere quod nunc sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare. fides enim quae Christum potuit confiteri potuit et a Christo in communicatione retineri. optamus te, frater, bene ualere et nostri meminisse.
Epistula XXXII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Quales litteras ad clerum Romae agentem fecerim quidque illi mihi rescripserint, quid etiam Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus et Rufinus diaconi et ceteri cum eis confessores in custodia constituti aeque ad litteras meas rescripserint at scire possetis, fratres carissimi, exempla uobis legenda transmisi. uos curate quantum potestis pro diligentia uestra ut et scripta nostra et illorum rescripta fratribus nostris innotescant. sed et si qui de peregrinis episcopi collegae mei uel presbyteri uel diacones praesentes fuerint uel superuenerint, haec omnia de uobis audiant. et si exempla epistularum transcribere et ad suos perferre uoluerint, facultatem transcriptionis accipiant, quamuis et Satyro lectori fratri nostro mandauerim ut singulis desiderantibus describendi faciat potestatem, ut in ecclesiarum statu quoquo modo interim componendo seruetur ab omnibus una fida consensio. de ceteris uero quae agenda erunt, sicut et collegis meis plurimis scripsi, plenius consilio communi tractabimus, quando conuenire in unum permittente Domino coeperimus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere. fraternitatem salutate. ualete.
Dominus noster, cuius praecepta metuere et seruare debemus, episcopi honorem et ecclesiae suae rationem disponens in euangelio loquitur et dicit Petro: ego tibi dico quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent eam, et tibi dabo claues regni caelorum, et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis. inde per temporum et successionum uices episcoporum ordinatio et eccle siae ratio decurrit ut ecclesia super episcopos constituatur et omnis actus ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. cum hoc ita diuina lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate sic mihi scribere uoluisse ut ecclesiae nomine litteras facerent, quando ecclesia in episcopo et clero et in omnibus stantibus sit constituta. absit enim nec Domini misericordia et potestas eius inuicta patiatur ut ecclesia esse dicatur lapsorum numerus, cum scriptum sit: Deus non est mortuorum sed uiuorum. omnes quidem uiuificari optamus et ut in statum pristinum restituantur precibus nostris et gemitibus oramus. si autem quidam lapsi ecclesiam se uolunt esse et si apud illos atque in illis est ecclesia, quid superest quam ut ipsi rogentur a nobis ut nos ad ecclesiam dignentur admittere? summissos ergo et quietos et uerecundos esse oportet eos qui delicti sui memores satisfacere Deo debent nec ecclesiae nomine litteras facere, cum se magis sciant ecclesiae scribere.
Scripserunt autem mihi quidam de lapsis humiles et mites et trementes ac metuentes Deum et qui in ecclesiis semper gloriose et granditer operati sunt et opus suum numquam Domino inputauerunt, scientes illum dixisse: et cum haec omnia feceritis, dicite: serui superuacui sumus, quod debuimus facere fecimus. quae illi cogitantes et quamuis libello a martyribus accepto, ut tamen ad Dominum satisfactio ipsa admitti possit, orantes scripserunt mihi se delictum suum cognoscere et paenitentiam ueram agere, nec ad pacem temere aut inportune properare, sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulciorem sibi futuram. quibus quantum gratulatus sim Dominus testis est, qui dignatus est ostendere quid eiusmodi et tales serui de eius bonitate mereantur. quas cum litteras acceperim et nunc aliud scripsisse uos legerim, peto discernatis desideria uestra et quicumque estis qui has litteras nunc misistis nomina uestra libello subiciatis et libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis. ante est enim scire quibus rescribere habeam. tunc ad singula quae scripsistis pro loci et actus nostri mediocritate rescribam. opto uos, fratres, bene ualere et secundum Domini disciplinam quiete et tranquille agere. ualete.
Epistula XXXIIII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Fratribvs S
Integre et cum disciplina fecistis, fratres carissimi, quod ex consilio collegarum meorum qui praesentes erant Gaio Didensi presbytero et diacono eius censuistis non communicandum, qui communicando cum lapsis et offerendo oblationes eorum in prauis erroribus suis frequenter deprehensi et semel atque iterum secundum quod mihi scripsistis a collegis meis moniti, ne hoc facerent, in praesumptione et audacia sua pertinaciter perstiterunt, decipientes quosdam fratres ex plebe nostra, quibus nos omni utilitate consultum cupimus et quorum saluti non adulatione corrupta sed sincera fide prospicimus, ut uera paenitentia et gemitu ac dolore pleno Deum deprecentur, quia scriptum est: memento unde cecideris, et age paenitentiam, et iterum loquitur diuina scriptura: sic dicit Dominus: cum conuersus gemueris, tunc saluaberis et scies ubi fueris.
Ingemescere autem et agere paenitentiam quomodo possunt quorum gemitibus et lacrimis intercedunt quidam de presbyteris, ut communicandum cum illis temere existiment, nescientes scriptum esse: qui uos beatos esse dicunt, in errorem uos mittunt et semitam pedum uestrorum turbant. merito salubria nostra et uera consilia nihil promouent, dum blanditiis et palpatione perniciosa salutaris ueritas impeditur, et patitur lapsorum saucia et aegra mens quod corporaliter quoque aegri et infirmi saepe patiuntur, ut dum salubres cibos et utiles potus quasi amaros et abhorrentes respuunt et illa quae oblectare et ad praesens suauia uidentur esse adpetunt, perniciem sibi et mortem per inaudientiam et intemperantiam prouocent nec proficiant ad salutem artificis medella uera, dum blandientis decipit dulcis inlecebra.
Vos itaque secundum litteras meas fideliter et salnbriter consnlentes a consiliis melioribus ne recedatis. legite uero has easdem litteras et collegis meis, si qui ant praesentes fuerint aut superuenerint, ut unanimes et concordes ad fouenda et sananda lapsorum uulnera consilium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus cum conuenire in unum per Domini misericordiam coeperimus. interea si quis inmoderatus et praeceps siue de nostris presbyteris uel diaconis siue de peregrinis ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, a communicatione nostra arceatur, apud omnes nos causam dicturus temeritatis suae, quando in unum permittente Domino conuenerimus.
Desiderastis quoque ut de Philumeno et Fortunato hypodiaconis et Fauorino acolutho qui medio tempore recesserunt et nunc uenerunt quid mihi uideatur rescribam. cui rei non puto me solum debere sententiam dare, cum multi adhuc de clero absentes sint nec locum suum uel sero repetendum putauerint et cognitio haec singulorum tractanda sit et limanda plenius, non tantum cum coilegis meis, sed cum plebe ipsa uniuersa. expensa enim moderatione libranda et pronuntianda res est quae in posterum circa ministros ecclesiae constituat exemplum. interea se a diuisione mensuma tantum contineant non quasi a ministerio ecclesiastico priuati esse uideantur, sed ut integris omnibus ad nostram praesentiam differantur. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. fraternitatem uniuersam salutate. ualete.
Epistula XXXV — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Romae Consistentibvs Fratribvs S
Et dilectio communis et ratio exposcit, fratres carissimi, nihil conscientiae uestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticae administrationis commune consilium. nam posteaquam ad uos litteras feci quas misi per Saturum lectorem et Optatum hypodiaconum fratres nostros, quorundam lapsorum conspirata temeritas, qui paenitentiam agere et Deo satisfacere detractant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes sed quasi iam datam uindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum, quarum exemplum ad uos transmisi. legetis: simul quid eis ego breuiter interim rescripserim, sed et quales postea ad clerum litteras fecerim ut scire possetis. huius quoque rei exemplum uobis misi. quod si ultra temeritas eorum nec meis nec uestris litteris conpressa fuerit nec con?iliis salubribus optemperauerit. agemus ea quae secundum euangelium Dominus agere praecepit. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. ualete.
Epistula XXXVI — Cvpriano Papati Pbesbvteri Et Diacoxes Romae Consistentes S
Cum perlegissemus, frater, litteras tuas quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore percussi et duplici maerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur et lapsorum fratrum inmoderata petulantia usque ad periculosam uerborum temeritatem producta denotaretur. sed quamquam nos atque animum nostrum ista quae diximus grauiter adfligerent, tamen maeroris nostri tam grauem sarcinam uigor tuus et secundum euangelicam disciplinam adhibita seueritas temperat, dum et quorundam inprobitatem iuste coerces et cohortando ad paenitentiam uiam legitimae salutis ostendis. quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque prosilire uoluisse ut tam urgenter et tam inmaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti et inmenso crimine atque delicto pacem sibi non adpeterent quam uindicarent, immo iam et in caelis habere se dicerent. qui si habent, quid petunt quod tenent? si autem non habere illos probatur hoc ipso quod petunt, cur non iudicium eorum sustinent a quibus petendam pacem quam utique non habent putauerunt? quod si aliunde praerogatiuam communicationis habere se credunt, cum euangelio illam conferre conentur, ut ita demum firmiter ualeat, si ab euangelica lege non dissonat. ceterum quo pacto euangelicam poterit praestare communicationem quod contra euangelicam decretum uidetur ueritatem? nam cum omnis praerogatiua ita demum ad indulgentiae priuilegium spectet, si ab eo cui sociari quaerit non discrepet, quia ab eo cui sociari quaerit discrepat, necesse est indulgentiam et priuilegium societatis amittat.
Videant igitur quid hoc negotio agere conentur. nam si aliud quidem euangelium, aliud uero martyres dicunt posuisse decretum, conlidentes contra euangelium martyres utrobique periclitabuntur. nam et euangelii fracta iam et iacens uidebitur esse maiestas, si potuit alterius decreti nouitate superari, et de martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta, si non illam de euangelii conseruatione inuenientur consecuti unde martyres fiunt, ut merito nulli magis tam sit competens nihil contra euangelium decernere quam qui martyris nomen ex euangelio laborat accipere. illud praeterea uellemus addiscere: si martyres non propter aliud martyres fiunt nisi ut non sacrificantes teneant ecclesiae usque ad effusionem sanguinis sui pacem, ne cruciatus dolore superati perdendo pacem perdant salutem, quo pacto salutem quam se, si sacrificassent, habituros non putauerunt, illis existimant donandam qui sacrificasse dicantur, cum legem hanc debent in aliis tenere quam ipsi uidebantur sibi ante posuisse? in quo negotio hoc ipsum quod pro se ipsis facere putauerunt animaduertimus contra se ipsos protulisse. nam si dandam illis pacem martyres putauerunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad episcopum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt ? is enim qui iubet fieri potest utique facere quod fieri iubet. sed ut intellegimus, immo ut res ipsa loquitur et clamat, sanctissimi martyres utrobique adhibendum putauerunt temperamentum et pudoris et ueritatis. nam quia a multis urguebantur, dum ad episcopum illos remittunt, uerecundiae propriae, ne ulterius inquietarentur, consulendum putauerunt: et dum illis non ipsi communicant, euangelicae legis inlibatam sinceritatem custodiendam iudicauerunt
Tu tamen, frater, numquam pro tua caritate desistas lapsorum animos temperare et errantibus ueritatis praestare medicinam, licet animus aegrotans medentium respuere soleat industriam. recens est lapsorum nuper hoc uulnus et adhuc in tumorem plaga consurgens. et idcirco certi sumus quod spatio productions temporis inpetu isto consenescente amabunt hoc ipsum ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint qui illos arment ad periculum proprium et in peruersum instruentes pro salutaribus dilationis remediis exitiosa deposcant illis properatae communicationis uenena. neque enim credimus sine instinctu quorundam ausuros fuisse omnes tam petulanter sibi iam pacem uindicare. nouimus Carthaginensis ecclesiae fidem, nouimus institutionem, nouimus humilitatem. unde etiam mirati sumus quod quaedam inter uos per epistolam iniecta durius notaremus, cum amorem uestrum mutuum et caritatem exemplis multis reciprocae adfectionis in uos inuicem saepe conperissemus. tempus est igitur ut agant delicti paenitentiam, ut probent lapsus sui dolorem, ut ostendant uerecundiam, ut monstrent humilitatem, ut exhibeant modestiam ut de submissione prouocent in se Dei clementiam et de honore debito in Dei sacerdotem eliciant in se diuinam misericordiam, quando meliores ipsorum litterae fuissent, si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adiutae fuissent, quoniam et facilius inpetratur quod petitur, quando is pro quo petitur condignus est ut quod petitur inpetretur.
Quod autem pertinet ad Priuatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare uoluisti. omnes enim nos decet pro corpore totius ecclesiae, cuius per uarias quasque prouincias membra digesta sunt, excubare. sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit. nam cum antehac quidam ex ipsius nequitiae cohorte uenisset uexillarius Priuati Futurus ac fraudulenter litteras a nobis elicere curaret, nec quis esset latuit nec litteras quas uolebat accepit. optamus te semper bene ualere.
Epistula XXXVII — Cvprianvs Movsi Et Maximo Presbvteris Et Ceteris Confessoribvs Fratribvs S
Et cunctos uos pariter et singulos repraesentauit adfectibus nostris, fratres carissimi, Celerinus aduenieus, fidei ac uirtutis uestrae comes et gloriosis congressibus Dei miles. uniuersos nos in illo ueniente conspeximus, et cum caritatem circa me uestram dulciter ac saepe loqueretur, in eius sermonibus uos audiebamus. satis ac plurimum gaudeo quando a uobis per tales talia perferuntur. uobiscum illic in carcere quodam modo et nos sumus, diuinae dignationis ornamenta uobiscum sentire nos credimus qui sic uestris cordibus adhaeremus. honori nos uestro caritas uestra indiuidua conectit, separari dilectionem spiritus non sinit. uos illic confessio, me adfectio includit. et nos quidem uestri diebus ac noctibus memores, et quando in sacrificiis precem cum pluribus facimus et cum in secessu priuatis precibus oramus, coronis ac laudibus uestris plenam Domini fauentiam postulamus. sed ad reddendam nobis uicem minor est nostra mediocritas. plus uos datis quando nostri in oratione meministis, qui sperantes iam sola caelestia et tantum diuina meditantes, ad fastigia celsiora mora ipsa passionis ascenditis longoque temporum ductu glorias uestras non trahitis, sed augetis. beatum facit prima et una confessio. uos totiens confitemini quotiens rogati ut de carcere recedatis carcerem fide et uirtute praeligitis. tot uestrae laudes quot dies, quot mensium curricula tot incrementa meritorum. semel uincit qui statim patitur. at qui manens semper in poenis congreditur cum dolore nec uincitur, cottidie coronatur.
Eant nunc magistratus et consules siue proconsules, annuae dignitatis insignibus et duodecim fascibus glorientur. ecce dignitas caelestis in uobis honoris annui claritate signata est et iam reuertentis anni uolubilem circulum uictricis gloriae diuturnitate transgressa est. inluminabat mundum sol oriens et luna decurrens: sed uobis idem qui solem fecit et lunam maius in carcere lumen fuit, et in corde ac mentibus uestris Christi claritudo resplendens horribiles ceteris adque funestas paenalis loci tenebras aeterna illa et candida luce radiauit. per uicissitudines mensium transmeauit hibernum: sed uos inclusi tempora hiemis persecutionis hieme pensatis. successit hiemi uerna temperies rosis laeta et floribus coronata: sed uobis rosae et flores de paradisi deliciis aderant et caput uestrum serta caelestia coronabant. aestas ecce messium fertilitate fecunda est et area frugibus plena est: sed uos qui gloriam seminastis frugem gloriae metitis adque in Domini area constituti exuri paleas inextinguibili igne perspicitis, ipsi ut tritici grana purgata et frumenta pretiosa iam probati et conditi hospitium carceris horreum conputatis. nec deest te autumno ad munera fungenda temporis gratia spiritalis. uindemia foris premitur et profutura poculis in torcularibus uua calcatur: uos de Domini uinea pingues racemi et iam maturis fructibus botrui pressurae saecularis infestatione calcati torcular nostram carcere torquente sentitis, uini uice sanguinem funditis, ad passionis tolerantiam fortes martyrii poculum libenter hauritis. sic apud seruos Dei annus euoluitur. sic spiritalibus meritis et caelestibus praemiis temporum uicissitudo celebratur.
Beati satis qui ex uobis per haec gloriarum uestigia commeantes iam de saeculo recesserunt confectoque itinere uirtutis ac fidei ad conplexum et osculum Domini Domino ipso gaudente uenerunt. sed et uestra non minor gloria, qui adhuc in certamine constituti et comitum glorias secuturi pugnam diu geritis inmotaque et inconcussa fide stabiles cottidie spectaculum Deo uestris uirtutibus exhibetis. quo longior uestra pugna, hoc corona sublimior: agon unus sed multiplici proeliorum numerositate congestus. famem uincitis et sitim spernitis et squalorem carceris ac receptaculi paenalis horrorem roboris uigore calcatis. paena illic subigitur, cruciatus obteritur, nec mors metuitur sed optatur, quae scilicet inmortalitatis praemio uincitur, ut uitae aeternitate qui uicerit honoretur. qui nunc in uobis animus, quam sublime quam capax pectus, ubi talia et tanta uoluuntur, ubi non nisi Dei praecepta et Christi praemia cogitantur? uoluntas est illic tantum Dei, et in carne adhue licet uobis positis uita iam uiuitur non praesentis saeculi sed futuri.
Nunc est, fratres beatissimi, ut memores mei sitis, ut inter magnas adque diuinas cogitationes uestras nos quoque animo ac mente uoluatis, simque in precibus et orationibus uestris cum uox illa purificatione confessionis inlustris et iugi honoris sui tenore laudabilis ad Dei aures penetrat et aperto sibi caelo de his subacti mundi partibus ad superna transmissa inpetrat de Domini bonitate quod postulat. quid enim petitis de indulgentia Domini quod non inpetrare mereamini? qui sic Domini mandata seruastis, qui euangelicam disciplinam sincero fidei uigore tenuistis, qui incorrupto honore uirtutis cum praeceptis Domini et cum apostolis eius fortiter stantes nutantem multorum fidem martyrii uestri ueritate solidastis. uere euangelii testes et uere martyres Christi radicibus eius innixi, super petram robusta mole fundati, disciplinam cum uirtute iunxistis, ad timorem Dei ceteros prouocastis, martyria uestra exempla fecistis. opto uos fortissimi ac beatissimi fratres, semper bene ualere et nostri meminisse.
Epistula XXXVIII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Item Plebi Vniversae S
In ordinationibus clericis, fratres carissimi, solemus uos ante consulere et mores ac merita singulorum communi consilio ponderare. sed expectanda non sunt testimonia humana cum praecedunt diuina suffragia. Aurelius frater noster inlustris adulescens a Domino iam probatus et Deo carus est, in annis adhuc nouellus, sed in uirtutis ac fidei laude prouectus, minor in aetatis suae indole, sed maior in honore: gemino hic agone certauit, bis confessus et bis confessionis suae uictoria gloriosus, et quando uicit in cursu factus extorris et cum denuo certamine fortiore pugnauit triumphator et uictor in proelio passionis. quotiens aduersarius prouocare seruos Dei uoluit, totiens promptissimus ac fortissimus miles et pugnauit et uicit. parum fuerat sub oculis ante paucorum, quando extorris fiebat, congressum fuisse: meruit et in foro congredi clariore uirtute, ut post magistratus et proconsulem uinceret, post exilium tormenta superaret. nec inuenio quid in eo praedicare plus debeam, gloriam uulnerum an uerecundiam morum, quod honore uirtutis insignis est an quod pudoris admiratione laudabilis ita et dignitate excelsus est et humilitate summissus ut appareat illum diuinitus reseruatum qui ad ecclesiasticam disciplinam ceteris esset exemplo, quomodo serui Dei in confessione uirtutibus uincerent, post confessionem moribus eminerent.
Merebatur talis clericae ordinationis ulteriores gradus et incrementa maiora, non de annis suis sed de meritis aestimandus. sed interim placuit ut ab officio lectionis incipiat, quia et nihil magis congruit uoci quae Deum gloriosa praedicatione confessa est quam celebrandis diuinis lectionibus personare, post uerba sublimia quae Christi martyrium prolocuta sunt euangelium» Christi legere unde martyres fiunt, ad pulpitum post catastam uenire, illic fuisse conspicuum gentilium multitudini, hic a fratribus conspici, illic auditum esse cum miraculo circumstantis populi, hic cum gaudio fraternitatis audiri. hunc igitur, fratres dilectissimi, a me et a collegis qui praesentes aderant ordinatum sciatis. quod uos scio et libenter amplecti et optare tales in ecclesia nostra quam plurimos ordinari. et quoniam semper gaudium properat nec potest moras ferre laetitia, dominico legit interim nobis, id est auspicatus est pacem, dum dedicat lectionem. uos orationibus frequenter insistite et preces nostras uestris precibus adiuuate, ut Domini misericordia fauens nobis cito plebi suae et sacerdotem reddat incolumem et martyrem cum sacerdote lectorem. opto uos, fratres carissimi, [in Deo patre et Christo Iesu] semper bene ualere.
Epistula XXXVIIII — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconis Et Plebi Vniversae Fratribvs S
Agnoscenda et amplectenda sunt, fratres dilectissimi, beneficia diuina quibus ecclesiam suam Dominus inlustrare temporibus nostris et honestare dignatus est, commeatum dando bonis confessoribus suis et martyribus gloriosis, ut qui sublimiter Christum confessi essent clerum postmodum Christi ministeriis ecclesiasticis adornarent. exultate itaque et gaudete nobiscum lectis litteris nostris quibus ego et collegae mei qui praesentes aderant referimus ad uos Celerinum fratrem nostrum uirtutibus pariter et moribus gloriosum clero nostro non humana suffragatione sed diuina dignatione coniunctum. qui cum consentire dubitaret, ecclesiae ipsius admonitu et hortatu in uisione per noctem conpulsus est ne negaret. nobis suadentibus cui plus licuit et coegit, quia nec fas fuerat nec decebat sine honore ecclesiastico esse quem sic Dominus honorauit caelestis gloriae dignitate.
Hic ad temporis nostri proelium primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia feruentia cum ipso infestationis principe et auctore congressus, dum inexpugnabili firmitate certaminis sui aduersarium uincit, uincendi ceteris uiam fecit, non breui conpendio uulnerum uictor, sed adhaerentibus diu et permanentibus paenis longae conluctationis miraculo triumphator. per decem nouem dies custodia carceris saeptus in neruo ac ferro fuit. sed posito in uinculis corpore solutus ac liber spiritus mansit. caro famis ac sitis diuturnitate contabuit, sed animam fide et uirtute uiuentem nutrimentis spiritalibus Deus pauit. iacuit inter paenas paenis suis fortior, inclusus includentibus maior, iacens stantibus celsior, uincientibus firmior uinctus, sublimior iudicantibus iudicatus, et quamuis ligati neruo pedes essent, galeatus serpens et obtritus et uictus est. lucent in corpore glorioso clara uulnerum signa, eminent et apparent in neruis hominis ac membris longa tabe consumptis expressa uestigia. sunt magna, sunt mira quae de uirtutibus eius ac laudibus fraternitas audiat. et si aliquis Thomae similis extiterit qui minus auribus credat, nec oculorum fides deest ut quis quod audit et uideat. in seruo Dei uictoriam gloria uulnerum fecit, gloriam cicatricum memoria custodit.
Nec rudis iste aut nouus est m Celerino canssimo nostro titulus gloriarum. per uestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili diuinae dignationis aequatur. auia eius Celerina iam pridem martyrio coronata est. item patruus eius et auunculus Laurentinus et Egnatius in castris et ipsi quondam saecularibus militantes, sed ueri et spiritales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas Domini et coronas inlustri passione meruerunt. sacrificia pro eis. semper ut meministis, offerimus, quotiens martyrum passiones et dies anniuersaria commemoratione celebramus. nec degener ergo esse nec minor poterat quem sic domesticis exemplis uirtutis ac fidei prouocabat familiae dignitas et generosa nobilitas. quod si in familia saeculari praedicationis et laudis est esse patricium, quanto maioris laudis et honoris est fieri in caelesti praedicatione generosum. non inuenio quem beatiorem magis dicam, utrumne illos de posteritate tam clara an hunc de origine gloriosa. ita aequaliter apud eos recurrit et commeat diuina dignatio ut et illorum coronam dignitas sobolis inlustret et huius gloriam\' sublimitas generis inluminet.
Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione uenientem, testimonio et miraculo eius ipsius qui se persecutus fuerat inlustrem, quid aliud quam super pulpitum id est super tribunal ecclesiae oportebat inponi, ut loci altioris celsitate subnixus et plebi uniuersae pro honoris sui claritate conspicuus legat praecepta et euangelium Domini quae fortiter ac fideliter sequitur? uox Dominum confessa in his cottidie quae Dominus locutus est audiatur. uiderit an sit ulterior gradus ad quem profici in ecclesia possit. nihil est in quo magis confessor fratribus prosit quam ut dum euangelica lectio de ore eius auditur, lectoris fidem quisque audierit imitetur. iungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo et diuini honoris societate coniunctus est, cum quo omnibus uirtutis et laudis insignibus copulatus est. pares ambo et uterque consimiles, in quantum gloria sublimes, in tantum uerecundia humiles, quantum diuina dignatione promoti, tantum sua quiete et tranquillitate summissi, et uirtutum pariter et morum singulis exempla praebentes et congressioni et paci congruentes, illic robore hic pudore laudabiles.
In talibus seruis laetatur Dominus, m eiusmodi coniessonbus gloriatur, quorum secta et conuersatio sic proficit ad praeconium gloriae ut magisterium ceteris praebeat disciplinae. ad hoc eos Christus esse hic in ecclesia diu uoluit, ad hoc de media morte subtractos quadam dixerim resurrectione circa eos facta incolumes reseruauit, ut dum nihil in honore sublimius, nihil in humilitate summissius a fratribus cernitur, hos eosdem fraternitas sectata comitetur. hos tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni unde omnibus luceat et gloriosos uultus in loco altiore constitui, ubi ab omni circumstante conspecti incitamentum gloriae uidentibus praebeant. ceterum presbyterii honorem designasse nos illis iam sciatis, ut et sportulis idem cum presbyteris honorentur et diuisiones mensurnas aequatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum prouectis et corroboratis annis suis, quamuis in nullo minor possit uideri aetatis indole qui consummauit aetatem gloriae dignitate. opto uos, fratres carissimi et desiderantissimi, semper bene ualere.
Epistula XL — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconibvs Et Plebi Vniversae Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribvs S
Nuntiandum uobis fuit, fratres carissimi, quod pertineat et ad communem laetitiam et ad ecclesiae nostrae maximam gloriam. nam admonitos nos et instructos sciatis dignatione diuina ut Numidicus presbyter adscribatur presbyterorum Carthaginensium numero et nobiscum sedeat in clero, luce clarissima confessionis. inlustris et uirtutis ac fidei honore sublimis: qui hortatu suo gloriosum martyrum numerum lapidibus et flammis necatum ante se misit quique ad uxorem haerentem lateri suo igne crematam simul cam ceteris, sed conseruatam magis dixerim, laetus aspexit. ipse semiustilatus et lapidibus obrutus et pro mortuo derelictus, dum postmodum filia sollicito pietatis obsequio cadauer patris inquirit, semianimis inuentus et extractus et focillatus a comitibus quos ipse praemiserat remansit inuitus. sed remanendi, ut uidemus. haec fuit causa ut eum clero nostro Dominus adiungeret et desolatam per lapsum quorundam presbyterorum nostrorum copiam gloriosis sacerdotibus adornaret. et promouebitur quidem, cum Deus permiserit, ad ampliorem locum religionis suae, quando in praesentiam protegente Domino uenerimus. interim quod ostenditur fiat, ut cum gratiarum actione suscipiamus hoc Dei munus, sperantes de misericordia Domini eiusmodi ornamenta conplura, ut redintegrato ecclesiae suae robore tam mites et humiles faciat in consessus nostri honore florere. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere.
Epistula XLI — Cvprianvs Caldonio Et Hercvlano Collegis Item Rogatiano Et Nvmidico Compresbvteris S
Vehementer contristatus sum, fratres carissimi, acceptis litteris uestris, ut cum mihi propositum semper et uotum sit uniuersam fraternitatem nostram incolumem continere et inlibatum gregem secundum quod caritas exigit reseruare, nunc nuntietis Felicissimum multa inprobe et insidiose esse molitum, ut praeter fraudes suas et rapinas, de quibus iam pridem multa cognoueram, nunc quoque cum episcopo portionem plebis inlidere id est a pastore oues separare et filios a parente secernere et Christi membra dissipare temptauerit, cumque ego uos pro me uicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus istis, si qui uellent etiam suas artes exercere additamento quantum satis esset desideria eorum iuuaretis, simul etiam et aetates et condiciones eorum et merita . discerneretis, ut etiam nunc ego, cui cura incumbit, omnes opto me nosse et dignos quosque et humiles et mites ad ecclesiasticae administrationis officia promouere, ille intercesserit ne qui posset expungi neue ea quae desideraueram possent diligentiae uestrae examinatione discerni, comminatus sit etiam fratribus nostris qui primi expungi accesserant potentatu inprobo et terrore uiolento quod secum in morte non communicarent qui nobis obtemperare uoluissent.
Cumque post haec omnia nec loci mei honore motus nec uestra auctoritate et praesentia fractus instinctu suo quietem fratrum turbans proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis et seditionis principem temerario furore contestans — in quo quidem gratulor plurimos fratres ab eius audacia recessisse et uobis adquiescere maluisse ut cum ecclesia matre remanerent et stipendia eius episcopo dispensante perciperent, quod quidem et ceteros pro certo scio cum pace facturos et cito ab errore temerario recessuros — interim, cum Felicissimus comminatus sit non communicaturos in morte secum qui nobis obtemperassent id est [qui] communicarent, accipiat sententiam quam prior dixit, ut abstentum se a nobis sciat, quando ad fraudes eius et rapinas quas dilucida ueritate cognouimus, adulterii etiam crimen accedit, quod fratres nostri graues uiri deprehendisse se nuntiauerunt et probaturos se adseuerauerunt. quae omnia cognoscemus, quando in unum cum collegis pluribus permittente Domino conuenerimus. sed et Augendus, qui nec episcopum nec ecclesiam cogitans pari se cum illo conspiratione sociauit, si ultra cum eodem perseuerauerit, sententiam ferat quam ille in se factiosus et temerarius prouocat. sed quisque se conspirationi et factioni eius adiunxerit sciat se in ecclesia nobiscum communicaturum non esse, qui se sponte maluit ab ecclesia separare. has litteras meas fratribus nostris legite et Carthaginem ad clerum transmittite additis nominibus eorum quicumque se Felicissimo iunxerint. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Epistula XLII — Caldonivs Cvm Hercvlano Et Victore Collegis Item Rogatiano Cvm Nvmidico Presbvteris
Abstinuimus a communicatione Felicissimum et Augendum, item Repostum. de extorribus et Irenem Rutilorum et Paulam sarcinatricem, quod ex adnotatione mea scire debuisti. item abstinuimus Sophronium et ipsum de extorribus Soliassum budinarium.
Quamquam, fratres carissimi, Virtius fidelissimus adque integerrimus presbyter, item Rogatianus et Numidicus presbyteri confessores et gloria diuinae dignationis inlustres, sed et diaconi boni uiri et ecclesiasticae administrationi per omnia obsequia deuoti, cum ceteris ministeriis plenam uobis praesentiae suae diligentiam praebeant et exhortationibus adsiduis singulos corroborare sed et lapsorum mentes consiliis salubribus regere et reformare non desinant, tamen ego quantum possum admoneo et quomodo possum uisito uos litteris meis. litteras inquam, fratres carissimi. hoc enim quorundam presbyterorum malignitas et perfidia perfecit ne ad uos ante diem Paschae uenire licuisset, dum coniurationis suae memores et antiqua illa contra episcopatum meum immo contra suffragium uestrum et Dei iudicium uenena retinentes instaurant ueterem contra nos inpugnationem suam et sacrilegas machinationes insidiis solitis . denuo renouant. et quidem de Dei prouidentia nobis hoc nec uolentibus nec optantibus immo et ignoscentibus et tacentibus paenas quas meruerant pependerunt, ut a nobis non eiecti ultro se eicerent, ipsi in se pro conscientia sua sententiam darent, secundum uestra diuina suffragia coniurati et scelerati de ecclesia sponte se pellerent.
Nunc apparuit Felicissimi factio unde uenisset, quibus radicibus et quibus uiribus staret. hi fomenta olim quibusdam confessoribus et hortamenta tribuebant, ne concordarent cum episcopo suo nec ecclesiasticam disciplinam cum fide et quiete iuxta praecepta dominica continerent, ne confessionis suae gloriam incorrupta et inmaculata conuersatione seruarent. ac ne parum fuisset corrupisse quorundam confessorum mentes et aduersus sacerdotium Dei portionem ruptae fraternitatis armare uoluisse, nunc se et ad lapsorum perniciem uenenata sua deceptione uerterunt, ut aegros et saucios et ad capienda fortiora consilia per calamitatem ruinae suae minus idoneos et minus solidos a medella uulneris sui auocent et intermissis precibus et orationibus quibus Dominus longa et continua satisfactione placandus est ad exitiosam temeritatem mendacio captiosae pacis inuitent.
Sed oro uos, fratres, uigilate contra insidias diaboli et pro uestra salute solliciti contra mortiferam fallaciam diligentius excubate. persecutio est haec alia et alia est temptatio et quinque isti presbyteri nihil aliud sunt quam quinque primores illi qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati, ut fidem nostram subruerent, ut gracilia fratrum corda ad letales laqueos praeuaricatione ueritatis auerterent. eadem nunc ratio, eadem rursus euersio per quinque presbyteros Felicissimo copulatos ad ruinam salutis inducitur, ut non rogetur Deus nec qui negauit Christum eundem Christum quem negauerat deprecetur, post culpam criminis tollatur et paenitentia, nec per episcopos et sacerdotes Domini Domino satisfiat, sed relictis Domini sacerdotibus contra euangelicam disciplinam noua traditio sacrilegae institutionis exurgat, cumque semel placuerit tam nobis quam confessoribus et clericis urbicis, item uniuersis episcopis uel in nostra prouincia uel trans mare constitutis ut nihil innouetur circa lapsorum causam, nisi omnes in unum conuenerimus et conlatis consiliis cum disciplina pariter et misericordia temperatam sententiam fixerimus, contra hoc consilium nostrum rebelletur et omnis sacerdotalis auctoritas et potestas factiosis conspirationibus destruatur.
Quas nunc paenas patior, fratres carissimi, quod ipse ad uos inpraesentiarum uenire non possum, ipse singulos adgredi, ipse uos secundum Domini et euangelii eius magisterium cohortari. non suffecerat exilium iam bienni et a uultibus adque ab oculis uestris lugubris separatio, dolor iugis et gemitus qui me solum sine uobis continua lamentatione discruciat, lacrimae diebus ac noctibus profluentes, quod sacerdoti quem tanto amore et ardore fecistis necdum uos salutare et necdum conplexibus uestris inhaerere contingat. accessit hic tabescenti animo nostro. dolor maior, quod in tanta sollicitudine ac necessitate excurrere ad uos ipse non possum, dum per minas et per insidias perfidorum cauemus ne aduenientibus nobis tumultus illic maior oriatur et cum paci et tranquillitati episcopus prouidere in omnibus debeat, ipse materiam seditioni dedisse et persecutionem denuo exacerbasse uideatur. hinc tamen, fratres dilectissimi, hinc admoneo pariter et consulo ne perniciosis uocibus temere credatis, ne fallacibus uerbis consensum facile commodetis, ne pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro potu sitim, uenenum pro remedio, mortem pro salute sumatis. nec aetas uos eorum nec auctoritas fallat, qui ad I duorum presbyterorum ueterem nequitiam respondentes, sicut illi Susannam pudicam corrumpere et uiolare conati sunt, sic et hi adulterinis doctrinis ecclesiae pudicitiam corrumpere et ueritatem euangelicam uiolare conantur.
Clamat etdicitDeus: nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam uisiones cordis eorum frustrantur eos. locuntur, sed non ab ore Domini. dicunt eis qui abiciunt uerbum Domini: pax erit uobis. pa cem nunc offerunt qui ipsi non habent pacem nec ecclesiam lapsos reducere et reuocare permittunt qui de ecclesia reccssere rant Deos una est et Christus unus et una ecclesia et cathedra ima super Petrum Domini uoce fundata. aliud altare constitui ant sacerdotium nouum fieri praeter unum altare et unum sacerdotium non potest. quisque alibi collegerit spargit. adulterum est, impium est, sacrilegum est quodcumque humano furore instituitur ut dispositio diuina uioletur. procul ab huiusmodi hominum contagione discedite et sermones eorum uelut cancer et pestem fugiendo uitate praemonente Domino et dicente: caeci sunt duces caecorum. caecus autem caecum ducens simul in foueam cadent. intercedunt precibus nostris quas nobiscum diebus ac noctibus Deo funditis at eum iusta satisfactione placetis. intercedunt lacrimis nostris, quibus commissi delicti crimen abluitis. intercedunt paci quam uere et fideliter de Domini misericordia postulatis, nesciunt scriptum esse: et propheta ille aut somnium somnians, ille qui locutus est, ut errare te faceret a Domine Deo tuo. nemo uos, fratres, errare a Domini uiis faciat. nemo uos Christianos ab euangelio Christi rapiat, nemo filios ecclesiae de ecclesia tollat. pereant sibi soli qui perire uoluerunt, extra ecclesiam soli remaneant qui de ecclesia recesserunt, soli cum episcopis non sint qui contra episcopos rebellarunt, coniurationis suae paenas soli subeant qui olim secundum uestra suffragia, nunc secundum Dei iudicia sententiam coniurationis et malignitatis suae subire meruerunt.
Monet nos Dominus in euangelio suo dicens: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. qui mandatum Dei reiciunt et traditionem suam statuere conantur fortiter a uobis et firmiter respuantur. sufficiat lapsis ruina una. nemo uolentes surgere sua circumuentione praecipitet. nemo iacentes, pro quibus nos rogamus ut Dei manu et brachio subleuentur, prosternat grauius et deprimat. nemo semianimes et ut salutem suam pristinam recipiant deprecantes ab omni spe salutis auertat. nemo nutantibus lapsus sui caligine omne itineris salutaris lumen extinguat. instruit apostolus dicens: si quis aliter docet et non adquiescit sanis uerbis Domini nostri lesu Christi et doctrinae eius stupore elatus, discede ab huiusmodi. et iterum dicit ipse: nemo uos decipiat inanibus uerbis. propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse participes eorum. non est quod decepti inanibus uerbis prauitatis eorum incipiatis esse participes. discedite a talibus quaeso uos et adquiescite consiliis nostris qui pro uobis cottidie continuas Domino preces fundimus, qui uos ad ecclesiam reuocari per Domini clementiam cupimus, qui de Deo pacem plenissimam primo matri, tunc et filiis eius oramus. cum precibus adque orationibus nostris uestras quoque orationes et preces iungite, cum fletibus nostris uestras lacrimas copulate. uitate lupos que oues a pastore secernunt, uitate linguam diaboli uenenatam qui ab initio mundi fallax semper et mendax mentitur at fallat, blanditur ut noceat. bona promittit ut malum tribuat, uitam pollicetur ut perimat. lucent nunc quoque uerba eius et uenena manifesta sunt pacem pollicetur, ne perueniri possit ad pacem. salutem promittit, ne qui deliquit ueniat ad salutem ecclesiam spondet, quando id agat ut qui illi credit in totum ab ecclesia pereat.
