Hymni (Latin)
The Latin text of Hymni. This page has 2 section groups and about 1,315 words. Each row carries its standard reference.
semperque nate, semper ut est pater! —
namque te sine quomodo
dici, ni pater est, quod pater sit, potest? —
Bis nobis genite deus,
Christe! dum innato nasceris a deo
uel dum corporeum et deum
mundo te genuit uirgo puerpera:
Credens te populus rogat,
hymnorum resonas mitis ut audias
uoces, quas tibi concinit
aetas omnigena, sancte, gregis tui.
Dum te fida rogat, sibi
clemens ut maneas, plebs tui nominis
in te innascibilem deum
orat, quod maneat alter in altero.
Extra quam capere potest
mens humana, manet filius in patre;
rursum, quem penes sit pater,
dignus, qui genitus est filius in deum.
Felix, qui potuit fide
res tantas penitus credulus assequi,
ut incorporeo ex deo
perfectus fuerit progenitus dei.
Grande loquimur et deum
uerum: ut genitor, quicquid inest sibi, .
aeternae decus gloriae
totum in unigenam ediderit deum,
Hinc unus merito bonus
ipsum, quod deus est, extra inuidiam sui
gigni uellet in alterum
transformans se, ut est, uiuam in imaginem.
Istis uera patet dei
uirtus: cum dederit omnia, non tamen
ipsis, quae dederit, caret
cuncta, quae sua sunt, cum dederit, habens.
Kara progenies dei,
connatum cui sit omne decus patris!
nil natae eguit dari,
sed natum simul est, quicquid erat dei.
Lumen fulsit a lumine
deusque uerus substitit ex deo
uero, non aliud habens
ortus unigena, quam innascibilis pater.
Mirum hoc opus est dei,
aeternus ut incorruptibilis deus,
ortu qui careat, quia
sit sempiterna uirtus, quod est deus,
Non natis, quibus est in bonis,
ex sese placidus gigneret in deum;
ac sic in unigena deo
hoc ipsud ortu, quod genitum est, caret.
O felix duum unitas!
alterque cum sit mixtus in altero,
unum sic faciunt duo,
sit in duobus cum, quod est in altero.-
Paret sed genitus patri
omnemque ad nutum attonitus manet;
et scire non est arduum,
quid uelit se sequi, (quem) penes est pater.
Quanta est genitus in bona!
nam constitutus in cunctorum exordia
condensque primum saecula
aeternum in motum tempora protulit.
Rebus anterior deus
cunctis — nam per eum omnia facta sunt —,
esset cum nihilum modo,
mundum corporeo condidit in statu.
Sed nos littera non sinit,
per quam te genitum concinimus deum,
. gesta, quae tua sunt, loqui
carnemque natum, iam qui eras deus.,
Te cunctis dominum modis
caelorum regem et caelestis gloriae,
ut cuncta per te condita!
∗ ∗ ∗ ∗ ∗.
∗ ∗ ∗ ∗ ∗
∗ ∗ ∗ ∗ ∗
∗ ∗ ∗ ∗ ∗
Fefellit saeuam uerbum factum te caro
deique tota uiui in corpus irruis.
Gaudes, pendentem cernis ligno cum crucis,
tibique membra fixa clauis uindicas.
Hanc sumis ante pompam tanti proelii:
sputus, flagella, ictus, cassa harundinis.
Ibat triumpho morte absumpta, Mors, tua
deus inferno uinci regno nesciens.
Kandens frigescit stagnum pallidae Stygis
rigensque nescit Flegethon se feruere.
Lux orta uastae nocti splendet inferum;
tremit et alti custos saeuus Tartari.
Mors, te peremtam sentis lege cum tua,
deum cum cernis subdedisse te tibi.
Non est caducum corpus istud, quod tenes,
nullumque in illo ius habet corruptio.
Omnis te uincit carnis nostrae infirmitas;
natura carnis est connata cum deo.
Per hanc in altos scandam tacta cum meo
caelos resurgens glorioso corpore.
Quantis fidelis spebus Christum credidi,
in se qui natus me per carnem suscipit!
Renata sum — o uitae laetae exordia! —
nouisque uiuo Christiana legibus.
Sanctis perenne munus praestat hoc dei,
conformi secum uiuant post haec corpore.
Terror recedat mortis tandem, Mors, tuae;
sinu me laetam patriarcha suscipit.
Uiuam locata post haec in caelestibus,
dei sedere carnem certa a dexteris.
Xriste, reuersus caelos uictor in tuos\'
memento carnis, in qua natus es, meae.
Ymnos perennes angelorum cum choris
in hoc resurgens laeta psallam corpore.
Zelauit olim me in morte satanas:
regnantem cernat tecum totis sacculis.
in caelesti rursum Adam concinamus proelia,
per quae primum satanas est Adam uictus in nono..
Hostis fallax saeculorum et dirae mortis artifex
iam consiliis toto in orbe uiperinis consitis
ad salutem nil restare spei humanae existimat.
Gaudet aris, gaudet templis, gaudet sanie uictimae;
gaudet falsis, gaudet stupris, gaudet belli sanguine;
gaudet caeli conditorem ignorari gentibus.
Inter tanta dum exultat nostrae cladis funera,
deo audit in excelsis nuntiari gloriam
et in terra pacem hominum uoluntatis optimae.
