Beatus Ioseph, cuius nunc instituta ac praecepta pandenda sunt, unus e tribus quorum in prima conlatione fecimus mentionem, clarae admodum familiae ac primarius ciuitatis suae intra Aegyptum fuit, quae appellatur Thmuis, et ita non solum Aegyptia, sed etiam Graeca facundia diligenter edoctus, ut uel nobis uel his qui Aegyptiam linguam penitus ignorabant non ut ceteri per interpretem, sed per semet ipsum elegantissime disputaret. qui cum institutionem suam nos desiderare sensisset, percontatus primum utrumnam essemus germani fratres audiensque a nobis quod non carnali, sed spiritali essemus fraternitate deuincti, nosque ab exordio renuntiationis nostrae tam in peregrinatione, quae ab utroque nostrum fuerat obtentu militiae spiritalis arrepta, quam in coenobii studio indiuidua semper coniunctione sociatos, tali usus est usermonis exordio.
Amicitiarum ac sodalitatis multa sunt genera, quae diuersis modis humanum genus dilectionis societate conectunt. quosdam enim praecedens conmendatio primum notitiae, post etiam amicitiae fecit inire conmercia. in quibusdam uero contractus quidam seu dati acceptiue depectio caritatis foedera copulauit. quosdam negotiationis seu militiae uel artis ac studii similitudo atque conmunio amicitiarum uinculis nexuerunt, per quam ita etiam effera sibi inuicem corda mansuescunt, ut etiam hi qui in siluis ac montibus latrociniis gaudent et effusione humani sanguinis delectantur, suorum scelerum participes amplectantur ac foueant.
est etiam dilectionis aliud genus, quod instinctu naturae ipsius et consanguinitatis lege conectitur, qua uel contribules uel coniuges uel parentes seu fratres ac filii naturaliter ceteris praeferuntur, quod non solum humano generi, uerum etiam omnibus alitibus atque animantibus inesse deprehenditur. nam pullos uel catulos suos naturali affectu instigante sic protegunt ac defendunt, ut frequenter pro ipsis etiam obicere se periculis mortique non metuant. denique etiam illa bestiarum uel serpentium uel alitum genera, quae intolerabilis feritas ac letale uirus ab omnibus separat ac secernit, ut sunt basilisci uel monocerotes uel grypes, cum etiam uisu ipso cunctis perniciosa esse dicantur, inter se tamen pro originis ipsius affectionisque consortio pacata et innoxia perseuerant.
sed haec omnia quae diximus genera caritatis sicut malis ac bonis, feris etiam atque serpentibus uidemus esse communia, ita etiam usque in finem certum est perseuerare non posse. etenim interrumpit ea frequenter ac diuidit locorum discretio et obliuio temporalis et uerbi uel causae negotiorumque contractus. ut enim ex diuersis uel lucri uel libidinis uel consanguinitatis ac necessitudinum uariarum societatibus adquiri solent, ita intercedente qualibet diuortii occasione soluuntur.
In his igitur cunctis unum est genus insolubile caritatis, quod nec conmendationis gratia nec officii uel munerum magnitudo contractusue cuiusquam ratio uel naturae necessitas iungit, sed sola similitudo uirtutum. haec, inquam, est quae nullis umquam casibus scinditur, quam non solum dissociare uel delere locorum uel temporum interualla non praeualent, sed ne mors quidem ipsa diuellit.
haec est uera et indisrupta dilectio, quae gemina amicorum perfectione ac uirtute concrescit, cuius semel initum foedus nec desideriorum uarietas nec contentiosa disrumpet contrarietas uoluntatum. ceterum multos nouimus in hoc proposito constitutos, qui cum pro caritate Christi flagrantissima essent sodalitate deuincti, non perpetuo eam nec indisrupte seruare potuerunt, quia, licet bono societatis principio niterentur, non tamen uno nec pari studio arreptum propositum tenuerunt fuitque inter eos quaedam temporalis adfectio, quia non aequali utriusque uirtute, sed unius patientia seruabatur: quae quamuis ab uno magnanimiter atque infatigabiliter retentetur, necesse est tamen eam alterius pusillanimitate disrumpi.
infirmitates namque eorum qui tepidius perfectionis expetunt sanitatem, quantalibet fortium tolerantia sustententur, ab ipsis tamen qui infirmi sunt non feruntur. habent enim insitas sibi conmotionum causas quae eos quietos esse non sinant: ut solent hi qui carnali aegritudine detinentur stomachi sui infirmitatisque fastidia coquorum uel ministrantium neglegentiis inputare, et quantalibet eis obsequentium sollicitudo deseruiat, nihilominus tamen sanis causas suae conmotionis adscribere, quas sibi utique uitio ualitudinis suae inesse non sentiunt.
quamobrem haec est amicitiae ut diximus fida insolubilisque coniunctio, quae sola uirtutum parilitate foederatur: dominus enim inhabitare facit unius moris in domo. et idcirco in his tantum indisrupta potest dilectio permanere, in quibus unum propositum ac uoluntas, unum uelle ac nolle consistit. quam si uos quoque cupitis inuiolabilem retentare, festinandum est uobis, ut expulsis primitus uitiis mortificetis proprias uoluntates et ut unito studio atque proposito illud quo propheta admodum delectatur gnauiter impleatis: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. quod non localiter, sed spiritaliter oportet intellegi.
nihil enim prodest si moribus ac proposito dissidentes una habitatione iungantur, nec obest parili uirtute fundatis per locorum interualla disiungi. apud deum namque morum cohabitatio, non loeoram, unita fratres habitatione coniungit, nec potest umquam pacis integritas custodiri, ubi uoluntatum diuersitas inuenitur.
GERMANVS: Quid ergo? si uno uolente perficere aliquid, quod secundum deum conmodum et salubre perspexerit, alius non praestet adsensum, exsequendumne etiam contra uotum fratris est an pro eius arbitrio neglegendum?
JOSEPH: Idcirco diximus plenam atque perfectam amicitiae gratiam nisi inter perfectos uiros eiusdemque uirtutis perseuerare non posse, quos eadem uoluntas unumque propositum aut numquam aut certe raro diuersa sentire aut in his quae ad profectum spiritalis pertinent uitae patitur dissidere. quodsi animosis coeperint contentionibus aestuare, liquet utique eos numquam secundum regulam quam prae diximus fuisse concordes. sed quia nemo potest a perfectione habere principium, nisi qui ab ipso eius coeperit fundamento, et uos non quanta eius sit magnitudo, sed quemadmodum ad eam perueniri possit inquiritis, necessarium reor ut paucis regulam eius uobis ac tramitem quendam per quem gressus uestria dirigantur aperiam, ut patientiae ac pacis bonum facilius obtinere possitis.
Prima igitur sunt uerae amicitiae in contemptu substantiae mundialis et omnium quas habemus rerum despectione fundamina. perquam enim iniustum atque inpium est, si post abrenuntiatam mundi et omnium quae in eo sunt uanitatem pretiosissimae fratris dilectioni supellex uilissima quae superfuit praeferatur. secundum est ut ita suas unusquisque resecet uoluntates, ne sapientem atque consultum esse se iudicans suis malit quam proximi definitionibus oboedire.
tertium est ut sciat omnia, etiam quae utilia ac necessaria aestimat, postponenda bono caritatis ac pacis. quartum ut credat nec iustis nec iniustis de causis penitus irascendum. quintum ut aduersum se iracundiam fratris etiam sine ratione conceptam eodem modo quo suam curare desideret, sciens aequaliter sibi perniciosam alterius esse tristitiam acsi aduersus alium ipse moueatur, nisi eam, quantum in se est, etiam de fratris mente depulerit. postremum illud est quod generale uitiorum omnium peremptorium esse non dubium est, ut se de hoc mundo credat cotidie migraturum.
quae persuasio non solum nullam in corde tristitiam residere permittet, uerum etiam uniuersos concupiscentiarum ac peccatorum omnium conprimet motus. haec igitur quicumque tenuerit, amaritudinem irae atque discordiae nec pati poterit nec inferre. his autem cessantibus cum primum ille aemulus caritatis in cordibus amicorum tristitiae sensim uenena suffuderit, necesse est ut frequentibus iurgiis paulatim dilectione tepefacta amantium corda diu exulcerata quandoque dissociet. nam qui per callem .
praedictae directionis ingreditur, in quo ab amico umquam suo poterit dissidere, qui primam litium causam, quae ei paruulis rebus uilissimisque materiis generari solet, nihil suum uindicans radicitus amputarit, illud quod in Actibus apostolorum legimus de unitate credentium omni uirtute custodiens: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sederant illis omnia conmunia? deinde quemadmodum ab eodem seminarium dissensionis exsurget, qui non suae, sed fratris seruiens uoluntati domini atque auctoris sui fuerit imitator effectus, qui loquens ex persona hominis quem gerebat non ueni, inquit, facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me?
quo autem modo ullum contentionis fomitem suscitabit, qui de intellegentia ac sensu suo non tam proprio iudicio quam fratris credere decreuit examini, pro eius scilicet arbitrio uel probans sua inuenta uel inprobans et euangelicum illud . pii cordis humilitate consummans: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu? aut qua ratione aliquid quo frater maestificetur admittet, qui bono pacis nihil iudicat esse pretiosius, dominicae illius sententiae memoriam non amittens: in hoc cognoscent omnes quod mei estis discipuli, si dilectionem habueritis inuicem, per quam uelut speciali signaculo gregem ouium suarum in hoc mundo uoluit Christus agnosci atque hoc a ceteris ut ita dixerim charactere discerni?
qua uero ex causa uel in se recipere uel in alio residere rancorem tristitiae sustinebit, cui summa definitio est iracundiae, quae perniciosa et inlicita est, iustas causas esse non posse, eodemque se modo suscensente sibi fratre orare non posse, quo si fratri suo ipse suscenseat, illam domini saluatoris humili semper retinens corde sententiam: si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et uade prius. reconciliare fratri tuo, et sic ueniens offers munus tuum?
nihil enim proderit si te quidem adseras non irasci et credas te illud inplere mandatum quo dicitur: sol non occidat super iracundiam tuam, et: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, alterius uero tristitiam quam delenire tua mansuetudine potuisti contumaci corde despicias. eodem namque modo praecepti dominici praeuaricatione plecteris. qui enim dixit irasci te aduersus alterum non debere, dixit nec alterius contemni debere tristitiam, quia non interest apud deum qui omnes homines uult saluos fieri, utrum te an alium quempiam perdas.
unum siquidem cuiuslibet interitu ei nascitur detrimentum, itidemque illi cui omnium grata perditio est unum lucrum uel tua uel fratris morte conquiritur. quemadmodum postremo poterit uel tenuem contra fratrem retinere tristitiam, qui se credit cotidie, immo continuo ab hoc saeculo migraturum ?
Sicut ergo nihil praeponendum est caritati, ita furori uel iracundiae nihil est e contrario postponendum. omnia namque, quamuis utilia ac necessaria uideantur, spernenda sunt tamen, ut irae perturbatio deuitetur, et omnia etiam quae putantur aduersa suscipienda atque toleranda sunt, ut dilectionis pacisque tranquillitas inlibata seruetur, quia nec ira atque tristitia perniciosius quicquam nec caritate utilius est credendum.
Nam quemadmodum carnales adhuc et inbecillos fratres ob uilem terrenamque substantiam cita inimicus bile disiungit, ita etiam inter spiritales gignit pro intellectuum diuersitate discordiam, ex qua sine dubio contentiones rixaeque uerborum, quas apostolus damnat, plerumque consurgunt: unde consequenter diuortia inter unianimos fratres hostis innidus ac malignus interserit. uer2 est namque sapientissimi Salomonis illa sententia: odium suscitat contentio, nninerBos uero qui non contendunt proteget amicitia.
Quapropter ad conseruandam perpetuam et indiuiduam caritatem nihil prodest primam causam amputasse discidii, quae nasci solet de rebus caducis atque terrenis, et uniuersa despexisse carnalia atque omnium quibus noster usus indiget rerum indiscretam conmunionem fratribus permisisse, nisi etiam secundam, quae sub specie spiritalium sensuum nasci solet, similiter abscidentes adquisierimus in omnibus humilem sensum et consonas uoluntates.
Memini namque, eam me adhuc adhaerere consorti aetas iunior hortaretur, huiusmodi nobis intellegentiam uel in moralibus disciplinis uel in scripturis sacris frequenter insertam, ut nihil ea uerius nihilque rationabilius crederemus. sed cum in unum conuenientes sententias nostras promere coepissemus, quaedam conmuni examinatione discussa primum ab altero falsa ac noxia notabantur, mox deinde ut perniciosa eonmnni pronuntiata iudicio damnabantur: quae in tantum. prins infusa a diabolo uelut luce fulgebant, ut facile potuissent generare discordiam, nisi praeceptum seniorum ueluti diuinum quoddam oraculum custoditum ab omni nos contentione reuocasset, quo ab illis legali quadam sanctione praescriptum est, ut neuter nostrum plus iudicio suo quam fratris crederet, si numquam uellet diaboli calliditate deludi.
Etenim saepe illud quod apostolus dicit probatum est euenire: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis, ut obscuram ac taetram caliginem sensuum pro uero scientiae lumine fraudulenter offundat. qui nisi humili et mansueto corde suscepti maturissimi fratris uel probatissimi senioris reseruentur examini et eorum iudicio diligenter excussi aut abiciantur aut recipiantur a nobis, sine dubio uenerantes in cogitationibus nostris pro angelo lucis angelum tenebrarum grauissimo feriemur interitu. quam perniciem inpossibile est euadere quempiam iudicio proprio confidentem, nisi humilitatis uerae amator et exsecutor effectus illud quod apostolus magnopere deprecatur omni contritione cordis inpleuerit:
si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua uiscera et miserationes, inplete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores uobismet ipsis alterutrum arbitrantes, et illud: honore alterutrum praeuenientes, ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis adscribens summam discretionis uerae in alterius magis quam suo credat stare iudicio.
Saepe autem accidit siue inlusione diaboli siue intercessu erroris humani, quo nullus est in hac carne qui falli uelut homo non possit, ut et ille interdum qui acrioris ingenii scientiaeque maiori/ est aliquid falsum mente concipiat, et ille qui tardioris ingenii ac minoris est meriti rectius aliquid ueriusque praesentiat. et idcirco nullus sibi quamuis scientia praeditus inani tumore persuadeat quod possit conlatione alterius non egere. nam etiamsi iudicium eius diabolica non fallat inlusio, elationis tamen et superbiae grauiores laqueos non euadet. quis enim hoc sibi absque ingenti poterit usurpare pernicie, cum uas electionis, in quo Christus, ut ipse professus est, loquebatur, ob hoc solummodo se adserat Hierosolymam conscendisse, ut cum suis coapostolis euangelium, quod gentibus reuelante et cooperante domino praedicabat, secreta examinatione conferret? per quod ostenditur non solum unianimitatem atque concordiam per haec praecepta seruari, uerum etiam cunctas diaboli aduersantis insidias et inlusionum eius laqueos non timeri.
Denique in tantum uirtus caritatis extollitur, ut eam beatus Iohannes apostolus non solum rem dei, sed etiam deum esse pronuntiet dicens: deus caritas est: qui manet in caritate, in deo manet et deus in ipso. nam usque adeo illam diuinam esse perspicimus, ut illud apostoli manifestissime uigere sentiamus innobie: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis. quod tale est acsi dicat: quoniam deus diffusus est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui habitat in nobis. qui etiam, cum ignoremus quid debeamus orare, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus: qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus, quoniam secundum deum postulat pro sanctis.
IIIam igitur caritatem, quae dicitur ἀγάπη, possibile est omnibus exhiberi. de qua beatus apostolus ergo dum tempus habemus, inquit, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. quae in tantum omnibus eet generaliter exhibenda, ut eam etiam inimicis nostris a domino iubeamur inpendere: nam diligite, inquit, inimicos uestros. διάϑεσις autem, id est adfectio, paucis admodum et his qui uel parilitate morum uel uirtutum societate conexi sunt exhibetur, licet etiam ipsa διάϑεσις multam in se differentiam habere uideatur.
aliter enim parentes, aliter coniuges, aliter fratres, aliter filii diliguntur, et in ipsa quoque horum affectuum necessitudine magna distantia est, nec uniformis parentum dilectio erga filios inuenitur. quod etiam Iacob patriarchae probatur eiemplo, qui cum esset duodecim filiorum pater omnesque paterna caritate diligeret, tamen propenso Ioseph dilexit affectu, ut de eo aperte scriptura conmemoret: inuidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus: scilicet non quo uir iustus et pater non ualde diligeret etiam ceteram prolem, sed quod huius, quia typum domini praeferebat, affectui dulcius quodammodo atque indulgentius inhaereret.
hoc etiam de Iohanne euangelista legimus euidentissime designari, cum de ipso dicitur: discipulus ille, quem diligebat Iesus, cum utique etiam reliquos undecim similiter electos ita praecipua dilectione conplexus sit, ut hoc etiam euangelica adtestatione designet dicens: sicut dilexi uos, et uos diligite inuicem: de quibus et alibi dicitur: diligens suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos. sed hic unius dilectio non erga reliquos discipulos teporem caritatis, sed largiorem erga hunc superabundantiam amoris expressit, quam ei uirginitatis priuilegium et carnis incorruptio conferebat.
quae idcirco uelut sublimior cum quadam exceptione signatur, quia eam non odii conparatio, sed afluentior gratia exuberantissimi amoris extollit. tale quid etiam ex persona sponsae legimus in Cantico Canticorum dicentis: ordinate in me caritatem. haec enim est uere caritas ordinata, quae odio habens neminem quosdam meritorum iure plus diligit, quaeque, cum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex his quos debeat peculiari affectione conplecti, et rursum inter ipsos qui in dilectione summi atque praecipui sunt aliquos sibi qui ceterorum affectui superextollantur excerpit.
E contra nouimus (quod utinam nesciremus!) nonnullos fratrum tantae esse obstinationis atque duritiae, ut cum uel suos aduersus fratrem uel fratris aduersum se senserint animos excitatos, ad dissimulandam mentis suae tristitiam, quae ex indignatione alterutrae conmotionis exorta est, secedentes ab eis, quos humili satisfactione atque conloquio lenire debuerant, aliquos psalmorum incipiant decantare uersiculos. qui dum conceptam corde amaritudinem delenire se putant, insultando augent quod statim extinguere potuerunt, si magis anxii atque humiles esse uoluissent, ut oportuna conpunctio et ipsorum cordibus mederetur et fratrum animos deleniret. nam illo utique modo pusillanimitatis, immo superbiae suae uitium palpant et nutriunt potius quam extirpant fomitem iurgiorum, dominicae illius praeceptionis inmemores qua ait: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, et: si recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare, et uade prius reconciliare fratri tuo, et tunc ueniens offers munus tuum.
In tantum igitur non uult nos dominus noster alterius despectui habere tristitiam, ut si aliquid aduersum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo eius tristitiam iuste iniuafceue conceptam celeri satisfactione tollamus. neque enim ait (si habet nexam querellam aduersum te frater tuus, relinque munus tuum ad altare et uade, prius reconciliare ei\', sed si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, id est etiam si leue aliquid ac uile sit quo fratris in te fuerit excitata conmotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsauerit, scias offerre te precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris.
si igitur euangelious sermo etiam pro praeterita et minima simultate ac de exiguis oborta causis satisfacere nos irascentibus iubet, quid de nobis miseris fiet, qui recentes et maximas causas nostroque errore conmissas pertinaci dissimulatione contemnimus et inflati tumore diabolico, dum humiliari erubescimus, auctores nos fraternae tristitiae denegamus, ac rebelli spiritu subici praeceptis domini dedignantes nequaquam ea uel obseruari debere uel inpleri posse contendimus? eoque fit, ut iudicantes eum inpossibilia uel incongrua praecepisse efficiamur secundum apostolum non factores, sed iudices legis.
IIIud quoque quibus lacrimis est deflendum, quod nonnulli fratrum, cum fuerint contumelia cuiuslibet sermonis accensi, si alterius cuiuspiam qui eam lenire desiderat precibus fatigentur, cum audierint nequaquam debere aduersus fratrem concipi retineriue tristitiam secundum illud quod scriptum eat: qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, et: sol non occidat super iracundiam tuam, proclamant 2ilico: si paganus aliquis, si saecularis hoc fecisset ant ista dixisset, recte debuit sustineri. quia autem ferat fratrem tam grauis conscium culpae aut tam insolens de ore conuicium proferentem! quasi uero patientia infidelibus tantum atque sacrilegis et non omnibus sit generaliter adhibenda aut iracundia contra gentilem noxia contra fratrem utilis aestimanda, cum utique perturbatae mentis obstinata conmotio non dissimile, contra quemuis fuerit excitata, sibi inferat detrimentum. 3 quantae autem obstinationis, immo uecordiae est, ut nec ipsam uerborum proprietatem brutae mentis stupore discernant, quia non dicitur: \'omnis qui irascitur alienigenae, reus erit iudicio, quod fortasse poterat secundum illorum sensum consortes nostrae fidei et conuersationis excipere, sed significanter expressit euangelicus sermo dicens : omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. licet itaque secundum regulam ueritatis omnem hominem fratrem debeamus accipere, tamen hoc loco magis fidelis ac nostrae conuersationis particeps quam ethnicus ipso fratris uocabulo designatur.
IIIud uero quale est quod interdum nos patientes esse credimus, quia respondere contemnimus lacessiti, sed ita conmotos fratres amara taciturnitate uel motu gestuque inrisorio subsannamus, ut eos magis ad iracundiam uultu tacito prouocemus quam tumida potuissent incitare conuicia, in eo nos aestimantes minime apud deum reos, quia nihil ore protulimus quod nos notare hominum iudicio aut condemnare potuisset? quasi uero apud deum uerba tantummodo et non praecipue uoluntas uocetur in culpam, et opus solum peccati et non etiam uotum ac propositum habeatur in crimine, aut hoc tantum quid unusquisque fecerit et non quid etiam facere disposuerit in iudicio sit quaerendum.
non enim sola conmotionis inlatae qualitas, sed etiam propositum inritantis in noxa est, et idcirco non quemadmodum iurgium fuerit excitatum, sed cuius conflagrauerit uitio, uerum iudicis nostri perquiret eiamen: efifeotus enim peccati, non ordo est considerandus admissi. quid enim refert utrum quis gladio ipse peremerit fratrem an aliqua ad mortem fraude conpulerit, cum ipsius eam dolo uel crimine constet extinctum? quasi uero caecum in praeceps manu propria non inpegisse sufficiat, cum similiter reus sit qui pronum et inminentem iam foueae, cum potuerit, reuocare contempserit, aut ille solus in crimine sit qui manu sua quempiam laqueauerit et non etiam is qui uel parauerit uel ingesserit laqueum uel certe, cum potuerit, auferre noluerit.
ita igitur tacere nihil prodest, si idcirco nobis indicamus silentium, ut quod agendum conuicio fuerat hoc taciturnitate faciamus, adsimulantes quosdam gestus, quibus et ille quem curari oportuit uehementiore inardescat iracundia et nos super haec omnia damno illius ac perditione laudemur: quasi uero non etiam ei hoc ipso quis criminosior sit, quod gloriam sibi de fratris uoluerit perditione conquirere. utrique enim tale silentium erit aequaliter noxium, quia sicut exaggerat in alterius corde tristitiam, ita in suo non permittit extingui contra quos illa prophetae satis proprie est directa maledictio:
nae qui potat amicum suum mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius. repletus est ignominia pro gloria. illud quoque quod per alium de talibus dicitur: quia omnis frater subplantans subplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. et uir fratrem suum deridebit, et ueritatem non loquentur. extenderunt enim linguam suam quasi arcum mendacii et non ueritatis. saepe autem ficta patientia etiam acrius ad iracundiam quam sermo succendit et atrocissimas uerborum transcendit iniurias maligna taei-lo tornitas, leninsque tolerantur inimicorum uulnera quam inridentium subdola blandimenta.
de quibus proprie dicitur per prophetam: molliti sunt sermones eius super oleum: et ipsi sunt iacula, et alibi: uerba callidorum mollia, haec autem feriunt in penetralia uentris. quibus etiam illud potest eleganter aptari: in ore pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias, quibus tamen decipitur magis ipse qui decipit. nam qui praeparat ante faciem amici sai rete, circumdat illud pedibus suis, et: qui fodit foneam proximo suo, incidet in eam ipse. denique cum magna ad conprehendendum dominum cum gladiis et fustibus multitudo uenisset, nemo in auctorem uitae nostrae illo cruentior extitit parricida, qui cunctos ficto salutationis honore praeneniens osculum subdolae caritatis ingessit.
cai dominus: Iuda, inquit, osculo filium hominis tradis? id est: amaritudo persecutionis atque odii tui hoc tegmen adsumpsit, quo dulcedo ueri amoris exprimitur. apertius quoque ac uehementius uim huius doloris per prophetam exaggerat: quoniam si inimicus, inquit, meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. et si is, qui oderat me, aduersus me magna locutus fuisset: abscondissem me utique ab eo. tu uero homo unianime: dux meus, et notus meus: qui simul mecum dulces capiebas cibos: in domo dei ambulauimus cum consensu.
Aliud quoque profanum tristitiae genus est, quod dignum conmemoratione non fuerat, nisi id a nonnullis fratribus sciremus admitti, qui cum tristificati fuerint uel irati ab ipso etiam pertinaciter abstinent cibo, ita ut, quod etiam dicere absque pudore non possumus, illi, qui dum placidi sunt refectionem cibi usque ad horam sextam uel ut multum nonam negant se posse differre, cum fuerint tristitia uel furore suppleti, ieiunia etiam biduana non sentiant tantamque inediae defectionem iracundiae satietate sustentent.
in quo plane sacrilegii crimen euidenter incurrunt, ieiunia scilicet, quae soli deo pro humiliatione cordis et purgatione uitiorum sunt specialiter offerenda, pro diabolico tumore tolerantes. quod tale est acsi orationes atque sacrificia non deo, sed daemoniis deferant illamque Moysaicam increpationem mereantur audire: sacrificauerunt daemoniis et non deo, dis, quos non nouerant.
Non ignoramus etiam aliud dementiae genus, quod sub colore fucatae patientiae in nonnullis fratribus inuenitur, quibus parum est iurgia conmouisse, nisi etiam instigatoriis uerbis ut feriantur inritent, cumque uel leui fuerint inpulsione contacti, aliam quoque partem corporis ingerunt uerberandam, quasi per hoc perfectionem mandati illius inpleturi quo dicitur: si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, scripturae uim ac propositum penitus ignorantes. euangelicam namque patientiam per iracundiae uitium exercere se putant, ob quod radicitus excidendum non solum uicissitudo talionis et concertandi inritatio prohibetur, sed etiam furorem uerberantis geminatae iubemur iniuriae tolerantia mitigare.
GERMANVS : Quomodo reprehendendus est is qui praecepto satisfaciens euangelico non solum non intulit talionem, sed etiam paratus est ut sibimet geminetur iniuria?
IOSEPH : Sicut paulo ante dictum est, non solum res ipsa quae geritur, sed etiam qualitas mentis et propositum facientis est intuendum. et idcirco si id, quod ab unoquoque perficitur, quo animo fiat uel quo procedat affectu intimo perpendatis cordis examine, uidebitis patientiae lenitatisque uirtutem nequaquam posse contrario spiritu, id est inpatientiae ac furoris inpleri.
siquidem dominus noster atque saluatorad profundam nos instruens patientiae lenitatisque uirtutem, id est non ut labiis eam tantummodo praeferamus, sed ut in intimis animae nostrae adytis recondamus, istam nobis perfectionis euangelicae formulam dedit dicens : si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram (subauditur sine dubio dexteram, quae alia dextera nisi in interioris hominis ut ita dixerim facie non potest accipi), per hoc omnem penitus iracundiae fomitem de profundis cupiens animae penetralibus extirpare, id est, ut si exterior dextera tua inpetum ferientis exceperit, interior quoque homo per humilitatis adsensum dexteram suam praebeat uerberandam, conpatiens exterioris hominis passioni et quodammodo succumbens atque subiciens suum corpus ferientis iniuriae, ne exterioris hominis caede uel tacitus intra se moueatur interior.
uidetis ergo longe eos ab euangelica perfectione distare, quae patientiam docet non uerbis, sed interiore cordis tranquillitate seruandam eamque a nobis, cum quid aduersi euenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmet ipsos alienos ab iracundiae perturbatione seruemus, sed etiam illos qui suo conmoti sunt uitio succumbentes iniuriis eorum ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate uincentes. et ita etiam apostolicum illud inplebimus: noli uinci a malo, sed uince in bono malum.
quod ab illis inpleri non posse certissimum est qui illo spiritu ac tumore uerba lenitatis atque humilitatis emittunt, ut non solum non mitigent conceptum furoris incendium, sed magis illud tam in suo quam in fratris conmoti sensu faciant conflagrare. qui tamen, etiamsi possent aliquo modo ipsi mites ac placidi permanere, nec sic quidem aliquos iustitiae caperent fructus, cum damno proximi patientiae sibi gloriam uindicantes et per hoc ab illa apostolica caritate omnimodis alieni, quae non quaerit quae sua sunt, sed ea quae aliorum. non enim ita diuitias concupiscit, ut lucrum sibi de proximi faciat detrimento, nec adquirere quicquam cum alterius desiderat nuditate.
Sciendum sane generaliter illum partes agere fortiores qui uoluntati fratris suam subicit uoluntatem, quam eum qui in defendendis suis definitionibus ac tenendis pertinacior inuenitur. ille enim sustentans ac tolerans proximum sani ae nalidi, hic autem infirmi et quodammodo aegrotantis obtinet locum, quem ita palpari necesse est ac foueri, ut interdum etiam a rebus necessariis pro eius quiete ac pace salubre sit aliquid relaxari. in quo quidem non se credat quis aliquid de sua perfectione minuisse, tametsi quiddam de proposita districtione condescendendo submiserit, sed e contrario multo amplius se pro longanimitatis et patientiae bono nouerit adquisisse. apostolicum namque praeceptum est: uos qui fortes estis, inbecillitates infirmorum sustinete, et: alterutrum onera uestra portate, et sic adinplebitis legem Christi. numquam enim infirmus sustentat infirmum nec tolerare poterit aut curare languentem is qui similiter aegrotat, sed ille medellam tribuit inbecillo qui inbecillitati ipse non subiacet. merito enim ei dicitur: medice, cura te ipsum.
Notandum etiam illud est infirmorum naturam esse semper huiusmodi, ut prompti quidem ac faciles sint ad contumelias ingerendas et iurgia conserenda, ipsi uero ne minima quidem iniuriae uelint suspicione contingi, cumque inferentes proterua conuicia inconsiderata superequitent libertate, ne parua quidem atque leuissima sustinere contenti sunt. ideoque secundum praedictam seniorum sententiam caritas stabilis atque indisrupta non poterit perdurare nisi inter uiros eiusdem uirtutis atque propositi. scindi etenim necesse est eam quocumque tempore, quantalibet cautione fuerit ab altero custodita.
GERMANVS: In quo ergo laudabilis perfecti uiri potest esse patientia, si tolerare non ualet semper infirmum?
IOSEPH: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus uirtus tolerantiaque uincenda sit, sed quod infirmi pessima ualitudo illius qui sanus est sustentatione nutrita atque in deterius cotidie prolabens generatura sit causas, ob quas uel ipse ultra non debeat sustineri uel certe patientiam proximi notam ac deformationem inpatientiae suae esse coniciens abire quandoque malit quam semper magnanimitate alterius sustineri.
haec ergo ab his, qui sodalitatis adfectum cupiunt inuiolabilem custodire, prae omnibus obseruanda censemus, ut primum quibuslibet iniuriis lacessitus non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat: quae tamen si senserit uel tenuiter fuisse turbata, omni semet ipsum taciturnitate contineat et illud quod Psalmista conmemorat diligenter obseruet: turbatus , sum, et non sum locutus, et: dixi: custodiam uias meas: ut non delinquam in lingua mea. posui ori meo custodiam, dum consistit peccator aduersum me. obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis, nec praesentem considerans statum ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor dictatque animus asperatus, sed uel recolat gratiam praeteritae caritatis uel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat eamque uelut continuo reuersuram etiam in ipso conmotionis tempore contempletur.
dumque pe ad dulcedinem reseruat concordiae mox futurae, amaritudinem praesentium non sentiet iurgiorum et ita ea potissimum respondebit, e quibus uel a semet ipso reus fieri uel ab alio reprehendi restituta caritate non possit, sicque implebit propheticum illud eloquium: in ira misericordiae memor eris.
Cohibere ergo nos oportet omnes iracundiae motus et gubernatrice discretione moderari, ne in illud quod a Salomone damnatur praecipiti furore raptemur: totam iram suam profert inpius, sapiens autem dispensat per partes, id est: stultus quidem ad ultionem sui irae perturbatione succenditur, sapiens autem paulatim eam maturitate
consilii ac moderationis extenuat et expellit tale est et illud quod ab apostolo dicitur: non uosmet ipsos uindicantes, carissimi, sed date locum irae, id est: nequaquam ad uindictam iracundia cogente tendatis, sed date locum irae, hoc est: non sint corda uestra sic inpatientiae ac pasillanimitatis angustiis coartata, ut uiolentam conmotionis procellam, cum inruerit, sustinere non possint, sed dilatamini in cordibus uestris, suscipientes aduersos iracundiae fluctus in illis extentis sinibus caritatis, quae omnia suffert, omnia sustine: et ita mens uestra amplitudine longanimitatis ac patientiae dilatata habeat in se consiliorum salutares recessus, in quibus receptus quodammodo atque diffusus taeterrimus iracundiae fumus protinus euanescat uel certe ita intellegendum est:
damus locum irae, quotiens conmotioni alterius humili atque tranquilla mente subcumbimus et quodammodo dignos nos qualibet iniuria profitentes inpatientiae saeuientis obsequimur. ceterum hi qui ita sensum apostolicae perfectionis inclinant, ut locum irae illos dare existiment qui ab irascente discedunt, uidentur mihi dissensionum fomitem non abscidere sed nutrire.
nisi enim iracundia proximi humili statim satisfactione uincatur, prouocat eam fugiens potius quam declinat. illud quoque huic simile est quod Salomon ait: noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu insipientium requiescit, et: noli procurrere in rixam cito, ue paeniteat te in nouissimo: neque enim ita festinationem rixae uel iracundiae culpat, ut earundem adprobet tarditatem. similiter et illud suscipiendum est: stultus eadem ipsa hora pronuntiat iram suam, occultat autem ignominiam suam astutus.
non enim ignominiosam iracundiae passionem -ita a sapientibus occultari debere decernit, ut iracundiae uelocitatem culpans non prohibeat tarditatem: quam utique, si per necessitatem humanae infirmitatis inruerit, ideo censuit occultandam, ut, dum ad praesens sapienter obtegitur, in perpetuum deleatur. haec enim est natura irae, ut dilatata languescat et pereat, prolata uero magis magisque confiagret. dilatanda ergo atque amplianda sunt pectora, ne angustiis pusillanimitatis artata iracundiae turbulentis aestibus obpleantur et recipere secundum prophetam illud nimis latum mandatum dei angusto corde nequeamus nec dicere cum propheta: uiam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatares cor meum.
nam quia longanimitas sapientia sit, euidentissimis scnpturae testimoniis edocemur: longanimus enim uir nimius in prudentia, pusillanimus autem ualde insipiens est. et idcirco de illo, qui sapientiae donum a domino laudabiliter postulauit, scriptura conmemorat: et dedit deus Salomoni sapientiam prudentiamque multam nimis, et latitudinem cordis quasi harenam maris innumerabilem.
IIIud quoque multis est experimentis saepissime conprobatum nullo modo eos, qui amicitiarum foedus coniurationis iniere principio, indisruptam potuisse seruare concordiam, siue quod eam non pro desiderio perfectionis nec pro apostolicae caritatis imperio, sed pro amore terreno et per necessitatem ac uinculum pacti retinere conati sunt, siue quod ille callidissimus inimicus, ut eos praeuaricatores sui faciat sacramenti, celerius ad inrumpenda amicitiarum uincla 1 praecipitat. certissima ergo est prudentissimorum uirorum illa sententia concordiam ueram et indiuiduam societatem nisi inter emendatos mores eiusdemque uirtutis ac propositi uiros stare non posse.
Haec de amicitia beatus Ioseph spiritali narratione disseruit nosque ad custodiendam sodalitatis perpetuam caritatem ardentius incitauit.
Xvii. Conlatio Abbatis Ioseph Secvnda — De Definiendo. Capitvla
Praecedente igitur conlatione finita pariterque nocturno intercedente silentio cum fuissemus a sancto abbate Ioseph ad sepositam cellulam causa quietis adducti et sermonibus eius igne quodam in nostris cordibus excitato totam noctem habuissemus insomnem, egressi cellam et centum fere ab ea passibus secedentes in loco remotiore consedimus. cum itaque secreti conloquii nobis familiariter etiam nocturnis tenebris oportunitas praeberetur, ilico ut resedimus abba Germanus grauiter ingemescens:
Quid agimus? inquit. ingenti namque discrimine nos uidemus et perquam miserabili condicione constrictos, quos et ratio ipsa conuersatioque sanctorum quid salubrius sit ad profectum uitae spiritalis efficaciter docet et eligere id quod expedit data senioribus sponsio non admittit.
etenim potuimus exemplis talium ac tantorum uirorum ad perfectiorem uitam propositumque formari, nisi nos instanter ad coenobium recurrere promissi pactio coartaret. quo si reuersi fuerimus, copia nobis ulterius huc remeandi nulla tribuetur. sin uero hic residentes desiderium nostrum maluerimus explere quid agimus de sacramenti fide, quam senioribus nostris uelocissimum reditum pollicentes dedisse nos nouimus, ut uel cursim liceret nobis huius prouinciae sanctos ac monasteria circuire ?
cumque sic aestuantes quid super statu salutis nostrae definiendum esset nequaquam inuenire possemus, solo gemitu testabamur durissimae condicionis necessitatem, accusantes teneritudinem frontis nostrae et ingenitam nobis uerecundiam detestantes, cuius onere praegrauati etiam contra utilitatem ac propositum nostrum retinentium precibus alias non potuissemus obsistere nisi maturissimo reditu repromisso, illius scilicet nos pudoris uitio laborasse deflentes, de quo dicitur: est pudor adferens peccatum.
Tum ego: Conpendium, inquam, angoribus adferat nostris consilium, immo auctoritas senis, ad quem oportet ut nostras sollicitudines deferamus, et quidquid eius fuerit sententia definitum, uelut diuinum et caeleste responsum cunctis aestibus nostris terminum ponat. quod quidem nobis per os sancti huius a domino tribuendum et ob illius meritum et ob nostram fidem minime dubitemus. ipsius enim munere salubre consilium et creduli ab indignis et increduli a sanctis frequenter adepti sunt, domino id uel propter meritum respon- . dentium uel propter fidem consulentium largiente. his itaque sermonibus a sancto abbate Germano ea alacritate susceptis, acsi eos non a me ipso, sed instinctu domini protulissem, aduentum senis atque instantem iam horam nocturnae synaxeos paululum praestolati, postquam eum solita salutatione suscepimus et legitimus orationum atque psalmorum inpletus est numerus, isdem rursus quibus ad quietem conpositi fueramus psiathiis ex more consedimus.
Tum uenerabilis Ioseph deiectiores nos animo contemplatus atque hoc nobis non sine causa coniciens accidisse illo nos patriarchae Ioseph sermone conpellat: qui d uti que nnltus nestri tristes sunt hodie? cui nos: non sicut uinculati illi Pharaonis ministri somnium uidimus et qui interpretetur non est, sed insomnem, inquam, duximus noctem, et qui aestuum nostrorum moles subleuet non est, nisi eas dominus tua discretione submouerit. tum ille, qui patriarchae uirtutem et merito referret et nomine: nonne per dominum, inquit, est humanarum cogitationum curatio? proferantur in medium: potens enim est diuina clementia secundum fidem uestram Bostro eis medellam praestare consilio.
Ad haec GERMANVS: Credebamus, inquit, nos uestrae beatitudinis uisione non solum laetitia spiritali, sed etiam profectu abunde repletos ad nostrum coenobium recursuros et ea, quae fuissemus uestro magisterio consecuti, a nobis post reditum uel tenui aemulatione sectanda. hoc enim et seniorum nostrorum dilectio sibi spondere nos conpulit, dum sublimitatem uitae uestrae atque doctrinae posse nos aliquatenus imitari in illo coenobio crederemus. unde cum ex hoc nobis omnem aestimaremus laetitiam conferendam, intolerabili e contraho dolore conficimur, considerantes illo nos ordine id quod salutare nobis esse cognoscimus obtinere non posse.
ex utroque ergo nunc latere coartamur. si enim promissioni, quam coram cunctis fratribus in spelaeo in quo dominus noster ex aula uteri uirginalis effulsit ipso teste deprompsimus, satisfacere uoluerimus, summum spiritalis uitae incurrimus detrimentum: sin autem sponsionis inmemores et in his regionibus residentes utilitati perfectionis nostrae illa uoluerimus postponere sacramenta, abrupta mendacii atque periurii pericula formidamus.
sed ne hoc quidem aestus nostros possumus releuare consilio, ut postquam uelocissimo reditu iuris iurandi fuerit inpleta condicio, haec denuo loca celeri repetamus recursu. nam quamuis ad profectum spiritalium rerum uirtutemque tendentibus periculosa ac noxia sit etiam parua dilatio, tamen pollicitationem fidei nostrae quamuis moroso reditu solueremus, nisi nos non solum auctoritate, neram etiam caritate seniorum nostrorum sciremus inexsolubiliter conligandos, ita ut remeandi ad haec loca nobis potestas deinceps nullo modo tribuatur.
Ad haec beatus Ioseph interposito aliquantisper silentio: certi, inquit, estis maiorem spiritalium rerum profectum in regione hac nobis posse conferri?
GERMANVS : Quamuis etiam illorum doctrinae summas grates rependere debeamus, qui nos docuerunt a paruulis magna conari et dato boni sui gostn egregiam perfectionis sitim nostris uisceribus indiderunt, si quid tamen iudicio nostro creditur, nullam ducimus conparationem inter haec atque illa quae illic percepimus instituta, ut sileamus conuersationis uestrae inimitabilem puritatem, quam nobis non solum mentis ac propositi districtione, sed etiam locorum credimus beneficio patrocinante conferri. unde non dubitamus ad imitandam perfectionis uestrae magnificentiam hanc quae cursim. traditur doctrinam non posse sufficere, nisi nobis etiam conmorationis ipsius adfuerint adiumenta, longique temporis eruditio cotidiana institutione torporem nostri cordis utcumque discusserit.
IOSEPH : Sanum quidem est atque perfectum nostraeque professioni omnino conueniens, ut ea quae sub aliqua sponsione decernimus efficaciter inpleamus. ob quam rem nihil oportet abrupte monachum definire, ne aut id quod incaute promisit inplere cogatur aut consideratione honestioris intuitus reuocatus sponsionis suae praeuaricator exsistat.
sed quia nunc propositum nobis est non tam de sanitatis statu quam de infirmitatis curatione tractare, non quid primore loco a uobis fuerit actitandam, sed quemadmodum de scopulo huius perniciosi naufragii possitis euadere salubri est consilio requirendum. quando ergo nullum nos coartat uinculum nec condicio ulla constringit, de conparatione secundarum rerum optione proposita id quod maioris est conmodi praelegatur: quando uero aliqua dispendiorum obsistit aduersitas, in conparatione damnorum illud est adpetendum quod leuioribus\' subiacet detrimentis.
proinde quantum uestra patefecit adsertio, cum ad id uos loci sponsio inconsulta perduxerit, ut ex utroque nobis grauis inconmodi subeunda iactura sit, in eam partem inclinandum est electionis arbitrium, quae uel tolerabiliora dispendia inferat uel satisfactionis remedio facilius expietur. si ergo maiora spiritui uestro lucra ex hac conmoratione creditis conferenda quam illa sunt quae nobis de conuersatione illius coenobii nascebantur, neque sine iactura ingentium conmodoram potest condicio uestrae sponsionis impleri, satius est hoc uos mendacii uel non inpletae promissionis subire dispendium, quod semel praeteritum nec ipsum ultra iam repeti nec alia per semet poterit generare peccata, quam in illud incidere per quod tepidioris uitae ut dicitis status cotidiano noe atque interminabili adficiat detrimento.
ueniabiliter enim, immo uero etiam laudabiliter definitio incauta mutabitur, si ad salubriorem transeat partem, nec constantiae praeuaricatio, sed temeritatis emendatio esse credenda est, quotiens sponsio uitiosa corrigitur. quae omnia scripturarum quoque possunt testimoniis apertissime conprobari, quam multis etiam letaliter cesserit statuta conplesse et e contrario quam multis eadem refugisse conmodum fuerit ac salubre.
Quod utrumque liquidissime sancti apostoli Petri et Herodis exempla testantur. ille enim quia discessit a definitione sententiae quam uelut sacramento firmauerat dicens: non mihi lauabis pedes in aeternum, inmortale Christi consortium promeretur, abscidendus procul dubio ab huius beatitudinis gratia, si in sermonis sui obstinatione mansisset. hic uero fidem inconsulti retinens sacramenti cruentissimus praecursoris domini extitit interemptor uanoque timore periurii damnationi semet ipsum atque suppliciis perpetuae mortis inmersit. in omnibus ergo rebus considerandus est finis et secundum eum propositi nostri dirigendus est cursus : quem si superueniente salubriore consilio ad deteriorem partemuergere uiderimus, rectius est incongrua constitutione submota ad meliorem transire sententiam quam statutis! pertinaciter inhaerendo peccatis grauioribus obligari.
GERMANVS: Quantum spectat ad desiderium nostrum, \' quod a nobis pro spiritalis conmodi utilitate susceptum est, optaremus aedificari uestri iugitate consortii. si enim ad coenobium nostrum fuerimus reuersi, non solum nos ab hoc tam sublimi proposito relapsuros, sed etiam pro mediocritate conuersationis illius multis certum est dispendiis quatiendos. uerum illud nos euangelicum mandatum uehementer absterret: sit sermo uester est est, non non: quod autem his abundan tius est, a malo est. credimus enim tanti transgressionem praecepti nulla conpensari posse iustitia, nec in extremis recte cedere quod malo initio semel fuerit inchoatum.
IOSEPH: In omnibus ut diximus causis non processus operis, sed uoluntas operantis est intuenda, nec statim quisquid egerit, sed quo uoto egerit inquirendum, ita ut nonnullos pro his factis de quibus bona postea orta sunt repperiamus fuisse damnatos et e contrario quosdam per reprehensibiles actus ad summam peruenisse iustitiam. et nec illi utilis rerum exitus profuit qui pessimo rem adgressus proposito non illam quae subsecuta est utilitatem, sed quiddam contrarium uoluit operari, nec huic nocuit reprehensibiliter inchoasse qui non pro contemptu dei nec delinquendi proposito, sed necessarii et sancti finis intuitu uituperabilis initii sustinuit necessitatem.
Et ut haec eadem sanctarum scripturarum dilucidemus exemplis, quid salubrius, quid utilius uniuerso orbi potuit procurari quam dominicae passionis salutare remedium ? et tamen non solum non profuit, uerum etiam in tantum illiobfuit traditori cuius ministerio probatur inpletum, at absolute de illo pronuntietur: bonum erat ei sinatnsnon fuisset homo ille. non enim secundum hoc quod euenit fructus illi est sui operis repensandus, sed secundum id quod facere uolnit I uel effecturum esse se credidit.
et rursum quid criminosins dolo atque mendacio etiam in extraneum, ne dixerim in germanum patremne conmisso? et tamen non solum nullam pro his damnationem aut reprehensionem Iacob patriarcha contraxit, uerum etiam perpetua benedictionis hereditate ditatus est. nec inmerito, quia et iste benedictionem primogenitis destinatam non ex praesentis lucri auaritia, sed ex fide sanctificationis perpetuae concupiuit, et ille non humanae salutis obtentu, sed filargyriae crimine morti tradidit omnium redemptorem.
et idcirco utrique eorum fructus operationis suae secundum destinationem mentis ac propositum uoluntatis adscriptus est, qua nec ille fraudem nec iste salutem statuit operari. illud enim pro retributione mercedis iuste unicuique repensatur quod principaliter mente conceperit, non quod exinde uel bene uel male contra uotum operantis emerserit. ideoque iustissimus iudex excusabilem, immo laudabilem talis mendacii censuit praesumptorem, quia sine eo ad benedictionem primitiuorum non poterat peruenire, nec debuit in crimen uocari quod desiderio benedictionis exortum est.
alioquin non modo iniquus in fratrem patriarcha praedictus, sed etiam circumuentor in patrem et sacrilegus extitisset, si habens aliam uiam qua ad benedictionis illius gratiam perueniret hanc quae fratri damnosa esset ac noxia expetere maluisset. uidetis igitur apud deum non processum operis, sed destinationem mentis inquiri. his itaque praestructis ut ad propositam quaestionem ob quam haec uniuersa praemissa sunt reuertamur, respondeatis mihi primitus uelim, cuius rei causa uos illius sponsionis nexibus uinxeritis.
GERMANVS : Prima ut diximus extitit causa, qua nostros maestificare seniores ac praeceptis eorum obsistere uerebamur, secunda, qua, si quid perfectum atque magnificum uel uisu uel auditu percepissemus a uobis, cum reuersi ad coenobium fuissemus, exercere nos posse inconsultissima persuasione credidimus.
IOSEPH : Sicut praefati sumus, destinatio mentis uel remuneratur hominem uel condemnat secundum illud: et inter se inuicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit deus occulta hominum, illud etiam: ego autem opera et cogitationes eorum uenio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis. quamobrem desiderio perfectionis, ut uideo, hoc uos sacramenti uiucuio conligastis, dum creditis illo eam posse ordine conprehendi quo nunc superueniente pleniore iudicio ad sublimitatem eius conscendi non posse perspicitis.
non ergo praeiudicat quidquid discrepans ab illa dispositione uisum fuerit accidisse, si modo nulla principalis illius propositi diuersitas subsequatur. neque enim opiticii cuiusquam desertio est demutatio ferramenti aut s segnitiam arguit uiatoris uiae conpendiosioris ac directioris electio: ita igitur et in hac parte emendatio dispositionis inpronidae non spiritalis nati est indicanda transgressio. quidquid enim pro caritate dei et pietatis amore perficitur, quae promissionem habet uitae quae nunc est et futurae, tametsi duris atque aduersis uideatur principiis inchoari, non solum nulla reprehensione, sed etiam laude dignissimum est.
et idcirco nihil praeiudicat refragatio sponsionis incautae, si quolibet genere scopos tantum, id est proposita pietatis destinatio teneatur. omnia namque ob hoc agimus, ut deo corio mundum exhibere possimus: coios consummatio si in his locis facilior iudicatur, nihil uobis oberit extortae mutatio pactionis, dummodo principalis illius perfectio puritatis, pro qua sponsio uestra processerat, secundum domini uoluntatem maturius adquiratur.
GERMANVS : Quantum spectat ad uim sermonum qui rationabiliter prudenterque digesti sunt, haud difficile sponsionis nostrae scrupulus a nobis potuisset extrudi, nisi illud nos uehementissime deterreret, quod infirmioribus quibusque intromitti per haec uidetur exempla occasio mentiendi, si ullo modo,. pacti fidem licito dissolui poese cognouerint, quippe eam tantis hoc ipsum et tam minacibus interdicatur eloquiis propheta dicente: perdes omnes, qui loquuntur mendacium, et: 08 quod mentitur, occidet animam.
JOSEPH: Occasiones causaeque perditionum his qui perituri sunt, immo qui perire desiderant, deesse non possunt. neque enim abicienda sunt testimonia scripturarum ac de suo corpore penitus abradenda, quibus uel haereticorum prauitas animatur uel Iudaeorum infidelitas obduratur uel tumor sapientiae gentilis offenditur, sed utique et pie credenda et inmobiliter sunt tenenda et secundum ueritatis regulam praedicanda.
et idcirco non debemus alienae inhdelitatis obtentu οἰκονομίας id est dispensationes prophetarum atque sanctorum quas scrip- . tura conmemorat abdicare, ne, dum infirmitati eorum condescendere debere nos credimus, non solum mendacii, uerum etiam sacrilegii crimine pollaamur: sed quemadmodum diximus oportet nos ea et secundum historiam confiteri et quemadmodum pie gesta sint explanare.
ceterum his qui prani propositi sunt non ex hoc mentiendi aditus obstruetur, si earum remm quas uel prolaturi sumus uel protulimus ueritatem aut penitus abnegare aut extenuare allegoricis interpretationibus laboremus. quid enim illis horum testimoniorum nocebit auctoritas, quibus etiam sola corruptio uoluntatis sufficit ad peccandum?
Itaque taliter de mendacio sentiendum atque ita eo utendum est, quasi natura. ei insit ellebori. quod si inminente exitiali morbo sumptum fuerit, fit salubre, ceterum absque summi discriminis necessitate perceptum praesentis exitii est. ita namque etiam sanctos ac probatissimos deo uiros utiliter legimus usos fuisse mendacio, ut non solum nullum ex hoc peccati crimen incurrerint, uerum etiam summam sint iustitiam consecuti: quibus si gloriam potuit conferre fallacia, quid eis e contrario nisi condemnationem ueritas intulisset ? sioit Raab, cuius cum non solum nulla uirtutum, sed etiam inpudicitiae monumenta scriptura conmemoret, pro solo mendacio, quo exploratores maluit. occultare quam prodere, admisceri populo dei aeterna benedictione promeruit.
quae si neritatem loqui ant saluti ciuium consulere maluisset, nulli dubium quod nec inminentem cum uniuersa domo sua fugisset interitum nec auctoribus dominicae natiuitatis inserta et in patriarcharum adnumerata catalogo per successionem suae prolis edere meruisset omnium saluatorem. denique Dalila, quae utilitati ciuium consulens exploratam prodidit ueritatem, perpetuae perditionis uicissitudinem consecuta solam criminis sui cunctis memoriam dereliquit.
quando ergo grane aliquod inmmet de ueritatis confessione discrimen, tunc mendaciorum sunt recipienda perfugia, ita tamen ut reatu humilis conscientiae salubriter mordeamur. ubi autem nulla conditio summae necessitatis incumbit, omni cautione mendacium neLut mortiferum deuitandum est: quemadmodum de ellebori diximus potu, quod salubre est quidem si tunc demum sumatur cum ineuitabilis atque mortifera inminet aegritudo, sin uero integra et inperturbata corporis sanitate sumatur, statim ad praeoccupanda uitalia uis perniciosa pertendit.
quod de Raab Hierichuntina et de Iacob patriarcha euidenter ostensum est, e quibus nec illa mortem alias quam hoc remedio potuisset euadere nec iste ad benedictionem primogeniti peruenire. non enim deus uerborum tantum actuumque nostrorum discussor et iudex, sed etiam propositi ac destinationis inspector est.
qui si quid causa salntis aeternae ac diuinae eontemplationis intuitu ab unoquoque uel factum uiderit uel promissum, tametsi hominibus durum atque iniquum esse uideatur, ille tamen intimam cordis inspiciens pietatem non uerborum sonum, sed uotum diiudicat uoluntatis, quia finis operis et adfectus considerandus est perpetrantis, quo potest quis, ut supra dictum est, etiam per mendacium iustificari et alius per ueritatis adsertionem peccatum perpetuae mortis incurrere. ad quem finem etiam Iacob patriarcha respiciens hispidam fraterni corporis speciem obuolutione pellium simulare non timuit et instiganti ad hoc mendacium matri laudabiliter adquienit.
uidebat enim ex hoc maiora sibi lucra benedictionis atque iustitiae quam per simplicitatis obseruantiam conferenda. non enim dubitabat mendacii huius maculam inundatione paternae benedictionis protinus abluendam et uelut nubiculam quandam flatu sancti spiritus uelociter absumendam, atque uberiora sibi per hanc adfectaticiam simulationem quam per illam ingenitam ueritatem meritorum praemia conferenda.
GERKANVS: Non mirum est has dispensationes in ueteri testamento probabiliter usurpatas ac nonnumquam uiros sanctos laudabiliter uel certe ueniabiliter fuisse mentitos, cum multo maiora eis pro temporum rudimentis licuisse uideamus. cur enim mirum sit, quod beatus Dauid fugiens Saulem percontanti Abimelech sacerdoti atque dicenti: quare tu solus, et nullus est tecum? ita respondit: rex, inquit, praecepit mihi sermonem, et dixit: nemo sciat rem, propter quam missus es: nam et pueris condixi in illum et illum locum, et iterum: si habes hic ad manum hastam, aut gladium? quia gladium meum, et arma mea non tuli mecum. sermo enim regis urgnebat, uel illud, cum perductus ad Achis regem Geth insanum furiosumque simulauit ac mutaait os suum coram eis, et conlabebatur inter manus eorum: et inpingebat in ostium portae, defluebantque saliuae eius in barbam, cum etiam uxorum concubinarumque gregibus licito fruerentur nec uilam eis inputaretur ei hac parte peccatum, insuper etiam inimicorum sanguinem propria manu frequenter effunderent idque non solum non reprehensibile.
uerum etiam laudabile crederetur? quae ita nunc euangelio coruscante uidemus omnimodis interdicta, ut sine ingenti crimine ac sacrilegio horum quicquam non possit admitti. in quem modum nec mendacium ullum. quamlibet pio colore contectum, non dicam probabiliter, sed nec ueniabiliter a quoquam credimus usurpari dicente domino: sit sermo uester est est,\'non non: quod autem his abundantius est, a malo est, apostolo quoque in eadem congruente: et nolite mentiri inuicem.
IOSEPH : Viorum quidem concubinarumque multarum antiqua illa libertas instante iam temporum fine et multiplicatione humanae generationis expleta non inmerito uelut minus iam necessaria per euangelicam perfectionem debuit amputari nam usque ad aduentum Christi oportuit benedictionem primordialis illius uigere sententiae qua dictum est: crescite et multiplicamini, et replete terram.
et idcirco iustissimum fuit, ut ex illa radice fecunditatis humanae, quae in synagoga pro dispensatione temporis utiliter aignit, angelicae uirginitatis flosculi germinarent ac suaue olentes continentiae fructus in ecclesia gignerentur. mendacia uero etiam tunc fuisse damnata totius ueteris instrumenti textus euidenter ostendit dicens: perdes omnes, qui loquuntur mendacium, et iterum: suauis est homini panis mendacii: et postea replebitur os eius calculo, et ipse legislator mendacium, inquit, fugies.
sed tunc demum id probabiliter diximus usurpatum, cum ei necessitas aliqua seu dispensatio salutaris adiuncta est, ob quam non debuerit condemnari. quale est illud quod conmemorastis de Dauid rege, cum fugiens insectationem Saulis iniustam ad Abimelech sacerdotem non proposito cuiusdam lucri nec studio laedendi quempiam, sed ut tantummodo semet ipsum ab inpiissima eius insectatione saluaret, mendacibus utitur uerbis, quippe qui manus suas inimici regis sanguine et quidem a deo sibi totiens traditi contaminare noluerit dicens: propitius mihi sit deus, ne faciam rem hanc domino meo, christo domi, ut mittam manum meam in eum, quia christus domi. est.
et idcirco dispensationes has quas uel ob uoluntatem dei uel ob praefigurationem spiritalium sacramentorum uel ob quorundam salutem sanctos uiros in ueteri testamento legimus exsecutos, in tantum nos quoque, cum necessitas coartauerit, non possumus abdicare, ut ne ipsos quidem apostolos, ubi consideratio alicuius utilitatis exegit, ab eis declinasse cernamus. quae paulisper interim differentes digestis primitus quae adhuc de ueteri testamento proferre disponimus post haec congruentius inferemus, ut facilius adprobetur uiros iustos et sanctos tam in nouo quam in ueteri testamento in his oeconomiis sibi per omnia concordasse.
quid enim de illa Chusi ad Absalom pro salute regis Dauid pia simulatione dicemus, quae cum tota fallentis et circnmaenientis promatur affectu et utilitatem consulentis inpugnet, scripturae diuinae testimonio conprobatur ita dicentis: domini autem nutu dissipatum est consilium Achitofel utile, ut induceret dominus super Absalom malum? nec enim reprehendi poterat id quod recto proposito ac pio iudicio pro iustis partibus gerebatur ac pro illius cuius pietas deo placebat salute atque uictoria religiosa fuerat simulatione conceptum.
quid etiam de illius feminae pronuntiabimus facto, quae suscipiens illos qui ad regem Dauid a praedicto Chusi fuerant destinati abscondit in puteo et expandens uelamen super os eius, cum ptisanas se torrere simulasset, transierunt, inquit, gustata paululum aqua, atque hoc eos figmento ab insequentium manibus liberauit? quapropter respondete quaeso mihi, quid fuissetis acturi, si qua nobis nunc sub euangelio constitutis similis fuisset exorta condicio: utrumnam maluissetis eos simili celare mendacio dicentes eodem modo: transierunt gustata paululum aqua, et inplere illud quod praecipitur: erue eos, qui ducuntur ad mortem: et redime eos qui interficiuntur, ne parcas, an ueritatis confessione latitantes prodere perempturis?
et ubi illud apostoli: nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius, et: caritas non quaerit quae sua sunt, sed ea quae aliorum, ac de se ipso: non quaero, inquit, quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant ? si enim ea quae nostra sunt quaerimus et id quod nobis utile est pertinaciter uolumus retentare, etiam in huiusmodi necessitatibus loqui nos necesse est ueritatem et reos fieri mortis alienae: si uero ea quae aliis salutaria sunt nostris utilitatibus praeponentes apostolico satisfecerimus imperio, sine dubio subeunda eat nobis necessitas mentiendi.
et idciroo nec integra caritatis uiscera possidere nec ea quae aliorum sunt secundum apostolicam disciplinam quaerere poterimus, nisi his quae districtioni nostrae perfectionique conueniunt paululum relaxatis condescendere utilitatibus aliorum prono maluerimus affectu et ita cum apostolo infirmis efficiamur infirmi, ut lucrari possimus infirmos.
Quibus eruditus exemplis beatus quoque apostolus Iacobus omnesque illius ecclesiae primitiuae praecipui principes apostolum Paulum ad simulationis figmenta descendere pro inbecillitate infirmantium cohortantur eumque purificari secundum obseruantiam legis, caput radere, uota offerre conpellunt, praesens illud dispendium quod ex hac hypocrisi gignebatur nihili reputantes, sed contemplantes potius lucra quae erant ei illius diutina praedicatione parienda.
non enim tantum apostolo Panlo lucrum ex hac eius fuerat districtione conlatum, quantum celeri eius exitio uniuersis gentibus detrimentum. quod sine dubio uniuersae tunc euenisset ecclesiae, nisi illum haec utilis ac salubris hypocrisis praedicationi euangelicae reseruasset. tunc enim necessario ac ueniabiliter adquiescitur mendacii detrimento, quando maius ut diximus inminet de ueritatis confessione dispendium et utilitas quae nobis de ueritate confertur conpensare illa quae generanda sunt damna non praeualet.
quod temperamentum etiam aliis uerbis idem beatus apostolus ubique se semper tenuisse testatur. nam cum dicit: factus sum Iudaeis sicut Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem: his qui sub lege erant quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos qui sub lege erant lucri facerem: his qui sine lege erant tamquam sine lege essem, cum sine lege dei non essem sed in lege essem Christi, ut eos qui sine lege erant lucri facerem: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem: omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos, quid aliud ostendit quam secundum infirmitatem atque mensuram eorum qui instituebantur condescendisse se semper et a perfectionis rigore aliquid relaxasse, nec tenuisse se id quod districtio poscere uidebatur, sed illud magis praeposuisse quod infirmantium utilitas exigebat?
et ut haec eadem adtentius indagantes singillatim apostolicarum uirtutum insignia replicemus. quaeret aliquis, quomodo omnibus per omnia beatus apostolus suam probetur aptasse personam ? ubi factus sit Iudaeis sicut Iudaeus ? profecto ibi, ubi illam sententiam intimo corde custodiens qua Galatis denuntiauerat dicens: ecce ego Paulus dico uobis quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, in Timothei tamen circumcisione imaginem quodammodo Iudaicae superstitionis adsumpsit.
et rursus ubi factus est eis qui sub lege erant tamquam sub lege esset? nempe ibi, ubi Iacobus omnesque seniores ecclesiae formidantes, ne in eum illa inrueret Iudaeorum credentium, immo Christianorum iudaizantium multitudo, quae ita fidem Christi receperat ut adhuc ritu caerimoniarum legalium teneretur, discrimini eius hoc consilio ac persuasione succurrunt dicentes: uides, frater, quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt, et hi omnes aemulatores sunt legis. audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moysi eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, etinfra: hoc ergofacquod tibi dieimus. sunt nobis uiri quattuor uotum habentes super se: his adsumptis sanctifica te cum illis, et inpende in illis ut radant capita, et scient omnes quoniam ea quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
et ita pro illorum qui sub lege erant salute illam paulisper districtionem sententiae suae calcans qua dixerat: egoenim per legem legi mortuus sum ut deo uiuam, caput radere, purificari secundum legem atque in templo Moysaico ritu uota offerre conpellitur. quaeres etiam ubi pro salute eorum qui legem dei penitus ignorabant, tamquam et ipse sine lege esset effectus sit ? lege, in Atheniensi urbe, ubi gentilium uigebat inpietas, quo usus sit praedicationis exordio: praeteriens, inquit, uidi simulacra uestra et aram in qua scriptum erat: ignoto deo.
cumque de eorum superstitione fuisset orditus, tamquam si et ipse absque lege esset, sub occasione profani illius tituli fidem Christi intulit dicens: quod ergo ignorantes uos colitis, hoc ego adnuntio uobis. et post pauca; uelut si diuinae legis penitus esset ignarus, gentilis poetae uersum potius quam Moysi aut Christi maluit proferre sententiam et sicut quidam, inquiens, uestrorum poetarum dixerunt: ipsius enim et genus sumus. cum itaque suis eos quae refutare non possent testimoniis fuisset adgressus, ita de falsis uera confirmans subdidit dicens: genus ergo cum sumus dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, diuinitatem esse similem.
infirmis autem infirmns effectus est, cum secundum indulgentiam, non secundum imperium his qui se continere non poterant in id ipsum redire concessit, sine cum lacte, non esca Corinthios potans in infirmitate et timore et tremore multo apud eos fuisse se dicit. omnia autem omnibus factus est, ut omnes faceret saluos, cum dicit: qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet, et: qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit, et alibi quis, inquit, infirmatur, et ego non infirmor? quia scandaiizatur, et ego non uror?
atque hoc modo illud quod Corinthiis praeceperat adimpleuit dicens: sine offensione estote Iudae et Graecis et ecclesiae Christi, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salui fiant. utile enim sine dubio fuerat Timotheum non circumcidere, caput non radere, purificationem Iudaicam non adsumere, nudipedalia non exercere, uota legalia non offerre: sed facit haec omnia, quia non quaerit quod sibi utile est, sed quod multis. quod quamnis dei contemplatione sit factum, tamen simulatione non caruit.
qui enim per legem Christi legi mortuus fuerat ut deo uiueret, quique illam iustitiam legis in qua conuersatus fuerat sine querella detrimentum fecerat et arbitrabatur ut stercora, ut Christum lucri faceret, ea quae legis erant uero cordis affectu offerre non potuit: nec fas est credi eum qui dixerat: si enim quae destruxi haec iterum reaedifico, praeuaricatorem me constituo in id incidere quod ipse damnauerat. et in tantum non magis res ipsa quae geritur quam gerentis pensatur affectus, ut e contrario quibusdam repperiatur ueritas nocuisse et profuisse mendacium.
nam Doec Idumaeus regi Sauli de fuga Dauid coram famulis conquerenti ac dicenti: numquid omnibus uobis dabit filius Iesse agros et uineas, et uniuersos uos faciet tribunos, et centuriones: quoniam coniurastis omnes aduersus me, et non est qui mihi renuntiet? quid nisi uerum prodidit dicens: uidi filium Iesse in Nob ad Abimelech filium Achitob sacerdotem. qui consuluit pro eo dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philistaei dedit ei? pro qua ueritate eradicari de terra uiuentium meruit, ac de eo dicitur per prophetam: propterea deus destruet te in finem, euellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra uiuentium.
ex illa igitur terra hic pro indicio ueritatis perpetua eradicatione conuellitur, in qua Raab meretrix pro mendacio cum sua cognatione plantatur: sicut etiam Samson illam diu occultatam mendacio ueritatem inpiae coniugi perniciosissime prodidisse reminiscimur, cui propterea deceptionem intulit ueritas inconsultissime patefacta, quia illud mandatum propheticum custodire neglexit: ab e a, quae dormit in sinu tuo, oustodi claustra oris tui.
Et ut exempla quaedam de nostris quoque ineuitabilibus ac paene cotidianis necessitatibus proferamus, quas quantalibet obseruantia numquam ita possumus praecauere, ut non uel inuiti uel uolentes in eas cogamur incurrere: quid quaeso faciendum est, cum refectionem procrastinare disponentibus nobis, utrum refecerimus, ad uesperam frater adueniens percontatur: celandumne ieiunium est et uirtus parsimoniae contegenda, an ueritatis professione prodenda?
si celamus, ut dominico satisfaciamus imperio quo dicitur: non uidearis hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito, et iterum: ne sciat sinistra tua quid faciat dextera tua, profecto mentimur. si uirtutem continentiae propalamus, euangelica nos sententia iure peroollet: amen dico uobis, receperunt mercedem suam.
quid si oblatum a fratre quispiam poculum cum definitione rennuerit, absolute accepturum esse se denegans quod ille gaudens aduentu eius suppliciter ut sumatur exorat? rectumne est ut fratri ad genua prouoluto in terramque prostrato, qui non nisi his officiis uiscera caritatis expleturum esse se credit, etiam cum labore suo pareat, an in sermonis sui atque propositi pertinacia perseueret?
QVRMANVS: In illo quidem superiore exemplo dubium. ut credimus non est quin expediat abscondi continentiam noBtram potius quam percontantibus prodi, ac super huiuscemodi causis nos quoque fatemur ineuitabile esse mendacium. in secundo autem nulla nobis incumbit necessitas mentiendi, primum quia possumus ea quae fratrum ministerio porriguntur ita rennuere, ut nullo nos definitionis uinculo conligemos, deinde quod semel rennuentes possumus inmobilem tenere sententiam.
IOSEPH : Has definitiones illorum monasteriorum esse non dubium est, in quibus renuntiationis uestrae ut dieitis rudimenta formata sunt, quorum principes fratrum refectioni suas adsolent praeponere uoluntates et obstinatissime id quod semel mente conceperint exsequuntur. ceterum seniores nostri, quorum fidei apostolicarum signa uirtutum testimonium reddiderunt quique uniuersa iudicio potius ac discretione spiritus quam rigida animi obstinatione gesserunt, eos qui alienis infirmitatibus adquiescerent multo uberiores fructus quam eos qui in suis definitionibus perdurarent capere censuerunt, sublimiorisque pronuntiauerunt esse uirtutis contegere potius continentiam necessario hoc ut dictum est humilique mendacio quam patefacere superbo ueritatis indicio.
Denique abbas Piamun post uiginti et quinque annos oblatam sibi a quodam fratre uuam ac uinum absque haesitatione suscipiens confestim ea quae ingesta fuerant contra consuetudinem degustare quam ignotae cunctis continentiae maluit propalare uirtutem. nam si illud quoque considerare uelimus quod seniores nostros incunctanter fecisse meminimus, qui mirabilia uirtutum suarum uel proprios actus, quos necesse erat ad instructionem iuniorum in conlatione proferri, sub aliorum solebant colorare personis, quid aliud possumus quam apertum super his iudicare mendacium ?
atque utinam nos quoque dignum aliquid haberemus quod ad incitandam fidem proponi iunioribus possit! profecto minime uereremur huiuscemodi illorum figmenta sectari. rectius enim est sub talis figurae colore mentiri quam pro obseruantia inrationabilis istius ueritatis aut ea quae audientes aedificare potuerunt incongrua taciturnitate contegere aut si ex nostra persona ueraciter proferantur iactantiam noxiae uanitatis incurrere.
ad quod etiam nos magisterio suo doctor gentium euidenter instituit, qui reuelationum suarum magnitudinem ex alterius maluit proferre persona dicens: scio hominem in Christo, siue in corpore siue extra corpus nescio, deus scit, raptum usque ad tertium caelum. et scio huiusmodi hominem, quia raptus est in paradiso et audiuit ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui.
Inpossibile nobis est breuiter\' uniuersa percurrere. quis etenim enumerare sufficiat omnes propemodum patriarchas sanctosque innumerabiles, alios pro uitae tutamine, alios pro benedictionis desiderio, alios pro misericordia, alios pro alicuius occultatione mysterii, alios pro zelo dei, alios pro examine ueritatis patrocinium ut ita dixerim adsumpsisse mendacii? quae sicut enumerari cuncta non possunt, ita praetermitti penitus uniuersa non debent.
nam beatum Ioseph pietas conpulit, ut falsum fratribus crimen etiam cum obtestatione regiae salutis inpingeret dicens: exploratores estis: infirmiora terrae uenistis inspicere, et infra mittite, inquit, ex uestris unum, et adducite fratrem uestrum hno: uos autem custodimini hic, usque dum manifesta fiant uerba uestra, an uerum dicatis an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis. si enim non eos hoc misericordi mendacio terruisset, nec patrem fratremque reuisere nec eos in tantis inopiae periculis alere nec conscientiam postremo fratrum a reatu uenditionis suae expurgare potuisset.
non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac uenditores suos ad salutarem paenitentiam conpulisse. denique cum grauissimae insimulationis urguerentur inuidia, non illius quod falso obiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad inuicem: merito haec patimur, quia peccauimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae eius, cum rogaret nos, et non audiuimus eum: propter hoc uenit nobis omnis tribulatio haec. quae quidem confessio non solum apud fratrem in quem inpia crudelitate peccauerant, uerum etiam apud deum humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiauit.
quid Salomon, qui perceptum a deo sapientiae donum in primo iudicio suo non nisi adsumptione mendacii declarauit? nam ut ueritatem quae muliebri mendacio tegebatur exculperet, etiam ipse mendacii utique astutissime excogitati usurpauit auxilium dicens: adferte mihi gladium, et diuidite infantem uiuum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. quae simulatio «rudelitatis cum uerae matris uiscera permouisset, ab ea autem quae mater non erat laudaretur, tunc demum sagacissimo ueritatis indicio illam sententiam promulgauit quam nemo a deo inspiratam esse non credidit date, inquiens, huic infantem uiuum, et non occidatur: haec est mater eius.
proinde nec debere nec posse nos uniuersa conplere quae uel cum quiete animi uel conmotione decernimus, etiam aliis scripturarum testimoniis copiosius sdocemur, quibus uel uiros sanctos uel angelos uel ipsum omnipotentem deum ea quae definierant frequenter legimus inmutasse. nam beatus Dauid cum iuris iurandi definitione decreuit dicens: haec faciat deus inimicis Dauid, et haec addat, si reliquero de omnibus quae pertinent ad Nabal usque mane, mingentem ad parietem.
et continuo intercedente Abigail uxore eius ac pro eodem supplicante remittit minas, mollit sententiam et mauult transgressor propositi iudicari quam sacramenti sai fidem cum crudelitatis exsecutione seruare, dicens: uiuit dominus: nisi cito uenisses in occur sum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam, mingens ad parietem. cuius sicut illam praecipitis sacramenti facilitatem quae de perturbatae mentis conmotione descenderat nequaquam imitandam esse censemus, ita remissionem atque emendationem statuti sectandam esse deoemimus.
electionis uas Gorinthiis scribens reditum suum absoluta definitione promittit dicens: ueniam autem ad uos cum Macedoniam pertransiero: Macedoniam enim pertransibo. apud uos autem manebo uel etiam hiemabo, ut uos me deducatis quocumque iero. nolo enim uos modo in transitu uidere: spero enim me aliquanto tempore manere apud uos. cuius rei etiam in secunda epistola. ita meminit: et hac confidentia uolui prius uenire ad uos, ut secundam gratiam haberetis, et per uos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia uenire ad uos et a uobis deduci in Iudaea. sed superueniente salubriore consilio nequaquam se id quod promiserat exsecutum euidentissime confitetur. cum hoc, inquit, uoluissem, numquid leuitate usus sum? aut quae cogito secundum carnem cogito, ut sit apud me est est et non non ?
denique cur maluerit definitionem sui praeterire sermonis quam aduentu suo onerosam discipulis inferre tristitiam, etiam cum sacramenti obtestatione declarat: ego autem testem deum inuoco in animam meam, quod parcens nobis non ueni ultra Corinthum. statui enim hoc ipsum apud me, ut non in tristitia uenirem ad uos. cum intraturos se domum Loth Sodomis angeli denegassent dicentes ad eum: non intrabimus, sed in platea manebimus, continuo eius precibus conpelluntur statutum mutare sermonem, sicut scriptura subiungit: et coegit eos Loth, et deuerterunt ad eum.
qui utique si deuersuros ad eum esse se nouerant, inuitantis petitionem simulatoria excusatione rennuerunt : sin autem ueraciter excusabant, euidenter iamutasse sententiam conprobantur. quae utique non ob aliam credimus causam spiritum sanctum sacris uoluminibus indidiase, nisi ut istis erudiamur exemplis in definitionibus nostris non pertinaciter permanere, sed eas arbitrio nostro debere subicere et ita iudicium nostrum ab omni legis uinculo liberum conseruare, ut promptum sit ad sequendum quocumque uocauerit salubre consilium, nec differat ant recuset ad id quod utilius discretio salutaris inuenerit absque ulla cunctatione transire.
et ut ad sublimiora adhuc ascendamus exempla, decumbentem in lecto regem Ezechiam grauique aegritudine laborantem ex persona dei Esaias propheta adorsus est dicens: haec dicit dominus: dispone domui tuae, quia morieris tu, et non uiues. et conuertit, inquit, Ezechias faciem suam ad parietem, et orauit ad dominum, et dixit : obsecro domine, memento quaeso quomodo ambulanerim coram te in ueritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis, fecerim. etfleuit Ezechias fletu magno. post quae rursus dicitur ad eundem: reuertere, et dic Ezechiae regi Iuda dicens: haec dicit dominus deus Dauid patris tui: audiui orationem tuam, uidi lacrimam tuam: et ecce adiciam super dies tuos quindecim annos: etdemanu regis Assyriorum liberabo te, et ciuitatem hanc protegam propter me, et propter Dauid serum meum.
quid euidentius hoc testimonio, quo misericordiae ac pietatis intuitu mauult dominus suam cassare sermonem et a praestituto mortis termino quindecim annis uitam precantis extendere quam per inmobilitatem decreti sui inexorabilis inueniri ? similiter etiam loquitur ad Nineuitas censura diuina: adhuc triduum et Nineue subuertetur, moxque paenitentia eorum ieiuniisque mollitur tam minax et abrupta sententia atque ad partem miserieordiae prona pietate deflectitur. quodsi quis uelut praescium conuersionis eorum subuersionem ciuitatis ad hoc eis dominum adserat conminatum, ut eos ad salutarem paenitentiam prouocaret, consequens est, ut hi qui fratribus praesunt absque reprehensione mendacii his qui indigent emendari aliqua etiam districtiora quam facturi sunt, si opus fuerit, conminentur.
sin nero dixerit deum seueram illam sententiam suam paenitentiae eorum consideratione reuocasse secundum illud quod per Ezechielem ait: si dixero inpio: morte morieris: et egerit paenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, uita uiuet, non morietur, similiter edocemur non debere nos obstinate in nostris definitionibus perdurare, sed conminationem ex necessitate propositam clementi miseratione mollire.
quod ne solis specialiter Nineuitis crederetur dominus praestitisse, etiam generaliter erga omnes eadem se esse facturum per Hieremiam perpetuo protestatur, et, cum necesse fuerit, incunctanter suam se sententiam mutaturum . pro nostris meritis repromittit dicens: repente loquar aduersus gentem et aduersus regnum, ut euellam, et destruam, et disperdamillud. sipaenitentiam egerit gens illa a malo, quod locutus sum aduersus eam: agam et ego paenitentiam super malum, quod cogitaui ut facerem eL et subito loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud. si fecerit malum in oculis meis. at non audiat noeem meam: paenitentiam agam super bonum, quod locutus sum ut facerem ei. ad Ezechiel quoque: noli subtrahere uerbum, si forte audiant et conuertantur unusquisque a uia saa mala: et paenitebit me mali quod cogitaui facere eis propter malitiam studiorum eorum.
quibus testimoniis declaratur non oportere ut pertinaciter in nostris. definitionibus haereamus, sed ratione eas ac iudicio temperandas semperque praelegenda ae praeferenda esse meliora et ad iUam quae utilior iudicata fuerit partem sine cunctatione aliqua transeundum. illud etiam prae omnibus inaestimabilis illa censura nos instruit, quod cum sit ei ante ortum uniuscuiusque praecognitus finis, ita ordine ae ratione conmuni et humanis quodammodo omnia dispensat affectibus, ut non potentialiter nec secundum praescientiae suae ineffabilem notitiam, sed secundum praesentes hominum actus uniuersa diiudicans uel respuat unumquemque uel adtrahat et uel infundat cotidie suam gratiam net auertat.
quod ita esse etiam illa Saulis manifestat electio : caios utique cum uituperabilem finem praescientia dei ignorare non posset, de tot milibus Israhelis eligit eum et unguit in regem, praesentis in illo meritum uitae remaneraas. non peccatum futurae praenaricationis intendens, ita ut, postquam reprobus factus est, uelut paenitudinem gerens electionis suae deus humanis quodam. modo de eodem uocibus atque affectibus conqueratur dicens: paenitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me, et uerba mea opere non inpleuit, et . iterum: uerumtamen lugebat Samuhel Saulem, quoniam dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel.
denique hoc quod opere fuerat exsecutus postea etiam per Esechielem prophetam dominus protestatur cum omnibus se hominibus cotidiano gesturum esse iudicio etiam si dixero, inquiens, iusto quod uita uiuat, et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem: omnes iustitiae eius obliuioni tradentur, et in iniquitate, quam operatus est, in ipsa morietur. sin autem dixero inpio: morte morieris: et egerit paenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, pignus restituerit ille inpius, rapinamque reddiderit, in mandatis uitae ambulauerit, nec fecerit quicquam iniustum: uita uiuet, non morietur. omnia peceata eius, quae peccauit, non inputabuntur ei.
denique cum ab illo populo, quem ex omnibus gentibus dominus adoptauit, propter subitam praeuaricationem misericordiae suae auertisset aspectum, interueniens pro eo legislator exclamat: obsecro, domine: peccauit populus iste peccatum magnum, fecerunt sibi deos aureos: et nunc si remittis peccatum eorum, remitte: sin alias, dele me de libro tuo quem scripsisti. cui dominus: si quis, inquit, peccauerit coram me, delebo eum de libro meo. Dauid quoque, dum de Iuda et persecutoribus Christi prophetico spiritu quereretur, deleantur, inquit, de libro uiuentium. et quia non merebantur ad paenitentiam salutarem pro reatu tanti criminis peruenire, subiungit: et cum iustis non scribantur.
denique in ipeo Iuda uis propheticae maledictionis euidenter inpleta est. nam expleto proditionis crimine suspendio se necanit, ne post illam deletionem nominis sui conuersus ad paenitentiam iterum scribi cum iustis mereretur in caelo. non ergo eet ambigendum etiam Iudae nomen illo tempore, quo electus a Christo apostolatus sortitus est gradum, in libro uiuentium fuisse conscriptum ac pariter eum audisse cum ceteris : nolite gaudere quia daemonia uobis subiciuntur, gaudete autem quia nomina uestra scripta sunt in caelis.
sed quia filargjriae peste corruptus de adscriptione caelesti ad terrena deiectus est, conpetenter de eo ac de similibus eius dicitur per prophetam: domine, omnes qui te derelinquunt confundantur, recedentes in terra scribantur, quia dereliquerunt uenam aquarum uiuentium dominum, et alibi: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israhel non scribentur, et in terra Israhel non ingredientur.
Nec illius praecepti utilitas est silenda, quod etiam si instigante ira uel qualibet alia passione sacramento nos aliquo uinierimus, quod a nemine quidem monachorum fieri penitus debet, utriusque tamen rei causa integro mentis est pensanda iudicio, et eo conparanda est illa res quam statuimus hui6 ad quam transire conpellimur, atque ad eam sine cunctatione est transeundum quae superueniente saniore tractatu iustior fuerit iudicata. rectius enim est nostrum nos praeterire sermonem quam rei salubrioris ac piae subire iacturam. denique numquam rationabiles ac probatos patres duros aut inreuocabiles in huiusmodi definitionibus fuisse reminiscimur, sed uelut ceram calore, ita eos ratione moilitos et intercedente salubriore consilio melioribus partibus sine haesitatione cessisse. quoscumque autem uidimus definitionibus suis pertinaciter inhaerere, inrationabiles semper probauimus ac discretionis expertes.
GERMANVS: Quantum ad hanc pertinet rationem quae euidenter copioseque digesta est, nihil oportet monachum definire, ne aut praeuaricator inueniatur aut pertinax. et ubi illud Paalmistae ponemus eloquium: iuraui, et statui custodire iudicia iustitiae tuae? quid est enim aliud iurare et statuere quam definita inmobiliter custodire?
IOSEPH: Nos non de principalibus mandatis, sine quibus non potest nostra salus omnino subsistere, ista decernimus, sed de his quae sine periculo status nostri uel relaxare possumus uel tenere: ut puta de inremisso rigore ieiunii, de uini siue olei perpetua abstinentia, de progressu cellulae penitus cohibendo, de lectionis seu meditationis incessabili iugitate, quae sine iactura professionis ac propositi nostri et exerceri cum libuerit possunt et cum necesse fuerit inreprehensibiliter praetermitti.
ceterum super obseruantia lllorum principalium mandatorum constantissime definiendum est ac pro his etiam mors, si necesse fuerit, non uitanda, pro quibus inmobiliter est dicendum: iuraui et statui. quod fieri debet pro custodia caritatis, pro qua spernenda sunt uniuersa, ne bonum tranquillitatis illius perfectioque maculetur. similiterqueiurandum eet pro castimoniae puritate nec aliud nos facere oportet pro fide, pro sobrietate atque iustitia, quae omnia indemutabili perseuerantia sunt tenenda et a quibus paululum recessisse damnabile est. de illis uero corporalibus exercitiis, quae ad modicum esse dicuntur utilia, ita est ut diximus statuendum, ut si qua superuenerit certior pietatis occasio quae illa suadeat relaxari, nulla super his lege teneamur, sed praetermissis eis ad utiliora libere transeamus. in illis enim corporalibus exercitiis, si pro tempore relinquantur, periculum non est: ab his uero uel ad momentum declinasse mortiferum est..
Hoc quoque simili cautione curandum est, ut, si qui forsitan sermo quem esse uultis occultum de uestro fuerit ore prolapsus, nulla occultationis praecepta sollicitent audientem: magis enim latebit si neglegenter atque simpliciter transeatur, quia non tanta quilibet fratrum super diuulgatione eius inpugnatione torquebitur, aestimans rem uilem aliqua transitoria confabulatione prolatam et quae ex hoc ipso sit leuior, quia cautissimo silentii praecepto sensibus audientis conmendata non fuerit. nam si etiam fidem eius aliqua sacramentorum obtestatione deuinxeris, citius illud prodendum esse non ambigas: maior enim aduersus ipsum uis diabolicae inpugnationis insurget, ut et te maestificet uel denudet et illum transgressorem quantocius sui faciat sacramenti.
Et idcirco nihil debet abrupte monachus super his dumtaxat quae ad corporales exercitationes pertinent definire, ne aduersarium ad inpugnationem eorum quae uelut sub legis obseruatione custodit magis incitans citius ea uiolare cogatur. praefigens siquidem sibi legem unusquisque sub libertatis gratia constitutus perniciosa semet ipsum obligat seruitute, ut ea quae licito, immo etiam laudabiliter cum gratiarum actione praesumere potuisset, si necessitas fortasse conpulerit, uelut transgressor percipere conpellatur cum praeuaricatione peccati. ubi enim non est lex, nec praeuaricatio.
Hac beatissimi Ioseph institutione atque doctrina uelut diuino oraculo confirmati in Aegypto residere maluimus. sed licet parum deinceps de nostra essemus promissione solliciti, tamen expleto septem annorum numero sponsionem nostram. gratanter impleuimus. excurrentes namque ad coenobium nostrum illo iam tempore, quo de inpetrando ad heremum reditu fiduciam gerebamus, primum senioribus nostris honorem debitum soluimus: deinde animis eorum, qui pro caritatis ardore creberrimis litterarum nostrarum satisfactionibus nequaquam fuerant deleniti, pristinam redintegrauimus caritatem, tandemque ad plenum aculeo nostrae sponsionis auulso ipsis quoque cum gaudio prosequentibus ad Scitioticae solitudinis secreta remeauimus.
Hanc uobis, o sancti fratres, inlustrium patrum scientiam atque doctrinam nostra ut potuit elucubrauit inscitia: quam etiamsi incultus forsitan sermo confudit potius quam digessit, quaeso ne laudem insignium uirorum reprehensio nostrae rusticitatis euacuet. tutius siquidem nobis in conspectu nostri iudicis uisum est doctrinae huius magnificentiam uel incultis sermonibus prodere quam silere, quippe cum et profectui lectoris, si sublimitatem sensuum contempletur, hoc quod inperitia nostri sermonis offenditur obesse non possit, et nobis maior sit utilitatis cura quam laudis. hoc sane omnes ad quorum manu opascala ista peruenerint moneo at quidquid in eis placuerit patrum, nostrum uero sciant ewe quod displicet.
Iohannis Cassiani Conlationvm Pars Tertia Sive Conlationes Xviii—Xxiiii
Emissis iuuante gratia Christi decem conlationibus patrum, -quae exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo et nomine et meritis Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicaui: totidem et nunc uobis, o sancti fratres Iouiniane, Minerui, Leonti et Theodore, credidi consecrandas. posterior siquidem uestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in prouinciis Gallicanis antiquarum uirtutum districtione fundauit, ceteri uero non solum coenobialem professionem adprime monachos expetere, uerum etiam anachoreticam sitire sublimitatem uestris institutionibus prouocastis.
ea namque conlationes istae summorum patrum disputatione contextae sunt et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, uerum etiam insulas maximis fratrum cateruis fecistis florere, conueniant: id est ut non solum hi qui adhuc per congregationes laudabili subiectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a uestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro condicione locorum ac status sui mensura plenius instruantur.
quibus hoc praecipuum contulit praede cedens uestri laboris industria, ut parati iam atque in isdem exercitiis deprehensi facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, ipsosque in cellulas suas auctores conlationum cum ipsis conlationum uoluminibus recipientes et cotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsionibus conloquentes non propriis adinuentionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione adpetant uiam, sed periculosam etiam illic, ubi iam tritisaimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria.
Xviii. Conlatio Abbatis Piamvn — De Tribvs Generibvs Monachorvm. Capitvla
Post conspectum atque conloquium trium illorum senum, quorum conlationes sancto fratre nostro Eucherio conpellente utcumque digessimus, cum etiam ulteriores Aegypti partes, in quibus amplior atque perfectior sanctorum numerus consistebat, maiore flagrantia desideraremus expetere, ad uicum, cui nomen est Diolcos, uni ex septem Nili fluminis Ostiis inminentem, non tam itineris necessitate quam desiderio sanctorum illic commorantium conpellente peruenimus.
cum enim uelut cupidissimi mercatores plurima illic celeberrimaque coenobia ab antiquis audissemus patribus instituta, continuo quasi nauigationem inquisitionis incertae spe maioris lucri persuadente suscepimus. ubi cum diutissime fluctuantes ad illos uirtutum sublimitate conspicuos montes undique curiosos oculos tenderemus, abbatem Piamun, omnium anachoretarum illic inhabitantium seniorem eorundemque presbyterum uelut quandam sublimissimam pharum primus circumspectantium notauit intuitus.
hic etenim sicut euangelica illa ciuitas in excelsi montis uertice constitutus nostro protinus refulsit aspectui. cuius uirtutes atque mirabilia, quae per eum etiam sub conspectu nostro diuina gratia testimonium meritis eius reddente perfecta sunt, ne uel propositi nostri formam uel modum huius uoluminis excedamus, silentio praetermittenda credimus. non enim de mirabilibus dei, sed de institutis studiisque sanctorum quaedam quae reminisci possibile est nos spopondimus memoriae tradituros, ut necessariam tantum perfectae uitae instructionem, non inutilem absque ulla emendatione uitiorum ac superuacuam admirationem legentibus praeberemus.
cum itaque beatus Piamun summa nos gratulatione susceptos humanitate etiam congrua refecisset, intellegens nos non eiusdem esse regionis, primum unde uel cur Aegyptum petissemus sollicite percontatus ac de coenobio Syriae ob desiderium perfectionis nos illo aduenisse cognoscens ita exorsus est.
Quisque hominum, o filii, cuiuslibet artis peritiam adsequi concupiscit, nisi omni cura atque uigilantia eius se quam nosse desiderat disciplinae studiis manciparit ac perfectissimorum quorumque opificii ipsius uel scientiae magistrorum praecepta atque instituta seruauerit, frustra inanibus uotis eorum similitudinem exoptat adtingere, quorum curam atque industriam detractat aemulari.
nouimus enim nonnullos ita ad haec loca de uestris regionibus aduenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas ob quas huc conmeauerant atque instituta susciperent ac secedentes in cellulis conarentur ea, quae uel uisu uel traditione perceperant, operibus experiri: qui mores suos ac studia quibus inbuti fuerant retentantes, ut eis «xprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed uitandae egestatis necessitate existimati sunt prouincias conmutasse.
non solum enim nihil eruditionis adquirere, sed ne diutius quidem in his partibus conmorari pertinacis animi obstinatione potuerunt. cum enim nec ieiuniorum morem neque psalmorum ordinem nec ipsorum denique indumentorum habitum permutassent, quid aliud in hac regione sectari quam sola uictus sui conpendia crederentur ?