Nunc est fratres dilectissimi, nt et qui statis fortiter perseneretis et stabilitatem uestram gloriosam quam in persecutione tenuistis perpetua firmitate seruetis, et qui circumueniente aduersario lapsi estis in secunda hac temptatione spei et paci uestrae fideliter consulatis et ut uobis Dominus ignoscat, a sacerdotibus Domini non recedatis, cam scriptum sit: et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem ant iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille. persecutionis istius nouissima haec est et extrema temptatio, quae et ipsa cito. Domino protegente transibit, ut repraesenter uobis post Paschae diem cum collegis meis: quibus praesentibus secundum arbitrium quoque uestrum et omnium nostrum commune consilium, sicut semel placuit, ea quae agenda sunt disponere pariter et limare poterimus. si quis autem paenitentiam agere et Deo satisfacere detractans in Felicissimi et satellitum eius partes concesserit et se haereticae factioni coniunxerit, sciat se postea ad ecclesiam redire et cum episcopis et plebe Christi communicare non posse. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et circa Domini misericordiam exorandam continuis nobiscum precibus insistere.\'
Venerunt ad nos, frater carissime, missi a Nouatiano Maximus presbyter et Augendus diaconus et Machaeus quidam et Longinus. sed enim cum ex litteris quas secum ferebant et ei eorum sermone adque adseueratione Nouatianum episcopum factum conperissemus, inlicitae et contra ecclesiam catholicam factae ordinationis prauitate commoti a communicatione eos nostra statim cohibendos esse censuimus. et refutatis interim ac retusis quae obstinate ac pertinaciter adserere temptabant, tamen ego et collegae plurimi qui ad me conuenerant expectauimus aduentum collegarum nostrorum Caldoni et Fortunati quos ad te nuper et coepiscopos nostros qui ordinationi tuae adfuerant legatos miseramus, ut eis aduentantibus et rei gestae ueritatem reportantibus maiore auctoritate et elucida per eos probatione partis aduersae inprobitas frangeretur. superuenerunt uero Pompeius ac Stephanus collegae nostri, qui et ipsi quoque ad instruendos istinc nos manifesta secundum grauitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt, ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui a Nouatiano uenerant missi.
Qui cum in statione inuidiosis quoque conuiciis et clamoribus turbulentis proruerent et flagitarent ut crimina quae se adferre ac probare dicebant publice a nobis et plebe cognoscerentur, grauitati nostrae negauimus conuenire, ut collegae nostri iam delecti et ordinati et laudabili multorum sententia conprobati uentilari ultra honorem maledica aemulantium uoce pateremur. et quia quibus refutati et conpressi sunt et inlicitis conatibus haeresim fecisse nudati sunt, in epistula congerere longum fuit, ex Primitiuo compresbytero nostro plenissime singula quando ad uos uenerit audietis.
Ac ne eorum furens audacia umquam desisteret, hic quoque in schismatis partes Christi membra distrahere et catholicae ecclesiae corpus suum scindere ac laniare nituntur, ut ostiatim per multorum domos uel oppidatim per quasdam ciuitates discurrentes obstinationis suae et erroris scissi sibi quaerant comites. quibus semel responsum dedimus nec mandare desistimus ut perniciosa dissensione et concertatione deposita inpietatem esse sciant matrem deserere et agnoscant adque intellegant episcopo semel facto et collegarum ac plebis testimonio et iudicio conprobato alium constitui nullo modo posse: proinde si pacifice sibi ac fideliter consuluisse, si se adsertores euangelii et Christi esse confitentur, prius ad ecclesiam reuertantur. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Quod seruis Dei et maxime sacerdotibus iustis et pacificis congruebat, frater carissime, miseramus nuper collegas nostros Caldonium et Fortunatum, ut non tantum persuasione litterarum nostrarum, sed praesentia sua et consilio omnium uestrum eniterentur quantum possent et elaborarent, ut ad catholicae ecclesiae unitatem scissi corporis membra conponerent et Christianae caritatis uinculum copularent. sed quoniam diuersae partis obstinata et inflexibilis pertinacia non tantum radicis et matris sinum adque conplexum recusauit, sed etiam gliscente et in peius recrudescente discordia episcopum sibi constituit et contra sacramentum semel traditum diuinae dispositionis et catholicae unitatis adulterum et contrarium caput extra ecclesiam fecit, acceptis litteris tam tuis quam collegarum nostrorum, item aduentantibus bonis uiris et nobis carissimis collegis nostris Pompeio et Stephano, a quibus haec omnia nobis cum laetitia communi adseuerata sunt firmiter et probata, secundum quod diuinae traditionis et ecclesiasticae institutionis sanctitas pariter ac ueritas exigebat, litteras nostras ad te direximus. sed et per prouinciam nostram haec eadem collegis singulis in notitiam perferentes ab his quoque fratres cum litteris redigendos esse mandauimus.
Quamquam mens nostra et propositum iam tunc fratribus et plebi istic uniuersae manifestatum fuisset, quando litteris nuper ab utraque parte susceptis tuas litteras legimus et episcopatus tui ordinationem singulorum auribus intimauimus. honoris etiam communis memores et grauitatis sacerdotalis ac sanctitatis respectum tenentes ea quae ex diuerso in librum missum congesta fuerant acerbationibus criminosis respuimus, considerantes pariter et ponderantes quod in tanto fratrum religiosoque conuentu considentibus Dei sacerdotibus et altari posito et legi debeat et audiri. neque enim facile promenda sunt et incaute ac temere publicanda quae discordioso stilo audientibus scandalum moueant et fratres, longe positos ac trans mare constitutos incerta opinione confundant. uiderint qui uel furori suo uel libidini seruientes et diuinae legis et sanctitatis inmemores uel iactitare interim gestiunt quae probare non possunt, et cum innocentiam destruere adque expugnare non ualeant, satis habent fama mendaci et falso rumore maculas inspergere. certe. quod praepositis ac sacerdotibus congruit danda opera est ut talia cum a quibusdam scribuntur per nos respuantur. ubi enim erit quod discimus ac docemus scriptum esse: contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum? item alibi: os tuum abundauit malitia, et lingua tua conplectebatur insidias. sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum, item quod apostolus dicit: omnis sermo malus de ore uestro non procedat, sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. porro haec fieri debere ostendimus, si quando talia quorundam calumniosa temeritate conscripta sunt, legi apud nos patimur. et idcirco, frater carissime, cum ad me talia aduersum te et conpresbyteri tecum considentis scripta uenissent, clero et plebi legi praecepi quae religiosam simplicitatem sonabant nec ullis maledictorum et conuiciorum latratibus perstrepebant
Quod autem scripta collegarum nostrorum qui illic ordinationi tuae adfuerant desiderauimus, non ueteres mores obliti nouum aliquid quacrebamus nam satis est ut te episcopum factis litteris nuntiares, nisi esset M diucrso discrepans factio quae criminosis et calumniosis commentis suis collegarum pariter ac fratrum plurimorum turbaret mentes et corda confunderet cui rei sopiendae necessarium duximus at scribentium nobis uobis collegarum nostrorum firma et solida auctoritas pararetur : qui moribus ac uitae et disciplinae tuae condigna litterarum suarum testimonia praedicantes aemulis quoque.. rerum uel nouitate uel prauitate gaudentibus omnem ambigendi et discrepandi scrupulum sustulerunt. et secundum consilium nostrum salubri ratione libratum in hoc fluctu aestuantium fratrum mentes sincere ac firmiter tuum sacerdotium probauerunt. hoc enim uel maxime, frater, et laboramus et laborare debemus ut unitatem a Domino et per apostolos nobis successoribus traditam quantum possumus obtinere curemus et quod in nobis est balabundas et errantes oues, quas quorundam peruicax factio et haeretica temptatio a matre secernit, in ecclesia colligamus, illis solis foris remanentibus qui obstinatione sua uel furore supersederunt et ad nos redire noluerunt, discretionis et separationis a se factae et ecclesiae derelictae ipsi rationem Domino reddituri.
Quantum uero hic ad presbyterium quorundam et Felicissimi causam pertinet, quid hic actum sit ut scire posses, litteras ad te collegae nostri manu sua subscriptas miserunt, qui auditis eis quid senserint et quid pronuntiauerint ex eorum litteris disces. melius autem, frater, facies, si etiam exempla litterarum quae ad te legenda pro dilectione communi per Caldonium et Fortunatum collegas nostros proxime miseram, quae de eodem Felicissimo et de presbyteris isdem ad clerum istic, non et ad plebem scripseram, legi illic fratribus iubeas, quae et ordinationem et rationem rei gestae loquantur, ut tam istic quam illic circa omnia per nos fraternitas instruatur. exemplaria autem eadem nunc quoque per Mettium hypodiaconum a me missum et Nicephorum acoluthum transmisi. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula XLVI — Cvprianvs Maximo Et Nicostrato Et Ceteris Confessoribvs S
Cum frequenter, carissimi, cognoueritis ex litteris meis quem et confessioni uestrae honorem et fraternitati conexae dilectionem meo sermone seruauerim, credatis quaeso et adquiescatis his litteris meis, quibus uobis et actui ac laudibus uestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo. grauat enim me adque contristat, intolerabilis perculsi et paene prostrati pectoris maestitia praestringit, cum uos illic conperissem contra Dei dispositionem, contra euangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam alteram institui, Christi membra discerpi, dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari. quod quaeso ut in nobis saltem inlicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseueret, sed et confessionis uestrae et diuinae traditionis memores ad matrem reuertamini unde prodistis, unde ad confessionis gloriam cum eiusdem matris exultatione uenistis.
Nec putetis sic uos euangelium Christi adserere, dum uos met ipsos a Christi grege et ab eius pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere et intus positos ea quae incommune tractanda sunt agere ac prouidere. nam cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos ecclesia derelicta foras exire et ad uos uenire non possumus, ut uos magis ad ecclesiam matrem et ad uestram fraternitatem reuertamini quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Et religiosum uobis et necessarium existimaui, frater carissime, ad confessores qui illic sunt et Nouatiani ac Nouati obstinatione et prauitate seducti de ecclesia recesserunt litteras breues facere, quibus eos pro adfectione mutua conuenirem ut ad matrem suam id est ecclesiam catholicam reuertantur. quas litteras tibi a Mettio hypodiacono legi prius mandaui, ne quis aliud me scripsisse fingeret quam quod meis litteris continetur. mandaui tamen eidem Mettio a me ad uos misso at de tuo arbitrio rem gerat. et si easdem litteras confessoribus putaueris esse credendas,. tunc eas tradat. opto te, frater carissime. semper bene ualera.
Legi litteras tuas, frater carissime. quas per Primitiuum conpresbyterum nostrum misisti, in quibus te conperi motum quod cam de Hadrumetina colonia Polycarpi nomine ad te litterae dirigerentur, posteaquam nos ego et Liberalis in eundem locum uenissemus, coepissent illuc ad presbyteros et ad diaconos litterae dirigi.
Quod scire te aolnmas et pro certo credere nulla id leaitate aut contumelia factum. sed cum statuissemus collegae conplures qui in unum conueneramus ut legatis ad nos coepiscopis nostris Caldonio et Fortunato missis omnia interim integra suspenderentur, donec ad nos idem collegae nostri rebus illic aut ad pacem redactis aut pro ueritate conpertis redirent, presbyteri et diaconi in Hadrumetino consistentes Polycarpo coepiscopo nostro absente ignorabant quid nobis in commune placuisset. at ubi nos in praesentia uenimus, conperto consilio nostro ipsi quoque id quod et ceteri obseruare coeperunt, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.
Quidam tamen mentes nonnumquam et animos sermonibne suis turbant, dum aliter quaedam quam se habet ueritas nuntiant. nos enim singulis nauigantibus, ne cum scandalo ullo nauigarent, rationem reddentes, nos scimus hortatos esse ut ecclesiae catholicae matricem et radicem agnoscerent ac tenerent. sed quoniam latins fusa est nostra prouincia, habet etiam Numidiam et Mauritaniam sibi cohaerentes, ne in urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet, placuit ut per episcopos retenta a nobis rei ueritate et ad conprobandam ordinationem tuam facta auctoritate maiore, tunc demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos litterae fierent, sicuti fiunt, ut te uniuersi collegae nostri et communicationem tuam id est catholicae ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent firmiter ac tenerent. quod diuinitus euenisse et consilium nostrum prouidenter processisse gaudemus.
Ita enim nunc episcopatus tui et ueritas pariter et dignitas apertissima luce, manifestissima et firmissima conprobatione fundata est. at ei rescriptis collegarum nostrorum qui ad nos litteras inde fecerunt et ex relatione ae testimoniis coepiscoporum Pompei et Stephani et Caldoni ac Fortunati ordinationis tuae et origo necessaria et ratio iusta et gloriosa quoque innocentia omnibus nosceretur. quod ut simul cum ceteris quoque collegis nostris stabiliter ac firmiter administremus adque [ut] catholicae ecclesiae concordi unanimitate teneamus, perficiet diuina protectio. ut Dominus qui sacerdotes sibi in ecclesia sua eligere et constituere dignatur. electos quoque et constitutos sua uoluntate adque opitulatione tueatur, gubernanter inspirans ac subministrans et ad inproborum contumaciam frenandam uigorem et ad lapsorum fouendam paenitentiam lenitatem. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Quantam sollicitudinem et anxietatem sustinuimus de his confessoribus qui dolo et malitia hominis callidi et ueteratoris fuerant circumuenti et paene decepti et ab ecclesia alienati, tanta laetitia adfecti sumus et Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias agimus, cum cognito suo errore et intellecta hominis maligni. uelut serpentis astutia uenenata ad ecclesiam unde exierant, sicuti ipsi ex suo corde profitentur, simplici uoluntate uenerunt. et primo quidem fratres nostri probatae fidei amantes pacem unitatem optantes tumorem illorum horum mollitiam nuntiabant, fides tamen non idonea, ut facile nobis credere daretur illos repente esse mutatos. postea uero Vrbanus et Sidonius confessores ad compresbyteros nostros uenerunt adfirmantes Maximum confessorem et presbyterum ** secum pariter cupere in ecclesiam redire. sed quoniam multa praecesserant ab eis designata, quae tu quoque a coepiscopis nostris et ex litteris meis cognouisti, ut non temere eis fides haberetur, ex ipsorum ore et confessione ista quae per legationem mandauerant placuit audiri. qui cum uenissent et a presbyteris quae gesserant exigerentur, nouissime quod per omnes ecclesias litterae calumniis et maledictis plenae eorum nomine frequentes missae fuissent et paene omnes ecclesias perturbassent, circumuentos se esse adfirmarunt neque quae in istis litteris inessent scisse, tantummodo subscripsisse, calliditate eius circumductos se commisisse quoque schismati et haeresis auctores fuisse ut paterentur ci manum quasi in episcopatum inponi qui cum haec et cetera eis fuissent exprobrata, ut abolerentur et de memoria tollerentur deprecati sunt.
Omni acta ad me perlato placuit contrahi presbyterium. adfnerant etiam episcopi quinque, qui et eo die praesentes fuerunt, ut firmato consilio quid circa personam eorum obseruari deberet consensu omnium statueretur. et ut motum omnium et consilium singulorum dinosceres, etiam sententias nostras placuit in noti. tiam nestram perferri, quas et subiectas leges. his ita gestis in presbyterium uenerunt Maximus, Vrbanus, Sidonius et plerique fratres qui eis se adiunxerant, summis precibus desiderantes ut ea quae ante fuerant gesta in obliuionem cederent nullaque eorum mentio haberetur, proinde atque si nihil esset uel commissum uel dictum, inuicem omnibus remissis, cor mundum et purum iam Deo exhiberent, sequentes euangelicam uocem beatos esse puros corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos uiderent in ecclesia constitutos quos errantes et palabundos tam diu uiderant et dolebant. quorum uoluntate cognita magnus fraternitatis concursus factus. una uox erat omnium gratias Deo agentium gaudium pectoris lacrimis exprimentes, conplectentes eos quasi hoc die poena carceris fuissent liberati. et ut ipsorum propria uerba designem, \'nos\', inquiunt \'Cornelium episcopum sanctissimae catholicae ecclesiae electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus. nos errorem nostrum confitemur. inposturam passi sumus. circumuenti sumus perfidia et loquacitate captiosa. nam tametsi uidebamur quasi quandam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, cor tamen nostrum semper in ecclesia fuit. nec enim ignoramus unum Deum esse et unum Christum esse Dominum quem confessi sumus, unum sanctum spiritum, unum episcopum in catholica esse debere/ ista eorum professione quis non moueretur, ut quod apud potestatem saeculi erant confessi m ecclesia constituti conprobarent? quapropter Maximum presbyterum locum suum agnoscere iussimus. ceteris cum ingenti populi suffragio omnia ante gesta remisimus Deo omnipotenti, in cuius potestate sunt omnia reseruata.
Haec igitur, frater carissime, eadem hora eodem momento ad te per scripta transmisimus et Niceforum acoluthum descendere ad nauigandum festinantem de statione ad uos statim dimisi, ut nulla procrastinatione habita uelut praesens in isto clero et in isto populi coetu nobiscum pariter Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias ageres. credimus fore, quin immo pro certo iam confidimus ceteros quoque qui in errore hoc sunt constituti in ecclesiam breui reuersuros, cum auctores suos uiderint nobiscum agere. has litteras puto te debere, frater carissime, et ad ceteras ecclesias mittere, ut omnes sciant schismatici huius et haeretici dolum et praeuaricationem de die euacuari. bene uale, frater carissime.
Ne quid minus ad poenam futuram huius scelerati hominis deesset, prostratus uirtutibus Dei, cum Maximus et Longinus et Machaeus inde fuissent expulsi, denuo resurrexit, et sicut prioribus litteris tibi quas per Augendum confessorem misi significaui, putem Nicostratum et Nouatum et Euaristum et Primum et Dionysium illo iam peruenisse. inuigiletur ergo ut omnibus coepiscopis nostris et fratribus innotescat: Nicostratum multorum criminum reum et non solum patronae suae carnali cuius rationes gessit fraudes et rapinas fecisse, uerum etiam, quod est illi ad perpetuam poenam reseruatum, ecclesiae deposita non modica abstulisse, Euaristum uero cum auctore schismatis fuisse et successorem plebi cui antea praefuerat Zetum in locum eius episcopum esse constitutum. Nouatus uero ea hic designauit malitia et inexplebili auaritia sua qualia illic apud nos semper exercuit: ut scias quales duces et protectores iste schismaticus et haereticus lateri suo semper iunctos habeat. bene uale, frater carissime.
Et egisse nos et agere, frater carissime, maximas gratias sine cessatione profitemur Deo patri omnipotenti et Christo eius Domino et Deo nostro salutari, quod sic ecclesia diuinitus protegatur ut unitas eius et sanctitas non iugiter nec in totum perfidiae et haereticae prauitatis obstinatione uitietur. legimus enim litteras uestras et uoti communis amplissimum gaudium exultanter excepimus Maximum presbyterum et Vrbanum confessores cum Sidonio et Macario ad ecclesiam catholicam regressos esse, id est errore deposito et schismatico immo haeretico furore deserto unitatis ac ueritatis domicilium fideli sanitate repetisse, ut unde ad gloriam processerant illuc gloriosi redirent, ne qui Christum confessi essent Christi postmodum castra desererent, nec temptarentur caritatis adque unitatis fide qui uicti robore et uirtute non fuerant. ecce incolumis et inmaculata laudis integritas, ecce incorrupta et solida confitentium dignitas, a desertoribus et profugis recessisse, proditores fidei et ecclesiae catholicae inpugnatores reliquisse, merito illos reuertentes summo ut scribitis gaudio et clerus et plebs, fraternitas omnis excepit, quoniam in confessoribus gloriam suam conseruantibus et ad unitatem reuertentibus nemo non socium se et participem eorum gloriae conputat.
Huius diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare.
nam cum istic ad litteras uestras quas de eorum confessione misistis laetatus sit omnis fratrum numerus et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit, quid illic ubi res ipsa et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? cum enim Dominus in euangelio suo dicat esse summum gaudium in caelo super peccatore paenitentiam agente, quanto maius est gaudium et in terris pariter et in caelo super confessoribus ad ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus et redeundi uiam ceteris exempli sui fide et probatione facientibus? hic enim quosdam fratres nostros error induxerat quod sibi communicationem confessorum sequi uiderentur. suo errore sublato lux omnium pectoribus infusa est et ecclesia catholica una esse nec scindi nec diuidi posse monstrata est. nec quisquam iam facile poterit schismatici furentis uerbis loquacibus decipi, quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra ecclesiam detineri. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Et cum diligentia et cum dilectione fecisti, frater carissime, festinato ad nos mittendo Niceforum acoluthum, qui nobis et de confessoribus regressis gloriosam laetitiam nuntiaret et aduersus Nouatiani et Nouati nonas et perniciosas ad inpugnandam Christi ecclesiam machinas plenissime instrueret. nam cum pridie istic uenisset haereticae prauitatis nocens factio ipsa iam perdita et alios qui sibi consenserint perditura, postero die Niceforus cum uestris litteris superuenit, quibus et didicimus et docere adque instruere ceteros coepimus Euaristum de episcopo iam nec laicum remansisse, cathedrae et plebis extorrem et de ecclesia Christi exulem per alias longe prouincias oberrare et ipsum ueritatis ac fidei naufragum factum circa quosdam sui similes paria naufragia concitare, Nicostratum quoque diaconio sanctae administrationis amisso, ecclesiasticis pecuniis sacrilega fraude subtractis et uiduarum ac pupillorum depositis denegatis non tam in Africam uenire uoluisse quam conscientia rapinarum et criminum nefandorum illinc ab urbe fugisse. et nunc ecclesiae desertor ac profugus, quasi mutasse sit hominem mutare regionem, confessorem se ultra iactat et praedicat, cum Christi confessor nec dici nec esse iam possit qui ecclesiam Christi negauit. nam cum Paulus apostolus dicat: propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. sacramentum istud magnum est, ego autem dico in Christum et ecclesiam, cum hoc, inquam, beatus apostolus dicat et Christi pariter adque ecclesiae unitatem indiuiduis nexibus cohaerentem sancta sua uoce testetur, quomodo potest esse cum Christo qui cum sponsa Christi adque in eius ecclesia non est? aut quomodo adsumit sibi regendae aut gubernandae ecclesiae curam qui spoliauit et fraudauit ecclesiam Christi?
Nam de Nouato nihil inde ad nos fuerat nuntiandum, cum magis per nos uobis debeat Nouatus ostendi rerum nouarum semper cupidus, auaritiae inexplebilis rapacitate furibundus, adrogantia et stupore superbi tumoris inflatus, semper istic episcopis male cognitus, quasi haereticus semper et perfidus omnium sacerdotum uoce damnatus, curiosus semper ut prodat, ad hoc adulator ut fallat, numquam fidelis ut diligat, fax et ignis ad conflanda, seditionis incendia, turbo et tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis aduersarius, pacis inimicus. denique Nouato illinc a uobis recedente id est procella et turbine recedente ex parte illic quies facta est, et gloriosi ac boni confessores qui de ecclesia illo incitante discesserant, posteaquam ab urbe ille discessit, ad ecclesiam reuerterunt. idem est Nouatus, qui apud nos primum discordiae incendium seminauit, qui quosdam istic ex fratribus ab episcopo segregauit, qui in ipsa persecutione ad euertendas fratrum mentes alia. quaedam persecutio nostri fuit. ipse est qui Felicissimum satellitem suum diaconum nec permittente me nec sciente sua factione et ambitione constituit et cum sua tempestate Romae quoque ad euertendam ecclesiam nauigans similia illic et paria molitus est, a clero portionem plebis auellens, fraternitatis bene sibi cohaerentis et se inuicem diligentis concordiam scindens. plane quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma praecedere, illic maiora et grauiora commisit. qui istic aduersus ecclesiam diaconum fecerat, illic episcopum fecit. nec hoc quisquam miretur in talibus. feruntur semper mali suo furore dementes et posteaquam scelera fecerunt, conscientia ipsa sceleratae mentis agitantur. nec remanere in ecclesia Dei possunt qui deificam et ecclesiasticam disciplinam nec actus sui conuersatione nec morum pace tenuerunt. spoliati ab illo pupilli, fraudatae uiduae, pecuniae quoque ecclesiae denegatae has de illo exigunt poenas quas in eius furore conspicimus. pater etiam eius in uico fame mortuus et ab eo in morte postmodum nec sepultus. uterus uxoris calce percussus et abortione properante in parricidium partus expressus. et damnare nunc audet sacrificantium manus, cum sit ipse nocentior pedibus, quibus filius qui nascebatur occisus est.
Hanc conscientiam criminum iam pridem timebat. propter hoc se non de presbyterio excitari tantum, sed et communicatione prohiberi pro certo tenebat, et urguentibus fratribus imminebat cognitionis dies quo apud nos causa eius ageretur, nisi persecutio ante uenisset, quam iste uoto quodam euadendae et lucrandae damnationis excipiens haec omnia commisit et miscuit, ut qui eici de ecclesia et excludi habebat, iudicium sacerdotum uoluntaria discessione praecederet, quasi euasisse sit poenam praeuenisse sententiam.
Circa ceteros autem tratres elaboramus, quos ab eo circumuentos dolemus, ut ueteratoris perniciosum latus fugiant, ut letales laqueos sollicitantis euadant, ut de qua ille pelli diuinitus meruit ecclesiam repetant: quos quidem Domino adiuuante per eius misericordiam regredi posse confidimus. neque enim potest perire nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in euangelio suo dicat: omnis plantatio quam non plantauit pater meus caelestis eradicabitur. qui plantatus non est praeceptis Dei patris et monitis, solus poterit de ecclesia ille discedere, solus episcopis derelictis cum schismaticis et haereticis in furore remanere. ceteros uero nobis adunabit Dei patris misericordia et Christi Domini nostri indulgentia et nostra patientia. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula LIII — Cvpriano Fratri Maximvs Vrbanvs Sidonivs Macaeivs S. ,
Certi sumus, frater carissime, te quoque nobiscum pari uoto congaudere quod nos habito consilio utilitatibus ecclesiae et paci magis consulentes, omnibus rebus praetermissis et iudicio Dei seruatis, cum Cornelio episcopo nostro pariter et cum uniuerso clero pacem fecisse. cum gaudio etiam uniuersae ecclesiae prona etiam omnium caritate hoc factum his litteris nostris certissime scire debuisti. oramus te, frater carissime, multis annis bene ualere.
Epistula LIIII — Cvpeianvs Maximo Presbvtero Item Vrbano Et Sidonio Et Macabio Pratribvs S
Lectis litteris uestris, fratres carissimi, quas ad me de uestra regressione et de ecclesiastica pace ac fraterna redintegratione fecistis, in tantum me laetatum esse confiteor in quantum. fueram et ante laetatus quando confessionis uestrae gloriam conperi et militiae uestrae caelestem ac spiritalem laudem gratulabundus excepi. nam et haec fidei et laudis uestrae alia confessio est unam esse ecclesiam confiteri nec alieni erroris uel potius prauitatis participem fieri, repetere eadem castra unde prodistis, unde ad gerendum proelium et aduersarium subigendum fortissimis uiribus prosilistis. illuc enim erant de acie tropaea referenda unde ad aciem fuerant arma suscepta, ne quos ad gloriam Christus parasset eosdem gloriosos Christi ecclesia non haberet. nunc uero et uos congruentem fidei uestrae tenorem adque indiuiduae caritatis et concordiae legem dominica pace tenuistis et exemplum ceteris dilectionis et pacis uestro itinere fecistis, ut ecclesiae ueritas et euangelii ac sacramenti unitas quae a nobis tenebatur uestro etiam consensu ac uinculo necteretur nec confessores Christi erroris duces fierent qui uirtutis et honoris auctores laudabiles extitissent.
Viderint quantum uobis ceteri gratulentur uel quantum aput se ipsos singuli glorientur: ego me et gratulari satis uobis et plus ceteris gloriari in hac uestra pacifica regressione et caritate confiteor. simpliciter enim quid in meo corde fuerit debetis audire. dolebam uehementer et grauiter angebar quod eis communicare non possem quos semel diligere coepissem. posteaquam uos de carcere prodeuntes schismaticus et haereticus error excepit, sic res erat quasi uestra gloria in carcere remansisset. illic enim resedisse uestri nominis dignitas uidebatur quando milites Christi non ad ecclesiam de carcere redirent, in quem prius cum ecclesiae laude et gratulatione uenissent.
Nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus, ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum coeperit frumentum dominicis horreis condi, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata. nos operam demus et quantum possumus laboremus ut uas aureum uel argenteum simus. ceterum fictilia uasa confringere Domino soli concessum est cui et uirga ferrea data est. esse non potest maior domino suo seruus nec quisquam sibi quod soli filio pater tribuit uindicare, ut se putet aut ad aream uentilandam et purgandam palam iam ferre posse aut a frumento uniuersa zizania humano iudicio separare. superba est ista obstinatio et sacrilega praesumptio quam sibi furor prauus adsumit. et dum sibi semper quidam plus quam mitis iustitia deposcit adsumunt, de ecclesia pereunt, et dum se insolenter extollunt, ipso suo tumore caecati ueritatis lumen amittunt. propter quod et nos temperamentum tenentes et libram Domini contemplantes et Dei patris pietatem ac misericordiam cogitantes diu multumque tractatu inter nos habito iusta moderatione agenda librauimus.
Quae omnia penitus potestis inspicere lectis libellis quos hic nuper legeram et ad uos quoque legendos pro communi dilectione transmiseram, ubi lapsis nec censura deest quae increpet nec medicina quae sanet. sed et catholicae ecclesiae unitatem quantum potuit expressit nostra mediocritas: quem libellum magis ac magis nunc uobis placere confido, quando eum iam sic legitis ut et probetis et ametis, siquidem quod nos uerbis conscripsimus uos factis inpletis, quando ad ecclesiam caritatis ac pacis unitate remeatis. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Accepi primas litteras tuas, frater carissime, concordiam collegii sacerdotalis firmiter optinentes et catholicae ecclesiae cohaerentes, quibus significasti cum Nouatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum et cum Cornelio coepiscopo earundem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem, ut deposita omni sollicitudine iam sciret te secum hoc est cum catholica ecclesia communicare.
Sed enim superuenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum conpresbyterum missae, in quibus animaduerti animum tuum Nouatiani litteris motum nutare coepisse. nam cum et consilium et consensum tuum firmiter ante fixisses, desiderasti in his litteris ut rescriberem tibi quam haeresim Nouatianus introduxisset uel Cornelius qua ratione Trofimo et turificatis communicet. quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie K curas et rei dubiae ueritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est in timore diuino aestuantis animi sollicitudo suspensa.
Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoueri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam leuitatis reprehensione mutetur. quod ne apud te uel apud quemquam Nouatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breuiter exponam. et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus uideris, mea apud te et persona et causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leuiter recessisse, et cum euangelicum uigorem primo et inter initia defenderim, postmodum uidear animum meum a disciplina et censura priore flexisse, ut his qui libellis conscientiam suam maculauerint uel nefanda sacrificia commiserint laxandam pacem putauerim. quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.
Nam cum acies adhuc inter manus esset et proelium gloriosi certaminis in persecutione ferueret, toto hortatu et pleno inpetu militum uires fuerant excitandae et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae uocis animandae, ut paenitentiae uiam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem et martyrii gloriam nostris increpiti uocibus prouocarentur. denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diaconi scripsissent eos inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urgere, rescribens eis in epistula mea quae extat et hoc addidi: qui si nimium properant, habent in sua potestate quods postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitet, et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. de eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli, ut cum quies et tranquillitas data esset et episcopis in unum conuenire indulgentia diuina permitteret, tunc communicato et librato de omnium conlatione consilio statueremus quid fieri oporteret, si quis uero ante consilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare uoluisset, ipse a communicatione abstineretur.
Quod etiam Romam ad clerum tunc adhuc sine episcopo agentem et ad confessores Maximum presbyterum et ceteros in custodia constitutos, nunc in ecclesia cum Cornelio iunctos, plenissime scripsi, quod me scripsisse de eorum rescriptis potes noscere. nam in epistula sua ita posuerunt: quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius esse ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic conlatione consiliorum cum episcopis presbyteris diaconis confessoribus pariter ac stantibus laicis facta lapsorum tractare rationem. additum est etiam Nouatiano tunc scribente et quod scripserat sua uoce recitante et presbytero Moyse tunc adhuc confessore nunc iam martyre subscribente, ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur. quae litterae per totum mundum missae sunt et in notitiam ecclesiis omnibus et uniuersis fratribus perlatae [sunt].
Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopita. cum data esset facultas m unum conueniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum conuenimus et scripturis [diu] ex utraque parte prolatis temperamentum salubri moderatione librauimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent et eo quod sibi ecclesia cluderetur secuti saeculum gentiliter uiuerent, nec, tamen rursus censura euangelica solueretur, ut ad communicationem temere prosilirent, sed traheretur diu paenitentia et rogaretur dolenter paterna clementia et examinarentur causae et uolontates et necessitates singulorum, secundum quod libello continetur quem ad te peruenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt. ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus uidebatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui et ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio in eandem nobiscum sententiam pari grauitate et salubri moderatione consensit.
De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias me nihil leuiter egisse, sed secundum quod litteris meis fueram ante conplexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse et nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam sed et coronam lapsus acciperet, postea tamen, sicut et collegii concordia et conligendae fraternitatis ac medendi uulneris utilitas exigebat necessitate temporum succubuisse et saluti multorum prouidendum putasse, et nunc ab his non recedere quae semel in concilio nostro de communi conlatione placuerunt, quamuis multa multorum uocibus uentilentur et mendacia aduersus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique iactentur. sed te oportet ut bonum fratrem adque unanimem consacerdotem, non quid maligni adque apostatae dicant facile suscipere, sed quid collegae tui modesti et graues uiri faciant de uitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere.
Venio iam nunc, frater carissime, ad personam Corneli collegae nostri, ut Cornelium nobiscum uerius noueris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei iudicio qui episcopum eum fecit et coepiscoporum testimonio quorum numerus uniuersus per totum mundum concordi unanimitate consensit. nam quod Cornelium carissimum nostrum Deo et Christo et ecclesiae eius, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat, non iste ad episcopatum subito peruenit, sed per omnia ecclesiastica officia promotus et in diuinis administrationibus Dominum saepe promeritus ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. tunc deinde episcopatum ipsum nec postulauit nec uoluit, nec ut ceteri quos adrogantiae et superbiae suae tumor inflat inuasit, sed quietus alias et modestus et quales esse consuerunt qui ad hunc locum diuinitus eliguntur, pro pudore uirginalis continentiae suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae uerecundiae non ut quidam uim fecit ut episcopus fieret, sed ipse uim passus est ut episcopatum coactus exciperet. et factus est episcopus a plurimis collegis nostris qui tunc in urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suae praedicationis inlustres de eius ordinatione miserunt. factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum paene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum uirorum collegio, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis uacaret quo occupato et de Dei uoluntate adque omnium nostrum consensione firmato quisque iam episcopus fieri uoluerit foris fiat necesse est nec habeat ecclesiasticam ordinationem. qui ecclesiae non tenet unitatem. quisque ille fuerit multum de se licet iactans et sibi plurimum uindicans profanus est, alienus est, foris est. et cum post primum secundus esse non possit, quisque post unum qui solus esse debeat factus est iam non secundus ille sed nullus est.
Tunc deinde post episcopatum non exambitum nec extortum, sed de Dei qui sacerdotes facit uoluntate susceptum, quanta in ipso suscepto episcopatu suo uirtus, quantum robur animi, qualis firmitas fidei, quod nos simplici corde et perspicere penitus et laudare debemus, sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei fanda adque infanda comminaretur, cum multo patientius et tolerabilius audiret leuari aduersus se aemulum principem quam constitui Romae Dei sacerdotem. nonne hic, frater carissime, summo uirtutis et fidei testimonio praedicandus est, nonne inter gloriosos confessores et martyras deputandus, qui tantum temporis sedit expectans corporis sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium aduersus edicta feralia resistentem et minas et cruciatus et tormenta fidei uigore calcantem uel gladio inuaderent uel crucifigerent uel igne torrerent uel quolibet inaudito genere poenarum uiscera eius et membra laniarent? etiamsi maiestas Domini protegentis et bonitas sacerdotem quem fieri uoluit factum quoque protexit, tamen Cornelius, quantum ad eius deuotionem pertinet et timorem, passus est quidquid pati potuit et tyrannum armis et bello postmodum uictum prior sacerdotio suo uicit.
Quod autem quaedam de illo inhonesta et magna iactantur, nolo mireris, cum scias hoc esse opus semper diaboli ut seruos Dei mendacio laceret et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, ut qui conscientiae suae luce clarescunt alienis rumoribus sordidentur. explorasse autem collegas nostros scias et uerissime conperisse nulla illum libelli, ut quidam iactitant, labe maculatum esse, sed neque cum episcopis qui sacrificauerint communicationem sacrilegam miscuisse, sed eos demum quorum causa audita et innocentia conprobata sit coniunxisse nobiscum.
Nam et de Trofimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. nam, sicut et antecessores nostri saepe fecerunt, conligendis fratribus nostris carissimus frater noster necessitate succubuit. et quoniam cum Trofimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad ecclesiam Trofimo et satisfaciente et paenitentia deprecationis errorem pristinum confitente et fraternitatem quam nuper abstraxerat cum plena humilitate et satisfactione reuocante auditae sunt eius preces et in ecclesiam Domini non tam Trofimus quam maximus fratrum numerus qui cum Trofimo fuerat admissus est, qui omnes regressuri ad ecclesiam non essent, nisi cum Trofimo comitante uenissent. tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito susceptus est Trofimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus et restituta multorum salus. sic tamen admissus est Trofimus ut laicus communicet, non secundum quod ad te malignorum litterae pertulerunt quasi locum sacerdotii usurpet.
Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus est, hoc quoque de apostatarum fictis rumoribus nascitur. neque enim possunt laudare nos qui recedunt, aut expectare debemus ut placeamus illis qui nobis displicentes et contra ecclesiam rebelles sollicitandis de ecclesia fratribus uiolenter insistunt. quare et de Cornelio et de nobis quaecumque iactantur nec audias facile nec credas, frater carissime.
Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis sicut placuit in periculo subuenitur. postea quam tamen subuentum est et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi aut ui et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium diuinae pietatis et paternae lenitatis appareat quod qui pignus uitae in data pace percipiunt hic quoque ad uitam percepta pace teneantur. et idcirco si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in periculo subueniri. nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam uidetur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificauerint et condicio frequenter et causa diuersa sit. neque enim aequandi sunt ille qui ad sacrificium nefandum statim uoluntate prosiliuit et qui reluctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate peruenit, ille qui et se et omnes suos prodidit et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens uxorem et liberos et domum totam periculi sui pactione protexit, ille qui inquilinos uel amicos suos ad facinus conpulit et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos qui extorres et profugi recedebant in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas uiuentes et incolumes animas quae pro una saucia deprecentur.
