Epistulae (Latin)
The Latin text of Epistulae. This page has 3 section groups and about 20,500 words. Each row carries its standard reference.
Olim te, domine mi uenerande ac beatissime sacerdos, fama celeberrima praedicante cognoui, olim desiderio pii amoris infuso illis te, quibus scribere dignaris, oculis cordis intueor, sed nihilominus etiam corporeis uidere festino, si quo modo possim intercedentibus uobis peccatorum meorum uincula disrumpere acceptisque columbae illius pinnis a uenantum laqueis euolare et uobiscum positus in dominica lege requiescere, ut sitim, quam opuscula uestra legendo concepi, ipse praesens, unde illa manarunt, uberius hauriens restinguerem, ut caritatis igniculum, quem in tepidis animae dormientis fauillis (scintillis) feruentibus suscitastis, prolatis de condensa scripturarum pabulis uiuax flamma roboraret, quae eloquio sancti oris accensa more sibi solito in pectore peccatoris uim naturae potentis exsereret calefaciendo frigida, inluminando tenebrosa et spinas criminum consumendo. adhaesit, doctor eximie, anima mea post te. me autem adiuuent orationes tuae, ut possim terrenis actibus spretis caelestibus inhiare, quia corpus, quod corrumpitur, adgrauat animam, ut inclinare aurem suam ad oracula diuina non possit, ut domum patris obliuiscens oboediensque uocantis imperio de terra sua et cognatione discedat atque illam, quae ei demonstratur, potius concupiscat.
Non enim adhuc ualet pusillitas nostra metum obnoxiae conditionis expellere et caritati perfectae purgata corda reserare, ut relinquentes praesentia petamus aeterna eiectoque ancillae (herede) hereditatem paternam liberi possimus adipisci. quam ob rem spero, domine mi, ut pro me indesinenter oretis et, quoties dignati fueritis ariditatem terrae meae eloquentiae uestrae imbre perfundere; non mihi, sicut nunc fecistis adhuc meae infirmitatis ignari, delicatos et dulces cibos, sed austeriores et aegritudini meae congruos suggeratis, quia non expediunt stulto deliciae, postmodum proditoribus meis censorium praebeatis adsensum, qui more humani ingenii affectu nimio praepediti et a ueritate iudicii declinantes incurrunt pro amore mendacium. sane nec uereatur sanctitas uestra, ne uulneribus meis gratior sit fouentis dextera quam secantis, quia ea nec a me posse curari et tamen grauiter conputruisse domino donante iam sentio. et ideo eligo, ut me iustus misericordiae increpatione corripiat, quam caput meum oleum peccatoris inpinguet. supplici itaque prece deposco, ut de illo thesauro penetralium uestrorum, unde noua et uetera proferre consuestis, peritissimi utpote medici, qui languentium innumeras et uarias aegritudines cotidie gratia dei adiuuante sanatis, languori quoque meo, quae conuenire cognoscitis, medicamenta mittatis.
Ita me hactenus inpia neglegentia et neglegens impietas possederunt, ut, quid, domine mi, in me potissimum accusem, nesciam et, quid in me primum excusem, non inueniam. si enim argumentationem aliquam ad excusandas excusationes in peccatis exhibere temptauero, adiciam peccato sine iudicii recordatione peccatum, ut duplici atque maiori delicto ipse me premam, ut, qui tarditatis reus sum, esse incipiam falsitatis et ab humana usque iniuria crimen extendam, paternam nunc tantum expectans de segnitiae noxa sententiam, diuinae uero pro mendacii ultione subiciar, praesertim cum uera confessio indulgentiam et falsa excusatio mereatur offensam. malo itaque tam simplici confessione quam supplici ueniam petere, quam peccata geminare.
Habes ergo, pater optime, pastor egregie, me culpae meae spontaneum confessorem. habes et in discipuli errore, quod corrigas, et in ouiculae languore, quod sanes. potestatisque et iudicii tui est, utrum uelis ulceris mei putredinem ferri rigore rescindere an medicamentorum lenitate curare. ego tamen,. utram elegeritis, curationem amplectar intrepidus nec paternae ictum dexterae declinabo, dummodo portionem promissae hereditatis adipiscar, neque adtendam, quae mihi poena sit in flagello, sed quem habeam *** in testamento. melius enim mihi est flere super patre, quam ut abdicer contemptus a patre, quia parentum pietas distringit, ut corrigat, non perseuerat, ut puniat, nec tantum eis maeroris infert adrogantia superbientis, quantum gaudii confert humilitas confitentis.
Sic ille euangelii indulgentissimus pater filium praeceptae substantiae decoctorem laeto suscepit amplexu promptior gaudere de reditu quam inputare de lapsu. denique non ei exprobrantur facinora, non luxuria, non egestas, sola conuersi reuersio omnia damna conpensat, quia maior fuit procul dubio patri facultas reditus quam rerum facultas. ita, quem abscessio -reum fecerat, regressio fecit insontem et misericordia sufficit heredi. quin etiam paternae clementiae uenia sola non sufScit, quod ulnis fouet, quod gratia permulcet, nisi et munera larga multiplicet. dat anulum, ne rursus a patre perfidia abducente discedat. calceamenta dat pedibus, quo facilius ardui itineris aspera et dura contemnat. dat et ipsam primam, quam perdiderat, stolam, ut, quem a morte receperat, pristina inmortalitate donaret. datur etiam ipse iuniori uitulus reuerso, qui seniori agnus datus fuerat de Aegypto profecturo, quia ipse educit ex Aegypto pater.
Tanti parentis imitatus fidem trade peccatoribus adiutorium, praesta conantibus remissionem, intercessionem largire confitentique filio non solum ipse ueniam tribue, sed ipse ueniam deprecare, ut, quem in peregrina patria appellas liberum, in propria possis uidere liberatum. et qui per se amisit dominicam liberalitatem, per te mereatur consequi libertatem nec a uestro separetur solatio, qui sequestratur praemio.
Scribendi mihi ad unanimitatem tuam aditum, quem obstruxerat inperitia, patefecit affectus et illa dominatrix omnium pietas, per quam flectuntur rigida, saxea molliuntur, sedantur tumida, leniuntur aspera, tumescunt lenia, mitescunt saeua, saeuiunt mitia, accenduntur placida, acuuntur bruta, dominantur barbara, immania placantur, etiam in me opus suum peragens os elingue reserauit producens me ex tutissimo silentii recessu. ad publicum formidandumque iudicium et in uita iam ueteri noua subire conpellit, scilicet ut, qui hactenus illam sententiam secutus antiquam, qua dicitur saepenumero praestare tacere quam dicere, inscientiam meam maluerim uerecundiae taciturnitate tegere, quam inpudenter incondito sermone proferre, nunc tam consuetudinis meae inmemor quam rusticitatis oblitus quasi ex Arione in Orpheum repente mutatus uelim disertissimis auribus tuis ore garrulo non tam officiosus quam iniuriosus exsistere, dum et ignota pertempto et insueta. praesumo.
; Sed dabitis, ut reor, ueniam uenienti ex necessitudine necessariae necessitatis, quia, quid dilectio in mortalium mentibus naturali potestate sibi uindicet, conscium mutuae passionis pectus agnoscit. ergo ne excusationi diutius immorantes ita paginam dilatemus, ut non solum tibi non exhibeat sermo incomptior ***, uerum etiam copia inordinata fastidium, iam in uocem pietatis erumpimus et desideriorum uerba ructuamus conmendantes tibi pignus nostrum, depositum tuum, cuius nos susceptione cepisti. tibi enim spem posteritatis meae, tibi solatium uitae praesentis et leuamen, si diuinitas annuerit, futurae, tibi uni omnia mea uota commisi. te elicitorem et formatorem lapillorum nobilium, te rimatorem auri, te repertorem aquae latentis elegi, qui sciris abstrusas lapidibus gemmas propriae reddere generositati, quae utique in tanta rerum confusione amitterent nobilitatem, si indicem non haberent. aurum quoque harenis uilibus mixtum nisi artificis sollertia eluatur aquis, ignibus eliquetur, nec splendorem poterit retinere nec meritum. saeptas etiam aquarum manantium uenas et obductum terra fluenti alueum nisi diligentius eruderauerit appetitoris industria, laticis unda non fluet. ita et tenerorum adhuc acies sensuum ignorantiae nubilo quasi crassitate scabrosae rubiginis obsessa, nisi adsidua doctoris lima purgetur, nequit sponte clarescere. tuum ergo nunc, tuum est in his omnibus et opinioni tuae et nostro pariter respondere iudicio, ne aut tu praesumpsisse inlicite aut nos inconsiderate elegisse uideamur.
Codices, quos sanctitas uestra transmisit, accepi eloquentia claros, scientia perfectos, doctrina probos, fidei puritate perspicuos, qui sacrorum testimoniorum ubertate locupletes, auctoritate praestantes, luce fulgentes facile et fidelium mentes inluminent et infidelium errores detegant atque conuincant. quorum ego gustu admodum tenui pellectus potius quam refectus ad satietatem propter sollicitudines saeculi peruenire non potui. sicut enim stomachus, cum febrium ardore decoquitur, dulces sibi antea cibos nec oblatos recipit nec requirit ablatos, ita et animus mundanis anxietatibus curisque confectus spiritales dapes nec desiderat absentes nec carpit appositas nec sentit infusas.
Quae cum ita se in me habeant, uos tamen et pii parentis probastis affectum et solliciti magistri ministerium et seduli medici implestis officium, ut tali taedio laboranti medicamenta congrua mitteretis. quibus etsi propter neglegentiam meam ego non ualeo consequi sospitatem, uos tamen percipietis a iusto repensatore mercedem, qui etiam pro ingratis grates beniuolas referre consueuit. horum ergo praefatorum codicum unum, sicut iussistis, retinui, alium remisi, quem sancti Hilarii Pictauae urbis antestitis esse noueritis. quod quia praeceperatis, indicare curaui. hunc uero retentum, (dum) permittitis, transferre disposui, ut, quod memoriae commendare non possumus, saltim uel paginis mandare curemus.
Quoniam amoenitati nemoris uestri etiam deserti nostri ineptias uoluistis adiungi, transmisi, sicut iniunxistis, abietum plantas non specie, sed proceritate placituras, non fructibus, sed sui peregrinatione mirabiles, non usu aptas, sed amoenitate iocundas, quippe quae, cum coaluerint, crassitudine umbrarum Ceuennarum frigus oceani sint aestatibus praebiturae, et hoc inter illas praeclarissimas diuersi generis arbores tam decore quam utilitate praestantes, opulentas onere, distinctas flore, odore fraglantes. illic enim industria uestra contulit, quod soli natura non protulit. nam ut ruborem rosarum, liliorum candorem, lauri perpetuum uirorem et alia huiuscemodi similia uisibus praetermittam, quia saepe per abundantiam pretiosa uilescunt et facit copia cotidiana fastidium, illic etiam graminum, germinum, frutectorum peregrinae conlatae sunt suauitates uisui usuique uernantes.
Sed quid illic primum laudandum sit aut mirandum, ubi etiam temporis intemperies temperatur? siquidem inibi torridae feruor aestatis tam umbrarum quam undarum rigore depellitur, hiemis uero in tantum non sentitur asperitas, ut intra eadem positis tepor aeris et cantus auium ueris reddat effigiem. sed quid ego inmemor inperitiae meae paupero sermone, mi domine, ruris uestri diuitias, delicias describere aut enarrare contendo, ad cuius laudem etiam ingenia maiora succumberent? date itaque inpudentiae meae ueniam, quam extorsistis, qui ut auribus uestris uerbosus existerem, dignatio uestra me conpellit, confidens, quod epistula longior uobis, domnis meis, si displiceret affatu, placeret affectu, cum intellegeretis eam non pro eloquentiae lepore, sed pro uestro amore copiosam, simulque, quia sciebam sublimitatem uestram in amicis uestris plus reprehendere taciturnitatis uerecundiam, quam loquacem familiaritatis audaciam.
