The Latin text of Hymnus I. This page has 1 section group and about 697 words. Each row carries its standard reference.
Hvmnvs ICantemus, socii, Domino, cantemus honorem, Dulcis amor Christi personet ore pio. Primus ad ima ruit magna de luce superbus: Sic homo, cum tumuit, primus ad ima ruit. Vnius ob meritum cuncti periere minores: Saluantur cuncti unius ob meritum. Sola fuit mulier, patuit quae ianua leto: Et qua uita redit, sola fuit mulier. Frater iniquus erat iustum qui perculit olim: Damnator Christi frater iniquus erat. Transitus ille monet, quid prima amisit origo: Quid uentura parent, transitus ille monet. Arca leuatur aquis, homines ut perderet aequor: . Ne pereant homines, arca leuatur aquis. Sume, pater, populos pro nati uulnere cunctos: Cum tradis Christum, sume, pater, populos. Hostia summa Patris, tacitis signata figuris: Quam reserat Christus, hostia summa Patris. Claudicat ecce uidens Dominum, dum praeualet, heres: Aspera gens Christum claudicat ecce uidens. Reppulit ille famem, uenitus crimine fratrum: Venditus est Christus, reppulit ille famem.\' Perfide, corde peris, dum uastant omnia plagae: Dum cessant plagae, perfide, corde peris. Agnus ab hoste sacer reuocauit sanguine patres: Sanguine nosque refert agnus ab hoste sacer. Obruit unda nefas populo gradiente per aequor: Nunc populis mundi obruit unda nefas. Murmurat impietas, manna ueniente refecta: Panis adest Christus, murmurat impietas. Plebs sibi dura caput terrae cultoris adoptat: Abstulit, heu, Christum plebs sibi dura caput. Lex dedit indicium ueteris de crimine poenae: Quodque salus ueniat, lex dedit indicium. En lapis inriguus, satiare, incredule, fonte: Qui Christum reprobus, en lapis inriguus. Carpitur igne sacro munus uotumque piorum: Seditiosa tribus carpitur igne sacro. Begna beata Patris legis non contigit heres: Iesus dispensat regna beata Patris. Distruit area Dei, muros dum circuit, hostem: Sic hostem mundi distruit area Dei. Area uellus habet, madido sed uellere sicca est: Siccum tota madens area uellus habet. Vincis honore Dei promisso in munere gentes: Affectum natae uincis honore Dei. Tu decus omne tuis, qui sternis caede Goliam: Qui uincis mundum, tu decus omne tuis. Maxima dona Dei cuncti cecinere prophetae: Impleuit Christus maxima dona Dei. Pondera dura tulit mandatum legis et iram: Gratia mandati pondera dura tulit. Virgo Maria nitet nullo temerante pudore: Post partum pueri uirgo Maria nitet. Filius hic hominis fit maxima quaestio mundi: Nobiscum Deus est filius hic hominis. Gaudia magna Dei mundus percepit et ambit: Respuit, heu, mundus gaudia magna Dei. Signa mouent populos, cernunt magnalia caeci: Nulla tamen duros signa mouent populos. Aspera mors populis ligno deducta cucurrit: Aufertur ligno aspera mors populis. Ipse tulit Dominus pro poenis munera seruis: Pro semis poenas ipse tulit Dominus. Vita beata necem miseris auertere uenit: Pertulit a miseris uita beata necem., Lumen adesse Dei persensit tartarus ingens: Nec cernunt homines lumen adesse Dei. Mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem: Subdita congemuit mors fera per hominem. Suscitat ecce genus morti pater ille profanus: Ad uitam Christus suscitat ecce genus. Hic populus Dominum dura ceruice negauit: Suscepit primus hic populus Dominum. Sanguine laeta redit fuso gens impia Christi: Gustato Christi sanguine laeta redit. Crimina cuncta suis terrenus contulit auctor: Dissoluit Christus crimina cuncta suis. Libera corda sibi facinus deuinxerat olim: Nunc reficit Christus libera corda sibi. Fortia uincla dedit peccati saeua potestas: Dulcis amor Christi fortia uincla dedit. Iam super astra sedet, cuncti exultate fideles: Perfide, quid saeuis? iam super astra sedet. Mortuus ille tonat, caelum terramque subegit: Quid facient hostes? mortuus ille tonat. Pellitur umbra die, Christo ueniente figura: Christus adit gentes, pellitur umbra. die. Te properare docent et signa et saecula prima: Nos sacra quae gerimus te properare docent. Vnicus adueniens firmauit uota. priorum: I Vota dedit nobis unicus adueniens. Passio, Christe, tui conpleuit munera legis: Munera nostra replet passio, Christe, tui. Hic homo qui Deus est, spes est antiqua priorum: Spes in fine piis hic homo, qui Deus est. Munus erit fidei toto credentibus aeuo: Qui dedit ut credant, munus erit fidei. Te ueniente, Deus, mundanus concidit error: Occidit hic mundus te ueniente, Deus. Gratia plena Dei est, quae totis gentibus extat: Abscedant sectae, gratia plena Dei est. Sola columba redit, quae totum circuit orbem: Discedant corui, sola columba redit. Adueniet Dominus dare digna piis, mala prauis: Credite iam, miseri, adueniet Dominus. Visio, Christe, tui tormentum et poena malorum est: Gloria cuncta bonis uisio, Christe, tui. Gloria magna Patri, semper tibi gloria, Nate: Cum sancto Spiritu gloria magna Patri.
Source. Latin text from the Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum (CSEL) collection of the Open Greek and Latin project (digital edition of Sedulii Opera omnia edited by Johann Huemer (Vienna, Gerold: 1885) Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 10), encoded in EpiDoc TEI XML. Digitised and corrected by the Open Greek and Latin team (University of Leipzig and partners); the text is taken from the printed edition by OCR with correction, so some errors may remain. SermonIndex has only divided it into short sections for reading; the critical notes, margin notes and apparatus of the printed edition are not shown here but are kept in the XML download.
Licence. Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International (CC BY-SA 4.0). You may share and adapt this text if you credit the Open Greek and Latin project and release your version under the same licence.