Cum ergo inter ipsos qui sacrificauerint multa sit diuersitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum his qui sacrificauerint iungere, quando is cui libellus acceptus est\' dicat: cego prius legeram et episcopo tractante cognoueram non sacrificandum idolis nec simulacra seruum Dei adorare debere, et idcirco ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum uel ueni uel alio eunte mandaui, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me uenire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam\'. nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, posteaquam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit et os eius feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen eius esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur et quod deliquerit nunc admonetur et non tam crimine quam errore deceptus quod iam de cetero instructus et paratus sit contestatur.
Quorum si paenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore cum liberis, quos incolumes reseruauerant, in haeresim uel schisma diabolo inuitante rapiuntur: et adscribetur nobis in die iudicii nec ouem sauciam curasse et propter unam sauciam multas integras perdidisse: et cum Dominus relictis nonaginta nouem sanis unam errantem et lassam quaesierit et inuentam umeris suis ipse portauerit, nos non tantum non quaeramus lassos, sed et uenientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc uastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. et ubi erit, frater carissime, quod apostolus dicit: omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis; ut saluentur. imitatores mei estote, sicut et ego Christi. et iterum: factus sum infirmus infirmis ut infirmos lucrarer. et iterum: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur unum membrum, conlaetantur et cetera membra. ,
Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater carissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et uirum grauem non facile flecti oportere. inter Christianos autem et philosophos plurimum distat. et cum apostolus dicat: uidete ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, uitanda sunt quae non de Dei clementia ueniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. de Moyse autem legimus in scripturis dictum: et fuit Moyses homo lenis nimis. et Dominus in euangelio suo dicit: estote misericordes, sicut et pater uester misertus est uestri. et iterum: non est opus sanis medicus, sed male habentibus. quam potest exercere medicinam qui dicit: (ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est\'. opem nostram, medellam nostram uulneratis exhibere debemus. nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes iacere eos quos persecutione funesta sauciatos uidemus: qui si in totum mortui essent, numquam de isdem postmodum et confessores et martyres fierent.
Sed quoniam est in illis quod paenitentia sequente reualescat ad fidem et ad uirtutem de paenitentia robur armatur, — quod . armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se uias et saecularia opera conuertat uel ad haereticos et schismaticos reiectus ab , ecclesia transeat, ubi etsi occisus propter nomen postmodum fuerit extra ecclesiam constitutus et ab unitate adque a caritate diuisus coronari in morte non poterit —: et ideo placuit frater carissime, examinatis causis singulorum libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subueniri, quia exomologesis apud inferos non est nec ad paenitentiam quis a nobis conpelli potest, si fructus paenitentiae subtrahatur. si proelium prius uenerit, corroboratus a nobis inuenietur [armatus] ad proelium: si uero ante proelium infirmitas urserit, cum solacio pacis et communicationis abscedit.
Neque enim praeiudicamus Domino iudicaturo quo minus si paenitentiam plenam et iustam peccatoris inuenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum. si uero nos aliquis paenitentiae simulatione deluserit, Deus qui non deridetur et qui cor hominis intuetur de his quae nos minus perspeximus iudicet et seruorum sententiam Dominus emendet, dum tamen nos meminisse, frater, debemus scriptum esse. frater fratrem adiuuans exaltabitur, et apostolum quoque dixisse: in contemplatione habentes unusquisque, ne et uos temptemini, alterutrum onera sustinete, et sic adinplebitis legem Christi, item quod superbos redarguens et adrogantiam frangens in epistula sua ponat: et qui se putat stare, uideat ne cadat, et alio in loco dicat: tu quis es qui iudicas alienum seruum? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus stabilire eum, Iohannes quoque legum Christum Dominum nostrum aduocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probet dicens: filioli mei, ista scribo uobis ne delinquatis: etsi qui deliquerit, aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum, et ipse est deprecatio pro delictis nostris. et Paulus quoque apostolus in epistula sua posuit: si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc iustificati in sanguine illius eliberabimur per illum ab ira.
Cuius pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nee duri nec m fouendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et cum flentibus flere, et eos quantum possumus auxilio et solacio nostrae dilectionis erigere, nec adeo inmites et pertinaces ad eorum paenitentiam retundendam nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam. iacet ecce saucius frater ab aduersario in acie uulneratus. inde diabolus conatur occidere quem uulnerauit, hinc Christus hortatur ne in totum pereat quem redemit. cui de duobus adsistimus, in cuius parte stamus? utrumne diabolo fauemus ut perimat, et semianimem fratrem iacentem, sicut in euangelio sacerdos et leuites, praeterimus? an uero ut sacerdotes Dei et Christi quod Christus et docuit et fecit imitantes uulneratum de aduersarii faucibus rapimus, hunc curatum Deo iudici reseruamus?
Nec putes, frater carissime, hinc aut uirtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit paenitentia et quod paenitentibus spes pacis oblata. manet uere fidentium robur inmobile et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseuerat integritas. nam et moechis a nobis paenitentiae tempus conceditur et pax datur. non tamen idcirco uirginitas in ecclesia deficit aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. floret ecclesia tot uirginibus coronata et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae seruat nec quia adultero paenitentia et uenia laxatur, continentiae uigor frangitur. aliud est ad ueniam stare, aliud ad gloriam peruenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec soluat nouissimum quadrantem, aliud statim fidei et uirtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in die iudicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.
Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in prouincia nostra dandam pacem moechis non putauerunt et in totum paenitentiae locum contra adulteria cluserunt. non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt aut catholicae ecclesiae unitatem uel duritiae uel censurae suae obstinatione ruperunt, ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de ecclesia separaretur. manente concordiae uinculo et perseuerante catholicae ecclesiae indiuiduo sacramento, actum suum disponit, et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus.
Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis paenitentiam aut paenitentibus existiment ueniam denegandam, cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam et fac priora opera. quod utique ei dicitur quem constet cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: eleemosyna a morte liberat, et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis extinxit et a qua aqua nos salutaris baptismi et redemptoris nostri gratia liberauit, sed ab ea quae per delicta postmodum serpit. alio item loco paenitentiae tempus datur et paenitentiam non agenti Dominus comminatur, habeo, inquit, aduersus te multa, quod uxorem tuam Iezabel quae se dicit propheten sinis docere et seducere seruos meos, fornicari et manducare de sacrificio, et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret, et paeniteri non uult a fornicatione. ecce mitto eam in lectum et qui cum ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi paenitentiam gesserint ab operibus suis. quod utique ad paenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia paenitentibus indulgentiam pollicetur. et in euangelio, dico, inquit, uobis, sic erit gaudium in caelo super peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis quibus non est opus paenitentia. nam cum scriptum sit: Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione . uiuorum, utique qui neminem uult perire cupit peccatores paenitentiam agere et per paenitentiam denuo ad uitam redire. ideo et per Iohel prophetam clamat et dicit: et nunc dicit Dominus Deus uester: reuertimini ad me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu, et discindite corda uestra et non uestimenta uestra, et reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat aduersus malitiam inrogatam. in psalmis etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul adque parcentis, punientis ut corrigat et cum correxerit reseruantis uisitabo, inquit, in uirga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. misericordiam autem meam non dispargam ab eis.
Dominus quoque in euangelio pietatem Dei patris ostendens ait: quis est ex uobis homo quem si petierit filius eius panem, lapidem porrigat illi, aut si piscem postulauerit, serpentem illi porrigat? si ergo uos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester caelestis dabit bona poscentibus eum? conparat hic Dominus carnalem patrem et Dei patris aeternam largamque pietatem. quod si iste in terris nequam pater offensus grauiter a filio peccatore et malo, si tamen eundem postmodum uiderit reformatum et depositis prioris uitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam paenitentiae dolore correctum, gaudet et gratulatur et susceptum quem ante proiecerat cum uoto paternae exultationis amplectitur: quanto magis unus ille et uerus pater bonus misericors et pius, immo ipse bonitas et misericordia et pietas, laetatur in paenitentia filiorum suorum nec iram paenitentibus aut plangentibus et lamentantibus poenam comminatur, sed ueniam magis et indulgentiam pollicetur. unde Dominus in euangelio beatos dicit plangentes, quia qui plangit misericordiam prouocat: qui peruicax et superbus est, iram sibi et poenam iudicii uenientis exaggerat. et idcirco, frater carissime, paenitentiam non agentes nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis suae professione testantes prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate adque in periculo coeperint deprecari, quia rogare illos non delicti paeniteutia sed mortis urgentis admonitio conpellit, nec dignus est ia morte accipere solacium qui se non cogitauit esse moriturum.
Qvoa nero ad Nouatiani persanam pertinet, frater carissime, de quo desiderasti tibi seribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid ille doceat, cum foris doceat. quisque ille est et qualiscumque est, christianus non est qui in Christi ecclesia non est. iactet se licet et philosophiam uel eloquentiam suam superbis uocibus praedicet, qui nec fraternam caritatem nec ecclesiasticam unitatem tenuit etiam quod prius fuerat amisit nisi si episcopus tibi uidetur qui episcopo in ecclesia a sedecim coepiscopis facto adulter adque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in multa membra diuisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post conexam et ubique coniunctam catholicae ecclesiae unitatem humanam conetur ecclesiam facere et per plurimas ciuitates nouos apostolos suos mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque iam pridem per omnes prouincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat: quasi possit aut totum orbem noui conatus obstinatione peragrare aut ecclesiastici corporis conpaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia feruere, incrementa uero habere non posse nec augere quod inlicite coeperint, sed statim cum praua sua aemulatione deficere. episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab ecclesiae unitate descisceret, quando apostolus admoneat ut inuicem nosmet ipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. qui ergo nec unitatem spiritus nec coniunctionem pacis obseruat et se ab ecclesiae uinculo adque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem uoluit tenere nec pacem.
Tunc deinde quantus adrogantiae twqior est, quajita humilitatis et lenitatis obliuio, adrogantiae suae quanta iactatio, ut quis aut audeat aut facere posse se credat quod nec apostolis concessit Dominus, at zizania a frumento putet se posse discernere ant quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cumque apostolus dicat: in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia, aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia contemnere abicere damnare, quando non nisi die Domini uasa lignea diuini ardoris incendio concrementur et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga frangantur.
Aut si se cordis et renis scmtatorem constituit et iudicem, per omnia aequaliter iudicet et cum sciat scriptum esse: eccesanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat, fraudatores et moechos a latere adque a comitatu suo separet, quando multo et grauior et peior sit moechi quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille uoluntate peccauerit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificarit errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni uel lupanar ingressus ad cloacam et caenosam uoraginem uulgi sanctificatum corpus et Dei templum detestabili conluuione uiolauerit, sicut apostolus dicit: omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem moechatur, in corpus suum peccat. quibus tamen et ipsis paenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum apostolum dicentem: timeo ne forte ueniens ad uos lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam de inmunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus.
Nec sibi in hoc noui haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint apud illos et adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine secundum apostolum dicentem: hoc enim scitote intellegentes quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet reditatem reditatem in regno Christi et Dei. et iterum: mortificate itaque membra uestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem inmunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum seruitus, propter quae uenit ira Dei. nam cum corpora nostra membra sint Christi et singuli simus templum Dei, quisque adulterio templum Dei uiolat Deum uiolat, et qui in peccatis committendis uoluntatem diaboli facit daemoniis et idolis seruit. neque enim mala facta de sancto spiritu ueniunt, sed de aduersarii instinctu et de inmundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo seruire conpellunt. ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt et idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua. adseueratione contendunt, excusari secundum suam uocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de apostolica probatione moechos et fraudatores quibus illi communicant idololatras esse. nobis autem secundum fidem nostram et diuinae praedicationis datam formam conpetit ratio ueritatis unumquemque in peccato suo ipsum teneri nec posse alium pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat: iustitia iusti super eum erit et scelus scelerati super eum erit. et iterum: non morientur patres. pro filiis et filii non morientur pro patribus. unusquisque in peccato suo morietur. quod legentes scilicet et tenentes neminem putamus & fructu satisfactionis et spe pacis arcendum, cum sciamus iuxta, scripturarum diuinarum fide? auctore et hortatore ipso Deo et ad agendam paenitentiam peccatores redigi t ueniam adque indulgentiam paenitentibus non denegari.
Adque o frustrandae fraternitatis inrisio. o mieerorum laAentatftium eadem deceptio, e haereticae institutionis inefficax et uana traditio hortari ad satisfactionis paenitentiam et subtrahere de satisfactione medicinam, dicere fratribus nostris: plange et lacrimas funde et diebus ac noctibus ingemesce et pro abluende et purgando delicto tao largiter et frequenter operare, sed. extra ecclesiam post omnia iØta morieris: quaecumque ad pacem pertinent facies, sed nullam pacem quam quaeris accipies.\' quis non statim pereat, quis non ipsa desperatione deficiat, quis non animum suum a proposito lamentationis auertat? operari tu putas rusticum posse, si dixeris: agrum peritia omni rusticitatis exerce, culturis diligenter insiste, sed nullam messem metes [nullam uindemiam premes], nullos oliueti tui fructus capies nulla de arboribus poma decerpes.\' uel si ei cui dominium et usum nauium suadeas dicas: \'materiam de excellentibus siluis mercare, frater, carinam praeualidis et electis roboribus intexe, clauo funibus uelis ut fabricetur adque armetur nauis operare, sed cum haec feceris, fructum de actibus eius et cursibus non uidebis.\'
Praeclndere est adque abscidere iter doloris ac paenitendi uiam, ut cum in scripturis Dominus Deus reuertentibus ad se et paenitentibus blandiatur, nostra duritia et crudelitate, dum fructus paenitentiae intercipitur, paenitentia ipsa tollatur. quod si inuenimus a paenitentia agenda neminem debere prohiberi et deprecantibus adque exorantibus Domini misericordiam secundum quod ille misericors et pius est per sacerdotes eius pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus et paenitentiae fructus dolentibus non negandus. et quia apud inferos confessio non est nec exomologesis illic fieri potest, qui ex toto corde paenituerint et rogauerint in ecclesiam debent interim suscipi et in ipsa Domino reseruari, qui ad ecclesiam suam uenturus de illis utique quos in ea intus inuenerit iudicabit. apostatae uero et desertores uel aduersarii et hostes et Christi ecclesiam dissipantes, , nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti secundum apostolum possunt ad ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec ecclesiae tenuerunt unitatem.
Hasc interim, frater carissime, pauca de multis quantum potui breuiter decucurri, quibus et desiderio tuo satisfacerem et te magis ac magis collegii et corporis nostri societate coniungerem. si autem tibi ueniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, l plura in commune conferre et uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula LVI — Cvprianvs Fortvnato Ahvmmo Optato Privatiano Donatvlo Et Felici Fratribvs S
Scripsistis mihi, fratres carissimi, quod cum in Capsensi ciuitate propter ordinationem episcopi essetis, pertulerit ad uos Superius frater et collega noster Ninum Clementianum Florum fratres nostros, qui in persecutione adprehensi prius fuerant et nomen Domini confessi uiolentiam magistratus et populi frementis inpetum uicerant, postmodum cum apud proconsulem poenis grauibus excruciarentur, ui tormentorum subactos esse et gradu gloriae ad quam plena fidei uirtute tendebant diutinis cruciatibus excidisse, nec tamen post hunc grauem lapsum non uoluntate sed necessitate susceptum a paenitentia agenda per hoc triennium non destitisse: de quibus consulendum putastis an eos ad communicationem iam fas esset admittere.
Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non defuturam quos constet stetisse in acie, nomen Domini confessos esse, uiolentiam magistratuum et populi furentis incursum inmobilis fidei obstinatione uicisse, passos esse carcerem, diu inter minas proconsulis et fremitum populi circumstantis tormentis laniantibus ac longa iteratione cruciantibus repugnasse, ut quod in nouissimo infirmitate carnis subactum uidetur meritorum praecedentium defensione releuetur et sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen debere nos eis et ueniae locum cludere adque eos a paterna pietate et a nostra communicatione priuare: quibus aetimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere quod triennium iugiter et dolenter ut scribitis cum summa paenitentiae lamentatione planxerunt. certe non puto incaute et temere his pacem committi quos uidemus militiae suae fortitudine nec prius pugnae defuisse, et si acies etiam denuo uenerit, gloriam suam posse reparare. nam cum in concilio placuerit paenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subueniri et pacem dari, debent utique in accipienda pace praecedere quos uidemus non animi infirmitate cecidisse, sed in proelio congressos et uulneratos per inbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre, maxime cum cupientibus mori non permitteretur occidi, sed tamdiu fessos tormenta laniarent quamdiu non fidem quae inuicta est uincerent, sed carnem quae infirma est fatigarent.
Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus collegia de hoc ipso plenissime tractem et res tanta exigit maius et pensius de multorum conlatione consilium et nunc omnes fere inter Paschae prima sollemnia apud se cum fratribus demorantur, quando sollemnitati celebrandae apud suos satisfecerint et ad me uenire coeperint, tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos et rescribatur uobis firma sententia multorum sacerdotum consilio ponderata. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Statueramus quidem pridem, frater carissime, participato inuicem nobiscum consilio ut qui in persecutionis infestatione subplantati ab aduersario et lapsi fuissent et sacrificiis se inlicitis maculassent, agerent diu paenitentiam plenam et si periculum infirmitatis urgueret, pacem sub ictu mortis acciperent. nec enim.. fas erat aut permittebat paterna pietas et diuina clementia ecclesiam pulsantibus cludi et dolentibus ac deprecantibus spei salutaris subsidium denegari, ut de saeculo recedentes sine communicatione et pace ad Dominum dimitterentur, quando permiserit ipse et legem dederit ut ligata in terris et in caelis ligata essent, solui autem possent illic quae hic prius in ecclesia soluerentur. sed enim cum uideamus diem rursus alterius infestationis adpropinquare coepisse et crebris adque adsiduis ostensionibus admoneamur ut ad certamen quod nobis hostis indicit armati et parati simus, plebem etiam nobis de diuina dignatione commissam exhortationibus nostris paremus, paremus omnino milites Christi qui arma desiderant et proelium flagitant intra castra dominica colligamus: necessitate cogente censuimus eis qui de ecclesia Domini non recesserunt et paenitentiam agere et lamentari ac Dominum deprecari a primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse et eos ad proelium quod inminet armari et instrui oportere.
Obtemperandum est namque ostensionibus adque admonitionibus iustis, ut a pastoribus oues in periculum non deserantur, sed grex omnis in unum congregetur et exercitus Domini ad certamen militiae caelestis armetur. merito enim trahebatur dolentium paenitentia tempore longiore ut infirmis in exitu subueniretur quamdiu quies et tranquillitas aderat, quae differre diu plangentium lacrimas et subuenire sero morientibus in infirmitate pateretur. at uero nunc non infirmis sed fortibus pax necessaria est nec morientibus sed uiuentibus communicatio a nobis danda est,, ut quos excitamus et hortamur ad proelium non inermes et nudos relinquamus, sed protectione sanguinis et corporis Christi muniamus, et cum ad hoc fiat eucharistia ut possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contra aduersarium uolumus, munimento dominicae saturitatis armemus. nam quomodo docemus ant prouocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi sanguinem denegamus? aut quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in ecclesia poculum Domini iure communicationis admittimus?
Interesse debet, frater carissime, inter eos qui uel apostatauerunt et ad saeculum cui renuntiauerant reuersi gentiliter uiuunt, uel ad haereticos transfugae facti contra ecclesiam parricidalia cotidie arma suscipiunt, et inter eos qui ab ecclesiae limine non recedentes et inplorantes iugiter ac dolenter diuina et paterna solacia nunc se ad pugnam paratos esse et pro Domini sui nomine ac pro sua salute stare fortiter et pugnare profitentur. hoc in tempore pacem nos non dormientibus sed uigilantibus damus, pacem non deliciis sed armis damus, pacem non ad quietem sed ad aciem damus. si secundum quod eos audimus et optamus et credimus fortiter steterint et aduersarium nobiscum in congressione prostrauerint, non paenitet pacem concessisse tam fortibus, immo episcopatus nostri honor grandis et gloria est pacem dedisse martyribus, ut sacerdotes qui sacrificia Dei cotidie celebramus hostias Deo et uictimas praeparemus. si autem, quod Dominus auertat a fratribus nostris, aliquis lapsorum fefellerit, ut pacem subdole petat et inpendentis proelii tempore communicationem non proeliaturus accipiat, se ipsum fallit et decipit, qui aliud corde occultat et aliud uoce pronuntiat. nos in quantum nobis et uidere et iudicare conceditur, faciem singulorum uidemus, cor scrutari et mentem perspicere non possumus. de his iudicat occultorum scrutator et cognitor cito uenturus et de arcanis cordis adque abditis iudicaturus. obesse autem mali bonis non debent, sed magis mali a bonis adiuuari. nec ideo martyrium facturis pax neganda est quia sunt quidam negaturi, cum propter hoc pax danda sit omnibus militaturis, ne per ignorantiam nostram ille incipiat praeteriri qui habet in proelio coronari.
Nec quisquam dicat: qui martyrium tollit sanguine suo baptizatur, nec pax illi ab episcopo necessaria est habituro gloriae suae pacem et accepturo maiorem de Domini dignatione mercedem primo idoneus esse non potest ad martyrium qui ab ecclesia non armatur ad proelium, et mens deficit quam non recepta eucharistia erigit et accendit. Dominus enim in euangelio suo dicit: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in nobis. quando autem dicat in traditis adque in confessione nominis constitutis spiritum patris loqui, quomodo potest ad confessionem paratus aut idoneus inueniri qui non prius pace accepta receperit spiritum patris, qui corroborans seruos suos ipse loquitur et confitetur in nobis? tunc deinde si relictis omnibus rebus suis fugerit et in latebris adque in solitudine constitutus in latrones forte incurrerit aut in febribus et in languore decesserit, nonne nobis inputabitur quod tam bonus miles, qui omnia sua dereliquit et contempta domo et parentibus ant liberis sequi dominum suum maluit, sine pace et sine communicatione decedit? nonne nobis uel neglegentia segnis uel duritia crudelis adscribetur in die iudicii quod pastores creditas et commissas nobis oues nec curare in pace nec in acie uoluerimus armare? nonne ingeretur nobis a Domino quod per prophetam suum clamat et dicit: ecce lac consumitis et lanis uos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oues meas non pascitis, quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non conroborastis, et quod contribulatum est non consolati estis, et quod errabat non reuocastis, et quod perit non inquisistis, et quod forte fuit confecistis labore, etdispersae sunt oues meae, eo quod non sint pastores, et facta sunt in comestura omnibus bestiis agri, et non fuit qui inquireret neque qui reuocaret. propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram oues meas de manibus eorum et auertam eas, ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham oues meas de ore eorum et pascam eas cum iudicio.
.Ne igitur ore nostro, quo pacem negamus, quo duritiam magis humanae crudelitatis quam diuinae et paternae pietatis opponimus, oues nobis commissae a Domino reposcantur, placuit nobis sancto spiritu suggerente et Domino per uisiones multas et manifestas admonente, ut quia hostis nobis inminere praenuntiatur et ostenditur, colligere intra castra milites Christi et examinatis singulorum causis pacem lapsis dare, immo pugnaturis arma suggerere. quod credimus uobis quoque paternae misericordiae contemplatione placiturum. quod si de collegis aliquis extiterit qui urguente certamine pacem fratribus et sororibus non putat dandam, reddet ille rationem in die iudicii Domino uel inportunae censurae uel inhumanae duritiae suae. nos quod fidei et caritati et sollicitudini congruebat, quae erant in conscientia nostra protulimus, diem certaminis adpropinquasse, hostem. uiolentum cito contra nos exurgere, pugnam non talem qualis fuit sed grauiorem multo et acriorem uenire, hoc nobis diuinitus frequenter ostendi, de hoc nos prouidentia et misericordia Domini saepius admoneri: de cuius ope et pietate qui in eum confidimus possumus esse securi, quia qui in pace militibus suis futuram praenuntiat pugnam dabit militantibus in congressione uictoriam. optamus te. frater carissime. semper bene ualere.
Epistula LVIII — Cvpriants Plebi Thibari Consistenti S
Cogitaueram quidem, fratres dilectissimi, atque in notis habebam, si rerum ratio ac temporis condicio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad uos uenire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare. sed quoniam sic rebus urguentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de diuina indulgentia praesumus abesse non detur facultas, has interim pro me ad uos uicarias litteras misi. nam cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius et admoneamur, ad uestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus adpropinquasse, ut parati omnes ad proelium stemus nec quicquam nisi gloriam uitae aeternae et coronam confessionis dominicae cogitemus, nec putemus talia esse quae ueniunt qualia fuerunt illa quae transierunt. grauior nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et uirtute robusta parare se debeant milites Christi, . considerantes idcirco se cotidie calicem sanguinis Christi bibere ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere. hoc est enim uelle cum Christo inueniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari secundum Iohannem apostolum dicentem: qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. item Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: sumus filii Dei. si autem filii et heredes Dei, coheredes autem Christi, siquidem conpatiamur ut et conmagnificemur.
Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo iam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et uiuit in aeternum et uiuificat seruos suos in fide sui nominis constitutos. uenit enim tempus, fratres dilectissimi, quod iam pridem Dominus noster praenuntiauit et docuit aduenire dicens: ueniet hora ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere. sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. haec autem locutus sum uobis ut cum uenerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi uobis. nec quisquam miretur persecutionibus nos adsiduis fatigari et pressuris angentibus frequenter urgeri, quando haec futura in nouissimis temporibus Dominus ante praedixerit et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus eius docuerit ideo persecutiones fieri ut probemur et ut dilectioni Dei iusto iustorum. praecedentium exemplo nos etiam morte et passionibus copulemur. posuit enim in epistula sua dicens: carissimi, nolite mirari ardorem accidentem uobis, qui ad temptationem uestram fit, nec excidatis tamquam nouum uobis contingat sed quotienscumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione facta claritatis eius gaudentes exultetis. si inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis, quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur. docuerunt autem nos apostoli ea quae de praeceptis dominicis et caelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: nemo est qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. et iterum, beati, inquit, eritis, cum odio uos habuerint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. \'gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa in caelis.
Gaudere nos et exultare uoluit in persecutionibus Dominus, quia quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent caeli. neque enim sic nomen militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare et detractare ac recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulauerit Dominus humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit prior faceret et qui pati hortatur prior pro nobis ipse pateretur. sit ante oculos, fratres dilectissimi, quod qui omne iudicium a patre solus accepit et qui uenturus est iudicaturus, iam iudicii sui et cognitionis futurae sententiam protulerit praenuntians et contestans confessurum se coram patre suo confitentes et negaturum negantes. si mortem possemus euadere, merito mori timeremus. porro autem cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de diuina promissione et dignatione uenientem et fungamur exitum. mortis cum praemio inmortalitatis nec uereamur occidi, quos constet quando occidimur coronari.
Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi conturbetur, quod collectam fraternitatem non uideat nec tractantes episcopos audiat. simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. ubicumque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim ac necessitate temporis corpore non spiritu separatus, non moueatur ad fugae illius horrorem nec recedens et latens deserti loci solitudine terreatur. solus non est cui Christus in fuga comes est. solus non est qui templum Dei seruans ubicumque fuerit sine Deo non est. et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera inuaserit, fames aut sitis aut frigus adflixerit, uel per maria praecipiti nauigatione properantem tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit quod daturum se in resurrectione promisit. nec minor est martyrii gloria non publice et inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille qui probat martyras et coronat.
Imitemur, fratres dilectissimi, Abel iustum qui initiauit martyria dum propter iustitiam primus occiditur. imitemur Abraham Dei amicum qui non est cunctatus ut filium uictimam suis manibus offerret, dum Deo fide deuotionis obsequitur. imitemur tres pueros Ananian Azarian Misaelem, qui nec aetate territi nec captiuitate fracti Iudaea deuicta et Hierosolymis captis in ipso regno suo regem fidei uirtute uicerunt) qui adorare statuam quam Nabuchodonosor rex fecerat iussi et minis regis et flammis fortiores extiterunt, proclamantes et fidem suam per haec uerba testantes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis liberabit nos: et sinon, notum sit tibi quia diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. credebant se illi secundum fidem posse euadere, sed addiderunt et si non, ut sciret rex illos propter Deum quem colebant et mori posse. hoc est enim robur uirtutis et fidei credere et scire quod Deus a morte praesenti liberare possit, et tamen mortem non timere nec cedere, ut probari fortius fides possit. erupit per os eorum spiritus sancti incorruptus et inuictus uigor, ut appareat uera esse quae in euangelio suo Dominus edixit dicens: cum autem uos adprehenderint, nolite cogitare quid, loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. dixit quid loqui et respondere possimus dari nobis in illa hora diuinitus et offerri, nec nos tunc esse qui loquimur, sed spiritum Dei patris : qui cum a confitentibus non discedit neque diuiditur, ipse in nobis et loquitur et coronatur. sic et Daniel cum conpelleretur adorare idolum Bel quem tunc populus et rex colebat in adserendum Dei sui honorem plena fide et libertate prorupit dicens: nihil colo ego nisi Dominum Deum meum qui condidit caelum et terram.
Quid in Machabaeis beatorum martyrum grauia tormenta et multiformes septem fratrum poenae et confortans liberos suos mater in poenis et moriens ipsa quoque cum liberis, nonne magnae uirtutis et fidei documenta testantur et nos ad martyrii triumphum suis passionibus adhortantur? quid prophetae quos ad praescientiam futurorum spiritus sanctus animauit? quid apostoli quos Dominus elegit? nonne cum iusti occiduntur propter iustitiam mori nos quoque docuerunt? Christi natiuitas a mar tyriis infantium statim coepit, ut ob nomen eius a bimatu et infra qui fuerant necarentur. aetas necdum habilis ad pugnam idonea extitit ad coronam. ut appareret innocentes esse qui propter Christum necantur, infantia innocens ob nomen eius occisa est. ostensum est neminem esse a periculo persecutionis inmunem, quando et tales martyria fecerunt. quam uero grauis causa sit hominis christiani seruum pati nolle, cum passus sit prior Dominus, et pro peccatis nostris nos pati nolle, cum peccatum suum proprium non habens passus sit ille pro nobis? filius Dei passus est ut nos filios Dei faceret, et filius hominis pati non uult ut esse Dei filius perseueret si odio saeculi laboramus, odium saeculi sustinuit prior Christus: si contumelias in hoc mundo, si fugam, si tormenta toleramus, grauiora expertus est mundi factor et dominus, qui et admonet dicens: si saeculum, inquit, nos odit, mementote quoniam me primo odiit. sidesaeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo non estis et ego elegi nos de saeculo, propterea odit uos saeculum. mementote sermonis quem dixi nobis. non est seruus maior domino suo. si me persecuti sunt, et nos persequentur. Dominus et Deus noster quicquid docuit et fecit, ut discipulus excusatus esse non possit qui discit et non facit.
Neque aliquis ex nobis, fratres dilectissimi, futurae persecutionis metu aut antichristi inminentis aduentu sic terreatur ut non euangelicis exhortationibus et praeceptis ac monitis caelestibus ad omnia inueniatur armatus. uenit antichristus, sed superuenit Christus. grassatur et saeuit inimicus, sed statim sequitur Dominus passiones nostras et uulnera uindicaturus. irascitur aduersarius et minatur, sed est qui possit de eius manibus liberare. ille metuendus est cuius iram nemo poterit euadere ipso praemonente et dicente: ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. magis autem metuite eum qui potest et corpus et animam occidere in gehennam. et iterum: qui amat animam suam, perdet illam, et qui odit animam suam in isto saeculo, in uitam aeternam conseruabit illam. et apocalypsis instruit et praemonet dicens: si quis adorat bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Dei mixto in poculo irae eius, et punietur igne et sulphure sub oculis. sanctorum angelo.rum et sub oculis agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet, nec habebunt requiem die ac nocte quicumque adorat bestiam et imaginem eius.
Ad agonem saecularem exercentur homines et parantur et magnam gloriam conputant honoris sui, si illis spectante populo et imperatore praesente contigerit coronari. ecce agon sublimis et magnus et coronae caelestis praemio gloriosus, ut spectet nos certantes Deus et super eos quos filios facere dignatus est oculos suos pandens certaminis nostri spectaculo perfruatur. proeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant angeli eius , spectat et Christus. quanta est gloriae dignitas, quanta felicitas praeside Deo congredi et Christo iudice coronari? armemur, fratres dilectissimi, uiribus totis et paremur ad agonem, mente incorrupta, fide integra, uirtute deuota. ad aciem quae nobis indicitur Dei castra procedant. armentur integri, ne perdat integer quod nuper stetit. armentur et lapsi. ut et lapsus recipiat quod amisit, integros honor, lapsos dolor ad proelium prouocet. armari et parari nos beatus apostolus docet dicens: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et principes huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritus nequitiae in caelestibus. propter quod induite tota arma, at possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia perfeceritis stetis adcincti lumbos uestros in ueritate, induti loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione pacis euangelii, adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignita iacula nequissimi extinguere et galeam salutis et gladium spiritus, qui est sermo Dei.
Haec arma sumamus, his nos tntamentis spiritalibus et caelestibus muniamus, ut in die nequissimo resistere diaboli minis et repugnare possimus. induamus loricam iustitiae, ut contra inimici iacula munitum sit pectus et tutum. calciati sint euangelico magisterio et armati pedes, ut cum serpens calcari a nobis et obteri coeperit, mordere et subplantare non possit. portemus fortiter scutum fidei, quo protegente quidquid iaculatur inimicus possit extingui. accipiamus quoque ad tegumentum capitis galeam spiritalem, ut muniantur aures, ne audiant edicta feralia, muniantur oculi, ne uideant detestanda simulacra, muniatur frons, ut signum Dei incolume seruetur, muniatur os, ut Dominum suum Christum uictrix lingua fateatur. armemus et dexteram gladio spiritali, ut sacrificia funesta fortiter respuat, ut eucharistiae memor quae Domini corpus accipit ipsum conplectatur, postmodum Domini sumptura praemium caelestium coronarum.
O dies ille qualis et quantus adueniet, fratres dilectissimi, cum coeperit populum suum Dominus recensere et diuinae cognitionis examine singulorum merita recognoscere, mittere in gehennam nocentes et persecutores nostros flammae poenalis perpetuo ardore damnare, nobis uero mercedem fidei et deuotionis exsoluere. quae erit gloria et quanta laetitia admitti ut Deum uideas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias, Abraham et Isaac et Iacob et patriarchas omnes et apostolos et prophetas et martyras salutare, cum iustis et Dei amicis in regno caelorum datae inmortalitatis uoluptate gaudere, sumere illic quod nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. maiora enim nos accipere quam quod hic aut operamur aut patimur apostolus praedicat dicens: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. cum reuelatio illa uenerit, cum claritas super nos Dei fulserit, tam beati erimus et laeti dignatione Domini honorati, quam rei remanebunt et miseri qui Dei desertores aut contra Deum rebelles uoluntatem fecerunt diaboli, ut eos necesse sit cum ipso simul inextinguibili igne torqueri.
Haec, fratres dilectissimi, haereant cordibus uestris. haec sit armorum nostrorum praeparatio, haec diurna ac nocturna meditatio, ante oculos habere et cogitatione semper ac sensibus uoluere iniquorum supplicia et praemia ac merita iustorum, quid negantibus Dominus comminetur ad poenam, quid contra confitentibus promittat ad gloriam. si haec cogitantibus ae meditantibus nobis superuenerit persecutionis dies, miles Christi praeceptis eius et monitis eruditus non expauescit ad pugnam, sed paratus est ad coronam. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Legi litteras tuas, frater carissime, quas per Saturum fratrem nostrum acoluthum misisti et dilectionis fraternae et ecclesiasticae disciplinae et sacerdotalis censurae satis plenas, quibus significasti a te Felicissimum hostem Christi non nonam, sed iam pridem ob crimina sua plurima et grauissima abstentum et non tantum mea sed et plurimorum coepiscoporum sententia condemnatum reiectum a te illic esse, et cum uenisset stipatus caterua et factione desperatorum, uigore pleno quo episcopos agere oportet pulsum de ecclesia esse, de qua iam pridem cum sui similibus Dei maiestate et Christi Domini et iudicis nostri seueritate depulsus est, ne schismatis et discidii auctor, ne pecuniae commissae sibi fraudator, ne stuprator uirginum, ne matrimoniorum multorum depopulator adque corruptor ultra adhuc sponsam Christi incorruptam sanctam pudicam praesentiae suae dedecore et inpudica adque incesta contagione uiolaret.
Sed enim lecta alia epistula, frater, quam primis litteris subiunxisti, satis miratus sum, cum animaduertissem te minis ac terroribus eorum qui uenerant aliquantum esse commotum, cum te secundum quod scripsisti adgressi essent, cum summa desperatione comminantes quod si litteras quas adtulerant non accepisses, publice eas recitarent, et multa turpia ac probrosa et ore suo digna proferrent. quod si ita res est, frater carissime, ut nequissimorum timeatur audacia et quod mali iure adque aequitate non possunt temeritate ac desperatione perficiant, actum est de episcopatus uigore et de ecclesiae gubernandae sublimi ac diuina potestate, nec christiani ultra aut durare aut esse iam possumus, si ad hoc uentum est ut perditorum minas adque insidias pertimescamus. nam et gentiles et Iudaei minantur et haeretici adque omnes quorum pectora et mentes diabolus obsedit uenenatam rabiem suam cotidie furiosa uoce testantur. non tamen idcirco cedendum est quia minantur, aut inde aduersarius et inimicus maior est Christo quia tantum sibi uindicat et adsumit in saeculo. manere apud nos debet t frater carissime, fidei robur inmobile et stabilis adque inconcussa uirtus contra omnes incursus adque inpetus oblatrantium fluctuum uelut petrae obiacentis fortitudine et mole debet obsistere. nec interest unde episcopo aut terror aut periculum ueniat, qui terroribus et periculis uiuit obnoxius et tamen fit de ipsis terroribus ac periculis gloriosus. neque enim solas gentilium uel Iudaeorum minas cogitare et spectare debemus, cum uideamus ipsum Dominum a fratribus esse detentum et ab eo quem inter apostolos ipse delegerat proditum, inter initia quoque mundi Abel iustum non nisi frater occiderit et Iacob fugientem persecutus sit frater infestus et Ioseph puer uenierit uendentibus fratribus, in euangelio etiam legamus esse praedictum magis domesticos inimicos futuros et qui prius copulati sacramento unanimitatis fuerint ipsos inuicem tradituros. nihil interest quis tradat aut saeuiat, cum Deus tradi permittit et coronari. neque nobis ignominia est pati a fratribus quod passus est Christus nec illis gloria est facere quod fecerit ludas. quae , autem sui elatio est, quae comminantium tumens et inflata et uana iactatio, illic absenti minari, cum hic me habeant in potestate praesentem? conuicia eorum quibus se et uitam suam cotidie lacerant non timemus, fustes et lapides et gladios quos uerbis parricidalibus iactitant non perhorrescimus. quod in illis est, homicidae sunt apud Deum tales. necare tamen non possunt, nisi eis Dominus necare permiserit. et cum nobis semel moriendum sit, illi tamen odio et uerbis et delictis suis cotidie perimunt.