Trepido in praeconium uestrum os elingue reserare, cui scio iure etiam ingenia maiora succumbere. quid enim primum de. affectionis aut dignationis uestrae laude commemorem, qui omnes mihi ruris, moris et, quod his omnibus maius est, caritatis delicias contulistis, aut certe, si quid horum defuit, deputandum tempori, non nobis est inputandum. nam totum apud uos, quod carum pectus, quod habuit clarum mundus, inueni, nulla me penitus iocunditate fraudastis. quin etiam desiderabile mihi hospitioli mei.desertum uestra uicinitate fecistis. et idcirco me magis finitimum uobis esse congaudeo, quia non ex toto malus est, qui bonis iungitur.
Sed ne exhibeat nobis [esse] ineptia sui longior sermo fastidium, salue largissimum dico et uitrarium, sicut iussistis, me destinasse significo, cuius opus nitore, non fragilitate oportet imitetur, ut dilectio, quae nobis a parentibus relicta, a magistro tradita, uitae communione firmata est, secundis elimetur, aduersis nulla penitus turbinum procella frangatur. nam sicut auri atque argenti pretiosa sinceritas, si aeris aut plumbi uel cuiuslibet alterius materiae uilioris fuerat admixtione corrupta, nisi ignium examinatione purgetur, nec splendorem naturalem poterit habere nec sonum, nam nec uisui claritatem nec tinnitum reddit auditui magisque raucum resonat, si feriatur, et stridulum *********
Hanc ergo sententiam, non meam, sed domini, frater optime, contuentes pariter et sequentes ita uitam nostram medio cursu gubernatore ipso domino temperemus, ut, quamquam serenitas adrideat, prosperior flatus inuitet, mare placidum blandiatur, scientes tamen illam aequoris subiecti planitiem ad instar montium repente consurgere nequaquam in altum nauem nostram patiamur inpelli, ubi eam aut tempestas soluat aut unda demergat.
Agnito transitu sanctae ac uenerabilis apud me recordationis domini mei decessoris uestri Leontii animo et mente confusus diu multumque tristatus sum, quod et inpedientibus peccatis meis tanto antestiti occurrere non merueram et tali essem parente priuatus. cuius etsi exterioris hominis non fruebar aspectu, interioris tamen gratia delectabar et mentis acie iugiter adhaerebam, per quem et in quo mihi praesens quodammodo et cernebatur obtutu et audiebatur affatu et palpabatur adtactu et tenebatur amplexu, siquidem cari nullo se melius loco quam in corde caritatis ipsius sede conspiciunt. unde et amplius desiderabam oculis uidere carnalibus, quem ita spiritalibus intuebar. sed dolori meo consolationem ea, quae prius tribuerant solacium, ipsius merita dederunt, quia confido, quod, quem paterna pietas dilexit, et sedula intercessione custodiat.
Sed haec sanctitati uestrae quasi uobiscum colloquens atque a uobis maeroris ipsius leuamen requirens dictante dilectione retuleram. nunc uero, ut dicere institueram, accersione ipsius domini mei et apostolatus uestri ordinatione conperta ad officium uestrum mittere cogitabam. sed muneribus uestris humilitatis meae praeuenistis obsequium, quae mihi maiorem scribendi fiduciam contulerunt, quia praesumo, quod, quem liberalitate feceritis dignum, ab animis uestris non habeatis alienum. et ideo, sicut datis intellegi, quoniam tanti habere dignamini, sospitationem beatitudini uestrae per litteras uberem dico simulque peculiari prece deposco eo mecum agere tanti habeatis affectu, ut domnum Leontium praemisisse et commutasse potius quam perdidisse cognoscam.
Scriptum est, sicut ipsi melius nostis: mihi uindicta, ego retribuam, dicit dominus. iam uos mihi, si quid inputatis, ignoscite, quia sciatis dominum uindicasse. tam auiis esse nos itineribus noueritis in tam abditas solitudines inductos, ut eas retexere animus horreat, mens refugiat,. sermo non queat. incurrimus namque semitam obstructam ramis, spatio constrictam, spinis hirtam, stirpibus clausam, obsitam sentibus, situ asperam, saxorum aggeribus inpeditam, radicum conexione constratam, caeno uoraginosam, ut in tam uariis tamque multiplicibus malis non esset simplex forma periculi, dum caballorum pedes radicum uirtus detinet et soli putredo non sustinet, montibus uero ita in sublime porrectam et uallibus in profunda demersam, ut nos per undosum mare excitantibus eum uentorum saeuientium flabris erepto ab oculis nostris nebulis ac nubibus die iter agere crederemus, quia, etiamsi mundo radius solis inluxit, ad nos prae densitate nemoris splendor ipsius et calor peruenire non ualuit, dum nos ita per iter infelicium filicum proceritas premit et sic inundatio roris aspergit, ut contracti frigore uel coacti apricitatem ignis plurimi diebus cynocaumatis quaereremus..
Sed cum ad locum, ad quem tendebat intentio, peruenissemus, uallati aquis atque made facti siti occepimus deperire, quia, cum esset, ut diximus, rigor in aere, erat tamen tepor in fonte, odor in flumine, ardor in campo, aestus in castro. et, ut breui sermone uniuersa concludam, per talem uiam nos iter egisse cognoscite, per quam nec ad paradisum, non dicam ad exilium quisquam ire desideret. quapropter quia haec omnia dominus noster et me incurrere et uos iussit euadere, peccata mea a uestris meritis etiam uisibili itinere discernens, ut uos, qui arta et laboriosa spiritaliter pergitis uia, istius non incederetis angustias, et nos, qui lata et spatiosa retrorsum semper respicientes incedimus, huius incurreremus iniurias, orate dominum, cui omnia possibilia confitemur, ut, etsi per diuersum iter, ad unam nos tamen urbem faciat conuenire, in quam nos misericordia potest inferre, uos merita.
Quam grauiter sim de luctu uestro nuntii atrocitate perculsus, facilius uos pro mutuo potestis amore conicere, quam ego possim litteris intimare, quia animus nimio maerore confectus, quod horret recolere, renuit expedire. doleo, fratres deuinctissimi, tam acerbo casui uestro (et) ex toto corde conpatior. nam etsi ad praesens a nobis disparatus sum corpore, tamen semper mente coniungor et, dum a nobis animo non recedo, planctibus uestris interesse me credo, quia secundum diuinam sententiam, quod patitur unum membrum, omnia membra conpatiuntur in corpore. nos enim non solum fide concorporamur in Christo, sed etiam filiorum coniunctione conectimur. unde etiam, si aurarum tanta intemperies permisisset, ad solandos uos pro epistulis ipse uenissem.
Sed quid facimus, fratres optimi, quod diuinae resistere iussioni, sicut uirtute non possumus,. ita nec uoluntate debemus et omni aduigilantia praecauere, ne, dum dulcia nobis pignora nimio dolore deflemus, blasphemi aut quodam modo iniuriosi inueniamur in domino et grauius animam nostram auctor ipsius mortis inuenta occasione confodiat, quam carorum amissione percussit? ideo in omni amaritudine uel dolore ad illum nobis refugiendum est et ad illum omnes casus nostri toto corde referendi, qui sanat uulneratos, qui releuat maestos, qui consolatur adflictos, et illa sancti Iob sententia omnino dicenda est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita et factum est, sit nomen domini benedictum. haec ergo, domini pectoris mei, scribere uobis idcirco praesumpsi, ut dolorem communem, quem sciebam, quod uerbis meis mitigare non poteram, uel diuinis eloquiis utcumque moderarer. et uere non minimum potestis capere de Christi uoluntate solatium, quod, quatenus ipsum inmaturus manebat interitus, talem eum est dignatus assumere, qualium regnum dixit esse caelorum, ut et patronum haberetis ex filio et minus doleretis amissum, quem a domino uidebatis assumptum.
Saepius, carissimi fratres, per communis luctus acerbissimum casum uobis scribere aut ad uos uenire disposui, sed semper me et ab itineris procinctu infirmitas corporis et ab epistulari officio nimius dolor cordis retraxit. nam si quando ad scribendum animum sum conatus intendere, statim sensus horruit, mens refugit et ita mihi pro sermonibus semper fletus occurrit, ut prius paginam lacrimarum imbre perfunderem, quam stilo pingerem, sicut dixit ille paternam indicans de filii amissione pietatem:
Bis conatus erat casus effingere in auro, Bis patriae cecidere manus, uel quod potius a me dicitur, quoniam negabat consolari anima mea. haud iniuria. perdidi enim filiam, quam et me suscepisse et uos genuisse gratulabar, perdidi uitae solatium, posteritatis spem, decus familiae, cordis gaudium, lumen oculorum. nec simplici sum orbitate perculsus. nam cum filia et fratres amisi, quorum me solabar affectu, quorum me coniunctione iactabam. disrumptum est, fratres carissimi, uinculum germanitatis nostrae, ablatum uobis est pignus mutuae caritatis. hei mihi, fratres optimi, dum depositum uestrum, cuius me traditione ceperatis, amitto, una uos perdidi et ideo in unius necessitudinis gradu complurium mihi necessitudinum solatia sublata suspiro.
Solam tamen patriam, quae mihi per ipsam adquisita fuerat, non amittam, qui hanc mihi potissimum terram, quam illa corpore suo occupauit, patriam iudicabo. sed quo inmemor officii, memor gratiae dolore inpellente progredior et tempore aliquatenus uulnus obductum rediuiua recordatione tamquam noua sectione rescindo et, qui consolari uos potius per diuina promissa cupiebam, consolationem ipse non capio? causas tamen uobis recidiui huius doloris exponam. utcumque enim animus maerore confectus recipere consolationem apostolica exhortatione iam coeperat, qua ait: nolo uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini, sicut ceteri, qui spem non habent, sed, ubi infelix noster communis aduenit et eum sine ea, qua prius splendebat, gemma conspexi, per quam mihi et acceptior esse solebat et gratior, et quasi ornamento proprio spoliatus mihi et indecorus apparuit. nouit ille, fratres carissimi, qui cordium occulta rimatur, quod ita mihi dolor repente geminatus est et ita mihi per singulos dies de tanta indole illius et istius desolatione affectus duplicatur et luctus, ut nec hunc aspicere (nec) illius meminisse sine lacrimis queam et propheticum illud saepius dicam: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum? sed ille populi sui peccata deflebat, ego uero propria, quae et me et uos pondere suo et numerositate presserunt, ego ut illius mortem et meam uitam, illam defunctam et me superstitem plangam.
Longe aliud tibi, uenerabilis soror, quasi de nostris meritis praesumebas, cum tantum tibi nimia caritate decepta de nostris orationibus me refellente promitteres, ut et domum tuam nostra intercessione saluandam et filiam per me, ut ita dicam, fore crederes inmortalem. sed cito apparuerunt merita mea, quae et me inremediabili uulnere sauciarent et te secus, quam oportuerat, de peccatore credentem tanti pignoris orbitate percuterent. uel nunc certe, in Christo domino uenerabilis soror, et te falsa credidisse et me uera dixisse cognosces. sed nimium diu inmemores praeceptorum caelestium humano dolori praebemus adsensum. ad diuina nobis praecepta redeundum est, ne ita plangamus corpore mortuam, ut ipsi corde moriamur. discedentes ergo paululum de praesentibus rursum futura cogitemus, ut, quos infirmant praesentia, futura corroborent. nos debemus, fratres carissimi, illam ferre condicionem humanae fragilitatis, quam et prophetae et apostoli et sancti iustique omnes uel, quod maius est, omnium dominus noster suscipere dignatus est. deplorare, sed magis deo gratias agere et gaudere nos conuenit, quod filiam, qualem uoluimus, quamdiu is, qui dederat, permisit, habuimus et, qualem uoluimus, non perdidimus, sed ad Christum ipso iubente praemisimus. habere enim filios generalis est beneficii, bonos uero habere specialis est praemii, sicut uiuere commune est omnium, bene uero uiuere et bene discedere de hac uita paucorum est, non tamen naturae conditione, sed culpae, nec diuina praescriptione, sed propria uoluntate.
Et ideo non turbetur cor nostrum nec filiam pro amissione, sed pro desiderio defleamus, ne aut promissis dominicis increduli aut praeceptis obnisi esse uideamur. fleant liberos suos, qui spem resurrectionis habere non possunt, quam eis perfidia sua ademit, non diuina sententia. fleant mortui mortuos suos, quos in perpetuum aestimant interisse, illi nullam maeroris sui habeant requiem, qui non credunt esse requiem mortuorum. nobis uero, quibus et spes et portio Christus est, spes in terra morientum, portio in regione uiuorum, quibus mors ista non naturae, sed uitae praesentis est finis, quia eam in melius credimus esse reparandam iuxta apostoli sententiam: cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, cum propheta dicendum est: dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino uisum est, ita factum, sit nomen domini benedictum, quia tenenda est in temptatione paenitentia, ne cogat aut ore aut corde delinquere.