Quamobrem si uos quemadmodum credimus dei causa ad aemulationem nostrae agnitionis adtraxit, omnibus institutis, quibus illic primordia uestra praeuenta sunt, penitus abdicatis quaecumque seniores nostros agere uel tradere uideritis summa humilitate sectamini. neque uos moueat aut ab imitatione diuertat ac retrahat, etiamsi uobis ad praesens alicuius rei uel facti ratio uel causa non liqueat, quia eos, qui bene de cunctis ac simpliciter sentiunt et uniuersa quae a senioribus tradi geriue perspexerint fideliter imitari magis quam discutere student, per operis experientiam etiam scientia rerum omnium subsequetur.
ceterum numquam rationem ueritatis intrabit, quisquis a discussione coeperit erudiri, quia uidens eum inimicus suo potius quam patrum iudicio confidentem facile in id usque propellet, ut etiam illa quae maxime utilia atque saluberrima sunt superflua ei uideantur ac noxia, atque ita praesumptioni eius callidus hostis inludet, ut inrationabilibus definitionibus suis pertinaciter inhaerendo hoc solummodo sibi sanctum esse persuadeat, quod rectum atque iustissimum suae tantum obstinationis errore censuerit.
Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae quemadmodum uel unde descenderit, primum debetis agnoscere. tunc etenim poterit quis desideratae artis efficacius adsequi disciplinam et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum ac fundatorum eius agnouerit dignitatem.
tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis euitandum. primum est coenobiotarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes unius senioris iudicio gubernantur: cuius generis maximus numerus monachorum per uniuersam Aegyptum commoratur. secundum anacboretarum, qui prius in coenobiis instituti iamque in actuali conuersatione perfecti solitudinis elegere secreta: cuius professionis nos quoque optamus esse participes. tertium reprehensibile Sarabaitarum est. de quibus singillatim per ordinem plenius disseremus.
harum igitur trium professionum ut diximus fundatores primum debetis agnoscere. nam profecto ex hoc ipso uel odium professionis illius nasci poterit quae uitanda est uel eius desiderium quae sequenda, quia necesse est unamquamque uiam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inuentorque peruenit.
Itaque coenobiotarum disciplina a tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium. nam talis extitit in Hierosolymis omnis illa credentium multitudo, quae in Actibus apostolorum ita describitur: multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. possessiones et substantias uendebant, et diuidebant ea omnibus prout cuique opus erat. et iterum: neque enim quisquam egens erat inter illos: quotquot enimpossessores agrorum aut domorum erant, uendentes adferebant pretia eorum quae uendebant et ponebant ante pedes apostolorum: diuidebatur autem singulis prout cuique opus erat.
talis, inquam, erat tunc omnis ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis inuenire difficile est. sed cum apostolorum excessu tepescere coepisset credentium multitudo, ea uel maxime quae ad fidem Christi de alienigenis ac diuersis gentibus confluebat, a quibus apostoli pro ipsis fidei rudimentis et inueterata. gentilitatis consuetudine nihil amplius expetebant nisi ut ab inmolaticiis idolorum et fornicatione et suffocatis et sanguine temperarent, atque ista libertas quae gentibus propter infirmitatem primae credulitatis indulta est etiam illius ecclesiae perfectionem quae Hierosolymis consistebat paulatim contaminare coepisset, et crescente cotidie uel indigenarum numero uel aduenarum primae illius fidei refrigesceret feruor, non solum hi qui ad fidem Christi confluxerant, uerum etiam illi qui erant ecclesiae principes ab illa districtione laxati sunt.
nonnulli enim, existimantes id quod uidebant gentibus pro infirmitate concessum sibi etiam licitum, nihil se detrimenti perpeti crediderunt, si cum substantiis ac facultatibus suis fidem Christi confessionemque sequerentur. hi autem quibus adhuc apostolicus inerat feruor, memores illius pristinae perfectionis, discedentes a ciuitatibus suis illorumque consortio, qui sibi uel ecclesiae dei remissioris uitae neglegentiam licitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus conmanere et ea, quae ab apostolis per uniuersum corpus ecclesiae geoeraliter meminerant instituta, priuatim ac peculiariter exercere coeperunt: atque ita coaluit ista quam diximus discipulorum qui se ab illorum contagio sequestrauerant disciplina.
qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis ab eo, quod a coniugiis abstinerent et a parentum se consortio mundique istius conuersatione secernerent, monachi siue μονἀςοντες a singularis ac solitariae uitae districtione nominati sunt. unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobiotae cellaeque ac diuersoria eorum coenobia uocarentur. istud ergo solummodo fuit antiquissimum monachorum genus, quod non solum tempore, sed etiam gratia primum est quodque per annos plurimos inuiolabile usque ad abbatis Pauli uel Antoni durauit aetatem: cuius etiam nunc adhuc in districtis coenobiis cernimus residere uestigia.
De hoc perfectorum numero et ut ita dixerim fecundissima radice sanctorum etiam anachoretarum post haec flores fructusque prolati sunt. cuius professionis principes hos quos paulo ante commemorauimus, sanctum scilicet Paulum uel Antonium, nouimus extitisse: qui non ut quidam pusillanimitatis causa nec inpatientiae morbo, sed desiderio sublimioris profectus contemplationisque diuinae solitudinis secreta sectati sunt, licet eorum prior necessitatis obtentu, dum tempore persecutionis adfinium suorum deuitat insidias, heremum penetrasse dicatur.
ita ergo processit ex illa qua diximus disciplina aliud perfectionis genus, cuius sectatores anachoretae id est secessores merito nuncupantur, eo quod nequaquam contenti hac uictoria, qua inter homines occultas insidias diaboli calcauerunt, aperto certamine ac manifesto conflictu daemonibus congredi cupientes uastos heremi recessus penetrare non timeant, ad imitationem scilicet Iohannis Baptistae, qui in heremo tota aetate permansit, Heliae quoque et Helisaei atque illorum de quibus apostolus ita memorat: circumierunt in melotis et in pellibus caprinis angustiati, adflicti, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae.
de quibus etiam figuraliter dominus ad Iob: quis autem est qui dimisit onagrum liberum, et uincula eius resoluit? posui habitaculum eius desertum, et tabernacula eius salsuginem: inridens multitudinem ciuitatis, et querellam exactoris non audiens, considerabit montes pascuae suae, et post omne uiride quaerit. in Psalmis quoque: dicant nunc qui redempti sunt a domino, quos redemit de manu inimici, et post pauca: errauerunt in solitudine in inaquoso: uiam ciuitatis habitaculi non inuenerunt, esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit et clamauerunt ad dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberauit eos.
qaos etiam Hieremias ita describit: beatus qui tulit iugum ab adulescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit super se, quique illud Psalmistae adfectu et opere concinunt: similis factus sum pellicano solitudinis. uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Cumque his duabus professionibus monachorum religio Christiana gauderet, coepisset autem in deterius paulatim hic quoque ordo reccidere, emersit post haec illud deterrimum et infidele monachorum genus uel potius noxia illa plantatio rediuiua concreuit, quae per Annaniam et Sapphiram in exordio ecclesiae pullulans apostoli Petri seueritate succisa est: quae inter monachos tamdiu detestabilis execrandaque iudicata est nec a quoquam ulterius usurpata, quamdiu illius tam districtae formido sententiae memoriae fidelium inserta durauit, qua beatus apostolus praedictos noui facinoris principes non paenitentia, non ulla passus est satisfactione curari, sed perniciosissimum germen celeri morte succidit.
illo igitur exemplo, quod in Annaniam et oapphiram apostolica districtione punitum est, a nonnullorum contemplatione paulatim longa incuria et temporis oblitteratione subtracto emersit istud Sarabaitarum genus, qui ab eo, quod semet ipsos a coenobiorum congregationibus sequestrarent ac singillatim suas curarent necessitates, Aegyptiae linguae proprietate Sarabaitae nuncupati sunt, de illorum quos praediximus numero procedentes, qui euangelicam perfectionem simulare potius quam in ueritate adripere maluerunt, aemulatione scilicet eorum uel laudibus prouocati, qui uniuersis diuitiis mundi perfectam Christi praeferunt nuditatem.
hi igitur dum inbecillo animo rem summae uirtutis adfectant, uel necessitate ad hanc professionem uenire conpulsi dum censeri tantummodo nomine monachorum absque nlia studiorum aemulatione festinant, coenobiorum nullatenus expetunt disciplinam nec seniorum subduntur arbitrio aut eorum traditionibus instituti suas discunt uincere uoluntates nec ullam sanae discretionis regulam legitima eruditione suscipiunt, sed ad publicam tantummodo id est ad hominum faciem renuntiantes ant in suis domiciliis sub priuilegio huius nominis isdem obstricti occupationibus perseuerant, aut construentes sibi cellulas easque monasteria nuncupantes suo iure in eis ac libertate consistunt, nequaquam euangelicis praeceptionibus subcumbentes, ut nulla scilicet cotidiani uictus sollicitudine, nullis rei familiaris distentionibus occupentur.
quod illi soli absque ulla infideli dubitatione consummant, qui cunctis mundi huius facultatibus absoluti ita se coenobiorum praepositis subdiderunt, at ne sui quidem ipsius fateantur esse se dominos. illi autem qui districtionem at diximus coenobii declinantes bini uel terni in cellulis commorantur, non contenti abbatis cura atque imperio gubernari, sed hoc praecipue procurantes, ut absoluti a seniorum iugo exercendi uoluntates suas ac procedendi uel quo placuerit euagandi agendiue quod libitum fuerit habeant libertatem, etiam amplius in operibus diurnis quam hi qui in coenobiis degunt diebus ac noctibus consamuntur, sed non ea fide eodemque proposito.
hoc enim isti faciunt non ut fructum sai operis subiciant dispensatoris arbitrio, sed ut adquirant pecunias quas recondant. inter quos quantum. intersit aduertite. illi nihil de crastino cogitantes gratissimos sudoris sui deo offerunt fructus, isti uero non solum in crastinum, sed etiam in multorum annorum spatia infidelem sollicitudinem prorogantes ant mendacem deum aat inopem credunt, qui promissam cotidiani uictus atque indumentorum sufficientiam praebere I eis aut non possit atit nolit. illi hoc omnibus expetunt uotis, ut ἀϰτημουν́νην, id est nuditatem omnium rerum ac perpetuam possideant paupertatem, isti ut \'omnium copiarum afluentiam consequantur.
illi ob hoe certatim statutum transcendere canonem diurnis operibus elaborant, ut, quidquid monasterii sanctis usibus redundarit, uel carceribus uel xenodochio uel nosocomio uel indigentibus pro abbatis dispensetur arbitrio, isti ut, quidquid cotidianae superfuerit gulae, aut profusoriae proficiat uoluntati aut certe filargyriae uitio recondatur. postremo ut concedamus ab istis quoque haec quae non optimo proposito congeruntur melius quam diximus posse distribui, nec sic quidem ad meritum uirtutis illius ac perfectionis adspirant.
illi etenim tantos monasterio rens conferentes eisque1 cotidie renuntiantes in tanta. subiectionis humilitate perdurant, ut quemadmodum sui, ita etiam eorum quae proprio sudore conquirunt potestate priuentur, abrenuntiationis primae feruorem, dum : cotidie semet ipsos laboris sui fructibus nudant, iugiter innouantes: isti autem in eo ipso quod aliquid pauperibus largiuntur elati in praeceps cotidie coniabuntur. illos patientia atque districtio, qua sic deuote in hac quam semel adripueruat professione perdurant, ut numquam suas expleant uoluntates, crucifixos huic mUDdo cotidie uiuosque martyras facit, hos arbitrii sui tepor ad : inferna demergit.
haec igitur duo genera monachoram in hac quidem prouincia aequali propemodum inter se numerositate contendunt. ceterum per alias prouincias, quas me necessitas catholicae fidei conpulit peragrare, istud tertium Sarabaitaram genus abundare ac prope solum esse cognouimus. temporibus siquidem Luci, qui Arrianae perfidiae episcopus fuit, sub Valentis imperio, dum diaconiam nostris fratribus deferimus, his uidelicet qui de Aegypto ac Thebaida fuerant ob catholicae fidei perseuerantiam metallis Ponti atque Armeniae relegati, licet coenobiorum disciplinam in quibusdam cinitatibus rarissimam uiderimus, anachoretarum tamen ne ipsum quidem apud illos nomen auditum fuisse conperimus.
Sane est etiam aliud quartum genus, quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur quique in primordiis suis feruore quodam breui coenobii perfectionem uidentur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac uitia resecare contemnunt nec iugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas ac solitarie sedere desiderant, ut ita. scilicet a nemine lacessiti patientes, mansueti uel humiles possint ab hominibus aestimari: quae institutio, immo tepor eos quos semel infecerit ad perfectionem numquam permittit accedere.
hoc enim modo non solum non absciduntur, uerum etiam in deterius eorum uitia conualescunt, dum a nemine prouocata ut quoddam letale et intestinum uirus, quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. pro reuerentia enim singularis cellae nullus iam uitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit quam curari. porro uirtutes non occultatione uitiorum, sed expugnatione pariuntur.
GERМANVS: Estne aliqua inter coenobium monasteriumque distantia, an utroque nomine res una censetur?
PIAMVN: Licet a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc interest, quod monasterium nomen est diuersorii, nihil amplius quam locum, id est habitaculum significans monachorum, coenobium uero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat. et monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari, coenobium, nisi ubi plurimorum cohabitantium deget unita communio, non potest appellari. dicuntur sane monasteria etiam in quibus Sarabaitarum collegia conmorantur.
Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum uideo uos professionis huius arripuisse principia, id est de Laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque uirtutem, quam uos illic didicisse non dubito, uero sectamini cordis adfectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione uerborum nec adfectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione fingentes.
quod humilitatis figmentum abbas Sarapion quodam tempore eleganter inrisit. cum enim quidam ad eum summam sui abiectionem habitu ac uerbis praeferens aduenisset eumque senex secundum morem ut orationem colligeret hortaretur, ille nequaquam adnuens deprecanti tantis se subiciens adserebat flagitiis inuolutum, ut ne usum quidem huius communis aeris capere mereretur, paaihii quoque ipeins refugiens sessionem humi potius insidebat.
cum uere ad ablutionem pedum multo minus praebuisset adsensum, tam abbas Sarapion refectione transacta conlationis consuetudine prouocante monere eum benigne ac leniter coepit, ne otiosus ac uagus, praesertim iuuenis tam robustus, instabili leuitate per uniuersa discurreret, sed ut in cella sedens secundum regulam seniorum suo potius opere quam aliena mallet munificentia sustentari. quod ne apostolus Paulus incideret et quidem cum ei in euangelio laboranti haec praebitio merito deberetur, diebus tamen ac noctibus maluit operari, ut cotidianum uictum uel sibi uel his qui eidem ministrantes opus exercere non poterant suis manibus praepararet.
ad haec ille tanta est tristitia ac dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam ne uultu quidem dissimulare potuerit. cui senex: hactenus, inquit, o fili, cunctis te facinorum ponderibus onerabus, non metuens ne confessione tam atrocium criminum notam existimationis incurreres: quid quaeso nunc est, quod ad simplicem admonitiunculam nostram, quae tamen in se non modo nullum obprobrium, sed etiam aedificationis habuit ac dilectionis adfectum, tanta te uideo indignatione permotum, ut eam ne uultu quidem occulere aut frontis serenitate dissimulare potueris? an fortasse illam dum te humilias expectabus a nostro ore sententiam: iustus accusator sui est in primordio sermonis?
proinde est uera cordis humilit retinenda, quae non de affectata corporis atque uerborum, sed de intima mentis humiliatione descendit: quae tunc demum euidentissimis patientiae suae fulgebit indiciis, cum quis non ipse de se crimina aliis non credenda iactauerit, sed ab alio sibimet adroganter ingesta contempserit et inrogatas sibi iniurias mansueta spiritus aequanimitate tolerarit.
GERMANVS: Quemadmodum adquiri uel retentari possit ista tranquillitas optamus agnoscere, ut, sicut indicto nobis silentio oris claustra praecludimus uerborumque licentiam cohercemus, ita etiam cordis lenitatem custodire possimus, quod nonnumquam etiam cum lingua refrenatur, intrinsecus tamen statum suae placiditatis amittit: et idcirco mansuetudinis bonum non alias tenere quempiam posse nisi remotione cellae ac solitario putamus habitaculo.
PIAMVN: Patientia uera atque tranquillitas absque profunda cordis humilitate nec adquiritur nec tenetur: quae si de hoc fonte descenderit, nec beneficio cellae nec perfugio solitudinis indigebit. non enim patrocinium cuiusquam rei extrinsecus quaerit, quae humilitatis, id est generatricis atque custodis suae intrinsecus uirtute fulcitur. ceterum si mouemur ab aliquo lacessiti, certum est non esse in nobis humilitatis fundamenta firmiter stabilita, et ideo ad incursum uel exiguae tempestatis aedificium nostrum ruinosa commotione concutitur. non enim esset laudabilis nec admiranda patientia, si nullis inimicorum iaculis inpetita tranquillitatis propositum retentaret, sed in eo est praeclara atque gloriosa, quod inruentibus in se temptationum procellis immobilis perseuerat.
nam in quo uexari frangique aduersitatibus creditur, in eo potius, roboratur, et in eo magis acuitur, in quo putatur obtundi. a passionibus enim ae sustentatione patientiam dici nullus ignorat, ideoque constat patientem pronuntiari neminem posse nisi eum, qui uniuersa quae sibi fuerint inrogata absque indignatione tolerarit et ideo non inmerito a Salomone laudatur: melior patiens forte, et qui continet iram capiente urbem, et iterum: longanimus enim uir nimius in prudentia, pusillanimus autem ualde insipiens est.
cum ergo quis uictus iniuria iracundiae igne succenditur, non causa peccati eius acerbitas inlatae contumeliae extitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam domini saluatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat super petram et alia quae super harenam, quibus aequaliter dicit pluuiarum ac fluminum uel tempestatum turbines inruisse: sed illam quae in petrae soliditate fundata nihil penitus detrimenti ex illa tam uiolenta conlisione sensisse, quae uero in harenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse conlapsam. quam utique apparet non propterea conruisse, quia imbrium uel torrentum inundatione pulsata, sed quia super harenam inprudenter extructa est.
non enim in hoc differt a peccatore nir sanctns, quia non similiter et ipse temptetur, sed quia hic etiam magnainpugnatione non uincitur, ille autem etiam parua temptatione superatur. neque enim esset ut diximus iusti alicuius uiri laudabilis fortitudo, si uinceret intemptatus, cum utique locum. uictoria habere non possit absque aduersitate certaminum. beatus enim uir qui suffert temptationem, quia cum probatus fuerit accipiet coronam uitae, quam repromisit deus diligentibus se.
secundum apostolum quoque Paulum uirtus non in otio atque deliciis, sed in infirmitate perficitur. ecce enim, inquit, dedi te hodie in ciuitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, et principibus eius, et sacerdotibus eius, et omni populo terrae. et bellabunt aduersum te, et non praeualebunt: quia ego tecum sum, ait dominus, ut eruam te.
Huius ergo patientiae uolo uobis duo saltim exempla proponere: unum religiosae cuiusdam feminae, quae patientiae uirtutem tanta auiditate sectata est, ut non solum temptationum non uitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. haec namque cum Alexandriae conmaneret essetque non obscuris orta maioribus atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose domino deseruiret, ueniens ad beatae memoriae episcopum Athanasium precabatur, ut aliquam sibi alendam uiduam daret, quae ecclesiasticis sumptibus pascebatur.
et ut petitionem eius uerbis ipsius exprimamus, da mihi, inquit, aliquam de sororibus quam repauBem. pontifex ergo cum laudasset propositum feminae, quod eam ad opus misericordiae uidisset esse promptissimam, iussit ex omnibus eligi uiduam quae et honestate morum et grauitate ac disciplina omnibus praeferretur, ne forte desiderium largitatis percipientis uitio uinceretur et quae mercedem quaereret - in egena, prauis eius offensa moribus damnum fidei pateretur.
cui cum domum abductae omnibus deseruiret obsequiis, uirtutem modestiae eius ac lenitatis experta uidensque se ab ipsa momentis singulis gratiarum actione pro officio humanitatis honorari, post dies paucos ad memoratum renersa pontir ficem, rogaueram, inquit, ut mihi dari praeciperes quam ego reficerem et cui morigeris famularer obsequiis. cumque ille necdum propositum feminae ac desiderium intellegens aestimasset petitionem eius dissimulatione praepositi fuisse neglectam, causasque morae illius non absque animi sui commotione perquirens protinus agnouisset honestiorem ei ceteris uiduami deputatam, occulte praecepit ut ea illi quae esset cunctis nequior traderetur, quae scilicet uel iracundia uel rixis uel uinolentia seu uerbositate cunctas quibus haec. uitia dominarentur excederet.
quam cum multo faciliue inuentam sibique traditam domi habere coepisset atque eadem ei diligentia qua priori illi uiduae uel etiam studiosius ministraret, hoc solum ab ea pro tantis obsequiis recipiebat gratiae, ut indignis iugiter adficeretur iniuriis, conuiciis quoque ab ea ezprobrationibusque continuis uexaretur, obiciente ei et maledicis obtrectationibus increpante, eo quod eam non ad refrigerium, sed potius ad cruciatum et contumeliam ab episcopo poposcisset magisque se de requie ad laborem quam de labore transtulisset ad requiem. cam ergo adsiduitas iurgiorum eo usque prorumperet, ut ne ab obiectione quidem manuum procax mulier temperaret, illa autem humilioris obsequii geminaret officia, non furentem uincere renitendo, sed semet ipsam humilius subiciendo discebat, ut multimodis indignitatibus lacessita iurgantis insaniam humanitatis mansuetudine.
deleniret: quibus ad plenum exercitiis confirmata perfectamque uirtutem desideratae patientiae: consecuta ad memoratum pontificem tam pro electionis illius iudicio quam etiam pro beneficio exercitationis suae gratias ei relatura perrexit, eo quod secundum desiderium suum tandem magistram ei patientiae dignissimam prouidisset, cuius iniuriis iugibus ut quodam palaestrae oleo cotidie roborata ad summam animi patientiam perueniret, tandem, inquiens, dedisti mihi quam repausem, nam illa prior suis me potius honorabat ac refrigerabat obsequiis. haec de sexu muliebri dixisse sufficiat, ut conmemoratione hac non solum aedificemur, uerum etiam confundamur, qui patientiam nostram, nisi fuerimus in morem ferarum retrusi in caueis cellarum, tenere non possumus.
Nunc aliud abbatis Pafnuti pandamus exemplum, qui in illius insignis et ubique praedicabilis Scitioticae heremi in qua nunc presbyter est secretis tanto studio semper insedit, ut. ei ceteri anachoretae Bubali cognomen indiderint, eo quod ingenito ut ita dixerim desiderio solitudinis semper habitatione ganderet.
itaque cum tantae in pneritia esset uirtutis ac gratiae, ut etiam praeclari ac summi id temporis uiri grauitatem eius et inmobilem constantiam mirarentur eumque, licet minor esset aetate, pro uirtutum tamen merito senioribus exaequarent suoque ordini ducerent inserendum, liuor ille qui aduereus Ioseph patriarcham fraternos quondam animos instigauit, quendam de numero fratrum edacierzeli igne succendit: qui naeuo quodam ac macula pulchritudinem eius cupiens deformare hoc genus malignitatis excogitat, ut oportunitatem temporis captaret, quo Pafiautius ad ecclesiam die dominica processurus abesset a cella.
m quam furtim inruens codicem suum inter eius plectas, quas de palmarum foliis solebat intexere, latenter abscondit, ac de concinnata factione securus ipse quoque uelut purae ac simplicis conscientiae ad ecclesiam uenit. cumque celebrata omnis fuisset ex more sollemnitas, querellam sancto Isidoro, qui ante hunc eundem Pafnutium eiusdem heremi presbyter fuit, coram cunctis fratribus detulit, adserens sibi codicem de cella furto fuisse sublatum.
quae cum eius querimonia ita cunctorum fratrum praecipueque presbyteri animos permouisset, ut quid primum suspicarentur quidue decernerent non haberent, summa cunctis admiratione perculsis de tam inauditi illic facinoris nouitate, quippe quod nec ante illud tempus factum in illa heremo quis meminerat nec post aliquando conmissum est, ille qui rem detulerat accusator urguebat, ut retentis in ecclesia omnibus missi electi quique cunctorum singillatim fratrum cellulas scrutarentur. quod cum tribus senioribus a presbytero fuisset iniunctum, uniuersorum cubilia reuoluentes ad extremum in Pafnutii cellula absconditum codicem inter plectas palmarum, quas illi siras uocant, sicut eum insidiator occulerat, reppererunt
quem cum inquisitores confestim ad ecclesiam delatum coram omnibus protulissent, Pafnutiug, licet de conscientiae suae esset sinceritate securus, tamen uelut qui furti crimen agnosceret satisfactioni se totum tradens locum paenitentiae suppliciter postulauit, hoc uerecundiae suae modestiaeque prospiciens, ne si maculam furti uerbis conaretur abluere, insuper etiam mendacii notaretur, nemine scilicet aliud quam id quod inuentum fuerat suspicante. cumque de ecclesia non tam mente deiectus quam iudicio dei fidens protinus abscessisset, profusis in oratione iugiter lacrimis triplicatisque ieiuniis summa se etiam in conspectu hominum mentis humilitate prostrauit.
sed cum duabus ferme ebdomadibus ita se omni contritione carnis ac spiritus subiecisset, ut die sabbati uel dominico non ad percipiendam communionem sacram, sed ad prosternendum se in limine ecclesiae atque ad ueniam suppliciter postulandam matutinus occurreret, nequaquam passus est eum occultorum omnium testis et cognitor uel a se amplius conteri uel ab aliis infamari. nam . quod ille inuentor sceleris, rei suae fur inprobus, laudis alienae callidus infamator, nullo hominum teste conmiserat, per diabolum qui ipsius criminis incentor fuerat publicauit.
adreptus namque dirissimo daemone cunotas factionis occultae patefecit insidias crimina.tionumque ac fraudium idem fuit proditor qui commentor. ita autem spiritu illo inmundo grauiter diuque uexatus est, ut ne orationibus quidem sanctorum illic consistentium, qui diuinorum charismatum merito daemoniis imperabant, potuerit emundari, sed ne ipsius quidem Isidori presbyteri gratia singularis crudelissimum ab eo extruserit uexatorem, cui tanta erat uirtus domini largitate conlata, ut : ne usque ad limina quidem eius quisquam adrepticius qui tardius sanaretur aliquando perductus sit, Christo hanc adulescenti I Pafnutio gloriam reseruamte, -ut illius tantum orationibus oni insidiatus fuerat purgaretur, et cnios laudi aliquid inuidus inimicus decerpere se posse crediderat, eius nomen proclamans et delicti sai ueniam et finem supplicii praesentis acciperet.
haec ergo llle in adulescentia sua fnwrae indolis iam tunc indicia praefigurans lineas quasdam . perfectionis illius, quae erat maturitate aetatis augenda, adhuc in annis puerilibus designauit. si igitur ad culmen uirtutum eius uolumus peruenire, talia nobis exordiorumfundamenta iacienda sunt.
Duplex sane ad narrationem huius facti causa me conpulit, primum ut hanc immobilitatem uiri constantiamque pensantes, quanto minoribus inimici inpugnamur insidiis, tanto maiorem tranquillitatis atque patientiae sumamus affectum, deinde ut - firma definitione teneamus a temptationem procellis inpugnationibusqne diaboli tutos nos esse non poesa, . si omne praesidium patientiae nostrae omnemque fiduciam non hi interioris hominis nostri uiribus, sed in cellulae claustris ant in solitudinis recessu sanctoramue consortio uel cuiusquam quae extra nos sit rei praesidio conlocemus.
nisi enim mentem nostram uirtute protectionis suae-ille firmauerit qui in euangelio \'ait: regnum dei intra nos est, frustra aērii hostis insidias aut ; auxilio : cohabitantium hominum uincere aut localibus spatiis declinare a aut munitione tectorum excludere posse - nos credimus. nam eum haec emnla sancto Pafnutio non deessent, non tamen inpughationis aditum aduersus eum temptator inuenire non ; potuit, . neque illum nequissimum epiritum saepta parietum aut heremi solitudo aut tot in illa congregatione sanctorum merita reppulerunt.
sed quia sanotus dei famulus non in his quae extrinsecussunt, sed in ipso occultorum omnium iudice spem sui cordis adfixerat, tantae inpugnationis machinis potuit potuit commoueri. e contra ille quem ad tantum facinus . praecipitauit inuidia, nonne et solitudinis beneficio et munitione remotioris habitaculi et beati Isidori abbatis atque presbyteri aliorumque sanctorum consortio fruebatur? et tamen quia eum supra harenam repperit turbo diabolicus, non solum inpegit eius, uerum etiam subuertit habitaculum. non ergo quietem nostram extrinsecus inquiramus nec opitulari uitiis inpatientiae nostrae alienam putemus posse patientiam.
sicut enim regnum dei intra nos est, ita inimici hominis domestici eius. nemo enim mihi magis quam sensus meus, qui mihi est uere intimus dtmeatious, aduersatur. et idcirco si fuerimus solliciti, ab intestinis hostibus laedi minime poterimus. ubi enim nobis nostri domestici non aduersantur, ibi et regnum dei in tranquillitate mentis adquiritur. nam si rationem diligenter excutias, laedi ab homine quamuis malignante non potero, I si ipse inpacHaco aduersum me corde non dimicem. si autem laedor, non est uitium iupugnataonis alienae, sed inpatientiae meae.
sicut enim grauis ac solidus cibus sano utilis, ita pernieioeus eat aegrotanti. non autem laedere sumentem potest, nisi ei ad nocendum uires . adiecerit . pereipientis infirmitas. si umquam ergo similis inter fratres fuerit oborta temptatio, nequaquam a cursu tranquillitatis excussi blasphemis saecularium obtrectationibus aditum reseremus nec peruersos atque execrabiles quosque sanctorum uirorum numero insertes latitare miremur, quia, dmn in huius saeculi area conculcamur atque conterimur, necesse est etiam paleas igni perpetuo
deputandas inter electissima fromenta misceri denique ai ad satanan inter angelos vel Iodam inter apostolos oel Nieolaom prauissimae haereseos inuentorem inter diaconos reminiseamar electos, hoc, quod nequissimi homines sanctorum ordini deprehenduntur inserti, mirum esse non poterit. nam licet hose Nicolaum quidam adserant non illam fuisse qui ad opus ministerii ab apostolis est eletusnihilominus tameneum de illo discipulorum fuisse numero negare non possunt, quos omnes tales tamque perfectos id temporis fuisse manifestum est, quales nunc perpaucos uix in coenobiis inuenimus.
non ergo ruinam illius supra dicti fratris, qui in illa heremo tam lugubri lapsus est casu, neque illam horribilem maculam, quam tamen ille ingentibus paenitentiae lacrimis post deleuit, sed beati potius Pafnutii nobis proponamus exempla, nec subuersione illius destruamur cuius antiquum inuidiae uitium etiam anzit in peius adfectata religio, sed huius humilitatem tota uirtute sectemur, quam non illi quies heremi subito genuit, sed inter homines adquisitam consummauit atque excoluit solitudo.
sciendum sane est innidiae morbum difficiiins ad medellam quam cetera uitia peruenire. nam eum quem semel ueneni sui peste corruperit paene dixerim carere remedio.. ipsa namque est lues de qua figuraliter dicitur per prophetam: ecce ego mittam uobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt uos. recte igitur a propheta mortiferis basilisci uenenis morsus inuidiae conparantur, qua primus ille omnium uenenorum auctor et princeps et periit et peremit. nam ante suus quam eius cui inuiderat interemptor priusquam in hominem mortis uirus effunderet, ipse se perdidit: inuidia enim diaboli mors introiuit in orbem terrarum: imitantur ergo illum qui sunt ex parte eius.
sicut enim ille qui primus eiusdem mali peste corruptus est nec medellam paenitentiae nec fomentum ullius curationis admisit, ita et hi qui isdem se percutiendos morsibus tradiderunt omnem opem sancti incantatoris excludunt, quia cum utique non culpa eorum quibus liuent, sed prosperitate crucientur, erubescentes ipsam prodere ueritatem extrinsecus sibi quasdam superfluas et ineptas causas offensionis inquirunt: quarum, quia omnimodis falsae sunt, uana curatio est, cum illud mortiferum uirus quod nolunt prodere lateat in medullis.
de quibus sapientissimus ille conpetenter expressit: si momorderit serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori. isti enim sunt taciti morsus quibus solis sapientium medicina non subuenit. nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus inritetur, quia, ut idem Salomon ait, nihil sustinet zelus. quanto enim amplius alius aut humilitatis subiectione aut patientiae uirtute aut munificentiae lande profeoerit, tanto ille maioribus inuidiae stimulis incitatur, quia non nisi ruinam aut mortem eius eni inuidet concupiscit.
denique illorum undecim patriarcharum zelus in tantum nulla innoxii fratris subiectione potuit deleniri, ut de his scriptura commemoret: inuidebant autem ei fratres sai, eo quod diligeret eum pater suus, et non poterant ei loqui quicquam pacificum, donec zelus eorum, qui nulla germani obsequentis atque subiecti sustinuit blandimenta, mortem eius cupiens uix posset uenditionis fraternae crimine satiari. cunctis ergo uitiis perniciosiorem atque ad purgandum difficiliorem esse constat inuidiam, quae ipsis remediis quibus reliqua extinguntur accenditur. nam uerbi gratia qui damnum sibi inlatum dolet, largitatis conpensatione curatur: qui de inlata indignatur iniuria, humili satisfactione placatur.
quid illo facias, qui hoc ipso magis quod te humiliorem ac benigniorem sentit offenditur, quem non ad iracundiam cupiditas, quae praemio delenitur, non iniuriae laesio ant amor ultionis accendit, quae officiorum uincitur blandimentis, sed successus tantum alienae felicitatis inritat ? quis autem est qui se, ut satisfaciat inuidenti, a bonis conrnere ant a prosperis alienari aut a calamitate aliqua optet inuolui? quapropter ne totum, quidquid in nobis uiuidum est et quasi uitali uegetatione sancti spiritus animatum, uno tanti huius mali morsu basiliscus interimat, diuinum cui inpossibile nihil est iugiter inploremus auxilium.
cetera enim uenena serpentum, id est carnalia peceata uel uitia, a quibus ut cito inuoluitur, ita facile ex* purgatur humana fragilitas, habent aliqua uulnerum suorum in carne uestigia, quibus quamuis terrenum corpus perniciosissime contumescat, tamen si theriacae remedium aut illam salutarium uerborum medellam aliquis peritissimus carminum diuinorum incantator admouerit, ad perpetuam animae mortem pernicies uirulenta non peruenit: inuidiae autem quasi a regulo serpente effusum uirus uitam ipsam religionis ac fidei, priusquam uulnus in corpore sentiatur, excludit.
non enim aduersus hominem, sed plane aduersus deum blasphemus extollitur, qui nihil in fratre aliud nisi felicitatem carpens non hominis culpam, sed dei tantum iudicia reprehendit. haec ergo est illa sursum germinans amaritudinis radix, quae se erigens ad superna ad contumeliam ipsius qui bona homini confert tendit auctoris. nec quemquam moueat quod deus missurum se serpentes regulos, quieos quorum criminibus offenditur mordeant, conminatur. nam licet certum sit deum auctorem inuidiae esse non posse, aequum tamen et diuino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum apostolum tradi in reprobum sensum merentur quasi ab ipso missa percutiat et consumat inuidia secundum illud: ipsi me ad aemulationem inritauerunt in non deo: et ego ad aemulationem inducam eos in non gente.
Hac beatus Piamun desiderium nostrum, quo de primis coenobii scolis ad secundum anachoreseos gradum tendere coeparamusdisputatione ardentius inflammauit nam primordia solitariae commorationis, cuius scientiam postea sumus Scitii plenius adsecuti, ipso primum iabaeate suscepimus.
Xviiii. Conlatio Abbatis Iohannis — De Fine Coenobiotae Et Heremitae — Capitvla
Post dies admodum paucos maioris doctrinae desiderio pertrahente rursus ad abbatis Pauli coenobium summa alacritate perreximus. ubi licet plus quam ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen sollemnitatis, quae idem temporis agebatur, infinita de aliis quoque coenobiis monachorum turba confluxerat: nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat anniuersaria depositio sollemniter curabatur. cuius conuentus idcirco fecimus mentionem, ut patientiam cuiusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis huius inmobili eius claruit lenitate, breuiter perstringamus.
nam licet alio operis huius tendat intentio, at scilicet abbatis Iohannis, qui derelicta heremo illi se coenobio summa. humilitatis uirtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione uerborum magna ut credimus studiosis quibusque uirtutum aedificatio conferatur. in ingenti itaque atrio subdiuali illa monachorum multitudine per duodenariam numerum distinctis orbibus considente cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, uidens hoc praedictus abba Paulus, qui inter turbas ministrantium fratrum sollicite discurrebat, exerta. manu alapa eum sub omnium percussit intuitu, ita ut inlisae sonitus palmae etiam auersorum uel longius considentium auribus resultaret.
sed id memorabilis patientiae iuuenis tanta animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex ore eius sermo prolapsus uel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum, sed ne ipsa quidem oris modestia ac tranquillitas aut color saltim quantulumcumque mutatus. quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriae monasterio uenientes patientiae huius uirtutem non tam euidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis qui expertes talium non erant studiorum ita mirum fuit, ut etiam summis uiris praecipua per hoc factum inferretur instructio, quod scilicet, etiamsi patientiam eius correptio paterna non mouerat, nec spectaculum quidem tantae multitudinis ullo uultum ipsius ruboris tinxisset indicio.
In hoc itaque coenobio repperimus antiquissimum senem nomine Iohannem, cuius uerba pariter et humilitatem qua sanctis omnibus praeminebat nequaquam silentio praetereunda censuimus, scientes eum hac maxime perfectione uiguisse, quae cum sit uirtutum omnium mater ac totius spiritalis structurae solidissimum fundamentum, a nostris penitus exulat institutis.
unde non mirum est nec ad illorum sublimitatem nos posse conscendere, qui non dicam usque ad senectam in coenobii permanere non possumus disciplina, sed uix biennio subiectionis iugum sustinere contenti ad praesumptionem noxiae libertatis protinus euolamus, cum tamen illo ipso paruo tempore non secundum illam districtionis regulam, sed pro nostri arbitrii libertate utcumque senioris subici uideamur imperio.
hnnc igitur senem eum in praedicti abbatis Palin coenobio uidissemus, aetatem primum et gratiam uiri qua. erat praeditus admirati demisso in terram uultu coepimus deprecari, ut nobis pandere dignaretur, quam ob causam relicta heremi libertate et illa professione sublimi. qua eum prae ceteris eiusdem uitae uiris fama celeberrima conmendabat, sub coenobii iugum maluisset intrare.
ille neint inparem se anachoretieae disciplinae et summitate tantae perfectionis indignum ad iuniorum scolas reuertisse dicebat, si tamen uel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset. inplere. cuius responsionis humilitatem cum refragatio nostrae deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est.
Anachoreticam disciplinam, quam. me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius ueneratione conplector atque suscipio: in qua post triginta annos, quos in coenobii commoratione transegeram, ita alios uiginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam uel mediocriter adpetebant non usque quaque segnitiae denotarer.
sed quia degustata eius puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius. uisum est, ut et promptior adrepti propositi planioris consummatio consequeretur et minus de praesumptae sublimioris professionis humilitate periculum. melius enim est deuotum in minoribus quam indeuotum in maioribus promissionibus inueniri. et idcirco si quid elatius, immo liberius fortasse protulero, quaeso ut non iactantiae uitio, sed aedificationis uestrae depromptum studio censeatis, et quia uobis tam studiose quaerentibus nihil de ueritate existimo subtrahendum, caritati potius quam iactantiae deputetis.
arbitror enim instructionis uobis aliquid posse conferri, si paulisper humilitate seposita simpliciter omnem propositi mei patefecero ueritatem. confido enim, quia nec apud uos de libertate dictorum cenodoxiae notam neque apud conscientiam meam de suppressione ueritatis quoddam mendacii crimen incurram.
Si quis igitur alius secretis heremi delectatus obliuioni tradere potuit humana consortia ac secundum Hieremiam dicere: et diem hominis non desideraui, tu scis, ego quoque id domino sua gratia largiente uel adsecutum uel certe adsequi adnisum fuisse me fateor. itaque pio domini nostri munere memini me in huiusmodi raptum frequenter excessum, ut obliuiscerer me sarcina corporeae fragilitatis indutum, mentemque meam ita omnes exteriores sensus subito respuisse et a cunctis materialibus rebus omnimodis exulasse, ut neque oculi neque aures meae proprio fungerentur officio. et ita diuinis meditationibus ac spiritalibus theoriis animus replebatur, ut saepe ad uesperam cibum me percepisse nescirem ac sequenti die de hesterna absolutione ieiunii penitus dubitarem.
ob quam etiam causam septem dierum cibus, hoc est septem paxamatiorum paria sequestrata in prochirio id est admanuensi sporta die sabbati reponuntur, ut refectio praetermissa non lateat qua consuetudine illius quoque obliuionis error excluditur, ut expletum ebdomadae cursum ae sollemnitatem diei ipsius reuolutam finitus panum indicet numerus, festiuitasque diei sacrae et congregationis sollemnitas solitarium latere non possit. quodsi etiam hunc ordinem ille quem praediximus mentis excessus forte turbauerit, nihilominus cotidiani operis modus dierum numerum signans arcet errorem.
et ut eeteras heremi uirtutes silentio praetermittam (non enim est nobis de earum numerositate ac multitudine, sed de solitudinis atque coenobii fine tractandum), causas potius ob quas illam deserere maluerim, quas etiam uos agnoscere uoluistis, breuiter explicabo, omnesque illos quos conmemoraui solitudinis fructus quibus e diuerso sublimioribus meritis duxerim postponendos, breui oratione perstringam.
Quamdiu igitur raritate eorum, qui in heremo tunc temporis morabantur, libertas largior nobis diffusiore solitudinis uastitate blandita est, quamdiu maioribus remoti secretis frequentissime ad caelestes illos rapiebamur excessus, nec tanta uisitantium fratrum inruens multitudo parandae humanitatis necessitate sensus nostros ingentium curarum distentionibus adgrauabat, solitudinis plane tranquilla secreta et illam conuersationem angelicae beatitudini conparandam insatiabili desiderio ac toto animi ardore sectatus sum.
sed cum maior ut dixi numerus fratrum habitationem illius solitudinis coepisset expetere et coangustata uastioris heremi libertate non modo ignem illum diuinae contemplationis frigere fecisset, sed etiam multimodis mentem carnalium rerum uinculis conpediret, elegi huius disciplinae utcumque inplere propositum quam in illa tam sublimi professione carnalium necessitatum prouisione torpere, ut, si mihi illa libertas ac spiritales denegantur exoesBuB, abiecta tamen crastinae diei penitus sollicitudine euangelici me praecepti consummatio consoletur, et id, quod mihi de illa theoretica sublimitate subtrahitur, hac oboedientiae subiectione pensetur. miserum namque est cuiuslibet artis ac studii disciplinam quempiam profiteri et ad perfectionem eius minime peruenire.
Quamobrem quantis nunc in hac conuersatione perfruar commodis, breuiter explicabo. uos utrum illa solitudinis lucra his beneficiis ualeant conpensari digesta narratione perpendite, per quam etiam hoc probare possibile est, utrum fastidio an desiderio solitariae illius puritatis his maluerim coenobii angustiis coartari. in hac igitur conuersatione diurni operis nulla prouisio, uenditionis uel coemptionis nulla distentio, non annui panis ineuitabilis cura, non sollicitudo corporalium rerum, qua non tantum propriis, sed etiam multorum aduenientium usibus necessaria praeparantur, postremo nulla adrogantia laudis humanae, quae inmundior his omnibus in conspectu dei etiam magnos heremi labores nonnumquam euacuare consueuit.
uerum ut in illa anaohoretica disciplina illos elationum spiritalium fluctus et exitiabilis cenodoxiae pericla praeteream, ad hoc generale cunctorum pondus, id est communem parandi uictus sollicitudinem reuertamur, quae eo usque mensuram non dico illius antiquae districtionis excessit, quae usum penitus olei nesciebat, sed ne hac quidem nostri temporis remissione coepit esse contenta, in qua uno olei sextario itidemque lenticulae modio aduenientium usibus praeparato totius refectionis annuae explebantur officia, ita at duplicato nunc et triplicato modo necessitas uictualis uix queat expediri.
et in tantam apad nonnullos uis noxiae hains remissionis inerenit, ut aceto mariaeque permixtis non illam unam olei admisceant guttam, quam praecessores nostri, qui heremi instituta maiore abstinentiae uirtute sectati sunt, repellendae tantum cenodoxiae gratia stillare consueuerant, sed infringentes Aegyptiacam pro salibus caseum plus olei quam necesse est saperfandant, et ita duos cibos propria suauitate distantes, qui singillatim diuersoque tempore monachum reficere iucundissime potuissent, sub unius saporis oblectatione percipiant.
in tantum sane haec ὑλιϰὴ ϰτη̃σις, id est materialium rerum possessio supercreuit, ut sagum quoque, quod absque uerecundia referre non possum, sub obtentu humanitatis ac susceptionis huius anachoretae in suis habere cellulis coeperint: ut illa praeteream quibus adtonita anima ac spiritalibus theoriis semper intenta specialius ingrauatur, concursus scilicet fratrum, susceptionis quoque ac deductionis officia, mutuas uisitationes diuersarumque confabulationum atque occupationum interminabilem curam, quarum etiam illo tempore, quo haec uidentur inpedimenta cessare, tamen animum consuetudinariae inquietudinis adsiduitate suspensum expectatio ipsa distendit.
atque ita fit, ut anachoreseos illa libertas huiuscemodi nexibus inpedita ad illam cordis ineffabilem alacritatem numquam omnino conscendat ac fructum heremiticae professionis amittat. qui si mihi in congregatione nunc atque in turbis sito fuerit denegatus, saltim quies animae cordisque tranquillitas omnibus occupationibus absoluta non deerit. quae nisi illis quoque qui in solitudine conmorantor praesto fuerit, labores quidem anachoreseos sustinebunt, fructu uero ipsius fraudabuntur, qui non nisi quieta mentis stabilitate conquiritur.
postremo etiamsi mihi in coenobio constituto ab illa puritate cordis fuerit aliquid inminutum, ero solius euangelici praecepti conpensatione contentus, quod certum est omnibus illis heremi fructibus non posse postponi, ut scilicet de crastino nihil cogitem et usque ad finem subiectus abbati illum aliquatenus uidear aemulari de quo dicitur: humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, merearque illius uerbis humiliter dicere: quia non ueni facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me patris.