Sed non idcirco , frater carissime, reliquenda est ecclesiastica disciplina aut sacerdotalis soluenda censura quoniam conuiciis infestamur aut terroribus quatimur, quando occurat [et moneat scriptura diuina] dicens: ille uero qui praesumit et contumax est, uir sui iactans, nihil omnino proficiet, qui dilatauit tamquam inferi animam suam. et iterum: et uerba uiri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora erit et in uermes. hodie extolletur et eras non inuenietur: quoniam conuersus est in terram suam, et cogitatio eius peribit. et iterum: uidi impium exaltatum et extolli super cedros Libani: et transiui, et ecce non fuit. et quaesiui eum, et non est inuentus locus eius. exaltatio et inflatio et adrogans ac superba iactatio non de Christi magisterio, qui humilitatem docet, sed de antichristi spiritu nascitur, cui exprobrat per prophetam Dominus et dicit: t u autem dixisti in animo tuo: in caelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in monte alto super montes altos in aquilonem, ascendam super nubes, ero similis altissimo. et addidit dicens: tu uero ad inferos descendes in fundamenta terrae: et qui uidebunt te, mirabuntur super te. unde et parem talibus poenam scriptura diuina loco alio comminatur et dicit: dies enim Domini Sabaoth super omnem iniuriosum et superbum et super omnem elatum et excelsum. de ore itaque ac de uerbis suis unusquisque statim proditur, et utrum Christum in corde suo an uero antichristum habeat, loquendo detegitur, secundum quod Dominus in euangelio suo dicit: progenies uiperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam? de abundantia enim cordis os emittit. bonus homo de bono thesauro emittit bona et nequam homo de nequam thesauro emittit nequam. unde et diues ille peccator, qui de Lazaro in sinu Abraham posito adque in refrigerio constituto inplorat auxilium, cum in tormentis cruciabundus flammae cremantis ardoribus aduratur, inter omnes corporis partes magis os eius et lingua poenas dat, quia plus scilicet lingua sua et ore peccauerat.
Nam cum scriptum sit: neque maledici regnum Dei consequantur, et iterum Dominus in euangelio suo dicat: qui dixerit fratri suo fatue et qui dixerit racha, reus erit in gehenna ignis, quomodo possunt censuram Domini ultoris euadere qui talia ingerunt non solum fratribus sed et sacerdotibus quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur, ut quisque sacerdoti eius et ad tempus hic iudicanti non obtemperaret statim necaretur P in Deuteronomio loquitur Dominus Deus dicens: et homo quicumque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem autiudicem, quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit et non agent impie etiam nunc. item ad Samuelem cum a Iudaeis sperneretur, Deus dicit: non te spreuerunt sed me spreuerunt. et Dominus quoque in euangelio: qui audit uos me audit et eum qui me misit, et qui reicit uos me reicit et eum qui me misit. et cum leprosum emundasset, uade, inquit, et demonstra tasacerdoti. et cum postea tempore passionis alapam accepisset a seruo sacerdotis cumque ei dixisset: sic respondes pontifici, aduersus pontificem Dominus contumeliose nihil dixit nec quicquam de sacerdotis honore detraxit, sed innocentiam suam magis adserens et ostendens, si male, inquit, locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? . item in actis apostolorum postmodum beatus apostolus Paulus, cum ei dictum esset: sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, quamuis Domino iam crucifixo sacrilegi et impii et cruenti illi esse coepissent nec iam quicquam de sacerdotali honore et auctoritate retinerent, tamen ipsum quamuis inane nomen et umbram quandam sacerdotis cogitans Paulus, nesciebam fratres, inquit, quia pontifex est. scriptum est enim: principi tuae plebis non maledices.
Cum haec tanta ac talia multa exempla praecedant quibus sacerdotalis auctoritas et potestas de diuina dignatione firmatur, quales putas esse eos qui sacerdotum hostes et contra ecclesiam catholicam rebelles nec praemonentis Domini comminatione nec futuri iudicii ultione terrentur? neque enim aliunde haereses obortae sunt aut nata sunt schismata quam quando sacerdoti Dei non obtemperatur nec unus in ecclesia ad tempus sacerdos et ad tempus iudex uice Christi cogitatur: cui si secundum magisteria diuina obtemperaret fraternitas uniuersa, nemo aduersum sacerdotum collegium quicquam moueret, nemo post diuinum iudicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, iudicem se non iam episcopis sed Deo faceret, nemo discidio unitatis Christi ecclesiam scinderet, nemo sibi placens ac tumens seorsum foris haeresim nouam conderet: nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis ut putet sine Dei iudicio fieri sacerdotem, cum Dominus in euangelio suo dicat: . nonne duo passeres asse ueneunt et neuter eorum cadit in terram sine patris uoluntate? cum ille nec minima fieri sine uoluntate Dei dicat, existimat aliquis summa et magna aut non sciente aut non permittente Deo in ecclesia Dei fieri, et sacerdotes id est dispensatores eius erunt non de eius sententia ordinati? hoc est fidem non habere qua uiuimus, hoc est Deo honorem non dare cuius nutu et arbitrio regi et gubernari omnia scimus et credimus. plane episcopi non de uoluntate Dei fiunt, sed qui extra ecclesiam fiunt, sed qui contra dispositionem et traditionem euangelii fiunt, sicut ipse Dominus in duodecim prophetis ponit et dicit: sibimet ipsi regem constituerunt, et non per me. et iterum: sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur. et per Esaiam quoque spiritus sanctus clamat ac dicit: uae uobis, filii desertores. haec dicit Dominus: habuistis consilium, non per me: et fecistis conuentionem, non per spiritummeum, adicere peccata super peccata.
Ceteium — dico eniin prouooatus, dico dolens, dico conpulsus quando episcopus in locum defuncti substituitur, quando populi uniuersi suffragio in pace deligitur, quando Dei auxilio in persecutione protegitur, collegis omnibus fideliter iunctus, plebi suae in episcopatu quadriennio iam probatus, in quiete seruiens disciplinae, in tempestate proscriptus, adplicito et adiuncto episcopatus sui nomine, totiens ad leonem petitus, in circo in amphitheatro dominicae dignationis testimonio honoratus, his ipsis etiam diebus quibus has ad te litteras feci ob sacrificia quae edicto proposito celebrare populus iubebatur clamore popularium ad leonem denuo postulatus in circo: cum talia, frater carissime, a quibusdam desperatis et perditis et extra ecclesiam constitutis inpugnari uidetur, apparet quis inpugnet, non scilicet Christus qui sacerdotes aut constituit aut protegit, sed ille qui Christo aduersarius et ecclesiae eius inimicus ad hoc ecclesiae praepositum sua infestatione persequitur, ut gubernatore sublato atrocius adque uiolentius circa ecclesiae naufragia grassetur.
Nec quemquam fidelem et enangelii memorem adque apostoli praemonentis mandata retinentem mouere debet, frater carissime. si quidam in extremis temporibus superbi et contumaces et sacerdotum Dei hostes ant de ecclesia recedunt ant contra ecclesiam faciunt, quando tales nunc futuros et Dominus et apostoli eius ante praedixerint. nec praedixerint seruum deseri a quibusdam miretur aliquis, quando ipsum Dominum magnalia et mirabilia summa facientem et uirtutes Doi patris factorum suorum testimonio conprobantem discipuli sui reliquerint. et tamen ille non increpuit recedentes ant grauiter comminatus est, sed magis conuersus ad apostolos suos dixit: numquid et nos uultis ire? seruans scilicet legem qua homo libertati suae relictus et in arbitrio proprio constitutus sibimet ipse uel mortem adpetit uel salutem. Petrus tamen super quem aedificata ab eodem Domino fuerat ecclesia unus pro omnibus loquens et ecclesiae uoce respondens ait: Domine, ad quem imus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es Christus filius Dei uiui, significans scilicet et ostendens eos qui a Christo recesserint culpa sua perire, ecclesiam tamen quae in Christum credat et quae semel id quod cognouerit teneat, numquam ab eo omnino discedere et eos esse ecclesiam qui in domo Dei permanent, plantationem uero plantatam a Deo patre non esse quos uidemus non frumenti stabilitate solidari, sed tamquam paleas dissipantis inimici spiritu uentilari, de quibus et Iohannes in epistula sua dicit: ex nobis exierunt, sed non fuerunt ei nobis, si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum. item Paulus monet nos cum mali de ecclesia pereunt non moueri nec recedentibus perfidis fidem minui. quid enim, inquit, si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit: est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax.
Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater, dare operam ne quis culpa nostra de ecclesia pereat: si autem quis ultro et crimine suo perierit et paenitentiam agere adque ad ecclesiam redire noluerit, nos die iudicii inculpatos futuros qui consulimus sanitati, illos solos in poenis remansuros qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. nec mouere nos debent conuicia perditorum quo minus a uia recta et a certa regula non recedamus, quando et apostolus instruat dicens: si hominibus placerem, Christi seruus non essem. interest utrum quis homines promereri an Deum cupiat. si hominibus placetur, Dominus offenditur. si uero id enitimur et elaboramus ut possimus Deo placere, et conuicia et maledicta debemus humana contemnere.
Quod autem tibi de Fortunato isto psendoepiscopo a paucis et inueteratis haereticis constituto non statim scripsi, frater carissime, non ea res erat quae in notitiam tuam deberet festinato statim quasi magna aut metuenda perferri, maxime quando et Fortunati nomen iam satis nosses, qui est unus ex quinque presbyteris iam pridem de ecclesia profugis et sententia coepiscoporum nostrorum multorum et grauissimorum uirorum nuper abstentis qui super hac re priore anno ad te litteras fecerunt. item Felicissimum signiferum seditionis recognosceres, qui et ipse in isdem coepiscoporum nostrorum factis ad te pridem litteris continetur: qui non tantum ab his istic abstentus, sed et abs te illic nuper de ecclesia pulsus est. cum haec in notitia tua esse confiderem et pro certo haerere memoriae et disciplinae tuae scirem, necessarium non putaui celeriter et urgenter haereticorum tibi ineptias nuntiandas. neque enim ad catholicae ecclesiae maiestatem pariter ac dignitatem pertinere debet quid apud se haereticorum et schismaticorum moliatur audacia. nam et pars Nouatiani Maximum presbyterum nuper ad nos a Nouatiano legatum missum adque a nostra communicatione reiectum nunc istic sibi fecisse pseudoepiscopum dicitur. nec tamen de hoc tibi scripseram, quando haec omnia contemnantur a nobis et miserim tibi proxime nomina episcoporum istic constitutorum qui integri et sani in ecclesia catholica fratribus praesunt. quod utique ideo de omnium nostrorum consilio placuit tibi scribere ut erroris diluendi ac perspiciendae ueritatis conpendium fieret et scires tu et collegae nostri quibus scribere et litteras mutuo a quibus uos accipere oporteret: si quis autem praeter hos quos epistula nostra conplexi sumus scribere nobis auderet, sciretis eum uel sacrificio uel libello esse maculatum uel unum de haereticis, peruersum scilicet et profanum. nanctus tamen occasionem familiarissimi hominis et clerici per Felicianum acoluthum, quem cum Perseo collega nostro miseras, inter cetera quae in notitiam tuam perferenda hinc fuerant etiam de Fortunato isto tibi scripsi. sed dum istic Felicianus frater noster uel uento retardatur uel accipiendis aliis epistulis a nobis detinetur, Felicissimo ad uos properante praeuentus est. ita enim semper scelera festinant quasi contra innocentiam festinatione praeualeant.
Per Felieianum autem significaui tibi, frater, uenisse Charthaginem Priuatum ueterem haereticum in Lambesitana colonia ante multos fere annos ob multa et grauia delicta nonaginta episcoporum sententia condemnatum, antecessorum etiam nostrorum, quod et uestram conscientiam non latet, Fabiani et Donati litteris seuerissime notatum: qui cum causam suam apud nos in concilio quod habuimus Idibus Mais quae proximae fuerunt agere uelle se diceret nec admissus esset, Fortunatum istum sibi pseudoepiscopum dignum collegio suo fecit. uenerat etiam cum illo et Felix quidam quem ipse extra ecclesiam in haeresi pseudoepiscopum olim constituerat. sed et Iouinus et Maximus comites cam Priuato haeretico adfuerunt. ob nefanda sacrificia ei crimina in se probata sententia nouem collegarum nostrorum condemnati et iterato quoque a pluribus nobis anno priore in concilio abstenti. cum his autem quattuor iunctus est et Repostus Sutunurcensis, qui non tantum in persecutione ipse cecidit. sed et maximam partem plebis suae sacrilega persuasione deiecit. hi quinque cum paucis uel sacrificatis uel male sibi consciis Fortunatum sibi pseudoepiscopum cooptarunt, at criminibus in unum consentientibus talis esset scilicet rector quales illi qui reguntur.
Hinc iam et cetera mendacia, frater carissime, potes noscere quae illic homines desperati et perditi uentilauerunt, ut cum de sacrificatis uel haereticis amplius quam quinque pseudoepiscopi non fuerint qui Carthaginem uenerint et Fortunatum sibi dementiae suae socium constituerint, illi tamen qua filii diaboli et mendacio pleni ausi sint ut scribis iactitare uiginti quinque episcopos adfuisse. quod mendacium et istic prius apud fratres nostros iactitabant dicentes uiginti quinque episcopos de Numidia esse uenturos qui sibi episcopum facerent. quo in mendacio suo posteaquam quinque solis conuenientibus naufragis et a nobis abstentis detecti sunt adque confusi, Romam cum mendaciorum suorum merce nauigauerunt, quasi ueritas post eos nauigare non posset, quae mendaces linguas rei certae probatione conuinceret. adque haec est, frater, uera dementia non cogitare nec scire quod mendacia non diu fallant, noctem tamdiu esse quamdiu inlucescat dies, clarificato autem die et sole oborto luci tenebras et caliginem cedere et quae grassabantur per noctem latrocinia cessare. denique si nomina ab eis quaereres, non haberent uel quos falso nominarent. tanta apud eos etiam malorum paenuria est ut ad illos nec de sacrificatis nec de haereticis uiginti quinque colligi possint. et tamen ad decipiendas aures simplicum et absentium mendacio numerus inflatur, quasi etsi uerus esset hic numerus, aut ab haereticis ecclesia aut ab iniustis iustitia uincatur.
Nec me oportet, frater carissime, paria nunc cum illis facere et ea quae commiserunt adque adhuc usque committunt meo sermone decurrere, cum considerandum sit nobis quid proferre et scribere sacerdotes Dei oporteat, nec tam dolor apud nos debeat quam pudor loqui, et ne uidear prouocatus maledicta potius quam crimina et peccata congerere. taceo itaque de fraudibus ecclesiae factis, coniurationes et adulteria et uaria delictorum genera praetereo: unum illud, in quo non mea nec hominum sed Dei causa est, de eorum facinore non puto esse reticendum, quod a primo statim persecutionis die, cum recentia delinquentium facinora feruerent et sacrificiis nefandis non tantum diaboli altaria sed adhuc manus ipsae lapsorum adque ora fumarent, communicare cum lapsis et paenitentiae agendae intercedere non destiterunt clamat Deus: sacrificans diis eradicabitur nisi Domino soli et Dominus in euangelio dicit : qui me negauerit negabo illum. et alio loco indignatio et ira diuina non tacet dicens: illis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia. super haec non indignabor? dicit Dominus. et intercedunt ne rogetur Deus qui indignari se ipse testatur. intercedunt ne exoretur precibus et satisfactionibus Christus qui negantem se negare profitetur.
Nos in ipso persecutionis tempore de hoc ipso litteras misimus nec auditi sumus. concilio frequenter acto non consensione tantum nostra sed et comminatione decreuimus ut paenitentiam fratres agerent, ut paenitentiam non agentibus nemo temere pacem daret. et illi contra Deum sacrilegi, contra sacerdotes Dei impio furore temerarii, de ecclesia recedentes et contra ecclesiam parricidalia arma tollentes elaborant, ut opus suum diaboli malitia consummet, ne uulneratos diuina clementia in ecclesia sua. curet miserorum paenitentiam mendaciorum suorum fraude corrumpunt, ne Deo indignanti satisfiat, ne Christum Dominum suum qui Christianas esse uel erubuit ante uel timuit postmodum quaerat, ne ad ecclesiam qui de ecclesia recesserat redeat. datur opera ne satisfactionibus et lamentationibus iustis delicta redimantur, ne uulnera lacrimis abluantur. pax uera falsae pacis mendacio tollitur, salutaris sinus matris nouerca intercedente cluditur, ne de pectore adque ore lapsorum fletus et gemitus audiatur. conpelluntur adhuc insuper lapsi ut linguis adque ore quo in Capitolio ante deliquerant sacerdotibus conuicium faciant, confessores et uirgines et iustos quosque fidei laude praecipuos adque in ecclesia gloriosos contumeliis et maledicis uocibus prosecuntur. a quibus quidem non tam nostrorum modestia et humilitas et pudor caeditur quam illorum ipsorum spes et uita laceratur. neque enim qui audit, sed qui facit conuicium, miser est: nec qui a fratre uapulat sed qui fratrem caedit, in lege peccator est: et cum nocentes innocentibus iniuriam faciunt, illi patiuntur iniuriam qui facere se credunt. denique hinc illis percussa mens et hebes animus et sensus alienus est: ira est Dei non intellegere delicta, ne sequatur paenitentia, sicut scriptum est: et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, ne reuertantur scilicet et curentur et deprecationibus ac satisfactionibus iustis post peccata sanentur. Paulus apostolus in epistula sua ponit et dicit: dilectum ueritatis non habuerunt ut salui fierent: ac propterea mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia. primus felicitatis gradus est non delinquere, secundus delicta cognoscere. illic currit innocentia integra et inlibata quae seruet, hic succedit medella quae sanet. quod utrumque isti offenso Deo perdiderunt, ut et amissa sit gratia quae de baptismi sanctificatione percipitur et non subsit paenitentia per quam culpa curatur. an putas, frater, lenia esse aduersus Deum facinora, parua et modica delicta, quod per illos non rogatur maiestas indignantis Dei, quod non timetur ira et ignis et dies Domini, quod inminente antichristo exarmatur fides militantis populi, dum tollitur uigor ettimor Christi ? uiderint laici hoc quomodo curent. sacerdotibus labor maior incumbit in adserenda et procuranda Dei maiestate, ne quid uideamur in hac parte neglegere, quando admoneat Dominus et dicat: et nunc praeceptum hoc ad uos est, o sacerdotes: si non audieritis et si non posueritis in corde uestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus, inmittam in uos maledictionem et maledicam benedictionem uestram. honor ergo datur Deo quando sic Dei maiestas et censura contemnitur, ut cum se ille indignari et irasci sacrificantibus dicat et cum poenas aeternas et supplicia perpetua comminetur, proponatur a sacrilegis adque dicatur ne ira cogitetur Dei, ne timeatur iudicium Domini, ne pulsetur ad ecclesiam Christi, sed sublata paenitentia nec ulla exomologesi criminis facta, despectis episcopis adque calcatis, pax a presbyteris uerbis fallacibus praedicetur, et ne lapsi surgant ant foris positi ad ecclesiam redeant, communicatio non communicantibus offeratur?
Quibus etiam satis non fuit ab euangelio recessisse, spem lapsis satisfactionis et paenitentiae sustulisse, fraudibus inuolutos uel adulteriis commaculatos uel sacrificiorum funesta contagione pollutos, ne Deum rogarent, ne in ecclesia exomologesin criminum facerent, ab omni et sensu et fructu paenitentiae remouisse, foris sibi extra ecclesiam et contra ecclesiam constituisse conuenticulum perditae factionis, quo male sibi consciorum et Deum I rogare ac satisfacere nolentium caterua conflueret: post ista adhuc insuper pseudoepiscopo sibi ab haereticis constituto nauigare audent et ad Petri cathedram adque ad ecclesiam principalem unde unitas sacerdotalis exorta est ab schismaticis et profanis litteras ferre nec cogitare eos esse Romanos quorum fides apostolo praedicante laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum. quae autem causa ueniendi et pseudoepiscopum contra episcopos factum nuntiandi? aut enim placet illis quod fecerunt et in suo scelere perseuerant: aut si displicet et recedunt, sciunt quo reuertantur. nam cum statutum sit ab omnibus nobis et aequum sit pariter ac iustum ut uniuscuiusque causa illic audiatur ubi est crimen admissum, et singulis pastoribus portio gregis sit adscripta quam regat unusquisque et gubernet rationem sui actus Domino redditurus, oportet utique eos quibus praesumus non circumcursare nec episcoporum concordiam cohaerentem sua subdola et fallaci temeritate conlidere, sed agere illic causam suam ubi et accusatores habere et testes sui criminis possint: nisi si paucis desperatis et perditis minor uidetur esse auctoritas episcoporum in Africa constitutorum, qui de illis iam iudicauerunt et eorum conscientiam multis delictorum laqueis uinctam iudicii sui nuper grauitate damnarunt. iam causa eorum cognita est, iam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis adque inconstantis animi leuitate reprehendi, cum Dominus doceat et dicat: sit sermo uester, est est, non non.
Si eorum qui de illis priore anno indicanerunt numerus cum presbyteris et diaconis conputetur, plures tunc adfuerunt iudicio et cognitioni quam sunt idem isti qui cum Fortunato nunc uidentur esse coniuncti. scire enim debes, frater carissime, eum posteaquam pseudoepiscopus ab haereticis factus eat, iam paene ab omnibus esse desertum. namque hi quibus in praeteritum praestigiae obtendebantur et dabantur uerba fallacia quod simul ad ecclesiam regressuri dicerentur, posteaquam uiderunt illic pseudoepiscopum factum, frustratos et deceptos se esse didicerunt et remeant cotidie adque ad ecclesiam pulsant, nobis tamen a quibus ratio Domino reddenda est anxie ponderantibus et sollicite examinantibus qui recipi et admitti ad ecclesiam debeant. quibusdam enim ita aut crimina sua obsistunt aut fratres obstinate et firmiter renituntur ut recipi omnino non possint cum scandalo et periculo plurimorum. neque enim sic putramina quaedam colligenda sunt ut quae integra et sana sunt uulnerentur, nec utilis aut consultus est pastor qui ita morbidas et contactas oues gregi admiscet ut gregem totum mali cohaerentis adflictatione contaminet. [non attendas ad numerum illorum: melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii, sicut locutus est Dominus per prophetam dicens: fili, ne iocunderis in filiis impiis, si multiplicentur tibi, cum non fuerit timor Dei in ipsis.] o si posses, frater carissime, istic interesse nobiscum cum praui isti et peruersi de schismate reuertuntur.: uideres quis mihi labor sit persuadere patientiam fratribus nostris, ut animi dolore sopito recipiendis malis curandisque consentiant. namque ut gaudent et laetantur cum tolerabiles et minus culpabiles redeunt, ita contra fremunt et reluctantur quotiens inemendabiles et proterui et uel adulteriis uel sacrificiis contaminati et post haec adhuc insuper et superbi sic ad ecclesiam remeant, ut bona intus ingenia corrumpant. uix plebi persuadeo, immo extorqueo, ut tales patiantur admitti. et iustior factus est fraternitatis dolor ex eo quod unus adque alius obnitente plebe et contradicente mea tamen facilitate suscepti peiores extiterunt quam prius fuerant nec fidem paenitentiae seruare potuerunt, quia nec cum uera paenitentia uenerant.
De istis nero quid dicam qui nunc ad te cum Felicissimo omnium criminum reo nauigauerunt legati a Fortunato pseudoepiscopo missi, tam falsas ad te litteras adferentes quam est et ipse cuius litteras ferunt falsus, quam est eis peccatorum multiplex conscientia, quam execrabilis uita, quam turpis, ut etsi in ecclesia essent, eici tales de ecclesia debuissent ? denique quia conscientiam suam norunt, nec audent uenire aut ad ecclesiae limen accedere, sed foris per prouinciam circumueniendis fratribus et spoliandis pererrant, et omnibus iam satis noti adque undique pro suis facinoribus exclusi, illuc etiam ad uos nauigant. neque enim potest illis frons esse ad nos accedendi aut apud nos consistendi, cum sint acerbissima et grauissima crimina quae eis a fratribus* ingerantur. si iudicium nostrum uoluerint experiri ueniant. denique si qua illis excusatio et defensio potest esse, uideamus quem habeant satisfactionis suae sensum, quem adferant paenitentiae fructum. nec ecclesia istic cuiquam cluditur nec episcopus alicui denegatur. patientia et facilitas et humanitas nostra uenientibus praesto est. opto omnes in ecclesiam regredi, opto uniuersos conmilitones nostros intra Christi castra et Dei patris domicilia concludi. remitto omnia, multa dissimulo studio et uoto colligendae fraternitatis. etiam quae in Deum commissa sunt non pleno iudicio religionis examino. delictis plus quam quod oportet remittendis paene ipse delinquo. amplector prompta et plena dilectione cum paenitentia reuertentes, peccatum suum satisfactione humili et simplici confitentes.
Si qui autem sunt qui putant se ad ecclesiam non precibus sed minis regredi posse aut existimant aditum se sibi non lamentationibus et satisfactionibus sed terroribus facere, pro certo habeant contra tales clusam stare ecclesiam Domini nec castra Christi inuicta et fortia et Domino tuente munita minis cedere. sacerdos Dei euangelium tenens ut Christi praecepta custodiens occidi potest, uinci non potest. suggerit et subministrat nobis exempla uirtutis ac fidei Zacharias antistes Dei: qui cum terreri minis et lapidatione non posset, in templo Dei occisus est damans et identidem dicens quod nos quoque contra haereticos clamamus et dicimus: haec dicit Dominus: dereliquistis uias Domini, et Dominus derelinquet uos. neque enim quia pauci temerarii et inprobi caelestes et salutares uias Domini derelinquunt et sancta non agentes a sancto spiritu . deseruntur, ideo et nos diuinae traditionis inmemores esse debemus ut maiora esse furentium scelera quam sacerdotum iudicia censeamus aut plus existimemus ad inpugnandum posse humana conanima quam quod ad protegendum praeualet diuina tutela.
An ad hoc, frater carissime, deponenda est catholicae ecclesiae dignitas et plebis intus positae fidelis adque incorrupta maiestas et sacerdotalis quoque auctoritas ac potestas, ut iudicare uelle se dicant de ecclesiae praeposito extra ecclesiam constituti [haeretici], de sano saucii, de integro uulnerati, de stante lapsi, de iudice rei, de sacerdote sacrilegi? quid superest quam, ut ecclesia Capitolio cedat et recedentibus sacerdotibus ac Domini altare remouentibus in cleri nostri sacrum uenerandumque congestum simulacra adque idola cum aris suis transeant, et Nouatiano declamandi aduersum nos adque increpandi largior et plenior materia praestetur, si hi qui sacrificauerunt et Christum publice negauerunt non tantum rogari et sine acta paenitentia admitti, sed adhuc insuper coeperint terroris sui potestate dominari? si pacem postulant, arma deponant: si satisfaciunt, quid minantur ? ant si comminantur, sciant quia a sacerdotibus Dei non timentur. neque enim et antichristus cum uenire coeperit introibit ecclesiam quia minatur, aut annis eius et uiolentiae ceditur quia resistentes perempturum se esse profitetur. armant nos haeretici dum nos putant sua commina tione terreri, nec in faciem nos deiciunt, sed magis erigunt et accendunt, dum ipsam pacem persecutione peiorem fratribus faciunt. et optamus quidem ne quod locuntur furore inpleant crimine, ne qui uerbis perfidis et crudelibus peccant factis quoque delinquant. oramus ac deprecamur Deum quem prouocare illi et exacerbare non desinunt, ut eorum corda mitescant, ut furore deposito ad sanitatem mentes redeant, ut pectora operta delictorum tenebris paenitentiae lumen agnoscant et magis petant fundi pro se preces adque orationes antistitis quam ipsi fundant sanguinem sacerdotis. si autem in suo furore permanserint adque in istis insidiis ac minis suis parricidalibus crudeliter perseuerauerint, nullus Dei sacerdos sic infirmus est, sic iacens et abiectus, sic inbecillitate humanae mediocritatis inualidus qui non contra hostes et inpugnatores Dei diuinitus erigatur, cuius non humilitas et infirmitas uigore et robore Domini protegentis animetur. nostra nihil interest aut a quo aut quando pereamus mortis et sanguinis praemium de Domino recepturi. illorum flenda et lamentanda condicio est quos sic diabolus excaecat ut aeterna gehennae supplicia non cogitantes antichristi iam propinquantis aduentum conentur imitari.
Et quamquam sciam, frater carissime, pro mutua dilectione quam debemus et exhibemus inuicem nobis, florentissimo illic clero tecum praesidenti et sanctissimae adque amplissimae plebi legere te semper litteras nostras, tamen nunc et admoneo et peto ut quod alias sponte adque honorifice facis etiam petente me facias, ut hac epistula mea lecta, si quod illic contagium uenenati sermonis et pestiferae seminationis inrepserat, id omne de fratrum auribus et pectoribus exuatur et bonorum integra ac sincera dilectio ab omnibus haereticae detractationis sordibus repurgetur.
Declinent autem de cetero fortiter et euitent dilectissimi fratres nostri uerba et conloquia eorum quorum sermo ut cancer serpit, sicut apostolus dicit: corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae. et iterum: haereticum hominem post unam correptionem euita, sciens quia peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. et per Salomonem loquitur spiritus sanctus. peruersus, inquit, in suo ore portat perditionem et in labiis suis ignem condit. item denuo monet dicens: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quod quamquam sciam illic fraternitatem nostram uestra scilicet prouidentia munitam sed et sua uigilantia satis cautam nec capi haereticorum uenenis posse nec decipi, tantumque apud illos praeualere magisteria et praecepta diuina quantus illis in Deum timor est: tamen ex abundanti uel sollicitudo nostra uel caritas scribere ad uos ista persuasit, at nulla cum talibus commercia copulentur, nulla cum malis conuiuia uel conloquia misceantur simusque ab eis tam separati quam sunt illi de ecclesia profugi, quia scriptum est: si autem ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. et beatus apostolus non monet tantum, sed et iubet a talibus recedatur, praecipimus, inquit, uobis in nomine Domini Iesu Christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. nulla societas fidei et perfidiae potest esse. qui cum Christo non est, qui aduersarius Christi est, qui unitati et paci eius inimicus est, nobiscum non potest cohaerere. si cum precibus et satisfactionibus ueniunt, audiantur. si maledicta et minas ingerunt, respuantur. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Cognouimus, frater carissime, fidei ac uirtutis uestrae testimonia gloriosa et confessionis uestrae honorem sic exultanter accepimus ut in meritis ac laudibus uestris nos quoque participes et socios conputemus. nam cum nobis et ecclesia una sit et mens iuncta et indiuidua concordia, quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus tamquam in suis propriis gratuletur aut quae fraternitas non in fratrum gaudio ubique laetetur? exprimi satis non potest quanta istic exultatio fuerit et quanta laetitia cum de, uobis prospera et fortia conperissemus ducem te illic confessionis fratribus extitisse, sed et confessionem ducis de fratrum consensione creuisse, ut dum praecedis ad gloriam feceris multos gloriae comites et confessorem populum suaseris fieri, dam primus paratus, es pro omnibus confiteri: ut non inueniamus quid prius praedicare in uobis debeamus, utrumne tuam promptam et stabilem fidem an inseparabilem fratrum caritatem. uirtus illic episcopi praecedentis publice conprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. dum apud uos unus animus et una uox est, ecclesia omnis Romana confessa est.
Claruit, frater carissime, fides quam de nobis beatus apostolus praedicauit. hanc laudem uirtutis et roboris firmitatem iam tunc in spiritu praeuidebat et praeconio futurorum merita uestra contestans dum parentes laudat filios prouocabat. dum sic unanimes, dum fortes estis, magna et ceteris fratribus unanimitatis et fortitudinis exempla tribuistis. docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo iungi, in persecutione fratres a fratribus non separari, concordiam simul iunctam uinci omnino non posse, quicquid simul petitur a cunctis Deum pacis pacificis exhibere. prosiluerat aduersarius terrore uiolento Christi castra turbare. sed quo impetu uenerat eodem impetu pulsus est, et quantum formidinis et terroris adtulit tantum fortitudinis inuenit et roboris. subplantare se iterum posse crediderat Dei seruos et uelut tirones et rudes quasi minus paratos et minus cantos solito suo more concutere. unum primo adgressus ut lupus ouem secernere a grege, ut acceptor columbam ab agmine uolantium separare temptauerat nam cui non est aduersus omnes satis uirium, circumuenire quaerit solitudinem singulorum. sed retusus adunati exercitus fide pariter et uigore intellexit milites Christi uigilare iam sobrios et armatos ad proelium stare, uinci non posse, mori posse et hoc ipso inuictos esse quia mori non timent, nec repugnare contra inpugnantes, cum occidere innocentibus nec nocentem liceat, sed prompte et animas et sanguinem tradere, ut cum tanta in saeculo malitia et saeuitia grassetur, a malis et saeuis uelocius recedatur. quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum, quale in conspectu Christi eius ecclesiae suae gaudium, ad pugnam quam temptauerat hostis inferre non singulos milites sed tota simul castra prodisse. omnes enim constat uenturos fuisse, si audire potuissent, quando adcucurrerit properanter et uenerit quisquis audiuit. quot illic lapsi gloriosa confessione sunt restituti steterunt fortes et ipso dolore paenitentiae facti ad proelium fortiores: ut appareat nuper subitatos esse et nonas adque insuetae rei pauore trepidasse, redisse ad se postmodum fidem ueram et uires suas de Dei timore collectas ad omnem patientiam constanter et firmiter roborasse nec iam stare ad criminis ueniam, sed ad passionis coronam.
Quid ad haec Nonatianns, frater carissime? utrumne iam deponit errorem? an uero, qui dementium mos est, ipsis bonis et prosperis nostris plus adactus est ad furorem et quo magis ac magis dilectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissensionis et zeli recrudescit insania: nec uulnus suum miser curat, sed adhuc grauius et se et suos uulnerat, in perniciem fratrum lingua sua perstrepens et facundiae uenenatae iacula contorquens, magis durus saecularis philosophiae prauitate quam sophiae dominicae lenitate pacificus, desertor ecclesiae, misericordiae hostis, interfector paenitentiae, doctor superbiae, ueritatis corruptor, perditor caritatis ? adgnoscitne iam qui sit sacerdos Dei, quae sit ecclosia et domus Christi, qui sint Dei serui quos diabolus infestet, qui sint christiani quos antichristus inpugnet? neque enim quaerit illos quos iam subegit aut gestit euertere quos iam suos fecit. inimicus et hostis ecclesiae quos alienauit ab ecclesia et foras duxit ut captiuos et uictos contemnit et praeterit, eos pergit lacessere in quibus Christum cernit habitare.
Quamquam etsi aliquis ex talibus fuerit adpreheasus, non est quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur, cum constet, si occisi eiusmodi extra ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse quos uidemus de pacifica et diuina domo furore discordiae recessisse.
Hortamnr plane quantum possnmns, frater carissime, pro caritate mutua qua nobis inuicem cohaeremus ut, quoniam prouidentia Domini monentis instmimur et diuinae misericordiae consiliis salubribus admonemur adpropinquare iam certaminis et agonis nostri diem, . ieiuniis uigiliis orationibus insistere cum omni plebe non desinamus. incumbamus gemitibus adsiduis et deprecationibus crebris. haec sunt enim nobis arma caelestia quae stare et perseuerare fortiter faciunt. haec sunt munimenta spiritalia et tela diuina quae protegunt. memores nostri inuicem simus, concordes adque unanimes, utrubique pro nobis semper oremus, pressuras et angustias mutua caritate releuemus, et si \\ quia istinc nostrum prior diuinae dignationis celeritate praecesserit, perseueret apud Dominum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam patris non cesset oratio. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula LXI — Cvprianvs Cvm Collegis Lvcio Fratri S
Et nuper quidem tibi, frater carissime, gratulati sumus, cum te honore geminato m ecclesiae suae administratione confessorem pariter et sacerdotem constituit diuina dignatio. sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis adque uniuersae fraternitati gratulamur quod cum eadem gloria et laudibus uestris reduces uos denuo ad suos fecerit benigna Domini et larga protectio, ut pascendo gregi pastor et gubernandae naui gubernator et plebi regendae rector redderetur et appareret relegationem uestram sic diuinitus esse dispositam, non ut episcopus relegatus et pulsus ecclesiae deesset, sed ut ad ecclesiam maior rediret.
Neque enim m tribus pueris minor fuit martyrn dignitas, quia morte frustrata de camino ignis incolumes exierunt aut non consummatus Daniel extitit in suis laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus a Domino uixit ad gloriam. in confessoribus Christi dilata martyria non meritum confessoribus minuunt, sed magnalia diuinae protectionis ostendunt repraesentatum uidemus in uobis quod apud regem fortes adque inlustres pueri praedicauuerunt, ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis eius seruirent aut imaginem quam fecerat adorarent, Deum tamen quem colebant quemque et nos colimus potentem esse ut quos de camino ignis eximeret et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret. quod inuenimus in confessionis uestrae fide et in Domini circa nos protectione nunc gestum, ut cum nos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus tamen nos poenae subtraheret et ecclesiae reseruaret regredientibus uobis breuiata non est in episcopo confessionis suae dignitas, sed magis creuit sacerdotalis auctoritas, ut altari Dei adsistat antistes qui ad confessionis arma sumenda et facienda martyria non uerbis plebem sed factis cohortetur et inminente antichristo paret ad proelium milites non solo sermonis et uocis incitamento sed fidei et uirtutis exemplo.
Intellegimus, frater carissime, et tota cordis nostri luce perspicimus diuinae maiestatis salutaria et sancta consilia, unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra ecclesiam Christi et episcopum Cornelium beatum martyrem uosque omnes saecularis potestas subito proruperit, ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet Dominus quae esset ecclesia, quis episcopus eius unus diuina ordinatione delectus, qui cum episcopo presbyteri sacerdotali honore coniuncti, quis adunatus et uerus Christi populus dominici gregis caritate conexus, qui essent quos inimicus lacesseret, qui contra quibus diabolus ut suis parceret. neque enim persequitur et inpugnat Christi aduersarius nisi castra et milites Christi. haereticos prostratos semel et suos factos contemnit et praeterit. eos quaerit deicere quos uidet stare.
Adque utinam nunc facultas daretur, frater carissime, ut interesse illic uobis regredientibus possemus qui uos mutua caritate diligimus, ut aduentus uestri laetissimum fructum praesentes cum ceteris ipsi quoque caperemus. quae illic exultatio omnium fratrum, qui concursus adque conplexus occurrentium singulorum ? uix osculis adhaerentium potest satisfieri, uix uultus ipsi adque oculi plebis possunt uidendo satiari de aduentus uestri gaudio. cognoscere illic fraternitas coepit qualis et quanta sit secutura Christo ueniente laetitia: cuius quia cito adpropinquauit aduentus, . imago iam quaedam praecessit in nobis, ut quomodo Iohannes praecursor eius et praeuius ueniens praedicauit Christum uenisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum iam redire. uicarias uero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad uos litteras mittimus, frater carissime, et repraesentantes nobis per epistulam gaudium nostrum fida obsequia caritatis expromimus, hic quoque in sacrificiis adque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio eius Domino nostro gratias agere et orare pariter ac petere ut qui perfectus est adque perficiens custodiat et perficiat in nobis confessionis uestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc uos fortasse reuocauit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis uestrae consummata martyria. nam uictima quae fraternitati praebet exemplum et uirtutis et fidei praesentibus debet fratribus inmolari. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula LXII — Cvprianvs Ianvario Maximo Procvlo Victori Modiano Nemesiano Nampvlo Et Honorato Fratribvs S
, Cum maximo animi nostri gemitu et non sine lacrimis legimus litteras uestras, fratres carissimi, quas ad nos pro dilectionis uestrae sollicitudine de fratrum nostrorum et sororum captiuitate fecistis. quis enim non doleat in eiusmodi casibus aut quis non dolorem fratris ut suum proprium computet, cum loquatur. apostolus Paulus et dicat: si patitur membrum unum, compatiuntur et cetera membra: et si laetatur membrum unum, collaetantur et cetera membra. et alio loco, quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quare nunc et nobis captiuitas fratrum nostra captiuitas computanda est et periclitantium dolor pro nostro dolore numerandus est, cum sit scilicet adunationis nostrae et corpus unum et non tantum dilectio sed et religio instigare nos debeat et confortare ad fratrum membra redimenda.