Fletus itaque nostros fides prompta detergat, quia credimus caros nostros uitam non tam perdere quam mutare, relinquere saeculum aerumnis et luctibus plenum et ad regionem beatitudinis festinare, exire de peregrinatione laboriosa et ad quietis patriam peruenire, unde et propheta dicit: educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo.
Credite mihi, fratres carissimi, quia illa iam de sua quiete secura de nostra est salute sollicita. quae si nobiscum posset miscere conloquia, hoc diceret: nolite, pii parentes, nolite me flere nec ingrati tam benigno domino planctibus nimiae dilectionis existere. esto, habuerit tempore meae arcessitionis hoc pietas, iam debet dolorem uestrum fides cum tempore temperae, quia, etsi nobis mortua sum, deo uiuo. aut numquid uos magis potestis amare quam dominus, qui me fecit, quomodo uoluit, redemit, quia uoluit, et, quando uoluit, pro sua pietate suscepit? aut quod magis doloris uestri potestis habere solatium, quam quod dominus noster unicum filium suum pro nobis est tradere dignatus ad mortem? et cum filius dei secundum carnem mori uouerit, homo tam acerbe debet conditionem humanae sortis excipere? quam ob rem, piissimi parentes, uestra potius peccata deflete et de satisfactione uestrorum criminum cogitate, ut, si me in Christo diligitis, quia me uere diligere non potestis, nisi in domino diligatis, in sinum patriarchae uenire mereamini, ubi dominus pro innocentiae me meae puritate et pro sua pietate constituit, quia misericordia eius melior est super uita, ut ibidem non falsis, sed ueris, non temporalibus, sed aeternis gaudiis pariter exultare possimus.
Talibus oportet, ut nos, optimi fratres, et his similibus praeceptis ac sponsibus dominicis consolemur, quia, sicut apud dominum futura iam facta sunt, ita fidelis catholicus promissa caelestia, quae tempore suo implenda confidit, debet iam quodam modo habere praesentia, spe praecipere, possidere fide, operibus obtinere. haec enim sunt, quae nobis exhibent in maeroribus solatium, in contrariis fiduciam, in prosperis moderationem, ne aut extollamur secundis aut cedamus aduersis aut tristibus consumamur.
Haec ergo, fratres carissimi, transmittenda uobis ad communem quandam consolationem haud sine magno animi dolore dictaui. nec me paulo latius protrahere sermonem affluentia uerborum conpulit, sed aestus animorum, ut desiderium, quod recordatio accenderat, commemoratio diutina crebra leniret. et in hoc etiam parem gratiam erga communem filiam conprobemus et, sicut nos eius uita deuinxerat, ita eius memoria in eadem dilectione custodiat.
VIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO RURICIUS EPISCOPUS.
Quotienscumque [quicumque] sanctos aut apostolicos uiros, quos misericordiae opera, operum merita, meritorum uita commendat atque omnium uirtutum fama disseminat, aerumnarum mole depressi coguntur expetere, dum litterarum solacium quaerunt labori suo, beneficium conferunt desiderio nostro et, cum sit illorum labor noster dolor, fit tamen per officii conlationem eorum necessitas quodam modo caritas nostra, quia, dum ipsorum adquiescimus petitioni, nostrae satisfacimus uoluntati, et ita fit, ut egestas petentis sit largientis utilitas. fratri itaque et conpresbytero nostro, Possessori nomine, quod peius est, potius quam facultate, quia, quod habuit, pro fratris redemptione profudit, factus est possessor paradisi, dum proprietatis saeculi desinit esse possessor, ad apostolatum uestrum commendaticias postulanti libenter indulsi. cuius necessitatem si dignatur plenius sanctitas uestra cognoscere, epistulam, quam ad humilitatem meam frater noster Eumerius episcopus per ipsum direxit, tanti habeat recensere et illic agnoscet, qualiter ipsi debeat et pro consuetudine consulere et pro caritate mutua condolere. qui ut fratrem ab hostibus redderet liberum, se creditorum maluit esse captiuum et, ut ille crudelissima morte non priuaretur uita, ipse extorris est factus e patria.
.....................
Sancti apostoli Pauli sententiam contuentes, qua Romanis scribens ait: nolo uos ignorare, fratres, quia saepe proposui uenire ad uos, sed prohibitus sum usque adhuc, et nos dicere pudore instigante conpellimur: crebrius uoluimus ad sincerissimam pietatem uestram scripta dirigere, sed prohibiti sumus usque nunc prohibente nimirum illo, qui bonae uoluntati consueuit semper obsistere inuidens scilicet profectui nostro et affectui uestro, affectui nostro et profectui uestro. profectui nostro et affectui uestro, quia doctrina uestra eruditio nostra est et epistola nostra conlatio desiderii uestri est, et rursus profectui uestro et affectui nostro, quia eruditio nostra merces uestra est et temporaria conlatio desiderii uestri nostri est sermonis affectus. ita enim paucis diebus, quos mihi uere et paucos et breuissimos uester fecit affectus, dum contemplatione uestra non solum satiari noster nequit, uerum etiam uidendo magis exardescit intuitus, cum uos et desideraremus praesentes et adhuc coram positos quaereremus, sensus nostros fonte purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet nulla deinceps sancti oris munera pretiosa perciperem, praesentiam tamen uestram intra mentis meae arcana possideam et effigiem uestram in speculo mei cordis intuear, quam illic tam caritas perfectam depinxit, ut nullius aetatis possit obliuione deleri, quia iugi recordatione momentis singulis innouatur.
Illic enim uobiscum ex consuetudine pietatis uestrae secretius conloquor, illic etiam de uitae melioris institutione pertracto, illic uos labiis mentis exosculor et manibus cordis amplector. quo fit, ut uera dilectio, quae in uisceribus meis uiua uultus uestri figuratione nutritur et igniculo caritatis accenditur, amoris uestri mihi uicissitudinem repromittat et animus meus mihi animi uestri fideiussor adsistat, dum, quantum mihi de uobis praesumere debeam, conscium mutuae dilectionis pectus interrogo. unde scribendi mihi aditu orationibus uestris tandem aliquando reserato his salutationem defero et intercessionem peccatorum requiro illud speciali prece deposcens, ut ita misericordiam dei nostri adsiduis petitionibus flagitetis, ut omnibus deletis ** meis atque omnibus opitulantibus uobis consuetudinaria clementia et copiosa bonitate delictis, etsi non ad idem praemium, saltim ad eundem nos portum quietis iubeat peruenire, ut, quatenus hic propter spatia interiecta terrarum oculis corporis saepius nos uidere non possumus, uel ibidem de mutua praesentia gaudeamus, ut, quando uobis a iusto iudice retribuetur corona meritorum, mihi a piissimo redemptore et aduocato perfectissimo commissorum uenia non negetur.
Ipse ante iudicium peccatoris agere dignetur causam, ne in iudicio puniat culpam, quia nouit quippe omnipotens nec in bonitate clementiae iudicii perdere ueritatem nec in iudicii seueritate clementiae amittere bonitatem. et ideo per ineffabilem misericordiae ac uirtutis operationem uobis praestare dignetur, ut, quos hic ueritate coniunxit, illic habitatione non separet. promissionem uestram recolens peculiarius rogo, ut fratrem Pomerium sanctitas uestra non solum non retineat, uerum etiam ad nos uenire conpellat partemque suam nobis indiuiduam per utriusque transmittat. nec eum a uobis discedere, si ad me accesserit, iudicetis, quia et uos hic inueniet in me et cum eo uos residente corpore, ut confidimus, corde uenietis. sed et inde non paruum fructum habere poteritis, si rusticitas nostra doctrina ipsius aliquid in dei timore profecerit.
Sapientes saeculi amicos duos unam animam habere dixerunt, quod ego etiam ecclesiastico testimonio uerum esse confirmo, quo ait: credentium autem erat anima et cor unum, unum utique caritate, non numero, et fidei simplicitate, non singularitate personae. hoc ergo praedico proboque. nam ex quo a uestra unanimitate discessi, diuisum esse me sentio partemque meam uobiscum resedisse cognosco nec absentibus uobis integrum esse me credo et, cum me in me non inueniam, apud uos me ad uos regressus inquiro atque ibidem quantum mei uobis reliquisse, tantum uestri mecum abstulisse conspicio. et omnipotenti deo gratias super tam admirabili facto eius refero, quod ita generali tribuere dispensatione dignatus est, ut inter eos, quos locorum interualla discriminant, liber ac nullis conclusus absentiae legibus animus commearet nihilque esset tam inpenetrabile, quod mentis aspectibus non pateret, sed per cordis intuitum inde se inuicem cari gratia intercurrente conspicerent, ubi caritas ipsa consistit.
Et ideo salutem plenissimae erga me, quantum propria mente conicio, pietati uestrae deferens omni precum ambitione deposco, si nobis parem repensatis affectum, si simili nos caritate diligitis, si aliquid in uisceribus uestris amor noster operatur, si usque ad medullas cordis uestri dilectio nostra peruenit, si ita uos pro me, quam me pro uobis dulcedine potestatis edomuit, ut imperio ipsius nec possitis resistere nec uelitis, ad desiderantem fratrem [si] desiderans quantocius uenire festinato beneficio et promissum soluturus debitum et mutuum mitigaturus affectum, quia coram positi aequalem nobis gratiam de nostra contemplatione et conlocutione praestabimus tantumque, si, ut diligeris, diligis, a me retribuetur caritati tuae, quantum tu meae ipse detuleris. nec sane in ueniendo fatigationem poteris formidare, quia, ut ille dixit, uicit iter durum pietas, et iuxta apostolum nostrum caritas omnia sustinet, quae nec quaerit, quae sua sunt, nec umquam nouit excidere. oportune etiam desideranti uiatori autumnalis temporis congruit cum caritate temperies, si eam tamen praeteritae aestatis feruor accendat, non aduenientis hiemis algor extinguat
Relectis litteris meis fortasse miraberis, quod uenerationi tuae fratri scripserim, cum hoc nec aetati nostrae conueniat nec honori, quia, sicut me maior es natu, ita minor es gradu. et ideo, si ad tuam deo propitio longaeuitatem aut ad nostram respexissemus administrationem, aut patri scribere debueramus aut filio. sed quia et sanctus Iohannes apostolus in epistola sua unis eisdemque et patribus et iuuenibus scribit et pueris dicens: scribo uobis, patres, quia cognouistis eum, qui ab initio est. scribo uobis, iuuenes, quia uicistis malignum. scribo uobis, pueri, quia cognouistis patrem, qua discretione uerborum non aetatem exterioris hominis, sed qualitatem interioris adsignat, in quantum enim in dei cognitione ac dilectione proficimus, patres sine dubio nuncupamur, in quantum uero contra aduersarium, qui tamquam leo circuit quaerens, quem deuoret, uiriliter dimicamus, iuuenes esse cognoscimur, in quantum uero socordiae desidiaeque committimur et ad incedendam mandatorum uiam fidei infirmitate deficimus atque ad contuenda ac peragenda praecepta diuina a saecularium actuum intentione quasi e somno segniores adsurgimus, rectissime puerorum leuitate censemur.
Unde et apostolus Paulus ita commonet neglegentem: surge, qui dormis, et exsurge a mortuis et continges Christum siue inluminabit te Christus. nam et dominus in euangelio, cum ei a circumstantibus diceretur: ecce mater tua et fratres tui quaerunt te olentes uidere te, ita respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? et ostendens apostolos sequentes se: nonne, qui faciunt uoluntatem patris mei? mater enim Christi dici possumus, quando Christum corde gestamus. nam et sancta Maria, quae et uirgo concepit, uirgo peperit, uirgo permansit, dominum nostrum non conplexu uirili, sed fide maritante concepit. fratres uero ipsius efficimur, quando ita uitam nostram omni uirtutum genere disponimus, fulcimus, ornamus, ut heredes dei esse possimus et coheredes Christi. cui enim dubium, quod, si heredes dei patris efficimur, rectissime et fratres Christi dici ipso adoptante poterimus, qui nos plasmauit ut suos, redemit ut alienos, elegit ut seruos, adsciuit ut filios? plasmat enim nos potestate, redimit passione, (eligit in) praescientia, adsciscit gratia. nos tamen filii per adoptionem, ille solus filius per naturam, qui, ut nos ad eandem, a qua excideramus, beatitudinem reuocaret, cum penitus non desierit esse, quod erat, uoluit tamen esse, quod non erat, ut uerbum caro fieret et, dum creator in creaturae humilitate descendit, ad creatoris sublimitatem creatura conscenderet.