GERMANTS: Quia te utriusque professionis non quemadmodum multos principia tantummodo contigisse, sed ipsa fastigia conscendisse manifestum est, quisnam coenobiotae, quis heremitae sit finis optamus agnoscere. nulli namque dubium est neminem de his vel fidelius posse uel plenius disputare quam illum, qui utramque perfectionem longo usu ac magistra experientia consecutus meritum earum ac finem ueridica potest insinuare doctrina.
IOHANNES: Vnum eundemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam repperiri: quanto magis ad plenum utramque perficere arduum ac paene dixerim homini inpossibile esse perspicuum est. quod tamen si quandoque prouenerit, non statim ad generalem formulam referri potest.
non enim a parte minima, id est de consideratione paucorum, sed ex his quae multorum, immo omnium subiacent facultati, uniuersalis est regula proponenda. si qua uero rarissime atque a paucissimis obtinentur ac possibilitatem communis uirtutis excedunt, uelut supra condicionem humanae fragilitatis naturamque concessa a praeceptis sunt generalibus sequestranda nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda. quamobrem id quod inquiritis secundum mediocritatem sensus mei breuiter intimabo.
finis quidem coenobiotae est omnes suas mortificare et crucifigere uoluntates ac secundum euangelicae perfectionis salutare mandatum nihil de crastino cogitare. quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobiota inpleri posse certissimum est. quem uirum Esaias propheta describens ita beatificat atque conlaudat: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem: tunc delectaberis super dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim domini locutum est.
heremitae uero perfectio est exutam mentem a cunctis habere terrenis eamque, quantum humana inbecillitas ualet, sic unire cum Christo. quem uirum Hieremias propheta describens beatus, inquit, uir qui tulit iugum ab adulescentia sua, sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit super se. Psalmista quoque: similis factus sum pellicauo solitudinis. uigilaui, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. ad hunc igitur finem, quem uniuscuiusque professionis esse praediximus, nisi eorum uterque peruenerit, frustra et ille coenobii et iste anachoreseos expetit disciplinam: neuter enim uirtutem suae professionis Inpleuit.
Sed hoc μεϱιϰὴ, id est non integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est. rara est ergo et paucissimis dono dei concessa perfectio. is enim uere et non ex parte perfectus est, qui et in heremo squalorem solitudinis et in coenobio infirmitatem fratrum aequali magnanimitate sustentat. et ideo in utraque professione per omnia consummatum inuenire difficile est, quia nec anachoreta ἀϰτημοσύνην, id est contemptum ac priuationem materialium rerum, nec coenobiota theoreticam ad integrum potest adsequi puritatem, licet utrumque perfecte abbatem Moysen atque Pafnutium duosque Macarios nouerimus possedisse.
et ita erant in utraque professione perfecti et, cum ultra omnes heremi accolas secedentes insatiabiliter secreto solitudinis pascerentur quantumque in ipsis erat nequaquam inquirerent humana consortia, tamen ita frequentiam ae fragilitates ad se concurrentium sustinebant, ut cum ad eos uisitationis uel profectus gratia innumera fratrum multitudo conflueret, tam iugem paene susceptionis inquietudinem immobili patientia tolerantes nihil aliud uel didicisse uel exercuisse omni uitae suae tempore crederentur, quam ut conmunibus tantum aduenientium officiis deseruirent, ita ut apud cunctos esset ambiguum, . in qua potissimum professione eorundem esset maior industria, id est utrum in illa heremitica puritate an in ista conuersatione communi magnanimitas eorum mirabilius aptaretur.
Solent autem nonnulli ita diuturno silentio solitudinis efferari, ut prorsus hominum consortia perhorrescant, et cum uel paululum a secreti sui consuetudine interueniente fratrum uisitatione discesserint, notabili mentis angore et euidentibus pusillanimitatis indiciis aestuare. quod uel maxime his euenire consueuit qui non perfecte in coenobiis instituti nec excoctis prioribus uitiis ad solitariam se uitam inmaturo desiderio transtulerunt: qui in utraque parte inperfecti semper fragiles, quocumque aura commotionis inpulerit, inclinantur.
nam quemadmodum consortio uel interpellatione fratrum inpatienter exaestuant, ita in solitudine consistentes eius ipsius quod expetunt silentii non ferunt uastitatem, quippe qui ne ipsam quidem rationem norunt, cuius causa desiderari uel expeti debeat solitudo, sed hanc esse uirtutem ac professionis huius existimant summam, ut fratrum consortia declinantes humanos tantummodo refugiant ac detestentur aspectus.
GERMANVS: Quo ergo uel nobis uel ceteris qui eiusdem fragilitatis atque mensurae sunt remedio poterit subueniri, qui l coenobialibus disciplinis tenuiter instituti ante eipulsionem omnium uitiorum habitationem solitudinis coepimus adfectare, uel quo pacto inperturbatae mentis constantiam et inmobilem patientiae poterimus adprehendere firmitatem, qui ipsas quodammodo scolas et exercitationis huius palaestram, in qua ad plenum erudiri ac perfici principia nostra debuerant, intempestiue intermissa coenobii congregatione dereliquimus ?
qualiter ergo nunc solitarie conmorantes perfectionem longanimitatis ac patientiae consequemur, uel quemadmodum has sibi inesse uel deesse uirtutes exploratrix internorum motuum conscientia deprehendet, ne forte, quia ab hominum consortio segregati nullis eorundem inritationibus prouocamur, falsa existimatione decepti tranquillitatem nos mentis inmobilem possedisse credamus ?
IOHANNES: In ueritate quaerentibus medicinam remedia curationum ab illo uerissimo animarum medico deesse non possunt, his praesertim qui ualitudines suas non desperando aut neglegendo contempserint nec uulnerum suorum pericla celauerint aut medellam paenitentiae procaci mente respuerint, sed pro languoribus ignorantia uel errore uel necessitate contractis humili et tamen cauta ad caelestem medicum mente confugerint. ideoque nosse debemus, quod si ad solitudinem uel ad abdita loca nondum curatis uitiis secedamus, effectus eorum tantummodo reprimatur, non extinguatur affectus.
latitat enim intra nos, immo etiam serpit radix omnium quae extirpata non fuerit peccatorum, quam adhuc in nobis uiuere his deprehendimus indiciis. uerbi gratia eam in solitudine constituti aduentum fratrum uel breuissimam eorum moram cum quadam aestuantis animi anxietate suscipimus, inesse adhuc in nobis uiuacissimae inpatientiae fomitem nouerimus. cum uero cuiusquam fratris speramus aduentum, si eo pro necessitate aliqua paululum forsitan demorante uel tacita indignatio animi eius culpauerit tarditatem et mentem nostram intempestiuae expectationis sollicitudo turbauerit, irae atque tristitiae manifesta in nobis uitia residere conscientiae nostrae probabit examen.
item si fratre ael codicem ad legendum uel quamlibet aliam ad utendum speciem postulante ant nos illius petitio contristauerit aut illum negatio nostra reppulerit, dubium non est nos adhuc auaritiae seu filargyriae laqueis conpediri. quodsi recordationem nobis femineam uel cogitatio subita uel sacrae series lectionis adtulerit et in ea quadam nos senserimus titillatione pulsatos, sciamus neodam extinctum in membris nostris fornicationis ardorem. si uero de conparatione districtionis nostrae et remissionis alienae uel tenuissima mentem nostram temptarit elatio, certum est nos dira superbiae peste corruptos.
eum haec ergo nitiomm in corde nostro deprehenderimus indicia, manifeste cognoscamus nobis non adfectum, sed effectum deesse peccati. quae utique passiones, si nos quandoque conuersationi miscuerimus humanae, protinus de cauernis nostrorum sensuum procedentes probant se non tunc primum cum eruperint nasci, sed tunc demum quia diu latuerint publicari. et ita uniuscuiusque uitii radices in se esse defixas certis indiciis etiam solitarius deprehendet, quisque puritatem suam non hominibus ostentare, sed illius conspectui inuiolatam studuerit exhibere, quem latere omnia cordis arcana non possunt.
GERMANVS : Argumenta quibus infirmitatum indicia colligantur et rationem discernendarum aegritudinum, id est quo pacto uitia quae celantur in nobis ualeant deprehendi, dilucide satis aperteque percepimus: omnia siquidem cotidiana experientia ac diurnis cogitationum nostrarum motibus ita ut dicta sunt intuemur. superest igitur, ut quemadmodum probationes causaeque morborum euidentissima nobis ratione patefactae sunt, ita etiam curationum medella monstretur. nulli namque dubium est illum posse rectissime de remedio malarum ualitudinum disputare, qui earum prius causas atque origines conscientia aegrotantium adtestante deprehenderit.
itaque licet doctrina beatitudinis tuae nnlnerum nostrorum arcana nudauerit, quo fit ut sperare aliquid de remediis audeamus, quia tam euidens declaratio morbi spem remedii pollicetur, tamen quia primum, ut ais, in congregationibus initium salutis adquiritur et sani in solitudine esse non possunt nisi quos prius coenobiorum medicina sanauerit, perniciosa rursum desperatione concidimus, ne forte qui inperfecti coenobium reliquimus nequaquam iam in heremo perfecti esse ualeamus.
IOHANNES: De morborum suorum curatione sollicitis remedium salutare deesse non poterit, et idcirco eodem modo, quo uniuscuiusque uitii deprehenduntur indicia, etiam remedia sunt petenda. nam quemadmodum solitariis humanae conuersationis uitia diximus non deesse, ita uirtutum studia et instrumenta sanitatum omnibus ab humana conuersatione discretis suppetere non negamus.
cam se igitur inpatientiae seu irae perturbationibus incnraari illis quibus supra ostendimus indiciis unusquisque deprehenderit, contrariis semet ipsum obiectionibus semper exerceat, et propositis sibi multimodis iniuriarum dispendiorumque generibus uelut ab alio sibimet inrogatis adsuefaciat mentem suam omnibus quae inferre inprobitas potest perfecta humilitate subcumbere, atque aspera sibi quaeque et intolerabilia frequenter obponens quanta eis occurrere debeat lenitate omni iugiter cordis contritione meditetur: et ita respiciens ad illas sanctorum omnium siue ipBius domini passiones uniuersa non solum conuiciorum, sed etiam poenarum genera inferiora meritis suis esse pronuntians ad omnem se dolorum tolerantiam praeparabit.
cumque aliquando ad coetus fratrum aliqua fuerit inuitatione reuocatus, quod non potest non uel raro etiam districtissimis heremi adcolis prouenire, si mentem suam etiam pro uilibus quibusque rebus deprehenderit tacite fuisse conmotam, ut quidam occultorum motuum seuerissimus censor mox sibi illa durissima iniuriarum genera, quibus ad perfectam tolerantiam semet ipsum cotidianis meditationibus exercebat, exprobret atque ita se obiurgans et increpans adloquatur: tune ille es, bone uir, qui te, dum in illa solitudinis tuae exerceris palaestra, omnia superaturum mala constantissime praesumebus, qui dudum, cum tibi non solum summas conuiciorum acerbitates, uerum etiam intoleranda supplicia ipse proponeres, satis ualidum atque ad omnes procellas inmobilem te credebas?
quomodo inuicta illa patientia tua leuissimi uerbi prolusione confusa est? quomodo domum tuam supra illam solidissimam petram tanta ut tibi uidebatur mole constructam leuis aura conmouit? ubi est illud quod inani fiducia bellum in pace desiderans proclamabus: paratus sum, et non sum turbatus, et cum propheta saepe dioebus: proba me domine, et tempta me: ure renes meos et cor meum, et: proba me domine, et scito cor meum: interroga me, et cognosce semitas meas. et uide, si uia iniquitatis is me est? quomodo ingentem certaminis adparatum exigua hostis umbra conterruit?
tali ergo semet ipsum conpunctionis animaduersione condemnans inultam suae conmotionis obreptionem esse non sinat, sed artiore carnem suam ieiunii ac uigiliarum correptione castigans ac iugibus continentiae poenis culpam suae mobilitatis eicrucians illud, quod ad plenum excoquere in coenobii conuersatione debuerat, in solitudine constitutus hoc exercitationis igne consumat. illud sane ad obtinendam iugem ac stabilem patientiam constanter atque inmobiliter est tenendum, non licere nobis, quibus lege diuina non solum ultio iniuriarum, sed etiam memoria prohibetur, cuiuslibet detrimenti uel inritationis obtentu ad iracundiam conmoueri.
quod enim grauius animae potest euenire dispendium, quam ut per conmotionis subitam caecitatem ueri atque aeterni luminis claritate priuata ab illius qui mitis et humilis corde est contemplatione discedat? quid rogo perniciosius quidue deformius, quam ut quis honestatis iudicium et regulam ac disciplinam rectae discretionis amittat et ea sanus ac sobrius perpetret, quae ne temulentus quidem ac sensa indigens ueniabiliter admisisset?
haec erge et oeten Us similia detrimenta quisque perpenderit, non solum uniuersa damnorum genera, sed etiam iniuriarum atque poenarum quaecumque possunt a crudelissimis inrogari facili sustentatione despiciet, nihil dispendiosinB iracundia nec pretiosius tranquillitate animi ac perpetua cordis sui iudicans puritate, ob quam non solum carnalium, sed etiam illarum quae spiritales uidentur rerum spernenda sunt commoda, si alias adquiri uel perfici nisi cum huius tranquillitatis perturbatione non possunt.
GERMANVS: Sicut ceterorum uulnerum, id est irae, tristitiae, inpatientiae, per obiectionem contrariarum rerum medella monstrata est, ita etiam contra spiritum fornicationis quod curationis genus nos oporteat adhibere nolumus edoceri, id est utrum concupiscentiae ignis propositis sicut illic maioribus inritationum augmentis possit extingui: quod satis castitati credimus esse contrarium, si non solum exaggerentur in nobis libidinis incentiua, sed uel praetereunte adtingantur mentis intuitu.
IOHANNES: Quaestionem, quae etiam tacentibus nobis narrationem nostram fuerat secutura, sagax interrogatio uestra praeuenit, et idcirco efficaciter eam sensibus uestris concipiendam esse non ambigo, quando equidem institutionem nostram acumen uestri praecessit ingenii. sine labore enim cuiuslibet quaestionis dilucidatur obscuritas, cum absolutionem eius anticipans inquisitio quo ducenda est antecedit. itaque remediis quidem illorum quae supra diximus uitiorum non solum nihil officiunt, uerum etiam multum conferunt humana consortia.
nam frequentia inpatientiae suae crebrius patefacta quanto magis adsiduum superatis dolorem conpunctionis intulerint, tanto uelociorem laborantibus conferunt sanitatem. ob quod etiam in solitudine consistentes, cum inritationum fomes atque materia ab hominibus non possit exsurgere, tamen earundem incitamenta debemus etiam de industria retractare, ut aduersus ea iugi cogitationum. conluctatione pugnantibus nobis medella promptior conferatur.
contra spiritum uero fornicationis diuersa ratio et dispar est causa. nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque uicinia, ita etiam menti memoria eius penitus subtrahenda. satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus uel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam sub recordatione sanctarum feminarum uel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. cuius causa seniores nostri huiuscemodi lectiones sub praesentia iuniorum solent consultissime praeterire. sane perfectis et adfectu iam easti-. moniae consummatis probationes quibus examinare se ualeant deesse non possunt, quibus perfecta eorum cordis integritas incorrupto conscientiae suae iudicio conprobetur.
erit ergo consummato dumtaxat uiro similis etiam super hac passione probatio, ut qui se radices morbi huius penitus extirpasse cognouerit explorandae gratia castitatis imaginationem aliquam inlecebrosa mente concipiat. ceterum ab his qui adhuc infirmi sunt hanc examinationem nullatenus conuenit adtemptari (erit enim eis magis perniciosa quam utilis), ut coniunctionem. femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollissimam corde pertractent. cum ergo perfecta quis uirtute5 fundatus ad inlecebram blandissimorum tactuum, quos cogitando confinxerit, nullum mentis adsensum, nullam commotionem carnis in se deprehenderit exagitatam, certissima puritatis suae capiet documenta, ita ut ad hanc se firmitatem puritatis exercens castitatis atque incorruptionis bonum non solum mente possideat, sed etiam si corporalem feminae adtactum necessitas ulla detulerit, execretur.
Hoc abbas Iohannes, cum horae nonae refectionem inminere sensisset, conlationem fine conclusit.
Xx. Conlatio Abbatis Pinvfii — De Paenitentiae Fine Et Satispactionis Indicio — Capitvla
Praeclari ae singularis uiri abbatis Pinufii de fine paenitentiae praecepta dicturus magnam materiae partem mihi uideor amputare, si humilitatis eius laudem, quam in quarto institutionum libro, qui eet super instituendis renuntiantibus titulatus, breui sermone praestrinD, lectoris fastidio consulens hic silentio praetermittam, eum praesertim multi illius opusculi notitiam non habentes in hanc possint incurrere lectionem et omnis dictorum uacillet auctoritas, si dicentis meritum subtrahatur.
hie siqaidem eam haud longe a Paaephysi, Aegypti ut illic dictum est ciuitate, abbas et presbyter ingenti coenobio praesideret tantumque eum omnis illa prouincia uirtutum suarum atque signorum gloria subleuasset, ut sibi iam uideretur retributione laudis humanae laborum suorum recepisse mercedem, timens ne sibi specialiter inuisa popularis fauoris inanitas fructum praemii uacuaret aeterni, occulte monasterium suum fugiens ad intima Tabennensiam monachorum secreta contendit, ubi non heremi solitudinem, non singularis uitae securitatem, quam etiam inperfecti quique laborem oboedientiae in coenobiis non ferentes superba nonnumquam praesumptione
seetanttur, sed celeberrimo praelegit coenobio subiugari ubi tamen, ne ullo habitus sui proderetur indicio, indutus ueste saeculari multis ut illic moris est diebus lacrimans pro foribus excubauit, atque ad omnium genua prouolutus post diuturna fastidia eorum, qui ad explorandum eius desiderium in ultima eam iam aetate uelut ob panis egestatem conpulsum non sincere illius propositi sanctitatem expetisse dicebant, tandem ut susciperetur obtinuit. ubi adulescenti cuidam fratri, qui hortum susceperat excolendum, in adminiculum deputatus cum non solum omnia, quae idem praepositus imperasset uel quae iniuncti operis cura poscebat, cum admiratione tam sanctae humilitatis impleret, uerum etiam quaedam necessaria opera, quae propter horrorem sui a ceteris uitabantur, ita furtiuo per noctem labore perficeret, ut adueniente diluculo omnis illa congregatio tam utilium operum admirans ignoraret auctorem, cumque ita triennium ferme illic gaudens desideratis tam iniuriosae subiectionis laboribus exegisset, accidit ut quidam frater eidem cognitus ex illis unde ipse discesserat Aegypti partibus adueniret.
qui cum de indumentorum eius atque officii uilitate promptissimae agnitionis facilitatem diu haesitans cohiberet, post explorationem manifestissimam ad eius genua prouolutus primum stuporem fratribus cunctis, dehinc prodito etiam nomine, quod apud illos quoque praecipuae sanctitatis fama uulgauerat, etiam dolorem conpunctionis incussit, quod scilicet tanti meriti et sacerdotii uirum tam iniuriosis operibus deputassent.
sed postquam flens ubertim et diabolicae inuidiae quasi grauem proditionis suae inputans casum ad monasterium suum honorifica fratrum custodia ambiente perductus est, exiguo illic tempore demoratus rursus offensus est ipsis honoris sui ac primatus obsequiis ac furtim conscendens nauem ad Palaestinam Syriae prouinciam transmeauit, ubi uelut incipiens atque nouicius in illo in quo nos degebamus monasterii receptus habitaculo in nostra cellula ab abbate praeceptus est conmanere. qud nec illic quidem diu uirtutes eius ac merita latere potuerunt. nam simili proditione detectus atque ad monasterium suum cum ingenti honorificentia ac laude reuocatus est.
Cum igitur post non longum tempus nos quoque Aegyptum petere sanctae institutionis desiderium conpulisset, summo cum affectu ac desiderio perquirentes tanta eius sumus gratia atque humanitate suscepti, ut nos tamquam pristinos syncellitas etiam cellulae suae. quam in extrema horti sui parte construxerat, honoraret hospitio.
abi eum satis ardua atque praecelsa cuidam fratri monasterii regulam subeunti coram omnibus in synaxi fratribus praecepta tradidisset, quae in quarto ut diximus institutionum libro quanta potui breuitate conplexus sum, tam inconprehensibilia nobis., tam mirifica uerae abrenuntiationis culmina uidebantur, at nullo modo illuc humilitatem nostram crederemus posse conscendere.
igitur desperatione deiecti et ipso etiam uultu intimam cogitationum amaritudinem non celantes ad beatum senem satis anxia mente recucurrimus: cui protinus causam tantae maestitudinis inquirenti abba Germanus grauiter ingemescens ita respondit.
Quanto magnificentior atque sublimior incognitae nobis sermo doctrinae iter arduum praecelsissimae renuntiationis aperuit et quasi remota oculorum nostrorum caligine conditum caelo eius culmen ostendit, tanto maiore desperationis mole deprimimur. inmensitatem siquidem eius eam exiguitate nostrarum uirium metientes et nimiam humilitatem ignorantiae nostrae cum infinita uirtutis ostensae celsitudine conferentes paruitatem nostram non solum ad illam non posse proficere, uerum etiam ab eo quod est deficere posse sentimus. nam 2 ponderibus nimiae desperationis oppressi quodammodo de infimis ad inferiora prolabimur. unum proinde ac singulare praesidium medellam nostris potest conferre uulneribus, ut de fine paenitentiae et maxime satisfactionis indicio aliqua discamus, ut certi de remissione praecedentium delictorum possimus etiam ad conscendenda fastigia praedictae perfectionis animari.
PINVFIVS : Delector quidem admodum copiosis humilitatis uestrae fructibus, quos etiam cellulae illius quondam habitatione susceptus non incuriosa aestimatione perspexi, ualdeque gaudeo quia id, quod a nobis omnium Christianorum infimis sola forsitan uerborum libertate praecipitur, tanta admiratione suscipitis, ut, cum ea si non fallor haud segnius quam a nobis dicta sunt impleatis, cumque sicut memini labore operis uestri paene dictorum grauitas adaequetur, ita meritum uestrae uirtutis occultetis, tamquam si nulla ad uos eorum quae cotidie exercetis aura peruenerit.
sed quia id ipsum summa laude dignissimum est, quod uelut adhuc rudes incognita esse uobis ista sanctorum instituta testamini, id quod a nobis sedulo postulatis breuiter ut possumus conplectemur. necesse est enim ut ultra possibilitatem nostram atque uirtutem antiquae familiaritatis uestrae pareamus imperio. itaque de paenitentiae exoratione uel merito multi non solum dictis, uerum etiam scriptis plurima uulgauerunt monstrantes quanta eius utilitas, quanta uirtus quantaque sit gratia, ita ut deo praeteritis facinoribus offenso iamque iustissimam ptenaa pro tantis criminibus inferenti, si dici fu ot, quodummodo obsistat et quasi inuiti ut ita dixerim dextram ultoris.
aerum haec omnia uobis nl pro supientia naturali uel pro indefesso sacrarum studio litterarum ita cognita esse MB ambigo, ut de bis prima plantatio uestrae conuersionis. denique non de paenitentiae qualitate, sed de eius fine ae satisfactionis indkio sollieiti id quod ab aliis praetermissum est sagacissima interrogatione disquiritis.
Quapropter ut omni breuitate atque conpendio propositionis uestrae desiderio satisfiat, paenitentiae plena et perfecta definitio eet, ut peccata, pro quibus paenitudinem gerimus uel quibus nostra conscientia remordetur, nequaquam ulterius admittamus. indicium uero satisfaetionis et indulgentiae est affectus eorum quoque de nostris cordibus expulisse.
nouerit enim unusquisque needam se peccatis pristinis absolutum, quamdiu ei satisfactioni et gemitibus incubanti uel iDoram quae egit uel similium criminum ante oculos imago praeluserit eorumque non dicam oblectatio, sed uel recordatio infestauerit mentis areaoa. itaque tunc se is qui pro satisfactione peruigilat criminibus absolutum ac de praeteritis admissis ueniam pereepisse eognoeeat. cum nequaquam cor suum eorundem
uitiorum inlecebris senserit uel imaginatione perstringL quamobrem uerissimus quidam examinator paenitentiae et index indulgentiae in conscientia residet nostra, qui absolutionem reatus nostri ante cognitionis et indieii diem adhuc nobis in hac carne commorantibus detegit et finem satisfactionis ae remissionis gratiam pandit et ut haec eadem quae dicta sunt rignificantius exprimantar, tum demum praeterita nobis uitiorum contagia remissa credenda sunt, cum fuerint de corde nostro praesentium uoluptatum desideria pariter passionetque depulsae.
GERMANVS: Bt unde nobis gigni poterit humiliationis tam sancta salutarisquie conpunetio, quae ex persona paenitentis ita describitur: peccatum meum cognitum feci, et iniustitiam meam non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me iniustitiam meam domino, ut illud quoque quod sequitur efficaciter dicere mereamur: et tu remisisti inpietatem cordis mei, uel quemadmodum oratione prostrati nosmet ipsos ad confessionis lacrimas ualebimus excitare, per quas delictorum ueniam consequi mereamur secundum illud: lauabo per singulas noctes electum meum: in lacrimis stratum meum rigabo, si peccatorum nostrorum memoriam de nostris cordibus ettrudamus, quam iubemur e contrario tenaciter custodire dicente domino: et iniquitatum tuarum non recordabor. tu uero memento?
eb quam rem non solum operans, nerum etiam orans ad peccatorum meorum recordationem mentem meam etiam de industria reuocare contendo, ut ad humilitatem ueram et contritionem cordis efficacius inclinatus audeam dicere cum propheta: uide humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea.
PINVFIVS: Interrogatio uestra, ut supra iam dictum est, non de paenitentiae qualitate, sed de eius fine proposita est t de satiafaotionis indicio: ad quam congrue ut arbitror consequenterque responsum est. ceterum hoc quod de peccatora recordatione dixistis utile satis ae necessariumeet, sed adhuc agentibus paenitentiam, ut eam iugi pectoris sui CODtusione proclament: quoniam iniquitatem meam ego agnosco: et peccatum meum contra me est semper, illud etiam: et cogitabo pro peccato meo. dam ergo agimus paenitentuun et adhuc uitiosorum actuum recordatione mordemur, necessarium est ut ignem conscientiae nostrae obortus ex confessione culparum lacrimarum imber extinguat.
eam uero cuiquam in hac humilitate cordis et spiritus contritione defixo atque in labore et gemitu perduranti horum recordatio fuerit consopita et conscientiae spina de medullis animae gratia dei miserantis euulsa, certum est eum ad satisfactionis finem atque indulgentiae merita peruenisse et ab admissorum criminum labe purgatum. ad quam tamen obliuionem non alias peruenitur nisi per oblitterationem uitiorum atque adfectuum pristinorum et perfectam cordis atque integram puritatem. quam sine dubio nullus eorum qui per ignauiam seu contemptum uitia sua purgare neglexerint adsequetur, nisi qui per gemitus atque suspiria maesta iugitate continuans omnem sordium pristinarum excoxerit labem et uirtute animi atque opere prociamarit ad dominum:
delictum meum cognitum feci, et iniustitiam meam non operui, et: fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, ut consequenter mereatur audire: quiescat uox tua a ploratu, et oculi tai a lacrimis: quia est merces operi tuo, ait dominus, illud quoque similiter ad eum uoce domini dirigatur: deleui ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua, et iterum: ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum iam non recordabor. et ita funiculis peccatorum suorum, quibus unusquisque constringitur, absolutus domino cum omni gratiarum actione cantabit: disrupisti uincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis.
Post illam namque generalem baptismi gratiam et illud pretiosissimum martyrii donum, quod sanguinis ablutione conquiritur, multi sunt paenitentiae fructus, per quos ad expiationem criminum peruenitur. non enim tantum simplici illo paenitentiae nomine salus aeterna repromittitur, de qua beatus apostolus Petrus paenitemini, inquit, et conuertimini, ut deleantur peccata uestra, et Iohannes Baptista uel ipse dominus: paenitentiam agite: adpropinquauit enim regnum caelorum, sed etiam per caritatis affectum peccatorum moles obruitur: caritas enim operit multitudinem peccatorum.
similiter etiam per elemosynarum fructum uulneribus nostris medella praestatur, quia sicut aqua extinguit ignem, sic elemosyna extinguit peccatum. ita et per lacrimarum profusionem conquiritur ablutio delictorum: lauabo enim per singulas noctes lectum meum: in lacrimis stratum meum rigabo. denique subiungit ostendens non inaniter eas fuisse profusas: discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudiuit dominus uocem fletus mei.
nec non per criminum confessionem eorum ablutio condonatur: dixi enim: pronuntiabo aduersus me iniustitiam meam domino: et tu remisisti inpietatem cordis mei, et iterum: narra tu iniquitates tuas prius, ut iustificeris. per adflictionem quoque cordis et corporis admissoram scelerum remissio similiter obtinetur: nam uide, inquit, humilitatem meam, et laborem meum: et dimitte omnia peccata mea, praecipueque per emendationem. morum: auferte, inquit, malum cogitationum uestrarum ab oculis meis: quiescite agere peruerse, discite bene facere: quaerite iudicium, subuenite obpresBo, iudicate pupillo, defendite uiduam. et uenite, arguite me, dicit dominus: et si fuerint peccata uestra ut coccinum, uelut nix dealbabuntur: si fuerint rubra quasi uermiculus, uelut lana munda erunt.
interdum etiam intercessione sanctorum inpetratur uenia delictorum: qui enim scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petit, et dabit ei uitam, peccanti non ad mortem, et iterum: infirmatur quis ex uobis? inducat presbyteros ecclesiae,. et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine domini. et oratio fidei saluabit infirmum, et alleuabit eum dominus: et si in peccatis sit, dimittuntur ei.
nonnnmquam miserioordiae ac fidei merito labes excoquitur uitiorum secundum illud: per misericordiam et fidem purgantur peccata. per conuersionem plerumque ac salutem eorum, qui nostris monitis ac praedicatione saluantur, quoniam qui conuerti fecerit peccatorem ab errore uiae suae, saluabit animam eius a morte et cooperiet multitudinem peccatorum, per indulgentiam nihilominus ac remissionem nostram ad indulgentiam nostrorum facinorum peruenitur: si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta uestra. uidetis ergo quantos misericordiae aditus patefecerit clementia saluatoris, ut nemo salutem cupiens desperatione frangatur, cum uideat se tantis ad uitam remediis inuitari.
si enim pro infirmitate carnis adflictione ieiuniorum abolere te tua peccata non posse causaris nec potes dicere: genua mea infirmata sunt a ieiunio: et caro mea inmutata est propter oleum. quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, elemosynarum ea redime largitate. indigenti si non habes quod inpertias (licet nullum ab hoc opere necessitas inopiae ac paupertatis excludat, quando quidem et illius uiduae duo tantum minuta ingentibus diuitum donariis praeferuntur et pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum dominus repromittit), certe morum poteris emendatione purgari.
quodsi perfectionem uirtutum extinctione uitiorum omnium non potes adipisci, sollicitudinem piam erga utilitatem alienae salutis inpende. si autem idencumte huic ministerio non esse conquereris, operire peccata poteris caritatisdeda. in hoc quoque ai te fragilem fecerit quaelibet mentis ignauia, oratione saltim atque intercessionesanctorum remedia uulneribus tuis humilitatis affectu submissus inplora. postremo quis est qui non possit suppliciter dicere: peccatum meum cognitum feci: et iniustitiam meam non operui? ut per hanc professionem etiam illod subiungere mereatur: et ta remisisti inpietatem
cordis mei quodsi uerecundia retrahente reuelare ea coram hominibus erubescis, illi quem latere non possunt confiteri ea iugi supplicatione non desinas ae dieen ei : iniquitatem meam ego agnosco: et peccatum meum coram me est semper. tibi soli peeenni, et malum coram te feci, qui et absque ullius uerecundiae pnblieatione curare et sine inproperio peeeato donare consueuit. post istud quoque tam promptum certumque subsidium aliud quoque adhuc facilius largita nobis est diuina dignatio ipsamque remedii opem nostro conmisit arbitrio, ut indulgentiam nostrorum scelerum pro nostro praesumamus affectu dicentes ei : dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
quisquis igitur ad indulgentiam snoram criminum desiderat peruenire, istis semet ipsum aptare studeat instrumentis. neminem obdurati cordis peruicacia a remedio salutari et fonte tantae pietatis auertat, quiaetiamsi haec omnia fecerimus, non erant idonea ad expiationem scelerum nostrorum, nisi ea bonitas domini clementiaque deleuerit. qui cum religiosi conatus obsequia supplici mente a nobis oblata perspexerit, exiguos paruosque conatus inmensa liberalitate prosequitur dicens: ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter ine, et peccatorum tuorum iam non recordabor.
ad hunc igitur quem praediximus statum quisque contenderit, satisfactionis gratiam cotidianis ieiuniis et mortificatione cordis et corporis adsequetur, quia, sicut scriptum est, sine sanguinis effusione non fit remissio. nec inmerito. caro enim et sanguis regnum dei possidere non possunt. et ideo quisquis ab huius sanguinis effusione gladium spiritus, quo est t uerbum dei, uoluerit inhibere, absque dubio illa Hieremiae maledictione plectetur: nam maledictus. inquit, qui prohibet gladium suum a sanguine.
hic namque est gladius, qui illum nonum sanguinem quo animatur materia peccatorum salubriter fundens, quidquid reppererit in membris animae nostrae carnale terrenumue concretum, resecat et abscidit ac mortificatos uitiis uiuere deo et spiritalibus facit uigere uirtutibus. et ita iam non recordatione ueteris admissi, sed spe futurorum flere incipiet gaudiorum, nec tam de praeteritis malis quam de uenturis cogitans bonis non ex peccatorum maerore lacrimas, sed ex aeternae illius laetitiae alacritate profundet, atque obliuiscens ea quae posteriora sunt, id est carnalia uitia, ad ea quae in ante sunt extendetur, hoc eet spiritalia dona atque uirtutes.
Ceterum quod paulo ante dixisti te etiam de industria praeteritorum peccatorum memoriam retractare, hoc fieri penitus non oportet, quin immo si uiolenter obrepserit, protinus extrudatur. multum namque retrahit mentem a contemplatione puritatis, eius praecipue qui in solitudine commoratur, inplicans eam sordibus mundi huius et praefocans faetore uitiorum. dum enim recolis ea, quae secundum principem saeculi huius per ignorantiam seu lasciuiam conmisisti, ut concedam tibi quod in hac cogitatione posito oblectatio nulla subrepat, certe antiquae putredinis uel sola contagio necesse est ut taetro mentem faetore conrumpat et spiritalem uirtutum fragrantiam, id est suauitatem boni odoris excludat.
cumi ergo praeteritorum memoria uitiorum pulsauerit sensum, ita ab ea resiliendum est, sicut refugit uir honestus et grauis, si inpudicae ac procacis feminae in publico aut conloquiis aut amplexibus adpetatur. qui utique nisi se a contactu eius festinus abstraxerit et uel breuissimam moram inhonestae confabulationis admiserit, etiamsi consensum pudendae respuat uoluptatis, infamiae tamen ac reprehensionis notam cunctorum praetereuntium iudicio non euadet.
ita igitur etiam nos oportet, cum fuerimus ad huiusmodi cogitationes pestifera recordatione deducti, raptim ab earum contemplatione discedere et implere illud quod a Salomone praecipitur: sed exili, inquit, noli demorari in loco eius, neque intendas oculum tuum in eam, ne uidentes nos angeli inmundis ac turpibus cogitationibus inuolutos non possint de nobis praetereuntes dicere: benedictio domini superuos.
inpossibile namque est mentem bonis cogitationibus inmorari, cum principale cordis ad turpes atque terrenos intuitus fuerit deuolutum. uera eet enim illa Salomonis sententia: oculi tui cum uiderint alienam, os tuum tunc loquetur praua, et iacebis tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magna tempestate. dices autem: feriunt me, sed non dolui, et deluserunt me, ego autem nesciui.
dereliotis ergo non solum turpibus, sed etiam terrenis cogitationibus uniuersis erigenda semper est ad caelestia nostrae mentis intentio secundum saluatoris nostri sententiam: ubi enim ego sum, inquit, illic et minister meus erit. solet enim frequenter accidere, ut dum uel suos uel aliorum lapsus imperitorum quispiam miserantis retractat affectu, ipse etiam subtilissimi teli uoluptario perstringatur adsensu et initium sub specie pietatis exortum obsceno ac noxio fine concludat: sunt enim uiae quae uidentur apud homines rectae, nouissima autem earum uenient in profundum inferi.
Quapropter studendum nobis est, ut uirtutum potius adpetitu et desiderio regni caelorum quam noxiis uitiorum recordationibus nosmet ipsos ad conpunctionem laudabilem prouocemus, quia necesse est tamdiu quempiam pestilentissimis cloacae faetoribus praefocari, quamdiu super eam stare uel caenum eius uoluerit commouere.
Nouerimus autem nos, ut saepe diximus, tunc demum pro praeteritis satisfecisse peccatis, cum ipsi motus atque adfectus, per quos paenitenda conmisimas, fuerint de nostris cordibus amputati. quod tamen nullus obtinere posse se credat, qui non prius ipsas causas atque materias, pro quibus in illa conlapsus est crimina, omni spiritus sui feruore succiderit: ut uerbi gratia si in fornicationem uel adulterium. perniciosa feminarum familiaritate conlapsus est, summa festinatione etiam ipsum earum deuitet aspectum, aut certe si per abundantiam uini epularumque est nimietatem succensus, inlicientium ciborum crapulam summa districtione castiget.
et rursum si in periurium ant furtum aut homicidium auti blasphemiam pecuniarum desiderio atque amore corruptus incurrit, materiam auaritiae inlectricem suae deceptionis abscidat: si in iracundiae uitium superbiae passione conpellitur, adrogantiae ipsius fomitem summa humilitatis uirtute coDuellat. et ita ut unumquodque peccatum possit extingui, causa atque occasio per quam uel ob quam admissum est debet primitus amputari. isto enim curationum remedio ad obliuionem quoque admissorum criminum sine dubio peruenitur.
Verum ista praedictae obliuionis definitio super capitalibus tantum sit criminibus constituta, quae Moysaica quoque lege damnantur, quorum sicut per conuersationem bonam abiciuntur uel consumuntur adfectus, ita etiam paenitentia accipit finem. ceterum ab istis minutis, in quibus septies iustus cadit ut scriptum est et resurgit, numquam deerit paenitudo.
aut enim per ignorantiam, ant per obliuionem, aut per cogitationem, aut per sermonem, aut per obreptionem, aut per necessitatem, aut per fragilitatem carnis et somnii pollutionem singulis diebus uel inuiti uel uolentes frequenter incurrimus, pro quibus et Dauid orans dominum purificationem atque indulgentiam deprecatur dicens: delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me: et ab alienis parce seruo tuo, et apostolus: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago, et pro quibus idem etiam heiulans proclamauit: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?
tanta enim in his facilitate tamquam naturali lege prolabimur, ut, quantalibet circumspectione atque custodia oaueantur, non possint ad plenum ista uitari. de istis siquidem unus discipulorum, quem diligebat Iesus, abrupta definitione pronuntiat dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et uerbum eius non est in nobis. proinde perfectionis culmen pertingere cupienti non magne proderit ad finem paenitentiae peruenisse, id est ab inlicitis temperare, nisi etiam in illis uirtutibus indefesso cursu semet ipsum semper extenderit, quibus ad satisfactionis indicia \'peruenitur.
nec enim a faetidis criminum sordibus quae abhorret dominus quemquam abstinuisse sufficiet, nisi etiam illam bonam uirtutum fragrantiam, qua dominus delectatur, puritate cordis et apostolicae caritatis perfectione possederit.
Hac usque abbas Pinufius de satisfactionis indicio ac paenitentiae fine disseruit. qui licet ut in eius coenobio residere mallemus sollicito precaretur affectu, tamen fama Scitioticae solitudinis inuitatos, cum retinere non posset, emisit
Xxi. Conlatio Abbatis Theonae Prima — De Remissione Qvinqvagensimae — Capitvla
Priusquam uerba conlationis huiusce habitae cum summo uiro abbate Theona incipiamus euoluere, necessarium reor ut initium conuersionis eius breui sermone perstringam, quia ex hoc uel meritum uiri uel gratia euidentius poterit patere lectori. hic igitur adulescens admodum parentum studio imperioque conexus est uinculo coniugali. nam dum pudicitiae eius religiosa sedulitate prospiciunt et ancipitem lapsum lubricae uerentur aetatis, praeueniendos adulescentiae motus licito
nuptiarum remedio credidernnt cum ergo hic unias lostri tempus cum coniuge peregisset, uenit ad abbatem Iohannem, qui tunc temporis merito mirae sanctitatis electus diaconiae praesidebat. non enim ad hunc gradum quilibet propria uoluntate ant ambitione prouehitur, sed is quem cunctorum seniorum coetus aetatis praerogatiua et fidei atque uirtutum testimonio excellentiorem omnibus sublimioremque censuerit.
ad hane, inquam, beatum Iohannem cum piae deuotionis studio praedictus tunc iuuenis aduenisset deferens religiosa donaria inter ceteros possessores, qui certatim decimas uel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, uideretque eos senex cum multis ad se muneribus confluxisse et deuotioni eorum uicissitudinem cuperet repensare, coepit eis secundum apostolum spiritalia seminare, quorum metebat dona carnalia. denique ita sermonem adhortationis instituit.
Delector quidem o filii, pia uestrorum munerum largitate, et deuotionem huius oblationis, cuius dispensatio mihi credita est, gratanter amplector, quia fideliter primitias uestras ac decimas indigentum usibus profuturas uelut sacrificium domino bonae suauitatis offertis, harum scilicet oblatione plenitudinem quoque fructuum uniuersaeque substantiae uestrae, ex qua haec domino delibastis, ubertim benedicendam credentes uosque secundum mandati illius fidem multiplici ubertate bonorum omnium etiam in hoc saeculo cumulandos: honora dominum de tuis iustis laboribus, et deliba ei de fructibus iustitiae tuae: ut inpleantur horrea tua abundantiae tritici, et uino torcularia tua redundent. quam deuotionem fideliter exsequentes scitote uos legis antiquae consummasse iustitiam, sub qua tunc positi et transgredientes eam reatum ineuitabiliter incurrebant et implentes ad perfectionis apicem peruenire non poterant.
Decimae siquidem praecepto domini usibus Leuitarum, oblationes uero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae. sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagensima pars uel frugum uel animalium templi et sacerdotum ministerio praeberetur: quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores uero etiam cumulantes, illi ex sexagensima,* hi autem ex quadragensima fructuum suorum parte pendebant. iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, uerum etiam superare contendant sitque deuotio eorum legali maior imperio, quae obseruantiam cumulans praeceptorum uoluntaria addat ad debita.
Ita namque Abraham futurae legis praecepta legimus supergressum, cum superatis quattuor regibus de spoliis Sodomorum, quae sibi uelut uictori non inmerito debebantur, et quidem rege ipso cuius spolia reduxerat suppliciter offerente, nihil penitus adquiescit adtingere, sab diuini nominis testificatione proclamans: extendo mtnam meam ad dominum excelsum, qui fecit caelum et terram, si a filo subteminis usque ad corrigiam caligae accipiam
ex omnibus quae tna sunt sic Dauid praeeepta legis eognoedmus supergressum, qui praecipiente Moyse, ut inimicis talio redderetur, non solum hoc non fecit, uerum etiam dilectione conplexus est persequentes et pro his domino pie supplicans etiam lugubriter fleuit et ultus est interfectos. ita Heliam quoque et Hieremiam probamus non fuisse sub lege, qui cum licito uti coniugio absque reprehensione potuerint, uirgines tamen perseuerare maluerunt. sic Helisaeom ae reliquos eiusdem propositi uiros Moysaica legimus superasse mandata, de quibus apostolus ita dicit: circumierunt in melotis (t in pellibus caprinis angustiati, adflict, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cauernis terrae.
quid de filiis Ionadab filii Sechab dicam, quos Hieremiae prophetae offerenti ex praecepto domini uinum ita legimus respondisse: non bibimus uinum: quia. Ionadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens: non bibetis uinum uos, et filii uestri usque in sempiternum: et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et uineas non plantabitis, nec habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus uestris?
unde etiam ab eodem propheta merentur audire: haec dicit, dominus exercituum deus Israhel: non deficiet uir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. qui omnes offerre possessionum suarum decimas non contenti, sed ipsa praedia respuentes semet ipsos potius deo ac suas animas obtulerunt, pro quibus nulla ab homine commutatio fieri potest, sicut dominus in euangelio contestatur: quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Quapropter scire debemus nos, a quibus non iam exigitur legale mandatum, sed quibus euangelicus cotidie intonat sermo: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, cum decimas de substantiis nostris offerimus deo, adhuc quodammodo sub legis sarcina detineri et necdum ad euangelicum illud fastigium peruenisse, quod obtemperantes sibi non tantum praesentis uitae beneficiis, sed etiam futuris praemiis muneratur.
lex enim factoribus suis non regnorum caelestium praemia, sed uitae huius solacia repromisit dicens: qui fecerit haec, uiuet in eis. dominus autem discipulis suis beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et: omnis qui reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agrum propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit nec inmerito. non enim tam laudabile est si ab inlicitis quam si etiam a licitis temperemus et his propter eius reuerentiam non utamur, qui ea nobis propter infirmitatem nostram utenda permisit.
itaque si etiam hi, qui decimas fructuum suorum fideliter offerentes praeceptis domini antiquioribus famulantur, necdum possunt euangelicum culmen ascendere, illi qui ne haec quidem faciunt quantum ab eo absint manifestissime pemidetis. nam quemadmodum poterunt euangelicae gratiae esse participes, qui consummare etiam leuiora legis praecepta contemnunt? quorum facilitatem usque adeo imperiosa legislatoris uerba testantur, ut etiam maledictum non inplentibus proponatur: maledictus enim inquit qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea.
hic autem pro snblimitate et eicellentia dicituru mandatorum: qui potest capere capiat. illic legiferi uiolenta conpulsio praeceptorum indicat paruitatem: contestor enim inquit uobis hodie caelum et terram, quod si non custodieritis mandata domini dei uestri, peribitis a facie terrae. hic magnificentia sublimium mandatorum ipsa non tam imperantis quam adhortantis condicione signatur: si uis perfectus esse, uade, fac hoc aut illud. ibi inexcusabile etiam recusantibus Moyses pondus inponit, hic consilio tantum uolentibus et ad perfectionem festinantibus Paulus occurrit.
non enim generaliter praecipiendum erat nec ut ita dixerim canonice ab omnibus exigendum id quod propter mirificam sublimitatem ab omnibus passim non potest adprehendi, sed consilio omnes potius prouocantur ad gratiam, ut hi qui magni sunt possint perfectione uirtutum non inmerito coronari, qui autem parui sunt et mensuram aetatis plenitudinis Christi inplere non possunt, licet fulgore maiorum uelut siderum tecti latere uideantur, tamen a tenebris maledictionum quae in lege sunt alieni nec praesentium malorum cladibus addicantur nec supplicio plectantur aeterno.
non ergo Christus ad illa uirtutum excelsa fastigia praecepti quemquam necessitate constringit, sed liberi arbitrii prouocat potestate et salubritate consilii ac desiderio perfectionis accendit. ubi enim praeceptum, ibi necessitas, consequenter et poena. custodientes uero haec, ad quae praefixae legis seueritate coguntur, poenam potius quae ab illa intentabatur effugiunt quam mercedem aut praemia consequuntur.
