Spuria (Latin)
The Latin text of Spuria. This page has 2 section groups and about 1,612 words. Each row carries its standard reference.
Accepi litteras tuas. intellego desiderantem te mei esse et certe ita habeo, sentio enim, quantum praesentia eorum. qui amanturoptabilis sit. et quia grauem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares. qui tam diu a te abessem, excusare tibi et profectionem meam et moras uolui. ut intellegeres me non impie tibi, sed utiliter deesse.
namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam et uellem te pulcherrimam omnium et sanissimam uiuere, (2) nuntiatum mihi est esse quendam iuuenem habentem margaritam et uestem inaestimabilis pretii, quam si quis ab eo posset mereri, super humanas diuitias et salutem et diues et saluus futurus esset. ad hunc ergo his auditis profectus sum.
Ad quem cum per multas et longas et difficiles uias uenissem, uidens eum statim procidi. adest enim tam pulcher iuuenis, ut ante conspectum eius nemo audeat consistere.
qui ubi procidisse me uidit, interrogare me iussit, quid uellem et quid rogarem. et ego respondi audisse me de ueste sua et margarita et uenisse et, si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam, quam uehementer diligerem, cui hanc uestem atque margaritam quaererem. et inter haec prostratus in faciem fleo plurimum et noctibus ac diebus gemescens rogo, uti audire dignaretur precem meam. ,
Post quae, quia bonus iuuenis et melius illo nihil est, ait mihi : \'nosti hanc uestem atque hanc margaritam, quam a me lacrimans rogas, uti eam filiae tuae concedam?\' et ego respondi illi: \'domine, auditu cognoui de ipsis et fide credidi et scio, quia optimae sunt et salus uera est hac ueste uti et hac margarita ornari\'.
et statim ministris suis praecepit, ut mihi et uestem hanc et margaritam ostenderent et confestim itafit. hanc primum uestem uidi; uidifiliauidi, quod eloqui non possum. numquid non sericum secundum subtilitatem eius spartum erat? numquid candori eius niues comparatae non nigrescebunt? numquid aurum iuxta fulgorem eius non liuidatur? ipsi enim multicolor et nihil prorsus comparatum ei poterat aequari.
post quam uidi margaritam, qua uisa statim concidi; non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum eius colorem. nam nec caeli nec lucis nec maris nec terrae species pulchritudini eius poterat comparari.
Et cum prostratus iacerem,ait mihi quidam de assistentibus: \'uideo sollicitum et bonum patrem esse et hanc uestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare, sed, ut magis desideres, ostendo tibi, quid adhuc haec uestis atque margarita boni habeat.
uestis haec numquam a tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non ui scinditur, non damno amittitur, sed semper talis, qualis est, permanet. margarita uero haec uirtutis eius est, ut, si quis ca induitur, non aegrotet, non senescat, non moriatur. nihil omnino in se habet, quod sit obnoxium corpori, sed utenti ea nihil accidit, quod
Postquam uocem meam audiuit, iubet me leuare et ait mihi: \'mouerunt me preces et lacrimae tuae et bene est, quod hoc credidisti. et quia dixisti te pro hac margarita ipsam uitam tuam uelle impendere, non possum eam tibi negare, sed scire debes propositum et uoluntatem meam.
uestis, quam ego dedero, talis est, ut, si quis uoluerit ueste alia colorata et serica et aurata uti, hanc uestem meam capere non possit. sed illi dabo eam, quae contenta sit serio habitu et natiuis coloribus et insumptuoso textu uestiri, ita ut propter consuetudinem purpuram perangustam uestis habeat, non etiam purpura ipsa diffundatur in uestem.
Post quam uocem, filia, laetus exsurgo et secretum habens hanc ad te epistolam feci, rogans te per multas lacrimas meas, ut te huic uesti et margaritae reserues neque miserum senem tali damno tuo facias, si hanc uestem et hanc margaritam non habueris. testor autem tibi, filia, deum caeli et terrae, quia nihil hac margarita atque hac ueste pretiosius est et tui iuris est, ut hanc habeas.
tu modo, quando tibi uestis alia offeratur uel infecta uel serica uel deaurata, dicito ei, qui tibi offert: \'ego uestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere, si hanc habuero. sufficit mihi lana ouis meae, sufficit mihi color, quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus. ceterum uestem illam desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi\'. at uero, si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo aut digito coaptanda, dices ita: \'non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae; expecto illam pulcherrimam et pretiosissimam et utilissimam — credo patri meo, quia et ille ei, qui spopondit sibi, credidit —, propter quam mihi significauit se etiam mori uelle. hanc exspecto, hanc desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem\'.
cuius sermonis lumine
post lapsa noctis tempora
dies refusus panditur,
Tu uerus mundi lucifer,
non is, qui parui sideris
uenturae lucis nuntius
angusto fulget lumine,
Sed toto sole clarior,
lux ipse totus et dies,
interna nostri pectoris-
illuminans praecordia.
Adesto rerum conditor,
paternae lucis gloria,
cuius amota gratia
nostra pauescunt corpora.
,Tuoque plena spiritu,
secum deum gestantia,.
ne rapientis perfidi
diris pateant fraudibus,
Ut inter actus saeculi,
uitae quos usus exigit,
omni carentes crimine
tuis uiuamus legibus.
Probrosas mentis castitas
carnis uincat libidines
sanctumque puri corporis
delubrum seruet spiritus.
Haec spes precantis animae,
haec sunt uotiua munera,
ut matutina nobis sit
lux. in noctis custodiam.
Gloria tibi domine,
gloria unigenito
cum spiritu paraclito
nunc et per omne saeculum. Amen.
leuare meos infelices oculos
graui depressus peccatorum pondere,
parce, redemptor!,
Bonum neglexi facere, quod debui,
probrosa gessi sine fine crimina,
scelus patraui nullo clausum termino,
subueni, Christe!
Cunctae, quae salso maris sunt in littore,
harenae mixtae purpuratis conculis,
non meis possunt coaequari uitiis,
fateor, malis.
Doleo multis peccatorum iaculis
confossus arcu, quae Uenus libidinis
intorsit lita spicula mortiferi
fellis abunda.
Effudit demon de faretra flammeas
sagittas, meum super uulnus uulnera
inflixit statim cupido turpissima
fronte rugosa.
Factus sum uilis cuncta super uilia,
uenit latenter gladio superbia,
cordis infixit mucronem sub medio
manu cruenta.
Genus serpentis adfuit inuidia
ueneni portans pocula pestiferi,
dedit in sitim, mortis auctor extitit
sordida lues.
Horrida uultu faculam discordia
igne succensam deferens sulphureo
medio meo posuit sub pectore,
coxit amare.
Inter has quoque pennas gerens plumeas
inanis cursim transuolauit gloria,
quae me uentosa nitebatur subito
fraude perire.
Kanendo uenit fistula ingluuies,
bona praesentis inrogabat temporis,
extendit uentrem, temulentum reddidit.
miscuit risus.
Lugere modo me permitte, domine,
mala, quae gessi reus ab infantia,
lacrimas mihi tua dona gratia
cordis ab imo.
Meis, ut puto, uitiis tartarea
tormenta multis non ualent sufficere.
nisi succurrat, Christe, tua pietas
misero mihi.
Nullum peccatum super terrae faciem
30 potest aut scelus inueniri quodpiam,
a quorum non sim inquinatus fecibus,
infelix ego.\'
Ortus, occasus, aquilo, septentrio,
caelum terraque, mare, fontes, flumina,
montes et colles, campi, mixta rosulis
lilia, flete!
Plangite mecum, astra rutilantia,
mecum mugite, bestiae siluicolae,
dicite: \'tu es miser, qui sub impio
crimine gemis\'.
Quis me de manu Cocyti flammiuomi
erui potest, nisi patris unica
proles, quae mundum pretioso sanguine,
iure redemit?
Redemptor mundi, unica spes omnium,
aequalis patri sanctoque spiritui,
trinus et unus deus inuisibilis,
mihi succurre!
- Si me subtili pensas sub libramine,
spes in me nulla remanet fiduciae,
sed rogo, tua me salua potentia,
filius dei.
Tolle peccatum, dilue facinora,
ablue sordes donoque carismatum
75 instaura meum clementer pectusculum
munere tuo.
Ueniam peto non meis de meritis
fisus, sed tua certus de clementia,
qui bona reis pietate solita
gratis impendis.
Xriste, te semper recta fide labiis
confessus corde credidi ortodoxo,
hereticorum dogma nefas respui
pectore puro.
Ymnum fideli modulando gutture,
Arrium sperno, latrantem Sabellium,
adsensi numquam grunnienti Simoni
fauce susurra.
Zelum pro Christi sum zelatus nomine,
me sancta mater lacte nam catholico
tempus per omne nutriuit ecclesia
ubere sacro.
Gloria sanctae trinitatis unicae
sit deo patri, genito, paraclito,
laus mea sonet in ore per saecula
domino semper.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera edited by Alfred Feder (Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1916) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 65.4), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
