Menu

Epistula ad Probam Virginem (Latin)

The Latin text of Epistula ad Probam Virginem. This page has 1 section group and about 645 words. Each row carries its standard reference.

The later Fathers c. AD 460–535 Eugippius Latin original 1 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 5 KBTEI XML (gzip) 5 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Epistula ad Probam Virginem
Evgippii Epistvla Ad Probam VirginemDOMINAE MERITO VENERABILI ET FRVCTV SACRAE VIRGINITATIS IN CHRISTI GRATIA SEMPER INLVSTRI AC PER OMNIA PROBAE EVGIPPIVS OMNIVM SERVORVM DEI FAMVLVS IN DOMINO SALVTEM DICIT.
Excerptorum codicem, quem de nonnullis operibus sancti Augustini cohortante domno meo Marino abbate uel ceteris sanctis fratribus quomodocumque compegeram, continuo transferri uobis sancto quo polletis studio uoluistis, et cum bibliothecae uestrae copia multiplex integra de quibus pauca decerpsi contineat opera, placuit tamen habere decerpta. at ego prospiciens ne forsitan a legentibus temeritatis arguerer, necesse habui causas facti praefatione fateri: quae ita se habent: inter magnos et egregios catholicae doctores ecclesiae praeclarum fuisse et esse beatum Augustinum quis ignoret episcopum? quem cum diuina et humana eruditione mirabilem omnes orthodoxi toto terrarum orbe uenerentur, praecipue tamen apostolicae sedis antistites scripta. eius sua probabiliter auctoritate firmantes tanto maiori studio semper amplexi sunt, quanto ampliori solacio his usos se fuisse testantur. nam contra multos hostes ecclesiae dimicantes et maxime contra uersipelles inimicos gratiae dei doctrina eius instructi uel potius eadem inlustrati gratia semper exstitere uictores: cuius uictoriae praemia in tantum donante deo posteris prosunt, ut et ieiunos copiosius pascant et fortes armis spiritalibus muniant. catholica si quidem diuinae legis explanatio non solum esurientibus alimonia sed et dimicantibus efficitur armatura. nec immerito uicarii illius, cui pascendas oues dominus ore proprio commendauit, compastoralis officii socium copiosa gregi dominico de pratis scripturarum pabula procurantem peramplius dilexerunt, suum uerissime putantes bonum quod per fraternam scientiam gratulabantur inuentum, scientes hunc intellegibilem ad condiendos animos salem etiam pecoribus abiectissimis profuturum. quorum omnium ego prorsus abiectior ex aliquantis eiusdem beati uiri praeclaris operibus perpauca ruminando quodam modo lambendoque decerpsi, quae praestantibus amicis integra legeram: nam omnia illius habere uel inuenire quis possit? nonnulla ergo legenti mihi atque habere cupienti quia facultas minime suppetebat, idcirco quaedam uelut ex ingenti prato floribus asperso caelestibus ex librorum eius quae data est copia inops aegerque conlegi: inops scilicet peritia., aeger offensa, uel informari tanta doctrina cupiens uel sanari. ueritatem namque sententiae Salomonis, qua ait: fauus mellis uerba prudentiae, dulcedo animae, sanitas ossuum, in supra dicti uiri dulcissima et sanissima eruditione persensi. pauca proinde quae congessi non solum mihi qui sensu censuque sum pauper sed etiam his qui utroque praediti sunt munere profutura confido. nam cum in manus eorum haec eadem excerpta peruenerint, aut ardore mendicantis accensi aut inordinata, ut assolet, congestione permoti dabunt operam uel plura studiosius habere uel ex his aptiora decerpere atque in unum corpus redacta saepius lectitare. ita forsitan imperiti desiderium compendiis poterit militare doctorum plerumque enim quod ineptius a paruis arripitur a magnis aptius adimpletur. certe si nullus magnorum id uel facere uel habere dignetur, saltem illi quibus plenaria tanti desunt operis his fortasse delectabuntur excerptis, quia facilius unum codicem quis poterit sibi parare quam multos. a singulis sane capitulis diuersae res uel etiam quaestiones atque sententiae de quo opere uel libro sint indicantur, ut, si quis ignorat ubi eas plene possit inuenire, cognoscat. integrum uero librum uisum est excerptorum debere esse principium et ille potissimum mihi praeponendus occurrit, quem idem beatus Augustinus antistes ad sanctum Hieronymum post primum de animae quaestione noscitur scripsisse presbyterum, soluens illam ex epistula Iacobi apostoli quam in primo praenotaui capitulo quaestionem: in quo libro quattuor illas uirtutes, id est prudentiam, temperantiam, fortitudinem atque iustitiam, ad illud geminae dilectionis dei et proximi latum mandatum nimis, in quo tota lex pendet et prophetae, mirifice rettulit. ob hoc itaque congruum putaui atque conueniens ut his excerptis caritas, qua dispersa solent adunari integritate, libri daret exordium, quae et uirtutum omnium perfectio et supernae legis est plenitudo; ipsa quoque finem dedit operi, quae non habet finem. nam paene ultimus numeri titulus ordinem nutriendae, ultimus enutritae laudem continet caritatis; per quam adiuro lecturos ut mihi indigno ueniam dignanter tribuant et orationum praesidia clementer impendant. si quis sane transferens hoc opus his quae congesta sunt alia addere forte uoluerit, congruis adiciat locis, ut praedicti duo de caritate tituli finem semper teneant excerptorum.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Eugippi Opera edited by Pius Knöll (Vienna, Gerold: 1886) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 9.1), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate