Menu

Benedictio Cerei (I) (Latin)

The Latin text of Benedictio Cerei (I). This page has 1 section group and about 665 words. Each row carries its standard reference.

The later Fathers AD 474–521 Magnus Felix Ennodius Latin original 1 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 5 KBTEI XML (gzip) 6 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Benedictio Cerei (I)
Viiii. Benedictio CereiDignam et iustum est. uere dignum et iustum est, ut quod a te, domine, accipimus pretio saltem uocis soluamus. et licet nostra lingua auctoris sui beneficiis digno nequaquam respondere possit affatu, uult tamen diuino mysterio profecisse, quod facta est. nam cum ceteris animalibus hebetata caligantium crassitudo sit sensuum, uernat in hoc dispositione dominica hominum factura praestantior, quod sola uherius potest sentire factorem: quae tamen cernuis est socianda recte pecudibus, si caelestis ignara muneris uelut elinguis beneficia diuinitus concessa concludat. nam ut absoluit a crimine in holocaustis mysticis non habere quod offeras, ita digna piaculo res est, offerenda subtrahere. parili namque iudicio censendus est et qui numquam loquitur per naturam et qui quod loquitur non reddit auctori idcirco, domine stupendi huius opifex elementi, aliquam tibi a nobis reddi credimus humili satisfactione particulam, quod totum cognoscimus nos debere. quis enim alius praeter te mundi fabricam perpendiculo repentinae iussionis exactam bifida auctoritate solidauit, cum primum praecepti tui miraculo terra coagularetur in pelagus et deductis deinde aquarum inpressionibus illa naufraga post sitiret? cuius etiam nisi tuae inuestigabilis fotu iussionis suscepta germina nutriuntur? qui calorem gignit infusis, qui umorem stillat arentibus ? qui nisi deus noster succidua iungit temporibus tempora, quorum terrae fetus nunc igne feruescant, nunc glacie temperentur, nunc tepore animentur, nunc bibulo liquore consurgant? quis haec omnia et fecit ex nihilo et per lucis ianuam a perpetuae noctis furua densitate discreuit fecitque perenniter laudanda dispositione piissimus post lucis claritatem non horreri tenebras reuertentes per dierum dies? quis te uel dignus aut facundus laudator eloquitur, cuius terminata distributio succedenti uarietate fit gratior, quo iubente dulcior lux est, quod aliquando desinit, quam si iugiter permaneret? ecce illa nox, quae mundum hactenus iugo crudelissimae deditionis oppresserat, populos a nexibus uiolentae condicionis absoluit et fit libertatis altrix quae mater fuerat seruitutis. in huius tibi, domine sanctissime, noctis ministerio hoc cereum lumen offerimus, per quod caligo uetusta pellatur, in quo species trino conpaginatae consortio societatis propemodum mysticae glutino coniunguntur, quarum ceram parauit nectareis partubus feta uirginitas, papyrum ad alimenta ignium lympha transmisit, lumen adhibetur e caelo. nil hic habet uox humana quod consecret, ubi totum dirigit superna cognitio. agnoscit hic odorem suum salutiferae uirginis filius, ubi sine coitu nascitur quicquid offertur. non enim hic turicremis Panchaeus adoletur ignis altaribus, non ad triste ministerium extremum mugiens bos percussa litabitur, non bidentum fetus carnificis potius quam sacerdotis mucro desecuit: sufficit ad reparationem aeternitatis perditae, quod non a nobis sed pro nobis agnus occisus est. procul hinc aberit lanista Iudaicus, qui per cicatrices inguinum animas sibi adquisitas tot solet numerare quot uulnerat. Christi nostri libamina infucata simplicitate conplentur. peragit dedicationem corporis nostri crux unda confessio. te ergo quaesumus, domine, ut sicut typico prisca mysterio ita renouanda agmina ducat haec columna trans gurgites: aestuet et nobis semita praeparata per maria et sitiat callis puluerulentus in fluctibus. nil hic est, in quo discrepent antiqua nonis aut moderna ueteribus. tu semper idem dominus et sacerdos meritis par prophetae es, ad cuius precatum fluenta siccentur, ut Hebraeus transeat, Aegyptius deprimatur et mersis in aqua corporibus sola sentiat culpa naufragium. hoc autem tibi, domine, castae operatricis munus et hanc intactae matris sobolem commendamus, per quam meretur habere terra quod caeli est, quae per domos cereas diuino stipant mella conpendio, quibus causa est numerosae progenies nescisse coniugium, ne, dum copularum nexibus occupantur, laborandi tempus effugiat et expectent ut prolem suam turgida aluus effundat. quam herbarum lucro diligentius possunt ore profligare quam semine. in huius autem cerei luminis corpore te, domine, postulamus, ut supernae benedictionis munus adcommodes et, si quis hinc sumpserit aduersus flabra uentorum, aduersus spiritus procellarum tua iussa faciens, sit illi singulare perfugium, sit murus ab hoste fidelibus. simul etiam quaesumus te, at, quia ad uernantis anni faciem passionis ae resurresctionis tuae tempus aptasti, cum post concretas hiemali torpore glebas et infrenata glacie flumina nouellas frondium tunicas gemma conscindit et cum auctore germinum domino nobis omnia reuiuiscunt: da multiplices fructus in terris, nostrum effice quod ostendis et sacerdotis nostri uel totius cleri eius incolumitate seruata ubertatem temporum sine aduersa tempestate concede

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Magni Felicis Ennodii Opera Omnia edited by Wilhelm Hartel (Vienna, Gerold: 1882) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 6), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate