Liber ad Constantium Imperatorem (Latin)
The Latin text of Liber ad Constantium Imperatorem. This page has 11 section groups and about 1,651 words. Each row carries its standard reference.
Contents (11)
Non sum nescius, piissime imperator, ca, quae de nonnullis negotiis ad conscientiae publicae audientiam proferan-. tur, pro dignitate eorum, qui eloquuntur, uel grauia existimari solere uel leuia, dum distantis opinionis ambiguam sententiam ad studium intellegentiae permouet hominis; contemtus aut gratia.
sed mihi apud te de diuina re pia dicturo nullus uulgatae consuctudinis metus est, quia, cum sis bonus ac religiosus, nec uitium iudicii apud prudentes religionum, quid a quo audiat, sed an, quae audiat,sint religiosa, diiudicet. et quia mihi a deo [de] praesentia tuae opportunitas praestita est, nec erga haec quidem conscientiae meae cessauit officium, ut in eum, quem apud te habeo de religione sermonem, indignitas forte aliqua tecum loquentis offendat.
Episcopus ego sum in omnium Galliarum ecclesiarum atque, episcoporum communione, licet exilio, permanens et ecclesiae adhuc per presbyteros meos communionem distribuens. exulo autem non crimine, sed factione et falsis nuntiis synodi ad te imperatorem pium, non ob aliquam criminum meorum conscientiam per impios homines delatus. nec leuem habeo querellae meae testem dominum meum religiosum Caesarem tuum Iulianum, qui plus in exilio meo contumeliae a malis, quam ego iniuriae, pertulit;
in promtu enim sunt pietatis uestrae litterae. falsa autem eorum omnia, qui in exilium meum procurauerunt, non in obscuro sunt. ipse quoque uel minister uel auctor gestorum omnium intra hanc urbem est. circumuentum te Augustum inlusumque Caesarem tuum ea confidens conscientiae meae condicione patefaciam, ut, si indignum aliquid non modo episcopi sanctitate, sed etiam laici integritate gessisse docear, non iam sacerdotium per ueniam expectem, sed intra paenitentiam laici consenescam.
Haec autem nunc, dignantissime imperator, arbitrio tuo derelinquo, quatenus et quomodo me iubes loqui, et ea, quae maxime tecum in tempore hoc agenda sunt, prosequor. dabis quidem id in praesens instructionis ad causam, ut praesentem eum, cuius
ministerio exulo, usque ad confessionem falsorum, quae gessit, adducam. sed nihil de eo, nisi cum iusseris, loquar. nunc autem, quia mihi metus est de mundi periculo, de silentii mei reatu, de iudicio dei, cura autem est de spe, de uita, de immortalitate non tam mea, quam tua uniuersorumque. quae quia mihi cum plurimis communis est, haec a me communis spei expectatio est.
sed quorundam aut praesumtio aut facultas aut error apostolicae doctrinae indemutabilem constitutionem partim fraudulenter confessa est et partim audacter egressa, dum in confessione patris et filii et spiritus sancti ueritatem naturalis significationis eludit, ne quid maneret in sensu, quod in regenerationis sacramento est confitendum. ob hoc penes quorundam conscientiam nec pater pater nec filius filius nec spiritus sanctus spiritus sanctus est.
sub cuius necessitatis tamquam improbabili occasione scribendae atque innouandae fidei exinde usus inoleuit. qui postquam noua potius coepit condere, quam accepta retinere, nec ueterata defendit nec innouata firmauit et facta est fides temporum potius quam euangeliorum, dum et secundum annos scribitur et secundum confessionem baptismi non tenetur. periculosum nobis ammodum atque etiam miserabile est tot nunc fides exsistere, quot uoluntates, et tot nobis doctrinas esse, quot mores, et tot causas blasphemiarum pullulare, quot uitia sunt, dum aut ita fides scribuntur, ut uolumus, aut ita, ut nolumus, intelleguntur. et cum secundum unum deum et unum dominum et unum baptisma etiam fides una sit, excedimus ab ea fide, quae sola est. et dum plures, ad id coeperunt esse, ne ulla sit.