Itaque sicut fortes ad sublimia atque praecelsa euangelicus sermo sustollit, ita non patitur infirmos ad ima demergi, perfectis quidem tribuens beatitudinis plenitudinem, ueniam uero inpertiens fragilitate superatis. lex enim consummantes praecepta sua in utriusque meriti uelut quodam meditullio conlocauit, quantum a transgressorum damnatione secernens, . tantumseparans a gloria perfectorum. quod quidem quam infimum quamque miserabile sit, uel ex praesentis uitae statu et conparatione perspicite, in qua miserrimum ducitur, si hoc tantum quis studeat ac laboret, ne reus tantummodo inter honestos homines et non etiam locuples et honorabilis et gloriosus habeatur.
Quamobrem in nostra hodie situm est potestate, utrum sub euangelii gratia an sub legis uelimus terrore consistere: cuilibet enim parti pro qualitate actus sui unumquemque necesse est adgregari. nam aut supergredientes legem suscipit Christi gratia aut certe inferiores uelut debitores suos sibique obnoxios lex retentat. reus namque legalium praeceptorum nequaquam euangelicam perfectionem ualebit adtingere, quamuis Christianum se et domini gratia liberatum inaniter glorietur.
non solum enim hic credendus est adhuc esse sub lege, qui ea quae lex praecipit detractat inplere, sed etiam ille, qui ea tantum quae lex iubet obseruare contentus est ac nequaquam uocationi et gratiae Christi condignos exhibet fructus, ubi non dicitur: decimas tuas et primitias offeres domino deo tuo, sed: uade uende omnia. quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, ubi ob perfectionis magnificentiam discipulo postulanti ne breuissimum quidem horae spatium pro patris conceditur sepultura et humanae caritatis officium diuini amoris uirtute praeuertitur.
Quibus auditis beatus Theonas inextinguibili desiderio euangelicae perfectionis accensus semen uerbi fecundo corde conceptum quasi profundis atque edomitis sui pectoris condidit sulcis, in eo uel maxime humiliatus atque conpunctus, quod eum senex non solum euangelicam perfectionem non adtigisse dixisset, sed etiam uix legis ipsius adimplesse mandata. siquidem cum decimas frugum suarum solitus esset diaconiae annis singulis pendere, primitiarum rationem ne audisse quidem se aliquando deflebat: quam tamen etiamsi similiter implesset, longe nihilominus secundum senis sententiam se ab euangelica perfectione distare suppliciter fatebatur.
ad domum itaque reuertitur maestus illaque adfectus tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, ac de sua iam uoluntate et definitione non dubius erga salutem coniugis omnem mentis sollicitudinem . curamque conuertit, eamque ad desiderium quo fuerat ipse succensus exhortatione coepit simili prouocare et ut deo pariter in sanctimonia et castitate seruirent diurnis nocturnisque fletibus monere, dicens conuersionem melioris uitae nequaquam esse lentandam, quia necessitati subitae mortis uana spes inmaturae non praeiudicaret aetatis, quippe . quae pueros, adulescentes ac iuuenes pari ut senes sorte praeriperet.
Cumque huiusmodi obsecrationibus iugiter persistenti coniunx durissima non praeberet adsensum seque diceret solacio maritali pro aetatis suae flore penitus abstinere non posse, ac proinde si quid deserta ab eo criminis admisisset, illi potius adscribendum qui coniugii foedera disrupisset: ad haec ille, cum diu condicionem naturae praetendisset humanae, quam fragilem et incertam periculosum esset carnalibus desideriis et operibus diutius inplicari, adiciens adstruebat non licere cuiquam eius se boni extorrem facere cni omnimodis inhaerendum esse didicisset, maiorisque esse periculi despicere cognitam bonitatem quam incognitam non amare: proinde se iam reatu etiam praeuaricationis inuolui, si inuentis tam praeclaris tamque caelestibus bonis terrena ac sordida praetulisset.
ad omnem sane aetatem omnemque sexum perfectionis magnificentiam pertinere et uniuersa ecclesiae membra ad conscendendam sublimium meritorum celsitudinem prouocari dicente apostolo: sic currite ut conprehendatis, nec propter lentorom et segnium moras paratos atque alacres debere subsistere, cum rectius sit ut desides a praecurrentibus incitentur quam ut properantes a residentibus obligentur. proinde statutum sibi decretumque esse renuntiare saeculo ac mori mundo, ut uiuere possit deo, et si hanc beatitudinem nequeat obtinere, ut cum socia sua in consortium transeat Christi, malle se uel cum unius membri dispendio saluum fieri et uelut debilem intrare in regna caelorum quam cum soliditate corporis condemnari.
adiciebat autem etiam ista dicens: si Moyses pro duritia cordis dimitti permittit uxores, quare hoc non sinat Christus pro desiderio castitatis, praesertim cum idem dominus inter ceteras adfectiones, id est patrum matrumque ac filiorum, quibus omnem reuerentiam non solum lex sed etiam ipse praeceperat exhiberi, tamen pro nomine suo ac desiderio perfectionis non solum contemnenda simpliciter, sed etiam odio habenda esse decernens coniungat eis similiter etiam nomen uxorum dicens: et omnis qui reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam aeternam possidebit.
in tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur conparari , ut illam quoque necessitudinem solui patris ac matris, quae secundum apostolum primum obtinet in repromissione mandatum (honora scilicet patrem ac matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram), eamque despici pro suo amore praecipiat. euidenter itaque sicut eos euangelicus sermo condemnat qui non interueniente adulterii crimine uxoria uincla disrumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui iugum carnale reiecerunt etiam centupla praemia repromittit.
quapropter si fieri potest, ut ad hanc mihi optatissimam partem accepta tandem ratione flectaris, scilicet ut domino seruienles poenam gehennae pariter euitemus, caritatem coniugii non refuto, immo etiam maiore adhuc dilectione conplector. agnosco enim et ueneror adiutricem meam domini mihi sententia deputatam et indisrupto eidem foedere caritatis in Christo cohaerere non respuo, nec a me separo quod dominus mihi primae statim conditionis lege coniunxit, dummodo sis et ipsa quod conditor esse te uoluit.
si uero non adiutrix esse uolueris sed deceptrix et adminiculum te non mihi, sed aduersario malueris exhibere, atque ob hoc adtributum putas coniugii sacramentum, ut te huic quae ingeritur fraudans saluti insuper et me a discipulatu retrahas saluatoris, ita illam abbatis Iohannis, immo Christi ore prolatam sententiam uiriliter adprehendam, ut me a spiritali bono nulla carnalis auellere possit adfectio. qui enim non oderit, inquit, patrem et matrem et filios et fratres et sorores et uxorem et agros, insuper et animam suam, non p-otest meus esse discipulus.
cum ergo his atque hninsmodi uerbis muliebris non flecteretur intentio et in eadem obstinationis duritia permaneret, si ego te, inquit beatus Theonas, abstrahere a morte non possum, nec tu me separabis a Christo: tutius est autem mihi cum homine quam cum deo habere diuortium. adspirante itaque gratia dei definitionis suae exsecutionem instanter adgressus est nec intepescere per aliquam moram desiderii sui est passus ardorem. nam confestim omni mundana facultate nudatus ad monasterium peruolauit, ubi in breui tanto splendore sanctitatis et humilitatis enituit, ut beatae memoriae Iohanne ad dominum ex hac luce migrante, sancto quoque Helia, uiro qui non minor decessore suo fuit, similiter decedente tertius Theonas uniuersorum electus iudicio in diaconiae eis dispensatione successerit.
Nemo autem existimet nos haec ad prouocanda coningiorum diuortia texuisse, qui non solum nuptias minime condemnamus, uerum etiam apostolicam sequentes sententiam dicimus: honorabile coniugium in omnibus et torus inmaculatus, sed ut lectori initium conuersionis, quo tantus ille uir deo dicatus est, fideliter panderemus.
a quo bona gratia hoc primum deposco, ut, siue hoc ei placeat siue displiceat, quoquo modo me a calumnia alienum esse concedens in suo hoc factum aut laudet aut reprehendat auctore. ego autem, qui non meam super hac re sententiam prompsi, sed rei gestae historiam simplici narratione conpleius sum, aequum est, ut sicut mihi de eorum qui hoc factum probant laude nihil uindico, ita eorum qui id inprobant non pulser inuidia. habeat ergo suum de illo ut diximus unusquisque iudicium:
sed moneo, ut ita censuram sui castiget examinis, ne se aequiorem ant sanctiorem diuino credat esse iudicio, quo in eum etiam apostolicarum conlata sunt signa uirtutum, ut taceam de tantorum patrum sententia, a quibus factum eius non solum minime reprehensum, uerum etiam usque adeo conlaudatum esse manifestum est, ut eum summis ac sublimissimis uiris in diaconiae electione praetulerint. et puto . tot spiritalium uirorum deo auctore prolatum non errasse iudicium, quod etiam tanta signorum, ut supra iam dictum est, admiratio confirmabat.
Sed iam tempus est ut promissae disputationis ordinem persequamur. igitur abba Theonas cum diebus Quinquagensimae nos in nostra cellula uisitasset, uespertina orationum sollemnitate transacta humi paululum considentes coepimus diligentius percontari, cur apud eos tanta obseruantia caueretur, ne quis penitus totis Quinquagensimae diebus uel genua in oratione curuaret uel usque ad horam nonam ieiunare praesumeret, eoque id diligentius scrutabamur, quod. nequaquam hoc tanta cautione seruari in Syriae monasteriis uideramus.
Ad haec abba Theonas tali usus est sermonis exordio. oportet quidem nos auctoritati patrum consuetudinique maiorum usque ad nostrum tempus per tantam annorum seriem protelatae etiam non percepta ratione concedere eamque, ut antiquitus tradita est, iugi obseruantia ac reuerentia custodire.
uerumtamen quoniam causas huius rei et rationem uultis agnoscere, accipite breuiter ea quae a senioribus nostris tradita super hac institutione conperimus. uerumtamen antequam scripturae diuinae auctoritas proferatur, si placet, de natura ipsius ieiunii et qualitate pauca dicamus, ut disputationem nostram subsequens scripturarum confirmet auctoritas.
diuina sapientia per Ecclesiasten omni rei, id est uniuersis seu prosperis seu quae aduersa putantur et tristia tempus esse proprium designauit dicens: omnibus tempus est, et tempus omni rei sub caelo. tempus pariendi et tempus moriendi, tempus-plantandi et tempus euellendi quod plantatum est, tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, tempus piorandi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, tempus mittendi lapides et tempus colligendi lapides, tempus amplectendi et tempus longe fieri ab amplexu, tempus adquirendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus expellendi, tempus disrumpendi et tempus sarciendi, tempus tacendi et tempus loquendi, tempus amandi et tempus odiendi, tempus belli et tempus pacis, et infra quia tempus est, inquit, omni rei et omni facto.
nihil igitur ex his bonum esse perpetnimi definiuit, nisi cum fuerit horum quid oportune et conpetenter expletum, ita ut haec eadem, quae nunc oportune gesta bene cedunt, si inportuno uel incongruo tempore praesumantur, inutilia inueniantur et noxia, absque his dumtaxat quae per se principaliter uel bona uel mala sunt nec aliquando possunt in contrarium deriuari,\' ut est iustitia, prudentia, fortitudo, temperantia ceteraeque uirtutes siue e diuerso uitia, quorum definitiones in aliam partem cadere omnino mutariue non possunt. si qua uero in utrumque effectum possunt aliquando transire, ut pro qualitate utentium uel bona inueniantur uel mala, haec non absolute pro sua natura, sed pro perpetrantis adfectu et oportunitate temporis uel utilia interdum uel noxia sentiuntur.
Quamobrem nunc quaerendum est quid super ieiuniorum statu decernere debeamus, utrumnam similiter et ipsum bonum esse eo modo quo iustitiam, prudentiam, fortitudinem ac temperantiam diximus, quae in partem contrariam penitus transire non possunt, an medium quid, quod interdum factum possit prodesse et interdum praetermissum condemnare non possit, quodque nonnumquam egisse reprehensibile sit, nonnumquam praetermisisse laudabile.
si enim in illa definitione uirtutum etiam ieiunium censeamus, ut inter principalia bona ciborum abstinentia conlocetur, erit profecto eorum mala et criminosa perceptio. quidquid enim principali bono contrarium est, sine dubio principale malum esse censendum est. quod definiri a nobis scripturarum sanctarum non permittit auctoritas.
si enim tali sensu ac proposito ieiunemus, ut peccatum contrahi in escarum participatione credamus, non modo nullos fructus pro abstinentia consequemur, sed etiam reatum maximum ac sacrilegii crimen secundum apostolum contrahemus, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem. quia omnis creatura dei bona, et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. qui enim putat quid commune esse, illi commune est. et idcirco ob solam perceptionem escae neminem legimus condemnatum, nisi forte iunctum quid fuerit uel postea subsecutum, per quod meruerit condemnari.
Itaque hocmediam eae etiam ex hoc manifestissime declaratur, quia sient iustificat custoditum, ita non condemnat inraptam, nisi forte praecepti transgressio magis qUID eseanun perceptio puniatur. principali autem bono ita nullum esse oportet uacuum tempus, ut sine eo cuiquam esse non liceat, quia necesse eat cessatione eius in malum conruere neglegentem. nec rursum principali malo ullum conceditur tempus, quia quod noxiumsemper est, numquam poterit, si admissum fuerit, non nocere uel in partem umquam laudabilem CODmutari.
ac perinde haec, quibus qualitates statutas nidemns et tempora et quae sic obseruata sanctificant ut omissa non polluant, media esse manifestum est, ut puta nuptias, agriculturam, diuitias, solitudinis remotionem, uigilias, sacrorum lectionem meditationemque librorum ipsaque ieiunia, de quibus principium sermonis exortum est. quae omnia diuina praeceptio uel sanctarum auctoritas scripturarum non ita incessabiliter obtinenda nec iugiter custodienda decreuit, ut ea paululum intermisisse nefarium sit.
quidquid enim imperatiue decernitur, mortem inrogat non inpletum: quaecumque uero suadentur potius quam iubentur, facta prosunt, infacta non puniunt. et idcirco aut omnia haec aut certe quaedam pro causa, pro loco, pro modo, pro tempore circumspecte agere nos maiores nostri et prouide obseruare iusserunt, quia si congrue horum aliquid actitetur, aptum atque conueniens, si incongrue, ineptum esse constat ac noxium. acsi uelit quis in fratris aduentu, in quo Christum debet humanitate reficere et gratissima susceptione conplecti, austeritatem ieiunii custodire, nonne inhumanitatis potius crimen incurrit quam laudem aut meritum religionis adquirit?
uel si, cum defectio et inbecillitas carnis reparationem uirium escae perceptione deposcit, non adquiescat aliquis rigorem abstinentiae relaxare, nonne magis crudelis sui corporis homicida quam salutis prouisor est aestimandus? ita . etiam cum tempus festiuitatis escarum congruum fotum et refectionem necessariae absolutionis indulget, si quis ieiuniorum\' rigidam obseruantiam indisrupte uoluerit retentare, necesse est ut non tam religiosus quam inconditus atque inrationabilis habeatur.
sed et illis haec nihilominus repperientur aduersa, qui humanam laudem ieiuniis aucupantur et inani ostentatione palloris famam sanctitatis adquirunt, quos in praesenti suam recepisse mercedem euangelicus sermo pronuntiat, uel quorum per prophetam dominus ieiunium detestatur. ad quorum personam cum sibi obiciens ante dixisset: quare ieiunauimus, et non aspexisti: humiliauimus animas nostras, et nescisti? confestim subiciens prodidit causas, cur non merentur audiri: ecce, inquit, in diebus ieiunii uestri inuenietur uoluntas uestra, et omnes debitores uestros repetitis. ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor uester. numquid tale estieiunium, quod elegi, per diem adfligere hominem animam suam? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? numquid istud uocabitis ieiunium, et diem acceptabilem domino?
deinde infert docens quomodo acceptabilis fiat continentia ieiunantis atque euidenter enuntiat per se solum. ieiunium prodesse non posse, nisi has quae subiciuntur causas habuerit consequentes, nonne hoc est, inquiens, ieiunium, quod elegi? dissolue conligationes impietatis, solue fasciculos deprimentes, dimitte eos, qui confracti sunt, liberos, et omne onus disrumpe. frange esurienti panem tuum, et egenos, uagosque induc in domum tuam: cum uideris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria domini colliget te. tunc inuocabis, et dominus exaudiet te: clamabis, et dicet: ecce adsum.
uidetis ergo ieiunium nequaquam principale bonum a domino iudicari, eo quod non per semet ipsum, sed per alia opera bonum ac deo bene placitum fiat et rursum ex accedentibus causis non solum uanum, uerum etiam odibile censeatur dicente domino: cum ieiunauerint, non exaudiam \'preces eorum.
Non enim misericordia, patientia et caritas uel illa praedictarum praecepta uirtutum, in quibus utique bonum est principale, propter ieiunia sunt tenenda, sed potius ieiunia propter illa. elaborandum est enim ut uirtutes illae, quae uere bonae sunt, ieiuniis adquirantur, non ut ad ieiuniorum terminum tendant illa exercitia uirtutum. ob hoc ergo est utilis carnis adflictio, ob hoc ei adhibenda est inediae medicina, ut per illam ad caritatem, in qua inmobile ac sine ulla temporis exceptione perpetuum bonum est, peruenire possimus. neque enim medicinae, aurificinae uel ceterarum quae in hoc mundo sunt artium disciplinae propter instrumenta quae ad eius opus pertinent exercentur et non potius ferramenta propter artis exercitium praeparantur.
quae sicut utilia sunt peritia, ita superflua his qui artis ipsius nesciunt disciplinam, et sicut his, qui ad efficiendum opus suum eorum ministerio fulciuntur, plurimum prosunt, ita illis, qui cuius rei gratia instituta sint ignorantes sola eorum possessione contenti sunt, penitus prodesse non possunt, quia utilitatis suae summam in retentatione , eorum tantum, non in . operis consummatione constituunt. illud ergo est optimum principaliter, propter quod fiunt illa quae media sunt, ipsum uero praecipuum bonum non ob aliam causam, sed propter suam tantum agitur bonitatem.
Quod quidem a ceteris, quae media esse praediximus, his secernitur modis: si per se bonum sit et non per aliud aliquid: si propter se necessarium sit et non propter aliud: si inmutabiliter semperque sit bonum ac perpetuo suam retinens qualitatem numquam possit in partem transire contrariam: si ademptio uel cessatio eius non possit non summam inferre perniciem: si id quod illi contrarium est similiter principale sit malum nec in partem bonam possit aliquando transire.
quae definitiones, quibus principalium bonorum natura discernitur, adscribi ieiuniis omnino non possunt. neque enim ex semet ipsis bona aut propter se necessaria sunt, quia propter adquirendam cordis et corporis puritatem salubriter exercentur, ut aculeis carnis obtunsis mens pacifica suo reconcilietur auctori, nec inmutabiliter semperque sunt bona, quia plerumque eorum intermissione non laedimur, immo etiam in perniciem interdum animae inportunius celebrata uertnntur.
sed nec principale malum est id quod illi uidetur aduersum, id est ciborum naturaliter iucunda perceptio: quae, nisi intemperantia atque luxuria uel alia quaedam uitia subsequantur, mala non potest definiri, quia non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quae proceduntde ore, haec coinquinant hominem. principali itaque derogat bono nec perfecte aut sine peccato illud exsequitur, quisquis id non propter se, sed propter aliud aliquid facit. omnia enim huius gratia facienda sunt, ipsum uero propter se solum est expetendum.
Talem igitur definitionem super ieiunii qualitate iugiter retinentes ita illud totis animi uiribus adpetamus, ut tamen tunc demum id nobis congruum nouerimus, si in eo temporum ratio, si qualitas, si mensura seruetur, nec ita ut in ipso spei nostrae terminum defigamus, sed ut per ipsum ad puritatem cordis et apostolicam caritatem peruenire possimus. igitur ex hoc ipso ieiunium, cui non solum specialia praefixa sunt tempora quibus uel exerceri debeat uel remitti, sed etiam qualitas modusque propositus est, non principale bonum, sed medium quiddam esse manifestum est.
ceterum haec, quae praecepti auctoritate uel mandantur ut bona uel interdicuntur ut noxia, numquam ita exceptioni temporum subiacent, ut interdum aut quae uetita sunt fieri debeant aut quae imperata sunt praetermitti. nec enim ullus iustitiae, patientiae, sobrietati, pudicitiae, caritati statutus est modus, nec rursum iniustitiae, inpatientiae, furori, inpudicitiae, inuidiae atque superbiae libertas aliquando permissa est.
Quamobrem his de ieiunii qualitate praemissis subdenda adhuc sanctarum scripturarum uidetur auctoritas, per quam manifestius adprobetur ieiunium perpetuo custodiri nec debere nec posse. in euangelio ieiunantibus Pharisaeis una cum discipulis Iohannis Baptistae cum apostoli, utpote amici atque conuiuae caelestis illius sponsi, necdum ieiuniorum obseruantiam custodirent, discipuli Iohannis, qui summam iustitiae se ieiuniis possidere credebant, quippe illius sectatores qui eximius paenitentiae praedicator ita cunctis populis formam suo praebebat exemplo, ut non solum uaria escarum genera quae humanis usibus subgeruntur abnueret, uerum etiam communem panis ipsius esum penitus ignoraret, domino conqueruntur dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?
quibus respondens dominus euidenter ostendit non omni tempore congruum esse ieiunium nec necessarium, cum aliqua uel festiuitas temporum uel interueniens caritatis occasio indulgentiam refectionis admittit, numquid possunt, inquiens, filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? uenient autem dies cum ab eis auferetur sponsus, et tunc ieiunabunt. quae uerba licet ante resurrectionem dixerit corporis sui, tamen proprie Quinquagensimae tempus ostendunt, in quo post resurrectionem per quadraginta dies domino cum discipulis epulante ieiunare illos cotidianae eius praesentiae gaudium non sinebat.
GEBMANVS: Quare igitur tota Quinquagensima abstinentiae rigorem prandiis relaxamus, cum utique Christus quadraginta tantum diebus post resurrectionem com discipulis fuerit conmoratus?
THEONAS : Non incongrua interrogatio uestra rationem integerrimae ueritatis meretur agnoscere. post ascensionem saluatoris nostri, quae quadragensimo resurrectionis eius acta est die, apostoli reuersi de monte Oliueti, in quo se ad patrem pergens praebuit intuendum, sicut etiam Actuum apostolorum lectio contestatur, ingressi Hierosolymam decem diebus aduentum spiritus sancti expectasse referuntur, quibus expletis quinquagensima eum die cum gaudio susceperunt.
et ita est per haec festiuitatis huius numerus euidenter inpletus, quem in ueteri quoque legimus testamento figuraliter adumbratum, in quo consummatis ebdomadibus septem primitiarum panis per sacerdotes domino iubebatur offerri: qui uerissime per apostolorum praedicationem, qua in illo die contionati leguntur ad populum, oblatus domino conprobatur, uerus scilicet primitiarum panis, qui nouae doctrinae institutione prolatus quinque milibus uirorum escae suae munere satiatis primitiuum de Iudaeis Christianorum populum domino consecrauit.
et idcirco hi quoque decem dies cum superioribus quadraginta pari sollemnitate sunt ac laetitia celebrandi. cuius festiuitatis traditio per apostolicos uiros ad nos usque transmissa eodem tenore seruanda est. ideo namque in ipsis diebus nec genua in oratione curuantur, quia inflexio genuum uelut paenitentiae ac luctus indicium est. unde etiam per omnia eandem in illis sollemnitatem quam die dominica custodimus, in qua maiores nostri nec ieiunium agendum nec genu flectendum ob reuerentiam resurrectionis dominicae tradiderunt.
GERMANVS: Potestne haec caro insolitis blandimentis tam longae festiuitatis inlecta non aliquid sentuosum de illo quamuis absciso uitiorum fomite germinare, aut mens praesumptis ultra consuetudinem dapibus onerata non erga famulum corpus rigorem dominationis inflectere, praesertim cum in nobis uiridior aetas cito ad rebellionem subdita membra possit conpellere, si uel escas solitas abundantius uel certe insolitas licentius praesumamus?
THEONAS: Si rationabili mentis uniuersa quae gerimus adpendamus examine et de puritate cordis nostri non aliorum indicia, sed nostram semper conscientiam consulamus, certum est istam refectionis intercapedinem iustae districtioni obesse non posse, si modo ut dictum est aequam indulgentiae continentiaeque mensuram pari lance perpendens utramque similiter nimietatem mens incorrupta castiget, et utrum spiritum nostrum deliciarum deprimat pondus, an uero alteram hoc est corporis partem maior abstinentiae inclinet austeritas, uera discretione distinguat, illam uel conprimens uel subleuans portionem, quam uel extolli senserit uel grauari.
nihil enim dominus noster ad cultum atque honorem suum absque iudicii moderatione uult fieri, quia honor regis iudicium diligit. et idcirco sapientissimus Salomon, ut in neutram partem uergente iudicio declinemus, admonet dicens: honora deum de tuis iustis laboribus. et deliba ei de fructibus iustitiae tuae. etenim residet in conscientia nostra incorruptus quidam ac uerus iudex, qui nonnumquam super statu puritatis nostrae cunctis errantibus solus ipse non fallitur.
omni igitur cautione atque sollertia iugis circumspecti cordis seruetur intentio, ne quo modo iudicio nostrae discretionis errante aut inconsideratae continentiae cupiditate succensi aut desiderio nimiae remissionis inlecti substantiam uirium nostrarum ad iniquae trutinae libremus examen, sed in altera quidem lance animae puritatem, in altera autem uires corporis conlocantes ita uero conscientiae iudicio utraque pendamus, ut in neutram partem unius rei adfectu praeponderante peruersi uel ad inmodicam districtionem uel ad nimiam remissionem aequitatis libram propensius inclinemus, et illud nobis uel pro remissionis uel pro districtionis nimietate dicatur: nonne si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti?
illas etenim ieiuniorum uictimas, quas nobis uiolenta uiscerum conuulsione inconsiderate extorquentes domino recte offerre nos credimus, ille qui diligit misericordiam et iudicium execratur dicens: ego dominus diligens iudicium, odio habens rapinam in holocausto. illos etiam qui oblationum id est officiorum atque actuum suorum praecipua ad fotum carnis atque usus proprios praesumentes reliquias eorum domino ac minimam deferunt portionem, uelut operarios fraudulentos sermo diuinus ita condemnat: maledictus qui facit opera domini fraudulenter.
nOni ergo inmerito eum, qui se ita iniquo fallit examine, increpat dominus dicens: uerumtamen uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant. et idcirco beatus apostolus, ut discretionis moderamina retinentes in neutram partem inlecti nimietate uergamur, admonet dicens: rationabile obsequium uestrum. quam rem etiam legislator similiter interdicit ita praecipiens: statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius, Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: pondus magnum et pusillum et mensurae duplices, inmunda sunt ante dominum utraque, et qui facit ea. in adinuentionibus suis conpedietur.
proinde non solum illo quo diximus; sed etiam hoc modo studendum est nobis, ut nec iniqua pondera in cordibus nostris nec in horreis conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus, id est ne nobis ea quae ad districtionis regulam pertinent mollienda abundantiore remissionis indulgentia praesumentes eos, quibus uerbum domini praedicamus, districtioribus praeceptis et grauioribus quam ipsi sustinere possumus ponderibus obruamus: quod cum facimus, quid nisi duplici pondere atque mensura praeceptorum domini mercem frugemque uel adpendimus uel metimur? si enim aliter ea nobis, aliter nostris fratribus dispensemus, recte increpamur a domino, eo quod stateras dolosas ac mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur: abominatio est domino pondus duplex, et statera dolosa non est bonum in conspectu eius.
hoc etiam modo reatum dolosi ponderis duplicisque mensurae euidenter incurrimus, si districtiora quaedam quam priuatim per nostras cellulas exercere consueuimus humanae laudis cupiditate coram fratribus ostentemus, abstinentiores scilicet et sanctiores apparere adfectantes humano conspectui quam diuino: qui morbus praecipue non modo uitandus, uerum etiam abominandus est nobis. sed interea a quaestione proposita paulo longius euagati ad eandem a qua discessimus reuertamur.
Igitur praedictorum dierum ita est custodienda sollemnitas, ut corporis atque animae cultui prosit magis remissio indulta quam noceat, quia nec ullius festiuitatis gaudium aculeos carnis obtundere nec inmitis ille aduersarius dierum nouit reuerentia mitigari.
ut ergo et diebus festis statuta consuetudinis sollemnitas conseruetur et saluberrimus parsimoniae modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eo usque progredi patiamur, ut cibus, qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius id est sexta hora pro festiuitate temporis capiatur, ea ratione dumtaxat, ut escarum solitus modus uel qualitas non mutetur, ne puritas corporis uel integritas mentis abstinentia Quadragensimae conquisita Quinquagensimae remissione depereat nihilque nobis prosit obtinuisse ieiuniis, quod mox amitti cogat incauta saturitas, praesertim cum etiam hostis nostri non ignota uersutia tunc praecipue munitionem nostrae puritatis inpugnet, cum eius custodiam senserit sollemnitatis cuiusquam celebritate laxatam.
quamobrem uigilantissime prouidendum est, ne umquam mentis nostrae uigor blandis seductionibus eneruetur neue ut supra iam dictum est castimoniae puritatem Quadragensimae continuo labore quaesitam Quinquagensimae requie ac securitate perdamus. et idcirco nulla penitus in ciborum qualitate uel modo admittatur adiectio, sed ab escis, quarum continentia diebus profestis integritatem pudicitiae tuebamur, etiam diebus celeberrimis similiter temperemus, ne laetitia festiuitatis perniciosissimam nobis carnalium incentiuorum suscitans pugnam uertatur in luctum illamque excellentiorem nobis quae gaudio incorruptionis exultat festiuitatem mentis eripiat et incipiamus post breuem carnalis laetitiae uanitatem amissam cordis pudicitiam longo paenitentiae maerore deflere.
studendum quin immo est, ut non frustra ad nos illa propheticae adhortationis commonitio dirigatur: celebra Iuda festiuitates tuas, et redde uota tua. si enim continentiae iugitatem interiecta dierum sollemnitas non mutarit, spiritalibus feriis iugiter perfruemur, et ita nobis a seruili operatione cessantibus erit mensisexmense, et sabbatum ex sabbato.
GERMANVS: Quid causae est, ut sex ebdomadibus Quadragensima celebretur, licet in quibusdam prouinciis religionis forsitan propensior cura adiecisse ebdomadem etiam septimam uideatur, cum neuter numerus, die dominico sabbatoque snbtracto, quadraginta dierum impleat summam? sex enim et triginta dies in ipsis ebdomadibus tantummodo concluduntur.
THEONAS: Licet quorundam pia simplicitas huius rei amputet quaestionem, tamen, quia. etiam illa, quae alius interrogatione indigna duxisset, scrupulosius perscrutantes integram obseruantiae nostrae ae mysterii ueritatem desideratis agnoscere, euidentissimam etiam huius rei percipite rationem, ut manifestius adprobetis nihil inrationabile nostros tradidisse maiores.
lege Moysaica uniuerso populo generalis promulgata praeceptio est: decimas tuas et primitias offeres domino deo tuo. itaque qui substantiarum nostrarum omniumque fructuum decimas offerre praecipimur, multo magis necesse est ut ipsius quoque conuersationis nostrae et humani usus operumque nostrorum decimas offeramus, quae profecto in supputatione Quadragensimae euidenter inplentur.
omnium enim dierum numerus, quibus reuolutus in orbem annus includitur, triginta sex semis dierum numero decimatur. in septem uero ebdomadibus, si dies dominici et sabbata subtrahantur, quinque et triginta supersunt dies ieiuniis deputati. sed adiecta illa uigiliarum die, qua usque in gallorum cantum inlucescente dominica ieiunium sabbati protelatur, non solum sex et triginta dierum numerus adimpletur, uerum etiam pro decimis quinque dierum, qui residui uidebantur, si illud quod superadiectam est noctis spatium conputetur, plenitudini totius summae nihil deerit.
Quid uero de primitiis dicam, quas ab omnibus qui Christo fideliter famulantur cotidie certum est exhiberi? nam cum ezpergefaoti a somno et quasi rediuiua post soporem alacritate surgentes, priusquam motum sensus ullius corde concipiant uel memoriam aut curam rei familiaris admittant, cogitationum suarum ortus atque principia diuinis consecrant holocaustis, quid nisi primitias uere suorum fructuum per summum pontificem Iesum Christum pro usu uitae huius et imagine cotidianae resurrectionis exsoluunt?
quique etiam a somno exciti hostiam iubilationis suae deo similiter offerentes primo linguae suae motu ipsum inuocant, ipsius nomen laudesque concelebrant, atque ad canendos ei hymnos prima labiorum cla.ustra. reserantes immolant deo sui oris officia: cui etiam pari deferunt modo prima manuum suarum gressuumque libamina, cum e cubilibus consurgentes in oratione consistunt, et priusquam in propriis causis membrorum suorum fungantur officio, nihil sibi de ministerio eorum ante decerpunt, sed ad ipsius honorem promouent gressum atque in eius laudatione defigunt, et ita cunctorum motuum suorum primitias protensione manuum, incuruatione genuum et totius corporis prostratione persoluunt.
illud enim quod decantatur in psalmo alias inplere non possumus: praeueni in maturitate, et clamaui, et: praeuenerunt oculi mei ad te diluculum: ut meditarer eloquia tua, et: mane oratio mea praeueni te, nisi ut post quietem somni in hanc lucem ut supra diximus uelut e tenebris ae morte reuocati de uniuersis officiis mentis et corporis nihil omnino in nostris praesumere necessitatibus audeamus.
nullus namque est alius quem aut propheta praeuenerit matutinus aut nos praeuenire similiter debeamus, nisi aut nosmet ipsos, id est occupationes nostras et adfectus curasque mortales, sine quibus esse non possumus, aut suggestiones subtilissimas inimici, quas nobis adhuc quiescentibus ac sopore demersis per phantanias inanium somniorum inferre conatur, quibus nos mox euigilaturos occupet et inuoluat, ut primitiarum nostrarum opima deflorans primus ipse decerpat.
quamobrem omni nobis cautione cnrandum est, si tamen uim praedicti uersiculi opere uolumus adimplere, ut ita primos matntinaram cogitationum ortus sollers uigilantia tueatur, ne quid ex eis festina praesumptio liuentis adtaminet inimici nostrasque primitias tamquam uiles iam atque communes a domino faciat reprobari. qui si praeuentus a nobis peruigili mentis circumspectione non fuerit, anticipationis nequissimae consuetudinem non deponens cotidie nos fraudibus snis praenemre non desinet.
et idcirco si placitas et acceptabiles deo primitias ex fructibus mentis nostrae optamus offerre, non mediocrem sollicitudinem debemus inpendere, ut omnes nostri corporis sensus matutinis praecipue horis tamquam sacrosancta domini holocausta in omnibus inlibata atque intacta seruemus. quod deuotionis genus multi etiam saecularium summa cautione custodiunt, qui ante lucem uel diluculo consurgentes nequaquam familiaribus ac necessariis mundi huius actibus inplicantur, priusquam cunctorum actuum suorum operationumque primitias ad ecclesiam concurrentes diuino studeant sacrare conspectui.
Porro quod dicitis diuerso more, id est sex uel septem ebdomadibus per nonnullas prouincias Quadragensimam celebrari, una ratio idemque ieiuniorum modus diuersa ebdomadarum obseruatione concluditur. hi enim sex ebdomadarum sibi obseruantiam praefiierunt, qui putant die quoque sabbati ieiunandum. sex ergo in ebdomade ieiunia persoluunt, quae eosdem sex et triginta dies sexies reuoluta consummant. una ergo, quemadmodum diximus, ratio idemque est ieiuniorum modus, licet in ebdomadarum numero discrepare uideantur.
Sed profecto cum rationem huius rei humana oblitterasset incuria, tempus hoc, quo anniuersariae ut dictum est decimae deo triginta sex semis ieiuniis offeruntur, Quadragensimae nomen accepit, quod fortasse uel propter hoc uisum sit hoc uocabulo debere censeri, quod Moyses uel Helias uel ipse dominus noster Iesus Christus quadraginta diebus ieiunasse traduntur.
ad cuius numeri sacramentum illi quoque quadraginta anni, quibus Israhel est in solitudine commoratus, et quadraginta similiter mansiones, quibus eam mystice pertransisse describitur, non incongrue coaptantur. an fortasse ipsa decimatio recte quasi ab usu telonei Quadragensimae nomen acceperit? ita enim illa publica uulgo uocatur exactio, ex qua tanta lucri portio regis commodis deputatur, quantum et nobis a rege omnium saeculorum pro usu uitae nostrae legitimum Quadragensimae uectigal exigitur.
sane licet ad propositam non pertineat quaestionem, tamen quia se obtulit narrationis occasio, nec hoc quidem praetereundum puto, quod frequentissime seniores nostri idcirco illis diebus maxime inpugnari omne monachorum genus antiqua inimicae gentis consuetudine testabantur et ad transmigrandum de suis sedibus acrius perurgueri, eo quod secundum illam similitudinem, qua tunc Aegyptii filios Israhel uiolentis adflictionibus opprimebant, nunc quoque uerum Israhel, id est monachorum plebem intellectnalee Aegyptii duris ac lutulentis operibus incuruare conentur, ne per amicam deo quietem terram Aegyptiam deserentes ad heremum uirtutum salubriter transeamus, ita ut aduersum nos Pharao infremens dicat:
otiosi sunt, et ideo uociferantur dicentes: eamus et sacrificemus domino deo nostro. opprimantur laboribus, et solliciti sint in operibus suis, et non sint solliciti in uerbis nanis. nam utique uanitas eorum. sanctum domini sacrificium, quod non nisi in heremo liberi cordis offertur, summam adstruit uanitatem: abominatio enim peccatori religio.
Hac igitur Quadragensimae lege qui iustus ac perfectus est non tenetur nec exigui huius canonis subiectione contentus est, quem profecto illis, qui per totum anni spatium deliciis uel negotiis saecularibus inplicantur, ecclesiarum principes statuerunt, ut uel hac legali quodammodo necessitate constricti his saltim diebus uacare domino cogerentur ac dierum uitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant uoraturi, uel decimas domino dedicarent.
ceterum iusti, quibus lex non est posita quique spiritalibus officiis non exiguam illam id est decimam partem, sed totum uitae suae tempus inpendunt, quia liberi sunt a decimarum legalium functione, idcirco si eps superueniens honesta et sancta necessitas coartarit, audent istam stationem ieiunii absque ulla disceptatione laxare. non enim ab eis decimarum exiguitas mutilatur, qui omnia sua domino secum pariter obtulerunt. quod profecto. absque summo fraudis reatu facere ille non poterit, qui nihil uoluntarie offerens deo inexcusabiliter soluere decimas suas legis necessitate conpellitur.
quapropter liquido conprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui uel illa quae prohibentur canet uel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos uere esse perfectos, qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur. et hac ratione cum de Moysaica lege dicatur: nihil enim ad perfectum perduxit lex, nonnullos sanctorum in ueteri testamento perfectos legimus extitisse, quia transcendentes legis imperium sub euangelica perfectione uixerunt, scientes quod iustis lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, et cetera.
Sciendum sane hanc obseruantiam Quadragensimae, quamdiu ecclesiae illius primitiuae perfectio inuiolata permansit, penitus non fuisse. non enim praecepti huius necessitate nec quasi legali sanctione constricti artissimis ieiuniorum terminis claudebantur, qui totum anni spatium aequali ieiunio concludebant.
uerum cum ab illa apostolica deuotione desciscens cotidie credentium multitudo opibus suis incubare coepisset nec eas usui cunctorum fidelium secundum apostolorum instituta diuideret, sed priuatim inpendiis suis consulens non seruare tantum sed etiam augere contenderet, Annaniae et Sapphirae exemplum non contenta sectari, id uniuersis tunc sacerdotibus placuit, ut homines curis saecularibus inligatos et paene ut ita dixerim continentiae uel conpunctionis ignaros canonica ieiuniorum ad sanctum opus indictione reuocarent et uelut . legalium decimarum necessitate conpellerent, quae utique infirmis prodesse possit, perfectis praeiudicare non possit, qui sub gratia euangelii constituti uoluntaria legem deuotione transcendunt, ut ad illam apostolicae sententiae peruenire beatitudinem possint:
peccatum enim in nobis non dominabitur: non enim estis sub lege sed sub gratia. uere enim dominationem in illo non potest exercere peccatum, qui fideliter sub gratiae libertate consistit.
GERMANVS : Quia non potest fallax haec apostoli esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis uidetur obscura. cum enim cunctos qui euangelio credunt a iugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiet, quomodo paene in omnibus baptizatis uiget dominatio peccatorum secundum sententiam domini qua ait: omnis qui facit peccatum seruus est peccati?
THEONAS: Quaestionem nobis rursus inmodicam inquisitio uestra conmouet. cuius uim licet sciam ab inexpertis nec tradi posse nec percipi, tamen in quantum potero uerbis absoluere et breuiter expedire temptabo, si modo intellectus uester ea quae dicimus etiam operibus subsequatur. quaecumque enim non per doctrinam, sed per experientiam cognoscuntur, sicut tradi ab inexperto nequeunt, ita nec mente concipi uel teneri ab eo qui non simili studio fuerit atque institutione fundatus.
et idcirco necessarium reor, ut primum diligentius mquiramus quodnam sit propositum uel uoluntas legis uel quae gratiae disciplina atque perfectio, ut consequenter ex his seu dominationem peccati seu expulsionem eius possimus agnoscere. itaque lex principaliter iubet expeti copulam nuptiarum dicens: beatus qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et: maledicta sterilis quae non peperit.
e contrario gratia ad incorruptionis perpetuae puritatem et castimoniam nos beatae uirginitatis inuitat beatae, inquiens, steriles, et ubera quae non lactauerunt, et: qui non oderit patrem et matrem et uxorem, non potest meus esse discipulus, et illud apostoli: reliquum est ut etqui habent uxores tamquam non habentes sint. lex dicit: decimas tuas et primitias non tardabis offerre, gratia: . si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus.
lex talionem conuiciorum etiniuriarum non prohibet ultionem dicens: oculumpro oculo, dentem pro dente. gratia congeminatione iniuriarum uel caedis quae fuerit inrogata nostram patientiam unIt probari et ad duplicis dispendii tolerantiam paratos esse nos praecipit, qui te percusserit, inquiens, in dextera maxilla taa, praebe illi alteram. et illi qui uult teeam in iudicio contendere et tanieam tuam tollere, remitte ei et pallium illa inimicos odio habendos, haec ita diligendos esse decernit, ut pro ipeis etiam deo semper censeat supplcaaendum.
Quisquis igitur hoc euangelicae perfectionis culmen ascenderit, iste profecto supra omnem legem tantarum uirtutum meritis sublimatus et uniuersa quae per Moysen praecepta sunt quasi parua despiciens tantum sub gratia saluatoris se esse cognoscit, cuius adiutorio se ad illum sublimissimum statum intellegit peruenisse. non ergo dominatur in eo peccatum, quia caritas dei quae diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis omnem alterius cuiusquam rei excludit adfectum, nec potest aut uetita concupiscere aut imperata contemnere, cuius totum studium totumque desiderium diuino amori semper intentum usque adeo uilium rerum oblectatione non capitur, ut etiam his quae concessa sunt non utatur.
in lege autem, in qua coniugiorum iura seruantur, quamuis cohibita luxuriae euagatio uni tantum feminae mancipetur, tamen nequaquam possunt carnalis concupiscentiae aculei non uigere, et difficile est ut ignis, cui etiam studiose pabula suggeruntur, ita praefixis terminis includatur, ut non etiam extra euagatus amburat quidquid adtigerit. cui etiamsi sua illa ita semper occurrat obiectio, ut exaestuare extrinsecus non sinatur, tamen etiam dum cohibetur incendit, quia uoluntas ipsa culpabilis est et ad uelocissimos adulteriorum raptatur excessus consuetudo concubitus.
ceterum quos gratia saluatoris sancto incorruptionis amore flammauerit, ita omnes carnalium desideriorum spinas dominicae caritatis igne consumunt, ut nec tepens fauilla uitiorum refrigerium integritatis inminuat. legis ergo famuli licitorum usu ad inlicita prolabuntur, gratiae participes, dum licita contemnunt, inlicita non nouerunt. sicut autem uiuit in coniugii amatore peccatum, ita etiam in eo qui decimas suas ac primitias tantum redhibere contentus est. necesse est enim eum, dum tardat aut neglegit, aut in qualitate earum aut quantitate aut in cotidiana distributione peccare.
qui enim iubetur ea quae sua sunt infatigabiliter indigentibus ministrare, quamlibet ea summa fide ac deuotione dispenset, tamen difficile est ut non laqueos peccatorum frequenter incurrat. in illis uero qui consilium domini non spreuerunt, sed omnem substantiam suam pauperibus praerogantes sumpta cruce sua largitorem gratiae subsequuntur, peccatum non potest dominari. non enim eum sacratas iam Christo opes et quasi alienas pia distributione pecunias dispensantem infidelis seruandi uictus cura mordebit nec elemosynae hilaritatem abiget maesta cunctatio, quia quod semel totum obtulit deo, id iam alienum sine propriae necessitatis recordatione aut angusti uictus timore dispergit, qui se certus est cum ad desideratam peruenerit nuditatem multo magis a deo quam uolucrem caeli esse pascendum.
e contrario is qui substantiam retinens mundialem aut decimas fructuum suorum atque primitias aut partem pecuniarum constrictus legis antiquae sanctione distribuit, lieet peccatorum suorum ignem maxime hoc elemosynae rore restinguat, tamen, quantauis opes suas magnanimitate dispenset, inpossibile est ut se ad plenum eruat a dominatione peccati, nisi forte per gratiam saluatoris cum re etiam ipsum adfectum deposuerit possidendi.
pari modo non potest non cruento peccati imperio famulari, quicumque oculum pro oculo, dentem pro dente ex praecepto legis eruere aut odio habere inimicum suum mauult, quia necesse est eum, dum talionis uicissitudine ulcisci suam optat iniuriam, dum contra inimicos odii amaritudinem seruat, furoris atque irae perturbatione semper accendi. quicumque uero sub euangelicae gratiae inluminatione uersatur, ac malum non resistendo superans sed ferendo dexteram percutienti maxillam etiam alteram praebere uoluntarius non moratur, uolenti aduersum se de tunica litigium conmouere remittit et pallium, quique diligit inimicos suos et orat pro calumniantibus sibi, hic peccati reppulit iugum ac uincla disrupit.
non enim uiuit sub lege, quae non interimit seminaria peccatorum (unde non inmerito de ipsa beatus apostolus reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem: nihil enim ad perfectum perduxit lex, et dominus per prophetam et dedi, inquit, eis praecepta non bona, et iustificationes, in quibus non uiuent in eis), sed sub gratia, quae non ramos tantum nequitiae amputat, sed ipsas penitus radices noxiae uoluntatis euellit.
