Carmen De Iona et Ninive (Latin)
The Latin text of Carmen De Iona et Ninive. This page has 1 section group and about 700 words. Each row carries its standard reference.
et cinerum senio signata incendia poenae.
et frustra solis oculis nascentia poma.
et pariter facti mortem maris et salis illic:
si quis homo est poenam mutato corpore seruans:
paene alios ignis superi decusserat imbres
urbs. erat. (ut) iusti transgressio. Niniue dicta.
nam quis subuersae mentis metus ? omnia uulgo
at bonus et nostri patiens et plectere serus
omnipotens dominus nullam iaculabitur iram.
ni prius admoneat durataque pectora pulset,
praesagos agitans augusta mente prophetas.
namque Niniuitum meritis mandarat Ionam
praefari exitium dominus: sed conscius ille
parcere subiectis et. dicta cedere poena
ne uanum caneret cessura pace minarum.
mox fuga consilium: si qua est tamen ista facultas
euitare deum dominique euadere dextram.
qua subter totus trepidans conpescitur orbis.
an ratio est. quod agit sancto de corde prophetes V
Litoris in labio. portu celeberrima fido.
urbs oras Cilicum contra libatur Ioppe.
eiusdem fert acta deus; nec denique mirum,
si dominum in terris fugiens inuenit in undis.
paruula nam subito maculauerat aera nubes.
uellere sulpureo de semine conscia uenti.
paulatimque globus pariter cum sole cohaesit
deceptumque diem caliginis agmine clusit.
fit speculum caeli pelagus: niger ambitus undas,
nequiquam medios fluctus dum nubila tangunt.
gloria uentorum quos omnis turbine miscet.
diuersus furor in profugum frendebat Ionam;
una ratis certamen erat caeloque fretoque.
tunditur hinc illinc. tremit omnis silua sub ictu
fluctifrago. subter concussa est spina carinae,
palpitat antemna. stridens labor horret ab alto.
nauticus interea gemitus uoxque omnia temptat
pro rate proque anima: spiras mandare morantes.
oblaqueare mitram. clauorum stringere nisus
atque reluctantes impellere pectore giros.
pars maris interni putidum graue odore uicissim
egerit. at rapiunt (pars) merces atque onus omne
praecipitant certantque pericula uincere damnis.
expanduntque manus nullorum ad numina diuum.
quos maris et caeli uis non timet: haut minus illos
puppibus abstrusos irato turbine mergunt.
Nescius haec reus ipse cauo sub fornice puppis
stertens inflata resonabat nare soporem.
iam tunc in somno domini formando figuram.
hunc simul undisequae cogit qui munia prorae.
increpat inpulsans: .. Quid. ait, discrimine in isto
somnia more capis tantoque in turbine ponti
solus habes? en unda operit, spes unica diuum est.
tu quoque, quisque tibi deus est, dic uota precesque
[indigetans patrium supplex inflectito numen.] "
sic tum quis culpae propior, quis causa procellae.
discere sorte placet. nec sors mentitur Ionam.
quo populo, qua sede cluens?" famulum ille fatetur
praetimidum fidumque dei, qui sustulit alte
caelum, qui terram posuit quique aequora fudit;
ipsius [et sese profugum causasque reuelat.
deriguere metu: "Quid nos igitur tibi culpae?
quid fore nunc, quonam placabimus aequora pacto ?"
namque magis multoque magis freta saeua tumebant.
En ego tempestas, ego tota insania mundi;
in me, inquit, uobis aether ruit et mare surgit;
in me terra procul, mors proxima, nulla dei spes.
quin date praecipitem, causam nauem que leuantes:
unum onus hoc magnum pelago iactate uolentem."
Ast illi frustra nituntur uertere cursum
in reditum; nec clauus enim torquere sinebat,
postremo ad dominum: „Ne nos in mortis hiatum
unam animam propter dederis, nec sanguine iusti
respersisse uelis, si sic tua dextera ducit."
Iamque illic imo exoriens de gurgite cetus,
squamosum et conchis euoluens corporis agmen,
urguebat proprios concusso marmore fluctus,
praedam sponte petens, quam celsae puppis ab arce
uiuentemque dapem longam percepit in aluum,
cumque uiro caeli rabiem pelagique uorauit.
sternitur aequoris unda, resoluitur aetheris umbra;
hinc fluctus, illinc flatus redduntur amici.
securamque uiam placida signante carina
spumea caeruleo candent uestigia sulco.
nautae tunc dominum laeti uenerantur eique
[nauigat et uates alio susceptus Ionas]
nauigium fluctus secat, et sub fluctibus imis
Iona defertur anima spirante ferina.
conclusus neque tinctus aquis. maris intimus exter.
inter semesas carnes resolutaque putri
corpora digestu iam iam sua funera discens:
in signum sed enim domini quandoque futurum
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Cypriani Galli Poetae Heptateuchos edited by Rudolf Peiper (Prague, Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1891) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 23), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
