Menu

Praeceptum Quando Iussi Sunt Omnes Episcopi Cellulanos Habere (Latin)

The Latin text of Praeceptum Quando Iussi Sunt Omnes Episcopi Cellulanos Habere. This page has 1 section group and about 662 words. Each row carries its standard reference.

The later Fathers AD 474–521 Magnus Felix Ennodius Latin original 1 chapters Latin text: CC BY-SA 4.0
Download the Latin text Plain text 5 KBTEI XML (gzip) 5 KB
Show:
LatinOpen Greek and Latin text
Praeceptum Quando Iussi Sunt Omnes Episcopi Cellulanos Habere
Vii. Praeceptvm Qvando Ivssi Svnt Omnes Episcopi Cellvlanos HabereNulli dubium est, hominem, qui carnalis concupiscentiae inlecebras sacri amator instituti magistra uiuendi arte domuerit et praeceptorum falce caelestium erraticos palmites de conuersationis suae radice sustulerit uitali traditurus incendio fructuosa plantaria ad supernum fouere ualitura conpendium, unde annuas diuina iussa capiant pensiones, et eum sicut sinceritate innocentiae ita opinionis luce gratulari. nec bonorum facem meritorum maledicentis credendum est extingui posse conflatu, quoniam, etsi dente tangatur inuidi, splendor uitae umbram uenenatae oblocutionis excludit. auctorem repetunt tenebrae, quae ad inuoluendum iubar aptantur: nitorem siderum nox infusa non obruit: ad genium claritatis proficit cum obscuritate conflictus : lunaris globi ministerium die recedente plus rutilat et placet suo lumine, dum fugat alienum. sub externum ius non mittitur qui lucem facere ut auctor adsumit. sed quoniam noxiae mentes definitis se aestimant senioribus non teneri, putantes prophetarum praecepta dicentium os detrahentis eradicabitur cum aetate ueterescere et ualitudinem non habere per tempora, quasi nouellis tantum timor debeatur statutis et ad poenam reos lex annosa non teneat, cum temporum operator deus prophetae usus officio et antiqua iusserit et moderna disponat et unus atque idem boni fabricator instituti circa homines quod praemisit in parentibus seruet in posteris. sed ad propositum reuertamur. exercentur quidem sanctae animae sermonibus aemulorum et ad gloriae augmenta deputant quicquid contra earum meritum accusator ingesserit, sicut doctor gentium clamat, homines oblocutionibus exerceri. ut solent arbores, quae ad terrae penetralia ualidis radicibus peruenerunt, despicere flabra uentorum et certamina procellarum stabilitate propria animante contemnere, sic illi repudiantes superstitiosi quae inpacta fuerit caligo figmenti per sudum radios bonae conuersationis ostendunt. nam dum quis illorum obiectis conscientia teste congreditur, ad triumphi spem interna aestimatione percurrit. nos tamen, quos pastoralis cura constringit, quibus tuendarum commissa est animarum diligentia, ne summorum quispiam minimorumque dispereat, maxime cum mali ipsius recens oculis offeratur exemplum, cum apostolicae sedis praesulem et omnium pene ecclesiarum gubernacula tractantem per proximi tumultus incendium inimicorum rabies tali ore momordisset et in. ruinam suam aliquorum furor sine iusta indignatione surrexerit: hanc ergo uolentes morborum desecare perniciem, ne in locum iniquae adsertionis nostrorum aliquis neglegentias aucupetur et similitudine ueritatis ad inpugnationem fultus occurrat, qui, ut aiunt, uiua hominum testimonia non formidant, dum, quod nefas dictu est, conuicti loco deputatur incautus et fecisse scelus creditur qui potuisse facere perhibetur (nemo dei oculos quam hominis iudicat plus timeri: errorem creditur fouere solitudo et profundam nequitiam incomitatus admittere, quasi caelo facinora penetralibus inclusa non pateant et uindicari malum nequeat, quod homo non respicit): credentes quod rem studii possint deputare necessitati et, dam homo homini custos est, alio maledicendi ordine pudicitiam ualeant adplicare formidini, nos quidem uel ex una parte carpendi occasiones incidimus, nos supernae memores disciplinae qualemcumque sacerdotalem dexteram uolentibus perire porrigimus et a ruinae praecipitio diabolicis actos stimulis retardamus, ut discant loquaces uel post decreta praesentia religiosum amare silentium. ■
Nullum ergo sacerdotum antiquis et modernis legibus obsequentem nullumque leuitarum sine bene probata uolumus in quocumque loci manere persona, uel quem substantiae exilitas non permiserit habere consortem, ipse concellaneus fiat alterius. publicum sit apud religiosos omne quod geritur: clandestina repudietur obscuritas: multos habeat actuum conscios qui deo debet innocentiam. uideant aemuli, quia qui testes adhibet uult probari: male deprehensa iudicetur conuersatio quae non optat agnosci. certe uel si mens sit recti conscia, uindicta dignus est qui alii existit causa periculi: dum enim suspicionibus patefacit accessum, fit fraterni origo discriminis, et qui peccandi fomenta tribuit ipse iugulum morti inpingit, ut ait diuinus et beatus praeco: noli detrahere, ne eradiceris, confessor Ambrosius: multi non dederunt errori locum, et dederunt suspicioni. suspicio ista est interitus suspicantis atque eam non caret peccato qui dederit. unde mansuro cum dei et redemptoris nostri ordinatione constituto sancimus, apostolicae sedis beati Petri uel praesulis eius papae auctoritate subnixi, quae, uitia desiderat radicitus amputari, ut nullus religiosorum de memoratis ordinibus aliter quam, praefati sumus audeat conuersari, uel quicumque praesumpserint cum amissione pudoris honorum damna sustineant. quoniam grande malum est dicatam deo personam salutaribus monitis non parere nullus secum extraneas habeat mulieres praeter personas canonibus designatas, ne agendo taliter, etiamsi uita sit innocens, damnum opinionis incurrat.

Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Magni Felicis Ennodii Opera Omnia edited by Wilhelm Hartel (Vienna, Gerold: 1882) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 6), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.

Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.

Everything we make is available for free because of a generous community of supporters.

Donate