Nam cum denuo apostolus FauIus dicat: nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis? etiamsi caritas minus adegerit ad opem fratribus ferendam, considerandum tamen hoc in loco fuit Dei templa esse quae capta sunt, nec pati nos longa cessatione et neglecto dolore debere ut diu Dei templa captiua sint, sed quibus possumus elaborare uiribus et uelociter gerere ut Christum iudicem et Dominum Deum nostrum promereamur obsequiis nostris. nam cum dicat Paulus apostolus: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, in captiuis fratribus nostris contemplandus est Christus et redimendus de periculo captiuitatis, qui nos redemit de periculo mortis, ut qui nos de diaboli faucibus exuit nunc ipse qui manet et habitat in nobis de barbarorum manibus exuatur et redimatur nummaria quantitate qui nos cruce redemit et sanguine : qui idcirco haec fieri interim patitur, ut fides nostra temptetur an faciat unusquisque pro altero quod pro se fieri uellet, si apud barbaros teneretur ipse captiuus. quis enim non humanitatis memor et mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc filios suos computet: si maritus est, uxorem suam illic captiuam teneri cum dolore pariter ac uinculi maritalis amore existimet? quantus uero communis omnibus nobis maeror atque cruciatus est de periculo uirginum quae illic tenentur, pro quibus non tantum libertatis sed et pudoris iactura plangenda est nec tam uincula barbarorum quam lenonum et lupanarium stupra deflenda sunt, ne membra Christo dicata et ad aeternum continentiae honorem pudica uirtute deuota insultantium libidinis contagione foedentur?
Quae omnia istic secundum litteras uestras fraternitas nostra cogitans et dolenter examinans prompte omnes et libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt, semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi. nam cum Dominus in euangelio suo dicat; infirmus fui, et uisitastis me, quanto cum maiore operis nostri mercede dicturus est: captiuus fui, et redemistis me. et cum denuo dicat: in carcere fui, et uisitastis me, quanto plus est cum coeperit dicere: in carcere captiuitatis fui, et clausus et uinctus apud barbaros iacui, et de carcere illo seruitutis liberastis me, cum iudicii dies uenerit praemium de Domino recepturi P denique maximas nobis gratias agimus quod nos uestrae sollicitudinis et tam bonae et necessariae operationis participes esse uoluistis, ut offerretis nobis agros uberes, in quibus spei nostrae semina mitteremus, expectaturi messem de amplissimis fructibus qui de hac caelesti et salutari operatione proueniunt. misimus autem sestertia centum milia nummorum, quae istic in ecclesia cui de Domini indulgentia praesumus cleri et plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt, quae uos illic pro uestra diligentia dispensabitis.
Et optamus quidem nihil tale de cetero fieri et fratres nostros Domini maiestate protectos ab eiusmodi periculis incolumes reseruari. si tamen ad explorandam animi nostri caritatem et examinandam nostri pectoris fidem tale aliquid acciderit, nolite cunctari nuntiare haec nobis litteris uestris, pro certo habentes et scientes ecclesiam nostram et fraternitatem istic uniuersam ne haec ultra fiant precibus orare, si facta fuerint, libenter et largiter subsidia praestare. ut autem fratres nostros ac sorores, qui ad hoc opus tam necessarium prompte ac libenter operati sunt, ut semper operentur, in mente habeatis orationibus uestris et eis uicem boni operis in sacrificiis et precibus repraesentetis, subdidi nomina singulorum, sed et collegarum quoque et sacerdotum nostrorum, qui et ipsi cum praesentes essent, ex suo plebis suae nomine quaedam pro uiribus contulerunt, nomina addidi et praeter quantitatem propriam nostram eorum quoque summulas significaui et misi, quorum omnium secundum quod fides et caritas exigit in orationibus et precibus uestris meminisse debetis. optamus uos, fratres carissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse.
Quamquam sciam, frater carissime, episcopos plurimos ecclesiis dominicis in toto mundo diuina dignatione praepositos euangelicae ueritatis ac dominicae traditionis tenere rationem nec . ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humana et nouella institutione decedere, tamen quoniam quidam uel ignoranter uel simpliciter in calice dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Iesus Christus Dominus et. Deus noster sacrificii huius auctor et doctor fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi de hoc ad uos litteras facereut si qui in isto errore adhuc tenebatur, ueritatis luce perspecta ad radicem adque originem traditionis dominicae reuertatur. nec hoc putes, frater carissime, nos nostra et humana conscribere aut ultronea uoluntate hoc nobis audaciter adsumere, cum mediocritatem nostram semper humili et uerecunda moderatione teneamus. sed quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est domino seruus fidelis obtemperet, excusatus aput omnes quod nihil sibi adroganter adsumat, qui offensam domini timere conpellitur, nisi faciat quod iubetur.
Admonitos autem nos scias ut in calice offerendo dominica traditio seruetur neque aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemoratione eius offertur minus uino offeratur. nam cum dicat Christus : ego sum uitis uera, sanguis Christi non aqua est utique, sed uinum. nec potest uideri sanguis eius, quo redempti et uiuificati sumus, esse in calice, quando uinum desit calici, quod Christi sanguis ostenditur, qui scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur.
Inuenimus enim et in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecucurrisse et figuram dominicae passionis illic extitisse quod uinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est sed et foras nuntiata, a duobus uero maiore et minore contecta, et cetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit hoc solum conplecti quod Noe typum futurae ueritatis ostendens non aquam sed uinum biberit et sic imaginem dominicae passionis expresserit.
Item in sacerdote Melchisedech sacrificii dominici sacramentum praefiguratum uidemus secundum quod scriptura diuina testatur et dicit: et Melchisedech rex Salem protulit panem et uinum. fuit autem sacerdos Dei summi et, benedixit Abraham. quod autem Melchisedech typum Christi portaret declarat in psalmis spiritus sanctus ex persona patris ad filium dicens: ante luciferum genui te. tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. qui ordo utique hic est de sacrificio illo ueniens et inde descendens quod Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et uinum optulit, quod Abraham benedixit. nam qui magis sacerdos Dei summi quam Dominus noster Iesus Christus, qui\' sacrificium Deo patri optulit et optulit hoc idem quod Melchisedech optulerat id est panem et uinum, suum scilicet corpus et sanguinem. et circa Abraham benedictio illa praecedens ad nostrum populum pertinebat. nam si Abraham Deo credidit et deputatum est ei ad iustitiam, utique quisque Deo credit et fide uiuit iustus inuenitur et iam pridem in Abraham fideli benedictus et iustificatus ostenditur, sicut beatus apostolus Paulus probat dicens: credidit Abraham Deo et deputatum est ei ad iustitiam. cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hi sunt filii Abrahae. prouidens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiauit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. igitur qui ex fide sunt benedicti sunt cum fideli Abraham.. unde in euangelio inuenimus de lapidibus excitari id est ex gentibus colligi filios Abrahae. et cum Zachaeum laudaret Dominus, respondit et dixit: salus hodie domui huic facta est, quia et hic filius est Abrahae. ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdotem benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit ante imago sacrificii in pane et uino scilicet constituta: quam rem perficiens et adimplens Dominus panem et calicem mixtum uino optulit, et qui est plenitudo ueritatem praefiguratae imaginis adimpleuit.
Sed et per Salomonem spiritus sanctus typum dominici sacrificii ante praemonstrat, immolatae hostiae et panis et uini sed et altaris et apostolorum faciens mentionem. sapientia, inquit, aedificauit domum et subdidit columnas septem. mactauit suas hostias, miscuit in cratera uinum suum et parauit suam mensam. et misit suos seruos, conuocans cum excelsa praedicatione ad craterem dicens: qui est insipiens declinet ad me. et egentibus sensu dixit: uenite et edite de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. uinum mixtum declarat, id est, calicem Domini aqua et uino mixtum prophetica uoce praenuntiat, ut adpareat in passione dominica id esse gestum quod fuerat ante praedictum.
In benedictione quoque Iudae hoc idem significatur, ubi et illic Christi figura exprimitur, quod a fratribus suis laudari et adorari haberet, quod inimicorum dorsa cedentium adque fugientium manibus quibus crucem pertulit et mortem uicit conpressurus fuisset quodque ipse sit leo de tribu Iuda et recubet dormiens in passione et surgat et sit ipse spes gentium. quibus scriptura diuina adiungit et dicit: lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. quando autem sanguis uuae dicitur, quid aliud quam uinum calicis dominici sanguis ostenditur?
Nec non et aput Esaiam hoc idem spiritus sanctus de Domini passione testatur dicens: quare rubicunda sunt uestimenta tua, et indumenta tua uelut calcatione torcularis pleni et percalcati? numquid rubicunda uestimenta aqua potest facere aut in torculari aqua est quae pedibus calcatur uel praelo exprimitur? uini utique mentio ideo ponitur, ut Domini sanguis uino intellegatur et quod in calice dominico postea manifestatum est prophetis adnuntiantibus praedicaretur.
torcularis quoque calcatio et pressura taxatur: quia quomodo ad potandum uinum ueniri non potest nisi botruus calcetur ante et prematur, sic nec nos sanguinem Christi possemus bibere, nisi Christus calcatus prius fuisset et pressus et calicem prior biberet, quo credentibus propinaret.
Quotienscumque autem aqua sola in scripturis sanctis nominatur, baptisma praedicatur, at apud Esaiam significari uidemus. nolite, inquit, priora meminisse et antiqua nolite reputare. ecce ego facio noua, quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto uiam, et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam quam adquisiui, ut uirtutes meas exponeret. praenuntiauit illic per prophetam Deus quod apud gentes in locis quae inaquosa prius fuissent flumina postmodum redundarent et electum genus Dei, id est per generationem baptismi filios Dei factos adaquarent. item denuo praecanitur et ante praedicitur Iudaeos, si sitierint et Christum quaesierint, apud nos esse poturos, id est baptismi gratiam consecuturos. si sitierint, inquit, per deserta, adducet illis aquam, de petra producet illis, findetur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. quod in euangelio adinpletur, quando Christus qui est petra finditur ictu lanceae in passione: qui et admonens quid per prophetam sit ante praedictum clamat et dicit: si qui sitit, ueniat et bibat qui credit in me, sicut scriptura dicit, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. adque ut magis posset esse manifestum quia non de calice sed de baptismo illic loquitur Dominus, addidit scriptura dicens: hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant qui in eum credebant. per baptisma autem spiritus sanctus accipitur, et sic baptizatis et spiritum sanctum consecutis ad bibendum calicem Domini peruenitur. neminem autem moueat quod cum de baptismo loquatur scriptura diuina sitire nos dicit et bibere, quando et Dominus in euangelio dicat: beati sitientes et esurientes iustitiam, quia quod auida et sitienti cupiditate suscipitur plenius et uberius hauritur. sicut et alio loco ad Samaritanam mulierem Dominus loquitur dicens: omnis qui biberit ex aqua ista, sitiet iterum. qui autem biberit ex aqua quam ego dedero, non sitiet in aeternum. quo et ipso baptisma salutaris aquae significatur, quod semel scilicet sumitur nec rursus iteratur. ceterum calix Domini in ecclesia semper et sititur et bibitur.
Nec argumentis plurimis opus est, frater carissime, ut probemus appellatione aquae baptisma significatum semper esse et sic nos intellegere debere, quando Dominus adueniens baptismi et calicis manifestauerit ueritatem, qui aquam illam fidelem, aquam uitae aeternae praeceperit credentibus in baptismo dari, calicem uero docuerit exemplo magisterii sui uini et aquae coniunctione misceri. calicem etenim sub die passionis accipiens benedixit et dedit discipulis suis dicens: bibite ex hoc omnes. hic est enim sanguis testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. dico uobis, non bibam amodo ex ista creatura uitis usque in diem illum quo uobiscum bibam nonam in regno patris mei qua in parte inuenimus calicem mixtum fuisse quem Dominus optulit et uinum fuisse quod sanguinem dixit. unde apparet sanguinem Christi non offerri, si desit uinum calici nec sacrificium dominicum legitima sanctificatione celebrari, nisi oblatio et sacrificium nostrum responderit passioni. quomodo autem de creatura uitis nonum uinum cum Christo in regno patris bibemus, si in sacrificio Dei patris et Christi uinum non offerimus nec calicem Domini dominica traditione miscemus?
Beatus quoque apostolus Paulos a Domino electus et missus et praedicator ueritatis euangelicae constitutus haec eadem in epistula sua ponit dicens: Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias egit et fregit et dixit: hoc est corpus meum, quod pro uobis est. hoc facite in meam commemorationem. simili modo et calicem postquam cenatum est accepit dicens: hic calix nonum testamentum est in meo sanguine, hoc facite quotienscumque biberitis in meam conmemorationem. quotienscumque enim ederitis panem istum et calicem biberitis, mortem Domini adnuntiatis quoad usque ueniat. quod si a Domino praecipitur et ab apostolo eius hoc idem confirmatur et traditur, ut quotienscumque biberimus, in commemorationem Domini hoc faciamus quod fecit et Dominus, inuenimus non obseruari a nobis quod man\'datum est, nisi eadem quae Dominus fecit nos quoque faciamus et calicem pari ratione miscentes a diuino magisterio non recedamus. ab euangelicis autem praeceptis omnino non recedendum esse et eadem quae magister docuit et fecit discipulos quoque obseruare et facere debere constantius et fortius alio in loco beatus apostolus docet dicens: miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui uos uocauit ad gratiam, ad aliud euangelium, quod non est aliud, nisi si sunt aliqui qui uos conturbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. sicut praediximus, et nunc iterum dico: si qui uobis adnuntiauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit.
Cum ergo neque ipse apostolus neque angelus de caelo adnuntiare possit aliter aut docere praeterquam quod semel Christus docuit et apostoli eius adnuntiauerunt, miror satis unde hoc usurpatum sit ut contra euangelicam et apostolicam disciplinam quibusdam in locis aqua offeratur in dominico calice, quae sola Christi sanguinem non possit exprimere. cuius rei sacramentum nec in psalmis tacet spiritus sanctus faciens mentionem dominici calicis et dicens: calix tuus inebrians perquam optimus. calix autem qui inebriat utique uino mixtus est. neque enim aqua inebriare quemquam potest. sic autem calix dominicus inebriat ut et Noe in Genesi uinum bibens inebriatus est. sed quia ebrietas dominici calicis et sanguinis non est talis qualis est ebrietas uini saecularis, cum diceret spiritus sanctus in psalmo calix tuus inebrians, addidit per quam optimus, quod scilicet calix dominicus sic inebriet ut sobrios faciat, at mentes ad spiritalem sapientiam redigat, ut a sapore isto saeculari ad intellectum Dei unusquisque resipiscat, et quemadmodum uino isto communi mens soluitur et anima relaxatur et tristitia omnis exponitur, ita et poto sanguine Domini et poculo salutari exponatur memoria ueteris hominis et fiat obliuio conuersationis pristinae saecularis et maestum pectus ac triste quod prius peccatis angentibus premebatur diuinae indulgentiae laetitia resoluatur: quod tunc demum potest laetificare in ecclesia Domini bibentem, si quod bibitur dominicam teneat ueritatem.
Quam nero pernersum est quamque contrarium, at cum Dominus in nuptiis de aqua uinum fecerit, nos de uino aquam faciamus, cum sacramentum quoque rei illius admonere et instruere nos debeat, ut in sacrificiis dominicis uinum potius offeramus. nam quia apud Iudaeos defecerat gratia spiritalis, defecit et uinum: uinea enim Domini sabaoth domus Israel est. Christus autem docens et ostendens gentium populum succedere et in locum quem Iudaei perdiderant nos postmodum merito fidei peruenire, de aqua uinum fecit, id est quod ad nuptias Christi et ecclesiae Iudaeis cessantibus plebs magis gentium conflueret et conueniret ostendit. aquas namque populos significari in apocalypsi scriptura diuina declarat dicens: aquae quas uidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turba et gentes ethnicorum sunt et linguae. quod scilicet perspicimus et sacramento calicis contineri.
Nam quia nos omnes portabat Christus qui et peccata nostra portabat, uidemus m aqua populum intellegi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. quando autem in calice uino aqua miscetur, Christo populus adunatur et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et iungitur. quae copulatio et coniunctio aquae et uini sic miscetur in calice Domini ut conmixtio illa non possit ab inuicem separari. unde ecclesiam id est plebem in ecclesia constitutam fideliter et firmiter in eo quod credidit perseuerantem nulla res separare poterit a Christo quo minus haereat semper et maneat indiuidua dilectione. sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest quomodo nec uinum solum potest. nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. si uero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. quando autem utrumque miscetur et adunatione confusa sibi inuicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et caeieste perficitur sic uero calix Domini non est aqua sola aut uinum solum nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius conpage solidatum. quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus. at quemadmodum grana multa in unum collecta et conmolita et conmixta panem unum faciunt, sic in Christo qui est panis caelestis unum sciamus esse corpus, cui coniunctus sit noster numerus et adunatas.
Non e=t ergo. frater carUsime, quod aiiqais exinimet sequendam esse quorundam consuetudinem. si qui in praeteritum in calice dominico aquam solam offerendam putauerunt: quaerendum est enim ipsi quem sint secuti nam si in sacrificio quod Christus optulit non nisi Christus sequendus est, utique id nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit et quod faciendum esse mandauit, quando ipse in euangelio dicat: si feceritis quod mando uobis, iam non dico nos seruos, sed amicos. et quod Christus debeat solus audiri, pater etiam de caelis contestatur dicens: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi, ipsum audite. quare si solus Christus audiendus est, non debemus adtendere quid alius ante nos faciendum esse putauerit, sed quid qui ante omnes est Christus prior fecerit. neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei ueritatem, cum per Esaiam prophetam Deus loquatur et dicat: sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes, et iterum Dominus in euangelio hoc idem repetat dicens: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. sed et alio in loco ponit et dicit: qui soluerit unum ex mandatis istis minimis et sic docuerit homines, minimus uocabitur in regno caelorum. quod si nec minima de mandatis dominicis licet soluere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum dominicae passionis et nostrae redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere aut in aliud quam quod diuinitus institutum sit humana traditione mutare ? nam si Christus Iesus Dominus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei patris et sacrificium patri se ipsum optulit et hoc fieri in sui commemorationem praecepit, utique ille sacerdos uice Christi uere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur et sacrificium uerum et plenum tunc offert in ecclesia Deo patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum uideat optulisse.
Ceterum omnis religionis et ueritatis disciplina subuertitur, nisi id quod spiritaliter praecipitur fideliter reseruetur, nisi si m sacrificiis matutinis hoc quis ueretur, ne per saporem uini redoleat sanguinem Christi. sic ergo incipit et a passione Christi in persecutionibus fraternitas retardari, dum in oblationibus discit de sanguine eius et cruore confundi. porro autem Dominus in euangelio dicit: qui confusus me fuerit, confundetur eum filius hominis. et apostolus quoque loquitur dicens : si hominibus placerem, Christi seruus non essem. quomodo autem possumus propter Christum sanguinem fundere, qui sanguinem Christi erubescimus bibere.
An illa sibi aliquis contemplatione blanditur, quod etsi mane aqua sola offerri uidetur, tamen cum ad cenandum uenimus, mixtum calicem offerimus? sed cum cenamus, ad conuiuium nostrum plebem conuocare non possumus, ut sacramenti ueritatem fraternitate omni praesente celebremus. at enim non mane, sed post cenam mixtum calicem optulit Dominus. numquid ergo dominicum post cenam celebrare debemus, ut sic mixtum calicem frequentandis dominicis offeramus? Christum offerre oportebat circa uesperam diei, ut hora ipsa sacrificii ostenderet occasum et uesperam mundi, sicut in Exodo scriptum est: et occident illum omne uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam. et iterum in psalmis: adleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. nos autem resurrectionem Domini mane celebramus.
Et quia passionis eius mentionem in sacrificiis omnibus facimus, passio est enim Domini sacrificium quod offerimus, nihil aliud quam quod ille fecit facere debemus. scriptura enim dicit ut quotienscumque calicem in commemorationem Domini et passionis eius offerimus, id quod constat Dominum fecisse faciamus. et uiderit, frater carissime, si quis de antecessoribus nostris uel ignoranter uel simpliciter non hoc obseruauit et tenuit quod nos Dominus facere exemplo et magisterio suo docuit, potest simplicitati eius de indulgentia Domini uenia concedi: nobis uero non poterit ignosci, qui nunc a Domino admoniti et instructi sumus, ut calicem dominicum uino mixtum, secundum quod Dominus optulit, offeramus et de hoc quoque ad collegas nostros litteras dirigamus, ut ubique lex euangelica et traditio dominica seruetur et ab eo quod Christus et docuit et fecit non recedatur.
Quae ultra iam contemnere et in errore pristino perseuerare quid aliud est quam incurrere in obiurgationem Domini increpantis [in psalmo] et dicentis: ad quid exponis iustificationes meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. si uideras furem, concurrebas ei et inter moechos particulam tuam ponebas. exponere enim iustificationes et testamentum Domini et non hoc idem facere quod fecerit Dominus, quid aliud est quam sermones eius abicere et disciplinam dominicam contemnere nec terrena sed spiritalia furta et adulteria committere? dum quis de euangelica ueritate furatur Domini nostri uerba et facta, et corrumpit adque adulterat praecepta diuina. sicut apud Hieremiam scriptum est: quid est, inquit, paleis ad triticum? propter hoc ecce ego ad prophetas, dicit Dominus, qui furantur uerba mea unusquisque proximo suo, et seducunt populum meum in mendaciis suis et in erroribus suis. item aput eundem alio loco, et moechata est, inquit, lignum et lapidem, et in his omnibus non est reuersa ad me. quod furtum et adulterium ne in nos etiam cadat cauere sollicite et timide ac religiose obseruare debemus. nam si sacerdotes Dei et Christi sumus, non inuenio quem magis sequi quam Deum et Christum debeamus, quando ipse in euangelio maxime dicat: ego sum lumen saeculi. qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen uitae. ne ergo in tenebris ambulemus, Christum sequi et praecepta eius obseruare debemus, quia et ipse alio in loco mittens apostolos dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo et docete omnes tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis. quare si in lumine Christi ambulare uolumus, a praeceptis et monitis eius non recedamus agentes gratias, quod dum instruit in futurum quid facere debeamus, de praeterito ignoscit quod simpliciter errauimus. et quia iam secundus eius aduentus nobis propinquat, magis ac magis benigna et larga dignatio corda nostra luce ueritatis inluminat.
Religioni igitur nostrae congruit et timori et ipsi loco adque officio sacerdotii nostri, frater carissime, in dominico calice miscendo et offerendo custodire traditionis dominicae ueritatem et quod prius apud quosdam uidetur erratum Domino monente corrigere, ut cum in claritate sua et maiestate caelesti uenire coeperit, inueniat nos tenere quod monuit, obseruare quod docuit, facere quod fecit. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula LXIIII — Cvprianvs Et Ceteri Collegae Qvi In Concilio Adfvervnt Nvmero Lxvi Fido Fratri S
Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore quondam presbytero, quod ei, antequam paenitentiam plenam egisset et Domino Deo in quem deliquerat satisfecisset, temere Therapius collega noster inmaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. quae res nos satis mouit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis et sine petitu et conscientia plebis nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente pax ei concederetur. sed librato apud nos diu consilio satis fuit obiurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putauimus auferendam ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus.
Quantum uero ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum uel tertium diem quam nati sint constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares: longe aliud in concilio nostro uisum est. in hoc enim quod tu putabas esse faciendum nemo consensit, sed uniuersi potius iudicauimus nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. nam cum Dominus in euangelio suo dicat: filius hominis non uenit animas hominum perdere sed saluare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est? nobis enim adque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum uidentur. ceterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris maiestate et opere perfecta sunt.
Esse denique apud omnes sine infantes sine maiores natu unam diuini muneris aequalitatem declarat nobis scripturae diuinae fides, cum Helisaeus super infantem uiduae filium qui mortuus iacebat ita se Deum deprecans superstrauit, ut capiti caput et faciei facies adplicaretur et superfusi Helisaei membra singulis paruuli membris et pedes pedibus iungerentur. quae res si secundum natiuitatis nostrae et corporis qualitatem cogitetur, adulto et prouecto infans non posset aequari nec cohaerere et sufficere possent parua membra maioribus. sed illic aequalitas diuina et spiritalis exprimitur, quod pares adque aequales sint omnes homines, quando a Deo semel facti sunt et possit aetas nostra in incrementis corporum secundum saeculum, non secundum Deum habere discrimen: nisi si et gratia ipsa quae et baptizatis datur pro aetate accipientium uel minor uel maior tribuitur, cum spiritus sanctus non de mensura sed de pietate adque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. nam Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem, cum se omnibus . ad caelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem.
Nam et quod uestigium infantis in primis partus sui diebus constituti mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum adhuc horreat exosculari, nec hoc putamus ad caelestem gratiam dandam inpedimento esse oportere. scriptum est enim: omnia munda sunt mundis. nec aliquis nostrum id debet horrere quod Deus dignatus est facere. nam etsi adhuc infans a partu nonus est, non ita est tamen ut quisquam illum in gratia danda adque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodam modo exosculamur, quando id quod Deus fecit amplectimur. nam quod in Iudaica circumcisione carnali octauus dies obseruabatur, sacramentum est in umbra adque imagine ante praemissum. sed ueniente Christo ueritate conpletum nam quia octauus dies id est post sabbatum prima dies futurus erat quo Dominus resurgeret et DOS uiuificaret et circumcisionem nobis spiritalem daret, hic dies octauus id est post sabbatum primus et dominicus praecessit in imagine. quae imago cessauit superueniente postmodum ueritate et data nobis spiritali circumcisione.
Propter quod neminem putamus a gratia consequenda inpedieadum esse ea lege quae iam statuta est, nec spiritalem circumcisionem inpediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino admittendum esse ad gratiam Christi, quando et Petrus in actis apostolorum loquatur et dicat: Dominus mihi dixit neminem hominum communem dicendum et inmundum. ceterum si homines inpedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et prouectos et maiores natu possent inpedire peccata grauiora. porro autem si etiam grauissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo adque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam. carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit quod illi remittuntur non propria sed aliena peccata.
Et idcirco, frater carissime, haec fuit in concilio nostra sententia a baptismo adque a gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. quod cum circa uniuersos obseruandum sit adque retinendum, magis circa infantes ipsos et recens natos obseruandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra ac de diuina misericordia plus merentur quod in primo statim natiuitatis suae ortu plorantes ac flentes nihil aliud faciunt quam deprecantur. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula LXV — Cvprianvs Epicteto Fratri Et Plebi Assvras Consistenti S
Grauiter et dolenter motus sum, fratres carissimi, quod cognouerim Fortunatianum quondam apud uos episcopum post grauem lapsum ruinae suae pro integro nunc agere uelle et episcopatum sibi uindicare coepisse. quae res contristauit me, primo propter ipsum qui miser uel diaboli tenebris in totum excaecatus uel quorundam sacrilega persuasione deceptus, cum debeat satisfacere et ad Dominum exorandum diebus ac noctibus lacrimis et orationibus et precibus incumbere, audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit uindicare, quasi post aras diaboli accedere ad altare Dei fas sit aut non maiorem in se iram et indignationem Domini in die iudicii prouocet, qui cum fidei et uirtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiae et audaciae et temeritatis magister existat et qui non docuit fratres in proelio fortiter stare, doceat eos qui uicti et prostrati sunt nec rogare, cum Dominus dicat: illis fudistis libamina et illis inposuistis sacrificia, super haec non indignabor? dicit Dominus, et alio loco: sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli, item Dominus denuo loquatur et dicat: adorauerunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curuatus est homo et humiliatus est uir, et non laxabo illis, in apocalypsi quoque legamus iram Domini conminantis et dicentis: si quis adorat bestiam et imaginem eius et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de uino irae Dei mixto in poculo irae eius et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum angelorum et sub oculis agni. et fumus tormentorum in saecula saeculorum ascendet: nec habebunt requiem die et nocte qui adorant bestiam et imaginem eius.
Cum ergo haec tormenta, hael supplicia in die iudicii Dominns conminetur his qui diabolo obtemperant et idolis sacrificant, quomodo se putat posse agere pro Dei sacerdote qui obtemperauit et seruiuit diaboli sacerdotibus, aut quomodo putat manum suam transferri posse ad Dei sacrificium et precem Domini quae captiua fuerit sacrilegio et crimini, quando in scripturis diuinis Deus ad sacrificium prohibeat accedere sacerdotes etiam in leuiore crimine constitutos et in Leuitico dicat: homo in quo fuerit uitium et macula non accedet offerre dona Deo. item in Exodo: et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. et iterum: et qui accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. qui ergo grauia delicta in se adduxerunt, id est qui idolis sacrificando sacrilega sacrificia fecerunt, sacerdotium Dei sibi uindicare non possunt nec ullam in conspectu eius precem pro fratribus facere, quando in euangelio scriptum sit: Deus peccatorem non audit, sed si qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. quamuis sic quorundam pectora tenebrarum ingruentium profunda caligo caecauerit, ut de praeceptis salubribus nihil lucis admittant, sed semel a recto limite ueri itineris auersi per praeceps et abruptum criminum suorum nocte adque errore rapiantur.
Nec mirum si consilia nostra aut Domim praecepta nunt abnnnnt qui Dominum negauerunt. stipes et oblationes et lucra desiderant, quibus prius insatiabiles incubabant., et cenis adque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam nuper superstitem in dies cruditate ructabant, nunc manifestissime conprobantes nec ante se religioni, sed uentri potius et quaestui profana cupiditate seruisse. unde et ipsam uenisse perspicimus et credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere et contractare ulterius perseuerarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem profani, diuina terreni, sancta sacrilegi. quod ne tales ad altaris inpiamenta et contagia fratrum denuo redeant omnibus uiribus excubandum est, omni uigore nitendum ut quantum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus, ne adhuc agere pro sacerdote conentur qui ad mortis extrema deiecti ultra lapsos laicos ruinae maioris pondere proruerunt.
Si nero apud insanos furor insanabilis perseneranerit et reeedente spiritu sancto quae coepit caecitas in sua nocte permanserit, consilium nobis erit singulos fratres ab eorum fallacia separare et, ne quis in laqueos erroris incurrat, ab eorum contagione secernere, quando nec oblatio sanctificari illic possit ubi sanctus spiritus non sit, nec cuiquam Dominus per eius orationes et preces prosit qui Dominum ipse uiolauit. quod si Fortunatianus aut inmemor criminis sui per diaboli caecitatem aut minister et seruus diaboli factus ad decipiendam fraternitatem in hoc suo furore permanserit, uos quantum potestis elaborate et in hac caligine diaboli saeuientis fratrum mentes ab errore reuocate, ne alienae dementiae facile consentiant. ne se desperatorum delictis participes faciant, sed teneant integri salutis suae tenorem et integritatis conseruatae a se et custoditae perpetuum uigorem.
Lapsi uero magnitudinem delicti sui cognoscentes a deprecando Domino non recedant nec ecclesiam catholicam, quae una et sola est a Domino constituta, derelinquant: sed satisfactionibus inmorantes et Domini misericordiam deprecantes ad ecclesiam pulsent, ut recipi illuc possint ubi fuerunt et ad Christum redeant a quo recesserunt. nec audiant eos qui se falsa et mortali seductione decipiunt, cum scriptum sit: nemo uos decipiat inanibus uerbis. propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse participes eorum. ergo contumaces et Deum non timentes et ab ecclesia in totum recedentes nemo comitetur. quod si quis inpatiens fuerit ad deprecandum Dominum qui offensus est et nobis obtemperare noluerit, sed desperatos et perditos secutus fuerit, sibi inputabit tam indicii dies uenerit quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit qui et ante hoc Christum et nunc quoque ecclesiam Christi negauit et episcopis sanis et integris et uiuentibus non obtemperans comitem se et participem morientibus praebuit? opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Epistula LXVI — Cvprianvs Qvi Et Thascivs Floeentio Cvi Kt Pvppiano Fratri S
Ego te, frater, credideram tandem iam ad paenitentiam conuerti, quod in praeteritum tam infanda tam turpia tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere ant credidisses. porro autem etiam nunc in litteris tuis animaduerto eundem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseuerare et ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, mores nostros diligenter inquirere et post Deum indicem qui sacerdotes facit te uelle non dicam de me — quantus enim ego sum? — sed de Dei et Christi iudicio iudicare. hoc est in Deum non credere, hoc est rebellem aduersus Christum et aduersus euangelium eius existere, ut cum ille dicat: nonne duo passeres asse ueneunt et neuter eorum cadit in terram sine patris uoluntate, et probet maiestas eius et ueritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia eius in ecclesia ordinari. nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur quid aliud est quam contendere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes eius in ecclesia constituantur.
An putas maius esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium non esse uerum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faueat nec contra se aliquis infesta et aduersa depromat, fides uero sincera sit ueritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis. si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est uerum. alius est enim qui testis est de me. quod si ipse Dominus omnia postmodum iudicaturus sic noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de iudicio ac testimonio Dei patris probari, quanto magis hoc seruos eius obseruare oportet, qui iudicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur. praeualuit autem apud te contra diuinam sententiam, contra conscientiam nostram fidei suae uiribus nixam inimicorum et malignorum commentum, quasi aqud lapsos et profanos et extra ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens praua et fallax lingua et odia uenenata et sacrilega mendacia: quibus qui credit, cum illis necesse est inueniatur cum iudicii dies uenerit.
Quod uero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia et Dominus et apostoli humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt: et tu quoque noueras et diligebas, cum adhuc in ecclesia esses et mecum communicares. quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego qui cotidie fratribus seruio et uenientes ad ecclesiam singulos benigne et cum nolo et gaudio suscipio, an tu qui te episcopum episcopi et iudicem iudicis ad tempus a Deo dati constituis, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc, et iterum ad Samuel loquitur et dicit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt, et adhuc Dominus in euangelio cum ei dictum esset: sic respondes pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem seruari oportere contra pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? item beatus apostolus cum ei dictum esset: sic insilis in sacerdotem maledicendo, nihil contumeliose locutus sit aduersus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exserere aduersus eos qui Deum crucifixissent et qui iam Dominum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent, sed quamuis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans dixerit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non maledices.
Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desiui. persecutio enim ueniens te ad summam martyrii sublimitatem prouexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: SI QVIS TENET POSSIDET DE BONIS CAECILI CVPRIANI EPISCOPI CHRIBTIANORVM, ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti uel diabolo crederent episcopum proscribenti. nec haec iacto, sed dolens profero, cum te iudicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hoc ad omnes praepositos qui apostolis uicaria ordinatione succedunt: qui audit uos, me audit: et qui me audit, audit eum qui me misit. et qui reicit uos, me reicit et eum qui me misit.
Vnde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur? dum episcopus qui unus est et ecclesiae praeest superba quorundam praesumptione contemnitur et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus iudicatur. quis enim hic est superbiae tumor, quae adrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes uocare ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce iam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum nec plebs praepositum nec grex pastorem nec ecclesia gubernatorem nec Christus antistitem nec Deus sacerdotem. subueniat Puppianus et sententiam dicat, iudicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus qui sub nobis arcessitus est sine spe salutis et pacis exisse uideatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi et spiritus sancti gratiam iudicetur, ne tot lapsis et paenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa iudicii tui auctoritate soluatur. adnue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae uigore firmare, ut Deus et Christus eius agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.
Apes habent regem et ducem pecudes et fidem seruant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. quanto simpliciores et meliores uobis sunt brutae pecudes et muta animalia et cruenti licet ac furentes inter gladios adque inter arma praedones? praepositus illic agnoscitur et timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterua consensit.
Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. incidisti, sed tua credulitate inreligiosa. incidisti, sed tua mente et uoluntate sacrilega: dum incesta, tum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter et credis, aliena mendacia quasi propria et priuata defendis nec recordaris scriptum esse: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi eius passione iam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei? quare in hunc scrupulum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui uel cum de medio recederent proscripti sunt uel adprehensi in carcere et in catenis fuerunt aut qui in exilium relegati inlustri itinere ad Dominum profecti sunt aut qui quibusdam locis animaduersi caelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt? quare in hunc scrupulum non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est et nobis de Dei dignatione commissa est tot confessores quaestionati et torti et insignium uulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot uirgines integrae, tot laudabiles uiduae, ecclesiae denique uniuersae per totum mundum nobiscum unitatis uinculo copulatae? nisi omnes isti communicantes mecum secundum quod scripsisti polluto nostro ore polluti sunt et spem uitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Puppianus solus integer inuiolatus sanctus pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso adque in regno caelorum solus habitabit.
Scripsisti quoque quod ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et indiuidua concordia sibi iunctus, soli illi foris remanserint qui et si intus essent eiciendi fuerant, nec patiatur Dominus populi sui protector et tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de ecclesia separari, quando et apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax, et Dominus quoque in euangelio cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conuersus ad duodecim dixerit: numquid et uos uultis ire? respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es filius Dei uiui. loquitur illic Petrus, super quem aedificata fuerat ecclesia, ecclesiae nomine docens et ostendens quia etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. unde scire !debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo et qui cum episcopo non sit in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia quae catholica una est scissa non sit neque diuisa, sed sit utique conexa et.cohaerentium sibi inuicem sacerdotum glutino copulata..
Quam ob rem, frater, si maiestatem Dei qui sacerdotes ordinat Christi cogitaueris, si Christum qui arbitrio et nutu ac praesentia et praepositos ipsos et ecclesiam cum praepositis gubernat aliquando respexeris, si de innocentia sacerdotum non humano odio sed diuino iudicio credideris, si temeritatis et superbiae adque insolentiae tuae agere uel sero paenitentiam coeperis, si Domino et Christo eius, quibus seruio et quibus puro adque inmaculato ore sacrificia et in persecutione pariter et in pace indesinenter offero, plenissime satisfeceris, communicationis tuae poterimus habere rationem manente tamen apud nos diuinae censurae respectu et metu, et prius Dominum meum consulam an tibi pacem dari et te ad communicationem ecclesiae suae admitti sua ostensione et admonitione permittat.