Quisquis ergo perfectionem euangelicae studuerit tenere doctrinae, hic sub gratia constitutus peccati dominatione non premitur: hoc est enim esse sub gratia, quae a gratia mandantur inplere. quicumque uero perfectionis euangelicae plenitudini subiectus esse noluerit, non ignoret se, quamuis baptizatus sibi uideatur ac monachus, non esse sub gratia, sed legis adhuc uinculis praepeditum peccati pondere praegrauari.
propositum namque est eius, qui omnes a quibus receptus fuerit gratia adoptionis adsumit, non destruere, sed superaedificare, nec euacuare, sed adimplere Moysaicas sanctiones. quod nonnulli penitus ignorantes et consiliorum atque exhortationum Christi magnificentiam neglegentes ita praesumptiuae libertatis securitate soluuntur, ut non solum Christi praecepta tamquam ardua non adtingant, uerum etiam illa ipsa, quae illis incipientibus paruulisque Moysaica lege mandata sunt, uelut antiquata contemnant, illud quod apostolus execratur noxia libertate dicentes: peccauimus, quia non sumus sub lege sed sub gratia.
qui ergo nec sub gratia est, quia nequaquam dominicae doctrinae culmen ascendit, nec sub lege, quia etiam ipsa illa paruula legis mandata non suscepit, hic duplici peccatorum oppressus imperio ob hoc solum gratiam Christi percepisse se credit, ut per noxiam libertatem ab eo fieret alienus, in illud incidens quod apostolus Petrus ne incurramus denuntiat: quasi liberi, inquit, agite, et non quasi uelamentum habentes malitiae libertatem. beatus quoque apostolus Paulus uos enim, inquit, in libertatem uocati estis, fratres, id est ut absoluti sitis a dominatione peccati, tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, id est frustrationem legalium praeceptorum credatis esse licentiam uitiorum.
haec uero libertas quia nusquam nisi ibi sit tantum ubi dominus commoratur, Paulus apostolus docet dominus, inquiens, spiritus est: ubi autem spiritus domini, ibi libertas. quapropter ignoro utrum hunc beati apostoli sensum, sicut hi qui experti sunt sapiunt, exprimere atque elucidare potuerim: unum scio apertissime illum etiam sine expositione cuiusquam omnibus reserari, qui πϱαϰτιϰήν, id est actualem perfecte tenuerunt disciplinam. non enim laborabunt, ut quod iam operando didicerunt intellegant disputando.
GERMANVS: Obscurissimam. quaestionem et multis etiam ut putamus incognitam apertissime reuelasti. unde ut hoc quoque profectui nostro adicias deprecamur, ut cur interdum etiam propensius ieiunantibus nobis et exhaustis atque defectis uehementiores pugnae corporis excitentur, diligenter edisseras. nam plerumque etiam expergefacti e somno cum deprehenderimus nos sordidi liquoris contagium pertulisse, ita deicimur conscientia, ut ne ad ipsam quidem consurgere orationem fiducialiter audeamus.
THEONAS: Studium quidem uestrum, quo perfectionis uiam non transitorie, sed plene atque perfecte desideratis adtingere, infatigabiliter nos disputationi huic prouocat inhaerere. nec enim de exteriore castimonia et circumcisione manifesta, sed de illa quae in occulto est diligenter inquiritis, scientes in hac uisibili carnis continentia perfectionis plenitudinem non inesse, quae haberi uel per necessitatem uel per hypocrisin etiam ab infidelibus potest, sed in illa cordis uoluntaria et inuisibili puritate, quam beatus apostolus ita praedicat:
non enim qui in manifesto, Iudaens, neque quae in manifesto in carne, est circumcisio, sed qui in occulto, Iudaeus, et circumcisio cordis spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex deo est, qui solus scilicet cordium secreta rimatur. tamen quia satisfieri desiderio uestro ad plenum non potest (breue enim quod superest spatium noctis ad indagandam hanc abstrusissimam non sufficit quaestionem), congruum reor ut interim differatur.
sensim namque haec et corde ab omni cogitationum strepitu penitus absoluto ut a nobis proferri, ita uestris debent mentibus intimari, quae sicut propter communem purificationem oportet inquiri, ita nisi ab eo qui donum integritatis expertus est tradi adsignarique non possunt. non enim quaeritur quid inanium argumenta uerborum, sed quid interna conscientiae fides et maior uis ueritatis inculcet.
et idcirco de emundationis huius scientia atque doctrina nec proferri aliquid nisi ab experto nec transfundi quicquam potest nisi in cupidissimum et ualde sollicitum ueritatis ipsius amatorem, qui non eam uacuis nudisque sermonibus sciscitando, sed totis animi uiribus adnitendo optet adtingere, scilicet non studio loquacitatis infructuosae, sed desiderio purificationis internae.
Post dies ferme septem Quinquagensimae sollemnitate transacta cum in ipso noctis initio, id est post synaiin uespertinam promissae disputationis expectatione suspensi sancti Theonae cellulam fuissemus ingressi, alacer senex hilari uultu ac blando nos prior sermone conpellans, mirabar, inquit, ardentissimum studium uestrum his septem diebus absolutionem propositae quaestionis potuisse differre et debitori suo, praecipue non roganti, dilationem tanti temporis praestitisse.
iustissimum proinde est, ut quia ultro mihi benignitas uestra tam largas concessit indutias, ego quoque moram in debiti redhibitione non faciam. grata namque est huius faenoris occupatio, quae maiora dum soluitur augmenta conquirit et non solum percipientem ditat, uerum etiam non inminuit largientem. duplices siquidem congregat quaestus rerum spiritalium dispensator, quia non solum in illius qui audit profectu, uerum etiam in sua disputatione compendia summa consequitur, non minus semet ipsum ad desiderium perfectionis accendens, dam instruit auditorem.
quamobrem uester ardor meus profectus est, uestra sollicitudo mea conpunctio est. nam utique et ipse nunc mente torperem nihilque in meo corde de his quae expetistis retractarem, nisi me uester ardor atque expectatio ad recordationem rerum spiritalium excitaret quodammodo dormientem. et idcirco proferatur in medium quaestio, si uidetur, cuius pridem pro angustia temporis absolutionem procrastinare maluimus.
Hoc enim, nisi fallor, inquisitio uestra conplexa est, cur interdum remissius iucundantes lenioribus carnis huius aculeis titillemur et nonnumquam districtius abstinentes adflicto exhaustoque corpore incentiuis acrioribus urgueamur, ita ut, quemadmodum patefecit uestra confessio, expergefacti repperiamus nos umorum naturalium egestione respersos.
Huius ergo infestationis triplicem causam nostri prodidere maiores, quae modum temporis constituti intempestiuis inrumpat excessibus. aut enim superflua escarum nimietate congeritur aut per incuriam mentis elabitur ant inimici inludentis insidiis prouocatur. primum igitur gastrimargiae, id est uoracitatis uel gulae uitium hanc redundantiam obsceni umoris extrudit. nam et cum districtioris abstinentiae tempore statum polluit puritatis, non de praesenti ut putatis inedia, sed de nimietate praeteritae saturitatis effunditur.
quod enim per uoracitatis ingluuiem concretum fuerat in medullis, necesse est ut per pruritum, certe per ignorantiam quamuis magno ieiunio tabefacti corporis egeratur. quamobrem non solum lantioribus epulis abstinendum, sed etiam a uilioribus cibis aequali est continentia temperandum : immo ipsius etiam panis et aquae satietas est cauenda, ut possit diu in nobis adquisita corporis puritas permanere atque imitari quodammodo intemeratam spiritus castitatem, licet nos necesse sit confiteri interdum etiam absque ulla mentis industria uel per temperiem corporum uel per aetatis maturitatem quosdam rarius sordidari uel certe fluxus istius egestione non pollui.
sed alterius meriti est qui pacem inerti felicitate consequitur, alterius qui triumphum gloriosis uirtutibus promeretur: huius enim potentia uitiorum omnium debellatrii digna miraculo est, illum, quem boni necessitas in sua tuetur ignauia, dignum magis dixerim miseratione quam laude.
secunda inpnri illius profluuii causa est, si mens spiritalibus studiis atque exercitiis uacuata nec disciplinis interioris hominis instituta quendam sibi segnitiae situm per consuetudinem continui torporis obduxerit, aut cum sordidarum cogitationum minutias non cauendo ita illam cordis sublimissimam puritatem segniter concupiscit, ut omnem perfectionis et castimoniae summam in sola credat exterioris hominis castigatione consistere. cuius erroris atque socordiae uitio consequenter eueniet, ut non solum multimoda cogitationum peruagatio inuerecunde atque procaciter secretum mentis inrumpat, sed etiam pristinarum omnium passionum intra eam semina perseuerent.
quae quamdin in eius adytis delitescunt, quamuis rigido corpus ieiunio castigetur, tamen nihilominus dormientem inlecebrosis phantasmatibus inquietant, quibus ante legitimi temporis cursum non iam ex naturae necessitate, sed adhuc ex fraude nequitiae obsceni eliciantur umores, qui non tam inanitate carnis quam mentis circumspectione atque uirtute, si inhiberi penitus nequeunt, saltim ad illam egestionis simplicem qualitatem auxiliante dei gratia perducuntur. ideoque in primis discursus sunt sensuum cohercendi, ne mens istis excessibus adsuefacta ad foediora incitamenta luxuriae somnians pertrahatur.
tertia causa est, cum per ordinatam quidem atque sollicitam continentiae disciplinam contritione cordis et corporis perpetuam castimoniae puritatem optamus adquirere, sed nos utilitati carnis ac spiritus egregie consulentes fraudulentissimi hostis ita inpugnat inuidia, ut, dum deicere fiduciam conscientiae nostrae nosque uelut reatu aliquo humiliare conatur, illis praecipue diebus, quibus maiore integritatis merito desideramus diuino placere conspectui, absque ullo quidem carnis pruritu mentisue consensu nec per inlusionem phantasmatis alicuius, sed tamen simplici fluxus illius egestione nos polluat, ut a sacrosancta conmunione deterreat: licet in quosdam incipientium et quorum corpora necdum longa ieiuniorum castigatione tenuata sunt ob hoc diabolica factione haec euenire credatur inlusio, ut, cum eos intentioribus ieiuniis studere cognouerit, omnes eorum conatus hac arte subuertat, ut, dum se non solum nihil ad puritatem corporis districtiore ieiunio profecisse, uerum etiam grauius sentiunt fuisse pulsatos, magistram incorruptionis ac puritatis altricem abstinentiae.
districtionom tamquam aemulam perhorrescant. quapropter nosse debemus non idcirco nos tantum ab unoquoque uitio debere purgari, quia suis perturbationibus nostrum occupet sensum, sed quia non contentum sit solum absque aliorum consortio dominari, sed intromisso omnium uitiorum diriore collegio subditam sibi mentem multiplicata captiuitate populetur. et idcirco gastrimargia uincenda est non propter se tantum, ne scilicet onerosa nos uoracitate conrumpat, nec propter hoc solum, ne carnalis concupiscentiae nos igne succendat, sed ne etiam iracundiae uel furoris atque tristitiae ceterarumque omnium passionum faciat esse mancipia.
nam cum nobis esca ac potus uel minus uel tardius uel neglegentius ministratur, si gulae dominatione deprimimur, consequens est ut etiam iracundiae stimulis incitemur. et rursus uoluptuosis saporibus demulceri absque filargyriae peste non possumus, per cuius superfluos adparatus magnis luxuria gaudet inpendiis. filargyria uero, cenodoxia atque superbia et omnium multitudo uitiorum indiuidua societate iunguntur, atque ita unumquodque uitium, si uigere in nobis uel solum coeperit, etiam ceteris subgerit incrementa.
GERMANVS: Dispensatione dei credimus hanc quaestionem in medium fuisse prolatam, ut illud, quod uerecundia interrogandi fiduciam cohibente numquam potuimus edoceri, nunc oportunitate conlationis causaeque ipsius ordine prouocati sciscitari fiducialiter audeamus. si igitur eo tempore, quo accedi oportet ad sacrosancta mysteria, senserimus nos somnii inlusione pollutos, praesumenda est an uitanda illa salutaris escae sacrosancta perceptio?
THEONAS : Omni quidem industria, quantum in nobis est, studere debemus, ut inmaculatam castimoniae puritatem illo uel maxime tempore teneamus, quo uenerandis adaistere optamus altaribus, et uigilantissima circumspectione praecauendum est, ne carnis integritas praecedente tempore custodita in ea praecipue in qua nos ad communionem salutaris conuiuii praeparamus nocte fraudetor.
ueram si hostis ille nequissimus, ut nobis caelestis remedii subtrahat medicinam, custodiae sopitae mentis inluserit, ita dumtaxat, ut nullo reprehensibili interueniente pruritu, nullo oblectationis contaminetur adsensu, sed egestionem aliquam pro natora per necessitatem conpulsam aut certe inpugnatione diaboli absque sensu uoluptatis elicitam ad inpedimentum nostrae sanctificationis obtenderit, possumus et debemus ad gratiam salutaris cibi confidenter accedere. sin uero nostro uitio haec fuerit egesta concretio, conuenientes conscientiam nostram illud apostolicum formidemus: qui manducauerit panem et biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. probet autem se ipsum homo, et sic manducet de pane illo et de calice bibat.
qui enim manduoat et bibit panem et calicem domini indigne, iudioium sibi manducat et bibit non discernens corpus, id est nequaquam illum caelestem cibum a communium escarum uilitate secernens nec talem esse diiudicans, quem non nisi pura liceat mente uel carne praesumere. denique infert: ideo inter nos multi infirmi et inbecilli, et dormiunt multi, spiritalem scilicet infirmitatem ac mortem ex hac principaliter dicens praesumptione generari. multi enim, qui eum inlicita usurpatione praesumunt, infirmantur fide et inbecilli sunt mente, passionum scilicet languoribus inuoluti, et dormiunt somno peccati, ab hoc sopore letali nequaquam salutari sollicitudine resnrgentes.
deinde sequitur: quodsi nosmet ipsos iudicaremus, non utique iudicaremur: hoc est si nosmet ipsos perceptione sacramentorum, quotienscumque peccati uulnere praeuenimur, iudicaremus indignos, inpenderemus utique studium, ut per paenitudinis emendationem ad eam digne possemus accedere, et non tamquam indigni seuerissimis infirmitatum flagris castigaremur a domino, ut uel sic conpuncti ad remedia nostrorum uulnerum reourramus, ne digni praesentis saeculi breuissima correptione non habiti in futuro simul cum huius mundi peccatoribus condemnemur.
quod etiam in Leuitico euidenti denuntiatione praecipitur: omnis mundus manducabit carnes, et anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii salutaris quod est domini, in qua est inmunditia, peribit coram domino. in Deuteronomio quoque a spiritalibus castris inmundus similiter mystice segregatur: si quis, inquit, inter nos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non reuertetur, priusquam ad uesperam abluetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.
Verum ut manifestius adprobetur, quod etiam inimici factione nonnumquam haec eliciatur inpuritas: nouimus fratrem, qui cum castimoniam cordis et corporis summa circumspectione atque humilitate promeritam iugiter possideret ac nequaquam nocturnis ludificationibus temptaretur, quotienscumque se tamen ad percipiendam communionem dominicam praeparasset, inmundo fluxu dormiens foedabatur. qui cum multo se tempore a sacrosanctis mysteriis trepidus abstineret, tandem hanc ad seniores detulit quaestionem, remedium inpugnationum ac doloris sui medicabili eorum consilio consecuturum se esse confidens.
sed cum primam cawam morbi hnins spiritalium medicorum doctrina discuteret, quae solet ex abundanti ciborum praesumptione descendere, eamque memorato fratri deprehenderent non inesse, atque hanc inlasionem nequaquam uitio saturitatis constaret emergere, eo quod nec fratris nota districtio nec sollemnium dierum quibus illa pollutio contingebat specialis exceptio hoc illos pateretur opinari, ad secundam huius ualitudinis causam ilico transtulerunt inquisitionis indaginem, discutientes ne animae forsitan culpa caro exhausta ieiunio inpuris inlusionibus urgueretur, quibus etiam districtissimi uiri, cum paululum elati de sui corporis fuerint puritate, per superbiae uitium polluuntur, quod scilicet donum praecipuum dei, id est corporis castitatem, humanis se uirtutibus obtinuisse crediderunt.
interrogatus igitur utrum de industria sua ita se capacem huius crederet esse uirtutis, ut ope diurni non egeret auxilii, summa hunc impium ille sensum execratione detestans cum se humiliter adstruxisset ne ceteris quidem diebus corporis puritatem retinere potuisse, nisi diuina in omnibus gratia fuisset adiutus, illi confestim ad causam tertiam recurrentes occultas diabolicae factionis insidias peruiderunt, probantesque nec animae culpam esse nec carnis sacrosanctis eum epulis debere misceri confidentissime censuerunt, ne scilicet, si in hac obstinatione durasset, uersutis maligni hostis laqueis obligatus sanctificationis et corporis Christi particeps esse non posset et per hanc fraudem medicina remedii salutaris in perpetuum fraudaretur.
quo facto ita omnis diabolicae factionis scena detecta. est, ut mox uirtute dominici corporis protegente illa praeteritae inlusionis consuetudo cessaret. in quo inimici dolus euidenter apparuit et exposita. est . pariter ac probata sententia seniorum, quae plerumque hunc inpurissimum fluxum non carnis nec animae uitio, sed aduersarii factiosa docuit ludificatione conpelli. ut ergo fallax imaginatio somniorum, inlectrix egestionis inpurae, uel in perpetuum uel certe, ut secundum humiliorem siue communem dixerim statum, certis mensibus ignoretur, post illam fidem, qua de dei specialiter gratia puritatis donum iugiter sperare nos conuenit, escae potusque est nimietas castiganda.
horum namque redundantia istiusmodi umores propensius gigni necesse est, et quoniam concreti non possunt non egeri atque ab ipsius naturae lege propelli, sub occasione cuiuscumque pruritus atque inlusionis emergunt. escarum uero satietate subtracta consequens est illas quoque inmundas egestiones tardius generari. et ita fit, ut quemadmodum fluxus earum, ita etiam inlusio dormientes uel rarius uel subtilius inquietet, quia non tam egestio ex imaginatione quam imaginatio ex egestionis nimietate descendit.
quapropter si uolumus ab inlusionum istarum inlecebris liberari, omni uirtute nobis est enitendum, primum ut fornicationis passione deuicta iuxta beatum apostolum non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius, secundo quoque ut ipso inlecebroso corporis motu sedato penitus ac sopito nequaquam exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, tertio ut interiore quoque homine nostro ab illa libidinis titillatione omnimodis ac medullitus mortificato exhibeamus nos deo tamquam ex mortuis uiuentes, et ita per hunc profectum peruenientes ad perpetnam quietem corporis nostri exhibeamus etiam membra nostra arma iam non libidinis, sed iustitiae deo.
in qua nobis castimoniae puritate fundatis peccatum non dominabitur. non enim sumus sub lege, quae dum licita nuptiarum iura commendat, etiam illum cuius ministerio opus inlicitae fornicationis expletur in nostris medullis nutrit ac reseruat ardorem, sed subgratia, quae dum incorruptionem uirginitatis insinuat, etiam istum innoxium ac simplicem corporis motum et ipsius quoque liciti coitus interimit uoluptatem. atque ita cunctis inparissimae conluuionis umoribus arefactis egregii ac laudabiles eunuchi qui per Esaiam praedicantur effecti merebimur illam quae promittitur eis beatitudinem possidere: haec enim ait dominus eunuchis: qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae uolui, et tenuerint foedus meum: dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen Melius quam filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
qui sunt isti filii et filiae, quibus m tantum isti praeferuntur eunuchi, ut etiam locum ac nomen melius accepturi esse dicantur, nisi illi sancti, qui sub ueteri testamento in coniugiorum copula permanentes per obseruantiam mandatorum in adoptionem filiorum dei non inmerito peruenerunt? quod etiam nomen est illud, quod eis uelut praecipuum quiddam uice remunerationis summae promittitur, nisi hoc quod Christi uocabulo dicimur esse censendi ? de quo nomine etiam alibi idem propheta et seruos suos, inquit, uocabit nomine alio. in quo qui benedictus est super terram, benedicetur in deo amen: et qui iurat in terra, iurabit in deo amen, et iterum: et uocabitur, inquit, tibi nomen nouum, quod os domini nominabit.
quique pro hac cordis et corporis puritate etiam illa praecipua ac singulari beatitudine perfruentur, ut illud iugiter canticum canant, quod nemo alius sanctorum canere potest nisi isti soli, qui sequuntur agnum. quocumque uadit: uirgines enim sunt et cum mulieribus. se non coinquinauerunt. proinde si ad hanc sublimissimam uirginum gloriam uolumus peruenire, omni uirtute incorruptionem mentis ac spiritus excolamus, ne in illarum insipientium uirginum numero conlabamur, quibus idcirco non fuit reputata uirginitas, quia conmixtione carnali inmunes sese tantummodo seruauerunt et ob hoc uirgines quidem, sed fatuae nuncupantur, quia deficiente in uasis earum oleo puritatis internae claritas ac splendor corporalis uirginitatis extinguitur.
interioris enim fotu ac pabulo puritatis subministrari necesse est etiam exteriori homini castitatem eamque iugiter ad perseuerantiam perpetuae incorruptionis animari. et ideo fatuae licet uirgines gloriosum sponsi thalamum cum illis prudentibus non merentur intrare, quae integrum spiritum suum et animam et corpus sine querella in die domini nostri Iesu Christi conseruauerunt. illi namque sunt ueri atque incorrupti uirgines Christi, illi admirabiles atque egregii reputantur eunuehi, non qui metuunt et quibus non libet fornicari nec qui inpudicitiae reprimunt frena, sed qui ipsam quoque minimam mentis titillaiionem et tenuissima libidinis incitamenta uicerunt et eo usque adtennanerant IIIum carnis at ita dixerim sensum, ut non solum ex commotione eius nulla oblectatione, sed ne exigua quidem titillatione tangantur.
Tanta autem cor nostrum humilitatis debemus uallare custodia, ut hanc definitionem perpetua sensuum stabilitate teneamus, nequaquam nos posse ad tantum purificationis meritum peruenire, ut lieet haec quae supra dixi per gratiam dei omnia fecerimus, indignos nos tamen communione corporis sacri esse credamus:
primam quia caelestis illius maonae tanta maiestas est, ut nemo hac lutea carne circumdatus pro suo merito eius ednliam et non ex gratuita domini largitate percipiat, deinde quia nullus ita circumspectus in huius mundi potest esse conflictu, ut eam saltim rara uel leuia peccatorum tela non feriant, quia inpossibile est ut non aut ignorantia, ant neglegentia, aut per obreptionem, aut per cogitationem, aut per necessitatem, ant per obliuionem, aut somno peccetur. nam etsi tam praeclarum quis uirtutum culmen ascenderit, ut apostolicum illud non iactanter exclamet: mihi autem pro minimo est ut a uobis diiudicer aut ab humano die: sed neque memet ipsum diiudico: nihil enim mihi conscius sum, tamen sciat se sine peccato esse non posse.
neque enim trustra idem doctor adiunxit: sed non in hoc iustificatus sum, id est non si ego iustum me esse credidero, ueram confestim iustitiae gloriam possidebo, uel quia me conscientia mea nullius peccati reprehensione conpnngit, idcirco nullius sordis contagione fuscatus sum: multa enim etiam meam conscientiam latent, quae cum sint mihi incognita uel obscura, deo nota atque manifesta sunt. ideoque subiciens ait: qui autem me diiudicat, dominus est, id est ab illo solo, quem secreta cordium non latent, ueri iudicii in me profertur examen.
GERMANVS: Supra dictum est non nisi sanctos caelestium sacramentorum debere esse participes, nunc adicitur inpossibile. esse homini ut inmunis sit penitus a delicto. si*nullus ergo liber a noxa, nullus sanctus: si nullus sanctus, consequens est ut homo cui sanctitas deest mysteriorum Christi particeps esse non possit, regnum etiam caelorum sperare non debeat, quod solis sanctis dominus pollicetur.
THEONAS: Multos quidem esse sanctos ac iustos negare non possumus, sed inter sanctum et inmaculatum multa distantia est. aliud est enim esse quempiam sanctum, id est diuino cultui consecratum: hoc enim nomen non solum hominibus, sed etiam locis et uasibus templi atque lebetibus scriptura adtestante conmune est.
aliud est autem esse absque peccato, quod unius domini nostri Iesu Christi singulariter conuenit maiestati, de quo etiam apostolus uelut praecipuum quid ac speciale pronuntiat dicens: qui peccatum non fecit. satis enim uilem atque indignam eius praeconiis laudem quasi inconparabile ac diuinum ei aliquid adsignauit, si etiam nos inlibatam ab omni peccato exigere possumus uitam. rursum apostolus ad Hebraeos: non enim habemus, inquit, pontificem qui non possit conpati infirmi tatibus nostris, temptatom autem per omnia secundum similitudinem absque peccato.
si igitur terrenae humilitatis nostrae cam illo excelso diuinoque pontifice haec potest esse communio, ut etiam nos absque ulla peccati offensione temptemur. cur in illo hoc apostolus uelut; unicum ac singulare suspiciens tanta eius meritum ab uniuersis hominibus diaisione discreuit ? hac ergo sola ab omnibus nobis exceptione distinguitur, quia nos non absque peccato, illum sine peccato constat fuisse temptatum.
quia etenim hominam, quamuis fortis atqae bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat, quis uelut inpenetrabili carne circumdatus tantis proeliorum periculis sine periculo misceatur ? ille autem solus speciosus forma prae filiis hominum condicionem mortis humanae cum uniuersa carnis fragilitate suscipiens nullius umquam est sordis maculatus adtactu.
Temptatus est enim secundum similitudinem nostram gastrimargiae primum uitio, ut ei callidus ille serpens eo ordine, quo Adam ante sedulerat, esurienti escae desiderio conaretur inludere, si filius inquiens, dei es, dic ut lapides isti panes fiant. sed nullum recipiens ex hac temptatione peccatum, cum ei facultas indubitata subpeteret, respuit cibum quem deceptionum artifex ingerebat, dicens: non. in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit de ore dei.
temptatus est etiam cenodoxia secundum similitudihem nostram, cum ei diceretur: sifilius dei es, mitte te deorsum. sed subdola diaboli suggestione non captus est et uanissimum seductorem etiam scripturarum obiectione confutans non temptabis, inquit, dominum deum tuum. temptatus est etiam tumore superbiae secundum similitudinem nostram, cum ei a diabolo promitterentur omnia regna mundi et gloria eorum : sed inrisa atque obiurgata est uanitas temptatoris. respondit enim ei: uade retro Satanas: scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies.
his autem testimoniis edocemur, ut fraudulentis suggestionibus inimici nos quoque similiter memoria scripturarum debeamus obsistere. rursum temptatus est superbia secundum similitudinem nostram, ut idem insidiarum artifex regnum, quod oblatum ab ipso ante respuerat, per homines ei moliretur ingerere. sed absque peccato insidias temptantis inrisit: cum enim cognouisset Iesus quod uenturi essent. ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
temptatus est secundum similitudinem nostram, cum uerberatus flagris, cum alapis caesus, cum sputamentorum horrore respersus est, cum ad extremum pertulit ornois exquisita supplicia. sed nullis non dicam umquam contumeliis, uerum ne suppliciis quidem ad tumorem uel leuissimae indignationis inpulsus est, qui in patibulo constitutus misericorditer proclamauit: pater, ignosce eis: non enim sciunt quid faciunt.
Quemadmodum uero et illud accipietur, quod eum apostolus in similitudine carnis. peccati uenisse commemorat, si etiam nos nullius peccati labe pollutam habere possumus carnem? nam et hoc de illo, qui solus est absque peccato, tamquam singulare memoratur: misit deus filium suum in similitudine carnis peccati, quia ueram atque integram suscipiens substantiam carnis humanae non ipsum peccatum in ea, sed similitudinem peccati suscepisse credendus est.
similitudo eDim non ad carnis ueritatem secundum pranum quorundam haereticorum sensum, sed ad peccati est imaginem referenda. erat enim in ipso uera quidem caro, sed absque peccato, similis scilicet peccatrici. illud siquidem ad humanae substantiae pertinet ueritatem, hoc uero ad uitia refertur et mores.
habebat similitudinem carnis peccati, cum uelut homo ignarus ac pro cibo sollicitus percontaretur: quot panes habetis? sed sient peccato nequaquam caro illius, ita nec anima ignorantiae subiacebat. denique statim euangelista subiungit: hoc autem dicebat Iesus temptans eos: ipse autem sciebat quid esset facturus. habebat carnem similem peccatrici, cum uelut sitiens a Samaritana muliere posceret potum. sed non erat peccati sorde polluta, quia e contrario mulier prouocata est petere aquam uiuam, quae illam numquam sitire permitteret, sed fieret in ea fons aquae salientis in uitam aeternam.
habebat carnis istius ueritatem, cam dormiret in naui. sed ne pariter nauigantes peccati similitudine fallerentur. surgens increpauit uentos et mare, et facta est tranquillitas magna. conmuni cum omnibus sorte peccato subditus uidebatur, cum diceretur de ipso: hic homo si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier tetigerit pedes eius. sed peccati non habuit ueritatem, quia blasphemam cogitationem arguens Pharisaei statim mulieris peccata dimisit.
peccatricem cum ceteris carnem gerere putabatur, cum uelut homo in mortis discrimine constitutus et inminentium suppliciorum terrore perculsus oraret: pater, si possibile est, transeat a me calix iste, et: tristis est anima mea usque ad mortem. sed peccati contagium nesciebat illa tristitia, quia uitae auctor mortem formidare non poterat. ait enim: nemo tollit animam meam a me, sedegopono eam a me ipso: potestatem habeo pon\'endi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.
In hoc ergo ille homo, qui natus ex uirgine est, magna a cunctis qui ex utriusque sexus conmiitione producuntur distantia segregatur, quod cum omnes nos non similitudinem, sed ueritatem peccati in carne gestemus, ille non ueritatem, sed similitudinem peccati in uerae carnis adsumptione suscepit.
denique licet scriptum de eo in Esaia propheta Pharisaei apertissime meminissent, qui peccatum non fecit, neque doius inuentus est in ore eius, tamen ita similitudine carnis peccati fallebantur, ut dicerent : ecce homo uorax et potator uini, publicanorum et peccatorum amicus, et ad illum qui inluminatus fuerat caecum: da gloriam deo: nos enim scimus quoniam hic homo peccator est, et ad Pilatum: nisi esset hic homo peccator, non eum tradidissemus tibi.
huius igitur rei quae illi tantum singularis ac propria est aequalitatem sibi blasphemae superbiae crimine uindicabit, quisquis esse se sine peccato ausus fuerit profiteri. consequens enim est ut similitudinem carnis peccati et non ueritatem peccati habere se dicat.
Ceterum iustos ac sanctos uiros non esse inmunes a culpa manifeste scriptura pronuntiat dicens: septies enim cadit iustus et resurgit. quid enim aliud est cadere quam peccare? et tamen eom dicatur septies cadere, pronuntiatur nihilominus iustus nec iustitiae eius praeiudicat lapsus fragilitatis humanae, quia. multum interest inter sancti et peccatoris hominis lapsum.
aliud enim est admittere mortale peccatum et aliud est cogitatione, quae peccato non caret, praeaeDiri, uel ignorantiae ant obliuionis errore aut facilitate otiosi sermonis offendere, aut ad punctum infidelitatis uitio interna theoria aliquid haesitare, ant subtili quadam cenodoxiae titillatione pulsari, aut necessitate naturae aliquantisper a summa perfectione reccidere. haec enim sunt septem lapsuum genera, in quibus licet uir sanctus nonnumquam cadat, tamen iustus esse non desinit: quae quamuis leuia uideantur ac pama, tamen faciunt eum sine peccato esse non posse. habet enim pro quibus cotidianam gerens paenitudinem et ueniam ueraciter debeat postulare et pro suis indesinenter orare peccatis dicens: dimitte nobis debita nostra.
et nt euidentissimis probemus exemplis et errasse nonnullos sanctorum et tamen a sua non discessisse iustitia, certe ille beatissimus et apostolorum eximius Petrus quid aliud credendus est fuisse quam sanctus, praesertim id temporis quo ei a domino dicebatur: beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui est in caelis. et tibi dabo claues regni caelorum: et quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum in caelis: et quodcumque solueris super terram, erit solutum et in caelis.
quid hac dominica laude praeclarius, quid hac potestate ac beatitudine potest esse sublimius? et tamen post paululum, cum ignorans mysterium passionis tantae utilitati humani generis inscius obuiaret dicens: absit a te, domine: non erit tibi hoc, meretur audire: uade post me, satanas: scandalum es mihi, quia non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum. numquidnam cum his eum uerbis ipsa aequitas increparet, aut nequaquam cecidisse aut in sanctitate atque iustitia non permansisse credendus est?
quid illo etiam tempore, numquid ruinam manifeste negandus est pertulisse, quo inminente persecutorum metu ter dominum negare conpulsus est? sed confestim paenitudine subsequente amarissimis lacrimis maculam tanti criminis abluendo sanctitatis atque iustitiae merita non amisit. de ipso igitur ac de eius similibus sanctis illud etiam quod per Dauid canitur debemus accipere: a domino gressus hominis diriguntur: et uiam eius uolet nimis. cum ceciderit iustus, non conturbabitur: quia dominus subponit manum suam.
cuius enim gressus a domino diriguntur, quid aliud potest esse quam iustus? et tamen de hoc ipso dicitur: cum ceciderit, non conlidetur. quid est. cum ceciderit, nisi (cum lapsum peccati alicuius incurrerit\' P non conlidetur, inquit, id est nequaquam diu obprimetur incursione peccati, sed licet ad praesens uideatur elisus, tamen diuino quod inplorat erectus auxilio celeri resurrectione stabilitatem iustitiae non amittet, uel etiamsi ad praesens per fragilitatem carnis amiserit, manus dominicae subpositione reparabit.
nec enim esse sanctus desinit post ruinam, qui cum se fiducia operum suorum iustificari non posse cognoscat et a tantis peccatorum nexibus credat sola domini gratia liberandum, cum apostolo proclamare non desinit: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
Nam cum apostolus Paulus inaestimabilem abyssum puritatis resistentibus cogitationum aestibus penetrari ab homine non posse cognoscens diu uelut per profunda iactatus ante dixisset: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, et rursum: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum, et: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peocati quae est in membris meis, omnino uel sua uel naturae ipsius fragilitate perspecta, tam inmensae altitudinis uastitate conterritus, ad tutissimum portum diuini confugit auxilii, et quasi de nauigii sui oneribus mortalitatis oppressi naturali infirmitate desperans ab eo cui inpossibile nihil est naufragiorum remedia deprecatur, cum quodam miserabili uociferans heiulatu: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? statimque absolutionem, quam desperauit de inbecillitate naturae, de dei benignitate praesumpsit confidenter adiungens: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
GEIDiiNVS: Multi hunc apostoli locum ita intellegi debere definiunt, ut hoc eum non ex sua, sed ex peccantium persona dixisse confirment, eorum scilicet qui uolentes semet ipsos a corporalibus inlecebris et uoluptatibus abstinere obstricti uitiis pristinis et oblectatione carnalium passionum captiuati semet ipsos cohibere non possunt, dum inolita consuetudine uitiorum uelut inmiti quadam tyrannidis dominatione depressi ad libertatem pudicitiae respirare non possunt. quomodo enim.
beato apostolo, quem ad summum perfectionis totius culmen certum est peruenisse, illud poterit conuenire quod dicit: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, illud etiam quod subiungit: si autem quod nolo, hoc ago, iam non ego operor illud sed quod habi tat in me peccatum, nec non etiamhoc: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducent in lege peccati quod est in membris meis?
in quo igitur haec personae possunt apostoli coaptari? quid enim est boni quod ille non potuerit inplere, et e contrario quid illud est mali quod nolens et odiens tamen cogente natura inuitus admiserit ? ad quam uero peccati legem electionis uas, in quo Christus dominus loquebatur, potuit captiuus abduci? qui cum omnem inoboedientiam et omnem extollentem se aduersus deum altitudinem captiuasset, de semet ipso cum fiducia proclamabat: bonum agonem cer-taui, cursum consummaui, fidem seruaui: de cetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in \' illa die, iustus iudex.
THEONAS : Intrantem me tutissimum silentii portum rursus ad inmensum profandissimae quaestionis pelagus reuocare conamini. sed oportunitatem fidae stationis amplexi hic interim cursu tam longae conlationis emenso taciturnitatis ancoram iaciemus, ut crastina die, si tamen nulla uis tempestatis obstiterit, flatu prosperi spiritus explorato disputationis uela pandamus.
Xxiii. Conlatio Abbatis Theonae Tertia — De Anamarteto — Capitvla
Reuersa igitur luce cum ad perscrutandam abyssum apostolicae quaestionis summa a nobis senex conpelleretur instantia, ita effatus est. testimonia quibus probare conamini apoBtolum Paulum non ex sua, sed pro peccatorum dixisse persona: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, uel illud: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum, uel quod sequitur: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati quae est in membris meis, e contrario euidenter ostendunt peccatorum personae haec non posse omnimodis conuenire, sed ad solos quae dicta sunt adtinere perfectos et eorum tantum qui apostolorum merita subsequuntur congruere castitati. ceterum quo.
pacto hoc peccatorum personae poterit conuenire quod dicitur: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago? sed ne illud quidem: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum. quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? quis inuitus proximo tendat insidias? quis ineuitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat furtoue decipiat, ut alterius spolia concupiscat uel sanguinem fundat?
quin immo, ut scriptum est, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a iuuentute sua. in tantum enim omues uitiorum amore flagrantes desiderant inplere quae cupiunt, ut etiam peruigili cura oportunitatem conmittendi sceleris aucupantes etiam timeant ne libidinum satietate tardius potiantur, et de ignominia sua et criminum cumulo gloriantes secundum sententiam obiurgaotis apostoli laudem sibi quandam de confusione conquirant.
quos etiam Hieremias propheta non solum non nolentes nec cum requie cordis et corporis flagitiorum crimina perpetrare, uerum . etiam in tantum eos adserit laboriosis conatibus ut ad effectum eorum perueniant desudare, ut a letali scelerum adpetitu nec obsistentibus eis arduis difficultatibus reuocentur,.
dicens: ut inique agerent, laborauerunt. illud quoque quis dixerit peccatoribus conuenire: itaque ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, quos nec mente nec carne deo seruire manifestum est? aut quemadmodum hi qui corpore peccant mente seruiant deo, cum uitiorum fomitem caro ex corde concipiat et ipse auctor utriusque naturae fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare de corde, inquiens, procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera?
quamobrem euidenter ostenditur nullo modo hoc de peccatorum intellegi posse personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala et in tantum deo nec mente nec carne deseruiunt, ut ante delinquant mente quam carne, et priusquam corporis expleant uoluptatem, praeueniantur mentis suae cogitationumque peccato.
Superest igitur ut uirtutem sensus ex intimo dicentis metiamur adfectu, et quid beatus apostolus dixerit bonum quidue conparatione eius pronuntiauerit malum non nuda significatione uerborum, sed eodem quo ille discutiamus intuitu, intellectum quoque eius secundum dignitatem pronuntiantis ae meritum perscrutemur. tunc enim sententias deo inspirante prolatas secundum propositum ac uoluntatem eius conprehendere poterimus, cum eorum a quibus promulgatae sunt statum ac meritum perpendentes non uerbo, sed experimentis parem induerimus adfectum, pro cuius qualitate sine dubio uel concipiuntur uniuersi sensus uel sententiae proferuntur.
quamobrem quid sit principaliter bonum quod apostolus non potuerit perficere. cum uellet, diligentius indagemus. multa enim nouimus bona, quae beatum apostolum omnesque illius meriti uiros et habuisse per naturam et adquisisse per gratiam negare non possumus. est enim bona castitas, laudabilis continentia, miranda prudentia, larga humanitas, circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia misericordia, sancta iustitia: quae omnia in apostolo Paulo eiusdemque consortibus ita plena atque perfecta fuisse non dubium est, ut uirtutum magisterio potius quam uerborum ab eis religio doceretur.
quid quod iugi ecclesiarum omnium cura ac peruigili sollicitudine semper exusti sunt? quantum hoc misericordiae bonum, quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum infirmantibus infirmari! cum ergo tantis apostolus abundauerit bonis, quid illud sit boni, cuius perfectione caruerit. non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse locutus est profecerimus adfectum.
omnes itaque quas diximus eum habuisse uirtutes quamuis uelut gemmae splendidissimae atque pretiosae sint,\' tamen si praeclaro illi atque praecipuo margarito, quod ille euangelicus negotiator inquirens uniuersis quae possidet uenditis conparare desiderat, conferantur, ita earum meritum reuilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione distractis unius tantum boni possessio locupletet bonorum innumerabilium uenditorem.
Quid ergo est unum quod illis tantis tamque innumeris bonis tam inconparabiliter praeponatur, ut spretis abiectisque omnibus solum debeat possideri ? nimirum illa pars optima, cuius magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio Maria praelegisset, ita praedicatur a domino: Martha Martha, sollicita es et turbaris circa multa: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. una ergo est theoria, id est contemplatio dei, cuius merito omnia iustificationum merita, uniuersa uirtutum studia postponuntur. et illa quidem omnia, quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, uerum etiam magna atque praeclara sunt.
sed sicut uerbi gratia stagni metallum, quod alicuius utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione uilissimum et rursum auri conparatione meritum euanescit argenti, aurum quoque ipsum gemmarum conlatione contemnitur et ipsarum nihilominus quamuis insignium multitudo gemmarum unius margariti uincitur claritate, ita illa omnia merita sanctitatis quamuis non solum ad praesens bona et utilia sint, uerum etiam donum aeternitatis adquirant, tamen si diuinae contemplationis meritis conferantur, uilia atque ut ita dixerim uendibilia censebuntur. et ut hanc eandem conparationem etiam scripturarum confirmet auctoritas, nonne de uniuersis quae a deo creata sunt generaliter scriptura pronuntiat dicens: et ecce omnia quae fecitdeus, bona ualde, et iterum: uniuersa quae fecit deus bona in tempore suo?
haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, uerum etiam cum additamento ualde bona pronuntiantur (sunt enim re uera in hoc mundo commorantibus nobis aut ad usum uitae aut ad corporis medicinam aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis adcommoda uel certe in eo etiam ualde bona, quod faciunt nos inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspicere, sempiternam quoque uirtutem eius ac diuinitatem ex tanta tamque ordinata molitione fabricae mundialis et omnium quae in ea sunt subsistentia contemplari), haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo conparentur, ubi nulla bonorum inmutatio, nulla est uerae beatitudinis formidanda corruptio.
cuius mundi ita beatitudo describitur: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica si futuris ex fide promissionibus conferantur, continuo uanitas apparebunt dicente Dauid: omnia sicut uestimentum ueterescent. et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ergo quia nihil est per semet ipsum stabile, nihil inmutabile, nihil bonum nisi deitas sola, omnis uero creatura, ut beatitudinem aeternitatis uel inmutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur, tenere meritum bonitatis creatori suo conlata non possunt.
Quodsi etiam manifestioribus adhuc testimoniis huius sententiae rationem uoluerimus adstruere, nonne cum multa pronuntiari bona in euangelio legerimus, et arborem bonam et thesaurum bonum et bonum hominem et bonum seruum, quia non potest, inquit, arbor bona malos fructus facere et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et: euge, serue bone et fidelis, et utique hos omnes secundum se bonos esse non dubium sit, si respiciamus ad bonitatem dei, nullus eorum pronuntiabitur bonus dicente domino: nemo bonus nisi solus deus?
cuius intuitu etiam ipsi apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali esse dicuntur, domino ad eos ita loquente: si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis uestris, quanto magis pater uester qui in caelis est dabit bona petentibus se. denique sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam uertitur, ita etiam iustitia nostra diuinae conlata iustitiae panno menstruatae similis deputatur dicente Esaia propheta: sicut pannus menstruatae uniuersae iustitiae nostrae.
et ut aliquid adhuc euidentius inferamus, legis quoque ipsius praecepta uitalia, quae dicitur data per angelos in manu mediatoris, et de qua idem apostolus: itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum, si perfectioni euangelicae conferantur, minime bona diuino pronuntiantur oraculo. ait enim: et dedi eis praecepta non bona, et iustitias, in quibus non uiuent in eis. apostolus quoque ita noui lumine testamenti gloriam legis adfirmat obtundi, ut euangelici conparatione fulgoris nec glorificandam esse proclamet dicens: nam nec gloriosum est id quod glorificatum est propter excellentem gloriam.
quam conparatioDem etiam in parte contraria, id est in peccatorum meritis conpensandis scriptura conseruat, ut eos qui multo minus peccauerunt impiorum conlatione iustificet dicens: iustificata est Sodoma ex te, et iterum: quid enim peccauit soror tua Sodoma? et: iustificauit animam suam auersatrix Israhel, conparatione praeuaricatricis Iudae. ita igitur et uniuersarum merita uirtutum, quae superius conprehendi, cum per se bona atque pretiosa sint, tamen theoreticae claritatis conparatione fuscantur. multum etenim sanctos quamuis bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos a contemplatione sublimis illius boni retrahunt ac retardant.