Quo fit, ut humanitati diuina communicent et diuinitati humana participent secundum illud apostoli: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu repertus ut homo. humiliauit se ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod deus illum exaltauit et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quoniam dominus Iesus Christus in gloria est dei patris. unde et ad Corinthios idem doctor scribens ait: itaque nos neminem nouimus secundum carnem. etsi cognouimus enim Christum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus, quia cessante in eo infirmitate corporea totus creditur in uirtute diuina. et ideo iuxta eum apostolum, quoniam omnes in Christo unum sumus, fratres rectissime nuncupamur, quia nos et unus uterus sacri fontis effudit et eadem ubera matris ecclesiae spiritu uiuificante lactarunt. simulque idcirco frater scripsi, quia et deo propitio a saeculi actibus ad aeternam beatitudinem te animam conuertisse cognoui et imitatorem illius euangelici negotiatoris effectum, qui uenditis omnibus suis conparauit pretiosissimum margaritum, uel illius, qui reperto in agro thesauro distractis, quae habebat, uniuersis agrum ipsum laudabili cupiditate mercatus est non alienae possessionis inportunus inhiator, sed propriae facultatis prouidus distributor, caritatem utpote sincerrimam retinens corde perfecto, non ut parcius uenderet, sed ut largius feneraret.
Super quo facto gaudeo et deo gratias ago, quod secundum diuitias bonitatis suae atque uirtutis per inaestimabilem misericordiam suam propemodum, ut ita dixerim, contra sententiam suam uenire dignatur, quia, cum ipse dixerit difficile eos, qui pecunias habent, regnum adipisci posse caelorum, ecce te et his dignauit in saeculo et prouehere festinat in regno. sed tamen idem dominus continuo rigorem prioris huiuscemodi sententiae, quam apostoli uehementius formidabant, misericordiae suae moderamine temperauit dicens, quod inpossibile esset in se hominibus per naturam, possibile deo in eis esse per gratiam. quod in te, cui operi ut totus atque inpendiis pronus incumbas, pro affectu mutuae caritatis admoneo, et ita fabricae turris illius, quam dominus in euangelio construi praecepit, strenuus aedificator insistas, ut aduersarii tui habeant potius de eius perfectione, quod doleant, quam de intermissione, quod rideant.
In salo saeculi istius aduersis ac diuersis tempestatibus flctuantem te ratem ad portum salutis tandem aliquando domino gubernante applicuisse congaudeo, in cuius fida ac tranquilla statione conpositus aestus ipsius perfidi et iniqui et amari ridebis deinceps, non timebis, de quibus, ut parum formidinis, ita multum gaudii habere iam poteris, quod eos uel retro derelictos respicis uel in celsiori specula constitutus despicis et te euasisse miraris. superest, ut clauo manum inserens astra semper intentus aspicias et ita coeptae nauigationi uelum pandas, ne te aut in altum uehementior flatus excutiat aut in uicina litoribus saxa conlidat. neque etiam iuxta sententiam domini saluatoris iam stiuam tenens retrorsum clamoribus Sodomae conlabentis percitus forte respiciens Loth imiteris uxorem aut de Aegypto iam profectus et fluctus rubri maris dextra laeuaque pendentes tantum tibi ferentes auxilium et persequentibus te parantes exitium domino uiam tuam et praeparante et inluminante transgressus et eremi arduum iter arripiens ollas carnium recorderis aut caepas, quae in modum corporalium uoluptatum ipsa sui qualitate corrupta noscuntur et fetida nec usu grata nec odore suauia nec stabilitate mansura.
Quicquid in hoc saeculo mulcet auditu, mollescit adtactu, lenocinatur aspectu, blanditur, ut capiat, famulatur, ut teneat, inlicit, ut occidat. nam quamcumque capere uolueris uoluptatem, permanet, quod puniat, praeterit, quod delectat, dulcedo fugitiua pertransit, conscientia damnatura uel damnanda subsistit. inde etiam dicit Salomon: lingua meretricis mel stillat, in nouissimis autem diebus amariorem felle inuenies eam, quod tamen nihilominus et ipse, cum praedixisset, incurrit. et ideo uide, quod malum sit, frater carissime, quod, dum detestatur, admittitur, dum refugitur, uix uitatur. unde et tu, sicut dicit scriptura, omni custodia serua cor tuum et discute conscientiam tuam, ne, unde exisse uideris aspectu, haereas affectu, sed dicas potius domino cum propheta: adhaesit anima mea post te, me autem suscepit dextera tua, uel illud etiam: mihi autem adhaerere deo bonum est, ponere in deo spem meam, ut, quanto labore quantaque instantia militasti saeculo, seruias deo dicente apostolo uel monente: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmunditiae et iniquitati, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. cum enim serui essetis peccati, liberi eratis iustitiae. quem ergo fructum habuistis tunc, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. nunc uero liberati a peccato, serui autem facti deo habetis fructum uestrum in s sanctificationem, finem uero uitam aeternam.
Paenitentia ita, frater carissime, non nomine est suscipienda, sed opere, non ore tantummodo agenda, sed corde. uerum est, quod, sicut utroque, hoc est interiore homine et exteriore delinquimus, ita et utroque paenitere debemus, ut, sicut dicit idem apostolus: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem, ita gemitus cor nostrum conscientia conpungente concipiat, ut eos os nostrum per confessionem confusionis effundat. quinquagesimus uero psalmus, qui paenitudini datur pariter et remissioni, die noctuque cum rugitu fletuque cantetur, ut uere et salubriter dici possit: rugiebam a gemitu cordis mei, et: iniquitates meas ego agnosco et delictum meum contra me est semper, uel illud etiam: quoniam iniquitatem meam ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. hic enim ante nos peccata nostra esse debent, ut in aeternum contra nos esse non possint, quia ita legitur in prophetis: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. a quo priores dicturi sumus iniquitates nostras coram domino uel prolaturi, nisi diabolo utique, qui delictorum et incentor est et delator? ipse enim, ut peccemus, instigat, ipse, cum peccauerimus, accusat, et ideo in confessione criminum a nobis praeueniatur in saeculo, ut contra nos non habeat, quod proferat in futuro.
Ut pictorem uobis antea non transmitterem, haec res fecit, quia aduentu noui iudicis te occupatam esse credidi atque ita deterritam, ut de his rebus cogitare non posses. sed quia deo propitio uos et litteris et relatione uestrorum ex sententia agere ac ualere cognoui, salutatione praelata pictorem, quamlibet hic esset occupatus, cum discipulo destinaui, quia malui meae detrahere necessitati, unde uestrae satisfacerem petitioni. sed quia et propositum uestrum et nostrum poscit officium, his uenerationem uestram paucis monere praesumpsi, ut ex opere illius ad agendam paenitentiam et noua noui hominis uestimenta sumenda capias exemplum, quo facilius in te Adam uetustus intereat et uiuificator exsurgat.
Quem ad modum ille parietes uariis colorum fucis multimoda arte depingit, ita uos animam uestram, quae est templum dei, diuersis uirtutum generibus excolatis, ut uere de spiritali domo uestra spiritaliter dicere cum propheta possitis: domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae, quia secundum ipsius domini nostri sententiam non in manu factis habitat deus nec in tabernaculis uiri beneplacitum ei, sed beneplacitum est ei super timentes se et in eo, qui sperat in misericordiam. et ipse iterum nos per prophetam docere dignatur: caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis erit locus requietionis meae, nonne haec omnia fecit manus mea? aut super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? et ipse in euangelio dominus clamat: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos et reliqua, quae secuntur. et ideo, in Christo domino carissima soror ac filia, pristinae conuersationis ambitione deposita humilitatem debes cordis induere, misericordiam indigentibus fenerare, castitatem non solum corporis, sed animae procurare, quod adiuuante domino ut adquirere ualeas pariter et custodire, ieiunandum est saepius et semper orandum, quia Adam paradisi et custos delegabatur et colonus, scilicet ut haberet operandi materiam libertas arbitrii et, quod orationum obtinuisset industria, parcitatis abstinentia custodiret. sed quoniam neglexit sibi seruare ieiunium, per concupiscentiam uetitam amisit et uitam et inmortalitatem.
Sub Hierobabel muros Hierusalem reuersi ad captiuitatem reparabant, cum eis esset contra alienigenas pro eorundem murorum restauratione certamen, operabantur dextra et sinistra pugnabant, scilicet scutum fidei laeua contra aduersarios praetendentes et dextra bonorum operum tamquam lapidum conpositorum moenia construentes. sed et ipsi uiri, qui aedificabant cum prophetis suis, super lumbos cincti operabantur, quod et dominus in euangelio obseruare nos praecepit dicens: sint lumbi uestri praecincti et lucernae uestrae ardentes. praecinctus est lumbis, cuius caro castitati militat et non libidini, et mens illius tamquam ardens lucerna praefulget, quam praeceptis suis Christus accendit. quia haec omnia secundum apostolum in figura nostri facta sunt, scire nos conuenit, quod, quamdiu saeculi actibus fuimus occupati, tamquam Babyloniis et regi eorum captiui a Iudaea producti in hostium regiones seruiuimus, unde per paenitentiam ad patriam, hoc est ad caelestem Hierusalem, matrem omnium fidelium, reuertentes debemus omni uirtutum genere reparare conlapsa, sarcire discissa, delere praeterita, cauere praesentia, parare uentura, ut per benignitatem domini a pristina peccatorum captiuitate distracti non Babyloniorum regi, sed regi caelorum Christo in Hierusalem, quaeque congregatione sanctorum aedificatur ciuitas, seruiamus. et idcirco faciem nostram debemus magis lacrimis rigare, quam lauacris, ut dicere cum propheta possimus: quia cinerem sicut panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam.
Debemus corpus nostrum indefessis uigiliis et continuis edomare ieiuniis, ut uerum exercentes inter animam carnemque iudicium non caro dominetur spiritui, sed spiritui caro uicta deseruiat. cuius rei exemplum nobis dominus, dum per angelum ad Agar Sarrae ancillam loquitur, dedit, quae dominam suam deserere maluerat, quam audire dicens ei: reuertere et esto subdita dominae tuae, ut his laboribus omnibus et bonis operibus dedita possis esse et conuersatione perfecta et confessione deuota et in regno patris tui illius, de quo dominus in euangelio dicit: nolite uobis uocare patrem super terram, unus enim est pater uester, secundum nomen tuum in illa beatorum turba uera splendere Ceraunia et uocabuli tui auctor existere, (de) quo splendore operum dominus dicit: sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent non uos, sed patrem uestrum, qui in caelis est. cuius est et ut detur, et omne, quod datur, quia iuxta apostolum omne datum bonum a sursum de patre luminum descendit, a quo et uoluntas tribuitur et praestatur effectus.
Quia paenitentia non nomine tantum obtinenda, sed actu est exsequenda, paenitentia non est nomen otiosum, quae ex qualitate operis possidet laboriosa uocabulum. non enim potest paenitens dici, qui paenitenda committit, sed ille, qui praeterita peccata uel maculas humilitate cordis, subiectione corporis, bonorum operum sedulitate, adsiduitate orationum, continuatione gemituum, pectoris contusione, lacrimarum profusione detergit, ut possit dicere cum propheta: ne memineris iniquitates nostras antiquas, utique non cotidianas, et illud: laboraui in gemitu meo, lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo, et iterum: rugiebam a gemitu cordis mei, et iterum: quoniam iniquitates meas ego pronuntio et cogitabo pro peccato meo. sint ideo hic crimina nostra ante nos, ut contra nos in die iudicii esse non possint et illud etiam hic positi cum fiducia dicere mereamur: delictum meum ego cognosco et iniustitias meas non operui. dixi: pronuntiabo aduersus me et iniustitias meas domino et tu remisisti impietatem cordis mei. certum est, quod, in quantum tibi de priori conuersatione displicueris, in tantum domino placebis et, in quantum tibi placueris, illi sine dubio displicebis, qui dicit: quoniam dissipat ossa hominum sibi placentium.
Et ideo tamquam seuerissimi censores culpas nostras in nos ipsi districtius uindicemus, ipsi nobis per diuersos corporis cruciatus quodam modo tortores existamus et iudices, ut in illo iustae examinationis tempore non habeat in nos regis sententia, quod damnet, quos iam hic castigatioris uitae disciplina correxerit, quia iustus et misericors iudex bis non iudicat in id ipsum, hoc est ei se exhibebit mitem, quem inuenerit hic esse prae peccatorum satisfactione crudelem, illi benignum, quem in hac uita sibi recognouerit fuisse districtum, secundum illud euangelicum: qui perdiderit animam propter me, inueniet eam, uel illud: beati, qui nunc lugetis, quia ridebitis. breue est enim omne, quod in hoc mundo agitur, sine bonum siue malum, sicut experimentis, ut dominus aut permisit aut uoluit, iam probasti. et idcirco ad sustinendas pro dei amore pressuras constantes esse debemus, quia, si ad uesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia subsequetur. itaque nunc seramus in lacrimis, quod tunc metamus in gaudiis.
Haec pauca ad confortandam fidem uestram pro exhortationis solatio dicta sufficiant, quae licet ipse non faciam, tamen, ut et uos agatis, exhortor. scio enim exhortationi positam esse mercedem, quia legimus: flete cum flentibus, et ne forte tu in iudicio diceres: quaesiui, qui simul mecum contristaretur, et non fuit et consolantes me et non inueni. perfectiora uero atque maiora in scripturis diuinis, unde ista decerpta sunt, instrumenta perquire, si uis aut coepta perficere aut ad pollicita peruenire. dabit tibi taliter quaerenti dominus scientiam pariter et uirtutem, ut et lecta intellegas et intellecta custodias. nam pater orphanorum et arbiter uiduarum, cum te de se tantum sperare conspexerit, et pupillis tuis tribuet paterna pietate praesidium et te remuneratione iudicis perducet ad praemium.
XVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO AC MIHI PRAE CETERIS IN CHRISTO DOMINO CULTU AFFECTUQVE PECULIARIUS EXCOLENDO PATRONO ET PAPAE AEONIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Ante paucum tempus litteras uestrae sanctitatis accepi, quibus etiam de inofficiositate tanti habuistis adfectuosius commonere dicentes: nihil caritate praestantius. quod ego ualde uerum esse confirmo et secundum apostolum illam caritatem dico esse perfectam et sublimem, quae de corde puro et conscientia bona et fide non ficta procedit, quae iuxta eundem apostolum patiens est, benigna est, quae non inflatur, non aemulatur, non quaerit, quae sua sunt, non \'gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati, omnia credit, omnia sperat, et inde est, quod numquam cadet. patiens est, quia contra temptationes saeculi uel procellas in deum defixa perstat immobilis. benigna est, quia proximorum profectibus delectatur. non inflatur, quia non superbit humili. non aemulatur, quia inuidere nescit aequali. non quaerit, quae sua sunt, dum iuxta domini sententiam sibi etiam minimos anteponit et aliorum commoda suis mereatur incommodis. non gaudet super iniquitate, quia laetari nisi fratrum prosperitate non nouit. congaudet autem ueritati, quia amicum sincera, non fucata dilectione ueneratur nec falsa adulatione subsannat, sed uero honore concelebrat. omnia credit, quia in mandatis diuinis promissisque confidit, et ideo omnia sperat, quia pro minimis magna, pro caducis perpetua, pro temporalibus aeterna sibi retribuenda non ambigit. numquam cadit, quia humilitas habere non potest casum, cum habeat semper ascensum, et, cum iugiter excelsa meditetur, habitare tamen in sublimibus non praesumit. cum conuersatio eius habeatur in caelis, ipsa tamen uidetur adhaerere terrenis excelsa opere, mente deiecta habens, unde glorietur in domino nec tamen extollatur in saeculo.
Haec, quia iussisti, scribere non pro eruditione nostra, sed pro uestra dignatione praesumpsi. uestrum uero est nos edocere uerbis et ad hanc eandem caritatem prouocare semper exemplis, quia dilectio, quae ante cognitionem mutua inter absentes epistulario inchoata sermone semper et fota est, debeat augeri corporali uisione, non minui, et crescere intuitu, quae coepit affatu.
Exigit solliciti cordis affectus, ut inperitioris promatur affatus, nec erubescit rusticitatis obprobrium, dummodo impleat caritatis imperium, sicut sanctus apostolus dicit: perfecta caritas foras mittit timorem, quia longe melius est proximum diligere sincere, quam praedicare perfecte, siquidem multo plures inueniuntur in mundo eloquentiae lepore praediti, quam dilectionis uigore perfecti, quia, sicut, quod bonum est, rarum est, ita arduum, quod aeternum. procliuis namque iuxta domini sententiam et trita uia est, quae praecipitat in gehennam, artior uero et difficilior, quae sublimat ad gloriam. quae (causa), nisi quia illa multi gradiuntur, hac pauci? et ideo inminente iam praesentis aeui termino et senii die usquequaque uicino, sicut nos etiam docet caesaries detonsa uel conuenit, ne in ueteribus annis iuuenalia facta meditemur atque in confecto corpore et corde decrepito adulescentiae regnet cupido, de qua iudicii tempore in illo tremendo aeternae dispensationis examine, quando ille omnium mortalium testis et iudex non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et uota, iuxta pollicitationem suam aliis de aquae frigidae praebitione daturus est praemium, aliis de otiosi uerbi leuitate supplicium, reos nos, etsi non de perpetrati facinoris uoluptate, saltim de concupiscentiae uoluntate constituat, quia, qui uiderit mulierem ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo.
Quod et de rebus omnibus aliis similiter obseruare nos conuenit, ut singulis appetentiae partibus inbecillis huius corporis amputatis talibus membris sic debiles et tamen integri potius introeamus in regnum, quam salui et tamen perditi in aeternum proiciamur incendium. his omnibus salubriter pertractatis et rite perspectis, dum tribuuntur indutiae, declinemus a malo et bonum incessanter operemur, obliuiscamur praeterita, contemnamus praesentia, futura cupiamus, obliuiscamur in factis, recordemur in conscientiis, ut omne peccatum nobis moriatur in uita, uiuat in paenitentia, nunc seminemus in fletu, quod postmodum metamus in gaudio, quia tempus huius uitae tempus est operis, dies uero retributionis tempus est messis, quando sine dubio hoc unicuique apparebit in germine, quod nunc spargit in semine, sicut ait quidam sanctorum: respondebit mihi cras iustitia mea, cras utique diem resurrectionis appellans.
Haec nos, fratres optimi, non pontificali auctoritate, sed fraterna pietate fidenter scribere unanimitati uestrae caritate dictante praesumpsimus, quibus uobis uel circa uos non dictatoris ingenium, sed germani probaremus affectum. salutem itaque dicens rogo, sicut promittere dignati estis, librum nobis sancti Augustini de ciuitate dei per portitorem harum sine dilatione mittatis, cuius dum nos lectione aedificatis in terris, uobis eiusdem ciuitatis habitacula praeparetis in caelis, ad quam tamen aliter peruenire non possumus, nisi caritatis gradibus conscendamus, quia ipsa est eminentior uia, quae nos et in hac positos sociat deo et deposita perducit ad deum, de qua etiam propheta testatur: ambulabant de uirtute in uirtutem, uidebitur deus deorum in Sion. quam ob rem hic collyrio bonorum operum oculos cordis acuamus, ut illic deum uidere possimus, quia secundum euangelium beati mundo corde, quoniam deum uidebunt. ac perinde oportet hic interioris hominis praeparetur intuitus, ut illic non hebetentur obtutus.
XVIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET MIHI PECULIARI CULTU AFFECTUQVE SPECIALITER EXCOLENDO PAPAE SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Culpatis me saepius et crebrius inputatis, quod indiuiduae mihi in Christo domino beatitudini uestrae hucusque non scripserim. utinam sic esset facultas faciendi, sicut est scribendi uoluntas, ut caritas, quae corde concipitur, ore promeretur. sed, ubi deest effatus, siletur affectus et intra latebras pectoris contenta est sui conscientia se non esse in dilectione culpabilem, etsi in officiorum redhibitione se non cernit aequalem, quia confidit, quod, sicut ipsa amorem fratris in se sui coniectione persentit, ita et diligens frater eum similiter possit ex sua dilectione cognoscere, quia nulla re melius aliorum cordium secreta quam arcanorum nostrorum contemplatione metimur. tantum enim nos ab alio diligi credimus, quanta eum nos caritate diligimus.
Parui itaque petitioni uestrae, parui iussioni, ut qualibuscumque sermonibus contexta uobis scripta transmitterem, quae uos, si nos simpliciter, ut confido, diligitis, aut confestim delebitis, ne, quod uobis cordi est, aliis incipiat esse despectui, quia non aequali iudicio amor audit et odium, aut certe uobis tantum relegenda seruabitis, ut, quoties in uobis uidendi nos caritatis ignis exarsit, desiderium uestrum eorum conloquio temperetis. quin etiam, ut amoris nostri circa uos sinceritatem plenius nosceretis, (auribus uestris) iniuriam inferre praesumpsimus, quia certi sumus, quod non tam diserta cupiunt audire quam fortia, non tantum uoluptuosa quam uera. quapropter credimus, quod pietati uestrae nec longitudo paginae nostrae adferat satietatem nec rusticus sermo fastidium, scientes, quod, quanto nos amplius ruminaueritis, tanto esuriatis ardentius.
Grates concinit et refert salutem.
Quem blandis precibus rogat timendo,
Ne fors displiceat leuis camena
Tanti iudicio minor magistri.
Hoc tu luminibus libens recurre,
Hoc sanctis manibus frequens reuolue,
Hoc tu dum relegis, mei memento.
Me semper recolat canatque lingua
Et mens me teneat, sopor retentet,
Me semper recinat tuum labellum.
Hos tu uisceribus piis reconde,
Hos tecto residens uiamque carpens,
Hos inter calices toro recumbens
Et parcas epulas cibosque dulces,
Antro pectoris et medulla cordis
Inclusos recita canente mente.
Sic nos et mutuos uidere uultus
Et uiuis tribuat referre uerbis,
Quae nunc intima pectoris fatigant,
Largitor deus omnium bonorum
Christus cum patre sempiterno regnans
Sancto spiritui dignantes hymnos.
Inquietudinem mihi ab aliis et uobis a me facit amicitia communis, quia, qui me apud uos, non dico multum, sed omnia posse confidunt, ad ecclesiolam nostram pro sua securitate confugiunt. quorum ego non possum non et condolere gemitibus et precibus oboedire, ut pro ipsorum quidem reatu, sed et pro uestro pariter profectu potestati uestrae adtentius supplicem. nec mireris, quod dixi illorum reatum ad uestrum pertinere profectum, siquidem illorum indulgentia uestra fit uenia, sicut et inopum indigentia largientum esse noscitur copia. hoc enim nobis retribuetur in iudicio, quod praestiterimus in saeculo dicente ipso domino: dimittite et dimittetur uobis, date et dabitur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus, et pater uester dimittet uobis peccata uestra.
Unde euidenter agnoscimus deum nostrum sententiam suam in nostra posuisse censura, qui precum nostrarum misericors et iustus auditor potestati suae de nostra lenitate praescripsit, ut in eos quodam modo non haberet ius seueritatis, quos hic auidos non perspexerit ultionis, quia, quod ipse est, hoc et nos esse desiderat. misericors est, misericordes quaerit dicens: estote perfecti, sicut et pater uester perfectus est. cotidie ueniam peccantibus et supplicantibus tribuit, ideo et indulgentiam a peccatoribus poscit. unde et oratione dominica ipsius dicimus doctrina: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. \'quibus uerbis durissimis nos uinculis inligamus, nisi, quod pollicemur, implemus, quia et per prophetam sic dicit: homo homini tenet iram et a domino quaerit medellam. quapropter pro Baxone, qui ad ecclesiam Userca confugit, intercessor accedo sperans, ut primum pro dei timore, deinde pro nostra intercessione ipsi parcere digneris, cuius absolutione et in nobis tollere confusionem et nobis potestis conparare mercedem.
Relectis litteris pietatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse quam infirmatos esse earum relatione cognoui. quod uobis tam frequenter accidere propitio potius deo quam offenso confido, quia, quem diligit dominus, corripit, castigat autem omnem filium, quem recipit. in diuina itaque uos disciplina susceptos sedula admonitio et mitis ostendit, quia paterna clementia mauult per multimoda incommoda neglegentem corrigere filium, quam punire peccantem, mauult nutantem ac dubium ad seruitium suum habenis piae moderationis adtrahere, (quam) errabundum et per saeculi praecipitia lapsantem acriore uerbere cohercere.
Ipse est enim indulgentissimus pater familias, qui animam suam ponit pro ouibus suis. ipse est bonus pastor, qui ouem perditam ad caulas dominicas mauult propriis humeris reportare sollicitus, quam stimulis urgentibus reuocare destrictus. ipse est pater pius, qui male prodigo filio et praeceptae substantiae decoctori ad se uel sero redeunti non solum crimina anteriora non inputat, uerum etiam praemia amissa multiplicat, dum ulnis fouet, osculis permulcet, muneribus ditat, doctrina confirmat non tantum ad eius indignatus abscessum, quantum laetatus ad reditum. ipse enim omnium horum nominum in se effectus affectusque suscepit, ut, sicut dicit apostolus, multifarie multisque modis nos erudiret uerbis, instrueret disciplinis, prouocaret beneficiis, informaret exemplis, reconciliaret prece, redimeret passione, uiuificaret morte, inmortalitate donaret, iustificaret resurrectione, ascensione portaret et reconciliatos per sanguinem suum in eam, a qua excideramus, patris gratiam reformaret. ipse enim est apud patrem propitiatio nostra sine cessatione suggerens pietati suae: pater, non solum pro his rogo, sed pro his, qui credituri sunt in me per uerbum illorum. pater, uolo, ut, ubi ego sum, et ipsi sint mecum. pater, ignosce illis, nesciunt enim, quid faciunt. ipse nobis cotidie per apostolum suum clamat: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. qui enim diligit mundum, non est caritas patris in eo, quia omne, quod in mundo est, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et superbia uitae humanae, quae non est de patre, sed de mundo est. et mundus transit et concupiscentia eius, qui autem fecerit uoluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum.
Ipse in euangelio blanditiis inuitat, muneribus prouocat, adhortatione sollicitat dicens: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et reliqua, ut quasi iugo salutaribus subdentes colla praeceptis salutari suo [humilitatis et miseriae] currui subiungamus et ideo auderemus reuocantem sequi, audire clamantem, blandientem modo non spernere, ne sentiamus postmodum iudicantem. quo iudicio, sicut ipse in euangelio praemonere et docere dignatus est, cum in maiestatis suae sede consederit, quando non solum merita ponderaturus et facta, uerum etiam uerba est discussurus et outa, quem hic nunc uiderit salutaria sua praecepta neglegere et admonitiones suas saluberrimas superba mente contemnere, non solum cum stultis a ianua regni caelestis excludet, uerum etiam partem ipsius cum infidelibus deputabit, ut, cum quibus habet in saeculo societatem, cum hisdem in aeternum habeat portionem.
Sic (a) pietate uestra discessi, quod a nobis penitus non recessi. in eadem uos parte hominis interioris exhibui, in qua uobis remansi. scio, quia ibidem remansi, unde me nec insidiator antiquus potuit neque recens conciliator excludere. unde etiam sententia illius uos sapientissimi Salomonis admoneo: fili, ne derelinquas amicum antiquum, nouus enim non erit similis illi. uinum nouum amicus nouus, ueterascet et cum suauitate bibes illud. et ideo nos ueterascamus in amicitiis et de die in diem affectibus innouemur. quodsi amicus relinquendus non est, quanto magis pater, qui erudiit, qui nutriuit, qui adiuuante domino ad sacerdotium usque perduxit, cui fortasse etiam iuxta diuinam misericordiam lucis istius debetur usura.
Sed haec ego beatitudini tuae scribo non quasi aliquid inputans aut exprobrans, sed ut filio carissimo, quem sine ullo naeuo cupio in hoc mundo inpietatis incedere et purum atque inmaculatum in illo die iudicii coram deo et angelis eius ac congregatione carnis totius apparere. saluto itaque unanimitatem tuam et rogo, ut pro me orare digneris simulque, cum oportunum nobis fuerit, nos tanti habeatis uisitare. uale.
Qui se reum de officio esse cognoscit, prius supplicare debet, quam audeat salutare, quia, sicut inportune occurritur inputanti, ita oportune remittitur confitenti. et ideo nos nostram in palam producimus noxam, ut facilius peruenire possimus ad ueniam, quia non relinquitur locus inputationi, cum aditus patuerit deploranti secundum illam sententiam: dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. non enim praeualebit accusantis inuidia, ubi humilitas praecesserit subplicantis. quam ob rem nos, si iam excusando diluimus culpam, ueniamus ad causam. salutem ergo tantam dicimus pietati uestrae, quantam potest affectus intellegere et non potest sermo proferre, quantam sentire possumus et non ualemus exponere, quantam potest interioris mens desiderio calefacta concipere et non potest lingua exterioris adserere.
Unde gratias agentes ipsius caritatis auctori, qui eam in cordibus nostris est dignatus inserere, oremus, ut praecipuum suae largitatis munus in nobis custodire semper et iugiter dignetur augere, quia iuxta apostolum Paulum ipsa est eminentior uia, quae ducit ad uitam. quod superest, specialiter quaeso, ut communi patrono pro nobis cotidie supplicetis, quia, sicut legitis, multum ualet oratio iusti adsidua, et, sicut ipse dominus noster in euangelio dicit de illo, qui tres panes ab amico suo noctis tempore importune quidem, sed salubriter ..., quod inprobitati praestitum fuerit insistentis, quod negabatur amicitiis flagitantis. reliqua per portitorem uerbo mandaui, quae longum fuit litteris indicari, unde, sicut principium epistulae continet, rogo, ut pro tarditate ueniam dare dignemini. uale.
Relectis litteris sublimitatis uestrae gratias deo egi, quod uos prius reualuisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse cognoui, ut nobis anxietatem tolleret et uobis redderet sospitatem. quam tamen infirmitatem uobis clementer inlatam propitio potius quam irato ipso domino nostro pro solita eius pietate conicio. sic enim legimus, quod corripiat dominus, quem diligit, (castigat) autem omnem filium, quem recipit. quod etiam in nobis, quantum audio, conprobatur, ut ordinatis affectibus uestris suum nobis insinuaret affectum et habitu animoque mutato iugum uobis suae lenitatis inponeret, ut salutari currui suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leue onus euehitis, peccatorum grauem sarcinam deponatis.
Haec est enim mutatio dexterae excelsi, dum de peccatoribus iustos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur ex seruis. superest, ut nunc conuersionem, quam protulistis . in ueste, probetis in corde et haec commutatio inter indumentum uestrum habeatur et animum, ut, sicut ille sub candidis uestibus habuit hucusque nigredinem, ita nunc sub pullis uestibus operum luce candescat. peccator enim, qua die conuersus ingemuerit, tunc saluus erit, dummodo iuxta sancti apostoli Pauli sententiam, sicut exhibuimus hactenus corpora nostra seruire saeculo et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra seruire iustitiae in sanctificationem, nec simus quasi timentes deum aliud sermonibus praetendentes, aliud habentes in moribus, aliud ostentantes in uestibus, aliud actibus conprobantes, ne nos mordeat sermo ille dominicus, sub uestitu ouium luporum rabiem contegentes, quia oculus ille diuinus, sicut scriptum est, omni loco bonos speculatur et malos. sine dubio, quem ad se integro corde transire conspexerit, ipse in cor illius iugi habitatione descendet, ut eo habitatore non careat, cui se praeparauit habitaculum.
Gratias itaque domino nostro super tam inenarrabili eius bonitate in commune referamus, qui mauult seruos suos monere quam perdere, corrigere, quam punire, et pro usura breuis uitae perpetuitatis regna donare. quod superest, saluto plurimum et ancillam uestram uobis peculiari insinuatione commendo, quamlibet hoc salua uestra pietate non egeat, ut, quo eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foueatis indultu, quae largitate diuina utrosque nos sibi parauit obnoxios, nos auos faciens sua fecunditate, nos proauos. domnam filiam meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. ob cuius agnitionem, si facultas esset ambulandi, erat uoluntas promptissima uos uisendi, ut, quam interioribus oculis pro adfinitatis ipsius coniunctione iugi recordatione conspicimus, etiam exterioribus cerneremus. opto bene agas.
XXXIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO OMNIQVE A ME HONORE ET AMORE SPECIALIUS EXCOLENDO FRATRI CASSARIO EPISCOPO RURICIUS.
Frater et conpresbyter noster Capillutus dupliciter hac uice nobis gratus apparuit, dum et ipse nobis iam diu desideratus occurrit et quandam uestri praesentiam nobis per uestras lit-. teras repraesentat. quo redeunte has reddere procuraui, quibus debitum beatitudini uestrae rependo caritatis officium. quod uero scribitis, cur ad synodum, sicut conlocutio habuit nostra, non uenerim, fecit hoc infirmitas, non uoluntas. ipsi etenim recolere potestis, quam fessum me Burdigala uideritis et hoc hieme, quando esse soleo fortior solito, qui aestiuis diebus etiam in hospitio meo et locis frigidis ipsam consuetudinariam infirmitatem sustentare uix ualeo, ne dicam, quod illos aestus regionis illius ferre quiuerim, si uenissem. unde magis spero, ut pro me orare dignemini et, (si) ad tempus aliud, quod intimatis, si deus uitam cesserit, uenire uultis, nobis per hominem uestrum maturius indicetis, quia litteras uestras ad me modo tardissime uenisse significo, quibus, etsi non pro dignitate, uel pro aetate non debemus tardius quam alii commoneri, qui fortasse, ut minus prudens dicam, merebamur ambiri, quia, si aliis nomen urbium praestat auctoritas, nobis auctoritatem demere non debet urbis humilitas, siquidem multo melius multoque eminentius est ciuitatem de sacerdote, quam sacerdotem de ciuitate notescere.
XXXIIII. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Dum scribendi uobis, domnis pectoris mei, animus uos sitiens occasionem frequenter inquirit, aliquando diuturna meditatione pertractans repperit idoneum portitorem, per quem et silentia longa disrumperet et sibi spiritales delicias postularet oris uestri cupiens rore respergi. de qua, credo, siti sanctus psalmista dicebat: anima mea sicut terra sine aqua tibi, illa nimirum aqua ariditatem corporis sui restinguere sobria ebrietate desiderans, de qua dominus noster in euangelio clamare dignatur: si quis sitit, ueniat et bibat. flumina enim aquae uiuae de uentre eius fluunt. hanc aquam Samaritanae etiam idem dominus offerebat, hoc est ecclesiae ex gentibus congregandae dicens: aquam, quam ego dabo, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam. hanc aquam si quis fidelis non gustu tantum summo tenus ore libauerit, sed totis animae uisceribus adpetens conuiua sorbuerit, protinus in laudem domini omnipotentis erumpet et hoc incipiet ructare, quod biberit, sicut beatissimus euangelista atque discipulus, qui super pectus domini recumbere meruit, mysteria regni caelestis audiuit et in illam uocem, quam ante nullus audierat, clamauit: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.
Hoc erat illud uerbum, quod sine tempore a patre genitam in tempore creatur ex matre, ut creator fieret, ut esse posset humanitatis quaedam portio diuinitatis totius plenitudo et plenitudinem humanitatis portio ipsa humanitatis sua passione redimeret, dum imago inuisibilis dei forma fit serui, ut posset inpassibilis pati, inconprehensibilis capi, inmortalis mori, qui mortem occumbendo perimeret, ut uitam resurgendo repararet. sed quid ego oblitus mei, auidus tui quasi de huiuscemodi rebus tecum conloquens et inde in desiderium tui uehementius perardescens restinguere sitim meam uelut quodam dilectionis riuulo festinans inscrutabilia et inaccessa pertemptans, quid loquar, qui loquar, cui loquar, non considero? sed dabit, ut confido, ueniam pietas, quam committit affectus, quia caritas omnia sustinet.