Memini enim quid iam mihi sit ostensum, immo quid sit seruo obsequenti et timenti de dominica et diuina auctoritate praeceptum: qui inter cetera quae ostendere et reuelare dignatus est et hoc addidit:. itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti postea credere incipiet sacerdotem uindicanti). quamquam sciam somnia ridicula et uisiones ineptas quibusdam uideri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. sed nihil mirum, quando de Ioseph fratres sui dixerunt: ecce somniator ille uenit, nunc ergo uenite, occidamus illum, et somniator postea quod somniauerat consecutus sit et occisores ac uenditores confusi sint, ut qui uerbis prius non credidissent factis postmodum crederent. de his autem quae tu egisti uel in persecutione uel in pace stultum est ut uelim te iudicare, quando tu magis iudicem te nostri constitueris. et pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. habes tu litteras meas et ego tuas. in die iudicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur. *
CVPRIANVS CAECILIVS PRIMVS POLVCARPVS NICOMEDES LVCILIANVS SVCCESSVS SEDATVS FORTVNATVS IANVARIVS SECVNDINVS POMPONIVS HONORATVS VICTOR AVRELIVS SATTIVS PETRVS ALIVS IANVARIVS SATVRNINVS ALIVS AVRELIVS VENANTIVS QVIETVS ROGATIANVS TENAX FELIX FAVSTVS QVINTVS ALIVS SATVENINVS LVCIVS VINCENTIVS LIBOSVS GEMINIVS MARCELLVS IAMBVS ADELPHIVS VICTORICVS ET PAVLVS FELICI PRESBVTERO ET PLEBIBVS CONSISTENTIBVS AD LEGIONEM ET ASTVRICAE ITEM AELIO DIACONO ET PLEBI EMERITAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS IN DOMINO S.
Cum in unum conuenissemus, legimus litteras uestras, fratres dilectissimi, quas ad nos per Felicem et Sabinum coepiscopos nostros pro fidei uestrae integritate et pro Dei timore fecistis, significantes Basilidem et Martialem libellis idololatriae conmaculatos et nefandorum facinorum conscientia uinctos episcopatum gerere et sacerdotium Dei administrare non oportere: et desiderastis rescribi ad haec uobis et iustam pariter ac necessariam sollicitudinem uestram uel solacio uel auxilio nostrae sententiae subleuari. sed enim desiderio huic uestro non tam nostra consilia quam diuina praecepta respondent, quibus iam pridem mandatur uoce caelesti et Dei lege praescribitur quos et quales oporteat deseruire altari et sacrificia diuina celebrare. in Exodo namque ad Moysen Deus loquitur et monet dicens: sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. et iterum: et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur. item in Leuiticopraecipit Dominus et dicit: homo in quo fuerit macula et uitium non accedet offerre dona Deo.
Quae cum praedicta et manifestata sint nobis, praeceptis diuinis necesse est obsequia nostra deseruiant, nec persona in eiusmodi rebus accipi aut aliquid cuiquam largiri potest humana indulgentia, ubi intercedit et legem tribuit diuina perscriptio. neque enim inmemores esse debemus quid ad Iudaeos per Esaiam prophetam locutus sit Dominus increpans et indignans quod contemptis praeceptis diuinis humanas doctrinas sequerentur. populus iste, inquit, labiis suis honorificant me, cor uero eorum longe separatum est a me. sine causa autem colunt me mandata et doctrinas hominum docentes. quod item Dominus in euangelio repetit et dicit: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. quae ante oculos habentes et sollicite ac religiose considerantes in ordinationibus sacerdotum non nisi inmaculatos et integros antistites eligere debemus, qui sancte et digne sacrificia Deo offerentes audiri in praecibus possint quas faciunt pro plebis dominicae incolumitate, cum scriptum sit: Deus peccatorem non audit, sed qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. propter quod plena diligentia et exploratione sincera eos oportet ad sacerdotium Dei deligi quos a Deo constet audiri.
Nec sibi plebs blandiatur quasi inmunis esse a contagio delicti possit cum sacerdote peccatore communicans et ad iniustum adque inlicitum praepositi sui episcopatum consensum suum commodans, quando per Osee prophetam comminetur et dicat censura diuina: sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur, docens scilicet et ostendens omnes omnino ad peccatum constringi quique fuerint profani et iniusti sacerdotis sacrificio contaminati. quod item in Numeris manifestari inuenimus, quando Core et Dathan et Abiron contra Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam uindicauerunt. illic quoque per Moysen praecipit Dominus ut ab eis populus separetur, ne facinerosis coniunctus eodem facinore et ipse perstringatur. separamini, inquit, a tabernaculis hominum iniustorum durissimorum et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis ne simul pereatis in peccato eorum. propter quod plebs obsequens praeceptis dominicis et Deum metuens a peccatore praeposito separare se debet, nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem uel eligendi dignos sacerdotes uel indignos recusandi.
Quod et ipsum uidemus de diuina auctoritate descendere, ut sacerdos plebe praesente sub omnium oculis deligatur et dignus adque idoneus publico iudicio ac testimonio conprobetur, sicut in Numeris Dominus Moysi praecipit dicens: prehende Aaron fratrem tuum et Eleazar filium eius, et inpones eos in montem coram omni synagoga, et exue Aaron stolam eius et indue Eleazar filium eius, et Aaron adpositus moriatur illic. coram omni synagoga iubet Deus constitui sacerdotem, id est instruit et ostendit ordinationes sacerdotales non nisi sub populi adsistentis conscientia fieri oportere, ut plebe praesente uel detegantur malorum crimina uel bonorum merita praedicentur et sit ordinatio iusta et legitima quae omnium suffragio et iudicio fuerit examinata. quod postea secundum diuina magisteria obseruatur in actis apostolorum, quando de ordinando in locum Iudae episcopo Petrus ad plebem loquitur. surrexit, inquit, Petrus in medio discentium, fuit autem turba in uno. nec hoc in episcoporum tantum et sacerdotum, sed et in diaconorum ordinationibus obseruasse apostolos animaduertimus, de quo et ipso in actis eorum scriptum est. et conuocauerunt, inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum et dixerunt e i s. quod utique idcirco tam diligenter et caute conuocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris ministerium uel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. ordinari enim nonnumquam indignos non secundum Dei uoluntatem, sed secundum humanam praesumptionem, et haec Deo displicere quae non ueniant ex legitima et iusta ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee prophetam dicens: sibimet ipsi regem constituerunt et non per me.
Propter quod diligenter de traditione diuina et apostolioa obseruatione seruandum est et tenendum quod apud nos quoque et fere per prouincias uniuersas tenetur, ut ad ordinationes rite celebrandas ad eam plebem cui praepositus ordinatur episcopi eiusdem prouinciae proximi quique conueniant et episcopus deligatur plebe praesente, quae singulorum uitam plenissime nouit et uniuscuiusque actum de eius conuersatione perspexit. quod et apud uos factum uidemus in Sabini collegae nostri ordinatione, ut de uniuersae fraternitatis suffragio et de episcoporum qui in praesentia conuenerant quique de eo ad uos litteras fecerant iudicio episcopatus ei deferretur et manus ei in locum Basilidis inponeretur. nec rescindere ordinationem iure perfectam potest quod Basilides post crimina sua detecta et conscientiae etiam propriae confessione nudata Romam pergens Stephanum collegam nostrum longe positum et gestae rei ac ueritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se iniuste in episcopatum de quo fuerat iure depositus. hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata eius etiam fallaciae et circumuentionis crimen accesserit. neque enim tam culpandus est ille cui neglegenter obreptum est quam hic exsecrandus qui fraudulenter obrepsit. obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur. sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis grauibus inuolutus episcopatum tenere non debeat, quando et apostolus moneat et dicat: episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem.
Qoapropter cum, sicut scribitis, fratres dilectissimi, et ut Felix et Sabinus collegae nostri adseuerant utque alius Felix de Caesaraugusta fidei cultor ac defensor ueritatis litteris suis significat, Basilides et Martialis nefando idololatriae libello contaminati sint, Basilides adhuc insuper praeter libelli maculam cum infirmitate decumberet, in Deum blasphemauerit et se blasphemasse confessus sit et episcopatum pro conscientiae suae uulnere sponte deponens ad agendam paenitentiam conuersus sit Deum deprecans et satis gratulans si sibi uel laico communicare contingeret, Martialis quoque praeter gentilium turpia et lutulenta conuiuia in collegio diu frequentata et filios in eodem collegio exterarum gentium more apud profana sepulcra depositos et alienigenis consepultos, actis etiam publice habitis apud procuratorem ducenarium obtemperasse se idololatriae et Christum negasse contestatus sit cumque alia multa sint et grauia delicta quibus Basilides et Martialis inplicati tenentur: frustra tales episcopatum sibi usurpare conantur, cum manifestius sit eiusmodi homines nec ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere, maxime cum iam pridem nobiscum et cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster, sacerdos pacificus ac iustus et martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreuerit eiusmodi homines ad paenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri adque sacerdotali honore prohiberi.
Nec uos moneat, fratres dilectissimi, si apud quosdam in nouissimis temporibus aut lubrica fides nutat aut Dei timor inreligiosus uacillat aut pacifica concordia non perseuerat. praenuntiata sunt haec futura in saeculi fine et Domini uoce adque apostolorum contestatione praedictum est deficiente iam mundo adque adpropinquante antichristo bona quaeque deficere, mala uero et aduersa proficere.
Non sic tamen quamuis nouissimis temporibus in ecclesia Dei aut euangelicus uigor cecidit aut Christianae uirtutis aut fidei robur elanguit, ut non supersit portio sacerdotum quae minime ad has rerum ruinas et fidei naufragia succumbat, sed fortis et stabilis honorem diuinae maiestatis et sacerdotalem dignitatem plena timoris obseruatione tueatur. meminimus et tenemus succumbentibus licet et cedentibus ceteris Mattathian legem Dei . uindicasse fortiter, Helian Iudaeis deficientibus adque a religione diuina recedentibus stetisse et certasse sublimiter, Danielem nec solitudine regionis alienae nec persecutionis adsiduae infestatione deterritum frequenter ac fortiter gloriosa edidisse martyria, tres item pueros nec annis nec minis fractos contra ignes Babylonios fideliter obstitisse et uictorem regem in ipsa sua captiuitate uicisse. uicisse uel praeuaricatorum numerus uel proditorum qui nunc in ecclesia contra ecclesiam surgere et fidem pariter ae ueritatem labefactare coeperunt permanet apud plurimos sincera mens et religio integra et non nisi Domino et Deo suo anima deuota, nec christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat et exaltat ad gloriam, secundum quod beatus apostolus hortatur et dicit: quid enim si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem omnis homo mendax est et solus Deus uerax, quid aliud serui et maxime sacerdotes Dei facere debemus nisi ut humanos errores et mendacia relinquamus et praecepta dominica custodientes in Dei ueritate maneamus ?
Quare etsi aliqui de collegis nostris [extiterunt], fratres diteetissimi, qui deificam disciplinam neglegendam putant, et cum Basilide et Martiale temere communicent, conturbare fidem nostram res ista non debet, cum spiritus sanctus in psalmis talibus comminetur dicens: tu autem odisti disciplinam et abiecisti sermones meos retro. si uideras furem, concurrebas ei et cum adulteris portionem tuam ponebas. consortes et participes ostendit eos alienorum delictorum fieri qui fuerint delinquentibus copulati. sed et hoc idem Paulus apostolus scribit et dicit: susurratores, detractores, abhorrentes Deo, iniuriosi, superbi, iactantes sui, adinuentores malorum: qui cum iustitiam Dei cognouissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt morte sunt digni, non tantum faciunt mala, sed et consentiunt eis qui haec agunt. quoniam qui talia, inquit, agunt, morte sunt digni. manifestat et conprobat morte dignos esse et ad poenam uenire, non tantum illos qui mala faciunt, sed etiam eos qui talia agentibus consentiunt, qui dum malis et peccatoribus et paenitentiam non agentibus inlicita communicatione miscentur, nocentium contactibus polluuntur et dum iunguntur in culpa, sic nec in poena separantur. propter quod integritatis et fidei uestrae religiosam sollicitudinem, fratres dilectissimi, et laudamus pariter et probamus et quantum possumus adhortamur litteris nostris, ne uos cum profanis et maculatis sacerdotibus communicatione sacrilega misceatis, sed integram et sinceram fidei uestrae firmitatem religioso timore seruetis. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Faustinus collega noster Lugduni consistens, frater carissime, semel adque iterum mihi scripsit significans ea quae etiam uobis scio utique nuntiata tam ab eo quam a ceteris coepiscopis nostris in eadem prouincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Nouatiano se coniunxerit et a catholicae ecclesiae ueritate adque a corporis nostri et sacerdotii consensione discesserit, tenens haereticae praesumptionis durissimam prauitatem, ut semis Dei paenitentibus et dolentibus et ad ecclesiam lacrimis et gemitu et dolore pulsantibus diuinae pietatis et lenitatis paternae solacia et subsidia cludantur nec ad fouenda uulnera admittantur uulnerati, sed sine spe pacis et communicationis relicti ad luporum rapinam et praedam diaboli proiciantur. cui rei nostrum est consulere et subuenire, frater carissime, qui diuinam clementiam cogitantes et gubernandae ecclesiae libram tenentes sic censuram uigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis et curandis uulneratis bonitatis et misericordiae diuinae medicinam non denegemus.
Quapropter facere te oportet plenissimas litteras ad coepiscopos nostros in Gallia constitutos, ne ultra Marcianum peruicacem et superbum et diuinae pietatis ac fraternae salutis inimicum collegio nostro insultare patiantur, quod necdum a nobis uideatur abstentus, qui iam pridem iactat et praedicat quod Nouatiano studens et eius peruicaciam sequens a communicatione se nostra segregauerit, cum Nouatianus ipse quem sequitur olim abstentus et hostis ecclesiae iudicatus sit et cum ad nos in Africam legatos misisset optans ad communicationem nostram admitti, hinc a concilio plurimorum sacerdotum qui praesentes eramus sententiam retulerit se foris esse coepisse nec posse a quoquam nostri sibi communicari qui episcopo Cornelio in catholica ecclesia de Dei iudicio et cleri ac plebis suffragio ordinato profanum altare erigere et adulteram cathedram conlocare et sacrilega contra uerum sacerdotem sacrificia offerre temptauerit, proinde si resipiscere et ad sanae mentis consilium redire uellet, ageret paenitentiam et ad ecclesiam supplex rediret. quam uanum est, frater carissime, ut Nouatiano nuper retuso et refutato et per totum orbem a sacerdotibus Dei abstento nunc adulatores adhuc nobis patiamur inludere et de maiestate ac dignitate ecclesiae iudicare.
Dirigantur in prouinciam et ad plebem Arelate consistentem a te litterae quibus abstento Marciano alius in loco eius substituatur et grex Christi qui in hodiernum ab illo dissipatus et uulneratus contemnitur colligatur. sufficiat multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus excessisse sine pace. uel ceteris subueniatur qui supersunt et diebus ac noctibus ingemescunt et diuinam ac paternam misericordiam deprecantes solacium nostrae opitulationis exposcunt. idcirco enim, frater carissime, copiosum corpus est sacerdotum concordiae mutuae glutino atque unitatis uinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresim facere et gregem Christi lacerare et uastare temptauerit, subneniant ceteri, qua pastores utiles et misericordes oues dominicas in gregem colligant quid enim si in mari portus aliquis munitionibus suis ruptis infestus et periculosus esse nauibus coeperit, nonne nauigantes ad alios proximos portus naues suas dirigunt, ubi sit tutus [accessus] et salutaris introitus et statio secura? ant si in uia stabulum aliquod obsideri et teneri a latronibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit insidiantium illic infestatione capiatur, nonne commeantes hac opinione comperta stabula alia in itinere adpetunt tutiora, ubi sint fida hospitia et receptacula commeantibus tuta? quod necesse est apud nos esse, frater carissime, ut fratres nostros qui uitatis Marciani scopulis petunt ecclesiae portus salutares suscipiamus ad nos prompta et benigna humanitate et stabulum commeantibus praebeamus tale quale est in euangelio, quo a latronibus sauciati et uulnerati suscipi et foueri et tutari ab stabulario possint.
Quae est enim maior aut melior cura praepositorum quam diligenti sollicitudine et medella salubri fouendis et conseruandis ouibus prouidere, cum Dominus loquatur et dicat: quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non conroborastis, et quod contribulatum est non consolati estis, et quod errauit non reuocastis, et quod perit non inquisistis: et dispersae \' sunt oues meae, eo quod non sint pastores, et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri, et non fuit qui inquireret neque qui reuocaret. propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram oues meas de manibus eorum et auertam eos ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham eas de ore eorum, et pascam eas cum iudicio. cum ergo pastoribus talibus per quos dominicae oues necleguntur et pereunt sic Dominus comminetur, quid nos aliud facere oportet, frater carissime, quam colligendis et refouendis Christi ouibus exhibere diligentiam plenam et curandis lapsorum uulneribus paternae pietatis adhibere medicinam, quando etiam Dominus in euangelio moneat et dicat: non est opus sanis medicus, sed male habenti bu s. nam etsi pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus, et oues uniuersas quas Christus sanguine suo et passione . quaesiuit colligere et fouere debemus nec pati supplices et dolentes fratres nostros crudeliter despici et superba quorundam praesumptione calcari, cum scriptum sit: ille autem qui contumax est uir sui iactans nihil omnino proficiet, qui dilatauit tamquam inferi animam suam, et eiusmodi omnes Dominus in euangelio culpet et damnet dicens: uos estis qui iustificatis uos in conspectu hominum. Deus autem dinoscit corda uestra, quoniam quod excelsum est in hominibus execratio est in conspectu Dei. execrabiles et detestabiles dicit esse qui sibi placeant, qui tumidi et inflati aliquid sibi adroganter adsumant. ex quibus cum Marcianus esse coeperit et se Nouatiano coniungens aduersarius misericordiae et pietatis extiterit, sententiam non dicat, sed accipiat, nec sic agat quasi ipse iudicauerit de collegio sacerdotum, quando ipse sit ab uniuersis sacerdotibus iudicatus.
Seruandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus: quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater carissime, honorificare et seruare grauitate et auctoritate tua debes, qui uicarius et successor eorum factus es. illi enim pleni spiritu Domini et in glorioso martyrio constituti dandam esse lapsis pacem censuerunt et paenitentia acta fructum communicationis et pacis negandum non esse litteris suis signauerunt quam rem omnes omnino ubique censuimus. neque enim poterat esse apud nos sensus diuersus, in quibus unus esset spiritus : et ideo manifestum est eum spiritus sancti ueritatem cum ceteris non tenere quem uidemus diuersa sentire. significa plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem fratres nostros dirigere et cui scribere debeamus opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Pro tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram, fili carissime, an inter ceteros haereticos eos quoque qui a Nouatiano ueniunt post profanum eius lauacrum baptizari et sanctificari in ecclesia catholica legitimo et uero et unico ecclesiae baptismo oporteat. de qua re quantum fidei nostrae capacitas et scripturarum diuinarum sanctitas ac ueritas suggerit, dicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis ac iuris. propter quod Nouatianus nec debet nec potest excipi quo minus ipse quoque extra ecclesiam consistens et contra pacem ac dilectionem Christi faciens inter aduersarios et antichristos conputetur. neque enim Dominus noster Iesus Christus cum in euangelio suo testaretur inimicos suos esse eos qui secum non essent aliquam speciem haereseos designauit, sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes gregem suum spargerent aduersarios esse ostendit dicens: qui non est mecum, aduersus me est: et qui non mecum colligit, spargit. item beatus apostolus Ioannes nec ipse ullam haeresin aut schisma discreuit aut aliquos speciatim separes posuit, sed uniuersos qui de ecclesia exissent quique contra ecclesiam facerent, antichristos appellauit dicens: audistis quia antichristus uenit, nunc autem antichristi multi facti sunt. unde cognoscimus quia nouissima hora est. ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, mansissent nobiscum. unde apparet aduersarios Domini et antichristos omnes esse quos constet a caritate adque ab unitate ecclesiae catholicae recessisse. adhuc quoque Dominus in euangelio suo ponit et dicit: si uero et ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. si autem qui ecclesiam contemnunt ut ethnici et publicani habentur, multo magis utique rebelles et hostes falsa altaria et inlicita sacerdotia et sacrificia sacrilega et nomina adulterata fingentes inter ethnicos et publicanos necesse est conputentur, quando minora peccantes et tantum ecclesiae contemptores ethnici et publicani sententia Domini iudicentur.
Quod ecclesia una sit declarat in cantico canticoram spiritus sanctus ex persona Christi dicens: una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. de qua item denuo dicit: hortus conclusus soror mea sponsa, fons signatus, puteus aquae uiuae. si autem hortus conclusus est sponsa Christi quae est ecclesia, patere res clausa alienis et profanis non potest. et si fons signatus est, neque bibere inde neque consignari potest cui foris posito accessus ad fontem non est. puteus quoque aquae uiuae si unus est, idem qui intus est, uiuificari et sanctificari foris positus ex illa aqua non potest, ex qua solis eis qui intus sunt usus omnis et potus concessus est quod et Petrus ostendens unam ecclesiam esse et solos eos qui in ecclesia sint baptizari posse posuit et dixit: in area Noe pauci id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quod et uos similiter saluos faciet baptisma, probans et contestans unam arcam Noe typum fuisse unius ecclesiae. si potuit tunc in illo expiati et purificati mundi baptismo saluus per aquam fieri qui in area Noe non fuit, potest et nunc uiuificari per baptisma qui in ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est. sed et Paulus hoc idem adhuc apertius et clarius manifestans ad Ephesios scribit et dicit: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret purgans eam lauacro aquae. quod si una est ecclesia quae a Christo diligitur et lauacro eius sola purgatur, quomodo qui in ecclesia non est aut diligi a Christo aut ablui et purgari lauacro eius potest?
Propter quod cum sola ecclesia habeat aquam uitalem et baptizandi adque abluendi hominis potestatem, qui dicit apud Nouatianum baptizari et sanctificari aliquem posse, prius ostendat et doceat Nouatianum in ecclesia esse aut ecclesiae praesidere. ecclesia enim una est, quae una et intus esse et foris non potest. si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificauit, Nouatianus in ecclesia non est nec episcopus conputari potest, qui euangelica et apostolica traditione contempta nemini succedens a se ipso ortus est. habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est.
Foris autem non esse ecclesiam nec scindi aduersum se aut diuidi posse, sed inseparabilis adque indiuiduae domus unitatem tenere manifestat scripturae diuinae fides, cum de sacramento paschae et agni qui agnus Christum designabat scriptum est: in domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. quod item circa Raab quae ipsa quoque typum portabat ecclesiae expressum uidemus, cui mandatur et dicitur: patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit. quo sacramento declaratur in unam domum solam id est in ecclesiam uicturos et ab interitu mundi euasuros colligi oportere, quisque autem de collectis foras exierit, id est si quis quamuis in ecclesia gratiam consecutus recesserit et ab ecclesia exierit, reum futurum, id est ipsum sibi quod pereat inputaturum. quod apostolus Paulus explanat docens et praecipiens haereticum uitandum esse ut peruersum et peccatorem et a semet ipso damnatum. hic est enim qui reus sibi erit, non ab episcopo eiectus, sed sponte de ecclesia profugus, haeretica praesumptione a semet ipso damnatus.
Et idcirco Dominus insinuans nobis unitatem de diuina auctoritate uenientem ponit et dicit: ego et pater unum sumus. ad quam unitatem redigens ecclesiam suam denuo dicit: et erit unus grex et unus pastor. si autem grex unus est, quomodo potest gregi adnumerari qui in numero gregis non est aut pastor haberi quomodo potest qui manente uero pastore et in ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente nemini succedens et a se ipse incipiens alienus fit et profanus, dominicae pacis ac diuinae unitatis inimicus, non habitans in domo Dei id est in ecclesia Dei, in qua non nisi concordes adque unanimes habitant, loquente in psalmis spiritu sancto et dicente: Deus qui inhabitare facit unanimes in domo? denique unanimitatem christianam firma sibi adque inseparabili caritate conexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. nam quando Dominus corpus suum panem uocat de multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum: et quando sanguinem suum uinum appellat de botruis adque acinis plurimis expressum adque in unum coactum, gregem item nostrum significat commixtione adunatae multitudinis copulatum. si Nouatianus huic pani dominico adunatus est, si Christi poculo et ipse conmixtus est, poterit uideri et unici ecclesiastici baptismi habere gratiam posse, si eum constiterit ecclesiae unitatem tenere.
Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum et quam sine spe sint et perditionem sibi maximam de indignatione Dei adquirant qui schisma faciunt et relicto episcopo alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat in libris Regnorum scriptura diuina, ubi a tribu Iuda et Beniamin decem tribus scissae sunt et relicto rege suo alterum sibi foris constituunt: et indignatus est, inquit, Dominus in omni semine Israel et dimouit eos et dedit eos in direptionem donec abiceret eos a facie sua, quia dissipatus est Israel a domo Dauid, et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabat. indignatum esse Dominum dixit et eos in perditionem dedisse quod ab unitate dissipati essent adque alterum sibi regem constituissent. et tanta indignatio Domini extitit aduersus illos qui schisma fecerant, ut etiam cum homo Dei ad Hieroboam missus esset qui ei peccata sua exprobraret adque ultionem futuram praediceret, panem quoque apud illos edere et aquam bibere uetaretur. quod cum non custodisset et contra praeceptum Dei prandisset, statim diuinae censurae maiestate percussus est, unde regrediens inpetu ac morsu leonis in itinere necaretur. et audet quisquam uestrum dicere aquam baptismi salutarem et gratiam caelestem communem cum schismaticis esse posse, cum quibus nec terrestris ** nec saecularis potus debeat esse communis? satiat adhuc in euangelio suo Dominus et maiorem intellegentiae lucem manifestat quod idem qui tunc se a tribu Iuda et Beniamin sciderant et Hierosolymis derelictis Samariam secesserant, inter profanos et gentiles conputarentur. nam cum primum discipulos suos in ministerium salutis mitteret, mandauit et dixit: in uiam nationum ne abieritis et in ciuitatem Samaritanorum ne intraueritis. ad Iudaeos prius mittens gentiles adhuc praeteriri iubet: addendo autem et ciuitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant schismatici, ostendit schismaticos gentilibus adaequari.
Quod si aliquis illud opponit nt dicat eandem Nonatianum legem tenere quam catholica ecclesia teneat, eodem symbolo quo et nos baptizare, eundem nosse Deum patrem, eundem filium Christum, eundem spiritum sanctum, ac propter hoc usurpare eum potestatem baptizandi posse quod uideatur interrogatione baptismi a nobis non discrepare: sciat quisque hoc opponendum putat primum non esse unam nobis et schismaticis symboli legem neque eandem interrogationem. nam cum dicunt credis in remissionem peccatorum et uitam aeternam per sanctam ecclesiam, mentiuntur interrogatione, quando non habeant ecclesiam. tunc deinde uoce sua ipsi confitentur remissionem peccatorum non dari nisi per sanctam ecclesiam posse, quam non habentes ostendunt remitti illic peccata non posse.
Quod uero eundem quem et nos Deum patrem, eundem filium Christum, eundem spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare tales potest. nam et Core et Dathan et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum nouerant, pari lege et religione uiuentes, unum et uerum Deum qui colendus adque inuocandus fuerat inuocabant: tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem qui sacerdotium legitimum dignatione Dei adque ordinatione Domini perceperat sacrificandi sibi licentiam uindicauerunt, diuinitus percussi poenas statim pro inlicitis conatibus pependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia inreligiose et inlicite contra ius diuinae dispositionis oblata. turibula quoque ipsa, in quibus incensum inlicite fuerat oblatum, ne in usum de cetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis diuinae memoriam corrigendis posteris exhiberent, iussu Domini conflata adque igne purgata in laminas ductiles producuntur et adfiguntur altari secundum quod loquitur scriptura diuina. memoriale, inquit, filiis Israel ut non accedat quisquam alienigena qui non est ex semine Aaron inponere incensum ante Dominum ut non sit sicut Core. et tamen illi schisma non fecerant nec foras egressi contra Dei sacerdotes inpudenter adque hostiliter rebellauerant, quod nunc hi ecclesiam scindentes et contra pacem adque unitatem Christi rebelles cathedram sibi constituere et primatum adsumere et baptizandi adque offerendi licentiam uindicare conantur. quomodo perficere quae agunt aut impetrare aliquid inlicitis conatibus de Deo possunt qui contra Deum quod eis non licet moliuntur? quare qui Nouatiano siue ceteris eiusmodi schismaticis patrocinantur frustra contendunt baptizari et sanctificari illic aliquem salutari baptismo posse ubi constet baptizantem baptizandi licentiam non habere.
Adque ut magis intellegi posset contra eiusmodi audaciam quae sit censura diuina, inuenimus in tali facinore non solum duces et auctores sed et participes poenis destinari, nisi se a communione malorum separauerint, praecipiente per Moysen Domino et dicente: separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum. et quod comminatus per Moysen Dominus fuerat impleuit, ut quisque se a Core et Dathan et Abiron non separasset poenas statim pro impia communione persolueret. quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes et culpae et poenae futuros qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes inreligiosa temeritate miscuerunt. sicut etiam per Osee prophetam spiritus sanctus contestatur et dicit: sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur, docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio coniungi qui fuerint eorum peccato contaminati.
Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt quibus supplicia diuinitus inrogantur? aut quomodo tales iustificare et sanctificare baptizatos possunt qui hostes sacerdotum aliena et inlicita et nullo sibi iure concessa usurpare conantur? quos tamen ipsos non miramur pro sua prauitate contendere. adserant necesse est singuli quique quod faciant, nec uolunt uicti facile succumbere, quamuis sciant id quod faciant non licere. illud mirandum est, immo indignandum potius et dolendum, christianos antichristis adsistere et praeuaricatores fidei adque ecclesiae proditores intus in ipsa ecclesia contra ecclesiam stare. qui quoniam pertinaces alias et indociles uel hoc tamen confitentur quod uniuersi siue haeretici siue schismatici non habeant spiritum sanctum, et ideo baptizare quidem possint, dare autem spiritum sanctum non possint, in hoc ipso a nobis tenentur ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse qui non habeant. spiritum sanctum..
Nam cum in baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat et declarat m euangelio suo Dominus per eos solos posse peccata dimitti qui habent spiritum sanctum. post resurrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos et dicit: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. quo in loco ostendit eum solum posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui habeat sanctum spiritum. denique ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Iohannes accepit ante spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus, ut certum esset adque manifestum baptizare non posse nisi eos qui habeant spiritum sanctum. itaque qui haereticis siue schismaticis patrocinantur, respondeant nobis habeantne spiritum sanctum an non habeant si habent, cor illic baptizatis quando ad nos ueniunt manus inponitur ad accipiendum spiritum, quando iam utique aceeptus sit ubi si fuit dari potuit? si autem foris cuncti haeretici et schismatici non dant spiritum sanctum et ideo apud nos manus inponitur ut hic accipiatur quod illic nec est nec dari potest, manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse quos constet spiritum sanctum non habere. et idcirco ut secundum diuinam dispositionem adque euangelicam ueritatem peccatorum remissionem consequi et sanctificari ac templa Dei fieri possint, ecclesiae baptismo baptizandi sunt omnes omnino qui ab aduersariis et antichristis ad Christi ecclesiam ueniunt.
Quaesisti etiam, fili carissime, quid mihi de illis nideotnr qui in infirmitate et languore gratiam Dei consecuntur, an habendi sint legitimi christiani, eo quod aqua salutari non loti sint sed perfusi. qua in parte nemini uerecundia et modestia nostra praeiudicat quo minus unusquisque quod putat sentiat et quod senserit faciat. nos, quantum concipit mediocritas nostra, aestimamus in nullo mutilari et debilitari posse beneficia diuina nec minus aliquid illic posse contingere, ubi plena et tota fide et dantis et sumentis accipitur quod de diuinis muneribus hauritur. neque enim sic in sacramento salutari delictorum contagia ut in lauacro carnali et saeculari sordes cutis et corporis abluuntur, ut et aphronitris et ceteris quoque adiumentis et solio et piscina opus sit, quibus ablui et mundari corpusculum possit. aliter pectus credentis abluitur, aliter mens hominis per fidei merita mundatur. in sacramentis salutaribus necessitate cogente et Deo indulgentiam suam largiente totum credentibus conferunt diuina conpendia. nec quemquam mouere debet quod aspargi uel perfundi uidentur aegri cum gratiam dominicam consequuntur, quando scriptura sancta per Ezechielem prophetam loquatur et dicat: et aspargam super uos aquam mundam, et mundamini ab omnibus inmunditiis uestris et ab omnibus simulacris uestris. et mundabo uos, et dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo in uobis. item in Numeris: et homo qui fuerit inmundus usque ad uesperam, hic purificabitur die tertio et die septimo, et mundus erit. si autem non fuerit purificatus die tertio et die septimo, non erit mundus, et exterminabitur anima illa de Israel, quoniam aqua asparsionis non est super eum sparsa. et iterum: et locutus est Dominus ad Moysen dicens: accipe Leuitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos. et ita facies eis purificationem eorum. circumsparges eos aquam purificationis. et iterum: aqua asparsionis purificatio est. unde apparet asparsionem quoque aquae instar salutaris lauacri optinere et quando haec in ecclesia fiunt, ubi sit et accipientis et dantis fides integra, stare omnia et consummari ac perfici posse maiestate Domini et fidei ueritate.
Porro autem quod quidam eos salutari aqua et fide legitima Christi gratiam consecutos non christianos sed clinicos uocant, non inuenio unde hoc nomen adsumant: nisi forte qui plura et secretiora legerunt, apud Hippocratem uel Soranum clinicos istos deprehenderunt. ego enim qui clinicum de euangelio noui scio paralytico illi et debili per longa aetatis curricula in lecto iacenti nihil infirmitatem suam obfuisse quo minus ad firmitatem caelestem plenissime perueniret, nec tantum indulgentia dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis et uegetatis uiribus sustulisse. et idcirco quantum fide concipere et sentire nobis datur, mea sententia haec est, ut christianus iudicetur legitimus quisque fuerit in ecclesia lege et iure fidei diuinam gratiam consecutus. aut si aliquis existimat eos nihil consecutos eo quod ab aqua salutari tantum perfusi sint, si inanes et uacui sunt, non decipiantur, ut si incommodum languoris euaserint et conualuerint, baptizentur. si autem baptizari non possunt qui iam baptismo ecclesiastico sanctificati sunt, cur in fide sua et Domini indulgentia scandalizentur? an consecuti sunt quidem gratiam dominicam, sed breuiore et minore mensura muneris diuini ac spiritus sancti, ut habeantur quidem christiani, non sint tamen ceteris adaequandi ?
Quin immo spiritus sanctus non de mensura datur sed super credentem totus infunditur. nam si dies omnibus aequaliter nascitur et si sol super omnes pari et aequali luce diffunditur, quanto magis Christus sol et dies uerus in ecclesia sua lumen uitae aeternae pari aequalitate largitur? cuius aequalitatis sacramentum uidemus in Exodo esse celebratum, cum de caelo manna deflueret et futurorum praefiguratione alimentum panis caelestis et cibum Christi uenientis ostenderet. illic enim sine discrimine uel sexus uel aetatis gomor singulis aequaliter colligebatur. unde apparebat Christi indulgentiam et caelestem gratiam postmodum secuturam aequaliter omnibus diuidi sine sexus uarietate, sine annorum discrimine, sine acceptione personae, super omnem Dei populum spiritalis gratiae munus infundi. plane eadem gratia spiritalis quae aequaliter in baptismo a credentibus sumitur in conuersatione adque actu nostro postmodum uel minuitur uel augetur, ut in euangelio dominicum semen aequaliter seminatur, sed pro uarietate terrae aliud absumitur, aliud in multiformem copiam uel tricesimi uel sexagesimi uel centesimi numeri fructu exuberante cumulatur. adhuc uero . cum singuli ad denarium uocentur, quid est ut quod a Deo aequaliter distribuitur humana interpretatione minuatur ?
Quod si aliquis in illo monetor quod quidam de his qui aegri baptizantur spiritibus adhuc inmundis temptabantur, sciat diaboli nequitiam pertinacem usque ad aquam salutarem ualere, in baptismo uero omne nequitiae suae uirus amittere. quod exemplum cernimus in rege Pharaone, qui diu reluctatus et in sua perfidia demoratus tam diu resistere potuit et praeualere donec ad aquam ueniret: quo cum uenisset, et uictus est et extinctus. mare autem illud sacramentum baptismi fuisse declarat beatus apostolus Paulus dicens: nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt et in nube et in mari. et addidit dicens: haec autem omnia figurae nostrae fuerunt. quod hodie etiam geritur, ut per exorcistas uoce humana et potestate diuina flagelletur et uratur et torqueatur diabolus, et cum exire se et homines Dei dimittere saepe dicat, in eo tamen quod dixerit fallat et id quod per Pharaonem prius gestum est eodem mendacio obstinationis et fraudis exerceat. cum tamen ad aquam salutarem adque ad baptismi sanctificationem uenitur, scire debemus et fidere quia illic diabolus opprimitur et homo dicatus Deo diuina indulgentia liberatur. nam si scorpii et serpentes qui in sicco praeualent, in aquam praecipitati praeualere possunt aut sua uenena retinere, possunt et spiritus nequam, qui scorpii et serpentes appellantur et tamen per nos data a Domino potestate calcantur, permanere ultra in hominis corpore, in quo baptizato et sanctificato incipit spiritus sanctus habitare.
Hoc denique et rebus ipsis experimur, ut necessitate urguente in aegritudine baptizati et gratiam consecuti careant inmundo spiritu quo antea mouebantur et laudabiles ac probabiles in ecclesia uiuant plusque per dies singulos in augmentum caelestis gratiae per fidei incrementa proficiant, ut contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu inmundo redeunte quatiuntur: ut manifestum sit diabolum in baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit regredi. nisi si iustum quibusdam uidetur ut illi qui extra ecclesiam apud aduersarios et antichristos profana aqua polluuntur baptizati iudicentur, hi uero qui in ecclesia baptizantur minus indulgentiae et gratiae diuinae consecuti esse uideantur, et tantus honor habeatur haereticis ut inde uenientes non interrogentur utrumne loti sint an perfusi, utrumne clinici an peripatetici: apud nos autem de integra fidei ueritate detrahitur et baptismo ecclesiastico maiestas sua et sanctitas derogatur.
Rescripsi, fili carissime, ad litteras tuas quantum parua nostra mediocritas ualuit et ostendi quid nos quantum in nobis est sentiamus, nemini praescribentes quo minus statuat quod putat unusquisque praepositus actus sui rationem Domino redditurus, secundum quod beatus apostolus Paulus in epistula sua ad Romanos scribit et dicit: unusquisque nostrum pro se rationem dabit. non ergo nos inuicem iudicemus. opto te, fili carissime, semper bene ualere.
CVPBIANVS LIBERALIS CALDONIVS IVNIVS PRIMVS CAECILIVS POLVCARPVS NICOMEDES FELIX MARRVTIVS SVCCESSVS LVCIANVS HONORATVS FORTVNATVS VICTOR DONATVS LVCIVS HERCULANVS POMPONIVS DEMETRIVS QVINTVS SATVRNINVS MARCVS ALIVS SATVRNINVS ALTVS DONATVS ROGATIANVS SEDATVS TERTVLLVS HORTENSIANVS ITEM ALIVS SATVRNINVS SATTIVS IANVARIO SATVRNINO MAXIMO VICTORI ALIO VICTORI CASSIO PROCVLO MODIANO CITTINO GARGILIO EVTVCHIANO ALIO GARGILIO ALIO SATVRNINO NEMESIANO NAMPVLO ANTONIANO ROGATIANO HONORATO FRATRIBVS S.