Nam quis eripiens inopem de manu fortiorum eius et egenum et pauperem a diripientibus eum, quis conterens molas iniquorum et de medio dentium eorum rapinas extorquens in ipso intercessionis opere diuinae gloriam maiestatis quieta mente suspiciat ? quis alimoniam pauperibus subministrans aut aduenientium turbas beniuola humanitate suscipiens in eo temporis puncto, quo pro necessitatibus fratrum sollicita mente distenditur, inmensitatem supernae beatitudinis speculetur, et cum praesentis uitae angoribus curisque concutitur. futuri saeculi statum eleuato e terrenis contagiis corde prospiciat?
unde beatus Dauid solum hoc bonum homini esse definiens deo iugiter inhaerere desiderat dicens : mihi autem adhaerere deo bonum est: ponere in domino spem meam. quod etiam Ecclesiastes a nemine sanctorum sine querella perfici posse pronuntians quia non est, inquit, iustus homo in terra, qui faciat bonum, et non peccabit.
quis enim umquam quamuis praecipuus omnium iustorum atque sanctorum huius corporis uinculis conligatus summum hoc bonum ita possidere potuisse credendus est, at numquam a diuina contemplatione discedens ne paruo quidem tempore ab eo qui solus bonus est terrenis cogitationibus putetur abstractus? qui umquam nullam cibi, nullam indumenti aliarumue carnalium rerum gesserit curam, numquam de fratrum susceptione, de loci conmutatione, de cellulae extructione sollicitus aut opem aliquam humani concupierit adiumenti aut inopiae sterilitate uexatus illam sententiam dominicae increpationis incurrerit: ne solliciti sitis animae uestrae quid manducetis, neque corpori uestro quid induamini?
denique illum ipsum apostolum Paulum, qui omnium sanctorum laborem passionum numerositate transcenderat, nequaquam hoc inplere potuisse confidenter adstruimus, ipso in Actibus apostolorum discipulis adtestante: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae-, uel cum Thessalonicensibus scribens uelabore et fatigatione nocte et die operatum se fuisse testatur. quibus licet magna eidem meritorum stipendia pararentur, tamen mens eius quamuis sancta atque sublimis non poterat non ab illa caelesti theoria intentione terreni operis aliquando diuelli.
denique cum se tantis actualibus ditari fructibus cerneret et e contrario theoriae bonum corde pensaret ac uelut in una lance tantorum laborum profectum, in altera delectationem diuinae contemplationis adpenderet, diu examine pectoris sui quodammodo castigato, dum illum hinc laborum stipendia inmensa delectant, illinc desiderium unitatis et inseparabilis Christi societatis etiam ad resolutionem carnis inuitat, anxius tandem proclamat et dicit: quideligam ignoro. coartor autem e duobus, desiderium habens dissolui et cum Christo esse, multo enim melius: permanere autem in carne magis necessarium propter uos.
cum igitur multis modis boni huius excellentiam j cunctis etiam praedicationis suae fructibus praetulisset, tamen caritatis, sine qua nemo dominum promeretur, contemplatione submittitur ac propter illos, quibus adhuc lac uelut nutricula uberibus euangelicis inmulgebat, diuulsionem a Christo sibi quidem noxiam sed ceteris necessariam non recusat. etenim ad electionem huius potissimum rei illa nimia pietatis uirtute conpellitur, qua pro salute fratrum suorum, si esset possibile, etiam ultimum anathematis malum optat se incurrere.
optabam enim, inquit, ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt Israhelitae, hoc est: uellem ego non solum temporalibus, uerum etiam perpetuis addici . poenis, dummodo omnes si fieri posset homines Christi consortio fruerentur: certus etenim sum utiliorem Christo et mihi omnium salutem esse quam meam. bonum ergo hoc summum, id est dei conspectu frui et Christo iugiter inhaerere ut perfecte apostolus posset adipisci, dissolui optat hoc corpore, quod adnetun et multis fragilitatis suae necessitatibus inpeditum aoa potest a Christi consortio non auelli. inpossibile est enim etiam menti. quae tam crebris distenditur curis, tam uariis, tam molestis angoribus praepeditur, diuino firmi semper intuitu quod enim tam pertinax sanctorum studium, quod tam arduum potest esse propositum, em non aliquando ille uersutus insidiator mlndat?
quit ita sobtndinis secreta sectatus est et nniuersorum mortalium consortia declinauit, ut numquam cogitationibus superfluis laberetur et intuitu rerum uel occupatione aetnum terrenorum ab illa quae uere sola et bona est dei contemplatione decideret? quis tantum spiritus umquam potuit retinere feruorem, ut non interdum lubricis cogitationibus ab ipsa quoque orationis intentione translatus repente de caelestibus ad terrena conrueret? quis nostrum, ut cetera peruagationem tempora praetermittam, non illo etiam momento, quo deo supplicans ad sublimia erigit mentem, quodam stupore conlapsus etiam per id uel inuitus offendat, per quod sperabat ueniam delictorum?
quis, inqaam, tam exertns ac oigilans est, ut dum psalmum deo easit numquam ab scripturae sensu eius animus abdneatur? quis tam familiaris deo tamque coniunctus, qui apostolicum illud imperium, quo sine intermissione orare nos praecipit, uel uno die se gaudeat exsecutum ? quae licet omnia nonnullis, qui sunt crassioribus uitiis inuoluti, lenia atque a peccato paene aliena uideantur, scientibus tamen perfectionis bonum etiam minimarum rerum multitudo grauissima est
Velut si in aliquam magnam domum multis sarcinis, instrumentis, uasculis inpeditam unum integra uisuum acie perspicacem, alterum coi oculorum lumen obtuderit lippitudo pariter ponamus ingressos, nonne cum ille, cui ad uidenda omnia hebens obsistit obtutus, nihil illic aliud esse confirmet nisi armaria, lectos, scamna, praesepia et quidquid non tam oculis speculantis quam manibus palpantis occurrerit, e contra hic, qui clarissimo luminum sidere etiam occulta rimatus est, multa illic minutissima et quae uix possint etiam numero conprehendi inesse proclamet, quae si aliquando in unum cumulum congregentur, paucorum quae ille palpauerat magnitudinem numerositate conpensent aut etiam forte transcendant?
ita igitur etiam sancti atque ut ita dicamus uidentes, quibus summum perfectionis est studium, etiam illa, quae uelut tenebrosus animi nostri non intuetur aspectus, in semet ipsis sagaciter deprehendunt acerrimeque condemnant, usque adeo ut qui, sicut nostrae uidetur incuriae, ne tenui quidem peccati naeuo candorem uelut niuei corporis fuscauerunt, multis sibi maculis uideantur aspargi, si non dicam uanae cogitationis inprobitas in atria mentis inrepserit, sed uel psalmi qui dicendus est recordatio orationis tempore intentionem supplicantis anertent.
si emm, inquiunt, cum a quoiibet sublimi homine non dicam pro uita ac salute nostra, sed etiam pro alicuius lucri conmodo supplicamus, totam in eum carnis et mentis aciem defigentes de nutu eius trepida expectatione pendemus, non mediocriter formidantes ne quod forte ineptum aut incongruum uerbum misericordiam audientis auertat, tum deinde si nobis. in foro ac iudicum saecularium tribunalibus constitutis, adsistente etiam e contra aduersario, in media persecutione atque conflictu tussis, excreatus, risus, oscitatio, somnus obrepserit, quanta in perniciem nostram uigilantissimus inimicus seueritatem iudicis conmouebit inuidia:
quanto magis, cum illi occultorum omnium cognitori pro inminenti perpetuae mortis periculo supplicamus, praesertim cum e diuerso callidus seductor pariter et criminator adsistat, intenta atque sollicita oratione iudicantis pietas inploranda est! nec iniuste non solum leui peccato, sed etiam grauissimo crimine inpietatis adstringetur, qui precem deo fundens subito a conspectu eius quasi ab oculis non uidentis nec audientis cogitationis inprobae uanitatem secutus abscedat.
illi autem, qui oculos cordis sui contegunt crasso uelamine uitiorum ac secundum sententiam saluatoris uidentes non uident et audientes non audiunt neque intellegunt, uix in recessibus pectoris sui etiam illa quae magna et capitalia sunt crimina contemplantur, nullas autem cogitationum subreptiones, sed neque illos in se lubricos occultosque pruritas, qui mentem tenui atque subtili suggestione conpungunt, nec captiuitates animae suae possunt purgatis obtutibus intueri, sed inuerecundis semper cogitationibus euagantes nec dolere norunt, cum ab illa contemplatione quae singularis est distrahuntur, nec habent quod se doleant amisisse, quippe qui mentem suam ingruentibus ut libitum est cogitationibus expandentes nihil habent propositum, quod principaliter teneant uel quod omnimodis concupiscant.
Haec sane nos in hunc errorem causa praecipitat, quia anamarteti, id est inpeccantiae ipsius uirtutem penitus igno* rantea existimamus nullam omnino culpam ex istis otiosis ac lubricis cogitationum excursibus nos posse contrahere, sed hebitudine stupefacti et uelut oculorum caecitate percussi nihil in nobis nisi capitalia crimina contemplamur eaque tantummodo credimus euitanda, quae legum quoque saecularium seueritate damnantur, a quibus si nos inmunes uel paululum ■ senserimus, nihil in nobis esse peccati protinus arbitramur.
proinde ab illo uidentium numero segregati, quia minutias multarum sordium quae intra nos congestae sunt non uidemus, nequaquam salubri conpunctione mordemur, si sensum nostrum interpellauerit aegritudo tristitiae, nec dolemus nos uanae gloriae suggestione pulsari, nec de emissa tardius uel tepidius oratione deflemus, nec reputamus ad culpam cur psallentibus uel orantibus nobis aliquid aliud quam ipsa oratio uel psalmus occurrerit, nec illud horremus, quod multa, quae uel loqui uel agere coram hominibus pudet, non erubescimus uel ad horam corde concipere, quod diuino nouimus patere conspectui, nec pollutionem turpium somniorum larga fletuum ablutione purgamus, nec lugemus quod in ipsa elemosynae pietate,
cum uel fratrum necessitatibus subuenimus uel alimonia pauperibus ministramus, serenitatem nostrae hilaritatis obnubilat auara cunctatio, nec feriri -nos ullo credimus detrimento, cum derelicta memoria dei ea quae sunt temporalia atque corrupta cogitamus, ita ut nobis satis congrue Salomonis illud aptetur eloquium: feriunt me, sed non dolui: et delaaerant me, ego autem nesciui.
E contra hi qui summam totius uoluptatis et gaudii et beatitudinis suae in diuinarum ae spiritalium rerum tantum contemplatione constituunt, eam ab ea inuiti uel paululum uiolentis cogitationibus abstrahuntur. uelut quoddam in w sacrilegii genus praesentis paenitudinis puniunt ultione, ae uilissimam creaturam, ad qUID sit detortus mentis intuitus, creatori sao se praetulisse lugentes paene dixerim inpietatis sibi crimen adscribunt, et licet ad conspiciendam diuinae gloriae claritatem oculos cordis sui summa alacritate conuertant, tamen etiam breuissimas carnalium cogitationum tenebras non ferentes, quidquid ab illo uero lnmme mentis aspectum retrahit, execrantur.
denique eam bnne beatus apostolns Iohanne adfectum cunctis uellet infundere, filioli, inquit, nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum, non est caritas dei in illo: quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia. uitae, quae non est ez patre, sed ex mundo est. et mundus perit et concupiscentia eius: qui autem facit uoluntatem dei, manet in aeternum. fastidiunt ergo sancti uniuersa quibus mundus iste subsistit, sed inpossibile est ut non ad ea uel breui cogitationum rapiantur excessu, nulltisque etiamnunc hominum excepto domino et saluatore nostro naturalem peruagationem mentis ita defixam semper in dei contemplatione continuit, ut numquam ab ea raptus mundanae cuiusquam rei dilectione peccaret, dicente scriptura: sidera ipsa non sunt munda in conspectu eius, et iterum: si in sanctis suis non confidit, et in angelis suis repperit prauitatem, siue ut emendatior translatio habet: ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu eius.
Recte igitur sanctos, qui memoriam dei stabiliter retinentes quasi per extentas in sublime lineas suspenso feruntur incessu, schoenobatis, quos uulgo funambulos uocant, dixerim conparandos, qui summam suae salutis ac uitae in angustissimo funiculi illius tramite conlocantes atrocissimam se mortem protinus incursurog esse non ambigunt, si uel exigua pes eorum titubatione deuiauerit aut modum illius salutaris directionis excesserit.
qui dum arte mirifica aSrios gressus per inania moliuntur, si illam angustiorem uestigio semitam non cauta atque sollicita moderatione seruauerint, terra, quae omnibus uelut naturalis est basis et solidissimum cunctis ac tutissimum fundamentum, fit illis praesens ac manifesta pernicies, non quia illius natura mutetur, sed quia illi ad eam praecipiti carnis pondere delabuntur. ita etiam indefessa illa dei bonitas inmutabilisque substantia ipsa quidem neminem laedit, sed nos declinando a summis atque ad ima tendendo nobis ipsi consciscimus mortem, immo ipsa declinatio mors efficitur declinanti.
uae enim inquit eis, quoniam recesserunt a me: uastabuntur, quoniam praeuaricati sunt in me, et iterum: uae eis cum recessero ab eis. arguet namque te malitia tua, et auersio tua increpabit te. scito, et uide quam malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum. funiculis namque peccatorum suorum unusquisque conatringitur. ad quos satis conpetenter a domino increpatio illa dirigitur: ecce, inquit, omnes es uos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis, quas succendistis, et iterum qui incendit, inquit, malitiam, peribit ab ea.
Cum ergo semet ipsos cotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere praegrauatos ab illa mentis sublimitate decidere et inuitos, immo uero etiam nescientes in legem peccati mortisque transduci atque, ut cetera praetermittam, illis saltim quae superius conprehendi bonis quidem ac iustis, sed tamen terrenis a conspectu dei operibus auocari, habent profecto pro quibus ad dominum iugiter ingemescant, habent pro quibus in ueritate humiliati atque conpuncti non uerbis tantum, sed adfectu se pronuntient peccatores et ueniam pro omnibus, quae cotidie superati fragilitate carnis incurrunt, a gratia domini iugiter postulantes ueras paenitentiae lacrimas indesinenter effundant, quippe qui uideant isdem ipsis se pro quibus continuo dolore uexati sunt etiam usque ad ultimum uitae finem aestibus inuolutos etiam ipsas supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate non posse.
experti igitur se humanis uiribus desideratum finem obsistente carnis sarcina adtingere non ualere neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis sui desiderium posse coniungi, sed ab eius intuitu captiuos ad mundana transduci, ad gratiam dei, qui impios iustificat, conuolantes cum apostolo prote>stantur: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratiadei per dominum nostrum Iesum Christum. sentiunt enim se bonum istud quod uolunt non posse perficere, sed in illud quod nolunt quodque oderunt malum, id est «ogitationum motus uel curas carnalium rerum semper incurrere.
Et condelectantur quidem legi dei secundum interiorem hominem, qui uisibilia uniuersa transcendens conatur deo soli semper uniri, sed uident aliam legem in membris suis, id est in natura humanae condicionis insertam, quae repugnans legi mentis eorum captiuum pertrahit sensum uiolenta lege peccati, conpellens scilicet eum relicto illo principali bono terrena cogitatione submitti.
quae quamuis necessaria atque utilis uideatur, cum dispensatione religiosae cuiuspiam necessitatis inpenditur, conparatione tamen illius boni, quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, quia per eam quoquo modo uel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrahuntur. uere enim lex peccati est, quam humano generi praeuaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam in quem lata est aequissimi iudicis illa sententia : maledicta terra in operibus tuis: spinas et tribulos germinabi-t tibi, et in sudore uultus tui edes panem tuum.
haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae eamque a diuino arcet intuitu, quaeque maledicta terra in operibus nostris post agnitionem boni ac mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculeis naturalia uirtutum semina praefocantur, ne illum panem nostrum, qui de caelo descendit quique confortat cor hominis, edere absque sudore uultus nostri possimus. omne igitur humanum genus huic generaliter legi sine ulla exceptione subicitur. nullus enim est quamuis sanctus, qui supra dictum panem non cam sudore uultus sui et sollicita cordis intentione percipiat. ceterum communi isto pane multi, ut uidemus, diuites sine ullo uultus sui sudore uescuntur..
Quam etiam legem beatus apostolus spiritalem adserit dicens: scimus autem quia lex spiritalis est: ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. spiritalis enim est lex haec quae iubet nobis, ut in sudore uultus nostri comedamus panem illum uerum qui de caelo descendit, sed nos carnales efficit uenundatio illa peccati.
quod rogo istud cuiusue peccatum est? sine dubio Adae, cuius praeuaricatione atque ut ita dicam negotiatione damnosa fraudulentoque conmercio uenditi sumus. omnem enim prolem suam serpentis persuasione seductus inliciti cibi perceptione distractam iugo perpetuae seruitutis addixit. hic namque mos solet inter uendentem ementemque seruari, ut is qui se alieno cupit dominio mancipare, pretium pro iactura propriae libertatis et addictione perpetuae seruitutis a suo consequatur emptore.
quod etiam inter Adam atque serpentem manifestissime uidemus impletum. ille enim a serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris capiens a naturali libertate discessit illique maluit semet ipsum perpetua dedere seruitute, a quo uetiti pomi letale pretium fuerat adsecutus: qua deinceps condicione constrictus non inmerito omnem posteritatis suae progeniem perpetuo eidem cuius effectus est seruus subdidit famulatu. quid enim aliud seruile coniugium potest procreare quam seruos? quid ergo? numquid emptor iste uersutus et callidus domino uero atque legitimo ius dominationis eripuit? non ita est.
neque enim sic ille omne peculium dei unius fraudis dolositate peruasit, ut potentiam dominii sui uerus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem quamuis refugam uel rebellem tamen iugo deprimit seruitutis: sed quia omnibus rationabilibus creaturis arbitrii libertatem creator indulserat, eos, qui se contra fas edacis concupiscentiae transgressione uendiderant, inuitos ad ingenitam libertatem reuocare non debuit. abhorret siquidem ab illo iustitiae ac pietatis auctore, quidquid bonitati aequitatique contrarium est.
malum enim fuerat si concessae libertatis beneficium reuocasset, iniustum si liberum hominem potentia soa opprimens atque captiuans libertatis acceptae pontificium exequi non siuisset, cuius salutem in futura tunc saecula reseruauit, ut recto ordsoe conpleretur statuti temporis plenitudo.
oportebat enim eius subolem tamdiu sab auita condicione durare, quousque eam de originalibus uinculis liberatam in antiquum libertatis statum prioris domini gratia pretio sui sanguinis reformaret, quam potuit etiam tunc saluare, sed noluit, quia eum decreti sui inrumpere sanctionem aequitas non sinebat. uis nosse causam uenditionis tuae? audi ipsum redemptorem tuum per Esaiam prophetam apertissime proclamantem: quis estliber repndii matris uestrae, quo dimisi eam? aat quis est creditor meus, cui uendidi nos? ecce in iniquitatibus uestris uenditi estis, et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram.
uis etiam euidenter agnoscere, cur te iugo seruitutis addictum redimere potentiae suae uirtute noluerit? audi quid ad superiora, quibus eisdem famulis peccatorum causam uoluntariae uenditionis exprobrat, adiecerit: numquid adbreuiata et paruula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me uirtus ad liberandum? sed quid huic potentissimae misericordiae eius semper obstiterit, idem propheta demonstrans ecce, inquit, non est adbreuiata manus domini ut saluare nequeat, neque adgrauata est auris eius ut nonexaudiat: sed iniquitates uestrae diuiserunt inter uos et deum uestrum, et peccata uestra absconderunt faciem eius a uobis ne exaudiret.
Quia. ergo carnales nos fecit et spinis ac tribulis condemnauit illa dei prima maledictio, nosque ita iniquo pater noster conmercio uenundauit, ut bonum quod uolumus agere nequeamus, dum diuulsi a memoria summi dei ea quae humanae fragilitatis sunt cogitare conpellimur, dum puritatis amore flagrantes incentiuis naturalibus, quae penitus ignorare uellemus, etiam inuiti plerumque conpungimur:
scimus quia non habitat in carne nostra. bonum, id est huius quam diximus theoriae atque puritatis perpetua iugisque tranquillitas, sed factum est in nobis istud pessimum ac lugubre diuortium, ut, cum mente legi dei seruire uelimus, numquam scilicet uolentes a claritate diuina dimouere conspectum, tamen carnalibus tenebris circumfusi quadam lege peccati ab eo quod bonum nouimus cogamur auelli, scilicet ad curas cogitationesque terrenas ab illa mentis celsitudine decidentes, ad quas nos lex peccati, id est illa sententia dei non inmerito condemnauit, quam primus delictor excepit.
et inde est quod beatus apostolus, cum apertissime fateatur ineuitabili se uel omnes sanctos peccati huius necessitate constringi, tamen neminem eorum ob hoc esse damnandum audenter enuntiat dicens: nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu. lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis; id est cotidiana gratia Christi omnes sanctos suos ab hac lege peccati et mortis, in qua iugiter nolentes incurrere coguntur, cum remissionem debitorum suorum dominum deprecantur, absoluit.
uidetis ergo non ei persona peccatorum, sed ex illorum qui uere sancti atque perfecti sunt hanc beatum apostolum prompsisse sententiam: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hocagoet: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati quod est in membris meis.
GERMANVS: Neque eorum qui capitalibus criminibus inplicantur neque apostoli uel illorum qui ad eius profecere mensuram hoc dicimus congruere posse personis, sed de his proprie hoc intellegi debere censemus, qui post dei gratiam agnitionemque ueritatis a carnalibus se uitiis abstinere cupientes antiqua adhuc consuetudine uelut naturali lege in membris suis uiolentissime dominante ad inolitam passionum concupiscentiam pertrahuntur. usus enim et frequentia delinquendi uelut lex efficitur naturalis, quae membris humanae infirmitatis inserta adfectus animae necdum plenis uirtutum studiis eruditae, sed adhuc rudis ac tenerae ut ita dixerim castitatis captiuos rapit ad uitia, ac morti eos antiqua lege subiciens iugo peccati dominantis addicit, non sinens eos bonum quod diligunt puritatis adipisci, sed potius malum quod execrantur exercere conpellens.
THEONAS: Non parum uestra profecit opinio: siquidem etiam uos ipsi adstruere iam coepistis in illorum persona qui omnino peccatores sunt hoc penitus stare non posse, illis autem qui se a uitiis carnalibus abstinere contendunt proprie conuenire. quos quoniam a peccatorum iam numero segregastis, consequens est ut etiam fidelium atque sanctorum paulatim coetibus inseratis. quae enim genera peccatorum istos dicitis posse conmittere, quibus si fuerint post gratiam baptismatis inuoluti, rursum per cotidianam Christi gratiam liberentur? aut de quo mortis corpore apostolus dixisse credendus est: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum?
nonne manifestum est, sicut uos quoque ipsos ueritas conpulit coner, non de illis capitalium criminum membris quibus stipendium aeternae mortis adquiritur, id est homicidii, fornicationis, adulteriorum, ebrietatis, furtorum atque rapinarum, sed de illo praedicto cui gratia Christi cotidiana succurrit corpore memorari? quisquis enim post baptismum et scientiam dei in illud mortis corpus inruerit, sciat se non cotidiana gratia Christi, id est facili remissione, quam momentis singulis exoratus dominus noster erroribus nostris donare consueuit, sed aut diuturna adflictione paenitudinis ac poenali dolore purgandum aut certe pro his in futurum aeterni ignis suppliciis addicendum, ita eodem apostolo pronuntiante: nolite falli: neque fornicarii neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt.
aut quae ista lex est militans in membris nostris, quae repugnet legi mentis nostrae, cumque nos resistentes atque captiuos in lege peccati ac mortis abduxerit eique nos fecerit carne seruire, nihilominus mente legi dei seruire permittat? nec enim hic puto legem peccati flagitia designare aut de supra dictis intellegi posse criminibus, quae si quis facit, legi dei mente non seruit, a qua necesse est eum animo ante desciscere quam aliquid eorum carne eonmittat. quid est enim seruire legi peccati, nisi illa quae a peccato imperantur inplere?
quod ergo peccati genus est, quo cum se tanta sanctitas atque perfectio sentiat captiuari, gratia tamen Christi non ambigat liberandam dicens: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum? quam, inquam, membris nostris legem inesse firmabitis, quae abstrahens nos a lege dei et captiuans in lege peccati infelices nos potius faciat quam nocentes, ut non aeternis suppliciis addicamur, sed quasi de interrupto beatitudinis gaudio suspiremus et auxiliatorem qui nos ad id retrahat inquirentes cum apostolo proclamemus: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius?
abduci namque captiuum in lege peccati quid est aliud quam in effectu peccati atque opere permanere? aut quod aliud principale dabitur bonum quod sancti explere non possint, nisi id, ad cuius conparationem ut supra diximus uniuersa nec bona sunt? equidem nouimus multa esse in hoc mundo bona praecipueque pudicitiam, continentiam, sobrietatem, humilitatem, iustitiam, misericordiam, temperantiam, pietatem: sed haec omnia et summo illi bono paria esse non possunt et perfici non dicam ab apostolis, sed etiam a mediocribus possunt, et a quibus inpleta non fuerint, aut aeterno supplicio puniuntur aut grandi ut supra dictum est labore paenitentiae, non cotidiana Christi gratia liberantur.
superest igitur ut hanc apostoli sententiam soli sanctorum personae recte fateamur aptari, qui in hanc quam praediximus incurrentes cotidie peccati, non criminum legem de statu salutis suae certi non praecipitantur in facinus, sed ut saepe dictum est de contemplatione diuina ad miseriam cogitationum corporalium deuoluti uerae illius beatitudinis bono plerumque fraudantur. si enim se per hanc membrorum suorum legem cotidianis sentirent sceleribus inligari, non utique de felicitatis amissione, sed de innocentiae causarentur, nec diceret apostolus Paulus infelix ego homo, sed \'inpurus\' aut \'scelestus ego homo\', nec de corpore mortis huius, hoc est de condicione mortali, sed a flagitiis atque criminibus carnis huius uellet absolui.
sed quia se pro condicione fragilitatis humanae senserat captiuatum, id est abductum ad sollicitudines curasque carnales, quae lex peccati et mortis operatur, ingemescens super hac quam inuitus incurrerat lege peccati confestim recurrit ad Christum et praesentissima gratiae eius redemptione saluatur. quidquid ergo lex illa peccati, quae spinas et tribulos cogitationum curarumque mortalium naturaliter gignit, etiam in apostolici pectoris terra sollicitudinis germinarit, ista lex gratiae mox auellit. lex enim, inquit, spiritus uitae in Christo Iesu liberauit te a lege peccati et mortis.
Hoc ergo ineuitabile corpus est mortis, in quo perfecti quique qui gustauerunt quam suauis est dominus cotidie reuoluti sentiunt cum propheta quam malum sibi et amarum sit discedere a domino deo suo. hoc est corpus mortis, quod a caelesti eos intuitu retrahens ad terrena deducit, quod psallentes eos atque in oratione prostratos uel humanas effigies uel sermones uel negotia uel actus facit superfluos retractare.
noc est corpus mortis, quo aemulantes angelicam sanctitatem et uolentes domino iugiter inhaerere perfectionem tamen huius boni, quia mortis corpus obsistit, inuenire non possunt, sed faciunt malum quod nolunt, id est traducuntur mente etiam ad illa quae ad profectum uirtutum perfectionemque non pertinent. denique ut hoc de sanctis atque perfectis sibique similibus se dixisse beatus apostolus euidenter exprimeret, digito quodammodo semet ipsum tantum designans continuo infert itaque ego ipse, id est qui haec pronuntio, meae, non alterius conscientiae latebras pando.
hoc sane elocutionis genere familiariter uti apostolus solet, si quando uult se specialiter designare, sicut ibi: ipse ego Paulus obsecro uos per mansuetudinem et modestiam Christi, et rursum: nisi quod ego ipse non grauaui uos, et iterum: sed esto, ego ipse non grauaui uos, et alibi: ego ipse Paulus dico uobis: sicircumcidamini, Christus uobis nihil proderit, et ad Romanos: optabam enim anathema esse ipse ego a Christo pro fratribus meis.
potest autem non absurde etiam sic accipi, ut expressius cum emphasi pronuntietur itaque ego ipse, id est quem nostis esse apostolum Christi, quem tota suspicientia ueneramini, quem creditis summum esse atque perfectum et in quo loquitur Christus, cum mente seruiam legi dei, carne tamen legi peccati seruire me fateor, hoc est distentione condicionis humanae interdum de caelestibus ad terrena deuoluor et ad curas humilium rerum mentis meae altitudo prolabitur: per quam peccati legem ita momentis singulis me sentio captiuari, ut quamuis inmobili circa legem dei desiderio perseuerem, nullo tamen modo uim huius captiuitatis euadere posse me sentiam, nisi confugero semper ad gratiam saluatoris.
Et idcirco cotidianis suspiriis sancti omnes pro hac substantiae suae fragilitate conpuncti, dum cogitationum uarietates et conscientiae suae latebras ac penetralia perscrutantur, suppliciter clamant: non intres in iudicio cum seruo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens, et illud: quis glor iabitur castum se habere cor? aut quis fiduciam habebit se mundum esse a peccato? et iterum: non est iustus homo in terra, qui faciat bonum, et non peccabit, sed et illud: delicta. quis intellegit?
et ita infirmam\' hominum; inperfectamque iustitiam ac misericordiae dei semper indiguam esse censuerunt, ut unus ex his, cuius iniquitates atque peccata deus misso de altari ignito uerbi sui carbone purgauit, post illam mirificam contemplationem dei, post intuitum sublimium Seraphin et reuelationem sacramentorum caelestium dicat: uae mihi, quia uir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. qui, sicut arbitror, labiorum suorum inmunditiam ne tunc .,...
ł quidem fortasse sensisset, nisi ueram perfectionis et integram puritatem contemplatione dei meruisset agnoscere, cuius intuitu pollutionem suam sibi ante incognitam repente cognouit. eum enim ait: uae mihi, quia uir pollutus labiis ego sum, de suorum hoc eum labiorum, non de populi pollutione confessum id quod sequitur manifestat: et in medio populi polluta labia habentis ego habito.
sed etiam cum orans peccatorum quasi uniuersalium inmunditiam confitetur, non iniquorum tantum, sed etiam iustorum plebem generali supplicatione conplectitur dicens: ecce tu iratus es, et peccauimus: in ipsis fuimus semper, et saluabimur. facti sumus ut inmundus omnes nos, tamquam pannus menstruatae uniuersae iustitiae nostrae. rogo quid euidentius hac potest esse sententia, qua non unam tantum, sed uniuersas iustitias nostras propheta conplexus et circumspiciens omnia, quae uel inmunda uel horrida iudicantur, quia nihil in hominum conuersatione sordidius neque inpurius potuit repperire, panno eas conparare maluit menstruatae.
frustra ergo manifestissimae ueritati spinosae obiectionis acumen opponitur, sicut paulo ante dixistiscsi nemo sine peccato, nullus est sanctus, si nemo sanctus, nullus ergo saluabitur. hoc enim prophetae testimonio potest nodus huius quaestionis absolui: ecce, inquit, tu iratus es, et peccauimus: id est cum elationem nostri cordis uel neglegentias auersatus tuo nos auxilio denudasti, confestim nos uorago absorbuit peccatorum, uelut si quis splendidissimo solis diceret elemento: caece tu obcubuisti, et nos ilico tenebrosa contexit obscuritas\'.
et tamen cum hic sanctos peccasse dicat et non solum peccasse, sed etiam in ipsis semper permansisse peccatis, non desperat penitus de salute, sed subicit: in ipsis fuimus semper, et saluabimur. hanc ego sententiam ecce tu iratus es, et peccauimus illi apostolicae conparabo: infelix ego homo: quia me liberabit de corpore mortis huius? rursum quod propheta subiungit in ipsis fuimus semper, et saluabimur consequentibus apostoli congruit uerbis: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
similiter etiam illud eiusdem prophetae uae mihi, quia uir pollutus labiis egosum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito uidetur supra dictos sapere sermones: infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis huius? itemque quod sequitur in propheta et ecce uolauit ad me unus de Seraphin, et in manu eius carbunculus (siue calculus), quem forcipe tulerat de altari. et tetigit os meum, et dixit: ecce hoc tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur tale est ut Pauli uideatur ore prolatum, qui ait: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
uidetis: ergo quemadmodum omnes sancti non tam ex persona populi quam ex sua et peccatores se ueraciter fateantur et tamen nequaquam de sua salute desperent, sed iustificationis plenitudinem, quam pro condicione fragilitatis humanae consequi se posse diffidunt, de gratia domini et miseratione praesumant.
Neminem uero in hac uita quamuis sanctum inmunem esse a debitis peccatorum etiam magisterium nos edocet saluatoris, qui discipulis suis perfectae orationis formulam tradens inter reliqua illa sublimia sacratissimaque mandata. quae, quoniam non nisi sanctis perfectisque sunt tradita, malis et infidelibus conuenire non possunt, hoc iussit interseri: et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
si ergo aera haec et a sanctis profertnr oratio, sicut indubitanter credere nos oportet quis tam contumax et praesumptor tam superbia diabolici furoris elatus poterit inueniri, qui sine peccato se esse pronuntians non solum maiorem se apostolis credat, uerum etiam ipsum quasi ignorantiae ant uanitatis arguat saluatorem, ut scilicet aot nescierit fossa posse aliquos inmunes a debitis. aat frosura docuerit eos quos scierit orationis istius remedio non egere? sed cum regis sui praecepta seruantes omnes omnino sancti cotidie dicant dimitte nobis debita nostra, si uerum dicunt, uere nemo eat inmunis a culpa. si autem fingunt. ii aeque uerum est eos mendacii non carere peccato.
unde etiam ille sapientissimus Ecclesiastes uniuersos actus et humana studia mente percurrens sine ulla exceptione pronuntiat: quia non est iustus homo in terra, quifaciat bonum. et non peccabit: id est nemo in hac terra tam sanctus, tam diligens, tam intentus uel potuit umquam uel poterit inueniri, qui uero illi ac singulari bono ita iugiter ualeat inhaerere, ut non cotidie ab eo distractum se sentiat deliquisse. qui tamen cum pronuntietur inmunis a noxa esse non posse, iustus esse nihilominus non negatur.
Quisquis itaque anamarteton, id est inpeccantiam naturae adscribit humanae, non inanibus uerbis, sed conscientiae suae nobiscum testimonio ac probatione confligat et tunc demum se absque peccato esse pronuntiet, cum se ab hoc summo bono senserit non auulsum: immo uero quisquis considerans conscientiam suam, ut non dicam amplius, unam saltim synaxin sine ulla uerbi uel facti uel cogitationis interpellatione se deprehenderit celebrasse, absque peccato se esse pronuntiet. proinde quia his omnibus otiosis ac superfluis rebus uolucrem humanae mentis excursum fatemur carere non posse. per hoc utique consequenter sine peccato nos non esse ueraciter confitemur.
nam quantauis circumspectione unusquisque cor suum seruare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui repugnante carnis condicione custodiet. quanto enim magis profecerit mens humana et ad sinceriorem contemplationis peruenerit puritatem, tanto se inmundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut, dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum et maiora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac uiliora despiciat.
plura siquidem denotat sincerior obtutus paritque sibi maiorem reprehensionis dolorem inreprehensibilis uita et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio adtenta uirtutum. nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus et quantum quis fuerit mente purgatior, tanto se sordidiorem uidens magis humilitatis quam elationis inuenit causas, quantoque pernicius ad sublimiora conscenderit, tanto amplius praeuidet sibi superesse quo tendat.
denique ille apostolorum eximius, quem diligebat leaus, recumbens supra pectus eius, hanc quasi ex dominico protulit corde sententiam: si dixerimus quia peccatum non habemusipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est. itaque si dicentes nos non habere peccatum ueritatem, id est Christum non habemus in nobis, quid aliud proficimus, nisi ut nos hac ipsa professione ex peccatoribus sceleratos atque impios adprobemus.
Postremo si cordi est uerius explorare, utrum possibile sit humanae substantiae anamarteton possidere, a quibus hoc manifestius discere poterimus quam ab his qui carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis, et quibus uere crucifixus est mundus? qui cum de cordibus suis.non solum radicitus uitia uniuersa conuulserint, uerum etiam cogitationes ac memoriam peccatorum conentur excludere, nihilominus tamen cotidie fideliter profitentur ne una quidem hora macula se posse carere peccati.
Nec tamen ex eo debemus nos a dominica communione suspendere, quia nos agnoscimus peccatores, sed ad eam magis ac magis* Mt propter animae medicinam ac purificationem spiritus auide festinandum, uerumtamen ea humilitate mentis ac fide, ut indigno3 nos perceptione tantae gratiae iudicantes remedia potius nostris uulneribus expetamus. alioquin nec anniuersaria. quidem digne est praesumenda communio, ut quidam faciunt, qui in monasteriis consistentes ita sacramentorum caelestium dignitatem et sanctificationem ac meritum metiuntur, ut aestiment ea non nisi sanctos atque inmaculatos debere praesumere, et non potius ut sanctos mandosque nos sua participatione perficiant.
qui profecto maiorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi uidentur, incurrunt, quia uel tunc cum ea percipiunt dignos se esse perceptione diiudicant. multo autem iustius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacrosancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut uana persuasione cordis elati uel post annum dignos eorum participio nos esse credamus.
quapropter ut haec intellegere et fructuose tenere possimus, misericordiam domini, ut nos ad perficienda haec adiuuet, adtentius inploremus, quae nequaquam ita ut ceterae humanae artes praecedente quadam ratione uerborum, sed actu potius et experientia praeeunte discuntur, quaeque rursum nisi tam conlationibus spiritalium uirorum frequenter examinata fuerint et polita quam documentis et cotidiana experientia sollicite uentilata, aut obsolescunt incuria aut otiosa obliuione depereunt.
Xxiiii Conlatio Abbatis Abrahae — De Mobtificatione — Capitvla
Quarta atque uicensima ista conlatio abbatis Abraham Christo fauente procuditur, omnium seniorum traditiones atque statuta concludens: qua uestris orationibus consummata illorum uiginti quattuor seniorum, qui in sancta Apocalypsi coronas suas agno offerre dicuntur, numero mystice congruentes cunctarum promissionum nostrarum debitis nos credimus absoluendos. si qua proinde gloria hi uiginti quattuor seniores nostri ob institutionis suae meritum fuerint coronati, illi qui pro salute mundi immolatus est agno prostratis sunt capitibus oblaturi: ipse enim et illis tam eximium sensum et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas promeretur, propter honorem nominis sui donare dignatus est. et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius quo magis soluitur.
igitur ad hunc Abraham inpugnationem cogitationum nostrarum anxia confessione detulimus, qua ad repetendam prouinciam nostram atque ad reuisendos parentes cotidianis animae aestibus urguebamur.\' hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros praeditos recordabamur, ut eos nequaquam inpedituros nostrum propositum praesumeremus, hoc iugiter mente uoluentes, quod profectum magis ex illorum essemus adsiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum sollicitudine, nullis prospiciendi uictus distentionibus occupandos, illis adfatim omnem cum gaudio praebitionem nostrae necessitatis explentibus.
insuper etiam spe inanium gaudiorum animas pascebamus, credentes nos fructum maximum percepturos de conuersione multorum, qui uelut nostro essent ad uiam salutis exemplo ac monitis dirigendi. tunc praeterea ipsorum locorum situs, in quibus erat maioribus nostris auita possessio, ipsarumque amoenitas iucunda regionum ante oculos pingebatur, quam grate et congrue solitudinis spatiis tenderetur, ita ut non solum delectare monachum possent secreta siluarum, sed etiam maxima uictus praebere conpendia.
quae omnia praedicto seni cum secundum fidem conscientiae nostrae simpliciter panderemus, nec iam inpugnationum uim tolerare nos posse, nisi nobis per illius medicinam dei gratia subuenisset, profusis lacrimis testaremur, tacitus ille diuque cunctatus atque ad extremum grauiter ingemescens ait.
Necdum uos desideriis renuntiasse mundanis nec mortificasse concupiscentias pristinas cogitationum uestrarum prodit infirmitas. nam sicut desidiam cordis uestri desideriorum uestrorum peruagatio protestatur, hanc peregrinationem ac parentum absentiam, quam mente potius suscipere debuistis, carne tantummodo sustinetis. sepulta enim haec omnia ac de cordibus uestris euulsa penitus iam fuissent, si uel rationem ipsius abrenuntiationis uel principalem solitudinis causam in qua consistimus cepissetis.
ideoque nos illa otii aegritudine sentio laborare, quae in Prouerbiis ita notatur: in desideriis est omnis otiosus, et iterum: desideria pigrum occidunt. nam et nobis poterant haec quae commemorastis carnalium commodorum non deesse conpendia, si credidissemus ea nostro conuenire proposito aut talem ex illis amoenitatum uoluptatibus fructum nobis iudicassemus posse conferri, qualis iste est qui de hoc locorum squalore et corporis contritione conquiritur. nec sumus ita parentum solacio destituti, ut nobis desint qui de suis substantiis sustentare nos gaudeant, nisi nobis illa sententia saluatoris occurrens quidquid ad fotum huius pertinet carnis excluderet, quadicitur: qui non re 1 iquerit (siue oderit) patrem et matrem et filios et fratres, non potest meus esse discipulus.
quodsi parentum quoque praesidio essemus omnimodis desolati, uel potentum mundi istius obsequia deesse non possent, qui promptissima largitate necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione subministrare gauderent. quorum munificentia sustentati parandi uictus sollicitudine careremus, nisi nos uehementer illa prophetica maledictio deterreret. nam maledictus, inquit, homo, qui spem suam ponit in homine, et: nolite confidere in principibus. potuimus etiam cellulas saltim nostras supra Nili fluminis alueum conlocantes aquam habere pro foribus, ne eam a quattuor milibus passuum nostris cogeremur deferre ceruicibus, nisi nos ad tolerantiam laboris istius indefessos beatus apostolus reddens hoc iugiter animaret eloquio, unusquisque, inquiens, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
nec ignoramus esse nonnulla etiam in regionibus nostris amoena secreta, in quibus pomorum copia et hortorum gratia uel ubertas necessitatem uictus nostri minimo labore corporis expedirent, nisi inpingendam illam nobis exprobrationem quae ad illam in euangelio directa est diuitem uereremur: quia recepisti consolationem tuam in uita tua. sed despectis illis omnibus et cum uniuersa mundi huius uoluptate contemptis his tantum squaloribus delectamur uniuersisque deliciis horrendam solitudinis istius praeferimus uastitatem neque huic harenarum amaritudini quantasuis uberis glaebae diuitias conparamus, non temporalia huius corporis lucra, sed aeterna spiritus emolumenta sectantes.
parum est enim renuntiasse monachum semel, id est in primordio conuersionis suae contempsisse praesentia, nisi eis cotidie renuntiare perstiterit. usque ad finem namque huius uitae illud nobis dicendum est cum propheta: et diem hominis non desideraui, tu scis. unde et dominus in euangelio si quis, inquit, uult post me uenire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
Et idcirco ei, qui de interioris hominis puritate peruigilem sollicitudinem gerit, expetenda sunt loca, quae mentem eius nulla ad culturae distentionem ubertatis suae fecunditate sollicitent nec de cellulae fixa atque inmobili statione proturbent atque ad aliquod subdiuale opus prodire conpellant, et ita uelut in apertum effusis cogitationibus omnem mentis directionem ac subtilissimum certe illius destinationis intuitum per diuersa dispergat.
quae a nemine prorsus quamuis sollicito ac uigilanti uel caueri poterunt uel uideri, nisi qui corpus atque animum suum iugiter intra parietum saepta concluserit, ut ita quis uelut piscator egregius uictum sibi apostolica arte prospiciens in tranquillissimo cordis sui profundo agmina cogitationum natantia intentus atque inmobilis captet et tamquam de prominenti soopnlo curiose profunda prospectans, quas ad se hamo adtrahere debeat salutari, quas uero tamquam malos et noxios pisces neglegat ac refutet, sagaci discretione diiudicet.
In hac ergo unusquisque custodia iugiter perseuerans efficaciter illud inplebit, quod per Abbacuc prophetam satis euidenter exprimitur: super custodiam meam stabo et ascendam super petram, et speculabor ut uideam quid loquatur in me, et quid respondeam ad arguentem me. quod quanti laboris ac difficultatis sit, experi-lo mentis illorum, qui in illa Calami seu Porphyrionis heremo commorantur, manifestissime conprobatur.
nam cum longiore solitudinis interuallo ab uniuersis urbibus et habitaculis hominum quam heremus Sciti diuidantur (septem siquidem uel octo mansionibus uastissimae solitudinis deserta penetrantes uix ad cellarum suarum secreta perueniunt), tamen, quia illic agriculturae dediti claustris minime cohibentur, cum ad haec squalida in quibus degimus uel illa Scitiotica uenerint loca, tantis cogitationum aestibus, tanta animi anxietate uexantur, ut quasi rudes et qui solitudinis exercitia ne leuiter quidem aliquando contigerint commorationem cellae et quietis silentia tolerare non possint atque ex eis statim excussi tamquam expertes ac nouicii proturbentur.
non enim sedare interioris hominis motus et cogitationum suarum tempestatibus obuiare iugi sollicitudine ac perseueranti intentione didicerunt, qui subdiualibus cotidie operibus desudantes tota die sub aeria inanitate non solum carne, uerum etiam mente. peruolitant et cogitationes suas cum mobilitate corporea passim in aperta diffundunt. et idcirco nec multiuolam animi sui sentiunt nanitatem nec eius lubricos possunt cohercere discursus, et contritionem spiritus non ferentes intolerabilem sibi ipsam silentii sui aestimant iugitatem, ac laboriosis ruris operibus indefessi uincuntur otio et quietis suae diuturnitate lassantur.
Nec mirum si in cella quis residens, quasi in artissimum claustrum cogitationibus congregatis, anxietatum multitudine suffocetur, quae de carceribus habitaculi cum homine prorumpentes continuo uelut equi effrenes per diuersa peruolitant. sed cum ad praesens de suis uelut stabulis euagentur, capitur statim aliquod uel breue ac triste solacium: cum uero corpore ad cellam propriam remeante rursum quasi ad sedem suam cuncta cogitationum caterua recucurrerit, grauiores excitat stimulos ipsa inueteratae licentiae consuetudo.
hi ergo qui necdum possunt uel norunt uoluntatum suarum instigationibus reluctari, cum acedia pectus insolitum uehementius inpugnante intra cellam fuerint anxiati, si progrediendi saepius libertatem sibi remissa districtionis lege concesserint, acriorem aduersum se pestem hoc ut putant remedio suscitabunt: sicut gelidissimae aquae haustu uim internarum febrium quidam restinguere posse se credunt, cum utique ex hoc accendi ignem illum constet potius quam sedari, siquidem momentaneam illam releuationem multo grauior consequatur adflictio.
Quamobrem ita monachi omnis intentio in unum semper est defigenda cunctarumque cogitationum eius ortus atque circuitus in id ipsum, id est ad memoriam dei strenue reuocandi, uelut si quis teretis absidae cameram uolens in sublime concludere subtilissimi illins centri lineam iugiter circum ducat ac secundum illius certissimam normam omnem rutunditatis parilitatem structurae colligat disciplina.
qui uero eam absque illius medietatis examine consummare quamuis summa artis ant ingenii praesumptione temptauerit, inpossibile est ut aequalitatem circuitus illius sine errore custodiat aut quantum uerae rotunditatis pulchritudini errando subtraxerit solo deprehendat aspectu, nisi ad illum indicem ueritatis semper recurrens atque eius arbitrio interiorem operis sui ambitum exterioremque castigans tam excelsae magnitudinis molem unius puncti lege concludat.
ita etiam mens nostra, nisi solam domini caritatem uelut centrum inmobiliter fixum per uniuersa operum molitionumque nostrarum momenta circumagens probabili ut ita dixerim circino caritatis omnium cogitationum uel aptauerit uel reppulerit qualitatem, nequaquam structuram illam aedificii spiritalis, cuius Paulus est architectus, probabili arte molietur, nec pulchritudinem domus illius possidebit, quam beatus Dauid in corde suo domino cupiens exhibere domine, inquit, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae, sed indecoram in corde suo atque indignam spiritui sancto domum continuoque lapsuram inprudenter adtollet, non glorificandus beati eohabitatoris hospitio, sed ruina constructionis suae lugubriter opprimendus.