Conscii enim nobis inuicem sumus post Niceni conuentus synodum nihil aliud quam fidem scribi. dum in uerbis pugna est, dum de nouitatibus quaestio est, dum de ambiguis occasio est, dum de auctoribus querella est, dum de studiis certamen est, dum in consensu difficultas est, dum alter alteri anathema esse coepit, prope iam nemo Christi est. incerto enim doctrinarum
uento uagamur et aut, dum doeemus, perturbamus aut, dum docemur, erramus. iam uero proximi anni fides quid iam de immutatione in se habet? prima, quae \'omousion\' decernit taceri; sequens rursum, quae \'omousion\' discernit et praedicat; tertia deinceps, quae \'usiam\' simpliciter a patribus praesumtam per indulgentiam excusat; postremum quarta, quae non excusat, sed condemnat.
et quo tandem processum est? ut neque penes nos neque penes quemquam ante nos sanctum exinde aliquid atque inuiolabile perseueret, de similitudine autem dei filii ad deum patrem quodsi miserabilis nostri temporis fides est, ne non aut ex toto aut tantum ex portione sit similis, egregii scilicet arbitri caelestium sacramentorum, conquisitores inuisibilium mysteriorum professionibus de fide dei calumniamur.
annuas atque menstruas de deo fides decernimus, decretis paenitemur. paenitentes defendimus, defensos anathematizamus aut in nostris aliena aut in alienis nostra damnamus et, cum mordemus inuicem, iam absumti sumus ab inuicem.
Fides deinde quaeritur, quasi fides nulla sit. fides scribenda est, quasi in corde non sit. regenerati per fidem nunc ad fidem docemur, quasi regeneratio illa sine fide sit. Christum post baptisma discimus. quasi baptisma aliquod esse possit sine Christi fide.
emendamus, quasi in spiritum sanctum peccasse sit uenia. sed impietatis ipsius hinc uel praecipue causa perpetua est, quod fidem apostolicam septuplo proferentes ipsi tamen fidem euangelicam nolumus confiteri, dum impietates nostras nobis in populis multiloquiis defendimus et magniloquentiae uanitate aures simplicum uerbis fallentibus inludimus. dum euitamus de domino Christo ea credere, quae de se docuit credenda, et per speciosum pacis nomen in unitatem perfidiae subrepimus et sub reiciendis nouitatibus rursum ipsi nouis ad deum uocibus rebellamus et sub scripturarum uocabulo non scripta mentimur: uagi, prodigi, impii, dum et manentia demutamus et accepta perdimus et inreligiosa praesumimus.
Sed memento tamen neminem hereticorum esse, qui se nunc non secundum scripturas praedicare ca, quibus blasphemat, mentiatur. hinc enim Marcellus \'uerbum dei\' cum legit, nescit. hinc Fotinus \'hominem Iesum Christum\' cum loquitur, ignorat. hinc et Sabellius, dum quod e t ego et pater unum sumus non intellegit, sine deo patre et sine deo filio est.
hinc et Montanus per insanas feminas suas \'praedicare alium\' defendit. hinc et Manicheus et Marcion legem odit, quia littera occidit et mundi princeps diabolus est. omnes scripturas sine scripturae sensu loquuntur et fidem sine fide praetendunt. scripturae enim non in legendo sunt, sed in intellegendo neque in praeuaricatione sunt, sed in caritate.
Audi, rogo, ea, quae de Christo sunt scripta, ne sub (eis) ca, quae non scripta sunt, praedicentur. summitte ad ca, quae de libris loquuturus sum, aures tuas.
fidem tuam ad dcum erigas. audi, quod proficit ad fidem, ad unitatem, ad aeternitatem. loquuturus tecum sum cum honore regni et fidei tuae omnia ad Orientis et Occidentis pacem proficientia, sub publica conscientia, sub synodo dissidenti, sub lite famosa.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera edited by Alfred Feder (Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1916) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 65.4), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