Terret coetus angelorum laetus ista praedicans;
terret Christum terris natum nuntians pastoribus,
magnum populis hinc futurum desperatis gaudium.
Errat partes in diuersas tantis rebus anxius;
quaerit audax, ecquis hic sit tali dignus nuntio,
nihil ultra, quam commune est, terris ortum contuens.
Cernit tamen is, quod Iohannes in desertis praedicet
aquis mersans in Ιο̢Iordanis cunctis poenitentiam,
quam sequatur confessorum criminum remissio.
Inter turbas, quae frequentes mergebantur, accipit
uocem e caelo praedicantem: meus est hic filius;
hunc audite! hic dilectus, in quo mihi complacet.
Cernit hominem, cernit corpus, quod Adae perlexerat;
nihil ultra uox honoris afferebat desuper;
scit terrenam subiacere mortis legi originem.
Ad temptandum multas artes priscae fraudis commouet;
quaerit audax tempus, quod sit∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗
∗∗∗∗ ∗∗∗∗ ∗∗∗∗∗ ∗∗ ∗ ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗
∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗
∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗
Christo regi concinentes laudem demus debitam.
Tu dei de corde uerbum, tu uia, tu ueritas,
Iesse uirga tu uocaris, te leonem legimus.
Dextra patris, mons et agnus, angularis tu lapis,
sponsus idem uel columba, flamma, pastor, ianua.
In profetis inueniris nostro natus saeculo,
ante saecla tu fuisti factor primi saeculi.
Factor caeli, terrae factor, congregator tu maris
omniumque tu creator, quae pater nasci iubet.
Uirginis receptus membris Gabrielis nuntio
crescit aluus prole sancta, nos monemur credere
Rem nouam nec ante uisam, uirginem puerperam.
tunc magi stellam secuti primi adorant paruulum,
Offerentes tus et aurum digna regi munera.
mox Herodi nuntiatum; inuidens potentiae
Tum iubet paruos necari, turbam fecit martyrum.
fertur infans occulendus?, Nili flumen quo fluit.
Qui refertur post Herodem nutriendus Nazareth.
multa paruus, multa adultus signa fecit caelitus,
Quae latent et quae leguntur coram multis testibus,
praedicans caeleste regnum dicta factis adprohat.
Debiles facit uigere, caecos luce inluminat,
uerbis purgat leprae morbum, mortuos resuscitat.
[Uinum quod deerat hydriis, mutari aquam iubet
nuptiis mero retentis propinando poculo].
Pane quino, pisce bino quinque pascit milia
et refert fragmenta cenae ter quaternis corbibus;
Turba ex omni discumbente iugem laudem pertulit.
duodecim uiros probauit, per quos uita discitur.
Ex quis unus inuenitur, Christi ludas traditor;
instruuntur missi ab Anna proditoris osculo.
Innocens captus tenetur nec repugnans ducitur,
sistitur, falsis grassatur offerendus Pontio.
Discutit obiecta praeses, nullum crimen inuenit.
sed cum turbae Iudcorum pro salute Caesaris
Dicerent Christum necandum, turbis sanctus traditur,
impiis uerbis grauatur, sputa, flagra sustinet.
Scandere crucem iubetur innocens pro noxiis,
morte carnis, quam gerebat, mortem uincit omnium.
Tum deum clamore magno patrem pendens inuocat;
mors secuta membra Christi laxat stricta uincula.
Uela templi scissa pandunt, nox obscurat saeculum;
excitantur de sepulchris dudum clausa corpora.
Adfuit Ioseph beatus, corpus mirra perlitum
linteo rudi ligatum cum dolore condidit.
Milites seruare corpus Annas princeps praecipit,
ut uideret, si probaret Christus, quod spoponderat.
Angelum dei trementes ueste amictum candida,
quo candore claritatis uellus uicit sericum,
Demouet saxum sepulchro, surgit Christus integer;
haec uidet Iudea mendax, haec negat, cum uiderit.
Feminae primum monentur saluatorem uiuere;
quas salutat ipse mestas, conplet tristes gaudio.
Seque a mortuis paterna suscitatum dextera
tertia die redisse nuntiat apostolis.
Mox uidetur a beatis, quos probauit, fratribus;
quod redisset, ambigentes intrat clausis ianuis.
Dat docens praecepta legis, dat diuinum spiritum,
spiritum dei perfectum, trinitatis uinculum.
Praecipit totum per orbem baptizari credulos
nomen patris inuocantes, confitentes filium.
Mystica fide reuelat tinctos sancto spiritu,
fonte tinctos, innouatos, filios factos dei.
Ante lucem, turba fratrum, concinamus gloriam,
qua docemur nos futuros sempiterno saeculo.
[Galli cantus, galli plausus proximum sentit diem,
nos cantantes et precantes, quae futura, credimus.
Inmensamque maiestatem concinamus iugiter,
ante lucem nuntiemus Christum regem saeculo,
Ante lucem decantantes Christo regi domino
et, qui in illum recte credunt, regnaturi cum eo.
Gloria patri ingenito, gloria unigenito
simul cum sancto spiritu in sempiterna saecula].
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera edited by Alfred Feder (Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1916) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 65.4), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