Salue itaque plurimum dico indiuiduo mihi pectori uestro et rogo, ut pro me incessanter orare dignemini. simulque etiam partem corporis mei, per quam nobis has trado, peculiari insinuatione commendo, ut in illis, quam me diligatis integre, conprobetis. quos uobis eo arbitror fore cariores, quia meam nobis secum deferunt portionem. quibus quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos conferre cognoscite, quia, si iuxta sanctum apostolum minus membrum maiori in dolore conpatitur, et maius procul dubio in minoris prosperitate laetatur. et ita demum fit, ut omnibus usquequaque membris in pace et quiete conpositis caput, totius corporis rector utpote et dominator, exultet. in quo capite omnia membra iubentur aspicere dicente propheta: sapientis oculi in capite eius, quos alius propheta euidenter exponit dicens: oculi mei semper ad dominum, quia ipse euellit de laqueo pedes meos, et iterum: ad te leuaui oculos meos, qui habitas in caelo. Erigamus itaque oculos nostri cordis ad Christum et in mundi istius nocte manus nostras operibus fructuosis extollamus ad dominum et ipse caput nostrum esse dignetur et nos adhaerere capiti nostro utilia corporis sui membra mereamur, ut de hoc saeculo discedentes tamquam (in) exitu Israhel de Aegypto dicere redemptori nostro possimus: adhaesit post te anima mea, me autem suscepit dextera tua, cum ea diebus ac noctibus fuerit in corporis huius carcere meditata, unde non confundatur educta.. ora pro me.
XXXV. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Per archiatrum Palladium litteras fecundi cordis et facundi oris accepi, quae nos ad uisionem mutuam uoto pectoris inuitabant. sed quid facimus, quod desideriis animorum nostrorum diuersa membrorum resistit infirmitas, dum uos nimietate robusti, nos tenuitate exesi corporis inpedimur, dum uos alieni et quattuor pedes ferre nequeunt ponderosos, me etiam proprii et duo sustinere prae defectione uix possunt? quo fit, ut implere communia uota nequeamus. ego enim, testis est dominus, quod, si ualuissem, ad synodum condictam omni auiditate uenissem, sed me a dispositi itineris uoluntate necessitas imbecillitatis inhibuit, quia aeres regionis illius praesertim hoc tempore ferre non poteram. quod et uos ita credere confido et prauos ad aliud deriuare non dubito.
His itaque sufficienter, ut potuimus, indicatis salutatione animi desiderantis inpensa, si dignum ducitis, transmisi uobis caballum, qualem uobis sciebam esse necessarium, mansuetudine placidum, membris ualidum, firmum robore, forma praestantem, factura conpositum, animis temperatum, scilicet nec tarditate pigrum nec uelocitate praeproperum, cui frenus et stimulus sit sedentis arbitrium, cui ad euehendum onus et uelle suppetat pariter et posse, ita ut nec cedat superposito nec deponat inpositum. superest, ut rescripto, quomodo uobis placeat, indicetis, quamlibet ita de indiuiduo mihi corde praesumam, quod uobis etiam mala a me commissa, non dicam transmissa conplaceant. tanta est enim integri uis amoris, ut in amicum nil displiceat, cum magis malum displicere debeat de amico. et hinc illud est, quod iudicia hominum aut amore praepediuntur aut odio, ut recta non proferant. uos uero, quos nec odium exasperat nec inflammat inuidia, et iocos nostros libenter accipite et de sospitate uestra uel actibus affluenter instruite, ut, dum uos diutius legimus, copiosius inbuamur. ora pro me.,
XXXVI. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE 1N CHRISTO DOMINO SPECIALITER EXCOLENDO FRATRI CAESARIO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Qui occasiones scribendi nobis inuicem pro mutua caritate inquirimus, oblatas praetermittere non debemus, ut conferat nobis quandam praesentiae portionem sermo mediator, qui emittitur nec amittitur, tribuitur et habetur, uidetur discedere nec recedit, a me dirigitur, a te suscipitur, a me scribitur, a te legitur nec tamen diuiditur, cum quasi diuisus integer tamen utriusque corde teneatur, quia uerbi more diuini traditur et non egreditur, confertur indigenti et non aufertur auctori, accipientis lucrum sine dispendio largientis, ditans inopem nec adtenuans possessorem.
. Ideoque ueniente illo dulcissimo meo nepote Parthenio has per ipsum dare non distuli, ut et meam nobis praesentiam litteris exhiberem et ipsum pariter commendarem. cui quicquid dignati fueritis dilectionis inpendere, nobis uos praesentare noueritis. simulque etiam peculiarius rogo, ut pro me ipsisque pignoribus nostris incessanter oretis nec inpediant affectui amorum nostrorum spatia interiecta regionum, quia, qui in domino, qui praesens est ubique, se diligunt, non credendi sunt disparati corpore, cum per et in eo mente iungantur. ora pro me.
XXXX. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO CULTO AFFECTUQVE SPECIALIUS EXCOLENDO PATRONO UICTORINO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Frater et conpresbyter noster Capillutus, licet apices uestros nobis non detulerit in charta relegendos, tamen potius exhibuit in corde conscriptos, unde eos nec fur auferre nec uiolentus eripere nec imber eluere nec uetustas possit abolere, dum mihi fidelis admodum uestri pectoris consors et dicacissimus delator saepius inculcat et dulcius, qualiter me et quam adsiduae dilectionis dente ruminetis, non quod in me sit, unde caritatis uestrae pascere possitis esuriem, qui solidos et numquam perituros cibos et accipere soliti estis et dare, sed, quando fortior esca defuerit, tenuitatem nostram pro lactis poculo sorbeatis, ut desiderium pii cordis et puri alimento innocentiae temperetis.
Nec mirum est hoc tamen in uestra uirtute miraculum, ut diligatis uenerantes uos, qui odientes amare consuestis, siquidem et ad augendam circa nos caritatem uestram duo lumina nostra detinetis, Aurelianum dico atque Leontium. pro quorum spe et consummatione rogo, ut indesinenter diuinae misericordiae, sicut uos confido facere, supplicetis et cum illis iterum pro nobis semper oretis, quia fiducialiter credo, quod profectioni uestrae et illorum incipientiae pro ipsa adhuc teneritudine a nutritore domino nil negetur. salutem itaque uberem dico pietati uestrae, quantum potest promere oris affatus, non quantum cordis poscit affectus, et rogo, ut praefatos dulcissimos stimulos pectoris mei nostro nomine sospitetis nosque, quotiescumque se oportunitas porrexerit portitoris, benedictionis uestrae imbribus inrigetis. ora pro me.
Ubi ad me communis luctus nuntii rumore peruenit, quod tamen miratus sum, quod non hoc prius ex germanitatis uestrae relatione cognoui, ipse ad uos requirendos continuo uenissem, nisi me dierum horum reuerentia retardasset. has transmisi, . quibus spero, ut me excusatum habere dignemini et filiam nostram, quam audio se uehementer affligere, ad uicem meam tam ex ratione quam ex uestra auctoritate consolemini, quod dominus noster de seruo suo et, quando uoluit, et, quod uoluit, fecit. et ideo contra uoluntatem domini uenire uidebitur, cui displicet diuina praeceptio, utique diuina, quia animam nostram ille solus, cum uoluerit, ex corpore potest educere, qui fudit in corpore. et idcirco luctus iste nimius, qui uidetur esse pietatis, magis ex diaboli consilio quam ex pietate descendit, ut, dum dolor consolationis inpatiens querellis suis deum inpietatis exprobrat, qui praemisit filium per humanam conditionem, per incredulitatem animam perdat.
Plangant mortui mortuos suos, quos resurrecturos esse non credunt, qui animam cum carne aestimant interire, quibus nulla (de) beatitudine animae, nulla de corporis restauratione fiducia est. nos uero, qui spem resurrectionis habemus in Christo, qui animas nostras iuxta pollicitationem ipsius domini in sanctorum sinibus credimus conlocari, ad ipsum nos corde et orationibus conferamus et consolationem de ipsius promissione capiamus, quod credentes in se secum uiuere faciat nec ullus apud eum nisi infidelis mortuus iudicetur. et ita planctus nostros, sicut scriptura nos edocet, temperemus, dicens: luctus sapientis septem diebus, impii uero omnes dies uitae suae. sicut scimus illum mortuum corpore, anima uero pro innocentia sua deo uiuere, ita nos uiuentes corpore corde moriamur.
Magnus communis susceptus, quod uoluntarie facere debuerat, fecit nunc necessitate conpulsus, ut ad uenerationem tuam commendaticias flagitaret et se gratiae tuae, etsi propter neglegentiam suam de praeterito ingratus, per insinuationem nostram nunc tamen gratificandus ingereret. cuius petitioni ideo promptius adquieui, quia credidi, sicut et confido, uos petitioni meae libenter annuere. unde salutatione depensa spero, ut ipsum pro intercessione nostra recipere tanti habeatis et, quia hoc, quod debuit, reddidit, usuras illi solidorum ipsorum non tantum pro precibus nostris, quantum pro diuinis praeceptis donare digneris. quod pro conuersatione uestra, qua uos deo propitio per dies singulos audio proficere, sine dubitatione praestetis, quia ipsi nostis, quod ille regnum dei laetitia et gratulatione percipiet et in montem domini glorificatus ascendet, qui pecuniae suae usuram non in praesenti saeculo a proximo suo exegerit, sed a domino exectauerit in futuro. nec per dolosa beneficia laqueos laborantibus inicit insolubilium debitorum, sed illius est fenerator et creditor, qui dicit: date et dabitur uobis et, qua mensura mensi fueritis, ea remetietur uobis.
Infidelis utique et iniquus est etiam sibi, qui hoc, quod elegit concupiscendum, non uult habere perpetuum. quamuis enim, quicumque multa condat, multa congreget et infinita diuersis nundinationibus adquirat, mendicus de hoc mundo descendet, nisi de rebus suis portionem suam ad aeternam beatitudinem ante praemiserit, dicente domino per prophetam: ne timueris, cum diues factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit domus eius, quia non, cum morietur, recipiet omnia neque simul descendet cum eo gloria domus eius, et iterum: dormierunt somnum suum et nihil inuenerunt omnes diuitiarum in manibus suis. qui si benigni essent animae suae, illi potius bona sua crederent, qui et idoneus fideiussor est pauperum et largissimus redditor usurarum. non ergo cupidus sis, carissime frater, nunc recipere in duplo, quod dominus redditurum se tibi promittit in centuplum, unde nec a tinea poteris pertimescere exterminium nec a fure formidare dispendium, quia ipse dominus noster munerum suorum et largitor et custos est.
Litteras sanctitatis uestrae etsi per occasionem accepisse me gratulor. non enim interest, utrum ex necessitate aut ex uoluntate, dummodo inter se inuicem, qui se diligunt, conloquantur et, quos corpore locorum interualla discriminant, animorum ac sensuum conloquia fida coniungant, quia hoc nobis generale uel maximum uirtus diuinae pietatis indulsit, ut, qui nos aspectu carnali non possumus contueri, spiritali cernamus obtutu. unde redeunte gerulo litterarum has, sicut iniunxistis, reddere procuraui, ut et sollicitudini uestrae et mutuae caritati pariter responderem.
Salue itaque apostolatui uestro plurimum dependo et hoc, quod apicibus meorum testimonio uoluistis agnoscere, utrum Sindilla porcos suos prudente Foedamio perdidisset, noueritis me apud homines meos, ubi fuerunt, diligenter perquisisse. sed, sicut ante iam noueram, magis et istos laborem facientes ac Sindillam perpessos esse et ipsum porcos suos (per) peruersitatem suam, dum de aduersa parte esse se iactitat, amisisse cognoui, ceterum praefatum Foedamium illi in nullo cul pabilem. nam quod pertulit, nulli alii nisi (sibi) debet ex omnibus inputare. in qua causa, quantum ego contemplatione uestri, ut homines uestri aut a custodia liberarentur aut porcos uestros reciperent, laborauerim, (per) ipsos iam referentes plenius potuistis agnoscere, quod propterea necesse non fuit litteris indicari. uestrum est hominem uestrum iuste ab huius calumniae obiectione defendere, quam eum iniuste scriptis nostris agnoscitis sustinere.