GEKMANVS : Satis utili ac necessario praecipitur instituto hoc operum genus, quod intra cellam exerceri potest. etenim non solum exemplo beatitudinis uestrae apostolicarum uirtutum imitatione fundatae, uerum etiam experientiae nostrae testimonio commoditas huius rei nobis saepe conperta est. sed parentum uicinia, quam nec uos nimium respuistis, cur a nobis tantopere debeat euitari, non satis claret. cum enim uos in omni perfectionis uia inreprehensibiliter incedentes non solum in propriis residere regionibus, sed nec longe a uiculis suis quosdam recessisse cernamus, cur id, quod uobis noxium non est, nobis putetur aduersum?
ABRAHAM: Nonnumquam mala ex bonis rebus sumi uidemus exempla. nam si eadem quis agere non eodem adfectu atque proposito aut dissimili uirtute praesumpserit, profecto exinde laqueos deceptionis ac mortis incurret, unde aliis aeternae uitae fructus adquiritur.
qUOd uie quoque manu fortis puer bellicosissimo giganti illi in certamine conparatus haud dubie pertulisset, si uirilibus atque fortissimis Saulis armis fuisset indutus, et de quibus aetas robustior innumeras hostium prostrauit cateruas, haec indubitatam primaeuo potuerunt inferre perniciem, nisi prudenti discretione congrua adulescentiae suae armorum genera delegisset et aduersus hostem taeterrimum non lurica et clipeo, quibus ceteros uidebat instructos, sed illis quibus ipse dimicare poterat telis fuisset armatus. quamobrem mensuram uirium suarum conuenit unumquemque. nostrum diligentius ante pensare atque ad eius modulum arripere quam libuerit disciplinam, quia, quamuis omnes utiles sint, tamen apta cunctis cuncta esse non possunt.
non enim quia bona est anachoresis, uniuersis eam congruam conprobamus: a multis enim non solum infructuosa, sed etiam perniciosa sentitur. nec quia institutionem coenobiorum uel curam fratrum sanctam atque laudabilem merito profitemur, idcirco ab uniuersis eam expetendam esse censemus. ita etiam xenodochii uberrimus fructus est, sed ab omnibus expeti sine patientiae non potest detrimento. proinde primum regionis uestrae atque huius inter se pensanda sunt instituta, deinde uires hominum iugi uel uirtutum uel uitiorum adsiduitate collectae diuersa inuicem lance trutinandae.
fieri etenim potest, ut, quod alterius gentis homini arduum atque inpossibile est, hoc aliis insita consuetudo quodammodo uerterit in naturam: sicut nationes quaedam ingenti plagarum diuersitate disiunctae magnam uim frigoris uel ardorem solis absque ullo corporis perferunt tegumento, quae utique alii illam caeli inclementiam non experti, quantiuis roboris fuerint, sustentare non possunt.
ita etiam uos, qui summo animi et corporis nisu in hac regione dumtaxat quasi naturam patriae uestrae in multis inpugnare conamini, diligenter expendite, utrum in illis torpidis ut fama est regionibus et uelut frigore nimiae infidelitatis obstrictis hanc ut ita dixerim nuditatem eustentare possitis. nostris enim istam propositi fortitudinem naturaliter quodammodo indidit sanctae conuersationis antiquitas: quorum si constantiae atque uirtutis pares esse uos cernitis, uiciniam parentum fratrumque uestrorum similiter fugere non debetis.
Yt uero ad certum districtionis examen uestrarum uirium quantitatem metiri congrua aestimatione possitis, cuiusdam uobis senis, id est abbatis Apollo factum breuiter indicabo, ut, si uos intimum uestri cordis examen huius proposito atque uirtuti haud inferiores esse censuerit, absque iactura propositi uestri professionisque periculo patriae inhabitationem ac parentum uiciniam praesumatis, certi quod districtionem humilitatis huius, quam uobis in hac prouincia non solum uoluntas, sed etiam necessitas peregrinationis extorquet, propinquitatis adfectus aut locorum oblectatio non possit euincere.
ad hunc igitur quem praediximus senem cum germanus suus intempesta nocte uenisset, inplorans ut de monasterio suo paulisper egressus ad euellendum bouem, quem caeno palustri eminus inhaerere flebiliter querebatur, ei esset auxilio, quia eum solus nequaquam posset eruere, abbas Apollo pertinaciter obsecranti: cur, ait, iuniorem fratrem nostrum, quem praeteriens propiorem quam me habueras, non rogasti? cumque ille eum mortem olim sepulti fratris oblitum et ex nimia continentiae ac solitudinis iugitate uelut inpotem mentis existimans respondisset: quemadmodum poteram de sepulchro eum qui ante annos quindecim obiit inuocare?
abbas Apollo: ignoras ergo, ait, me quoque ante annos uiginti huic mundo esse defunctum nullaque iam posse de huius cellae sepulchro quae ad praesentis uitae pertin.eant statum tibi conferre solacia ? quem in tantum Christus ab intentione mortificationis adreptae uel modicum ad extrahendum bouem tuum non patitur relaxari, ut ne breuissimi quidem momenti indutias pro patris indulserit sepultura, quae multo \'utique celerius, honestius et religiosius fuerat exhibenda.
rimamini itaque nunc arcana pectoris uestri prudenterque conicite, an talem etiam uos iuxta parentes uestros districtionem mentis iugiter retentare possitis, cumque uos in hac animi mortificatione consimiles eidem senseritis, tunc demum scitote parentum fratrumque uiciniam uobis quoque similiter noxiam non futuram, ut scilicet eis quamuis in proximo constitutis uelut mortuos nos esse credatis, ita ut nec illos uestris foueri solaciis nec uos illorum sinatis obsequiis relaxari.
GERJlANVS: Super hoc plane iam nullum ambiguitati locum ulterius reliquisti. certi etenim sumus tam praesentis huius habitus uilitatem quam cotidiana haec nudipedalia in illorum uicinia nullatenus exercere nos posse, sed ne labore quidem illic simili ea quae sunt ad uictum necessaria prouisuros, sicut hic etiam ipsam cotidie aquam ceruicibus nostris ex tribus milibus exhibere conpellimur. nec nostra enim nec illorum uerecundia haec nos coram illis agere omnino patietur. sane quid proposito nostro oberit, si illis subministrantibus uniuersa nos sollicitudine parandi uictus penitus absoluti lectioni tantum et orationi operam dederimus, ut isto quo nunc distrahimur labore sublato spiritalibus tantum studiis intentius incubemus?
ABRAHAM : Non meam contra hoc uobis, sed beati Antonii sententiam proferam, qua ita ille cuiusdam fratris hoc quo dicitis tepore torpentis segnitiam confutauit, ut etiam nodum uestrae propositionis abscideret. nam cum ad praedictum senem quidam ut dixi ueniens anachoreticam disciplinam minime diceret admirandam, maioris pronuntians esse uirtutis, si ea quae perfectionis sunt inter homines quispiam quam in heremo positus exerceret, beatus Antonius ubinam ipse consisteret percontatur.
cumque ille se iuxta parentes suos habitare dixisset, et eorum praebitione ab omni cura et sollicitudine diurni operis absolutum lectioni tantum et orationi absque ulla distentione spiritus indesinenter gloriaretur insistere, rursum beatus Antonius: dic, inquit, sodalis, utrum in eorum damnis uel aduersis casibus contristeris parique etiam modo super eorum prosperitate congaudeas. ille utriusque rei participem se esse confessus est. cui senex: noueris te, inquit, etiam in futuro saeculo eorum sorte censendum, cum quibus in hac uita in lucri detrimentiue consortio uel gaudio uel maerore concuteris.
nec hac contentus sententia beatus Antonius maiorem insuper campum disputationis ingressus est, haec, inquiens, conuersatio atque hic tepidissimus status non hoc solo quo dixi te feriunt detrimento (licet id nunc ipse non sentias dicens quodammodo secundum illam Prouerbiorum parabolam: feriunt me, sed non dolui: et deluserunt me, ego autem nesciui, uel illud quod dicitur in propheta: et comederunt alieni robur eius, et ipse nesciuit),
quod scilicet diebus singulis mentem tuam pro casuum uarietate mutantes indesinenter ad terrena demergant, uerum etiam quod fructu manuum tuarum et iusta laboris proprii mercede defraudent, non permittentes te horum praebitione suffaltum secundum beati apostoli regulam cotidianum tibi uictum tuis manibus praeparare, quem ille ultima Ephesiorum ecclesiae prinoipibus praecepta promulgans se etiam sanctis euangelicae praedicationis studiis occupatum non solum sibi, uerum etiam his qui erant erga ministerium suum necessariis obsequiis praepediti praebuisse se memorat dicens: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae.
quod tamen ut se fecisse pro forma nostrae utilitatis ostenderet, alibi ait: non otiosi fuimus inter uos, neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus uobis ad imitandum nos.
Et ideo cum etiam nobis parentum praesidia non deessent, tamen hanc cunctis opibus praetulimus nuditatem et cotidiana corporis alimenta nostris maluimus sudoribus praeparare quam secura parentum praebitione fulciri, laboriosissimae huic penuriae illam quam praedicas otiosam scripturarum meditationem atque infructuosam lectionis instantiam postponentes. quam procul dubio libentissime sectaremur, si hoc esse utilius uel exemplis suis apostolica tradidisset auctoritas uel instituta seniorum salubriter definissent.
nouens autem te etiam ex hoc non leuius quam illo quo supra diximus adfici detrimento, quia cum sis sani corporis ac robusti, stipe sustentaris aliena, quae iuste solis est debilibus adtributa. nam utique omne hominum genus absque illo tantum genere monachorum, quod secundum praeceptum apostoli cotidianis manuum suarum laboribus uiuit, agapem alienae miserationis expectat. unde non solum eos, qui ali semet ipsos uel parentum facultatibus uel famulorum laboribus uel fundorum suorum fructibus gloriantur, sed ipsos etiam reeee mundi huius agape certum est sustentari.
hoc denique maiorum nostrorum definitio habet, qui quidquid ad necessitatem cotidiani uictus insumitur, quod opere manuum nostrarum effectum partumque non fuerit, ad agapem referri debere sanzerunt secundum apostolum, qui otiosis penitus interdicens opem largitatis alienae qui non, inquit, operatur, nec manducet.
his beatus Antonius aduersus quendam usus uerbis etiam nos magisterii sui informauit exemplis, ut parentum perniciosissima blandimenta et omnium qui uictui neceasaria subministrant agapem, insuper etiam amoenae habitationis gratiam deuitemus, squalentesque naturali amaritudine harenas et perustas salsa inundatione regiones nullique ob id ipsum hominum iuri dominioque subiectas cunctis huius mundi opibus praeponamus, ut non solum frequentias hominum obtentu inuiae solitudinis declinemus, sed etiam ut nequaquam nos ad qualiscumque culturae distentionem uberis soli natura sollicitet, per quam mens ab illa principali cordis obseruatione distracta spiritalibus studiis reddatur effeta.
Nam quod alios quoque saluare uos posse confiditis et spe maioris lucri ad reuisendam patriam festinatis, audite etiam super hoc quandam abbatis Maeari fabulam iucundissime atque aptissime figuratam, quam et ille cuidam similibus desideriis aestuanti medicina oportunissimae narrationis ingessit. erat, inquit, in ciuitate quadam peritissimus tonsor, qui denariis ternis unumquemque detondens tenuem uilemque mercedem sui operis adquirendo ex hac eadem quantitate necessaria uictui cotidie conparabat, centumque denarios expleta omni corporis cura marsuppio suo diebus singulis inferebat.
sed cum indesinenter hnnc conderet quaestum, audiuit in quadam longe posita ciuitate singulorum solidorum singulos homines tonsori praebere mercedem. quo illo conperto, quamdiu, inquit, hac mendicitate contentus ero, ut trium denariorum stipem cum labore conquiram, cum possim illo pergens ingenti solidorum quaestu diuitias congregare? itaque sumens artis suae protinus instrumenta, expensis in sumptu omnibus quae hic multo tempore collecta seruauerat, ad urbem illam quaestuosissimam cum summo labore peruenit.
ubi cum ea qua ingressus est die secundum id quod conpererat ab unoquoque mercedem sui operis recepisset, ad uesperam uidens se grandem solidorum numerum conquisisse ad macellum laetus intendit, escas refectioni suae necessarias coempturus. quas cum coepisset magno solidorum pretio conparare, expensis in perexiguo uictu uniuersis quos adquisierat solidis ne unius quidem denarii domi. intulit lucrum cumque ita singulis diebus adquisitionem suam uidisset insumi, ut non solum nihil redigere, sed uix ipsam cotidianae substantiae necessitatem posset explere, apud semet ipsum recogitans, reuertar, inquit, ad ciuitatem meam illumque repetam tenuissimum quaestum, ex quo mihi expleta omni corporis cura, quod ad sustentationem senectutis excresceret, cotidiana exuberantia conferebat.
quod quamuis paruum uideretur et tenue, non mediocrem tamen summam iugi pariebat augmento. quaestuosior quippe fuit mihi ille nummorum quam iste solidorum imaginarius quaestus, ex quo non solum nihil exuberat quod recondatur, sed etiam uix ipsa cotidiani uictus necessitas sustinetur. et idcirco rectius nobis est hunc solitudinis huius tenuissimum fructum indisrupta iugitateaectari, quem nullae saeculares curae, nullae mundanae distentiones, nulla oeno- . doxiae ac uanitatis adrodat elatio, nullae sollicitudines diurnae necessitatis inminuant (melius est enim modicum iusto, super diuitias peccatorum multas), quam adfectare lucra illa maiora, quae etiamsi parta fuerint quaestuosissima conuersione multorum, necessitate tamen mundanae conuersationis et cotidianis distentionum deminutionibus absumentur.
melius namque est secundum sententiam Salomonis pugillus unus cum requie quam duo pugilli cum labore et praesumptione spiritus. quibus inlusionibus atque dispendiis omnes admodum infirmos necesse est inplicari, qui cum etiam de sua salute sint dubii ipsique adhuc magisterio atque institutione egeant aliena, ad conuertendos alios ac regendos diabolicis inlusionibus instigantur, quique etiamsi potuerint lucri aliquid ex quorundam conuersione conquirere, iupatientia sna atque inconditis moribus quidquid adquisicrint proligabunt. illud namque eis quod Aggaeus propheta describit eueniet: et qui mercedes congregat, mittit eas in saccellum pertusum.
uere enim lncva sus in pertusum saeculum condit, qui, quidquid per aliorum conuersionem uidetur adquirere, intemperantia cordis sui et cotidiana animi distentione disperdit. itaque fit, ut dum uberiora lnera per aliorum credunt institutionem parare se poaw, etiam sna correctione priuentur. sunt enim qui se diuites ferunt nihil habentes, et sunt qui ae humiliant in multis diuitiis, et: melior est uir inignobilitate serniens sibi, quam qui dignitatem sibi adquirit et indiget pane.
GERMANVS: Satis congrue nobis his conparationibus disputatio tua inlusionum nostrarum manifestauit errores: quarum causas et curationes similiter optamus agnoscere, et unde acciderit nobis ista deceptio pariter cupimus edoceri. nulli etenim dubium est neminem admodum poese remedia malis ualitudinibus adhibere nisi aUDI, qui ipsas morborum origines ante praedixerit.
ABRAHAM: Omnium uitiorum unus fons atque principium est, secundum qualitatem uero partis illius uel ut ita dixerim membri, quod in anima fuerit uitiatum, diuersa uocabula passionum corruptionumque sortitur. quod nonnumquam etiam morborum corporalium probatur exemplo, quorum cum una sit causa, in diuersa tamen aegritudinum genera pro qualitate membrorum quae fuerint occupata distinguitur.
etenim cum arcem corporis, id est caput uis noxii umoris obsederit, cefalargiae procreat passionem: cum uero aures oculosue peruaserit, in otalgicum siue ophthalmicum uertitur morbum: cum se ad articulos quosque et ad manuum summa. transfuderit, articularis atque chiragrica dicitur ualitudo: cum autem ad pedum ima defluxerit, podagra mutato nomine nuncupatur: totque uocabulis una atque eadem noxii umoris origo distinguitur, quot membrorum ceperit portiones.
eodem modo de uisibilibus ad inuisibilia transeuntes animae nostrae partibus atque ut ita dixerim membris uim cuiusque uitii inesse credamus. quam cum sapientissimi quique tripertitae definiant esse uirtutis, necesse est ut aut λογιϰόν, id est rationabile, aut θυμιϰόν, id est irascibile, aut ἐπιθυμητιϰόν, id est concnpiscibile eius aliquo conrumpatur incursu. cum ergo aliquem ex his adfectibus uis noxiae obsederit passionis, pro illius corruptione etiam uitio nomen inponitur.
nam si rationabilem eius partem uitiorum pestis infecerit, cenodoxiae,. elationis, inuidiae, superbiae, praesumptionis, contentionis, haereseos uitia procreabit. si irascibilem uulnerauerit sensum, furorem, inpatientiam, tristitiam, acediam, pusillanimitatem crudelitatemque parturiet. si concupiscibilem corruperit portionem, gastrimargiam, fornicationem, filargyriam, auaritiam et desideria noxia terrenaque generabit.
Et idcirco si fontem uitii huius et originem uultis agnoscere, rationabilem mentis uestrae atque animae portionem noueritia esse corruptam, ex qua uel praesumptionum uel cenodoxiae solent uitia pullulare. proinde hoc primum animae uobis ut ita dixerim membrum rectae discretionis iudicio et humilitatis uirtute curandum est, quo uitiato dum non solum ad perfectionis iam peruenisse fastigia, sed etiam docere alios posse uos creditis et ad eruditionem ceterorum sufficientes atque idoneos iudicatis, per elationem cenodoxiae hac quam patefecit uestra confessio peruagationum uanitate raptamini. quas amputare deinceps absque difficultate poteritis, si uerae discretionis ut dixi humilitate fundati quam laboriosum quamque difficile sit unicuique nostrum saluare animam suam mentis uestrae contritione discatis, et intimo cordis adfectu non modo longe uos ab illa docendi praesumptione submotos, uerum etiam adhuc egere doctoris agnoscatis auxilio.
Adhibete ergo huic membro uel parti animae uestrae, quam specialiter diximus uulneratam, uerae humilitatis medellam: quae quoniam ceteris animae uirtutibus in uobis, quantum apparet, infirmior est, necesse est ut diabolicae
i infestationi prima subcumbat. quemadmodum ingruentibus quibusdam iniuriis, quae uel ex accedenti labore uel de aēris corruptione gignuntur, fieri etiam in corporibus humanis solet, ut illa quae fuerint infirmiora casibus istis prima consentiant atque subcumbant, cumque peculiarius in eis morbus insederit, sanas quoque partes corporis eadem peste tabefaciat, ita et animam uniuscuiusque nostrum flante quodammodo pestilentia halitu uitiorum illa maxime passione necesse est adtemptari, in qua tenerior atque infirmior eius portio ualidis inimici non tam fortiter resistit inpulsibus, et ex illis periculum captiuitatis incurrere, in quibus faciliorem proditioni aditum reserat incauta custodia.
sic namque Balaam populum dei posse decipi certa ratione collegit, dans consilium ut ez illa parte, qua infirmari nouerat filios Israhel, perniciosi eis laquei tenderentur, non dubitans eos oblata copia feminarum fornicationis ruina protinus conlapsuros, quia concupiscibiles animae eorum partes sciebat esse corruptas. ita ergo unumquemque nostrum nequitiae spiritales uersuta malignitate pertemptant, illis praecipue adfectibus animae insidiosos laqueos praestru- . entes, quibus eam senserint aegrotare, ut uerbi gratia cum uiderint rationabiles animae nostrae partes esse uitiatas, illo nos ordine decipere moliantur, quo Achab regem ab illis Syris deceptum scriptura commemorat, qui dixerunt:
scimus quod reges Israhel misericordes sunt: ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israhel, et dicemus ei: seruus tuus Benadab dicit: uiuat oro anima mea, quibus ille non uera pietate, sed uana misericordiae laude permotus si adhuc, inquit, uiuit, frater meus est, et hoc exemplo etiam nos rationabilis illius partis errore deceptos inde incurrere offensam dei faciant, unde consecuturos mercedem ac recepturos nos pietatis praemia credebamus, similique etiam nobis increpatione dicatur:
quia dimisisti uirum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius. siue cum spiritus inmundus dicit: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius, per rationabilem procul dubio adfectum, quem letalibus apertum norat insidiis, laqueos deceptionis intendit. quod etiam de domino nostro idem spiritus opinatus cam in his eum tribus animae temptasset adfectibus, in quibus omne hominum genus nouerat captiuari, nihil tam uersutis profecit insidiis.
nam concapiscibilem mentis eius adgressus est partem dicens: dic ut lapides isti panes fiant, irascibilem, cum eum ad expetendam praesentis saeculi potestatem et regna mundi huius instigare conatus est, rationabilem, cum ait: si filius dei es, mitte te deorsum. in quibus idcirco nihil eius profecit inlusio, quia nihil secundum coniecturam suam, quam falsa opinatione conceperat, repperit in eo esse uitiatum. unde et nulla pars animae eius inimici insidiis adtemptata consensit. ecce enim, inquit, uenit princeps huius mundi, et in me non inueniet nihil.
GERMANVS: Inter cetera inlusionum errorumque nostrorum genera, quae nos ad desiderium patriae nostrae, sicut beatitudo tua sollerti mentis perspexit intuitu, uana spiritalium commodorum pollicitatione flammauerant, etiam haec uel maxima. extitit causa, quod interdum a fratribus frequentati iugi secreto ac diuturno silentio secundum desiderium nostrum nequaquam possumus inhaerere. per quod necesse est cursum atque mensuram cotidianae continentiae nostrae, quam pro castigatione corporis indisruptam perpetuo cupimus retentare, nonnullis fratribus superuenientibus intercidi. quod sine dubio nullatenus in nostra prouincia credimus euenturum, in qua aut nullum aut certe rarissimum professionia huius uirum inuenire possibile est
ABRAHAM: Inrationabilis atque inconsideratae districtionis, immo potius summi teporis indicium est nequaquam ab hominibus frequentari. qui enim in hac quam arripuit uia nimium tardis passibus graditur ac secundum anteriorem hominem conuersatur, aequum est ut ad eum non dicam sanctorum, sed ne hominum quidem ullus adueniat. uos autem, si uera atque perfecta domini nostri dilectione flagratis et deum, qui utique caritas est, pleno spiritus feruore sectamini, ad quaelibet loca inaccessibiUa fugeritis, necesse est ea ab hominibus frequentari, quantoque uos propiores deo amoris diuini ardor effecerit, tanto ad uos maior sanctorum fratrum connuet multitudo.
non enim potest secundum sententiam domini ciuitas abscondi super montem positu, quia diligentes, inquit, me, dominus, glorificabo, qui autem me contemnunt, eruntignobiles. uerumtamen nosse debetis hanc esse subtilissimam diaboli calliditatem, hanc occultissimam foueam, in quam miserabiles et incautos quosque praecipitat, ut, dum eis maiora promittit, necessaria cotidiani fructus emolumenta subripiat, abstrusiores scilicet ac uastiores solitudines expeti debere persuadens easque uelut miris amoenitatibus consitas in eorum corde depingens. ignota etiam quaedam et quae penitus nusquam sunt loca uelut cognita ac praeparata nostraeque potestati iam dedita et absque ulla difficultate possidenda confingit.
homines quoque regionis illius tractabiles et ad uiam salutis sequaces esse mentitur, ut, dum illic uberiores fructus animae pollicetur, praesentia lucra fraudulenter eripiat. nam cum unusquisque hac uana spe a seniorum contubernio separatus atque omnibus. quae frustra sibimet in suo corde depinxerat fuerit destitutus, uelut de profundissimo sopore consurgens nihil ex his quae somniauerat expergefactus inueniet.
itaque eum diabolns maioribus uitae huius necessitatibus et inextricabilibus laqueis inretitum ne respirare quidem ad haec quae sibi ipse promiserat aliquando permittet, eumque non iam illis quas ante uitauerat raris ac spiritalibus fratrum uisitationibus, sed cotidianis saecularium incursionibus obligatum ne ad mediocrem quidem anachoreseos quietem ac disciplinam umquam redire patietur.
IIIa quoque remissionis et humanitatis intercapedo gratissima, quae nonnumquam pro aduentu fratrum interuenire consueuit, licet molesta uobis ac fugienda uideatur, tamen quam sit utilis et salubris tam corpori quam spiritui nostro, paucis patienter adtendite.
saepe accidit non dicam nouiciis et infirmis, sed etiam experientissimis atque perfectis, ut, nisi mentis eorum directio et censura quibusdam mollita fuerit uicissitudinum laxamentis, aut in teporem spiritus ant certe in perniciosam corporis ualitudinem conlabatur. et idcirco a prudentibus atque perfectis, cum intercesserit fratrum etiam crebra uisitatio, non solum toleranda patienter, sed etiam gratanter est amplectenda:
primum quod pronoeat nos auidins semper solitudinis desiderare secreta (nam quodammodo cursum nostrum dum creditur retinere, infatigabilem iugemque conseruat: qui si nullo interdum obice tardaretur, usque ad finem contendere indefessa pernicitate non posset), deinde quod necessitatem reficiendi corpusculi cum fructu humanitatis indulget, maiora nobis conferens lucra cum iucundissimo corporis laxamento quam illa sunt quae per abstinentiae fatigationem fuerant adquirenda. super qua re aptissimam conparationem antiqua narratione uulgatam breuiter indicabo.
Fertur beatissimus Iohannes, cum perdicem suis manibus molliter demulceret, philosophum quendam ritu ad se uenatorio uenientem subito conspexisse. qui miratus quod uir tantae opinionis ac famae ad tam parua et humilia se oblectamenta submitteret, tune es, inquit, ille Iohannes; cuius fama insignis atque celeberrima me quoque summo desiderio tuae agnitionis inlexit? cur ergo oblectamentis tam uilioribus occuparis ? cui beatus Iohannes:
quid est, inquit, quod manu tua gestas ? at ille: arcus, inquit. et cur, ait, non eum tensum semper ubique circumfers? cui ille respondit: non oportet, ne iugi curuamine rigoris fortitudo laxata mollescat atque depereat, et cum oportuerit ut fortiora in aliquam feram spicula dirigantur, rigore iam per nimietatem continuae intentionis amisso uiolentior ictus non possit emitti.
nec nostri, inquit beatus Iohannes, animi te offendat, o iuuenis, tam parua haec breuisque laxatio, quae nisi remissione quadam rigorem intentionis suae interdum releuet ac relaxet, inremisso uigore lentescens uirtuti spiritus, cum necessitas poscit, obsecundare non poterit.
GERMANVS: Quoniam nobis inlusionum cunctarum remedia contulisti et diabolicae quibus quatiebamur insidiae per doctrinam tuam nobis domino donante detectae sunt, hoc quoque nobis similiter precamur edisseri quod in euangelio dicitur: iugum meum suaue est et onus meum leue est. satis enim propheticae illi sententiae uidetur aduersum qua dicitur: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras, quippe cum etiam apostolus dicat: omnes qui uolunt pie uiuere in Christo persecutiones patiuntur. quidquid autem durum et persecutionibus est refertum, nec leue potest esse nec suMe.
ABRAHAM: Verissimam domini ac saluatoris nostri esse sententiam experientiae ipsius facili probabimus documento, si perfectionis uiam legitime et secundum uoluntatem Christi fuerimus adgressi, et mortificantes omnia desideria nostra ac uoluntates noxias abscidentes non solum nihil residere nobis de huius mundi substantia siuerimus, per quam utique cum libitum fuerit uastandi nos ac dilacerandi potestatem inimicus inueniet, sed etiam nostri ipsius non esse nos dominos senserimus, illud apostolicum in ueritate conplentes: uiuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus.
quid enim graue poterit esse, quid durum ei, qui iugum Christi tota mente susceperit, qui uera humilitate fundatus semperque ad domini respiciens passiones in omnibus quae sibi fuerint inrogatae laetatur iniuriis dicens: propter quod conplaceo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum? quo, inquam, familiaris rei cruciabitur damno, qui perfecta nuditate gloriosus uoluntarie pro Christo uniuersas mundi huius respuit pompas omnesque eius concupiscentias generaliter arbitratur ut stercora, ut Christum lucri faciat, euangelici illius praecepti meditatione continua cunctorum dispendiorum aestus despiciens et excludens. quid enim prodest homini si totum mundum lucretur, animae uero suae detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? super cuius rei priuatione tristabitur.
qui omnia quae ab aliis auferri possunt sua non esse cognoscit, illud inuicta uirtute proclamans: nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium quia nec auferre quid possumus? cuius autem inopiae necessitate eius superabitur fortitudo, qui peram in uia, aes in zona habere non nouit, sed cum apostolo gloriatur in ieiuniis multis, in fame et siti. in frigore et nuditate?
qui labor quodue tam arduum senioris praeceptum tranquillitatem pectoris eius poterit perturbare, qui nullam habens propriam uoluntatem omnibus quae sibi fuerint imperata non solum patienter, sed etiam gratanter occurrit nostrique saluatoris exemplo non quaerit suam, sed patris facere uoluntatem, dicens et ipse ad patrem suum: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicnt tu? quibus etiam iniuriis, qua persecutione terrebitur, immo quod ei non etiam iucundum potest esse supplicium, qui in omnibus plagis cum apostolis semper exultat et optat, ut dignus habeatur pro Christi nomine contumeliam pati?
Vt autem nobis e contrario iugum Christi non leue nec suaue uideatur, contumaciae nostrae est iustius adscribendum, qui diffidentia atque incredulitate deiecti contra illius imperium, immo consilium, qui ait: si uis perfectus esse, uade uende (siue dimitte) omnia tua, et ueni sequere inepta peruersitate pugnamus, terrenarum scilicet facnlta-10 tum materias retentantes.
quarum cum nexibus animum nostrum diabolus teneat inligatum, quid superest nisi ut cum uoluerit nos a spiritalibus gaudiis separare earundem inminutione ac priuatione maestificet, id uersutis fraudibus elaborans, ut, cum iugi illius suauitas et oneris leuitas uitiosae concupiscentiae prauitate nobis fuerit ingrauata, ipsius facultatis atque substantiae, quam nobis pro requie ac solacio reseruamus, uinculis inretitos saecularium curarum flagris semper excruciet, ex nobismet ipsis quo dilaceremur exculpens? funiculis namque peccatorum suorum unusquisque constringitur, audiens per prophetam: ecce omnes uos accendentes ignem accincti flammis, ambulate in lumine ignis uestri, et in flammis, quas snccendistis.
per haec siquidem, ut Salomon testis est, unusquisque, per quae peccauerit, et punietur. ipsae enim nobis tormento sunt quibus utimur uoluptates, et oblectamenta huius carnis atque deliciae carnificum uice in suum retorquentur auctorem, quia necesse est eum qui facultatibus pristinis opibusque suffultus est nec integram humilitatem cordis nec mortificationem plenam noxiarum suscipere uoluptatum. his autem uirtutum patrocinantibus instrumentis omnes uitae praesentis angustiae et cuncta quae inimicus potest inferre dispendia non modo patientissime, uerum etiam iucundissime sustinentur, quibus rursum exulantibus elatio tam perniciosa subcrescit, ut etiam pro leuissima contumelia mortiferis inpatientiae ictibus uulneremur dicaturque nobis per Hieremiam prophetam:
et nuno quid tibi uis in uia Aegypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum uia Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? arguet te malitia tua, et auersio tua increpabit te. scito, et uide quoniam malum et amarum est reliquisse te dominum deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit dominus. quod ergo iugi dominici mirifica suauitas amara sentitur, quid est nisi quia eam auersionis nostrae amaritudo corrumpit? quod diuini oneris tam iucunda leuitas ingrauescit, quid est nisi quia eum a quo sustinebatur contumaci praesumptione contemnimus, quippe cum euidenter id ipsum scriptura testetur dicens: nam si ambularent semitas rectas, inuenissent utique semitas iustitiae leues?
nos, inquam, nos esse manifestum est, qui semitas domini rectas ac leues prauis ac duris desideriorum cautibus asperamus, qui uiam regiam apostolicis ac propheticis silicibus communitam sanctorumque omnium atque ipsius domini uestigiis conplanatam amentissime dtoerentes deuia quaeque ac dumosa sectamur, et praesentium oblectationum inlecebris obcaecati per obscuros inpeditosque uitiorum sentibus calles laceris cruribus et disrupta illa nuptiali ueste reptamne, non modo acutissimis ueprium aculeis configendi, sed etiam uirulentorum serpentium uel scorpionum illic latitantium ictibus prosternendi. tribuli enim et laquei in uiis prauis, qui autem timet dominum, abstinebit se ab eis.
de talibus et alibi dominus per prophetam: oblitus est, inquit, populus meus, frustra libantes, et inpingentes in uiis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito. uiae enim secundum sententiam Salomonis nihil operantium stratae sunt spinis, fortium uero tritae sunt. et ita ab itinere regio deuiantes ad illam nJetropolim ciuitatem, ubi noster cursus indeclinabiliter semper debet esse directus, non poterunt peruenire. quod etiam Ecclesiastes satis significanter expressit labor, inquiens, stultorum adfligit eos, qui non cognouerunt ire in ciuitatem, illam scilicet Hierusalem caelestem, quae est mater omnium nostrum.
quisquis autem in ueritate huic mundo renuntians super se tulerit iugum Christi et didicerit ab eO cotidianis iniuriarum exercitiis eruditus quia mitis est et humilis corde, in cunctis temptationibus manebit semper inmobilis omniaque illi cooperabuntur ad bonum. uerba enim dei secundum Abdiam prophetam bona sunt cum eo, qui recte graditur, et iterum: quia rectae uiae domini, et recti incedent in eis: praeuaricatores uero conruent in eis.
Maiora igitur nobis per conluctationem temptationum laudis contulit praemia benigna erga nos gratia saluatoris, quam si omnem a nobis necessitatem certaminis abstulisset. etenim sublimioris praestantiorisque uirtutis est persecutionibus aerumnisque uallatum manere semper inmobilem et ad praesidia dei fidum atque intrepidum perdurare, humanisque incursibus uelut armis inuictae uirtutis accinctum gloriosissime de inpatientia triumphare et adquirere quodammodo de infirmitate uirtutem, quia uirtus in infirmitate perficitur.
ecce enim dedi te, inquit dominus, in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Iuda, et principibus, et sacerdotibus eius, et omni populo terrae. et bellabunt aduersum te, et non praeualebunt: quia ego tecum sum, ut eruam te, ait dominus. ergo secundum meram domini traditionem uia regia suauis ac leuis est, licet dura et aspera sentiatur.
pie enim ac fideliter seruientes cum tulerint iugum domini super se et didicerint ab eo quia mitis est et humilis corde, iam quodammodo terrenarum passionum sarcinam deponentes non laborem, sed requiem animabus suis domino praestante repperient, sicut per Hieremiam prophetam ipse testatus est dicens: state super uias, et uidete, et interrogate de semitis antiquis, quae aituiabona, et ambulate in e a: et inuenietis refrigerium animabus uestris.
fientnatnqueeis continuo praua in directum, et aspera in uias planas, et gastantes uidebunt quoniam suauis est dominus, audientesque Christum in euangelio proclamantem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam nos depositis ponderibus uitiorum ea quae sequuntur intellegent: quia iugum meum
suane est et onus meum leue est habet ergo refrigerium uia domini, si secundum legem ipsius teneatur. sed nos sumus qui dolores nobis atque tormenta turbulentis distentionibus procuramus, dum malumus uias saeculi huius prauas atque peruersas etiam cum summo discrimine ac difficultate sectari. cam uero hoc modo graue \' ac durum nobis iugum domini fecerimus, blasphemo iam spiritu uel de ipsius iugi uel de Christi qui illud inponit duritia atque asperitate causamur secundum illud: insipientia uiri corrumpit uias eius,
deum autem cansatur cordesuo, et secnndum Aggaeum prophetam cum dixerimus quia uia domini non dirigit, congrue nobis respondetur a domino: numquid uia mea non dirigit? nonne magis uiae uestrae sunt prauae? et re uera si conparare uolueris suaue olentem uirginitatis florem et tenerrimam castimoniae puritatem taetris ac faetidis libidinum uolutabris, quietem securitatemque monachorum periculis et aerumnis quibus mundi huius homines inplicantur, paupertatis nostrae requiem edacibus diuitum tristitiis ac peruigilibus curis, in quibus non absque summo uitae periculo diebus ac noctibus consumuntur, suauissimum iugum Christi onusque leuissimum facillime conprobabis.
Proinde etiam illa retributio praemiorum, qua perfecte renuntiantibus in hac uita centuplum dominus repromisit dicens: et omnis qui reliquit domum uel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet in praesenti et uitam aeternam possidebit, recte atque uerissime eodem sensu absque ulla fidei perturbatione suscipitur. multi enim occasionem huius sententiae adepti crasso intellectu haec in illo mille annorum tempore carnaliter sanctis restituenda confirmant, cum utique illud saeculum, quod post resurrectionem futurum dicunt, praesens intellegi non posse fateantur.
multo ergo credibilins multoque manifestius est eum, qui aliquid saecularium uel affectuum uel bonorum Christo suadente contempserit, a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spiritali glutino conligantur, centuplo gratiorem etiam in hac uita recipere caritatem. hanc siquidem, quam inter parentes ac filios atque germanos, coniuges uel propinquos, siue societas copulat seu consanguinitatis necessitudo coniungit, satis breuem esse constat ac fragilem.
denique etiam boni ac pu cum adoleuennt filii a parentum domibus nonnumquam ac substantiis excluduntur, communio quoque consortii iugalis interdum etiam honesta causa interueniente diuellitur, fratrum dirimit facultatem contentiosa diuisio: monachi soli perpetuam coniunctionis retinent unitatem atque indiscrete possident uniuersa, qui omnia sua esse quae fratrum, omnia fratrum credunt esse quae sua sunt. si ergo istis quibus carnalis caritas copulatur affectibus dilectionis nostrae gratia conferatur, profecto centuplo haec dulcior atque sublimior est. recipietur sane etiam de continentia coniugali maior centuplo suauitas ab illa, quae eis inuicem per conmixtionem sexuum praebebatur.
pro laetitia quoque illa, quam in unius agri ac domus possessione quis habuit, centuplo maiore diuitiarum gaudio perfruetur, qui in adoptionem transiens filiorum dei uniuersa quae aeterni sunt patris ot propria possidebit et adfectu atque uirtute ad imitationem ueri illius filii proclamabit: omnia quae habet pater mea sunt, nec iam cum illa poenali distentionis ac sollicitudinis cura, sed securus ac laetus uelut in propriis ubique succedet, audiens cotidie sibimet ab apostolo praedicari: omnia enim uestra sunt, siue mundus, siue praesentia siue futura, et a Salomone: fidelis uiri totus mundus diuitiarum.
habes ergo istam centupli retributionem in magnitudine meriti et in discretione tam inconparabilis qualitatis expressam. neque enim si pro aeris ant ferri aut uilioris cuiusquam metalli certo pondere tantundem ponderis sed auri quispiam reddidisset, non etiam amplius restituisse quam centuplum uideretur: ita cum pro contemptu uoluptatum et adfectuum terrenorum spiritale gaudium et pretiosissimae caritatis iucunditas repensatur, etiamsi ipse sit numerus, centuplo tamen haec maior atque praeclarior est.
et ut hoc euidentius crebra repetitione reddatur: uxorem antea in lasciua passione desiderii possidebam, hanc eandem in honore sanctificationis et uera Christi dilectione possideo: una est mulier, sed centuplum creuit meritum caritatis. si autem et pro irae ac furoris perturbatione iugem patientiae lenitatem, pro sollicitudinis ac distentionis angore securitatis quietem, pro infructuosa saeculi huius poenalique tristitia salutaris tristitiae fructum, pro uanitate laetitiae temporalis spiritalis gaudii adpenderis ubertatem, retributionem in horum affectuum commutatione centuplam peruidebis.
et si uniuscuiusque uitii breui ac lubricae uoluptati contrariarum uirtutum merita conferantur, centuplo haec esse meliora multiplicata iucunditas adprobabit. centenarius enim numerus de sinistra transfertur ad dexteram, et licet eandem in supputatione digitorum figuram tenere uideatur, nimium tamen quantitatis magnitudine supercrescit. fiet enim ut qui haedi formam gerere uidebamur in laeua. ouis meritum translati consequamur ad dexteram.
nunc ad quantitatem earum rerum, quas pro contemptu mundialium commodorum nobis in hoc saeculo Christus restituit, transeamus, praecipue secundum euangelium Marci ita dicentis: nemo est qui reliquit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut filios aut agros propter me et propter euangelium, qui non accipiet centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in futuro saeculo uitam aeternam.
centuplam namque fratrum parentumue recipiet quanti_tatem, quisque patris unius uel matris seu filii pro Christi nomine caritate contempta in omnium qui Christo deseruiunt dilectionem sincerissimam transit, pro uno scilicet tot incipiens habere patres fratresque, feruentiore ac praestantiore sibi affectione deuinctos. multiplicata etiam domorum atque agrorum possessione ditabitur, quisque una domo pro Christi dilectione reiecta innumera monasteriorum habitacula tamquam propria po?sidebit, in quacumque orbis parte uelut in suae domus iure succedens.
quomodo enim non centuplum et si domini nostri sententiae superadici aliquid fas est plus quam centuplum recipit, qui decem uel uiginti seruorum ministeria infida et coacticia derelinquens tot ingenuorum ac nobilium spontaneo fulcitur obsequio? quod ita esse etiam uestris experimentis probare potuistis, qui singulis patribus matribusque ac domibus derelictis, quamlibet mundi partem fueritis ingressi, patres et matres fratresque innumeros, domos quoque et agros seruosque fidelissimos absque ullo sollicitudinis labore conquiritis, qui uos ut proprios dominos summis suscipiunt, amplectuntur, fouent, uenerantur officiis.
sed hoc, inquam, sancti ministerio merito ac fiducialiter perfruentur, qui prius in seruitutem fraternitatis semet ipsos suaque omnia uoluntaria deuotione subdiderint. recipient enim secundum sententiam domini libere id quod ipsi aliis dependerunt. quisquis autem haec humilitate sincera consortibus suis ante non detulerit, quomodo deferri sibi ab aliis patienter admittet, cam grauari se eorum obsequiis intellegat potius quam foueri, quia accipere fratrum mauult quam reddere famulatum?
haec tamen omnia non cum remissa securitate nec cum inerti oblectatione percipiet, sed secundum uerbum domini cum persecutionibus, id est cum pressuris saeculi huius ac summis angoribus passionum, quia, sicut ille sapientissimus contestatur, qui suauis et sine dolore est in egestate erit. regnum enim caelorum non desides, non remissi, non delicati, non teneri, sed uiolenti diripiunt. qui ergo hi uiolenti sunt? nempe illi qui non aliis, sed animae suae praeclaram inferunt uiolentiam, qui direptione laudabili omni eam praesentium rerum uoluptate fraudantes uoce dominica egregii direptores pronuntiantur et per huiuscemodi rapinam regnum caelorum uiolenter inuadunt.
regnum enim caelorum secundum sententiam domini uim patitur, et uiolenti diripiunt illud. isti profecto sunt laudabiles uiolenti, qui uim faciunt perditioni suae. homo enim, ut scriptum est, in doloribus laborat sibi et uim facit perditioni suae. perditio nostra est oblectatio uitae praesentis et ut expressius dicam exsecutio desideriorum uoluntatumque nostrarum, quas si quis ab anima sua subtraxerit ac mortificauerit, gloriosam profecto et utilem perditioni suae uim facit, abnegans dumtaxat ei iucundissimas uoluntates, quas per prophetam sermo diuinus frequenter incusat dicens: quia in diebus ieiunii uestri inuenietur uoluntas uestra, et iterum: si auerteris a sabbato pedem tuum, facere uoluntatem tuam in die sane meo, et glorificaueris eum dum non facis uias tuas, et non inuenitur uoluntas tua, ut loquaris sermonem.
cui etiam quanta beatitudo promittitur confestim per prophetam subiungit: tunc, inquit, delectaberis super dominum, et sustollam tesuperaltitudinemterrae, et cibabo te hereditate Iacob patris tui. os enim domini locutum est. et idcirco dominus noster atque saluator, ut nobis amputandarum uoluntatum nostrarum formam traderet, non ueni, inquit, facere uoluntatem meam sed uoluntatem eius qui misit me, et iterum: non sicut ego uolo sed sicut tu. quam uirtutem illi specialiter exercent, qui in coenobiis conmorantes senioris reguntur imperio, qui nihil omnino arbitrio suo agunt, sed uoluntas eorum ex uoluntate pendet abbatis.
postremo ut iam disputationis huius sermo claudatur, nonne, obsecro, etiam in hoc centuplam gratiam euidentissime qui fideliter Christo deseruiunt consequuntur, dum pro nomine eius a summis principibus honorantur, ac licet ipsi humanam gloriam non requirant, uenerabiles tamen etiam in persecutionum angustiis iudicibus cunctis ac potestatibus fiunt, quorum uilitas etiam mediocribus forsitan despicabilis esse potuisset uel pro obscuritate natalium uel pro condicione seruili, si in ) saeculari conuersatione mansissent ?
per Christi autem militiam nobilitatis nemo status calumniam commouere, nemo obscuritatem generis audebit opponere: quin potius illis ipsis uilissimae condicionis obprobriis, quibus confundi et dehonestari ceteri solent, Christi famuli gloriosius nobilitantur. quod euidentius in abbate Iohanne, qui in illa heremo quae Lyco oppido adiacet commoratur, possumus adprobare.
qui perobscuris maioribus natus ita pro Christi nomine uniuerso paene humano generi admirabilis factus est, ut eum ipsi quoque rerum praesentium domini, qui mundi huius atque imperii gubernacula retinentes etiam potentibus cunctis regibusque terrori sunt, uelut dominum uenerentur et oracula eius de tam longinquis regionibus expetentes imperii sui apicem et statum salutis bellorumque prouentus illius orationibus meritisque committant.
Tali beatus Abraham de inlusionis nostrae uel origine uel medella disputatione disseruit atque oculis quodammodo nostris cogitationum quas diabolus auctor ingesserat propalauit insidias nosque ad desiderium uerae mortificationis accendit, quo etiam multos, licet incompto haec omnia sermone digesta sint, credimus inflammandos. nam licet summorum patrum flagrantissimos sensus tepida eloquii nostri fauilla contexerit, plurimorum tamen algorem, qui remotis uerborum cineribus uiuacitatem latentium sensuum suscitare uoluerint, calefaciendum putamus.
sed ad uos, o sancti fratres, non utique hunc ignem, quem dominus uenit mittere in terram et quem nimium ardere desiderat, ita spiritu praesumptionis elatus emisi, ut quasi feruentissimum propositum uestrum caloris huius adiectione succenderem, sed ut uobis maior apud filios esset auctoritas, si id, quod ipsi non mortuo uerborum sono, sed uiuo docetis exemplo, etiam summorum atque antiquissimorum patrum praecepta confirment. superest ut me periculosissima hactenus tempestate iactatum nunc ad tutissimum silentii portum spiritalis orationum uestrarum aura comitetur.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Johannis Cassiani Opera edited by Michael Petschenig (Vienna, Gerold: 1886) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 13), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.