Cum simul in concilio essemus, fratres carissimi, legimus littera uestras quas fecistis de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati uidentur, an ad ecclesiam catholicam quae una est uenientes baptizari debeant. de qua re quamquam et ipsi illic ueritatem et firmitatem catholicae regulae teneatis, tamen quia consulendos nos pro communi dilectione existimastis, sententiam nostram non nouam promimus, sed iam pridem ab antecessoribus nostris statutam et a nobis obseruatam uobiscum pari consensione coniungimus, censentes scilicet et pro certo tenentes neminem baptizari foris extra ecclesiam posse, cum sit baptisma unum in sancta ecclesia constitutum et scriptum sit Domino dicente: me dereliquerunt fontem aquae uitae, et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare, et iterum scriptura diuina moneat et dicat: ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis. oportet uero mundari et sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possit baptismo suo peccata hominis qui baptizatur abluere, quia perEzechielemdicitDominus:et aspargam super uos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inmunditiis uestris et ab omnibus simulacris uestris. et mundabo uos, et dabo uobis cor nonum, et spiritum nouum dabo in uobis. quomodo autem mundare et sanctificare aquam potest qui ipse inmundus est et apud quem sanctus spiritus non est? cum Dominus dicat in Numeris: et omnia quaecumque tetigerit inmundus inmunda erunt. aut quomodo baptizans dare alteri remissam peccatorum potest qui ipse sua peccata deponere extra ecclesiam non potest ?
Sed et ipsa interrogatio quae fit in baptismo testis est neritatis. nam cum dicimus: credis in uitam aeternam et remissionem peccatorum per sanctam ecclesiam, intellegimus remissionem peccatorum non nisi in ecclesia dari, apud haereticos autem ubi ecclesia non sit non peccata dimitti. itaque qui haereticos adserunt, ant interrogationem mutent ant uindicent ueritatem, nisi si eis et ecclesiam tribuunt quos baptisma habere contendunt. ungi quoque necesse est eum qui baptizatus est, ut accepto chrismate id est unctione esse unctus Dei et habere in se gratiam Christi possit. porro autem eucharistia est unde baptizati unguntur oleum in altari sanctificatum. sanctificare autem non potuit olei creaturam qui nec altare habuit nec ecclesiam. unde nec unctio spiritalis apud haereticos potest esse, quando constet oleum sanctificari et eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. scire autem et meminisse debemus scriptum esse: oleum peccatoris non ungat caput meum. quod ante in psalmis praemonuit spiritus sanctus, ne quis exorbitans et a uia ueritatis exerrans apud haereticos et Christi aduersarios ungeretur. sed et pro baptizato quam precem facere potest sacerdos sacrilegus et peccator? cum scriptum sit: Deus peccatorem non audit: sed qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. quis autem potest dare quod ipse non habeat, aut quomodo potest spiritalia gerere qui ipse amiserit spiritum sanctum? et idcirco baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam rudis uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quia scriptum est: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dicit Dominus, ut qui in errorem seductus est et foris tinctus in baptismo uero et ecclesiastico etiam hoc ipsum deponat quod homo ad Deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit.
Ceterum probare est haereticorum et schismaticorum baptisma consentire in id quod illi baptizauerint. neque enim potest pars illic inanis esse et pars praeualere. si baptizare potuit, potuit et spiritum sanctum dare. si autem sanctum spiritum dare non potest, quia foris constitutus cum sancto spiritu non est, nec baptizare uenientem potest, quando et baptisma unum sit et spiritus sanctus unus et una ecclesia a Christo Domino nostro super Petrum origine unitatis et ratione fundata. ita fit ut cum omnia apud illos inania et falsa sint, nihil eorum quod illi gesserint probari a nobis debeat. quid enim potest ratum et firmum esse apud Dominum quod illi faciunt quos Dominus hostes et aduersarios suos dicit in euangelio suo ponens: qui non est mecum aduersus me est: et qui non mecum colligit, spargit, et beatus quoque apostolus Iohannes mandata Domini et praecepta custodiens in epistula sua posuerit: audistis quia antichristus uenit. nunc autem antichristi multi facti sunt. unde cognoscimus quia nouissima hora est. ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis mansissent nobiscum. unde nos quoque colligere et considerare debemus an qui aduersarii sunt Domini et appellati sunt antichristi possint dare gratiam Christi. quare qui cum Domino sumus et unitatem Domini tenemus et secundum eius dignationem sacerdotium eius in ecclesia administramus, quaecumque aduersarii eius et antichristi faciunt repudiare et reicere et pro profanis habere debemus et eis qui de errore et prauitate uenientes agnoscunt unius ecclesiae ueram fidem, dare illis per omnia diuinae gratiae sacramenta unitatis et fidei ueritatem. optamus uos, fratres carissimi, semper bene ualere.
Retulit ad me, frater carissime, Lucianus conpresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid. sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati uideantur. de qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum conpresbyteris qui aderant censuerimus ut scires, eiusdem epistulae exemplum tibi misi..nescio qua etenim praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos uenerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse: quod unum scilicet in ecclesia catholica est, quia ecclesia una est et esse baptisma praeter ecclesiam non potest. nam cum duo baptismata esse non possint, si haeretici uere baptizant, ipsi habent baptisma. et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et aduersarius Christi habere uideatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. nos autem dicimus eos qui inde ueniunt non rebaptizari apud nos sed baptizari. neque enim accipiunt illic aliquid ubi nihil est, sed ueniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et ueritas omnis est, quia et gratia et ueritas una est. porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire, et dum unius . baptismi adseueratione baptizare uenientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe quod est grauius haereticorum sordidam et profanam tinctionem uero et unico et legitimo ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: qui baptizatur a mortuo, quidio proficit lauatione eius? manifestum est autem eos qui non sunt in ecclesia Christi inter mortuos conputari nec posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuat, quando una sit ecclesia, quae uitae aeternae gratiam consecuta et uiuit in aeternum et uiuificat Dei populum.
Et dicunt se in hoc ueterem consuetudinem sequi, quando apud ueteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de ecclesia recedebant et hic baptizati prius fuerant: quos tunc ad ecclesiam reuertentes et paenitentiam agentes necesse non erat baptizare. quod nos quoque hodie obseruamus, ut quos constet hic baptizatos esse et a nobis ad haereticos transisse, si postmodum peccato suo cognito et errore digesto ad ueritatem et matricem redeant, satis sit in paenitentia manum inponere, ut quia ouis iam fuerat, hanc ouem abigeatam et errabundam in ouile suum pastor recipiat. si autem qui ab haereticis uenit baptizatus in ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus uenit, baptizandus est ut ouis fiat, quia una est aqua in ecclesia sancta quae oues faciat. et idcirco quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus ecclesiae catholicae unitatem tenere nec in aliquo fidei et ueritatis hostibus cedere.
Non est autem de consuetudine praescribendum, sed ratione uincendum. nam nec Petrus quem primum Dominus elegit et super quem aedificauit ecclesiam suam, cum secum Paulus de circumcisione postmodum disceptaret, uindicauit sibi aliquid insolenter aut adroganter adsumpsit, ut diceret se primatum tenere et obtemperari a nouellis et posteris sibi potius oportere, nec despexit Paulum quod ecclesiae prius persecutor fuisset, sed consilium ueritatis admisit et rationi legitimae quam Paulus uindicabat facile consensit, documentum scilicet nobis et concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra amemus, sed quae aliquando a fratribus et coilegis nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint uera et legitima, ista potius nostra ducamus. cui rei Paulus quoque prospiciens et concordiae et paci fideliter consulens in epistula sua posuit dicens: prophetae autem duo aut tres loquantur et ceteri examinent. si alii reuelatum sedenti fuerit, ille prior taceat. qua in parte docuit et ostendit multa singulis in melius reuelari et debere unumquemque non pro eo quod semel inbiberat et tenebat pertinaciter congredi, sed si quid melius et utilius extiterit libenter amplecti. non enim uincimur quando offeruntur nobis meliora, sed instruimur, maxime in his quae ad ecclesiae unitatem pertinent et spei ac fidei nostrae ueritatem: ut sacerdotes Dei et ecclesiae eius de ipsius dignatione praepositi sciamus remissam peccatorum non nisi in ecclesia dari posse nec posse aduersarios Christi quicquam sibi circa eius gratiam uindicare.
Quod quidem et Agrippinns bonae memoriae uir cum ceteris coepiscopis suis qui illo tempore in prouincia Africa et Numidia ecclesiam Domini gubernabant statuit et librata consilii communis examinatione firmauit. quorum sententiam religiosam et legitimam, salutarem fidei et ecclesiae catholicae congruentem, nos etiam secuti sumus. et quales super hac re litteras fecerimus ut scires, exemplum earum ad notitiam tam tuam quam coepiscoporum nostrorum qui illic sunt pro communi dilectione transmisimus. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistvla Lxxii — Cvprianvs Et Ceteri Stephano Fratri S
Ad quaedam disponenda et consilii communis examinatione limanda necesse habuimus, frater carissime, conuenientibus in unum pluribus sacerdotibus cogere et celebrare concilium: in quo multa quidem prolata adque exacta sunt. sed de eo uel maxime tibi scribendum et cum tua grauitate ac sapientia conferendum fuit quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem et ad ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de diuinae dispositionis ordinatione uenientem, eos qui sunt foris extra ecclesiam tincti et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos adque ad ecclesiam quae est una uenerint, baptizari oportere, eo quod parum sit eis manum inponere ad accipiendum spiritum sanctum, nisi accipiant et ecclesiae baptismum. tunc enim demum plene sanctificari et esse filii Dei possunt, si sacramento utroque nascantur, cum scriptum sit: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. inuenimus enim in actis apostolorum hoc esse ab apostolis custoditum et salutaris fidei ueritate seruatum, ut cum in domo Corneli centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore feruentes, in Dominum toto corde credentes descendisset spiritus sanctus. quo adimpleti uanis linguis Deum benedicerent, nihilo minus tamen beatum apostolum Petrum diuini praecepti adque euangelii memorem praecepisse ut baptizarentur idem illi qui iam fuerant sancto spiritu pleni, ut nihil praetermissum uideretur quo minus per omnia diuini praecepti adque euangelii legem apostolica magisteria seruarent. baptismum autem non esse quod haeretici utuntur nec quicquam apud eos qui Christo aduersantur per gratiam Christi posse proficere diligenter nuper expressum est in epistula quae ad Quintum collegam nostrum in Mauretania constitutum super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad coepiscopos in Numidia praesidentes ante . fecerunt, cuius utriusque epistulae exempla subdidi.
Addimus plane et adiungimus, frater carissime, consensu et auctoritate communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi uel in ecclesia catholica prius ordinati fuerint et postmodum perfidi ac rebelles contra ecclesiam steterint, uel apud haereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sint et contra altare unum adque diuinum sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque hac condicione suscipi cum reuertuntur ut communicent laici et satis habeant quod admittuntur ad pacem qui hostes pacis extiterint, nec debere eos reuertentes eadem apud nos ordinationis et honoris arma retinere quibus contra nos rebellauerint. oportet enim sacerdotes et ministros qui altari et sacrificiis deseruiunt integros adque inmaculatos esse, cum Dominus Deus in Leuitico loquatur et dicat: homo in quo fuerit macula et uitium non accedet offere dona Deo, item in Exodo haec eadem praecipiat et dicat: et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. et iterum: et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum ne moriantur. quod autem maius potest esse delictum aut quae macula deformior quam aduersus Christum stetisse, quam ecclesiam eius quam ille sanguine suo parauit et condidit dissipasse, quam euangelicae pacis ac dilectionis oblitum contra unanimem et concordem Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse? qui etsi ipsi postmodum ad ecclesiam redeunt, restituere tamen eos et secum reuocare non possunt qui ab eis seducti et foris morte praeuenti extra ecclesiam sine communicatione et pace perierunt, quorum animae in die iudicii de ipsorum manibus expetentur qui perditionis auctores et duces extiterunt. et idcirco satis est talibus reuertentibus ueniam dari, \' non tamen debet in domo fidei perfidia promoueri. nam quid bonis et innocentibus adque ab ecclesia non recedentibus reseruamus, si eos qui a nobis recesserint et contra ecclesiam steterint honoramus?
Haec ad conscientiam tuam, frater carissime, et pro honore communi et pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae et fidei ueritate placere quae et religiosa pariter et uera sunt. ceterum scimus quosdam quod semel inbiberint nolle deponere nec propositum suum facile mutare, sed saluo inter collegas pacis et concordiae uinculo quaedam propria quae apud se semel sint usurpata retinere. qua in re nec nos uim cuiquam facimus aut legem damus, quando habeat in ecclesiae administratione uoluntatis suae arbitrium liberum unusquisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.
Scripsisti mihi, frater carissime, desiderans significari tibi motum animi nostri quid nobis uideatur de haereticorum baptismo, qui foris positi et extra ecclesiam constituti uindicant sibi rem nec iuris sui nec potestatis. quod nos nec ratum possumus nec legitimum conputare, quando hoc apud eos esse con stet inlicitum. et quoniam iam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, ut conpendium facerem exemplum earundem litterarum tibi misi, quid in concilio cum conplures adessemus decreuerimus, quid item postea Quinto collegae nostro de eadem re quaerenti rescripserim. et nunc quoque cum in unum conuenissemus tam prouinciae Africae quam Numidiae episcopi numero septuaginta et unus, hoc idem denuo sententia nostra firmauimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in ecclesia catholica constitutum ac per hoc non rebaptizari sed baptizari a nobis quicumque ab adultera et profana aqua uenientes abluendi sint et sanctificandi salutaris aquae ueritate.
Nec nos mouet, frater carissime, quod in litteris tuis conplexus es, Nouatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant, quando ad nos omnino non pertineat quid hostes ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis ac ueritatis firmitatem. nam Nouatianus simiarum more, quae cum homines non sint humana imitentur, uult ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et ueritatem uindicare, quando ipse in ecclesia non sit, immo adhuc insuper contra ecclesiam rebellis et hostis extiterit. sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi uindicat ut apud se esse ecclesiam dicat et nos haereticos faciat. nos autem qui ecclesiae unius caput et radicem tenemus pro certo scimus et fidimus nihil illi extra ecclesiam licere et baptisma quod est unum apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando diuinae unitatis et rationem et ueritatem tenebat. quod si in ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra ecclesiam Nouatianus existimat, a se incipere debuerat, ut prior extrario et haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post ecclesiam immo et contra ecclesiam baptizandos foris opinatur. quale est autem, ut quia hoc Nouatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? quid ergo? quia et honorem cathedrae sacerdotalis Nouatianus usurpat, num idcirco nos cathedrae renuntiare debemus ? et quia Nouatianus altare conlocare et sacrificia offerre contra fas nititur, ab altari et sacrificiis cessare nos oportet, ne paria et similia cum illo celebrare uideamur? uanum prorsus et stultum est, ut quia Nouatianus extra ecclesiam uindicat sibi ueritatis imaginem, relinquat ecclesia ueritatem.
Apud nos autem non noua aut repentina res est ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis ad ecclesiam ueniunt, quando anni sint iam multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur. neque enim difficile est doctori uera et legitima insinuare ei qui haeretica prauitate damnata et ecclesiastica ueritate conperta ad hoc uenit ut discat, ad hoc discit ut uiuat. nos non demus stuporem haereticis patrocinii et consensus nostri, et libenter ac prompte obtemperant ueritati.\'
Plane quoniam inueni in epistula cuius exemplum ad me transmisisti scriptum esse quod quaerendum non sit quia baptizauerit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putaui, maxime cum in eadem epistula animaduerterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso uenientes dicat baptizari oportere, quod iam in nomine Iesu Christi baptizati esse uideantur. considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eandem fidem possint aliquid gratiae consequi. nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una. si eundem patrem, eundem filium, eundem spiritum sanctum, eandem ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae et ceterae haereticorum pestes et gladii ac uenena subuertendae ueritatis, potest illic et baptisma unum esse, si est et fides una.
Ac ne longum sit per haereses uniuersas decurrere et singularum uel ineptias uel insanias recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse: de Marcione interim solo, cuius mentio in epistula a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis eius ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens quemadmodum baptizare deberent instruit et docet dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo, docete gentes omnes tinguentes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. insinuat trinitatem, cuius sacramento gentes tinguerentur. numquid hanc trinitatem Marcion tenet? numquid eundem adserit quem et nos Deum patrem creatorem? eundem nouit filium Christum de uirgine Maria natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portauerit, qui mortem moriendo uicerit, qui resurrectionem carnis per semet ipsum primus initiauerit et discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit? longe alia est apud Marcionem sed et apud ceteros haereticos fides. immo nihil est apud illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanitatis et ueritatis inimica. quomodo ergo potest uideri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam et diuinae indulgentiae gratiam per suam fidem qui ipsius fidei non habuerit ueritatem? si enim, sicut quibusdam uidetur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra. ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. falsum autem credens uerum accipere non potuit, sed potius adultera et profana secundum quod credebat accepit.
Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Hieremias propheta perstringit dicens: ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea solida est, unde sanabor? dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax non habens fidem. mentionem facit per prophetam spiritus sanctus aquae mendacis et fidem non habentis. quae est haec aqua mendax et perfida? utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata simulatione frustratur. quod si secundum prauam fidem baptizari aliquis foris et remissam peccatorum consequi potuit, secundum eandem fidem consequi et spiritum sanctum potuit, et non est necesse ei uenienti manum inponi ut spiritum sanctum consequatur et signetur. aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit.
Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in baptismo scilicet datur. nam Petro primum Dominus, super quem aedificauit ecclesiam et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solueretur [in terris] quod ille soluisset. et post resurrectionem quoque ad apostolos loquitur dicens: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. unde intellegimus non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licere baptizare et remissam peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere.
Nec hoc, frater carissime, sine scripturae diuinae auctoritate proponimus ut dicamus certa lege ac propria ordinatione diuinitus cuncta esse disposita nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui iuris et potestatis. nam et Core et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam sibi usurpare conati sunt, nec tamen quod inlicite ausi sunt inpune fecerunt. et filii Aaron qui alienum ignem altari inposuerunt in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt. quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut diuina censura ulciscatur et uindicet id haereticos contra ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat ecclesiae.
Quod autem quidam dicunt eis qui in Samaria baptizati fuerant aduenientibus apostolis Petro et Iohanne tantum super eos manum inpositam esse, ut acciperent spiritum sanctum, rebaptizatos tamen eos non esse, locum istum, frater carissime, ad praesentem causam uidemus omnino non pertinere. illi enim qui in Samaria crediderant fide uera crediderant et intus in ecclesia quae una est et cui soli gratiam baptismi dare et peccata soluere permissum est, a Philippo diacono quem idem apostoli miserant baptizati erant. et idcirco qui legitimum et ecclesiasticum baptisma consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat id a Petro et Iohanne factum est, ut oratione pro eis habita et manu inposita inuocaretur et infunderetur super eos spiritus sanctus. quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in ecclesia baptizantur praepositis ecclesiae offerantur et per nostram orationem ac manus inpositionem spiritum sanctum consequantur et signaculo dominico consummentur.
N on est ergo, frater carissime, quod haereticis cedendum existimemus et baptisma quod non nisi uni et soli ecclesiae datum sit prodendum putemus. boni militis est aduersus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere. gloriosi ducis est commissa sibi signa seruare. scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est. qui spiritum Dei accepimus zelum diuinae fidei habere debemus, quo zelo Finees placuit et Deum promeritus indignantis iram populo pereunte leniuit. quid adultera et aliena et diuinae unitatis inimica in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum et unam eius ecclesiam nouimus? ecclesia paradisi instar exprimens arbores frugiferas intra muros suos intus inclusit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. has arbores rigat quattuor fluminibus id est euangeliis quattuor, quibus baptismi gratiam salutari et caelesti inundatione largitur. numquid de ecclesiae fontibus rigare potest qui intus in ecclesia non est? numquid paradisi potus salubres et salutares inpertire cuiquam potest qui peruersus et a semet ipso damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?
Clamat Dominus ut qui sitit ueniat et bibat de fluminibus aquae uiuae, quae de eius uentre fluxerunt. quo uenturus est qui sitit, utrumne ad haereticos ubi fons et fluuius aquae uitalis omnino non est, an ad ecclesiam quae una est et super unum qui et claues eius accepit Domini uoce fundata est ? haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. in hac praesidemus, pro honore eius adque unitate pugnamus, huius et gratiam pariter et gloriam fideli deuotione defendimus. nos diuino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos uitalium fontium. si possessionis nostrae ius tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praeuaricatores ueritatis, cur proditores unitatis existimus? aqua ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa ecclesia incorrupta et casta et pudica est. si ecclesiae deuoti et in ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo eius et ceteris salutaribus bonis uti. si autem in ecclesia non sunt, immo et contra ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo ecclesiae possunt?
Neque enim parua res haereticis et modica conceditor, quando a nobis baptisma eorum in acceptum refertur, cum inde incipiat omnis fidei origo et ad spem uitae aeternae salutaris ingressio et purificandis ac uiuificandis Dei seruis diuina dignatio. nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam peccatorum consequi potuit. si peccatorum remissam consecutus est, sanctificatus est: si sanctificatus est, templum Dei factus est: st templum Dei factus est, quaero cuius Dei? si creatoris, non potuit, qui in eum non credidit. si Christi, nec huius fieri potest templum qui negat Deum Christum. si spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo spiritus. sanctus placatus esse ei potest qui aut filii aut patris inimicus est?
Proinde frustra quidam qui ratione uincuntur consuetudinem nobis opponunt, quasi consuetudo maior sit ueritate aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto spiritu reuelatum. ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus: qui primo, inquit, fui blasphemus et persecutor et iniuriosus, sed I misericordiam merui, quia ignorans feci. post inspirationem uero et reuelationem factam, qui in eo quod errauerat perseuerat prudens et sciens, sine uenia ignorantiae peccat. praesumptione enim adque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. nec quisquam dicat, quod accepimus ab apostolis hoc sequimur, quando apostoli non nisi unam ecclesiam tradiderint et baptisma unum quod non nisi in eadem ecclesia sit constitutum, et neminem inueniamus ab apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismate admissum esse et communicasse, ut uideantur apostoli baptisma haereticorum probasse.
Quod enim quidam diCWlt, quasi ad haereticonmi snffiragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus: uerum tamen omni modo, siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, inuenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere. neque enim de haereticis ant de eorum baptismo loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de Dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum Domini constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, aliquos uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt de nomine Christi loqui aliud est eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. quare qui haereticis patrocinatur non id proferat quod Paulus de fratribus posuit, scd ostendat, si haeretico aliquid concedendum putauit aut si fidem et baptisma eorum probauit aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra ecclesiam posse constituit.
Si autem quid apostoli de haereticis senserint consideremus, inueniemus eos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem. nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere, quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium? et cum dicant nullam participationem esse iustitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris, quomodo possunt aut tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare? et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu, quomodo gerunt spiritalia et diuina et qui sint hostes Dei et quorum pectora opsederit spiritus antichristi? quare si relictis humanae contentionis erroribus ad euangelicam auctoritatem adque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide reuertamur, intellegimus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes adque inpugnantes ecclesiam Christi a Christo ipso aduersarii, ab apostolis eius antichristi nominentur.
Non est autem quod aliquis ad circumueniendam christianam ueritatem Christi nomen opponat ut dicat: \'in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam baptismi sunt consecuti\', quando ipse Christus loquatur et dicat: non omnis qui mihi dicit, Domine Domine, introibit in regnum caelorum, et iterum praemoneat adque instruat ne quis a pseudoprophetis et pseudochristis in nomine suo facile fallatur. multi, inquit, uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent, et postea addidit dicens: uos autem cauete. ecce praedixi uobis omnia. unde apparet non ea statim suscipienda et adsumenda quae iactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi ueritate.
Quod enim in euangeliis et in apostolorum epistulis Iesn Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine patre aut contra patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Iudaeis qui iactitabant se patrem habere ostenderetur quod nihil eis pater profuturus esset, nisi in filium crederent quem ille misisset — nam qui Deum creatorem patrem sciebant, filium. quoque Christum scire debebant —, nec sibi blandirentur et plauderent de solo patre sine filii eius agnitione, qui et dicebat: nemo uenit ad patrem nisi per me. duorum autem cognitionem esse quae saluet idem ipse manifestat dicens: haec est uita aeterna ut cognoscant te solum et uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione pater ante cognoscendus sit qui misit, tunc deinde Christus qui missus eat, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato Deo patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur peccatorum remissam consecuti iudicantur? alia enim fuit sub apostolis Iudaeorum ratio, alia gentilium condicio. illi quia iam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Iesu Christi erant baptizandi, secundum. quod in actis apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit: paenitemini, et baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum spiritus sancti. uobis enim est promissio et filiis uestris et omnibus deinceps quoscumque aduocauerit Dominus Deus noster. Iesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi pater omitteretur, sed ut patri filius quoque adiungeretur.
Denique ubi post resurrectionem a Domino apostoli ad gentes mittuntur, in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizare gentiles iubentur. quomodo ergo quidam dicunt foris extra ecclesiam immo et contra ecclesiam, modo in nomine Iesu Christi cuiuscumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari iubeat in plena et adunata trinitate? nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui patrem eius negat quem ipse Christus confessus sit non negatur, et qui in eum blasphemat quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a Christo remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem consequitur. qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest negans Deum creatorem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem patre Christus acceperit, quem maiorem dixerit, a quo clarificari petierit, cuius uoluntatem usque ad obsequium bibendi calicis et subeundae mortis inpleuerit? quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri defendere uelle et adserere quod remissam peccatorum accipere possit in Christi nomine blasphemans grauiter et peccans in patrem et Dominum et Deum Christi? quid deinde illud quale est ut qui filium negat neque patrem habeat, qui patrem negat filium habere uideatur, cum filius ipse contestetur et dicat: nemo potest uenire ad me, nisi fuerit datum illi a patre? ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in baptismo accipi a filio posse quam constet patrem non dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat: omnis plantatio quam non plantauerit pater meus caelestis eradicabitur.
Quod si Christi discipuli discere ex Christo nolunt quantam uenerationis et honoris paterno nomini debeatur, uel de exemplis terrenis ac saecularibus discant et sciant Christum non sine maxima exprobratione posuisse: filii saeculi huius prudentiores sunt filiis lucis. in saeculo isto si cuius patri aliquis conuicium fecerit, si contumeliosus ac procax pudorem eius et honorem maledico ore lacerauerit, indignatur filius et irascitur et laesi patris iniuriam quibus potest uiribus uindicare conatur. tu Christum putas impiis et sacrilegis et in patrem suum blasphemis inpunitatem dare et eis in baptismo peccata dimittere quos constet baptizatos eadem adhuc in personam patris maledicta congerere, incessabili blasphemantis linguae scelere peccare? hoc christianus, hoc Dei seruus potest aut mente concipere aut fide credere aut sermone proferre? et ubi erunt legis praecepta diuina quae dicunt: honora patrem et matrem? nisi si uocabulum patris quod in homine honorari praecipitur in Deo inpune uiolatur. ubi erit quod ipse Christus in euangelio ponit et dicit: qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur? nisi si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri et interfici mandat, in caelestem et spiritalem patrem maledicos adque ecclesiae matris inimicos ipse uiuificat. execranda ac detestanda res a quibusdam prorsus adseritur, ut is qui eum si qui in spiritum sanctum blasphemauerit reum futurum peccati aeterni comminatur, idem in patrem. Deam blasphemos salutari baptismo sanctificare dicatur. et nunc qui talibus ad ecclesiam uenientibus sine baptismo communicandum existimant, non putant se alienis immo aeternis peccatis communicare, admittentes sine baptismo eos qui non nisi in baptismo possint blasphemiarum suarum peccata deponere P
Quam uanum est porro et peruersomt nt com ipsi baeretki repudiato et relicto uel errore uel scelere in quo prius fuerant agnoscant ecclesiae ueritatem, nos ueritatis eiusdem iura et sacramenta mutilemus et uenientibus ac paenitentibus dicamus eos remissionem peccatorum consecutos esse quando illi se peccasse et propter hoc ad ecclesiae indulgentiam uenire fateantur? quare ecclesiae catholicae fidem ac ueritatem, frater carissime, et tenere debemus firmiter et docere et per omnia euangelica et apostolica praecepta rationem diuinae dispositionis adque unitatis ostendere.
Numquid potest uis baptismi esse maior ant potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur tur, ut sanguine suo baptizetur P et tamen nec hec baptisma haeretico prodest, quamuis Christum confessus extra ecclesiam fuerit occisus: nisi si haereticorum patroni et aduocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyras praedicant et contra apostoli contestationem, qui nihil eos quamuis exustos et occisos dicit posse proficere, gloriam eis et coronam passionis adsignant. quod si haeretico nec baptisma publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra ecclesiam non est, quanto magis ei nihil proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagio tinctus non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius noua et maiora cumulauerit? quare baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec pater Deus nec filius Christus nec sanctus spiritus nec fides nec ecclesia ipsa communis est. et ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad ecclesiam ueniunt, ut qui legitimo et uero adque unico sanctae ecclesiae baptismo ad regnum Dei regeneratione diuina praeparantur sacramento utroque nascantur, quia scriptum est: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei.
Quo in loco quidam, quasi euacuare possint humana argumentatione praedicationis euangelicae ueritatem, catecuminos nobis opponunt, si quis ex his antequam in ecclesia baptizetur in confessione nominis adprehensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. sciant igitur eiusmodi homines suffragatores et fautores haereticorum catecuminos illos primo integram fidem et ecclesiae ueritatem tenere et ad debellandum diabolum de diuinis castris cum plena et sincera Dei patris et Christi et spiritus sancti cognitione procedere, deinde nec priuari baptismi sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo et Dominus dicebat habere se aliud baptisma baptizari. sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari et diuinae pollicitationis gratiam consequi declarat in euangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem et confitentem loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. quapropter qui fidei et ueritati praesumus, eos qui ad fidem et ueritatem ueniunt et agentes paenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos a nobis ac reformatos ad regnum caelorum disciplinis caelestibus erudire.
Sed dicit aliquis: \'quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad ecclesiam uenientes sine baptismo admissi sunt?\' potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad ecclesiam simpliciter admissi in ecclesia dormierunt ab ecclesiae suae muneribus non separare. non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae ueritati libenter adque incunctanter obsequi quam pertinaciter adque obstinate contra fratres et contra sacerdotes pro haereticis reluctari.
Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis baptisma opponitur, quasi secundi baptismi uocabulo scandalizatos ut ad ecclesiam ueniant retardari. immo uero hoc ipso magis ad necessitatem ueniendi testimonio ostensae sibi et probatae ueritatis adiguntur. nam si uiderint iudicio ac sententia nostra id decerni et statui ut baptisma iustum et legitimum conputetur quo illic baptizantur, putabunt se ecclesiam quoque et cetera ecclesiae munera iuste et legitime possidere, nec erit causa. ueniendi ad nos, quando habentes baptisma habere uideantur et cetera. porro autem cum cognoscunt baptisma nullum foris esse nec remissam peccatorum extra ecclesiam dari posse, auidius ad nos et promptius properant et munera ac dona ecclesiae matris inplorant, certi peruenire se omnino non posse ad ueram diuinae gratiae pollicitationem, nisi prius uenerint ad ecclesiae ueritatem. nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo et uero ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint baptizatos quoque a Paulo eos qui iam baptismo Iohannis baptizati fuissent, sicut legimus in actis apostolorum.
Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma [occupatum] adseritur et inuidia quadam quasi rebaptizandi baptizare post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inueniamus quos Iohannes baptizauerat, ille Iohannes maior inter prophetas habitus, ille diuina gratia adhuc in utero matris inpletus, ille Heliae spiritu et uirtute subnixus, qui non aduersarius Domini sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum non tantum uerbis praenuntiauit sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum per quem baptizantur ceteri baptizauit. quod si idcirco haereticus ius baptismi obtinere potuit, quia prior baptizauit, non possidentis erit iam baptisma sed occupantis: et cum separari a se et diuidi omnino non possint baptisma et ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit et ecclesiam pariter occupauit, et incipis tu illi haereticus uideri qui praeuentus posterior esse coepisti, qui cedendo ac manus dando ius quod acceperas reliquisti. quam periculosum sit autem in diuinis rebus ut quis cedat iure suo et potestate scriptura sancta declarat, cum in Genesi Esau primatus suos inde perdiderit nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit.
Haec tibi brenibus pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quo minus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cam quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus, maxime cum et apostolus dicat: si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia Dei. seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente Domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt conplexi simus in epistulis quarum ad te exempla transmisimus, frater carissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti eius exemplum: quo lecto magis ac magis eius errorem denotabis, qui haereticorum causam contra christianos et contra ecclesiam Dei adserere conatur. nam inter cetera uel superba uel ad rem non pertinentia uel sibi ipsi contraria quae inprouide scripsit, etiam illud adiuncxit ut diceret: (si qui ergo a quacumque haeresi uenient ad uos, nihil innouetur nisi quod traditum est, ut manus illis inponatur in paenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.)
A quacumque haeresi uenientem baptizari in ecclesia uetuit, id est omnium haereticorum baptismata iusta esse et legitima iudicauit. et cum singulae haereses singula baptianata et diuersa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans uniuersorum delicta in sinum suum coaceruata congessit. et praecepit nihil aliud innouari nisi quod traditum est, quasi is innouet qui unitatem tenens unum baptisma uni ecclesiae uindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat nihil innouetur, inquit, nisi quod traditum est. unde est ista traditio? utrumne de dominica et euangelica auctoritate descendens an de apostolorum mandatis adque epistulis ueniens? ea enim facienda esse quae scripta sint Deus testatur et praemonet ad Iesum Naue dicens: nonrecedet liber legis huius ex ore tuo, et meditaberis in eo die et nocte, ut obserues facere omnia quae scripta sunt in eo. item Dominus apostolus suos mittens mandat baptizari gentes et doceri at obseruent omnia quaecumque ille praecepit. si ergo aut in euangelio praecipitur aut in apostolorum epistulis uel actis continetur ut a quacumque haeresi uenientes non baptizentur, sed tantum manus illis inponatur in paenitentiam, obseruetur diuina haec et sancta traditio. si uero ubique haeretici nihil aliud quam aduersarii et antichristi nominantur, si uitandi et peruersi et a semet ipsis damnati pronuntiantur., quale est ut uideantur damnandi a nobis non esse quos constet apostolica contestatione a semet ipsis damnatos esse? ut nemo infamare apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probauerint aut eis sine ecclesiae baptismo communicauerint, quando talia de haereticis apostoli scripserunt, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cuius magister Cerdon sub Hygino episcopo qui in urbe nonus fuit Romam uenit: quem Marcion secutus additis ad crimen augmentis inpudentius ceteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit et haereticum furorem sacrilegis armis contra ecclesiam rebellantem sceleratius et grauius armauit.
Quod si haereses constat postmodum plures ac peiores extitisse et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum, ut haeretico manus tantum in paenitentiam inponatur et sic ei communicetur, et si baptisma non nisi unum est quod apud nos est et intus est et soli ecclesiae de diuina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est quaeue praesumptio humanam traditionem diuinae dispositioni anteponere nec animaduertere indignari et irasci Deum, quotiens diuina praecepta soluit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prophetam clamat et dicit: populus iste labiis honorificant me, cor uero eorum longe separatum est a me. sine causa autem colunt me mandata et doctrinas hominum docentes. item Dominus in euangelio increpans similiter et obiurgans ponit et dicit: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. cuius praecepti memor beatus apostolus Paulus commonet ipse quoque et instruit dicens: si quis aliter docet et non adquiescit sanis uerbis Domini nostri Iesu Christi et doctrinae eius, stupore elatus et nihil sciens, discede ab huiusmodi
Praeclara plane ac legitima traditio Stephano fratre nostro docente proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. nam in eodem loco epistulae suae addidit et adiecit: Ccum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum.2 ad hoc enim malorum deuoluta est ecclesia Dei et sponsa Christi, ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta caelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur et id faciant christiani quod antichristi faciunt. quae uero est animi caecitas, quae prauitas, fidei unitatem de Deo patre et de Iesu Christi Domini et Dei nostri traditione uenientem nolle cognoscere? nam si idcirco apud haereticos ecclesia non est, quia una est et diuidi non potest, et si ideo illic sanctus spiritus non est, quia unus est et esse apud profanos et extrarios non potest: utique et baptisma quod in eadem unitate consistit esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab ecclesia. neque a sancto spiritu potest.
Aut si effectum baptismi maiestati nominis tribuunt, nt qui in nomine Iesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizantur innouati et sanctificati iudicentur, cur non in eiusdem Christi nomine illic et manus baptizato inponitur ad accipiendum spiritum sanctum, cur non eadem eiusdem maiestas nominis praeualet in manus inpositione quam ualuisse contendunt in baptismi sanctificatione? nam si potest qui extra ecclesiam natus templum Dei fieri, cur non possit super templum et spiritus sanctus infundi? qui enim peccatis in baptismo expositis sanctificatus est et in nouum hominem spiritaliter reformatus, ad accipiendum spiritum sanctum idoneus factus est, quando apostolus dicat: quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. qui potest apud haereticos baptizatus Christum induere, multo magis potest spiritum sanctum quem Christus misit accipere. ceterum maior erit mittente qui missus est, ut incipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed sanctum spiritum non potuisse percipere, quasi possit aut sine spiritu Christus indui aut a Christo spiritus separari. illud quoque ineptum, ut cum natiuitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lauacrum regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi spiritum negent esse. peccata enim purgare et hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat et spiritum sanctum. quare aut et spiritum necesse est ut concedant esse illic ubi baptisma esse dicunt, aut nec baptisma est ubi spiritus non est, quia baptisma esse sine spiritu non potest.
Quale est autem adserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in ecclesia nati? baptisma enim esse in quo homo uetus moritur et nouus nascitur manifestat et probat beatus apostolus dicens: seruauit nos per lauacrum regenerationis. si autem in lauacro id est in baptismo est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest quae Christi sponsa non est ? ecclesia est enim sola quae Christo coniuncta et adunata spiritaliter filios generat eodem apostolo rursus dicente: Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lauacro aquae. si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lauacro eius sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit nec purgari nec sanctificari lauacro eius possit, filios Deo generare non posse.
Porro autem non per manus inpositionem quia nascitur quando accipit spiritum sanctum, sed in baptismo, ut spiritum iam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. ante eum Deus plasmauit, tunc insufflauit in faciem eius flatum uitae. nec enim potest accipi spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. cum autem natiuitas christianorum in baptismo sit, baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius ecclesiae non est? ut habere quis possit Deum patrem, habeat ante ecclesiam matrem. cum uero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit, ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Appelletis et ceterorum blasphemantium in Deum patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Iesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in patrem et Dominum Deum Christum.