Ante diem, quam litteras uestrae sanctitatis acceperim, conpresbyterum meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere, ad germanitatem uestram in eadem, qua mihi scripsistis, causa direxeram, ut, quia mihi non solum ipse filius noster Eparchius, sed etiam frater suus flebiliter per litteras supplicarant, \'apostolatui uestro precator accederem, qui et confessione culpae et deprecatione ueniae et consanguinitatis affectu conpulsus indulsi, quia uos mihi super hac re scripturos esse non credidi. sed quia humilitatem meam dignati estis pro ea, quae inter nos est deo propitio, caritate consulere, ut uobis, utrum iusta esset uestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem, sciat domnus meus, quod ego factum uestrum et probo et conlaudo et uehementer admiror, quia, dum uni indesperato per admonitionem gladii spiritalis pro reddenda salute intulistis dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem.
Multi etenim in ecclesia, qui curari nequeunt uerbo, sanantur exemplo. superest seueritatem misericordia subsequatur, ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis, et iuxta illum euangelicum inuocantes, quem nos per omnia et sequi et oportet imitari, qui filio paternae substantiae decoctori et facinus confitenti non solum ueniam clementer inpertiit, uerum etiam pristinam gratiam libenter indulsit, et nos condoleamus lapso, subueniamus adtrito; amplectamur reuersum, laetemur inuentum. quod et apostolatum uestrum propterea fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis incolumem et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere concupiscitis in aeternum.
II. DOMINO BEATISSIMO AC REUERENTISSIMO ATQVE A ME DEBITO CULTU SINGULARITER OBSERUANDO IN CHRISTO PATRONO RURICIO EPISCOPO UICTORINUS.
Cum beatitudinem uestram uidere et breuissimo tempore et una tantum uice meruerim, ita tamen ad primum uestrae agnitionis contemplationisque congressum sensus meos fonte purissimo benigni pectoris inrigastis, ut, quamlibet alloquiorum uestrorum munera pretiosa non capiam, praesentiam tamen uestram intra mentis profunda possideam, ut, etsi causas desiderii refouendi extrinsecus non accipiam, intra me eas tamen, dum gratiae uestrae reminiscor, inueniam. neque enim fas est, ut bonum illud ex accedentibus tantum requirat adiutoriis incrementum, quod medullis constat infusum. quo fit, ut caritas, quae in uisceribus meis iugi recordatione uestri innouata dulcescit, caritatis mihi uestrae uicissitudinem repromittat. ac sic affectus erga uos meus uestri mihi animi fideiussor accedit et quodam modo conscientia interioris mei mutuo mihi uestrae testis dilectionis adsistit, quantumque mihi de uobis praesumere debeam, mentem meam, quae toto erga uos amoris ardore flagrat, interrogo. unde salutationem deferens et intercessionem deposcens pro harum portitore insufficientes gratias refero. et quia infelicis ipsius laborem, quo pro absolutione uxoris per diuersarum regionum est iactatus exilia, mors redemptae protinus subsecuta cassauit et nunc rursus pro filiae redemptione anxietas paterna distenditur, uestris eum litteris prosequi pro cumulanda mercedis uestrae ubertate iubeatis.
Pius dominus reuerendam mihi beatitudinem uestram ad profectum et ornatum ecclesiae suae et annis multiplicare dignetur et meritis, domine beatissime ac reuerentissime atque a me debito cultu singulariter obseruande in Christo patrone.
III. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET OMNI MIHI CULTU ATQVE HONORE UENERANDO PATRI ET IN CHRISTO DOMINO PATRONO RURICIO EPISCOPO TAURENTIUS.
Litterae sanctitatis uestrae me spiritali cibo pastum incitauerunt ad spem futurorum et uerba prophetica claritate radiantia ad discutiendas errorum tenebras purissima luce fulserunt. recognosco plenum caritatis affectum et sinceritatem piae castigationis amplector. eloquentiam in uerbis, in exeplis perfectionem, in consilio gratiam, in officio diligentiam, in ueritate constantiam, in admonitione ueritatem, scientiam probatis in dogmate. uos antiquos scripturarum interpretes et diuinorum uoluminum tractatores ueneranda mihi nomina Cyprianum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium rettulistis, alios facundiae flore uernantes, alios et in reuelandis occultioribus spiritales, alios mulcendis inperitorum sensibus blandientes, alios in fidei assertione pugnantes.
Praeteritae calumniamur aetati, quod uiros illos admiratione dignissimos haec saecula non tulerunt. pro certo doctrinam iuniores ambierant (eorum), qui ante docuerunt. ego autem aetatem meam non de canentium putamine capillorum nec, sicut beatitudo uestra de saeculari auctore mutuata est, de colore barbae albentis agnosco, cum, etiamsi esset error in conputo, senescentis annos de torpore membrorum per morbi incrementa sentirem. sed omni precum humilitate deposco, utpro correctione morum meorum, pro inspirando mihi desiderio paenitendi, pro domini nostri propitiatione in sanctis uestris orationibus supplicetis, ut, qui ad uitandum procliue illius uiae in perniciosa uergentis erectum et cum labore gradiendum iter ostenditis, et ingressum boni operis et piae emendationis obtineatis effectum non in uerbere disciplinae, sed in indulgentiae medicina et misericordiae lenitate. hanc quoque uobis conferte mercedem: debetis enim fenus domino de thesauro, qui fidei uestrae traditus et a uobis illo commendante susceptus est. adquirite desperantes, arguite neglegentes, deditos somno ignauae securitatis excutite, resides excitate. decet ouem perditam in umeris suis bonum reportare pastorem et munitioribus caulis eas, quibus lupus insidiatur, includere.
Sanctum Augustinum, sicut iusseratis, inueni, quem cum filio communi Rustico presbytero esse credebam. operae pretium est, ut admiremini studium meum, quod, quae opuscula contineret, hucusque (qui) nesciui, sane capitulatim iam librum traditurus inspexi. chartaceus liber est et ad ferendum iniuriam parum fortis, quia citius charta, sicut nostis, uetustate consumitur. legite, si iubetis, atque transcribite. et spero, ut, postquam uobis bene cognitus fuerit, ad me, cui est incognitus, remittatur, quia corrigere neglegentiam meam frequentata membranae ipsius lectione dispono. ora pro me.
V. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO PAPAE BT MEO SPECIALI APUD DOMINUM PATRONO RURICIO SEDATUS.
Refecit me filius noster salutem salutationemque tuam nuntians, per quem ego, quas non merui, litteras dedi ex hoc desiderio meo satisfaciens, si uel officii ad uos pagina perueniret. saluto itaque plurimum et rogo per illam caritatem, quae mihi affectum dignationemque tuam nuntiat, ne te pigeat, quotiens oportunum, seruum tuum litterarum munere uisitare, quia testor deum, quod post praesentiam tuam nihil mihi dulcius est, quam si conloquium desiderantissimae pietatis uel litterarum dignatione meruero. rogo etiam et omni prece deposco, ut pro me, sicut facere uos certus sum, sine cessatione intercedere et orare dignemini. filios nostros et uenerans et desiderans saluto.
VI. DOMNO SANCTO MERITIS BEATISSIMO PAPAE HONORIS CULTU SUSPICIENDO ATQVE APOSTOLICO PATRI DOMNO RURICIO EPISCOPO EUFRASIUS.
Taediosam pietatem uestram esse tenui rumore cognoui, sed harum baiulum destinaui, ut anxietatem meam de acerbitate nuntii celeriter releuetis, quia scit diuina pietas, quod et tristitiam et infirmitatem uestram non conpatientis, sed perferentis dolore participo. sic ita concedat diuina miseratio, ut mihi per multos annos exterioris uestri uigorem et alacritatem integrae sanitatis indulgeat, quia uere tunc reparatum esse me sentio, si de sospitate uestra celerius optata cognouero.
VII. DOMNO SANCTO MERITISSIMO IN CHRISTI LUMINARIA PRAEPERENDO ET PLURIMUM IN CHRISTO DESIDERANDO PIISSIMO DOMNO RURICIO EPISCOPO CAESARIUS EPISCOPUS.
Dum nimium tribularetur animus meus, quare ad synodum uestram praesentiam non meruimus obtinere, sanctus et domnus meus Uerus episcopus mihi dignatus est dicere, quod per suum diaconum mihi Agate uestras litteras destinasset, quas ego nescio quo casu aut qua neglegentia me non retineo suscepisse. sed tamen sancto et domno meo fratri uestro certissime credo et malo hoc portitoris neglegentiae inputare. sed licet sanctos et desiderabiles uestros apices miseritis, tam-en, sicut ipsi optime nostis, dignissimum fuerat, ut personam dirigeretis, quae ad uicem uestram subscriberet, et, quod sancti fratres uestri statuerunt, in persona uestra firmaretur.
Sed quia noui, quam sancto et frequenti ac pio desiderio interesse uolueritis, omnibus fratribus uestris uotum uestrum et sanctam uoluntatem exposui, pro qua re nihil pietati uestrae uel potuimus uel debuimus inputare. sed, licet desiderabilem uestram praesentiam non habuerimus, orationum tamen uestrarum suffragia nos meruisse persensimus. et ideo his datis saluto plurimum affectu et honore, quo dignum est, et rogo, ut me sanctis et inlustribus precibus simul ac meritis domino commendetis, simulque indico pietati uestrae, ut, quia filius uester Eudomius, si potuerit, hoc elaborare desiderat, et superueniente anno Tolosa synodum Christo propitio habeamus, ubi etiam, si potuerit, Hispanos uult episcopos conuenire. et ideo orate, ut tam sancto desiderio suo dominus tribuere dignetur effectum.
Sanctum uero et dulcissimum fratrem meum Capillutum presbyterum, amatorem et praedicatorem uestrum, uestrae sanctimoniae, quanta ualeo, insinuatione commendo et pro ipso uobis ingentes et uberes gratias ago, quia, quantum ipse adseruit, tantum se circa illum inpendit pia et sincera beniuolentia uestra, ut hoc nullus hominum possit exponere. nunc ergo. quia pro uestro desiderio aestuans pietatem uestram expetiit, dignum iudicaui, ut per ipsum humilitatis meae litteras destinarem, quo remeante, si Christus annuerit, apices uestros quasi caeleste munus desidero promereri. ora pro me.
VIII. DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO ET APOSTOLICA REUERENTIA SUSPICIENDO DOMNO ET PAPAE RURICIO EPISCOPO SEDATUS EPISCOPUS.
Equum, quem per fratrem nostrum presbyterum transmisistis, accepi magnificis uerborum uestrorum phaleris oneratum, in uita uilem, in epistula pretiosum, mouentem se, cum foditur calcaribus aut urgetur uerberibus, et nihil penitus promouentem, forma deterrimum, colore uilissimum, molliorem plumis, statuis pigriorem, solida corpora pauescentem, umbras solum, ut credo, de consuetudine non timentem, fugitiuum, cum dimittitur, inmobilem, cum sedetur, in planis stantem, in asperis conruentem, qui teneri nesciat, ambulare non possit. quem priusquam uiderem, dum epistulas uestras relego, illorum de gente esse credidi,. quos Daedala Circe subposita de matre nothos furata creauit.
Putabam illum calidum animis, acrem cursibus, ignem, cum exhiberetur, elatis naribus efflaturum, concussurum solido cornu campos, celeritate uentos et flumina praecursurum. talem enim mihi splendidissimus epistulae sermo promiserat. credebam etiam, quod illum mandentem frenos, terentem morsibus ferrum duo fortiores uiri, ne euaderet, retinerent. nec me fefellit. nam trahebant eum aliquot, inpingebant alii et plures caedebant. quem ut sic exhibitum uidi, optaui, ut talia, qualia erant, non, qualia epistula mea continet, semper caris uestris munera mitteretis. ego tamen, quia mihi non reliquistis in transmissi muneris laude quod dicerem, ne omnino .....
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Fausti Reiensis praeter sermones pseudo-eusebianos opera edited by August Engelbrecht (Prague, Vienna, Leipzig, Tempsky, Freytag: 1891) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 21), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.