Quo in loco considerandum est, frater carissime, pro fide et religione sacerdotalis loci quo fungimur, an constare sacerdoti Dei ratio in die iudicii possit adserenti et probanti et in acceptum referenti blasphemantium baptismata, cum Dominus comminetur et dicat: et nunc praeceptum hoc ad uos est, o sacerdotes, si non audieritis et si non posueritis in corde uestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus omnipotens, inmittam in uos maledictionem, et maledicam benedictionem uestram. dat honorem Deo qui Marcionis baptismo communicat? dat honorem Deo qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari iudicat? dat honorem Deo qui foris de adultera et fornicaria nasci Dei filios adseuerat? dat honorem Deo qui unitatem et ueritatem de diuina lege uenientem non tenens haereses contra ecclesiam uindicat? dat honorem Deo qui haereticorum amicus et inimicus christianorum sacerdotes Dei ueritatem Christi et ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat? si sic honor Deo datur, si sic a cultoribus eius et sacerdotibus timor Dei et disciplina seruatur: abiciamus arma, manus demus in captiuitatem, tradamus diabolo ordinationem euangelii, dispositionem Christi, maiestatem Dei, diuinae militiae sacramenta soluantur, castrorum caelestium signa dedantur, succumbat et cedat ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae. spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, caritas odio, ueritas mendacio, Christus antichristo. merito et sic in dies singulos schismata et haereses surgunt, crebrius adque uberius excrescunt, ut serpentinis crinibus pullulantes aduersus ecclesiam Dei maioribus uiribus uenenorum suorum uirus expromunt, dum illis aduocatione quorundam et auctoritas praestatur et firmitas, dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum ueritas proditur, dum id quod contra ecclesiam foris geritur intus in ipsa ecclesia uindicatur.
Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praeualet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam adque inuiolatam sponsae eius sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris uerba Domini dicentis putas cum uenerit filius hominis, inueniet fidem in terra: qua fideles Dei milites qui Deo fide et religione sincera militamus commissa nobis diuinitus castra fideli uirtute seruemus. nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quo minus ueritas praeualeat et uincat. nam consuetudo sine ueritate uetustas erroris est. propter quod relicto errore sequamur ueritatem scientes quia et apud Hesdram ueritas uicit, sicut scriptum est: ueritas manet et inualescit in aeternum et uiuit et optinet in saecula saeculorum. nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt iusta facit, nec est in iudicio eius iniquum, et fortitudo et regnum et maiestas et potestas omnium saeculorum. benedictus Deus ueritatis. quam ueritatem nobis Christus ostendens in euangelio suo dicit: ego sum ueritas. propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus et si manemus in ueritate et ueritas in nobis manet, ea quae sunt uera teneamus.
Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua praua et falsa defendat quam ad alterius recta et uera consentiat. cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere. docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. oportet enim episcopos non tantum docere, sed et discere, quia et ille melius docet qui cotidie crescit et proficit discendo meliora. quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet et praemonet, ut si alii sedenti melius reuelatum fuerit prior taceat. in conpendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere et inuenire adque eruere ueritatem. nam si ad diuinae traditionis caput et originem reuertamur, cessat error humanus et sacramentorum caelestium ratione perspecta quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem ueritatis aperitur: ut si canalis aquam ducens qui copiose prius et largiter profluebat subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus uenis in capite unda siccauerit an uero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit, ut si uitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseueranter ac iugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum adque ad potum ciuitatis aqua collecta eadem ubertate adque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur P quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta diuina seruantes, ut si in aliquo nutauerit et uacillauerit ueritas, et ad originem dominicam et ad euangelicam adque apostolicam traditionem reuertamur et inde surgat actus nostri ratio unde et ordo et origo surrexit.
Traditum est enim nobis quod sit unus Deus et Christus onus et una spes et fides una et una ecclesia et baptisma unum non nisi in una ecclesia constitutum, a qua [unitate] quisque discesserit cum haereticis necesse est inueniatur, quos dum contra ecclesiam uindicat, sacramentum diuinae traditionis inpugnat. cuius unitatis sacramentum expressum uidemus etiam in cantico canticorum ex persona Christi dicentis: hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. si autem ecclesia eius hortus conclusus est et fons signatus, quomodo in eundem hortum introire aut bibere de fonte eius potest qui in ecclesia non est ? item Petrus ipse quoque demonstrans et uindicans unitatem mandauit et monuit per unum solum baptisma unius ecclesiae saluari nos posse, in arca, inquit, Noe pauci, id est octo animae hominum saluae factae sunt per aquam, quodetuos similiter saluos faciet baptisma. quo breui et spiritali conpendio unitatis sacramentum manifestato. nam ut in illo mundi baptismo quo iniquitas antiqua purgata est, qui in area Noe non fuit non potuit per aquam saluus fieri, ita nec nunc potest per baptismum saluatus uideri qui baptizatus in ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est.
Obseruatur itaque a nobis et tenetur, frater carissime, explorata et perspecta ueritate ut omnes qui ex quacumque haeresi ad ecclesiam conuertuntur ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in ecclesia prius fuerant et sic ad haereticos transierant. hos enim oportet cum redeunt acta paenitentia per manus inpositionem solam recipi et in ouile unde errauerant a pastore restitui. opto te, frater carissime, semper bene ualere.
Epistula LXXV — Firmilianvs Cvpriano Fratri In Domino S
Accepimus per Rogatianum carissimum nostrum diaconum a uobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime, et gratias propter haec Deo maximas egimus quod contigerit, ut qui corpore ab inuicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. erit enim in nouissimis, ait, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super uerticesmontium. in qua conuenientes cum iocunditate adunantur, secundum quod et in psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies uitae. unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam uoluntatis caritatem in unum conuenire. ecce, inquit, quam bonum et uoluptabile est ut habitent fratres in unum.
Adunatio enim et pax et concordia non solum hominibus fidelibus et cognoscentibus ueritatem sed et angelis ipsis caelestibus uoluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo diuinus esse gaudium in uno peccatore paenitentiam agente et ad unitatis uinculum reuertente. quod utique non diceretur de angelis conuersationem in caelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati qui nostra adunatione laetantur, sicut e contrario utique contristantur, quando uident diuersas quorundam mentes et scissas uoluntates, quasi non tantum unum et eundem Deum simul inuocent, sed separatis et diuisis ab inuicem nec confabulatio iam possit esse aut sermo communis. nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus, quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae uestrae experimentum caperemus. sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio et gratia digna commisit. neque enim et ludas perfidia sua et proditione quae scelerate circa saluatorem operatus est dignus uideri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit, ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.
Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur, ne dum audaciae et insolentiae eius meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem maestitiam nobis inferamus. de uobis autem cognoscentes quod secundum regulam ueritatis et sapientiam Christi hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultauimus et Deo gratias egimus, qui inuenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et ueritatis unanimitatem. potens est enim gratia Dei copulare et coniungere caritatis atque unitatis uinculo etiam ea quae uidentur longiore terrarum spatio esse diuisa, secundum quod et olim interuallo temporum separatos ab Iob et Noe qui in primis fuerant Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis uinculum uirtus diuina coniunxit, ** sed quamuis temporibus longis discreti essent, eadem tamen diuina inspiratione sentirent. quod et nunc in uobis animaduertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis sensu tamen et spiritu copulatos uos esse nobiscum probaretis. quod totum hoc fit diuina unitate. nam cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, coniungit ubique et copulat suos uinculo unitatis. unde in uniuersam terram exiuit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu uelociter currentes: sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et iunctos sibi osse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diniserint..ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt. sed tales iudicium Domini pro merito suo subibunt recedentes a uerbis eius qui patrem pro unitate deprecatur et dicit: pater, da ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis sint.
Nos uero ea quae a uobis scripta sunt quasi nostra propria suscepimus nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandauimus: neque obest utilitati. salutari aut eadem retexere ad confirmandam ueritatem aut et quaedam addere ad cumulandam probationem. si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a nobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo diuinus humanam naturam supergreditur nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus prophetarum ut multiplex et diuina sapientia per multos distribuatur. unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit reuelatum. qua ex causa necessario apud nos fit t ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conueniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut si qua grauiora sunt communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lauacrum salutare a diabolo uulneratis per paenitentiam medella quaeratur, non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intellegentiam delictorum suorum conuertantur et Domino plenius satisfacere cogantur .
Quoniam uero legatus iste a uobis missus regredi ad uos festinabat et hibernum tempus urguebat, quantum potuimus ad scripta uestra rescripsimus. et quidem quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi apostoli eos qui ab haeresi ueniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime uos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea extitisse: cum et Marcion Cerdonis discipulus inueniatur sero post apostolos et post longa ab eis, tempora sacrilegam aduersus Deum traditionem induxisse, Appelles quoque blasphemiae eius consentiens multa alia noua et grauiora fidei ac ueritati inimica addiderit. sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi post apostolos et post longam aetatem aduersus ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellauerint. ceteros quoque haereticos constat prauas suas sectas et inuentiones peruersas, prout quisque errore ductus est, postea induxisse: quos omnes manifestum est a semet ipsis damnatos esse et ante diem iudicii inexcusabilem sententiam aduersum semet ipsos dixisse. quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adiudicat et se ipse participem talibus faciendo condemnat?
Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus obseruare quae sint ab origine tradita et frustra apostolorum auctoritatem praetendere scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa multa alia diuinae rei sacramenta uideat esse apud illos aliquas diuersitates nec obseruari illic omnia aequaliter quae Hierosolymis obseruantur, secundum quod in ceteris quoque plurimis prouinciis multa pro locorum et hominum diuersitate uariantur, nec tamen propter hoc ab ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est. quod nunc Stephanus ausus est facere rumpens aduersus uos pacem, quam semper antecessores eius uobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos execrati sunt et ut eos euitemus monuerunt. unde apparet traditionem hanc humanam esse quae haereticos asserit et baptisma quod non nisi solius ecclesiae est eos habere defendit.
Sed et ad illam partem bene a uobis responsum est, ubi Stephanus in epistola sua dixit haereticos quoque ipsos in baptismo conuenire et quod alterutrum ad se uenientes non baptizent, sed communicent tantum, quasi et nos hoc facere debeamus. quo in loco, etsi uos iam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus non esse mirum sic haeretici agant, qui etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen quod est maximum unum et eundem consensum tenent, ut blasphement creatorem, quaedam somnia sibi et fantasma ignoti Dei confingentes, quo utique consequens est sic consentire in baptismi sui uanitate ut consentiunt in repudianda diuinitatis ueritate. de quibus quoniam longum est ad singula eorum uel scelesta uel superuacua respondere, satis est breuiter illud in conpendio dicere eos qui non teneant uerum Dominum patrem tenere non posse nec filii nec spiritus sancti ueritatem, secundum quod etiam illi qui Cataphrygas appellantur et nouas prophetias usurpare conantur nec patrem possunt habere nec filium quia nec spiritum sanctum: a quibus si quaeramus quem Christum praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit spiritum per Montanum et Priscam locutum. in quibus cum animaduertamus non ueritatis spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem uindicant Christum habere non posse. sed et ceteri quique haeretici, si se ab ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in ecclesia constituta sit, ubi praesident maiores natu qui et baptizandi et manum inponendi et ordinandi possident potestatem. haereticum enim sicut ordinare non licet nec manum inponere, ita nec baptizare nec quicquam sancte et spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate. quod totum nos iam pridem in Iconio qui Phrygiae locus est collecti in unum conuenientibus ex Galatia et Cilicia et ceteris proximis regionibus confirmauimus tenendum contra haereticos firmiter et uindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.
Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam natiuitatem in haereticorum baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur spiritum sanctum non esse, considerent et intellegant spiritalem natiuitatem sine spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Iohanne baptizati fuerant, priusquam missus esset a Domino spiritus sanctus, baptizauit denuo spiritali baptismo et sic eis manum inposuit ut acciperent spiritum sanctum. quale est autem ut cum Paulum post Iohannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse uideamus, nos eos qui ab haeresi ad ecclesiam ueniunt post inlicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? nisi si his episcopis qui nunc minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus inpositionem uenientibus haereticis dare spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Iohanne baptizatis spiritum sanctum per manus inpositionem daret, nisi eos prius etiam ecclesiae baptismo baptizasset.
Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizauerit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi potuerit inuocata trinitate nominum patris et filii et spiritus sancti. deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt, ut qui est in ecclesia perfectus et sapiens hoc aut defendat aut credat, quod inuocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant, quando et qui baptizat habet spiritum sanctum et baptisma quoque ipsum non sit sine spiritu constitutum. sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua baptismi gratiam consequi posse. quod et ipsum sine dubio ridiculum est, quasi de caelo adducere ad se possit aut mens praua iustorum sanctificationem aut fides falsa credentium ueritatem. non omnes autem qui nomen Christi inuocant audiri et inuocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: multi uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos fallent. nulla denique differentia est inter pseudoprophetam et haereticum. nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento baptismi fallit. mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum uoluntates.
Volo autem uobis et de historia quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. ante uiginti enim et duos fere annos temporibus post Alexandrum imperatorem multae istic conflictationes et pressurae acciderunt uel in commune omnibus hominibus uel priuatim christianis: terrae etiam motus plurimi et frequentes extiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam ciuitates in profundum recepta dirupti soli hiatu deuorarentur, ut ex hoc persecutio quoque grauis aduersum nos nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra prouincia praeses, acerbus et dirus persecutor. in hac autem perturbatione constitutis fidelibus et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus et patrias suas relinquentibus atque in alias regionum partes transeuntibus (erat enim transeundi facultas eo quod persecutio illa non per totum mundum sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier quae in extasin constituta propheten se praeferret et quasi sancto spiritu plena sic ageret. ita autem principalium daemoniorum impetu ferebatur ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens et facere se terram moueri polliceretur: non quod daemoni tanta esset potestas ut terram mouere aut elementum concutere ui sua ualeret, sed quod nonnumquam nequam spiritus praesciens et intellegens terrae motum futurum id se facturum esse simularet quod futurum uideret. quibus mendaciis et iactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi oboedirent et quocumque praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hieme nudis pedibus per asperas niues ire nec uexari in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Iudaeam et Hierosolymam festinare fingens tamquam inde uenisset. hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur: quod paulo post detectum est. nam subito apparuit illi unus de exorcistis uir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conuersatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant excitatus erexit se contra illum spiritum nequam reuincendum: qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat uenturum quendam auersum et temptatorem infidelem. tamen ille exorcista inspiratus Dei gratia fortiter restitit et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur ostendit. atqui illa mulier quae prius per praestigias et fallacias daemonia multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter cetera quibus plurimos deceperat etiam hoc frequenter ausa est, ut et inuocatione non contemptibili sanctificare se panem et eucharistiam facere simularet et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima uerba interrogationis usurpans, ut nihil discrepare ab ecclesiastica regula uideretur.
Quid igitur de huius baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem baptizauit? numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt conprobant, maxime cui nec symbolum trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? potest credi aut remissio peccatorum data aut lauacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia quamuis ad imaginem ueritatis tamen per daemonem gesta sunt? nisi si et daemonem in nomine patris et filii et spiritus sancti gratiam baptismi dedisse contendunt qui haereticorum baptismata adserunt, apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino sanctus spiritus non est.
Illud etiam quale est quod uult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimonia Christi ? nam si non mentitur apostolus dicens: quotquot in Christo tincti estis, Christum induistis, utique qui illic in Christo baptizatus est induit Christum. si autem induit Christum, accipere potuit et spiritum sanctum, qui a Christo missus est, et frustra illi uenienti ad accipiendum spiritum manus inponitur: nisi si a Christo spiritum diuidunt ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic spiritus sanctus.
Decurramus uero breuiter et cetera quae a uobis copiose et plenissime dicta sunt festinante uel maxime ad uos Rogatiano diacono carissimo nostro. sequitur enim illud quod interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt utrum carnale sit eorum baptisma an spiritale. si enim carnale est; nihil differunt a Iudaeorum baptismo, quo sic illi utuntur ut eo tamquam communi et uulgari lauacro tantum sordes abluantur. si autem spiritale est, quomodo apud illos esse baptisma spiritale potest apud quos sanctus spiritus non est ? ac per hoc aqua qua tinguntur lauacrum est illis carnale tantum, non baptismi sacramentum.
Quod si baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae natiuitatis, non haeretici sed filii Dei conputandi sunt qui apud illos baptizantur. secunda enim natiuitas quae est in baptismo filios Dei generat. si autem sponsa Christi una est, quae est ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Deo filios. neque enim multae sponsae Christi, cum dicat apostolus: despondi uos uni uiro uirginem sanctam adsignare Christo, et: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populi tui, quia desiderauit rex speciem tuam, et: ueni sponsa de Libano, aduenies et pertransibis a principio fidei, et: ingressus sum in hortum meum, soror mea, sponsa. uidemus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera et fornicaria. unde nec potest filios Deo parere. nisi si secundum quod Stephano uidetur haeresis quidem parit et exponit, expositos autem ecclesia suscipit, et quos non ipsa peperit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit et ideo Christus Dominus noster unam esse manifestans sponsam suam et unitatis eius sacramentum declarans ait: qui non est mecum aduersus me est, et qui non mecum colligit spargit. si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo aduersus Christum sunt haeretici: et si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.
Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a nobis necessario dictum est, quod ecclesia secundum canticum canticorum hortus sit conclusus et fons signatus, paradisus cum fructu pomorum. qui autem numquam in hunc hortum introierunt neque paradisum a Deo creatore plantatum uiderunt, quomodo de fonte qui intus inclusus est et diuino sigillo signatus est aquam uiuam lauacri salutaris praebere alicui poterunt? cum uero et area Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum ecclesiae Christi, quae tunc omnibus foris pereuntibus eos solos seruauit qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad ecclesiae unitatem perspiciendum, quemadmodum et Petrus posuit dicens : sic et nos similiter saluos faciet baptisma, ostendens quoniam quomodo qui cum Noe in area non fuerunt non tantum purgati et saluati per aquam non sunt, sed statim diluuio illo perierunt, sic et nunc quicumque in ecclesia cum Christo non sunt foris peribunt,. nisi ad unicum et salutare ecclesiae lauacrum per paenitentiam conuertantur.
Qualis uero error sit et quanta caecitas eius, qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse nec permanet in fundamento unius ecclesiae, quae semel a Christo super petram solidata est, hinc intellegi potest quod soli Petro Christus dixerit: quaecumque ligaueris super terram, erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis, et iterum in euangelio [quando] in solos apostolos insufflauit Christus dicens: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: et si cuius tenueritis, tenebuntur. potestas ergo peccatorum remittendorum apostolis data est et ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt et episcopis qui eis ordinatione uicaria successerunt. hostes autem unius catholicae ecclesiae, in qua nos sumus, et aduersarii nostri qui apostolis successimus sacerdotia sibi inlicita contra nos uindicantes et altaria profana ponentes quid aliud sunt quam Core et Dathan et Abiron pari scelere sacrilegi et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt? secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.,
Atque ego in hac parte iuste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta ecclesiae collocata sunt, multas alias petrae inducat et ecclesiarum multarum noua aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. nam qui baptizantur complent sine dubio ecclesiae numerum: qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et ecclesiam illic esse confirmat. nec intellegit offuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae ueritatem qui sic prodit et deserit unitatem. Iudaeos tamen quamuis ignorantia caecos et grauissimo facinore constrictos zelum Dei apostolus habere profitetur. Stephanus qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat nullo aduersus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et adseueret per baptismi sacramentum sordes ueteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regeneratione caelesti filios Dei facere, ad aeternam uitam diuini lauacri sanctificatione reparare. quae si sic magna et caelestia ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac uindicat? et frustra iam dubitat in ceteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conueniat et orationes pariter cum eisdem misceat et altare ac sacrificium commune constituat.
Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit consequatur statim gratiam Christi: quando huic loco breuiter occurri possit et dici quoniam si in nomine Christi ualuit foris baptisma ad hominem purgandum, in eiusdem Christi nomine ualere illic potuit et manus inpositio ad accipiendum spiritum sanctum. et incipient cetera quoque quae apud haereticos aguntur iusta et legitima uideri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod uos in epistola uestra exsecuti estis non nisi in ecclesia sola ualere posse Christi nomen, cui uni concesserit Christus caelestis gratiae potestatem.
Quod autem pertineat ad consnetndinem refntandum quam uideantur opponere ueritati, quis tam nanus sit ut ueritati consuetudinem praeferat aut qui perspecta luce tenebras non derelinquat ? nisi si et Iudaeos Christo aduentante id est ueritate adiuuat in aliquo antiquissima consuetudo, quod relicta nona ueritatis uia in uetustate permanserint. quod quidem aduersus Stephanum uos dicere Afri potestis cognita ueritate errorem nos consuetudinis reliquisse. ceterum. nos ueritati et consuetudinem iungimus et consuetudini Romanorum consuetudinem sed ueritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab apostolis traditum est. nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper sic istic obseruatum sit ut non nisi unam Dei ecclesiam nossemus et sanctum baptisma non nisi sanctae ecclesiae conputaremus. plane quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant qui etsi nouos prophetas recipiunt eosdem tamen patrem et filium nosse nobiscum uidentur, plurimi simul conuenientes in Iconio diligentissime tractauimus et confirmauimus repudiandum esse omne omnino baptisma quod sit extra ecclesiam constitutum.
Ad illud autem quod pro haereticis ponunt et aiunt apostolum dixisse siue per occasionem, siue per ueritatem Christus adnuntiatur, ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit apostolum in epistola sua qua hoc dixit neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum siue perfide secum loquentibus siue in fide sincera perseuerantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere et quid apostolus dixerit de ipso apostolo recognoscere.
Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis uenientes sine ecclesiae baptismo admissi sunt? si de saeculo excesserunt, in eorum numero qui apud nos catechizati quidem sunt, sed prius quam baptizarentur obierunt habentur, non modicum emolumentum ueritatis et fidei, ad quam relicto errore peruenerant, etsi consummationem gratiae consecuti non sunt morte praeuenti. qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur ecclesiae baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, ne per alienam praesumptionem in pristino errore manentes sine gratiae consummatione moriantur. ceterum quale delictum est uel illorum qui admittuntur uel eorum qui admittunt, ut non ablutis per ecclesiae lauacrum sordibus nec peccatis expositis usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem Domini, cum scriptum sit: quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
Nos etiam illos quos hi qui prius in ecclesia catholica episcopi fuerant et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis adsumentes baptizauerant pro non baptizatis habendos iudicauimus. et hoc apud nos obseruatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos ueniunt tamquam alieni et nihil consecuti unico et uero ecclesiae catholicae baptismo apud nos baptizentur, ut lauacri uitalis regenerationem consequantur. et tamen multum interest inter eum qui inuitus et necessitate persecutionis coactus succubuit et illum qui sacrilega uoluntate audax contra ecclesiam rebellat uel in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia uoce blasphemat. et non pudet Stephanum hoc adserere, ut per eos, [qui] cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis lauacrum salutis.
Ybi ergo erit quod scriptum est: ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis, si relicto ecclesiae fonte signato alienam aquam pro tua suscipies et profanis fontibus ecclesiam polluis P quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de uoragine et caeno illorum bibis et ipse ecclesiae sanctificatione purgatus alienarum sordium contactibus inquinaris? nec metuis iudicium Dei haereticis testimonium contra ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: falsus testis non erit inpunitus? quin immo tu haereticis omnibus. peior es. nam cum inde multi cognito errore suo ad te ueniant ut ecclesiae uerum lumen accipiant, tu uenientium errores adiuuas et obscurato lumine ecclesiasticae ueritatis tenebras haereticae noctis adcumulas, cumque se illi in peccatis esse et nihil gratiae habere se ac propterea ad ecclesiam uenire fateantur, tu. eis remissionem peccatorum subtrahis quae in baptismo datur, dum dicis eos iam baptizatos et extra ecclesiam ecclesiae gratiam consecutos. nec intellegis animas eorum de manu tua exquiri cum iudicii dies uenerit, qui sitientibus ecclesiae potum negasti et uolentibus uiuere causa mortis fuisti, et insuper indignaris..
Vide qua. inperitia tn reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro ueritate nituntur. quis enim iustius indignari contra alterum debuit ? utrumne qui hostes Dei adserit an uero qui aduersus hostes Dei pro ecclesiae ueritate consistit? nisi quod inperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam facile uertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat scriptura diuina: homo animosus parat lites, et uir iracundus exaggerrat peccata. lites enim et dissensiones quantas parasti per ecclesias totius mundi? peccatum uero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti? excidisti enim te ipsum, noli te fallere, si quidem ille est uere schismaticus qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit. dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti. nec te informare ad regulam ueritatis et pacis uel apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: obsecro ergo uos ego uinctus in Domino digne ambulare uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate, cum patientia sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae. unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis.
Haec apostoli mandata et monita salntaria quam diligenter Stephanus impleuit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco seruans. quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis uario discordiae genere rumpentem, modo cum orientalibus, quod nec uos latere confidimus, modo uobiscum qui in meridie estis, a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper dilectionis et caritatis memor praeciperet fraternitati uniuersae ne quis eos in domum suam reciperet, ut uenientibus non solum pax et communio sed et tectum et hospitium negaretur. hoc est seruasse unitatem spiritus in coniunctionem pacis, abscidere a caritatis unitate et alienum per omnia fratribus facere et contra sacramentum et uinculum pacis furore discordiae rebellare. apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. excutiamus potius id de quo cummaxima quaestio est. qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. sed quid ait apostolus Paulus? unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. si autem fides una est, utique et Dominus unus. si Dominus unus est, consequens est dicere quia t unus est. si autem haec unitas quae separari omnino et diuidi non potest etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus? ut quid illos haereticos et non christianos uocamus? porro cum nobis et haereticis nec Deus unus sit nec Dominus unus nec una ecclesia nec fides una, sed nec unus spiritus aut corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune. et tamen non pudet Stephanum talibus aduersus ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos adserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudochristum et pseudoapostolum et dolosum operarium dicere: qui omnia in se esse conscius praeuenit ut alteri ea per mendacium obiceret quae ipse ac merito audire deberet. bene te ualere omnibus nobis cum uniuersis qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate uniuersi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.
CVPRIANVS NEMESIANO FELICI LVCIO ALTERI FELICI LITTEO POLIANO VICTORI IADERI DATIVO COEPISCOPIS, ITEM COMPRESBVTERIS ET DIACONIBVS ET CETERIS FRATRIBVS IN METALLO CONSTITVTIS MARTVRIBVS DEI PATRIS OMNIPOTENTIS ET IESV CHRISTI DOMINI NOSTRI ET DEI CONSERVATORIS NOSTRI AETERNAM S.
Gloria quidem uestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum adque ad conplexum uestrum uenire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. sed quomodo possum repraesento me nobis et ad uos etiamsi corpore et gressu uenire non datur, dilectione tamen et spiritu uenio, exprimens litteris animum meum quo in istis uirtutibus et laudibus uestris laetus exulto, participem me conputans uobis etsi non passione corporis consortio caritatis. an ego possim tacere et uocem meam silentio premere, cum de carissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam, quibus uos diuina dignatio honorauit, at ex uobis pars iam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris siue in metallis et uinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis maiora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habituri tot mercedes in caelestibus praemiis quot nunc dies numeratis in poenis ? quae quidem uobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei uestrae accidisse non miror, ut uos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore prouexerit, qui semper in ecclesia eius custoditae fidei tenore uiguistis, conseruantes firmiter dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, uigilantiam in adiuuandis laborantibus, misericordiam in fouendis pauperibus, in defendenda ueritate constantiam, in disciplinae seueritate censuram. ac ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in uobis, etiam in confessione nunc uocis et passione corporis fratrum mentes ad diuina martyria prouocatis duces uos exhibendo uirtutibus: ut dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.
Quod autem fustibus caesi prius grauiter et adflicti per eiusmodi poenas initiastis confessionis uestrae religiosa primordia, execranda nobis ista res non est. neque enim ad fustes christianum corpus expauit, cuius est spes omnis in ligno. sacramentum salutis suae Christi seruus agnouit, redemptus ligno ad uitam aeternam ligno prouectus est ad coronam. quid uero mirum si uasa aurea et argentea in metallum id est auri et argenti domicilium dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conuersa est locaque quae aurum et argentum dare ante consueuerant accipere coeperunt. inposuerunt quoque conpedes pedibus uestris et membra felicia ac Dei templa infamibus uinculis ligauerunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus aut aurum uestrum ferri contagione maculetur. dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa uirtute testantibus ornamenta sunt ista, non uincula, nec christianorum pedes ad infamiam copulant sed clarificant ad coronam. o pedes feliciter uincti, qui non a fabro sed a Domino resoluuntur. o pedes feliciter uincti, qui itinere salutari ad paradisum diriguntur. o pedes in saeculo ad praesens ligati, ut sint semper apud Deum liberi. o pedes conpedibus et trauersariis interim cunctabundi sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri. quantum uult hic uel inuida crudelitas uel maligna ** nexibus uos suis et uinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad caelorum regna uenietis. non fouetur in metallis lecto et culcitis corpus, sed refrigerio et solacio Christi fouetur. humi iacent fessa laboribus uiscera, sed poena non est cum Christo iacere. squalent sine balneis membra situ et sorde deformia, sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. panis illic exiguus, at non in pane solo uiuit homo sed in sermone Dei. uestis algentibus deest, sed qui Christum induit et uestitus abundanter et cultus est. semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput uiri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. omnis ista deformitas detestabilis et taetra gentilibus quali splendore pensabitur. saecularis haec et breuis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati apostoli uocem transformauerit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae.
Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei iactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia diuina. celebratis immo adque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum uobis ad retributionem praemiorum caelestium profuturum, cum scriptura diuina loquatur et dicat: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. hoc uos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo et uosmet ipsos sanctas adque inmaculatas uictimas exhibentes, sicut apostolus adhortatur et dicit: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta.
Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc est in quo maioribus meritis ad promerendam uoluntatem Dei opera nostra proueniant, hoc est quod solum Domino de beneficiis eius grandibus et salutaribus fidei ac deuotionis nostrae obsequia retribuant ]praedicante in psalmis et contestante spiritu sancto, quid retribuam, inquit, Domino de omnibus quae mihi tribuit? calicem salutis accipiam, et nomen Domini inuocabo. pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius. quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat, quis non adpetat gaudibundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat, quis non pretiosam in conspectu Dei mortem fortiter et constanter excipiat placiturus eius oculis qui nos in congressione nominis sui desuper spectans uolentes conprobat, adiuuat dimicantes, uincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quicquid ipse praestitit et honorans quod ipse perfecit?
Ipsius enim esse quod uincimus et quod ad maximi certaminis palmam subacto aduersario peruenimus declarat et docet Dominus in euangelio suo dicens: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et iterum: ponite in cordibus uestris non praemeditari excusare. egosenim dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere aduersarii uestri. inquo quidem et credentium magna fiducia est et culpa grauissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur nec rursus eundem timere qui aeternam poenam negantibus conminatur.
Quae uos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, conplentes factis quod uerbis ante docuistis, futuri maximi in regno caelorum pollicente Domino et dicente: qui fecerit et sic docuerit maximus uocabitur in regno caelorum. denique exemplum uestrum secuta multiplex plebis portio confessa est uobiscum pariter et pariter coronata est, conexa uobis uinculo fortissimae caritatis et praepositis suis nec carcere nec metallis separata. cuius numero nec uirgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit quasque ad caelestem coronam gloria gemina prouexit. in pueris quoque uirtus maior aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii uestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.
Qui nunc uobis, dilectissimi fratres, conscientiae uictricis uigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, quia triumphus in pectore, unumquemque uestrum stare ad promissum Dei praemium, de iudicii die esse securum, ambulare in, metallo captiuo quidem corpore sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem gaudentem tolerantia seruorum suorum per uestigia et uias suas ad regna aeterna gradientium? expectatis cotidie laeti profectionis uestrae salutarem diem et iam iamque de saeculo recessuri ad martyrum munera et domicilia diuina properatis, post has mundi tenebras uisuri candidissimam lucem et accepturi maiorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem apostolo contestante et dicente: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. plane quia nunc uobis in precibus efficacior sermo est et ad inpetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite inpensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio diuina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque uobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui hic caritatis et pacis uinculo copulati contra haereticorum iniurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis caelestibus gaudeamus. opto uos, beatissimi ac fortissimi fratres in Domino bene ualere et nostri semper et ubique meminisse. ualete.
Epistula LXXVII — Cvpriano Fratri Nemesianvs Dativvs Felix Et Victor , In Domino Aeternam S
Semper magnis sensibus pro temporis condicione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime. quibus adsidue lectis et praui corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos in fidem facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti. es enim omnibus hominibus in tractatu maior, in sermone facundior, in consilio sapientior, in sapientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior et in actu bono innocentior. scis et ipse, carissime, nostrum optabile uotum esse quod te uideamus doctorem et amatorem nostrum ad coronam magnae confessionis peruenisse.
Nam quasi bonus et uerus doctor quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus prior apud acta proconsulis pronuntiasti et tuba canens Dei milites caelestibus armis instructos ad congressionis proelium excitasti et in acie prima spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde uerbis tuis conposuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur et cadauera ipsius publici hostis et nerui concisi calcarentur. crede nobis, carissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos inpetus timuit nec ire in exilium recusauit nec relinquere ciuitatem dubitauit nec in deserto loco morari horruit et quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrium prior duxit. quot enim ad martyria facienda exemplo suo prouocauit: et non tantum martyrum de saeculo iam excedentium sociata esse coepit, sed et cum futuris caelestem amicitiam copulauit.
Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane carissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus uulnerata membra curasti, conpedibus pedes ligatos resoluisti, semitonsis capitibus capillaturam adaequasti,. tenebras carceris inluminasti, montes metalli in plana deduxisti, naribus etiam fragrantes flores inposuisti et tetrum odorem fumi discussisti. fecit autem et prosecutum est ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri, quod per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum et Amantium acoluthos distribuendum misisti, quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. simus ergo orationibus nostris alterutro adiutores et rogemus sicut mandasti, ut Deum et Christum et angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. optamus te, Domine frater, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant et uidere desiderant.
Epistula LXXVIII — Cvpriano Fratri Et Collegae Lvcivs Et Qvi Cvm Eo Svnt Fratres Omnes In Deo S
Exultantibus nobis et laetantibus in Deo quod nos et in congressionem armauerit et in proelio uictores sua dignatione fecerit superuenerunt litterae tuae, frater carissime, quas per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum et Amantium acoluthos misisti nobis: quibus lectis recepimus in uinculis laxamentum, in pressura solacium et in necessitate praesidium et excitati sumus et robustius animati ac si quid amplius fuerit poenarum. nam ante passionem a te sumus ad gloriam prouocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisti. nos uero secuti uestigia confessionis tuae parem gratiam tecum speramus. nam qui prior est in cursu prior est et ad praemium, et qui prior occupasti de quo cepisti inde hoc nobis communicasti, demonstrans t scilicet indiuiduam caritatem qua semper nos dilexisti: ut quibus unus fuit spiritus in coniunctionem pacis esset precum tuarum gratia et una corona confessionis.
Accessit autem tibi, frater carissime, ad confessionis coronam retributio operum, abundans mensura quam accipies a Domino in die remunerationis, qui et te nobis litteris tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum et beatum quod semper nouimus manifestares et secundum latitudinem eius nobiscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. tuis enim uocibus et quae minus in nobis instructa erant exornasti et confirmasti ad sustentationem earundem passionum quas patimur securi de praemio caelesti et de corona martyrii et de regno Dei ad prophetiam quam litteris tuis spiritu sancto plenus spopondisti. hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut et nos utique facimus.
Accipimus itaque, frater desiderantissime, id quod a Quirino et a te ipso misisti sacrificium ex omni opere mundo. sicut et Noe optulit Deo et delectatus est Deus. in odorem suauitatis et respexit in sacrificium eius, ita et in uestrum respicit et delectatur reddere uobis huius tam boni operis mercedem. peto autem . ut litteras quas ad Quirinum fecimus transmitti praecipias. opto te, frater carissime ac desiderantissime, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. uale.
CVPRIANO CARISSIMO ET DILECTISSIMO FELIX IADER POLIANVS VNA CVM PRESBVTERIS ET OMNIBVS NOBISCVM COMMORANTIBVS APVD METALLVM SIGVENSEM AETERNAM IN DEO
Resalutamus te, frater carissime, per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adiuuantibus orationibus tuis: a quibus accepimus oblationis nomine quantitatem una cum litteris tuis quas misisti, in quibus dignatus es de uerbis caelestibus nos tamquam filios confortare. et Deo patri omnipotenti per Christum eius gratias egimus et agimus quod sic confortati et conroborati 15 sumus per tuam adlocutionem, petentes de animi tui candore ut nos adsiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut confessionem uestram et nostram quam Dominus in nobis conferre dignatus est suppleat. saluta omnes qui tecum commorantur. optamus te, frater carissime, in Domino bene ualere. [Felix scripsi.] Iader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.
Vt non uobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit quod uniuersi clerici sub ictu agonis constituti recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui deuotione ad diuinam et caelestem gloriam. sciatis autem eos uenisse quos ad urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam ueritatem ad nos perferrent. multa enim uaria et incerta opinionibus uentilantur. quae autem sunt in uero ita se habent, rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animaduertantur, senatores uero et egregii uiri et equites Romani dignitate amissa etiam bonis spolientur et si ademptis facultatibus christiani [esse] perseuerauerint, capite quoque multentur, matronae ademptis bonis in exilium relegentur, Caesariani autem quicumque uel prius confessi fuerant uel nunc confessi fuerint confiscentur et uincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. subiecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides prouinciarum de nobis fecit: quas litteras cotidie speramus uenire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam et expectantes de ope et indulgentia Domini uitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animaduersum sciatis VIII. id. Aug. die et cum eo diacones quattuor. sed et huic persecutioni cotidie insistunt praefecti in urbe, ut si qui sibi oblati fuerint animaduertantur et bona eorum fisco uindicentur.
Haec peto per uos et ceteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam inmortalitatem et plena fide ac tota uirtute Domino dicati gaudeant magis quam timeant in hac confessione, in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi sed coronari. opto te, frater carissime, semper in Domino bene ualere.
Epistula LXXXI — Cvprianvs Presbvteris Et Diaconis Et Plebi Vniversae S
Cum perlatum ad nos fuisset, fratres carissimi, commentarios esse missos qui me Vticam perducerent et consilio carissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederem, iusta interueniente causa consensi, eo quod congruat episcopum in ea ciuitate in qua ecclesiae dominicae praeest illic Dominum confiteri et plebem uniuersam praepositi praesentis confessione clarificare. quodcumque enim sub ipso confessionis momento confessor episcopos loquitur aspirante t)eo ore omnium loquitur. ceterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus accepta apud Vticam super confessione sententia exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro uobis apud uos confiteri et ibi pati et exinde ad Dominum proficisci orationibus continuis deprecer et uotis omnibus exoptem et debeam. expectamus ergo hic in secessu abdito constituti aduentum proconsulis Cartaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super christianorum laicorum et episcoporum nomine mandauerint et dicturi quod ad horam Dominus dici uoluerit. uos autem, fratres carissimi, pro disciplina quam de mandatis dominicis a me semper accepistis et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam uestrum aliquem tumultum fratribus moueat aut ultro se gentilibus offerat. apprehensus enim et traditus loqui debet, siquidem Deus in nobis positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis uoluit quam profiteri. quid autem de cetero nos obseruare conueniat antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in comminus disponemus. incolumes uos, fratres carissimi, Dominus Iesus in ecclesia sua permanere faciat et conseruare dignetur.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia edited by Wilhelm von Hartel (Vienna, Gerold: 1871) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 3.2), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.